Origenes: de Principiis 4128

4 Anacefaleosis de patre et filio et spiritu sancto ceteris que, quae superius dicta sunt.


28. Tempus est iam decursis his, prout potuimus, quae supra dicta sunt, nunc commonitionis gratia eorum, quae sparsim diximus, recapitulare singula et primo omnium de patre et filio et spiritu sancto repetere.

Deus pater cum et invisibilis sit et inseparabilis a filio, non per prolationem ab eo, ut quidam putant, generatus est filius.

Si enim prolatio est filius patris, prolatio vero dicitur quae talem significat generationem, qualis animalium vel hominum solet esse progenies, necessario corpus est et is, qui protulit, et is, qui prolatus est.

Non enim dicimus, sicut haeretici putant, partem aliquam substantiae dei in filium versam, aut ex nullis substantibus filium procreatum a patre, id est extra substantiam suam, ut fuerit aliquando quando non fuerit; sed absciso omni sensu corporeo, ex invisibili et incorporeo deo verbum et sapientiam genitam dicimus absque ulla corporali passione, velut si voluntas procedat e mente.

Nec absurdum videbitur, cum dicatur 'filius caritatis', si hoc modo etiam voluntatis putetur.

Sed et Iohannes indicat quia 'deus lux' est, et Paulus designat quia filius 'splendor lucis aeternae' sit.

Sicut ergo numquam lux sine splendore esse potuit, ita nec filius quidem sine patre intellegi potest, qui et 'figura expressa substantiae eius' et verbum et sapientia dicitur.

Quomodo ergo potest dici quia fuit aliquando, quando non fuerit filius?

Nihil enim aliud est nisi dicere quia fuit aliquando, quomodo veritas non erat, quando sapientia non erat, quando vita non erat, cum in his omnibus perfecte dei patris substantia censeatur.

Non enim ab eo dirimi haec vel ab eius possunt umquam substantia separari.

Quae quidem quamvis intellectu multa esse dicantur, re tamen et substantia unum sunt, in quibus 'plenitudo' est 'deitatis'.

Hoc autem ipsum quod dicimus, quia numquam fuit quando non fuit, cum venia audiendum est.

Nam et haec ipsa nomina temporalis vocabuli significantiam gerunt, id est 'quando' vel 'numquam'; supra omne autem tempus et supra omnia saecula et supra omnem aeternitatem intellegenda sunt ea, quae de patre et filio et spiritu sancto dicuntur.

Haec enim sola trinitas est, quae omnem sensum intellegentiae non solum temporalis, verum etiam aeternalis excedit.

Cetera vero, quae sunt extra trinitatem, in saeculis et in temporibus metienda sunt.

Hunc igitur filium dei secundum hoc, quod 'verbum' est 'deus', qui 'erat in principio apud deum', nemo consequenter putabit in loco aliquo contineri, neque secundum quod sapientia est neque secundum quod veritas est neque secundum quod vita est vel iustitia vel sanctificatio vel redemptio; haec enim omnia non indigent loco, ut agere quid vel operari possint, sed pro his, qui virtutis eius inoperationis que participant, haec singula intellegenda sunt.

4129
29. Si vero quis dicet per eos, qui 'participes' sunt verbi dei vel sapientiae eius vel veritatis vel vitae, etiam ipsum verbum et sapientiam videri in loco esse, respondendum est ei quia dubium non est quod Christus secundum quod verbum et sapientia est vel cetera omnia, erat in Paulo, propter quod dicebat: "Aut experimentum quaeritis eius, qui in me loquitur Christus?" et iterum: "Vivo autem iam non ego, vivit vero Christus in me.

" Tunc ergo cum esset in Paulo, quis dubitabit quod similiter erat et in Petro et in Iohanne et in singulis quibusque sanctorum, et non solum in his, qui in terris sunt, verum et in his, qui in caelis sunt?

Absurdum namque est dicere quia in Petro quidem et in Paulo erat Christus, in Michahelo vero archangelo et in Gabrihelo non erat.

Ex quo manifeste depraehenditur quia divinitas filii dei non in loco aliquo concludebatur, alioquin in ipso tantum fuisset et in altero non fuisset; sed secundum incorporeae naturae maiestatem cum a nullo loco concludatur, in nullo rursum deesse intellegitur.

Verum illa sola intellegenda est differentia, quod etiamsi sit in diversis, sicut diximus in Petro vel Paulo vel Michahelo vel Gabrihelo, non tamen similiter est in universis.

Plenius enim et clarius et, ut ita dixerim, apertius est in archangelis quam in aliis sanctis viris.

Quod ex eo manifestum sit, quia cum ad summam perfectionem venerint sancti quique, dicuntur 'similes angelis' effici vel 'aequales' secundum evangelicam sententiam.

Unde constat in singulis quibusque tantum effici Christum, quantum ratio indulserit meritorum.

4130
30. His igitur nobis de trinitatis ratione breviter repetitis, consequens est etiam illud pariter admonere, quod per filium "creata" dicuntur "omnia, quae in caelis sunt et quae in terra, visibilia et invisibilia, sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates; omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et omnia illi constant, qui est caput.

" Quibus consonat etiam Iohannes in evangelio et dicit quia "omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.

" David vero totius trinitatis mysterium in universorum conditione significans ait: "Verbo domini caeli firmati sunt, et spiritu oris eius omnis virtus eorum.

" Post haec vero conpetenter admonebimus de adventu corporali et incarnatione unigeniti filii dei: in quo non ita sentiendum est, quod omnis deitatis eius maiestas intra brevissimi corporis claustra conclusa est, ita ut omne verbum dei et sapientia eius ac substantialis veritas ac vita vel a patre divulsa sit vel intra corporis illius coercita et circumscripta brevitatem, nec usquam praeterea putetur operata; sed inter utrumque cauta pietatis debet esse confessio, ut neque aliquid deitatis in Christo defuisse credatur, et nulla penitus a paterna substantia, quae ubique est, facta putetur esse divulsio.

Tale namque aliquid etiam baptistes Iohannes indicat, cum corporaliter absente Iesu dicebat ad turbas: "Medius vestrum stat quem vos nescitis, qui post me venit, cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum.

" utique dici non poterat de eo, qui absens erat, quantum ad corporalem praesentiam pertinet, quia 'medius' staret eorum, inter quos corporaliter non aderat.

Unde ostenditur quia et in corpore totus et ubique totus aderat filius dei.

4131
31. Ne qui tamen nos existimet per haec illud adfirmare, quod pars aliqua deitatis filii dei fuerit in Christo, reliqua vero pars alibi vel ubique; quod illi sentire possunt, qui naturam substantiae incorporeae atque invisibilis ignorant.

Inpossibile namque est de incorporeo partem dici aut divisionem aliquam fieri; sed 'in omnibus' et per omnia et 'super omnia' est, eo modo quo superius diximus, id est quo vel sapientia vel verbum vel vita vel veritas intellegitur, per quem intellectum omnis sine dubio conclusio localis excluditur.

Volens igitur filius dei pro salute humani generis apparere hominibus et inter homines conversari, suscepit non solum corpus humanum, ut quidam putant, sed et animam, nostrarum quidem animarum similem per naturam, proposito vero et virtute similem sibi et talem, qualis omnes voluntates et dispensationes verbi ac sapientiae indeclinabiliter posset implere.

Quod autem habuerit animam, manifestissime in evangeliis designat ipse salvator dicens: "Nemo tollit a me animam meam, sed ego pono eam abs me.

Potestatem habeo ponendi eam, et iterum potestatem habeo adsumendi eam," et rursum: "Tristis est anima mea usque ad mortem," et iterum: "Nunc anima mea turbata est.

" Neque enim 'tristis' et 'turbata' 'anima' verbum dei intellegendum est, quod ex auctoritate deitatis dicit: "Potestatem habeo ponendi animam meam.

" Nec tamen ita dicimus fuisse filium dei in illa anima, sicut fuit in anima Pauli vel Petri ceterorum que sanctorum, in quibus Christus similiter ut in Paulo loqui creditur.

Sed de illis omnibus illud sentiendum est, quod scriptura dicit quia "nemo mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita eius.

" Haec vero anima, quae in Iesu fuit, priusquam 'sciret malum, elegit bonum'; et quia 'dilexit iustitiam et odiit iniquitatem, propterea unxit eam deus oleo laetitiae prae participibus suis'.

'Oleo' ergo 'laetitiae' ungitur, cum verbo dei inmaculata foederatione coniuncta est et per hoc sola omnium animarum peccati incapax fuit, quia filii dei bene et plene capax fuit; ideo que et unum cum ipso est atque eius vocabulis nuncupatur et Iesus Christus appellatur, per quem 'omnia facta esse' dicuntur.

De qua anima, quoniam totam in se sapientiam dei et veritatem vitam que receperat, etiam illud arbitror dixisse apostolum, quod ait quoniam "vita vestra abscondita est cum Christo in deo; cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos cum ipso apparebitis in gloria.

" Quis enim alius hic intellegendus est Christus, qui 'in deo absconditus' dicitur et postea 'appariturus', nisi ille, qui 'oleo laetitiae' unctus refertur, id est substantialiter deo repletus, in quo nunc 'absconditus' dicitur?

Propterea enim et omnibus credentibus ad exemplum Christus exponitur, quia sicut ille semper et antequam 'sciret' omnino 'malum' 'elegit bonum' et 'dilexit iustitiam atque odio habuit iniquitatem, et propterea unxit eum deus oleo laetitiae', ita et unusquisque vel post lapsum vel post errorem expurget se a maculis exemplo proposito, et habens itineris ducem arduam viam virtutis incedat; ut si forte per hoc in quantum fieri potest per imitationem eius participes efficiamur divinae naturae, sicut scriptum est quia "qui dicit se Christo credere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

" Hoc ergo verbum et haec sapientia, per cuius imitationem vel sapientes vel rationabiles dicimur, 'omnibus fit omnia, ut omnes lucri faciat', et fit 'infirmis infirmus, ut infirmos lucri faciat'; et quia 'infirmus' efficitur, propter hoc dicitur de eo: "Etiamsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute dei.

" Denique Corinthiis, qui 'infirmi' erant, Paulus 'nihil se iudicat scire inter ipsos nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum'.

4132
32. Quidam autem volunt de ipsa anima dictum videri, cum primum de Maria corpus adsumit, etiam illud, quod apostolus dicit: "Qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, sed semet ipsum exinanivit, formam servi accipiens," quo eam sine dubio 'in formam dei' melioribus exemplis et institutionibus repararet atque in eam plenitudinem, unde 'se exinaniverat', revocaret.

Sicut autem participio filii dei quis in filios adoptatur et participio sapientiae in deo sapiens efficitur, ita et participio spiritus sancti sanctus et spiritalis efficitur.

Unum enim atque idem est spiritus sancti participium sumere, quod est patris et filii, quippe cum una et incorporea natura sit trinitatis.

Ea vero, quae de participatione animae diximus, simili ratione ut de animabus, ita etiam de angelis et caelestibus sunt intellegenda virtutibus, quoniam omnis rationabilis creatura participio indiget trinitatis.

Sed et mundi huius visibilis ratio, quoniam vel maxima etiam de hoc haberi quaestio solet, qualiter se habeat, prout potuimus in superioribus diximus pro his, qui in fide nostra etiam credendi rationem perquirere solent, et pro his, qui haeretica adversum nos certamina commovent et materiae nomen, quod ne ipsi quidem adhuc quale sit intellegere potuerunt, solent frequentius ventilare; de quo necessarium puto etiam nunc breviter commonere.

4133
33. Et primo quidem sciendum est quod nomen ipsum materiae pro ea substantia quae subesse corporibus dicitur, positum in scripturis canonicis nusquam usque ad praesens invenimus; illud enim quod dicit Esaias: "Et comedet sicut faenum g-hulên," id est materiam, dicens de eis, qui in suppliciis constituti sunt, materiam posuit pro peccatis.

Sed et sicubi in alio loco scriptum forte materiae nomen est, nusquam, ut ego arbitror, hoc, de quo nunc quaerimus, significare invenietur nisi tantummodo in Sapientia, quae dicitur Salomonis, qui utique liber non ab omnibus in auctoritate habetur.

Ibi tamen invenimus scriptum hoc modo: "Non enim" inquit "deerat omnipotenti manui tuae, quae creaverat mundum ex informi materia, inmittere eis multitudinem ursorum vel feroces leones.

" Quam plurimi sane putant ipsam rerum materiam significari in eo, quod in principio Genesis scriptum est a Moyse: "In principio fecit deus caelum et terram, terra autem erat invisibilis et incomposita;" 'invisibilem' namque et 'incompositam terram' non aliud eis Moyses quam informem materiam visus est indicare.

Quodsi vere haec est materia, constat exinde inconvertibilia non esse initia corporum.

Nam hi, qui atomos vel ea, quae in partes venire non possunt, vel ea, quae in aequales partes veniunt, vel unum aliquod elementum rerum corporalium principia posuerunt, nomen materiae, id est quod principaliter materiam significat, inter principia statuere non potuerunt.

Neque enim cum materiam subiciunt omni corpori per omnia convertibilem substantiam vel commutabilem vel divisibilem, extra qualitates eam secundum proprietatem suam subicient.

Quibus etiam nos adquiescimus, qui omni genere abnuimus ingenitam vel infectam dici debere materiam secundum haec, quae in prioribus prout potuimus ostendimus, cum etiam ex aqua et terra, aere vel calore per diversa arborum genera diversos proferri ostendimus fructus, vel cum ignem, aerem, aquam terram que mutari in semet ipsa invicem ac resolvi aliud in aliud elementum mutua quadam consanguinitate docuimus, sed et cum de escis vel hominum vel animalium probavimus substantiam carnis existere vel humorem seminis naturalis in carnem solidam ossa que converti.

Quae omnia documento sunt quod substantia corporalis permutabilis sit et ex omni in omnem deveniat qualitatem.

4134
34. Verumtamen illud scire oportet, quoniam numquam substantia sine qualitate subsistit, sed intellectu solo discernitur hoc, quod subiacet corporibus et capax est qualitatis, esse materia.

Quidam ergo altius de his volentes inquirere, ausi sunt dicere nihil aliud esse naturam corpoream quam qualitates.

Si enim duritia et mollities, calidum et frigidum, humidum et aridum qualitas est, his autem vel ceteris huiusmodi amputatis nihil aliud intellegitur subiacere, videbuntur qualitates esse omnia.

Unde et hi, qui haec adserunt, adseverare conati sunt; ut quoniam omnes, qui materiam infectam dicunt, qualitates a deo factas esse confitentur, inveniatur per hoc etiam secundum ipsos nec materia esse infecta, si quidem qualitates sint omnia, quae utique sine contradictione ab omnibus a deo facta esse pronuntiantur.

Hi vero, qui subiacenti cuidam materiae additas extrinsecus qualitates volunt ostendere, huiuscemodi utuntur exemplis, verbi gratia: Paulus sine dubio aut tacet aut loquitur, aut vigilat aut dormit, vel certo quo corporis habitu consistit, aut enim sedet aut stat aut iacet.

Haec enim sunt hominibus accidentia, sine quibus numquam fere inveniuntur.

Nec tamen sensus noster de eo manifeste aliquid horum definit, sed ita eum per haec intellegimus vel consideramus, ut non omni modo rationem status eius conpraehendamus, vel in eo quod vigilat vel in eo quod dormit, aut in quo loquitur vel tacet, et si qua alia sunt, quae accidere necesse est hominibus.

Sicut ergo quis Paulum sine his omnibus esse consideret, quae possunt accidere, ita et id, quod subiacet, quis intellegere sine qualitatibus poterit.

Cum ergo sensus noster omni qualitate ab intellectu suo remota ipsum subiacentiae solius, ut ita dixerim, punctum contuetur et ipsi inhaeret, nequaquam respiciens ad duritiam vel mollitiem vel calidum vel frigidum vel humidum vel aridum substantiae, tunc simulata quodammodo cogitatione his omnibus qualitatibus nudam videbitur intueri materiam.

4135
35. Sed fortasse requirat aliquis, si possumus etiam de scripturis occasionem aliquam intellegentiae huius accipere.

Videtur mihi tale aliquid significari in psalmis, cum dicitur a propheta: "Inperfectum tuum viderunt oculi mei.

" In quo videtur mens prophetae, rerum initia intuitu perspicaciore discutiens et materiam sensu solo ac ratione a qualitatibus dividens, 'inperfectum' dei sensisse, quod utique adiectis qualitatibus intellegitur consummatum.

Sed et in libro suo Enoch ita ait: "Ambulavi usque ad inperfectum," quod e ipsum puto posse similiter intellegi, quod scilicet 'ambulaverit' mens prophetae perscrutans et disserens singula quaeque rerum visibilium, usquequo ad principium perveniret illud, in quo 'inperfectam' materiam absque qualitatibus pervideret; scriptum namque est in eodem libello, dicente ipso Enoch: "Universas materias perspexi.

" Quod utique ita sentitur, quia omnes materiae divisiones pervidi, quae ab una in singulas quasque diremptae sunt species, id est hominis vel animalium vel caeli vel solis vel omnium, quae in hoc mundo sunt.

Post haec iam omnia, quae sunt, a deo facta esse, et nihil esse quod factum non sit praeter naturam patris et filii et spiritus sancti, prout potuimus in superioribus demonstravimus, et quod volens deus, qui natura bonus est, habere quibus bene faceret et qui adeptis suis beneficiis laetarentur, fecit se dignas creaturas, id est quae eum digne capere possent, quos et 'genuisse se filios' dicit.

Fecit autem omnia numero et mensura; nihil deo enim vel sine fine vel sine mensura est.

Virtute enim sua omnia conpraehendit, et ipse nullius creaturae sensu conpraehensus est.

Illa enim natura soli sibi cognita est.

Solus enim pater novit filium, et solus filius novit patrem, et solus 'spiritus sanctus perscrutatur etiam alta dei'.

Omnis igitur creatura intra certum apud eum numerum mensuram que distinguitur, id est vel rationabilium numerum vel mensuram materiae corporalis; ut quoniam necesse erat uti corporibus intellectualem naturam, quae et commutabilis et convertibilis depraehenditur ea ipsa conditione, qua facta est (quod enim non fuit et esse coepit, ex hoc ipso naturae mutabilis designatur et ideo nec substantialem habet vel virtutem vel malitiam, sed accidentem), quoniam ergo, ut diximus, mutabilis et convertibilis erat natura rationabilis, ita ut pro meritis etiam diverso corporis uteretur indumento illius vel illius qualitatis, necessario sicut diversitates praenoscebat deus futuras vel animarum vel virtutum spiritalium, ita etiam naturam corpoream faceret, quae permutatione qualitatum in omnia, quae res posceret, conditoris arbitrio mutaretur.

Quam tamdiu necesse est permanere, quamdiu permanent ea, quae eius indigent indumento; semper autem erunt rationabiles naturae, quae indigeant indumento corporeo: semper ergo erit et natura corporea, cuius indumentis uti necesse est rationabiles creaturas; nisi si quis putat posse se ullis assertionibus ostendere quod possit natura rationabilis absque ullo corpore vitam degere.

Quod quam difficile sit vel paene inpossibile intellectui nostro, in superioribus singula disserentes ostendimus.

4136
36. Puto sane operi huic nostro contrarium non videri, si etiam de inmortalitate rationabilium naturarum quam possumus breviter repetamus.

Omnis, qui participat alicuius, cum eo, qui eiusdem rei particeps est, sine dubio unius substantiae est unius que naturae.

Ut puta omnes oculi lucis participant, et ideo omnes oculi, qui de luce participant, unius naturae sunt; sed licet omnis oculus de luce participet, tamen quoniam alius acutius, alius obtunsius videt, non omnis oculus aequaliter de luce participat.

Et rursum omnis auditus vocem vel sonum recipit, et ideo omnis auditus unius naturae est; verum pro qualitate puri et sinceri auditus unusquisque vel velocius audit vel tardius.

Transeamus ergo ab his sensibilibus exemplis ad intellectualium contemplationem.

Omnis mens, quae de intellectuali luce participat, cum omni mente, quae simili modo de intellectuali luce participat, unius sine dubio debet esse naturae.

Si ergo caelestes virtutes intellectualis lucis, id est divinae naturae, per hoc quod sapientiae et sanctificationis participant, participium sumunt, et humana anima eiusdem lucis et sapientiae participium sumit, erunt et ista unius naturae se cum invicem unius que substantiae; incorruptae autem sunt et inmortales caelestes virtutes: incorrupta sine dubio et inmortalis erit etiam animae humanae substantia.

Non solum autem, sed quoniam ipsa patris et filii et spiritus sancti natura, cuius solius intellectualis lucis universa creatura participium trahit, incorrupta est et aeterna, valde et consequens et necessarium est etiam omnem substantiam, quae aeternae illius naturae participium trahit, perdurare etiam ipsam semper et incorruptibilem et aeternam, ut divinae bonitatis aeternitas etiam in eo intellegatur, dum aeterni sunt et hi, qui eius beneficia consequuntur.

Sed sicut percipiendae lucis diversitas servata est in exemplis, cum vel obtunsior vel acutior obtutus designatus est intuentis: ita etiam de patris ac filii et spiritus sancti participatione servanda est pro intentione sensus vel mentis capacitate diversitas.

Alioquin consideremus, si non etiam impium videtur ut mens, quae dei capax est, substantialem recipiat interitum: tamquam hoc ipsum, quod intellegere deum potest et sentire, non ei sufficere possit ad perpetuitatem, maxime cum, etiamsi per neglegentiam decidat mens ne pure et integre in se recipiat deum, semper tamen habeat in se velut semina quaedam reparandi ac revocandi melioris intellectus, cum 'ad imaginem et similitudinem' dei, qui creavit eum, 'interior homo', qui et rationabilis dicitur, revocatur.

Propter quod et propheta dicit: "Reminiscentur et convertentur ad dominum omnes fines terrae, et adorabunt in conspectu eius omnes patriae gentium.

4137
37. Si qui vero audet substantialem corruptionem dare ei, qui secundum 'imaginem et similitudinem' dei factus est, ut ego puto, etiam in ipsum filium dei causam impietatis extendit; 'imago' namque 'dei' etiam ipse appellatus est in scripturis.

Aut certe accuset qui haec ita vult scripturae auctoritatem, quae dicit 'ad imaginem' dei factum esse hominem; in quo et manifeste divinae imaginis cognoscuntur indicia, non per effigiem corporis, quae corrumpitur, sed per animi prudentiam, per iustitiam, per moderationem, per virtutem, per sapientiam, per disciplinam, per omnem denique virtutum chorum, quae cum in deo insint per substantiam, in homine possunt esse per industriam et per imitationem dei, sicut et dominus designat in evangelio dicens: "Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est" et "Estote perfecti, sicut et pater vester perfectus est.

" Unde evidenter ostenditur quod in deo quidem hae omnes virtutes semper sunt nec umquam accedere possunt aut recedere, ab hominibus vero paulatim et singulae quaeque conquiruntur.

Unde et consanguinitatem quandam per hoc habere videntur ad deum; et cum deus omnia noverit, et nihil eum rerum intellectualium ex se lateat (solus enim deus pater et unigenitus filius suus et spiritus sanctus non solum eorum, quae creavit, verum etiam sui scientiam tenet), potest tamen etiam rationabilis mens proficiens a parvis ad maiora et a 'visibilibus' ad 'invisibilia' pervenire ad intellectum perfectiorem.

Est enim in corpore posita, et necessario a sensibilibus, quae sunt corporea, ad insensibilia, quae sunt incorporea et intellectualia, proficit.

Verum ne cui indecenter dictum videatur insensibilia esse quae intellectualia sunt, utemur exemplo sententiae Salomonis dicentis: "Sensum quoque divinum invenies.

" In quo ostendit non corporali sensu, sed alio quodam, quem 'divinum' nominat, ea, quae intellectualia sunt, requirenda.

Hoc autem sensu intuendum nobis est etiam de his singulis quae supra diximus rationabilibus, et hoc sensu audienda sunt ista, quae loquimur, et consideranda quae scribimus.

Nam divina natura etiam taciti quid intra nos volvamus, agnoscit.

De his autem, quae diximus, vel de reliquis, quae consequentia sunt, secundum hanc formam, quam supra exposuimus, sentiendum est.








Origenes: de Principiis 4128