LA - PASTORES DABO VOBIS 41


CAPUT V ET FECIT DUODECIM UT ESSENT CUM ILLO

De institutione candidatorum sacerdotii

Christum ad modum apostolorum sequi

42
42. "Et ascendit in montem, et vocat ad se, quos voluit ipse, et venerunt ad eum. Et fecit Duodecim, ut essent cum illo, et ut mitteret eos praedicare, habentes potestatem eiciendi daemonia".274

"Ut essent cum illo": non arduum est in hisce verbis legere quam hodie "comitationem vocationalem" dicimus, per quam Iesus apostolos efformare constituit. Postquam eos vocaverat, et prius quam mitteret, atque adeo, ut eos potissimum ad praedicandum mitteret, Iesus eis destinavit "tempus" formationis, in id intentum ut relatio quaedam communionis et profundae amicitiae enasceretur inter eos et semetipsum. Quibus proinde ipse praeservat profundiorem quandam catechesim relate ad illam quam communibus auditoribus destinat,275 eosque testes efficit silentis suae orationis ad Patrem.276

Hinc est quod Ecclesia omnibus temporibus, quoties de vocationibus sacerdotalibus sollicita est, Christi exemplum imitari satagit. Variae quidem fuerunt, et etiam nunc sunt, concretae formae iuxta quas incubuit Ecclesia in hanc pastoralem navitatem vocationalem, in id tendentem, non ut dumtaxat vocationes ad sacerdotium discerneret, sed ut easdem "comitaretur". At mens, qua excitandae ac sustentandae sunt, eadem manet: ut ad sacerdotium eos tantummodo ducat qui vocati fuerint, eosque adaequata ratione instructos; id est, paratos per liberum adhaesionis responsum ad sese totos tradendos personae Christi Iesu, qui eos ad arctiorem cum se vitam vocat participesque efficit in sua ipsius Salutis missione. Atque in hoc sensu, quod "seminarium" dictum est, variis suis succedentibus formis et, analoga ratione "domus formationis" pro sacerdotibus religiosis, priusquam locus sit vel spatium materiale, spatium est spirituale, per vitae itinerarium, vel atmosphaera quaedam, quae provehit et tuetur integrum formationis processum; id quidem ita ut qui a Deo ad sacerdotium vocatur, evadere possit, per sacramentum Ordinis, viva Christi, Ecclesiae Capitis et Pastoris, imago. Bene ergo Patres synodales, in suo conclusivo nuntio ad Dei Populum, apprehenderunt, modo quodam immediato ac profundo, significationem primigeniam institutionis candidatorum sacerdotii, sine qua ad tantum munus qualificari vix possent, haec asserendo: "Vita in seminario, Evangelii schola, est vita in Christi adsectatione, sicut illa apostolorum; talis vita est permittere se educari a Christo ad Patris et hominum servitium, sub Spiritus Sancti ductu; immo, est Christo bono Pastori se configurari ad melius in Ecclesia et mundo sacerdotale servitium.

Formatio ad sacerdotium est responsionem personalem discere Christi interrogationi: "Amas me?". Responsio pro futuro sacerdote nequit alia esse quam propriae vitae totalis donatio".277

Agitur ergo nunc de vertendo hoc spiritu, nunquam in Ecclesia defecturo, in condiciones sociales, psychologicas, politicas et culturales mundi hodierni, ceterum haud parum varietate et implexitate hinc inde diversas, prout ipsi synodales Patres testati sunt cum referendum erat de diversis Ecclesiis particularibus. Iidemque Patres, sermone licet cauto et anxietudine insignito etsi non minore spe suffulto, patienter alii alios auscultarunt et diutius perspexerunt quaenam aetate nostra viae reperiri possent ut candidatorum sacerdotii institutio in omnibus Ecclesiis hodie perficeretur.

Hinc est quod Adhortatio, cum colligere quodammodo intendat laborum synodalium fructus, constabilire primum debeat quaedam puncta nullatenus movenda; designare dein metas quasdam omnino assequendas; commonstrare omnibus et offerre experientiarum divitias et varietatem methodorum, experimento alicubi comprobatarum. In his evolvendis, Adhortatio seorsum perpendit institutionem quam dicimus "initialem", dein vero eam quam formationem appellamus "permanentem", quin ullibi neglegatur profundius illud vinculum quo altera alteri unitur, et quo utraque ita connectitur ut exinde unum atque organicum exsurgat christianae et sacerdotalis vitae itinerarium. Immoratur denique Adhortatio in perspiciendis aliquibus sic dictis "dimensionibus" seu qualitatibus huiusce institutionis, quam separatim respicit ut humanam, spiritualem, intellectualem, pastoralem. Nonnulla tandem adduntur de locis et de personis quibus tota concredenda sit candidatorum sacerdotii institutio.

I. Dimensiones institutionis sacerdotalis

43
43. "Absque opportuna humana formatione tota sacerdotalis formatio careret basi".278 Haec Patrum synodalium assertio exprimit non dumtaxat "datum" aliquod quotidie per rationem expostulatum et per experientiam comprobatum, sed exigentiam quae profundiores et specificas habet causas in natura ipsa tum presbyteri qui instituendus est, tum ministerii ad quod aptandus.

Nam presbyter, qui ideo efformatur ut "viva imago" evadat Christi Iesu, Ecclesiae Capitis et Pastoris, eam debet attingere humanam perfectionem quae in Filio Dei, homine facto, splendet, quaeque singulari nitore perlucet in eiusdem cum aliis consuetudine, prout ab Evangelistis nobis transmittitur. Ministerium erit presbyteri Verbum nuntiare, sacramenta tradere, communitatem in caritatem christianam "nomine ac personae Christi" ducere, sed hoc fieri vix potest nisi cum concretis hominibus. "Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his quae sunt ad Deum".279 Propterea formatio humana sacerdotis suum exhibet peculiare momentum in relatione ad eos ad quos per missionem suam destinatur. Atque ut eius ministerium sit hominibus credendum atque accipiendum, valde oportet ut sacerdos ea induatur humanitate, in qua homines non obstaculum sed pontem reperiant quo brevius pervenire valeant ad Christum Iesum, hominis Redemptorem; necessarium ergo videtur ut sacerdos, exemplum Illius sequens qui bene "sciebat quid esset in homine",280 capax reddatur noscendi humani animi profunditatem, eius difficultates et problemata instinctu detegendi, dialogum et animorum propinquitatem promovendi, fiduciam et collaborationem alendi, placida ac obiectiva de omnibus iudicia promendi.

At non proinde ob hanc unice sui ipsius iustam maturationem haec omnia procuranda sunt, sed respiciendum maxime ad futuri ministerii qualitatem: colant igitur qui presbyteri sunt futuri eas humanitatis dotes quibus sic dicta "personalitas" instruitur, aequilibrio mentis insignis, fortis, libera; brevi, quae vere capax sit responsalitates pastorales in sese recipiendi. Sic ergo instruantur candidati ut veritatem ac fidelitatem ament, ut quemvis revereantur, ut iustitiae ductu in omnibus regantur, ut dato verbo fideles perstare noverint, ut compati addiscant, ut sibi ipsis constent seu cohaerentes perstare sciant, ut denique recte de rebus et hominibus iudicent, ut nobilia dumtaxat placita eligere optent.281 Quae omnia, ad institutionem humanam perquam necessaria, brevius atque vehementius a Paulo apostolo recensentur apud Philippenses: "De cetero fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumque amabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate".282 Neque pondere suo destitui videantur quae sequuntur, cum scilicet harum virtutum vere humanarum se ipsum exemplar apud christifideles exhibet: "Quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite".283

Peculiaris momenti dicenda est illa "relationis capacitas" qua quis ad aliorum usum et consuetudinem facilem sese disponit: vere essentialis dos iis presbyteris qui eo in communitate vocabuntur ut "communionis artifices" habeantur. Id secum imprimis fert ut sacerdos ne arrogans neve litigiosus sit, sed mitis et affabilis, hospitalis, verbo et corde sincerus,284 prudens et sciens, benevolens et ad serviendum promptus, capax praeterea suscitandi, secum imprimis sed etiam aliorum inter sese, incorruptas et fraternas relationes; indulgentiae et consolationi facilis.285 Homines hodierni, cum saepe ita vivere cogantur ut, praesertim in maximis opulentioribusque urbibus, vel catervatim vel e contra singulatim a ceteris deserti vivant, vehementius in dies pertrahuntur in eam quam breviore vocabulo "communionem" dicere assuevimus: hoc est hodie eloquentissimum signum necnon efficacissima progrediendi via, a praeconio evangelico nullatenus aliena.

In hoc contextu illa advenit qualitas seu dos, cuius obtentus et difficilior est et magis determinans, maturitas scilicet affectiva, quae cardo est totius fere educationis ad amorem verum et responsalem.

44
44. Maturitas affectiva conscios atque persuasos praesupponit homines amorem quodammodo habendum esse humanae exsistentiae centrum. Re quidem vera, ut in Encyclica "Redemptor Hominis" scriptum reliquimus: "Homo sine amore vivere nequit. Sibimet manet quiddam quod incomprehensibile est, eiusque vita sensu privatur, nisi invenit amorem, nisi amorem experitur suumque efficit, nisi penitus amorem participat".286 De eo igitur amore hic loquimur qui integram attingit personam, id est, qua physica, psychica atque spiritualis natura est: et qui plenius exprimitur per "significationem coniugalem" ipsius humani corporis, cuius vi sese invicem personae tradunt et accipiunt. Ad intellegendam igitur et exsequendam hanc amoris humani "veritatem" instruitur illa quae "sexualis educatio" nominatur. Quae rursus, si recte intellegitur, eo maxime inserviet ut obviam saltem veniamus illis socialibus et culturalibus placitis, "quae maxima ex parte sexualitatem humanam reddunt "vulgarem", quandoquidem accipiunt eam et exsequuntur anguste misereque iungentes eam corpori soli et nonnisi voluptati singulorum sibi solis consulentium".287 Et quidem, quod ad hanc quaestionem attinet, dolendum saepe est, etiam in familiis ipsis unde vocationes sacerdotales proveniunt, saepe detegi aliam deficere, aliam vero per transversum hac in re ire solitam.

In alio licet simili tantum contextu, difficilior alia sed pariter urgens apparet exigentia cuiusdam sexualitatis educationis, quae tamen vere et plene personalis sit et spatium quodammodo disponat aestimationi et amori castitatis; haec enim virtus est "quae germanam personae maturitatem provehit illamque aptam facit ut revereatur et promoveat "significationem sponsalem" corporis".288

Educatio itaque ad amorem responsalem, sicuti ipsa affectiva personae maturatio, peculiariter necessariae evadunt ei qui, ut presbyter, ad caelibatum vocatur, id est ad offerendam Christo Iesu et Ecclesiae, per Spiritus gratiam ac cum libera propriae voluntatis responsione, sui amoris suaeque sollicitudinis plenitudinem. Atque in prospectu huius caelibatus compromissionis, huiusmodi affectiva maturitas includat necesse est in ipsam relationum humanarum congeriem, quae serena amicitia et profundiore quadam fraternitate distinguitur, magnam eamque vivam ac personalem Christi Iesu dilectionem. Ut recte synodales Patres scripserunt: "Maximi est momenti in maturitate affectiva suscitanda, Christi amor in universali deditione protractus. Ita candidatus, ad caelibatum vocatus, in affectiva maturitate firmum fulcrum inveniet, ut gaudens et fidelis castus vivat".289

Et quia caelibatus charisma, etiam cum authenticum atque voluntarie comprobatum est, non eo ipso tangit naturales affectivitatis inclinationes et instinctus pulsiones, ea maturitas affectiva quae candidatis sacerdotii comparanda est, ditetur insuper per necessariam prudentiam, ut scilicet renuntiare etiam addiscant iis rebus, sub quibus insidiae latere possent; vigiles proinde perstare assuescant circa corpus et spiritum, immo circa aestimationem etiam et reverentiam quae necessario in relationibus interpersonalibus cum viris et feminis intercedunt. Magni pretii adiutorium eis offertur si adaequata educatione instruantur ad eam amicitiam quae exemplum reperiat in illo vinculo fraterni affectus quem Christus ipse vixit dum inter homines versatus est.290

Humana ergo maturitas, et affectiva praesertim, formationem postulant nitore ac robore splendentem, ad eam libertatem quae tandem eadem est ac rationalis oboedientia erga "veritatem" proprii "esse", erga "significationem" vitae, erga "donum sui" quod presbyter amplectitur ut seipsum authentice perficiat.291 Quibus recte perpensis, libertas presbyterum ducet ut sui ipsius dominium perpetuo exerceat, paratumque se continuo testetur ad vincenda ea egoismi ac individualismi certamina quae in uniuscuiusque vitam insidias nectunt; presbyterum, brevi, "hominem ad alteros" efficient, deditioni et servitio proximorum totum traditum. Idque summi erit momenti, quandoquidem ab ea pendet quale dandum responsum sit vocationi, praesertim sacerdotali, et qualis fidelitas erga suscepta onera exspectari possit si difficilia tempora obvenerint. In hoc autem institutionis itinerario ad maturam et responsalem libertatem adquirendam, poterunt valde iuvari candidati si adaequata instruatur vivendi ratio in seminario.292

Intime cum hac educatione ad libertatem responsalem coniungitur educatio ad conscientiam moralem; haec enim, dum ab intima persona expostulat ut prompte ad obligationes morales oboedire assuescat, profundiorem oboedientiae sensum detegit, quippe quae eam exhibeat ut liberam atque consciam responsionem, id est in amore fundatam, erga Dei dilectionem Eiusque desideria: "Humana maturitas sacerdotis specialiter includere debet suae conscientiae efformationem. Candidatus enim, ut obligationes suas erga Deum et Ecclesiam fideliter solvere possit, et fidelium conscientias sapienter dirigere queat, assuescere debet vocem Dei audire, qui loquitur in tabernaculo cordis, et Eius voluntati amanter et firmiter adhaerere".293

45
45. Ipsa autem humana formatio, si tamen ea comparatur in contextu anthropologiae quae totam respiciat hominis "veritatem", aperienda et complenda est per formationem spiritualem, cum omnis homo a Deo creatus et per Christi sanguinem redemptus, eo vocetur ut, regeneratus "per aquam et Spiritum",294 "filius in Filio" fiat. In quo efficaci Dei consilio fundatur tota hominis natura, quae, ex ipsa sui constitutione, religiosa effecta est, prout ceterum plane perspicitur, immo et admittitur etiam ab eo qui primos ratiocinandi gressus instituit: homo enim, qui indubitanter cor adeo irrequietum habet ut nonnisi in Domino requiescat,295 ad transcendentiam atque ad absolutum portendere facile demonstratur.

Movetur hinc, ab hac scilicet fundamentali et minime abroganda religionis exigentia, iter illud educativum per quod instruenda est - atque ea potissimum formatio spiritualis dicitur - via relationis et communionis cum Deo; quae iuxta revelationem et christianam experientiam necessario possidet claram proprietatem, quae ex novitate oritur evangelica. Nam "opus Spiritus est, personamque totaliter complectitur; per eam deducitur candidatus ad profundiorem cum Iesu Christo bono Pastore communionem, per eamque perduci quoque valet ad vitam totam Spiritus ductui tradendam, per filialem erga Patrem fiduciam et fidelem erga Ecclesiam benevolentiam et amorem. Formatio huiusmodi nullibi ditiores radices habet nisi quas in crucis experientia iacit, per quam unam sacerdoti patet aditus, in profundiore communione, ad Paschalis Mysterii plenitudinem".296

Agitur ergo, ut perspicue apparet, de ea formatione spirituali quae, etsi communiore quodam modo christifidelibus instruenda est, postulat nihilominus ut, quoties de presbytero ac de eius ministerio agitur, aptanda appareat ad tanti muneris peculiaritates. Atque, ut pro quovis christifideli omnis efformatio spiritualis centrum et unitatem reponat necesse est in eorum "christianos esse" et "christiane vivere", id est, ut nova in Christo enascatur creatura quae per Spiritum incedat, ita pro presbytero eo portendenda spiritualis institutio est ut ipsa fiat velut cor, quod unitatem vitamque conferat iis omnibus per quae presbyter dicitur et est. Quae omnia perspicue asserta sunt a synodalibus Patribus hisce simplicioribus verbis: "Sine formatione spirituali eius pastoralis formatio absque basi procederet",297 idque potissimum quia "formatio spiritualis tanquam elementum maximi momenti est in sacerdotali educatione".298

Praecipua materies formationis spiritualis in concreto ad presbyteratum itinerario, apte acta est in Conciliari Decreto "Optatam Totius": "Institutio spiritualis ... ita impertiatur ut alumni cum Patre, per Filium Eius Iesum Christum, in Spiritu Sancto familiari et assidua societate vivere discant. Per sacram ordinationem Christo Sacerdoti configurandi, etiam intima totius vitae consortione, ut amici, Ei adhaerere assuescant. Eius Mysterium Paschale ita vivant ut in illud initiare sciant plebem sibi committendam. Christum quaerere edoceantur in verbi Dei fideli meditatione, in actuosa cum sacrosanctis Ecclesiae Mysteriis communicatione, imprimis in Eucharistia et in officio divino; in Episcopo qui eos mittit, et in hominibus ad quos mittuntur: praesertim pauperibus, parvulis, infirmis, peccatoribus et incredulis. Beatissimam Virginem Mariam, quae a Christo Iesu in cruce moriente discipulo data est uti mater, filiali fiducia diligant et colant".299

46
46. Perpendendus est hic conciliaris textus cura quadam et amore, cum erui ex ipso facile possit quinam potiores valores censendi sint, vel quaenam exigentiae praecipuae pro itinere spirituali cuiuslibet candidati sacerdotii.

Atque is imprimis eminet valor, qui ab eisdem exigit "ut intime ad Christum Iesum uniti" vivant. Haec enim unio, in baptismate radicata et per Eucharistiam nutrita, exprimenda in quotidiana vita est per perfectam sui atque permanentem renovationem. Nam intimior cum Sanctissima Trinitate communio, id est, nova illa gratiae vita, quae Dei filios efficit - praecipua, eaque ingens, credentium novitas - totum eorumdem "esse" et "operari" pertingere nata est, cum mysterium ipsum constituat humanae existentiae, prout haec influxui Spiritus subest, et consequenter constituere ipsa debeat novum christianae vitae "ethos". Eamque miram christianae vitae conformationem, per quam totius spiritualis vitae cor attingitur, nos Iesus Christus edocuit ac per allegoriam vitis et palmitum mire illustravit: "Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est... Manete in me et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructus a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. Ego sum vitis, vos palmites. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere".300

Nec desunt in hodierna quidem cultura valores spirituales ac religiosi, cum omnis homo, etiam cum saepe opposita ostentare contingat, tamen Dei fame et siti indefesse afficiatur. Aliunde ipsa christiana religio, cum properanter a plerisque velut una de multis religio censeatur, in id discrimen venit ut nihil superius vulgus videatur offerre praeter bonam ethicam socialem, in hominis servitium eximie valentem. At celatur saepe vel vulgum effugit mira eius atque historica "novitas", quae vel immotos animos evertere posset si intimius apprehenderetur; quippe quae sese ut "mysterium" revelet. Atque id mysterium, advenientis scilicet ad nos Dei Filii, hominis facti, quod iis omnibus qui illud receperint "potestatem dat filios Dei fieri",301 nuntium fit, immo donum, personalis cuiusdam foederis dilectionis et vitae Dei cum homine. Id igitur praeconium, mirae cuiusdam et beatificantis novitatis,302 tunc tantum presbyteri aliis communicare poterunt cum per adaequatam institutionem spiritualem, huiusce mysterii intimiorem notitiam et indesinentem experientiam adquisierint.

Textus hic conciliaris, cum absolutam christiani mysterii transcendentiam satis declaraverit, non neglegit in clariorem lucem ponere eam intimam futuri presbyteri cum Iesu communionem per quandam amicitiae formam esse potissimum exhibendam. Neque haec quantumvis altior aspiratio absurda homini censenda est: donum solius Christi est, qui suis edixerat apostolis: "Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid facit dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis".303

Alterum altioris pretii valorem ipse conciliaris textus deinceps enuntiat Iesu quaesitionem: "Doceantur Christum quaerere". Id enim, simul cum "Deum quaerere", argumentum fit in spiritualitate christiana classicum, quod tum potissimum locum sibi proprium habere dicitur, ubi de apostolorum vocatione est eloquendum. Ioannes enim, enarrans quae duobus primis Iesu discipulis evenerunt, ea perspicue eminere facit per quae huiusmodi quaesitio illustratur, cum Iesum ipsum incipientem inducit: "Quid quaeritis?". Quem uterque vicissim interrogant: "Rabbi, ubi manes?". Et prosequitur evangelista: "Dicit eis: Venite et videbitis. Venerunt ergo et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo".304 Hoc ergo asserendum plane est: vitam spiritualem eorum qui ad sacerdotium sese parant tum exactius definiri, cum potissimum haec innuitur quaesitio.

Tum candidatus in "inveniendum" Magistrum totus protenditur, cum Eumdem subsequitur, ut in communione cum Ipso maneat. Similiter in ministerio et vita sacerdotali erit perpetuo continuanda huiusmodi quaesitio cum nunquam exhauriri possit illud ingens mysterium imitationis et participationis e Christi vita et exemplo. Itemque continuandus erit conatus hic Magistrum "inveniendi"; id in aliorum beneficium erit aggrediendum, ut nempe in aliis quoque excitetur desiderium tantum Magistrum reperiendi. Id vero, quod ad nos attinet, praestari aliis potest per nostram vitae "experientiam", si eam alii quoque detexerint esse compartiendam. Atque haec potissimum fuit via qua Andreas usus est ut Simonem fratrem ad Iesum adduceret. "Andreas enim - ut scribit evangelista Ioannes - invenit primum fratrem suum Simonem, et dicit ei: Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus). Adduxit eum ad Iesum".305 Sic ergo etiam Simon, ut apostolus sit, in Messiae adsectationem vocabitur: "Intuitus eum Iesus dixit: Tu es Simon, filius Ioannis; tu vocaberis Cephas (quod interpretatur Petrus)".306

Quaerendum nunc venit quid in vita spirituali sibi velit "Christum quaerere". Et ubi Eum inveniemus? "Magister, ubi manes?". Conciliare decretum "Optatam Totius" triplicem designare viam videtur cum haec deinceps innuit: "Fidelem verbi Dei meditationem; active in sacrosanctis Ecclesiae mysteriis interesse; caritatis servitia erga tenuiores vel "parvulos" amplecti". Id est, cum enuntiat tres altioris pretii valores, per quos institutio spiritualis candidatorum sacerdotii ulterius describitur.

47
47. Elementum imprimis essentiale pro formatione spirituali est Verbi Dei lectio, humilis et amabilis auscultatio illius qui loquitur. Scilicet tum tantum propria vocatio detegitur et propria adimpletur missio cum utraque in luce et vi Verbi Dei perspicitur, intellegitur, amatur; cum utramque sic tantummodo amplecti decrevimus. Adeo ut integra hominis existentia tum dumtaxat plenum et unitarium attingat sensum, cum velut terminus appareat tum Verbi Dei hominem vocantis, tum verbi hominis ad Deum responsum dantis. Familiaris quidem cum Dei Verbo consuetudo facilius reddet necessariae conversionis itinerarium: conversio quippe non in eo solum ponitur ut per mali detestationem uni bono adhaereamus, sed in eo quoque ut mens et cor sola Dei cogitatione nutriantur, unde una fides, eaque ut responsio Verbo, evadat novum iudicandi et aestimandi criterium, erga homines et res, erga eventus et quaestiones.

Supponunt sane omnia haec ut ad Dei Verbum accedat homo, idque exaudiat, ut divinum est Verbum; tum Deum ipsum invenire fas erit, hominem alloquentem; sed invenietur et Christus, Dei Verbum, idemque Veritas, quae simul et Via est et Vita.307 Leguntur scilicet "scriptu- rae" et exaudiuntur "verba", Dei nempe "Verbum", ut Concilium commeminit: "Sacrae autem scripturae Verbum Dei continent, et, quia inspiratae, vere Verbum Dei sunt".308 Atque idem subsequitur Concilium: "Hac itaque revelatione Deus invisibilis 309 ex abundantia caritatis suae homines tanquam amicos alloquitur 310 et cum eis conversatur,311 ut eos ad societatem secum invitet in eamque suscipiat".312

Notitia ergo haec, per amorem quaesita, et familiaritas, per orationem cum Dei Verbo obtenta, peculiarem induunt significationem pro presbyterorum prophetico ministerio; cuius utraque condicio insuperabilis fere exstat, sine qua adimpleri vix poterit ministerium, in contextu praesertim "novae evangelizationis" ad quam hodie Ecclesia advocatur. Recte igitur Concilium admonet: "Clericos omnes, imprimis Christi sacerdotes ceterosque qui ut diaconi vel catechiste ministerio verbi legitime instant, assidua lectione sacra atque exquisito studio in Scripturis haerere necesse est, ne quis eorum fiat "Verbi Dei inanis forinsecus praedicator, qui non est intus auditor" 313".314

Prima ergo ac praecipua forma responsionis ad Verbum reponitur in oratione, quae eo ipso constituit valorem et primariam exigentiam in quavis formatione spirituali. Haec autem, si adaequata sit, eo candidatos sacerdotii perducere tenetur, ut experimento noverint verum christianae orationis sensum, in eo demum inveniendum ut sit occursus vivus et personalis cum Patre, per Unigenitum Filium, sub actione Spiritus, id est, ut instauret dialogum qui inseratur in id filiale colloquium quod Iesus cum Patre apertum perpetuo habet. Neque secundarii ordinis in sacerdotis missione habeatur ut ipse sit quoque "ad orationem educator"; quod munus, alios scilicet ad scholam orationis formandi, tum tantum sustinere valebit cum ipse et ad orationem institutus sit et in schola Iesu auditor esse perseveret. Atque haec a sacerdotibus homines expostulant: "Est enim sacerdos, Dei homo; is nempe qui ad Deum pertinet et a quo, ut Deum cogitemus, impellimur. Cum Epistola ad Hebraeos de Christo loquitur, Is ita describitur tanquam "misericors et fidelis pontifex in his, quae sunt ad Deum" 315 ... Recte igitur exspectant christifi deles reperturos se in sacerdote esse non eum tantum qui ipsos excipiat, benevolenter exaudiat, testimonio comitatis hortetur, sed hominem praesertim qui ipsos ad Deum adducat, ipsorumque oculos ad Ipsum convertat. Necesse proinde est ut sacerdos ita formetur ut intimioris cum Deo colloquii capax exsistat. Id ergo noverint qui sese ad sacerdotium parant, plenitudinem sacerdotalis vitae nunquam se impleturos nisi se totos Christo, et per Christum, Ipsi demum Patri, in donum tradiderint".316

Necessaria ad orationem paedagogica via, in contextu agitatione et rumore inquinato veluti hac in nostra aetate, est formatio ad altam humanam significationem adque "silentii cultum". Silentium enim spiritualem quandam secumfert atmosphaeram, quae necessaria praedicatur ad praesentem Deum persentiendum et ad sese Ipsi tradendum.317

48
48. Orationis christianae culmen Eucharistia occupat, quae vicissim sese proponit tanquam sacramentorum et Liturgiae Horarum culmen et fontem. Est proinde educatio quaedam liturgica, pro institutione christiana cuiusvis etiam christifidelis sed maxime pro sacerdote, plane necessaria, idque eo sensu ut per eam plena et vitalis insertio obtineatur in paschale Christi morientis et resurgentis mysterium, quod Eumdem praesentem et operantem exhibet in Ecclesiae sacramentis. Communio enim cum Deo, totius vitae spiritualis fulcrum, sacramentorum fructus est et donum: sed pariter munus evadit atque responsalitas quam sacramenta ipsa tradunt libertati credentis, qui proinde impellitur ad eamdem communionem vivendam in optionibus, placitis, habitibus, actionibus vitae suae quotidianae. In eo sensu "gratia" quae novam reddit christianam vitam, est gratia Christi morientis et resurgentis, quam per sacramenta eius Spiritus, sanctus et sanctificator, effundere perseverat: unde "nova lex", quae ducere ac normis instruere christianam vitam debet, inscribitur per sacramenta in "corde novo". Estque caritatis lex erga Deum et fratres quasi responsio et protractio caritatis Dei erga homines, prout in sacramentis significatur et perficitur. Valor ergo huius plenae, consciae et actuosae participationis318 in celebratione sacramentorum fa- cile percipitur propter donum et munus "caritatis pastoralis", quae velut anima est ministerii sacerdotalis.

Id valere vel maxime dicendum est in Eucharistia, quae memoria est Christi sacrificalis mortis et gloriosae resurrectionis, itemque "pietatis sacramentum, unitatis signum, caritatis vinculum";319 paschale item convivium "in quo Christus sumitur, mens impletur gratia et futurae gloriae nobis pignus datur",320 Iamvero sacerdotes, cum sacrarum rerum administri sint, id praesertim exercent in Missae sacrificio:321 quorum, ut scimus, locum nemo occupare potest, cum nulla possit oblatio eucharistica nisi per sacerdotem Deo praesentari.

Elucet hinc singulare Eucharistiae momentum pro vita et ministerio sacerdotali, et consequenter pro loco quo ea ponenda sit in formatione spirituali candidatorum sacerdotii. Sinite Nos id magna cum simplicitate et concreto utentes sermone, hic iterare: "Conveniens omnino est ut seminaristae accedere quotidie assuescant celebrationi eucharisticae, ita ut deinceps velut iussum sibi habeant eum qui vitae sacerdotalis mos tantummodo est, missam quotidie celebrandi. Assuescant etiam celebrationem eucharisticam considerare velut praecipuum diei momentum, cuius proinde active participes sint, nullo modo consuetudinem sequentes. Quod autem praecipuum in educatione est, candidati sacerdotii condiciones quae ad Eucharistiam proprie requiruntur perquirant: gratitudinem scilicet, quandoquidem Eucharistia est "gratiarum actio", imprimis Deo exhibeant pro beneficiis superne acceptis; dein habitum afferant oblativum, eo animos inclinantem ut cum oblatione eucharistica Christi, etiam propria personalis oblatio praesentetur. Colant item caritatem, quae per sacramentum nutritur et per id ad unitatem et ad rerum communicationem perducit. Desiderium denique contemplationis et orationis foveant, cum sub specie eucharistica doceamur Christum realiter adesse".322

Omittenda nullatenus est, immo vehementius extollenda, invitatio, quandoquidem de formatione spirituali agitur, ad denuo animadvertendum quantum pulchritudinis et gaudii secum ferat Paenitentiae sacramentum. In ea cultura hodierna, quae per renovatas et subtiliores auto-iustificationis formas, in eo iam est ut ipsum "peccati sensum" fataliter perdat, et consequenter nesciat quantum gaudii et consolationis sit in expetitae indulgentiae assecutione 323 et in occursu cum Deo, qui "dives est in misericordia" 324 urgens adest necessitas instituendi eos qui sacerdotes futuri sunt ad Paenitentiae virtutem, quam sapienter docere pergit Ecclesia per anni liturgici celebrationes et tempora, et quae plenitudinem sui obtinet in reconciliationis sacramento. Hinc manant asceseos vel interioris disciplinae sensus, sacrificii et abnegationis spiritus, laboris et crucis acceptatio. Quae omnia summi cuiusdam pretii elementa sunt pro vita spirituali, licet saepe appareant veluti ardua obstacula iis candidatis ad sacerdotium qui, cum inter vitae commoditates adoleverint, eo ipso longius abierant etiam a comprehensione horum valorum, a quibus aliunde adeo recedunt exempla ipsa et somnia quae per communicationis media vulgantur, etiam in iis mundi plagis ubi vitae paupertas viget et austeritas experimento vivitur etiam inter iuvenes. Ob haec omnia, sed maxime ut ad Christi Boni Pastoris exemplum candidati etiam "radicaliorem sui donationem" exsequantur, quippe quae sacerdotum insigne sit. Patres synodales scripserunt: "Hodiernae culturae saecularistae, in voluptatem, cupiditatem habendi et hedonismum propellenti, Presbyter respondere debet; et ideo opus est ei ad hunc finem consequendum cum imo et salvifico sensu crucis, quae in medio Paschalis mysterii est, efformari. Propter hanc identificationem sacerdotis cum Christo crucifixo, quatenus servo, mundus austeritatis, doloris et etiam martyrii valorem reperire potest in hodierna cultura saecularismo cupiditate et hedonismo imbuta".325

49
49. Secum etiam spiritualis efformatio fert ut addiscat presbyter Christum in hominibus quaerere.

Est quidem vita spiritualis aliquid quod interius latet, quod intimitatem cum Deo insequitur, vita scilicet orationis et contemplationis. At hic potissimum cum Deo occursus, et inventio quod illius amor sit Patris erga omnes amor, secum exigentiam ferunt, eamque minime abiciendam, proximum conveniendi seseque in aliorum bonum donandi, idque in eo humili ac liberali servitio exhibendo, quod Iesus christifidelibus omnibus tanquam vitae programma tradidit cum discipulorum suorum pedes lavit: "Exemplum enim dedi vobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, et vos faciatis".326

Haec efformatio ad liberale atque gratuitum sui donum, cum foveatur per ipsam formam vitae communitariae prout ea de more instruitur pro candidatis sacerdotii parandis, condicio evadit iis potissimum qui velut epiphania et imago esse decreverunt Boni Pastoris, vitam pro ovibus suis ponentis.327 Sub hac luce, formatio spiritualis, quae dilatare in sese tenetur eam quam habet intrinsecam dimensionem pastoralem vel caritativam, poterit in eum finem utiliter iuvari per adaequatam, id est fortem sed teneram, devotionem erga Christi Cor, ut opportune innuerunt ipsi Synodales Patres: "Sacerdotes futuros in spiritualitate Cordis Domini efformare comportaret vitam ducere concinentem amori et affectui Christi Sacerdotis vel Boni Pastoris: amori Eius erga Patrem in Spiritu Sancto, amori Eius erga homines usque ad vitam suam in immolatione donandam".328

Sacerdos itaque, "homo caritatis" est, et talis est formandus ut educare alios valeat ad Christi imitationem et ad Eius fraterni amoris mandatum.329 Sed id ipsum in sese refundit, ut scilicet continuo se Spiritui credat in Christi dilectionem educandum. Hinc apparet praeparationem ad sacerdotium non posse non secum ferre formationem ad caritatem, ad eam quam hodie "peculiarem et praeferentem amorem pauperiorum" dicimus, in quibus nempe, Iesu praesentiam 330 Eiusque misericordem erga peccatores benevolentiam fides detegit.

In hac amplioris caritatis via, quae in donum sui per amorem ducit, proximiorem locum invenit, in formatione spirituali sacerdotis, educatio ad oboedientiam, ad caelibatum, ad paupertatem.331 Quem locum ita Concilium prospiciebat cum candidatos hisce verbis invitabat: "Clarissime intellegant alumni, se non dominatui nec honoribus destinari, sed totos servitio Dei et pastorali ministerio mancipari. Peculiari sollicitudine in sacerdotali oboedientia, in pauperis vitae ratione, et in sui abnegandi spiritu ita excolantur, ut etiam ea quae licita sunt sed non expediunt, prompte abdicare et Christo crucifixo se conformare assuescant".332

50
50. Formatio ergo spiritualis illorum qui ad vivendum caelibatum vocantur peculiarem attentionem praestet necesse est ut eos doceat illum novisse, aestimare, amare et vivere prout sua natura est, et propter veros suos fines, scilicet ob rationes tantummodo evangelicas, spirituales, pastorales. In quarum praeparatione primo loco ponenda est castitatis virtus, ea scilicet quae dignitatem tribuit humanis relationibus atque adducit "ad experiendum amorem sincerum, humanum, fraternum, personalem atque immolatum in exemplum Christi erga omnes ac singulos, praesertim vero pauperes, afflictos, aequales".333

Sacerdotalis quidem caelibatus castitatem denotat quibusdam peculiaritatibus propter quas presbyteri "societati coniugali propter Regnum caelorum 334 renuntiantes, Domino adhaerent amore indiviso novo Foederi intime congruente, futuri saeculi resurrectioni testimonium exhibente;335 et aptissimum consequuntur auxilium ad eam perfectam caritatem continuo exercendam, qua in ministerio sacerdotali omnia omnibus fieri valeant".336 Quare presbyteralis caelibatus considerandus haud venit velut norma dumtaxat iuridica vel exterior quaedam condicio qua quis ad Ordinem suscipiendum admittatur, sed ut valor profunde connexus cum sacra Ordinatione qua presbyter ad Christum, bonum Pastorem et Ecclesiae Sponsum, erit configurandus, scilicet velut optio maioris cuiusdam atque indivisibilis amoris erga Christum eiusque Ecclesiam, in plena et alacri cordis disponibilitate pro ministerio pastorali. Habendus ergo caelibatus est specialis gratia, donum: "non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est".337 Est ergo caelibatus gratia quaedam, quae eamdem suscipientem non excipit, sed potius singulari ab eo rigore, conscientem et liberam responsionem exigit. Atque huiusmodi spiritus charisma sufficientem secum fert gratiam per quam, iis qui caelibatum amplexi sunt, eius obligationibus fideles per totam vitam perseverant, et alacriter ac benevolenter onera eidem connexa sustinent. In formatione proinde ad presbyteralem caelibatum tutanda imprimis erit conscientia de "pretioso Dei dono recepto",338 quae presbyterum ad orationem perducat et ad invigilandum ne ullis insidiis tantum donum pessumdetur.

Sacerdos itaque, in caelibatu vivens, totus vacare potest ministerio suo in Dei populo adimplendo. Peculiariter autem, dum virginitatis valori evangelico testimonium praebet, christianos coniuges sustentare non desinet ut plenius "magnum sacramentum" vivant quod signum est Christi Sponsi amoris erga Sponsam Ecclesiam, unde presbyteri fidelitas erga caelibatum adiutorio etiam esse valeat ipsorum coniugum fidelitati.339

Momentum ergo et subtilitas huiusce formationis ad caelibatum presbyteralem in hisce hodiernis adiunctis socio-culturalibus, synodales Patres induxerunt ut quaedam prospicerent, quae ceterum iamdiu per sapientis Matris Ecclesiae vigilantiam usui valida comprobata fuerant. Quae cum auctoritate huc denuo afferuntur, velut criteria in formatione castitatis ad caelibatum adhibenda: "Episcopi una cum rectoribus seminariorum et directoribus spiritualibus principia statuant, criteria praebeant et auxilia adstruant ad discernendum in hac materia.

Sollicitudo Episcopi et vita fraterna inter sacerdotes pro formatione ad castitatem in caelibato summi momenti sunt.

In seminario, in eius nempe programmate formationis, caelibatus debet clare praesentari, sine ulla ambiguitate et modo positivo. Seminarista gradum maturitatis psychicae et sexualis necnon vitam orationis assiduam et sanam habere debet, seque sub directione cuiusdam patris spiritualis collocare. Director spiritualis seminaristam adiuvare debet ut ipse ad maturam et liberam decisionem perveniat, quae in aestimatione amicitiae sacerdotalis et autodisciplinae necnon acceptatione solitudinis fundetur atque in recto statu personali physico et psychologico. Ad hoc seminaristae bene cognoscant doctrinam Concilii Vaticani II necnon Encyclicam "Sacerdotalis Caelibatus", et Instructionem pro formatione ad caelibatum sacerdotalem a Congregatione pro Institutione Catholica anno 1974 editam.

Ut seminarista libera decisione caelibatum sacerdotalem propter Regnum Caelorum amplecti possit, necesse est ipsum intellegere quae sint indoles christiana et vere humana necnon finis sexualitatis in matrimonio et in caelibatu. Necesse est etiam instruere christifideles circa causas evangelicas spirituales et pastorales ad caelibatum sacerdotalem pertinentes et eos educare ut adiuvent presbyteros amicitia, comprehensione et collaboratione".340

51
51. Formatio intellectualis, licet suam habeat peculiaritatem, sic cum formatione humana et spirituali connectitur, ut earum necessaria significatio fiat: sese enim ita fingit tanquam necessariam intellectus postulationem, per quam homo "divinae mentis lumen participat" 341 et eam proinde sapientiam adipisci conatur quae vicissim vias detegat ad Deum vere inveniendum Eique plene adhaerendum.

Formatio intellectualis candidatorum sacerdotii rationem sui peculiarem reponit in ipsa natura ministerii ordinati, suamque hodiernam urgentiam exhibet pro contentione "novae cuiusdam evangelizationis" ad quam Dominus Ecclesiam suam provocat adventante tertio millennio. "Si iam omnis christianus paratus esse debet ad defensionem fidei et spei quae in nobis vivit,342 multo magis candidati sacerdotii et presbyteri diligentem curam habeant de valore formationis intellectualis in educatione et in navitate pastorali, quia propter salutem fratrum sororumque semper profundiorem cognitionem mysteriorum divinorum quaerere debent".343 Hodiernarum autem rerum condicio, graviter per indifferentiam religiosam sauciata, et simul per fiduciae crisim erga veram rationis capacitatem veritatem obiectivam et universalem assequendi, immo, per nova illa problemata et subtiliores quaestiones quas secum ferunt inventa scientifica et technologica nuperrime increbrescentia, excellentius exigit vel profundius formationis intellectualis exemplar, quo etiam sacerdotes capaciores fiant immutabile Christi Evangelium etiam in huiusmodi rerum contextu nuntiandi, idemque credibile exhibendi adversus legitimas humanae rationis exigentias. His illud adiungatur quod ex eo phaenomeno quod hodie pluralismus dicitur provenit; qui pluralismus, quem homines hodierni non in civili dumtaxat sed etiam in ecclesiali consortione impensius in dies persentiunt, peculiarem expostulare videtur criticae discretionis aptitudinem: eaque difficultas nova fit causa cur exigentior in dies formatio intellectualis sit perspicienda.

Hic autem aspectus "pastoralis" formationis intellectualis ea confirmat ac roborat, quae superius innuebantur de unitate totius processus educationis, cum is adeo multa in unum debeat complecti. Unde studendi alacritas, quae maior portio est vitae illius qui sese ad sacerdotium comparat, nullatenus censenda est exterior quaedam vel secundaria pars maturationis humanae, christianae, spiritualis et vocationalis; re vera, per studium, theologiae praesertim, futurus sacerdos, adhaeret Verbo Dei, incrementa quotidie affert vitae suae spirituali, aptior in dies fit ad pastorale munus suscipiendum. Atque is est multiplex et unius conspectus finis quem studiis theologicis Concilium assignat,344 prout deinceps in huius Synodi Instrumento laboris receptus fuerat: "Haec autem intellectualis formatio, ut pro rei pastoralis exigentiis vere efficax evadat, coniungenda est cum eo itinere spirituali in quo personalis Dei fiat experientia: scilicet ut candidati non sola notionum scientia ditentur, sed eum tingant cordium intuitum, ut Dei mysterium ipsi primo "videre" valeant, dein communicare inter fratres sciant".345

52
52. Peculiare quoddam intellectualis formationis momentum reponitur quoque in philosophiae studio, quod eo perducit ut profundior adquiratur comprehensio atque interpretatio personae hominis, eius libertatis, eius cum mundo et Deo rationis. Philosophia ergo apparet res instantis cuiusdam necessitatis, nec solum ob vinculum quod intercedit inter argumenta philosophica et salutis mysterium, in cuius quaestionis studium scientia theologica incumbit sub superiore luce fidei,346 sed etiam urgente eo statu culturali hodie ubique propemodum imperante, qui "subiectivismum" velut veritatis criterium et mensuram extollit: una dumtaxat rectaque philosophia iuvare valet petitores sacerdotii ad reflexam adquirendam conscientiam rationis intercedentis inter humanum animum et veritatem: quae nobis veritas nusquam plene nisi in Christo revelatur. Nec minoris pretii habenda philosophia est in tutanda "veritatis certitudine", in qua una niti potest totalis ac personalis sui donatio, per quam presbyter sese Iesu et Ecclesiae tradit. Nam facile quilibet intellegit cur concretissimae quaedam quaestiones, v.g. quae vera sit identitas presbyteri et ipsius missionis apostolicae ac missionariae, profundius nectantur cum minime abstracta alia interrogatione, quid scilicet ipsa veritas sit: nisi enim certitudo de veritate adsit, quis vitam suam in certamen ultimum adducat, vel valeat aliorum vitas vere exquirere?

Philosophia haud parvo est auxilio in formatione intellectuali candidati augenda "cultu veritatis", quadam videlicet amanti veneratione veritatis, quae efficit ut veritatem homines dispiciant non veluti rem ab homine creatam et ad mensuram perductam, sed homini dono datam a Deo, qui est Ipse summa Veritas; et ipsam humanam rationem, licet difficulter saepe limitibus adstrictam, veritatem obiectivam et universalem nancisci posse, illam saltem quae ad Deum respicit et radicalem propriae existentiae sensum; neque fidem posse rationem et laborem "ratiocinandi" circa sui ipsius ambitum neglegere, ut egregie testata est acutissima divi Augustini mens: "Desideravi intellectu videre quod credidi, et multum disputavi et laboravi".347

Iuvare item magnopere poterunt, ad profundiorem hominis comprehensionem habendam ac phaenomenorum et processuum, per quae hominum societas evolvitur, illae quae dicuntur "scientiae de homine", quarum auxilio ministerium pastorale melius et quam maxime "incarnatum" exerceri poterit; tales sunt sociologia, psychologia, oeconomicae ac politicae scientiae, necnon scientia communicationis socialis. Quae omnes, in eo saltem ambitu quem scientiae positivae vel descriptivae replere natae sunt, valde eum qui futurus erit sacerdos iuvabunt in dilatanda ea temporum convenientia, qua Christus Ipse vivere voluit. "Christus enim - ut aliquando Paulus VI edixit - aetate coniunxit se cum concretis hominibus, neque eorum sermone loqui recusavit. Quivis ergo animus desideret Ei fidelis esse, ut huiusmodi temporum convenientia ad homines nostri temporis protrahatur".348

53
53. Formatio autem intellectualis eius qui sacerdos futurus est, fundamentum naturale ac praecipuum habet in sacra doctrina, id est in theologia. Huiusce vero valor et authenticitas pendet potissimum a scrupulosa reverentia naturae ipsius theologiae, quam compendio ita synodales Patres descripserunt: "Vera theologia ex fide venit et ad fidem ducere intendit".349 Atque ea est ac semper fuit ratio quam Ecclesia, et eius nominatim Magisterium, constanter servari voluit. Eandemque secuti sunt ii praegrandes theologi qui Ecclesiae depositum nunquam per saecula ditare omiserunt. Quorum divus Thomas apertissime asserit fidem esse veluti theologiae habitum, id est permanens operandi principium,350 et theologiam totam ad fidem nutriendam ordinari.351

Est proinde theologus vir credens, id est fide nutritus homo; sed is credens, qui sese etiam de fide interrogat (fidem quaerens intellectum), ut eandem scilicet profundius intellegat. Unde uterque aspectus, et fides et eiusdem matura commentatio, penitus inter sese connectuntur; in hac intima utriusque coordinatione et mutua penetratione reponenda est vera theologiae natura, in qua decernitur tum de eiusdem deposito, tum de modis ac de spiritu quibus sacra doctrina elaboratur et inspicitur.

Sicuti fides, in quam theologia exitum simul et adventum habet, personalem credentis rationem aperit cum Christo, in Ecclesia, ita et theologia intrinsecas secum fert notas christologicas et ecclesiales, quas petitor sacerdotii scienter assumat necesse est, non modo ob ea quibus vita ipsius implicatur, sed etiam ob ea quae eius pastorale ministerium attingunt. Si Dei Verbi acceptatio est fides, eo ipso convertitur in credentis radicale responsum Christo Iesu datum, qui Verbum Dei est plenum ac definitivum mundo traditum.352 Consequitur ut reflexio theologica nullibi centrum sui reperire possit nisi in Christo Iesu Dei Sapientia: itemque consequitur ut ipsa maturior commentatio habenda sit velut participatio cogitationis Christi 353 eadem ratione ac nascuntur humanae aliae scientiae (scientia fidei). Unoque tempore fides credentem ad Ecclesiam applicat atque eius vitae efficit participem, cum sit Ecclesia "communitas fidei". Unde sequitur habere theologiam veram dimensionem ecclesialem, quippe quae sit matura circa Ecclesiae fidem meditatio a theologo edita, prout est Ecclesiae membrum.354

Hi christologici ac ecclesiales prospectus, qui suapte natura ad theologiam pertinent, vocatos ad sacerdotium iuvant tum ut scientificam laborandi rationem sibi familiarem reddant, tum praesertim ut maiorem in dies dilectionem excitent erga Christum et eius Ecclesiam; per quem amorem, dum ipsorum vita spiritualis abunde nutritur, vis quoque et alacritas confertur ipsorum ministerio. Ea in votis erant Concilii Vaticani II, cum, studia ecclesiastica aptius recognoscere volens, sic de varietate disciplinarum philosophicarum et theologicarum edixerat: "Disciplinae philosophicae ac theologicae aptius componantur et concordi ratione conspirent ad alumnorum mentibus magis magisque aperiendum mysterium Christi, quod totam generis humani historiam afficit, in Ecclesiam iugiter influit et ministerio sacerdotali praecipue operatur".355

Formatio intellectus theologica et vita spiritualis, peculiariter orandi consuetudo, inter se optime conveniunt seseque mutuo adiuvant, cum nec ardori studiorum obstent, nec orationis saporem et gustum atterant. Probe a divo Bonaventura admonemur: "Ne quis forte credat quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exsultatione, industria sine pietate, scientia sine caritate, intellegentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata".356

54
54. Implexum sane hoc laboriosissimum opus est formationem theologicam ad amussim instruere. Vocatus ad sacerdotium sic ducendus est, ut ampliorem ac unius conspectus visionem nanciscatur de veritatibus a Deo in Christo Iesu revelatis itemque de plena et integra fidei experientia, quam vivit Ecclesia; at hinc exsurgit difficultas: qua ratione dignosci possint christianae veritates "omnes", congruenti praesertim visione, nulla earum ad arbitrium neglecta. Petitor sacerdotii ita erit adiuvandus, ut synthesim conficiat in quam diversarum disciplinarum theologicarum summa quaeque vergat, cum nulla earum certum verumque valorem nanciscatur, nisi profundius singulae ad invicem ordinentur.

In fide diligenter consideranda in duas partes se movet scientia theologica. Prior pertinet ad inquisitionem Verbi Dei; Verbi scilicet in Sacro Libro scripti, quod vivax Ecclesiae Traditio celebrat et Magisterium Ecclesiae cum auctoritate interpretatur. Hinc est studium Sacrae Scripturae, "quae universae theologiae velut anima esse debet";357 dein cognitio Patrum Ecclesiae et librorum liturgicorum, historiae Ecclesiae eiusque praeceptorum. Alterum autem est iter hominis, qui cum Deo interloquitur; qui homo ad "credendum" invitatur et ad "vivendum", ad "communicandum" cum aliis fidem vel christianum "ethos": hinc studia theologiae dogmaticae, theologiae moralis, theologiae spiritualis, iuris canonici atque theologiae pastoralis.

Respectus autem credentis hominis efficit ut scientia theologica praecipue inspiciat sive necessitudines permanentes inter fidem et rationem intercedentes sive necessitates quasdam rerum socialium et culturalium, prout eae hodie volvuntur. Priori rei operam dat "theologia fundamentalis", quam dicunt, cuius obiectum est factum ipsum Revelationis christianae eiusque in Ecclesia transmissio. Ad alteram rem spectant illae disciplinae, quae, ut responsum darent urgentioribus mentis humanae quaestionibus, ampliorem de singulis tractationem excitarunt; eius modi est studium doctrinae socialis Ecclesiae, quod "quodammodo pertinet... ad theologiam, peculiariter ad theologiam moralem",358 et habendum est inter "essentialia elementa" sic dictae "novae evangelizationis", nam socialem magisterii virtutem praebent cuiusdam instrumenti ad evangelizandum".359 Atque idem fac repetas de inquirendi ratione, in missionem, in oecumenismum, in Iudaismum, in Islam, et in ceteras religiones non christianas.

55
55. Formatio theologica nostrae aetatis cavere debet problematibus quibusdam, quae non raro difficultates, tensionem, confusionem in interiore Ecclesiae vita suscitant. Cogitari potest ratio inter Magisterii placita et dissertationes theologicas quae non semper videtur qualis esse deberet per concordiam et collaborationem utriusque partis.

Re vera "vivum Ecclesiae Magisterium et theologia, licet dona et munera habeant diversa, eosdem ultimatim habent fines; ut scilicet Dei Populum in veritate, quae liberos facit, conservet, et ita velut "nationum lux" fiat. Hoc autem erga ecclesialem communitatem ministerium theologicum, quodammodo cum Magisterio in mutuam relationem committit, et Magisterii est authentice Apostolorum doctrinam impertire et, adhibitis laboris theologici placitis vel opinionibus, obiectiones vel fidei deformitates removere, immo, per auctoritatem a Iesu receptam, nova quaedam e profundo eruere placita, quae tamen conformia cum doctrina revelata sint, quam vel magis explicitam reddat, vel concreta ratione ad novitates applicet. Theologiae vero officium et munus est, ratione quadam reflexa, in profunditatem Verbi Dei perseveranter inquirere, prout id in Scriptura servatur et per Ecclesiae Traditionem, ductu Magisterii, transmittitur; eiusdemque est doctrinam revelatam ita pertractare ut, adversus rationis conamina, forma magis in dies congruens et systematica perseveret".360 Quoties vero quavis de causa huiusmodi consociata opera corruit, cavendum est ne ullum genus aequivocationis vel confusionis scateat, cum accurate ab omnibus distinguenda sit "doctrina communis Ecclesiae ab opinionibus theologorum vel a quibusdam tendentiis cito transeuntibus (quas "modas" dicere consuevimus)".361 Nullum enim in Ecclesia exstitit "parallelum" Magisterium, quando unum illud prostat, Petri et Apostolorum, Summi Pontificis et Episcoporum.362

Alia apparet quaestio, quae quidem magis animadvertitur ubi institutio tironum Seminariorum Universitatibus studiorum concreditur; respicit ad rationes inter theologiae rigorem doctrinalem et horum studiorum destinationem pastoralem; ideoque agitur de pastorali natura ipsius theologiae. Nam binae hae sunt qualitates theologiae eiusque institutionis, quae componi possunt, quamvis aliud sit theologia, aliud autem ratio paedagogica eiusdem tuendae; neque in conflictum vocandae sunt, sed concorditer conspirare debent, diversis licet lineamentis, ad "fidei intellegentiam". Cum dicimus theologiam esse debere pastoralem, non propterea asserimus ipsam minore doctrinarum onere esse complendam, neque rationem et methodum doctrinalem esse recusandam; id tantum a magistris postulatur, ut futuri sacerdotes aptiores formentur ad evangelicum praeconium nuntiandum pro culturalibus cuiusque temporis ac loci condicionibus, ita ut ipsa actio apostolica collineata melius appareat cum congruenti visione theologica. Hinc igitur studia ad severiores scientiae normas cuiusque disciplinae theologicae ita aptabuntur, ut animarum pastori suppeditent plenam ac profundam formationem, magistro fidei necessariam; hinc vero aequa sentiendi vis erga metam eorum studiorum providebit, ut, qui presbyteri sunt futuri, formatrice ratione amplectantur studia quae doctrinali sint methodo perficienda.

Alia praeterea quaestio ponitur in necessitate, hodie fortiter a multis percepta, de "evangelizandis culturis" vel, aliis verbis, de "incultura- tione praeconii fidei". Quaestio est praesertim ordinis pastoralis, quae magis in dies animadvertenda est in formandis petitoribus sacerdotii: "In hodiernis adiunctis, in quibus, variis in regionibus mundi, religio christiana quid alienum culturis sive antiquis sive modernis consideratur, magni est momenti ut in tota formatione intellectuali et humana, inculturationis dimensio tanquam necessaria et essentialis habeatur".363 Id vero primum requirit certam veramque theologiam, quae scilicet sanis perfundatur Ecclesiae principiis de inculturatione. Quae principia, cum mysterio incarnationis Verbi Dei nec non christianae anthropologiae coniungantur, illuminare quoque valent veram inculturationis notionem; haec enim adversus diversitatem, vel etiam aliquando oppositionem culturarum in variis mundi plagis vigentium, vertenda ultimatim est in obtemperationem mandato Christi Domini seu de Evangelio omnibus gentibus nuntiando, usque ad ultimos terrarum fines. Huiusmodi autem oboedientia nec ad syncretismum ducit, nec consistere potest in quavis aptatione nuntii evangelici, sed eo ducat necesse est, ut Evangelium, vitali quadam ratione in eas culturas penetrando, in ipsis velut "incarnatum" inhaereat, elementa culturalia abiciendo quae cum fide vel cum vita christiana cohaerere haud possint, et contra, eatenus valores assumendo ac elevando, ut ad Salutis Mysterium quod a Christo provenit accedant.364 Haec autem inculturationis quaestio maius pondus sibi habere potest quoties vocati ipsi ad sacerdotium ab autochthonibus culturis illis forte proveniant; quibus proinde reperiendae erunt novae quaedam formationis viae, per quas duplex vitetur obstaculum: ne scilicet iis minores necessitates exhibeantur neque ita valores humani, christiani, sacerdotales quodammodo minoris pretii fiant; aliunde ne certi valores, quos propria cultura ac traditio continet, indebite per incuriam neglegantur.365

56
56. Ex quo exsecutioni mandari coepta sunt Concilii Vaticani II doctrina et placita, iisque addita deinceps sunt indicationes quaedam applicationis in Ratione fundamentali institutionis sacerdotalis collectae, animadvertere fas est in Ecclesia latiorem renovationem in tradendis in Seminariis disciplinis philosophicis et theologicis. Quae renovatio, etsi quaedam remanent aut emendanda aut rectius evolvenda, non parum contulisse visa est ad meliora reddenda illa quae in ambitu formationis intellectualis obtenta fuerint. Atque de his "Patres synodales saepe et claris verbis denuo affirmaverunt necessitatem immo urgentiam in praxim deducendi in seminariis et domibus formationis rationem fundamentalem studiorum sive universalem sive cuiusque nationis seu Conferentiae episcopalis".366 Omnino necesse est ut firmiter ea contineatur tendentia ad rigorem laxandum nonnullarum normarum de studiis, quae in aliquibus ecclesialibus institutis manifestatur, tanquam consectarium carentis cuiusdam praeparationis praecipuae, vel tanquam vitia quae magis in dies comperiuntur in iis qui curriculum philosophicum et theologicum aggredi coeperint. Atque eadem hodierna implexior rerum condicio suadere videtur ut soli ii magistri designentur, qui huic temporum implicationi pares habeantur, et qui peritia, perspicuitate atque arguendi profunditate eas obire valeant interrogationes quas secum hodiernus homo trahit, pro quibus haud dubium est nonnisi in Christi Iesu Evangelio responsionem plenam atque decretoriam inveniri.

57
57. Diuturna iuvenum, qui ad sacerdotium vocantur, formatio eo tendit ut illi, qua possunt ratione, Christi Boni Pastoris caritatem participare addiscant. Huiusmodi ergo formatio, magis quam alii omnes aspectus, hunc praecipuum habeat necesse est, characterem quem dicimus pastoralem. Id perspicue declaratum est per Concilii decretum "Optatam Totius", quod de Seminariis maioribus sic edixit: "In eis integra alumnorum institutio eo tendere debet ut ad exemplar Domini Iesu Christi, Magistri, Sacerdotis et Pastoris, veri animarum pastores ipsi formentur; praeparentur ergo ad ministerium Verbi: ut verbum Dei revelatum semper melius intellegant, id meditantes possideant, lingua et moribus exprimant; ad ministerium cultus et sanctificationis: ut, orantes et sacras liturgiae celebrationes peragentes, opus salutis per Sacrificium Eucharisticum et Sacramenta exerceant; ad ministerium pastoris: ut sciant repraesentare hominibus Christum, qui non venit ut sibi ministraretur, sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis,367 et ut, omnium facti servi, plures lucrifaciant 368".369

Idemque Concilii decretum insistit in commendanda coniunctione quae vigeat oportet inter varios formationis aspectus: humanum, spiritualem, intellectualem; iis haud exceptis, quae ad propositum pastorale proprie pertinent. Ita finis pastoralis humanam et spiritalem formationem quibusdam instruit propriisque notis, quemadmodum unam facit et definitam institutionem eorum qui futuri sunt sacerdotes.

Formatio igitur pastoralis, sicut quaevis alia formatio enodatur per deliberationem plenam et activam applicationem, penitusque in spiritu insidet, qui omnium cardo et vis est, in progressionem impellens.

Requiritur igitur studium verae certaeque disciplinae theologicae, seu Theologiae pastoralis vel practicae, quae docta esse debet consideratio Ecclesiae, prout cotidie per Spiritus vim intra historiam aedificatur; Ecclesiae itaque prout est "universale salutis sacramentum",370 prout est signum et vivum instrumentum salutis in Christo Iesu, in Verbo, in Sacramento, in Caritatis ministerio. Non enim pastoralis navitas quaedam est ars vel congeries exhortationum, experientiarum, methodorum; suam habet theologicam dignitatem, quia a fide recipit principia atque agendi criteria, in actione pastorali Ecclesiae, decurrente saeculorum historia: illius videlicet Ecclesiae quae seipsam cotidie gignit, iuxta felicem elocutionem Sancti Bedae Venerabilis: "Ecclesia gignit quotidie Ecclesiam".371 Atque inter huiusmodi principia et criteria, praesertim illud responsum est, summi quidem momenti, quod evangelicum exercet discrimen rerum condicionis socialis et culturalis et ecclesialis, intra quam navitas pastoralis evolvitur. Studium autem theologiae pastoralis illuminare debet applicationem operativam, studiose adhibitis nonnullis ministeriis pastoralibus, quae vocati ad sacerdotium praestare debent per necessarios gradus, congruenter cum aliis muneribus formationis: loquimur de "experimentis" pastoralibus, quae confluere possunt in verum ac certum "tirocinium pastorale" per certum tempus extendendum et me- thodice accuratae aestimationi submittendum.

Studium vero et pastoralis navitas remittunt ad interiorem fontem, quem ars educandi custodiendum et laudandum curabit: qui fons est communio in dies profundior cum caritate pastorali ipsius Iesu, quae, sicut principium exstitit ac vis totius operis eius salvifici, ita virtute Spiritus Sancti, qui in sacramento Ordinis effunditur, oportet constituat principium et vim ministerii presbyteralis. Haec est formatio, cuius non solum est suppeditare doctam artem pastoralem agendique peritiam, sed etiam, et quidem in primis confirmare et incrementis augere rationem illam qua vivit, coniunctim cum iisdem optionibus et placitis, quae Christus, bonus Pastor, amplexus est: "Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu".372

58
58. Si ita formatio pastoralis intellegitur, nequit profecto redigi ad tirocinii cuiusdam modum, quasi presbytero sufficiat familiarem sibi fecisse aliquam praxim pastoralem. Quod pro Seminario hic de educatione proponitur, veram suscipit initiationem ad pastoris sentiendi rationem, ita ut conscie et mature sua tueatur officia, discat etiam problemata perpendere, priora recte aestimare, idonea instrumenta et vias seligere; eaque omnia, perspectis fidei argumentis et theologicis necessitatibus ordinis etiam pastoralis.

Sacerdotii candidati ipsi inseri poterunt in vivam traditionem pastoralem suae ipsorum Ecclesiae particularis per primum ministerii usum, quem gradatim sibi comparaverint, iique discent latiore ubique mente problemata metiri, ita ut prae oculis dimensionem missionariam totius vitae ecclesialis indesinenter habeant, seque exerceant in primis nonnullis formis consociatae operae inter se et etiam in adiuvandis sacerdotibus, quibus initio saltem destinati fuerint, quorum quidem est, coniunctim cum propositis Seminarii, gravem docere artem pastoralem.

In seligendis locis et ministeriis aptis ad opus pastorale exercendum, cura peculiaris agenda erit de paroecia,373 quae prima veluti cellula vitalis est experimentorum quae "sectorialia" et specialia appellare solemus, in qua presbyteri primo occurrent peculiaribus futuri ministerii problematibus. Quorum synodales Patres concreta exempla praebuerunt, ut, v.g., aegrotorum imprimis visitationes, migrantium et exsulum necnon nomadum curam: caritatis studium, quod transfertur in multiplex opus sociale. Singillatim ii scripserunt: "Necesse est enim Presbyterum testem fieri caritatis ipsius Christi, qui pertransiit benefaciendo;374 presbyter etiam fieri debet signum visibile sollicitudinis Ecclesiae, quae Mater et Magistra est. Homo hodie tantis aerumnis affectus, praesertim is qui in sic dicto Tertio Mundo invenitur, paupertate inhumana, violentia caeca et iniusto mancipio obrutus est: oportet ideo quod vir Dei, ad omne opus bonum instructus,375 iura et dignitatem vindicet; caveat autem ne falsis ideologiis adhaereat, nec dum promovere intendit gloriam, obliviscatur mundum redemptum esse sola Christi cruce".376

Harum et aliarum navitatum pastoralium cumulus gradatim efficit, ut qui futurus erit sacerdos vivat suam, "famulatus" instar, missionem "auctoritatis" in communitate, recedens ab omni iactantia, vel ab usu etiam potestatis, quippe qui nonnisi caritate pastorali iugiter probetur.

Ut congruens habeatur formatio, pernecesse est memoratorum sacerdotii petitorum variae experientiae sint omnino "ministeriales", intime scilicet cohaereant cum reliquis necessitatibus, quae institutionis presbyteralis sunt propriae, quaeque, nullo detrimento studiis illato, respiciunt ad ministerium nuntiandi Verbi et observandi cultus necnon munus praesidendi. Quae omnia contineri possunt concretis ministeriis Lectoris, Acolythi et Diaconi propriis.

59
59. Quandoquidem pastoralis navitas suapte natura eo destinatur ut foveat Ecclesiam, quae essentialiter "mysterium" est, necnon "communio", et "missio", omnes hae Ecclesiae dimensiones erunt in exercendo ministerio agnoscendae et in vitam vertendae.

Hoc autem potissimum conscientia pro certo habet Ecclesiam esse "mysterium", opus scilicet divinum, Spiritus Christi fructum, efficax gratiae signum, Trinitatem in christiana communitate praesentem: quae conscientia, haudquaquam remissura officii sensum, qui proprius pastoris est, ei potius persuadebit incrementa Ecclesiae gratis a Spiritu dari propriumque pastoris ministerium - quod ex Dei gratia est libero atque responsali homini concreditum - idem illud esse evangelicum "servi inutilis" famulatum.377

Deinde conscium sibi esse Ecclesiae communionis candidatum aptum reddet ad navitatem communitatis exercendam, opera concorditer consociata cum aliis Ecclesiae operariis: episcopum cum presbyteris, sacerdotes dioecesanos cum religiosis, presbyteros cum laicis. At huiusmodi consociatio operae postulat notitiam et aestimationem diversorum donorum et charismatum, variarum vocationum et plurium officiorum, quae Spiritus offert et tradit Christi Corporis membris; exigit praeterea ut vivum atque perfectum habeat sensum suae identitatis atque aliorum in Ecclesia; indiget tandem mutua fiducia, patientia, comitate et habilitate ad intellegendum et exspectandum quid magis aliis placuerit. Eademque residet in Ecclesiae amore, qui vehementior sit quibuslibet aliis dilectionibus, sui ipsius imprimis vel sui coetus suaeque consociationis. Peculiaris denique momenti est praeparatio futurorum sacerdotum ad operam cum laicis consociandam, ita ut, iuxta Concilii monitum, "libenter audiant laicos, eorum desideria fraterne considerantes, eorumque experientiam et competentiam in diversis campis humanae actionis agnoscentes, ut simul cum ipsis signa temporum recognoscere queant".378 Etiam recentior Synodi Ordinarii Coetus sollicitudinem erga laicorum pastoralem navitatem sic exhibuit: "Alumnus capax efficiatur oportet ut christifidelibus laicis, praesertim iuvenibus, diversas vocationes (ad matrimonium, ad servitia aliis praestanda, ad apostolatum, ad ministeria et responsalitates in actione pastorali assumenda, ad vitam consecratam, ad rem politicam et socialem ducendam, ad investigandas scientias, ad docendum) sciat proponere, et ad ineundas allicere. Praesertim oportet illum valere laicos eorum vocationem ad mundum luce Evangelii perfundendum et transformandum docere, munus eorum agnoscentem eisque reservantem".379

Tandem conscientia Ecclesiae, prout communio "missionaria" est, vocatum ad sacerdotium eo ducet, ut amare ac vivere velit necessariam dimensionem missionalem Ecclesiae et certarum eiusdem navitatum pastoralium; ut sese scilicet apertum atque promptum exhibeat innumeris illis opportunitatibus quae Evangelio nuntiando ubique panduntur, non neglectis neve oblivioni datis iis occasionibus quae reperiri facillime poterunt in communicationis socialis instrumentis;380 ut tandem promptus atque interne paratus perseveret ad ea quae per Spiritum requirantur, et forte per episcopum, ut ad Evangelium ultra suae nationis terminos praedicandum mittatur.381


LA - PASTORES DABO VOBIS 41