Redemptoris Mater LA 25

II

25 « Ecclesia “inter persecutiones mundi et consolationes Dei peregrinando procurrit” (52), crucem et mortem Domini annuntians, donec veniat (cfr. 1Co 11,26) » (53). « Sicut vero Israel secundum carnem, qui in deserto peregrinabatur, Dei Ecclesia iam appellatur (cfr. Ne 13,1; cfr. Nb 20,4 Dt 23,1 ss. ), ita novus Israel etiam Ecclesia Christi nuncupatur (cfr. Mt Mt 16,18), quippe quam Ipse sanguine suo acquisivit (cfr. Act Ac 20,28), suo Spiritu replevit, aptisque mediis unionis visibilis et socialis instruxit. Deus congregationem eorum qui in Iesum, salutis auctorem et unitatis pacisque principium, credentes aspiciunt, convocavit et constituit Ecclesiam, ut sit universis et singulis sacramentum visibile huius salutiferae unitatis » (54).

Concilium Vaticanum II de Ecclesia loquitur in peregrinatione constituta eamque cum Foederis Antiqui confert Israele per desertum peregrinante. Peregrinatio etiam exteriorem prae se fertindolem, visibilem nempe tum in tempore tum etiam in loco, ubi reapse fit historico modo. Etenim Ecclesia « ad universas regiones extendenda in historiam hominum intrat, dum tamen simul tempora et fines populorum trascendit » (55). Verum pernecessaria peregrinationis illius pars ac naturainterior est. De peregrinatione namque agitur per fidem, « virtute ... Domini resuscitati » (56), de peregrinatione in Spiritu Sancto qui Ecclesiae invisibilis creditus est Consolator (Parákletos) (cfr. Io Jn 14,26 Jn 15,26 Jn 16,7): « Per tentationes vero et tribulationes procedens Ecclesia virtute gratiae Dei sibi a Domino promissae confortatur, ut ... non deficiat, ... sub actione Spiritus Saneti seipsam renovare non desinat, donee per crucem perveniat ad lucem, quae nescit occasum » (57).

Hoc ipso in itinere — peregrinatione ecclesiali per spatium tempusque, immo etiam magis per animarum ipsam historiam, praesens adest Maria veluti illa « beata, quae credidit », tamquam illa quae in peregrinatione fidei processit, Christi communicans mysterium sicut non alius inter homines quisquam. Docet praeterea Concilium: « Maria ... in historiam salutis intime ingressa, maxima fidei placita in se quodammodo unit et reverberat » (58). Omnes inter credentes exstat ea uti « speculum », in quo ratione simul altissima simul etiam clarissima referuntur « magnalia Dei» (Ac 2,11).


26 Ecclesia, aedificata a Christo super apostolos sibi evasit prorsus conscia horum magnalium Dei ipsa Pentecostes die, cum congressi in cenaculum « repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis, prout Spiritus dabat eloqui illis» (Ac 2,4). Ex quo tempore illud initur etiam fidei iter, videlicet Ecclesiae peregrinatio per hominum populorumque historiam. Huius autem itineris primordiis interesse Mariam constat, quam inter apostolos deversantem conspicamur in cenaculo « precibus suis implorantem donum Spiritus » (59).

At longius ipsius est quodammodo fidei iter. Spiritus enim Sanctus iam in illam descenderat, quae effecta est in annuntiatione eius sponsa fidelis, Dei veri amplexando Verbum ac « plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium praestando et voluntarie revelationi ab Eo datae assentiendo», immo « per oboeditionem fidei» (60) se totam Deo committendo, ob quam angelo respondit: « Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum n. Mariae iter fidei, quam in cenaculo intuemur precantem, est propterea « longius» itinere illo ceterorum ibidem congregatorum. Maria eos « antegreditur» et « praecedit » (61). Tempus Pentecostes Hierosolymis non solum a crucis verum iam inde ab annuntiationis tempore in oppido Nazareth est praeparatum. In cenaculo confluunt iter Mariae Ecclesiaeque curriculum fidei. Quonam pacto!

Inter eos qui in cenaculo perseverabant fundere preces seseque comparabant ad proficiscendum, accepto Spiritu Sancto, in « universum mundum », a 1esu vocati erant quidam gradatim iam ab eius muneris in Israele initiis. Eorum dein undecim apostoli destinati erant, quibus opus concredidit Iesus, quod a Patre ipse receperat: « Sicut misit me Pater, et ego mitto vos » (Jn 20,21), ita dixerat apostolis post Resurrectionem. Quadraginta vero post diebus, addidit etiam priusquam ad Patrem rediret: cum « accipietis virtutem superveniente Sancto Spiritu in vos ... eritis mihi testes ... usque ad ultimum terrae» (Ac 1,8). Haec apostolorum missio incohata est, cum e cenaculo Hierosolymitano egrederentur. Nascitur turn crescitque Ecclesia per illam testificationem, quam et Petrus reddunt et apostoli de Christo crucifixo ac resuscitato (cfr. Act Ac 2,31 Ac 34 Ac 3,15-18 Ac 4,10-12 Ac 5,30-32).

Maria non directo hoc apostolicum accepit munus. Non enim inter eos ipsa numerabatur, quos misit lesus ut « omnes gentes» docerent (Mt 28,19), cum commisit iis hoc munus. Verumtamen in cenaculo, ubi se parabant apostoli huius suae missionis suscipiendae causa, veniente scilicet Veritatis Spiritu: aderat iis Maria. Inter eos nempe « perseverabat ... in oratione» ut « mater lesu» (Ac 1,13-14), seu Christi crucifixi atque suscitati. Hie quidem primus communitatis nucleus eorum, qui « in lesum, salutis auctorem» (62) ceredentes aspiciebant, sibi conscius erat et lesum esse Mariae Filium et earn eius matrem utque matrem iam a conceptus ortusque tempore praecipuam mysterii Iesu testem, illius nempe mysterii, quod ante illorum conspectum declaratum esset et per Crucem Resurrectionemque confirmatum. Ecclesia a primis itaque momentis « aspexit » per lesum Mariam, haud secus ac lesum per Mariam « aspexit ». Pro Ecclesia fuit tunc haec ipsa semperque unica testis annorum infantiae lesu eiusque absconditae in oppido Nazareth vitae, cum « conservabat omnia verba haec conferens in corde suo» (Lc 2,19 cfr. Lc Lc 2,51).

At in illius omnisque temporis Ecclesia fuit Maria imprimisque est ilIa « beata quae credidit »: prima quippe credidit. Iam inde ab annuntiationis et conceptionis tempore, inde ab ortus lesu momento in specu prope Bethlehem Maria sectabatur lesum singulis veluti in gressibus materna sua fidei peregrinatione. Per vitae abditae annos Nazareth eum sequebatur; ilIum etiam per exterioris disiunctionis spatium consequebatur, cum « coepit Iesus facere et docere » (Ac 1,1) inter Israelis populum; ipsum denique prosecuta est praesertim in calamitosa Calvariae experientia. Tunc autem, cum inter apostolos Maria commoraretur in cenaculo Hierosolymitano ad Ecclesiae primordia, confirmatam reperiebat fidem suam ex annuntiationis vocibus enatam. Ei enim turn nuntiaverat angelus: « concipies in utero et paries filium, et vocabis nomen eius Iesum. Hic erit magnus ... et regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis. Quam deinde pollicitationem recentia Calvariae eventa quibusdarn tenebris obduxerant; nihilominus sub Cruce etiam Mariae fides haud defecerat. Fuerat turn quoque mulier, quae, ut tamquam Abraham, « contra spem in spe credidit» (Rm 4,18). Et ecce, verum suum veluti vultum spes detexit post Resurrectionem ac promissio coepit in rem transire. Namque lesus antequam ad Patrem reverteretur dixit apostolis: « Euntes ergo docete omnes gentes... ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi» (Mt 28,19 Mt 28,20). Sic nempe elocutus ille est qui suam per Resurrectionem patefactus est triumphator mortis, tamquam is qui regnum tenet, quod « non habebit finem », quemadmodum praedixerat angelus (cfr. Lc Lc 1,33).


27 Nunc autem nascente iamiam Ecclesia ineunteque longo eius itinere per fidem, quae a die Pentecostes initium duxerat Hierosolymis, Maria cum iis omnibus iungebatur, qui germina erant « Israelis novi ». Uti potissima mysterii Christi testis inter illos assistebat. Atque una cum ipsa perseverabat Ecclesia in oratione simulque « contemplabatur eam in lumine Verbi hominis facti». Et ita profecto semper erat futurum. Etenim cum Ecclesia « in summum incarnationis mysterium venerabunda penitius intrat », Christi cogitat Matrem magna cum veneratione ac pietate (63). Maria inseparabiliter cohaeret cum Christi mysterio ad Ecclesiaeque pariter mysterium pertinet in de a principio, a die videlicet ipsius ortus. lis ergo omnibus, quae Ecclesiam ab initio constituunt quaeque ipsa Ecclesia perpetuo fieri debet a generatione in generationem inter universas terrae gentes, subiacet ilIa « quae creclidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino» (Lc 1,45). Haec ipsa Mariae fides, qua novum aeternumque Dei Foedus cum hominum genere in Iesu Christo signatur, heroica haec ipsius fides testificationem « praecedit » apostolicam Ecclesiae ac remanet in Ecclesiae corde abscondita tamquam peculiaris revelationis Dei hereditas. Omnes autem, qui a generatione in generationem, amplexi apostolicam testificationem Ecclesiae, communicant arcanam hanc hereditatem, quodam pacto etiam ipsam Mariae fidem participant.

Voces illae Elisabeth: « beata quae credidit » Mariam comitari pergunt etiam ipso Pentecostes die; eam item consequuntur ex alia in aliam aetatem, ubicumque per apostolicum testimonium ministeriumque Ecclesiae propagatur salutiferi Christi mysterii cognitio. Sic enim vaticinium impletur cantici Magnificat: « beatam me dicent omnes generationes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius » (Lc 1,48-49). Cognitionem enim Christi mysterii sequitur Matris eius celebratio more singularis cuiusdam pietatis erga Theotokon. Qua insuper in veneratione includitur semper eius fidei laudatio, quandoquidem Nazarethana Virgo ex Elisabeth vocibus in visitatione evasit beata potissimum per hanc fidem. Qui vero in quavis generatione apud varias orbis gentes ac nationes suscipiunt credentes Christi mysterium, Verbi incarnati mundique Redemptoris, non tantum venerabundi convertuntur ac fidentes progrediuntur ad Mariam veluti ad Matrem eius, verum in ipsius fide firmamentum suae conquirunt fidei. Haec ipsa viva participatio Mariae fidei peculiarem constituit praesentiam eius in peregrinatione Ecclesiae tamquam novi Populi Dei per totum orbem terrarum.


28 Perinde ac docet Concilium, « Maria ... in historiam salutis intime ingressa ..., dum praedica tur et colitur, ad Filium suum Eiusque sacrificium atque ad amorem Patris credentes advocat » (64). Idcirco aliqua ratione fit Mariae fides secundum apostolicam Ecclesiae testificationem sine intermissione ipsa peregrinantis Populi Dei fides: fides hominum et communitatum,ambituum ac conventuum et denique coetuum totarumque communitatum, quibus Ecclesia compaginatur. Fides est, quae per cognitionem affectumque simul transmittitur; accipitur vel denuo recipitur per precationem. Quocirca, « etiam in opere suo apostolico Ecclesia ad Eam merito respicit, quae genuit Christum, ideo de Spiritu Sancto conceptum et de Virgine natum, ut per Ecclesiam in cordi bus quoque fidelium nascatur et crescat » (65).

Cum hodie sic per fidem peregrinantes fini appropinquamus alterius Millennii christiani, Ecclesia ex Concilii Vaticani II magisterio revocat animos ad id quod in se ipsa contuetur, tamquam « unus Populus Dei », qui « omnibus itaque gentibus terrae inest », necnon ad veritatem illam, ex qua etiam « cuncti ... per orbem sparsi fideles cum ceteris in Spiritu Sancto communicant » (66), ita profecto ut dici possit in hac ipsa coniunctione continenter Pentecostes mysterium impleri. Eodem autem tempore apostoli Dominique discipuli apud omnes terrae po pulos reperiuntur « perseverantes unanimiter in oratione cum ... Maria matre Iesu » (
Ac 1,14). Efficientes per saecula « Regni signum » quod de hoc mundo non est (67), noverunt quoque in hoc ipso mundo consociandos se esse cum illo Rege, cui datae sint gentes in hereditatem (Ps 2,8) cuique dederit Pater « sedem David patris eius », qui igitur « regnabit super domum Iacob in aeternum, et regni eius non erit finis ».

Hoc igitur veluti vigiliarum tempore per eandem fidem, quae beatam ipsam reddidit praesertim ab annuntiationis momento, Maria adest in Ecclesiae missione, adest in opera Ecclesiae quae ipsius Filii Regnum inducit in mundum (68). Quae Mariae praesentia pluribus hac aetate modis profertur, hand secus ae totam per Ecclesiae historiam. Habet etiam multiplicem effectus ambitum: per fidem enim ac pietatem christifidelium singulorum, per traditos mores familiarum christianarum seu « ecclesiarum domesticarum » et communitatum paroecialium ac missionariarum, tum etiam institutorum religiosorum ac dioecesium, per attrahentem vim resplendentemque virtutem celebrium sanctuariorum, ubi non singuli modo homines aut illius loci turmae sed totae interdum nationes et continentes appetunt congressionem cum Domini Matre, scilicet cum illa quae beata est quoniam credidit, prima ipsa inter credentes est ideoque facta Mater Emmanuelis. Haec est Terrae Palaestinae invitatio, quae spiritualis est omnium christifidelium patria, cum Salvatoris mundi fuerit solum natale, eiusque Matris. Appellatio haec pariter est tot sacrarum aedium, quas in Urbe et Orbe progredientibus saeculis christiana excitavit fides. Alliciens haec vis est templorum locorum qualia sunt Guadalupa, Lapurdum, Fatima et cetera per varias regiones disseminata, ex quibus taciti quomodo transire possumus illud sacrarium patriae nostrae, Clari Montis! Fas fortasse loqui est de peculiari « geographia » fidei pietatisque marialis, quae universa haec loca complectitnr peculiaris pel'egrinationis Populi Dei a quo nempe congressio quaeritur cum Dei Matre ut intra ambitum maternae ipsius praesentiae, « quae credidit», confirmationem suae inveniant fidei. Etenim in fide Mariae, iam annuntiationis tempore atque rebus completis sub Cruce, ab homine reclusum est illudspatium interius, ubi cumulare nos Pater potest « omni benedictione spiritali »: spatium id est « novi et aeterni Testamenti » (69). Hoc in Ecclesia spatium subsistit, quae est in Christo « sacramentum ... intimae cum Deo unionis totiusque generis humani unitatis » (70).

In fide, quam in annuntiatione professa est Maria ut « ancina Domini» ac per quam continenter « praecedit » Populum Dei in universa terra peregrinantem, Ecclesia « perpetuo tendit ad recapitulandam totam humanitatem ... sub Capite Christo, in unitate Spiritus Eius » (71).


29 « Spiritus in cunctis Christi discipulis desiderium actionemque suscitat, ut omnes, modo a Christo statuto, in uno grege sub uno Pastore pacifice uniantur » (72). Ecclesiae iter, hac nostra praesertim aetate, oecumenismi nota signatur: christiani enim vias conquirunt unitatis redintegrandae, quam postulavit Christus Patrem pro discipulis pridie suam passionem: « ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis sint, ut mundus credat quia tu me misisti » (Jn 17,21). Discipulorum ideo Christi unitas est documentum magnum, signum propterea datum ut excitetur fides; eo rum autern divisio est scandalum (73).

Oecumenicus motus, e lucidiore latiusque disseminata conscientia exortus quantopere nitendum esset ad omnium christianorum unitatem, ab Ecclesia catholica maximam suscepit suam declarationem in Concilii Vaticani II opere: in se ipsi conquirant oportet atque in unaquaque communitate sua illam « oboeditionem fidei», cuius primum est Maria clarissimumque exemplum. Et quandoquidem ipsa « tamquam signum spei et solatii peregrinanti Populo Dei praelucet », idcirco « Sacrosanctae ... Synodo magnum affert gaudium et solatium, etiam inter tratres seiunctos non deesse, qui Matri Domini ac Salvatoris debitum afferunt honorem, speciatim apud Orientales » (74).


30 Noverunt probe christiani suam revera aliquando repertum iri denuo unitatem, si innisa fuerit suae fidei unitati. Dissolvere eos necesse est haud parvas super doctrinis dissensiones de mysterio ministerioque Ecclesiae necnon interdum de Mariae officio in salutis opere (75). Colloquia ab Ecclesia provecta cum Communitatibus ecclesialibus Occidentis (76), plus plusque collineantur in hasce duas inseparabiles partes eiusdem salutis mysterii. Si enim Verbi incarnati mysterium nos introspicere sinit in divinae maternitatis mysterium et si Matris Dei vicissim contemplatio in altiorem nos inducit intellegentiam Incarnationis mysterii, idem omnino de Ecclesia dicendum est mysterio necnon de Mariae munere in opere salutis. Etenim, dum utrumque altiore ratione investigatur et alterum per alterum collustratur, christiani cupientes id efficere — sicut eorum Mater ipsos monet — quod Iesus praeceperit illis (cfr. Io Jn 2,5), poterunt una progredi in ilIa « peregrinatione fidei», cuius etiamnum exemplar Maria est quodque eos perducere ad unitatem debet ab eorum unico cupitam Domino tantumque optatam ab iis omnibus, qui illud attenti auscultant quod hodie « Spiritus dicit Ecclesiis » (Ap 2,7 Ap 2,11 Ap 2,17). Est autem secundum omen eo quod hae Ecclesiae et Communitates ecclesiales cum Ecclesia catholica consentiunt de rebus fidei primariis etiam quod ad Virgin em Mariam attinet. Illae enim earn agnoscunt Matrem Domini atque censent id partem esse fidei nostrae in Christum, verum Deum et verum hominem. Illae eam respiciunt, quae sub Cruce discipulum dilectum ut filium accipit suum, qui vicissim earn accipit ut matrem.

Cur ergo non omnes simul earn intuemur ut Matrem nostram eommunem, quae pro unitate familiae Dei orat quaeque « praecedit», longum ducens agmen testium fidei in unicum Dominum, Filium Dei, in eius virginali utero conceptum de Spiritu Sanoto?


31 Ex altera vero parte inculcare volumus quam arcte se coniungi sentiant amore erga Theotokoneiusque laudatione Ecclesia catholica, Ecclesia orthodoxa et antiquae orientales Ecclesiae. Non modo « fundamentalia dogmata christianae fidei de Trinitate et de Verbo Dei, ex Virgine Maria incarnato, in Conciliis oecumenicis in Oriente celebratis definita » sunt (77) verum in cultu etiam liturgico suo « Mariam semper Virginem ... Deiparam Sanctissimam ... Orientales pulcherrimus hymnis magnificant » (78).

Harum fratres Ecclesiarum implicatas experti sunt aetatum vicissitudines, tamen eo rum historia vehementi semper pervaditur desiderio studii christi ani diffusionisque apostolicae, licet crebrius etiam cruentis vexationibus sit notata. Historia quidem est fidelitatis erga Dominum, germana « fidei peregrinatio » per loca temporaque, quibus interminata cum fiducia christiani orientales Mariam numquam non respiciebant laudibusque earn celebrabant ac precibus quoque assiduis invocabant. Adversis autem temporibus suae divexatae vitae christianae, eius « sub ... praesidium confugiunt » (79) in ea se scientes validum habere auxilium. Quae Ephesinam profitentur Ecclesiae doctrinam, pronuntiant Virginem « Dei vevam Genetricem » quoniam tradunt « dominum nostrum Iesum Christum ... ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eundem propter nos et propter salutem nostram ex Maria Virgine Dei genetrice secundum humanitatem » (80).

Patres vero Graeci ac Byzantina traditio, Virginem contuentes in lumine Verbi hominis facti altitudinem illius vinculi perscrutari studuerunt, quod Mariam, quatenus Dei est Mater, cum Christo coniungit atque Ecclesia: perpetuo praesens adest Virgo in omni salvifici mysterii amplitudine.

Talem in arcani Mariae contemplationem inductae sunt traditiones Coptae et Aethiopicae ut ab ipso saneto Cyrillo Alexandrino atque illae vicissim concelebraverunt id abundanti poetica copia (81). Poeticum porro saneti Ephraem Syri ingenium, qui « Spiritus Sancti cithara » est nuncupatus, sine intermissione Mariam decantavit ideoque vestigium, hodie etiam vigens, reliquit in tota traditione Syriacae Ecclesiae (82). Sua deinde oratione panegyrica Theotokou sanctus Gregorius de Narek, inter clarissima Armeniae lumina, vehementi poetica virtute inquirit in varias rationes mysterii Incarnationis earumque unaquaeque ipsi opportunitas est canendi et extollendi unicam dignitatem miramque Virginis Mariae pulchritudinem, Matris Verbi incarnati (83).

Nihil igitur mirandum quod Maria praecipuum obtinet locum in antiquarum Orientalium Ecclesiarum cultu cum ditissima festorum dierum hymnorumque abundantia.


32 Intra Liturgiam Byzantinam singulis in Officii Divini horis sociatur Matris laudatio cum Filii laude et cum illa celebratione, quae per Filium ad Patrem attollitur in Spiritu Sancto. In anaphora vel prece eucharistica sancti Ioannis Chrysostomi, continuo post epiclesim, congregata communitas sic Dei concinit Matrem: « Vere iustum est beatam te, o Deipara, pronuntiare, quae beatissima es, undique pura et Genetrix Dei nostri. Te praedicamus quae honoratior es ipsis cherubim ac sine comparatione clarior seraphim. In lucem integra virginitate Verbum Dei edidisti. Vere tu Mater Dei es ».

Quae quidem laudes, intra omnem liturgiae eucharisticae celebrationem ad Mariam evectae, fidelium procuderunt fidem et pietatem et orationem. Saeculorum decursu penetraverunt in totum eorum spiritualem affectum excitaveruntque in illis altam devotionem erga « Totam Sanctam Dei Genetricem ».


33 Agitur hoc anno cluodecies centenaria memoria ConciIii Oecumenici Nicaeni (a. DCCLXXXVII) in quo, iam defervescente nota illa controversia de sacrarum imaginum cultu, definitum est — secundum sactorum Patrum magisterium universalemque Ecclesiae traclitionem — proponi licere fidelibus una cum Cruce etiam Matris Dei effigies et Angelorum et Sanctorurn, tum in sacris ipsis aedibus tum in domibus ac secus vias (84). Qui usus in toto Oriente servatur necnon in Occidente: Virginis namque imagines honorificum occupant locum in templis ac domibus. Maria ibidem effingitur ut Dei solium, quod Christum portat, eumque donat hominibus (Theotókos), vel ut via, quae ad Christum ducit eumque ostendit (Odigitria), vel ut orans cum deprecantis habitu signumque divinae praesentiae in fidelium itinere usque ad diem Domini (Deisis), vel ut protectrix, quae pallium super populos expandit (Pokrov), vel ut misericors Virgo bonitatis (Eleousa). Exhiberi illa solet suo cum Filio, puero Iesu, quem bracchiis gestat: necessitudo haec cum Filio Matrem honestat. Interdum ipsum tenero amplexatur amore (Glyko filousa); alias vero hieratica videtur ea tota contemplatione eius occupari, qui historiae est Dominus (85).

Decet item simulacrum Dominae Nostrae de Vladimiro memorari, quod perpetuo comitatum est peregrinationem fidei populorum antiqui Rus'. Expletum iamiam appropinquat millennium primum ex quo nobiles illae terrae sunt ad nomen christi anum conversae: humilium nempe terrae et ingeniorum et sanctorum. Etiam nunc imagines pictae excoluntur in Ucraina, in Russia Alba, in Russia ipsa variis sub titulis: quae simulacra fidem testificantur affectumque precandi illius boni populi, qui praesentem animadvertit protegentemque Dei Genetricem. In iis effulget Virgo tamquam pulchritudinis divinae species, habitatio aeternae Sapientiae, orantis figura, primarius typus contemplationis, gloriae imago: ea scilicet, quae inde iam a sua terrestri vita, cum spiritualem possideret cognitionem humanis haud perviam ratiocinationibus, per fidem assecuta est quam altissimam scientiam. Meminimus praeterea pictam imaginem Virginis cenaculi cum Apostolis precantis in Spiritus exspectatione: nonne ipsa forsan fieri possit veluti spei quoddam indicium iis omnibus, qui fraternum colentes colloquium altius perspicere cupiunt suam fidei oboeditionem!


34 Tanta laudum copia, ex diversis congesta formis magnae traditionis Ecclesiae, adiuvare nos potest ad olim aliquando efficiendum ut iterum ea plene respiret suis « duobus pulmonibus », Orientis atque Occidentis. Uti crebrius iam asseveravimus, hoc magis hodie necessarium est quam alias umquam. Solido pariter erit adiumento, unde vigens iam colloquium inter Ecclesiam catholicam atque Ecclesias et ecclesiales Occidentis communitates progrediatur (86). Via similiter etiam Ecclesiae peregrinantis erit decantandi suum « Magnificat » ex eoque perfecti us vivendi.


35 Ecclesia ergo, hoc itineris sui tempore, componere nititur unitatem eorum qui fidem in Christum profitentur, eo consilio ut obtemperationem Domino suo ostendant, qui ante passionem pro hac unitate oravit. Ea « peregrinando procurrit ..., crucem et passionem Domini annuntians, donec veniat » (87). « Per tentationes vero et tribulationes procedens Ecclesia virtute gratiae Dei sibi a Domino promissae contortatur, ut in infirmitate carnis a perfecta fidelitate non deficiat, sed Domini sui digna sponsa remaneat, et sub actione Spiritus Sancti, seipsam renovare non desinat, donee per crueem perveniat ad lucem, quae neseit occasum » (88).

Virgo Mater semper praesens adest in hoc itinere Populi Dei, per fidem ad lucem ducente. Id modo peculiari canticum « Magnificat » manifestat, quod, ex profundo fidei Mariae editum in visitatione, in corde Ecclesiae per saecula vibrare non cessat. Id ipsum testificatur eius cotidiana repetitio, quae in Liturgia ad Vesperas fit et aliis datis oceasionibus pietatis sive personalis sive collegialis.

« Magnificat anima mea Dominum,
et exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo,
quia respexit humilitatem ancillae suae.
Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes,
quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericordia eius in progenies et progenies
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo,
dispersit superbos mente cordis sui;
deposuit potentes de sede
et exaltavit humiles;
esurientes implevit bonis
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum,
recordatus misericordiae,
sicut locutus est ad patres nostros,
Abraham et semini eius in saecula » (
Lc 1,46-55).


36 Cum Elisabeth adulescentem consanguinitate sibi coniunctam, quae ab oppido Nazareth advenerat, salutaret, Maria respondit canticum « Magnificat » efferens. Elisabeth, cum Mariam salvere iuberet, primo eam dixit « beatam » propter « fructum ventris eius », deinde « beatam » propter fructum ventris eius » deinde « beatam » ob fidem eius (efr. Lc Lc 1,42 Lc Lc 1,45). Utraque benedictio ad ipsum tempus annuntiationis proxime referebatur. In visitatione autem, cum Elisabeth, salutem dicens, summum momentum illud temporis testimonio suo confirmat, fides Mariae nova conscientia afficitur novaque exprimitur ratione. Id quod in ipsa annuntiatione latebat in profundo « oboeditionis fidei » (cfr. Rom Rm 1,5), nunc ut nitidum, vivificantem spiritus ardorem exprimi dixeris. Verba a Maria in limine domus Elisabeth prolata, incitata sunt professio huiusce fidei eius, quaresponsio data verbis revelationis significatur eo quod animo religioso et poetico cum toto, quod est ipsa, ad Deum levatur. Ex horum verborum granditate, quae sunt et prorsus simplicia et omnia de textibus sacris populi Israelis deprompta (89), perlucet personalis Mariae experientia, animus eius obstupefactus et mirabundus. Fulget in iis quasi radius mysterii Dei, gloria eius sanctitatis ineffabilis, aeternus Amor, qui veluti donum supremum hominis historiam ingreditur.

Maria prima participat hanc revelationem de Deo atque in ea novam « donationem sui ipsius », quam perficit Deus. Quocirca exclamat: « Fecit mihi magna ... et sanctum nomen eius ». Quibus verbis gaudium spiritus eius ostenditur, quod verbis difficile redditur: « Exsultavit spiritus meus in Deo salvatore meo»; quia « intima ... tam de Deo quam de hominis salute veritas nobis in Christo illucescit, qui mediator simul et plenitudo totius revelationis exsistit » (90). Animo in citato et mirabundo Maria fatetur se contineri in imo huius plenitudinis Christi. Conscia sibi est in se ipsa promissa patribus data, imprimis « Abrahae, et semini eius in saecula » impleri (Mc 1,55): itaque in se ut matre Christi colligi totam dispensationem salutis, in qua « in progenies et progenies » apparet is qui, ut Deus Testamenti, est « recordatus misericordiae » (cfr. Lc Lc 1,54).


37 Ecclesia, quae ab exordio iter suum terrestre cum Matris Dei itinere coniungit, post earn continenter verba cantici « Magnificat » iterat. Ex profundo fidei Virginis, in annuntiatione et visitatione manifestatae, ea veritatem haurit de Deo Testamenti: de Deo, qui est omnipotens et « magna facit » homini: « sanctum nomen eius ». Perspicit illa in radice devictum esse peccatum, quod in initio historiae terrenae viri atque mulieris est positum, peccatum incredulitatis ac « modicae fidei» in Deum. Adversus « suspicionem», quam « pater mendacii» cordi primae mulieris intulit, Maria, quae secundum traditionem appellatur « nova Eva » (91) et vera « Mater viventium » (92), vehementer veritatem, nullatenus obscuratam, de Deo pronuntiat: de Deo sancto et omnipotenti, qui ab initio est fons omnis largitionis, de eo qui « fecit magna ». Deus creando donat exsistentiam rebus omnibus. Cum hominem creat, tribuit ei dignitatem imaginis et similitudinis sui, praesertim respectu omnium creaturarum terrestrium. Nee desistens, quamvis homo peccaverit, a volutate sua largiendi, Deus se donat in Filio: « Sic ... dilexit ... mundum, ut Filium suum unigenitum daret» (10 3, 16). Maria prima est testis mirabilis huius veritatis, quae plene ad effeetum est adducta iis quae Filius eius « fecit et docuit » (cfr. Act Ac 1,1) ac modo certo et definito eius Cruce et resurrectione.

Ecclesia, quae etiam inter « tentationes et tribulationes » non desinit, Mariam secuta, iterare verba cantici « Magnificat », confortatur potentia veritatis, tam singulari cum simplicitate pronuntiaiae, atque, simul hac veritate de Deo cupit illuminare vias difficiles et interdum implicatas vitae hominum terrenae. Iter ergo Ecclesiae, dum alterum millennium chriRtianum iam vergit ad finem, secum fert instauratum officium implendae ipsius missionis. Ecclesia, quae eum sequitur qui de se ipso dixit: « (Deus) evangelizare pauperibus misit me » (Lc 4,18), per omnes hominum aetates est annisa et etiamnum annititur ut eandem perficiat missionem.

Eius quidem potior amor erga pauperes in Mariae cantico « Magnificat » mirabiliter continetur. Deus Testamenti, praedicatus cum stupore et incitatione cordis Virginis Nazarethanae, est simul is qui « deponit potentes de sede et exaltat humiles, ... esurientes implet bonis et divites dimittit inanes ... disperdit superbos, cuiusque misericordia timentibus eum » (cfr. Lc Lc 50-53). Maria spiritu « pauperum Jahve » penitus est imbuta, qui secundum preces Psalmorum a Deo exspectabant salutem, omnem fiduciam in eo ponentes (cfr. Ps Ps 25 Ps 21 Ps 35 Ps 55). Re quidem vera ea adventum mysterii salutis pronuntiat, adventum « Messiae pauperum» (cfr. Is Is 11,4 Is 61,1). E corde Mariae, e profundo eius fidei, verbis cantici Magnificat significatae, Ecclesia magis in dies conscientiam in selllet ipsa renovat non seiungi posse veritatem de Deo, qui salvet, de Deo, qui fons sit omnis largitionis, ab hoc potiore amore erga pauperes et humiles, qui, cantico Magnificat celebratus, deinde verbis et operibus Iesu manifestatur.

Ecclesia ergo sibi est conscia — ac quidem aetate nostra haec conscientia modo prorsus singulari confirmatur — non solum non posse seiungi haec cIuo elementa nuntii, qui cantico Magnificat continetur, sed etiam diligenter tuendum esse momentum, quod « pauperes » et « optio favendi pauperibus » in verbis obtinent Dei viventis. Agitur de argumentis et quaestionibus natura conexis cum sensu christiano libertatis et liberationis. « Maria, Deo ex toto obnoxia in eumque prorsus inclinata fidei suae ardore, est, una cum Filio suo, imago perfectissima libertatis hum ani generis et universi. Ad ipsam Ecclesia, cuius est Mater et exemplar, respicere debet ut significationem missionis suae in tota eius plenitudine intellegat » (93).

III


38 Ecclesia novit ac docet, sanctum Paulum secuta, unum esse mediatorem nostrum: « Unus enim Deus, unus et Mediator Dei et hominum homo Christus Deus, qui dedit redemptionem semetipsum pro omnibus» (1Tm 2,5-6). « Mariae autem maternum munus erga homines hanc Christi unicam mediationem nullo modo obscurat nee minuit, sed virtutem Eius ostendit» : (94) est mediatio in Christo. Ecclesia haec novit docetque: « Omnis ... salutaris Beatae Virginis influxus in homines ... ex beneplacito divino exoritur et ex superabundantia meritorum Christi profluit. Eius mediationi innititur, ab illis omnino dependet, eademque totam virtutem haurit; unionem autem immediatam credentium cum Christo nullo modo impedit sed fovet » (95). Hic salutaris « influxus » a Spiritu Sancto fulcitur, qui, quemadmodum Virgin em Mariam obumbravit, divinae maternitatis initium faciens, ita continenter eius curam fulcit de fratribus Filii sui. Mediatio enim Mariae intime conectitur cum eius maternitate, indolem prae se fer ens proprie maternam, qua ilIa distinguitur a mediatione ceterarum creaturarum, quae varia ratione quidem, sed semper « subordinata », Christi unicam mediationem participant; illius ergo etiam mediatio est participata (96). Etenim, si « nulla ... creatura cum Verbo Incarnato ac Redemptore connumerari umquam potest », simul vero « unica mediatio Redemptoris non excludit, sed suscitat variam apud creaturas participatam ex unico fontecooperationem » (97).

Doctrina Concilii Vaticani II exhibet veritatem de mediatione Mariae ut « participatam ex unico fonte cooperationem, qui fons est ipsius Christi mediatio ». Sic enim scriptum legimus: « Tale munus subordinatum Mariae Ecclesia profiteri non dubitat, iugiter experitur et fidelium cordi commendat, ut hoc materno fulti praesidio Mediatori ac Salvatori intimius adhaereant » (98). Quod munus est et peculiare et extraordinarium. Manat ex eius maternitate divina atque comprehendi et in vitae usum ex fide solum potest deduci, prout in plena veritate de hac maternitate innititur. Maria, cum sit ex: divina electione Mater terrestris Filii consubstantialis Patri, ac « generosa socia » in opere Redemptionis, « mater nobis in or dine gratiae exsistit » (99). Hoc munus efficit veram rationem praesentiae eius in mysterio salvifico Christi et Ecclesiae.


39 Huiusce rei respectu habito, oportet iterum considerare eventum praecipuum et summum oeconomiae salutis, id est Incarnationem Verbi ad annuntiationis tempus. Maria, in verbis nuntii divini voluntatem Altissimi agnoscens seque eius potentiae subiciens, significanter dicere perhibetur: « Ecce ancilIa Domini, fiat mihi secundum verbum tuum » (Lc 1,38). Primum, quod in obtemperatione huic mediationi unicae « inter Deum et homines » —quae est mediatio Christi — occurrit, est acceptio maternitatis, a Nazarethana Virgine facta. Maria assentitur electioni Dei eo pertinenti ut, de Spiritu Sancto, fiat Mater Filii Dei. Licet affirmari hunc eius assensum de maternitate imprimis manare a plena donatione, Deo in Virginitate praestita. Maria assensa est se Matrem eligi Filii Dei, quod amore nuptiali movebatur, quo persona human a omnimode Deo « consecratur ». Vi huius amoris Maria cupivit esse semper omnique in re « Deo donata », vitam ducens in virginitate. Verba « ecce ancilla Domini », significant eam ab initio accepisse ac mente comprehendisse propriam maternitatem ut plenum donum sui ipsius, personae suae, salvificis consiliis Altissimi servientis. Implevit vero totam participationem vitae Iesu Christi, Filii sui, usque in finem modo sua cum vocatione ad virginitatem congruente.

Maternitas Mariae, quae penitus animo sponsali « ancillae Domini » imbuebatur, est prima et fundamentalis ratio illius mediationis, quam, eius respectu, Ecclesia profitetur atque pronuntiat (100) quamque iugiter « fidelium cordi commendat », quandoquidem valde ei confidit. Etenim oportet agnoscere Deum ipsum, aeternum Patrem, imprimis se credidisse Virgini Nazarethanae, dando ei suum Filium in Incarnationis mysterio. Haec electio, qua ad summum munus ac dignitatem Matris Filii Dei evehitur, in ordine ontologico refertur ad ipsam veritatem unionis utriusque naturae in persona Verbi (quae est unio hypostatica). Haec res ipsa fundamentalis, unde est Mater Filii Dei, ab initio est animus plane patens personae Christi, toti eius operi, toti eius missioni. Verba « ecce ancilla Domini », huic spiritum Mariae patentem testificantur, quae in se perfecte iungit amorem, qui virginitatis est et amorem maternitatis proprium, inter se consertos et quodammodo permixtos.

Quapropter Maria facta est non solum « mater-nutrix » Filii hominis, sed etiam « generosa socia » modo prorsus peculiari (101), Messiae ac Redemptoris. Quemadmodum iam dictum est, ea in peregrinatione fidei procedebat atque tali in sua peregrinatione usque ad Crucis stipitem, simul eiuscooperatio materna est effecta, quam toti missioni Salvatoris actionibus suis ac doloribus praestitit. In huius cooperationis via, quam operi Filii Redemptoris praebuit, ipsa Mariae maternitas singularem in modum est transformata, quatenus magis in dies « flagranti caritate » in omnes est repleta, ad quos Christi missio spectabat. Ope huius « flagrantis caritatis », pertinentis « ad vitam animarum supernaturalem restaurandam » (102), Maria ingressa est modo prorsus personali in unicam mediationem « inter Deum et homines », quae est mediatio hominis Christi Iesu. Quoniam ipsa prima in se est experta effectus supernaturales unicae huius mediationis — iam in annuntiatione ut « plena gratia » est salutata — affirmandum est eam ob talem plenitudinem gratiae vitaeque supernaturalis peculiari ratione para tam fuisse ad cooperandum Christo, unico Mediatori humanae salutis. Quae cooperatio est ipsa mediatio subordinata mediationi Christi.

Ad Mariam quod attinet, agitur de mediatione peculiari et extraordinaria, in eius « plenitudine gratiae » innixa, quae in omnimodam promptitudinem « ancillae Domini» vertebatur. Hanc interiorem promptitudinem Matris rependens, Iesus Christus magis magisque eam composuit ut pro hominibus " mater in ordine gratiae» fieret. Hoc quidem significant, saltem oblique, res quaedam singulares, quas synoptici indicant (cfr. Lc Lc 11,28 Lc 8,20-21 Mc 3,32-34 Mt 12,47-50), potius autem Evangelium secundum Ioannem (cfr. 2, 1-11; 19, 25-27); quas res iam illustravimus. Verba a Iesu in Cruce prolata, ad Mariam et Ioannem attinentia, hac ratione peculiarem in modum sunt significantia.


40 Post resurrectionis et ascensionis eventa Maria cum apostolis in cenaculum se conferens, ut Pentecosten exspectarent, huic rei interfuit ut Mater Domini glorificati. Non solum « in peregrinatione fidei processit » atque union em cum Filio fideliter servavit « usque ad Crucem », sedfuit etiam « ancilla Domini» a Filio suo intra Ecclesiam exorientem collocata ut mater: « Ecce mater tua ». Ita factum est ut specialis nexus coeptus sit statui inter hanc Matrem et Ecclesiam. Ecclesia enim exoriens fructus fuit Crucis et resurrectionis Filii eius. Maria, quae inde ab initio sine ulla exceptione se personae et operi Filii devoverat, facere non potuit quin maternam hanc suam donationem in Ecclesiam, iam ab huius primordiis, effunderet. Post Filii abitionem eius maternitas manet in Ecclesia ut mediatio materna: pro cunctis filiis suis intercedens, Mater actioni salvificae Filii Redemptoris mundi cooperatur. Re quidem vera Concilium docet: « Haec autem in gratiae oeconomia maternitas Mariae indesinenter perdurat ... usque ad perpetuam omnium electorum consummationem »(103). Materna mediatio ancillae Domini per mortem redemptricem Filii eius hanc universalem rationem est consecuta, quia opus redemptionis cunctos complectitur homines. Ita modo singulari efficacitas unicae et uniyersalis mediationis Christi « inter Deum et homines » manifestatur. Cooperatio Mariae, indole quidem « subordinata » praedita, universalitatem mediationis Redemptoris, unius Mediatoris, participat. Quod Concilium verbis modo allatis aperte edicit.

« In coelum enim assumpta » — ita etiam scriptum legimus — « salutiferum hoc munus non deposuit, sed multiplici intercessione sua pergit in aeternae salutis donis nobis conciliandis » (104). Hac indole « intercessionis », quae primum in Cana Galilaeae est manifestata, mediatio Mariae in historia Ecclesiae et mundi continuatur. Maria, ut scriptum videmus, « materna sua caritate de fratribus Filii sui adhuc peregrinantibus necnon in periculis et angustiis versantibus cnrat, donee ad felicem patriam perducantur » (105). Hoc sane modo maternitas Mariae in Ecclesia indesinenter perdurat ut mediatio intercedens, atque Ecclesia fidem in hanc veritatem enuntiat invocans Mariam nominibus Advocatae, Adiutricis, Auxiliatricis, Mediatricis (106).


41 Per mediationem suam subordinatam mediationi Redemptoris Maria peculiarem in modumconfert ad efficiendam unionem Ecclesiae peregrinantis in terra cum « realitate » eschatologica et caelesti communionis sanctorum, quippe cum sit iam « assumpta in coelum » (107). Veritas de assumptione, a Pio XII definita, a Concilio Vaticano II rursus est affirmata, quod sic fidem Ecclesiae est professnm: « Denique Immaculata Virgo, ab omni originalis culpae labe praeservata immunis, expleto terrestri vitae cursu, corpore et anima ad coelestem gloriam assumpta est, ac tamquam universorum Regina a Domino exaltata, ut plenius conformaretur Filio suo, Domino dominantium (cfr. Apc Ap 19,16) ac peccati mortisque victori » (108). Qua doctrina Pius XII Traditionem est secutus, quae in historia Ecclesiae sive in Oriente sive in Occidente, multipliciter est expressa.

Mysterio assumptionis in caelum in Maria omnes effectus unicae mediationis Christi mundi Redemptoris ac Domini a mortuis suscitati ad supremum evenerunt: « in Christo omnes vivificabuntur. Unusquisque autem in suo ordine: primitiae Christus, deinde hi, qui sunt Christi» (1Co 15,22-23). In assumptionis mysterio fides Ecclesiae significatur, secundum quam Maria vinculo arcto et indissolubili cum Christo coniungitur, quia, si mater virgo ei iuncta erat modo peculiari in eius primo adventu, id propter continentem cooperationem cum eo etiam in alterius adventus exspectatione continget: « Intuitu meritorum Filii sui sublimiore modo redempta » (109) etiam munus peculiare, proprium matris, mediatricis clementis, gerit in adventu postremo, cum omnes vivificabuntur, qui sunt Christi, et « novissima injmica destruetur mors » (1Co 15,26) (110).

Cum hac exaltatione praecelsae « Filiae Sion » (111) per asumptionem in caelum conectitur mysterium aeternae eius gloriae. Mater enim Christi glorificata est ut « universorum Regina » (112). Quae enim in annuntiatione se « ancillam Domini » appellavit, ea usque in finem fidelis perstitit in eo quod hoc nomen significat et sic comprobavit se esse veram « discipulam» Christi, qui indolem ministerii, in missione sua insidentem, vehementer praedicavit: « Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis » (Mt 20,28). Sic ergo Maria prima evasit inter eos, qui « Christo etiam in aliis servientes, fratres suos ad Regem, cui servire regnare est, humilitate et patientia perducant » (113); et illam « condicionem libertatis regalis » plene obtinuit, quae propria est Christi discipulorum: servire idem valet ac regnare!

« Christus, factus oboediens usque ad mortem ... propter quod et Deus exaltavit illum (cfr. Phil 2, 8-9), in gloriam regni sui intravit; cui omnia sunt subiecta, donec ipse subiciet Patri se ipsum et omnia, ut Deus sit omnia in omnibus (cfr. 1Co 15,27-28) » (114). Maria, ancilla Domini, hoc Filii regnum participat (1l5). Gloria serviendi non desinit esse regalis eius exaltatio: illius in caelum assumptae non terminatur ministerium salvificum, in quo materna mediatio declaratur « usque ad perpetuam omnium electorum consummationem » (116). Sic ergo ea quae in terra « suam ... unionem cum Filio fideliter sustinuit usque ad Crucem », pergit esse coniuncta cum eo, dum iam « subiecta fuerint illi omnia, tunc ipse ... subiectus erit illi, qui sibi subiecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus ». Maria ergo in assumptione in caelum quasi circumfusa est ilIa reali communi one sanctorum atque ipsa eius unio cum Filio in gloria fertur tota ad supremam illam regni plenitudinem, cum « Deus erit omnia in omnibus ».

In hoc etiam spatio mediatio materna Mariae non desinit esse subordinata ei qui est unus Mediator, usque ad terminalem consummationem « plenitudinis temporum », id est usque ad recapitulanda omnia in Christo (cfr. Eph Ep 1,10).


42 Concilium Vaticanum II, cum Traditione cohaerens, novam lucem coniecit in partes Matris Christi in Ecclesiae vita. « Beata ... Virgo divinae maternitatis dono ... quo cum Filio Redemptore unitur, suique singularibus gratiis et muneribus, etiam cum Ecclesia intime coniungitur: Deipara est Ecclesiae typus ... in ordine scilicet fidei, caritatis et perfectae cum Christo unionis » (117). Ut iam supra vidimus, Maria inde ab ini tio cum apostolis mansit in exspectatione Pentecostes atque, cum sit « beata, quae credidit », in progenies et progenies praesens adest in Ecclesia, in fide peregrinante, et ut exemplum spei, quae non confundit (cfr. Rom Rm 5,5).

Maria credidit fore ut perficerentur ea quae dicta erant ei a Domino. Ut Virgo credidit se concepturam et parituram esse filium: « Sanctum », cui congruit nomen « Filius Patris », nomen « Jesus » (Deus, qui salvum facit). Ut ancilla Domini fideliter omnino haesit personae et muneri huius Filii. Ut mater, « credens et oboediens ..., ipsum Filium Dei in terris genuit et quidem viri nescia, Spiritu Sancto obumbrata » (118).

Hac de causa Maria « speciali cultu ab Ecclesia merito honoratur »; iam ab antiquissimis temporibus titulo « Deiparae» colitur, sub cuius praesidium fideles in cunctis periculis et necessitatibus suis deprecantes confugiunt (119). Hic cultus est omnino peculiaris: eo continetur et significatur arctus nexus inter Matrem Christi et Ecclesiam (120). Maria, ut virgo et mater, « perenne exemplar » Ecclesiae manet. Itaque affirmari licet secundum hanc rationem, id est ut exemplar vel potius ut typum, Mariam, quae praesens adsit in mysterio Christi, iugiter praesentem adesse etiam in mysterio Ecclesiae. Ecclesia enim etiam « appellatur mater et virgo », quod nomen alta doctrina biblica ac theologica probatur (121).


43 Ecclesia « per verbum Dei fideliter susceptum et ipsa fit mater » (122). Ut Maria, quae prima credidit, verbum Dei in annuntiatione sibi revelatum suscipiens atque fidem ei servans in omnibus tribulationibus usque ad Crucem, Ecclesia « fit mater» cum, fideliter suscipiens verbum Dei, « praedicatione ac baptismo filios, de Spiritu Sancto conceptos et ex Deo natos, ad vitam novam et immortalem generat » (123). Haec proprietas « materna» ab Apostolo gentium est praedicata his verbis: « Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis!» (Ga 4,19). Quibus in verbis sancti Pauli vestigium, studium excitans, continetur conscientiae maternae Ecclesiae primaevae, ministerio apostolico inter homines deditae. Quae conscientia effecit et efficit continenter ut Ecclesia existimet mysterium vitae suae, exemplo ipsius Genetricis Filii praetulgente, qui est « primogenitus in multis fratribus » (Rm 8,29).

Ecclesia a Maria, ut asseri licet, etiam propriam discit maternitatem. Ea agnoscit maternam rationem vocationis suae, quae cum natura eius sacramentali essentialiter conectitur, « eius arcanam sanctitatem contemplans et caritatem imitans, voluntatemque Patris fideliter adimplens » (124). Ecclesia, si est « sacramentum seu signum intimae cum Deo unionis », id ipsum est ob suam maternitatem, quia, a Spiritu vivificata, « generat» filios et filias humanae familiae in vitam novam in Christo. Quemadmodum Maria mysterio Incarnationis inservit, ita Ecclesia per gratiam ministrat mysterio adoptionis filiorum.

Simul vero Ecclesia, exemplo Mariae, virgo fidelis Sponso suo esse perseverat: « Et ipsa est virgo, quae fidem Sponso datam integre et pure custodit » (125). Ecclesia enim est sponsa Christi, quemadmodum ex Epistulis sancti Pauli elucet (cfr. Eph Ep 5,21-23 2Co 11,2) atque ex appellatione a Ioanne usurpata: « Sponsa Agni » (Ap 21,9). Si Ecclesia ut sponsa « fidem Christo datam custodit », haec fidelitas, quamvis in Apostoli doctrina facta sit imago matrimonii (cfr. Eph Ep 5,23-30), habet tamen simul vim typi omnimodae donationis Deo in caelibatu factae « propter regnum caelorum » (Mt 19,12), seu virginitatis Deo consecratae (cfr. Mt Mt 19,11-12 2Co 11,2). Haec ipsa virginitas, exemplo Virginis Nazarethanae, fons est peculiaris fecunditatis spiritualis: scilicet est tons maternitatis in Spiritu Sancto.

Ecclesia vero etiam fidem tuetur a Christo aeeeptam: exemplo Mariae, quae conservabat et conferebat in corde suo Lc 2, 19. 51) quaecumque ad Filium suum divinum spectabant, satagit verbum Dei custodire, eius ubertatem cum iudicio et prudentia investigare ut omnibus temporibus fideliter id exponat cunctis hominibus (126).


44 Cum ergo haec egregii exempli ratio habeatur, Ecclesia cum Maria convenit annititurque ut ei similis reddatur. « Imitans Domini sui Matrem, virtute Spiritus Sancti, virgin aliter servat integram fidem, solidam spem, sinceram caritatem » (127). Est igiiur Maria ut exemplar praesens in mysterio Ecclesiae. Verumtamen mysterium Ecclesiae in eo est etiam positum ut ad yitam novam et immortalem homines generet: agitur de eius maternitate in Spiritu Sancto. Hac vero in re Maria non est solum exemplar ac typus Ecclesiae, sed multo plus ei oportet tribuatur. Re quiDem vera «materno amore cooperatur ad gignendos et educandos filios et filias matris Ecclesiae. Maternitas Mariae non efficitur solum secundum exemplar ac typnm » Dei Genetricis. sect etiam eius « cooperatione ». Haurit almncle Ecclesia ex hac cooperatione, id est ex speciali mediatione materna Mariae, quatenus iam in terra cooperata est ad gignendos et educandos filios et filias Ecclesiae, ut Mater illius Filii, « quem Deus posuit primogenitum in multis fratribus » (128).

« Materno amore cooperatur »: sic Concilium Vaticanum II docet (129). Hie germana vis perspicitur verborum, a Iesu, quo tempore in Cruce pendebat, dictorum Mariae: « Mulier, ecce filius tuus», et Ioanni: « Ecce mater tua » (
Jn 19,26-27). Quibus verbis locus statuitur, quem Maria in vita Christi discipulorum obtinet. Atque ut iam asseruimus, significatur nova eius maternitas ut Matris Redemptoris: maternitas spiritualis, exorta e profundo mysterii paschalis Redemptoris mundi. Est maternitas in ordine gl'atiae, quia donum Spiritus Sancti implorat, qui novos filios Dei suscitat, sacrificio Christi redemptos: illius dicimus Spiritus, quem etiam Maria una cum Ecclesia die Pentecostes accepit.

Haec eius maternitas a populo christiano peculiari modo animadvertitur et in vitae usum deducitur insacro Convivio — id est in celebratione liturgica Redemptionis — in quo Christus fit praesens, eius verum corpus natum de Maria Virgine.

Merito ergo populus christianus pro pietate sua semper arctum nexum inter devotionis officia erga Beatam Mariam Virginem et cultum eucharisticum conspexit: quod quidem in Liturgia sive occidentali sive orientali, in traditione Familiarum religiosarum, in spirituali disciplina motuum huius aetatis, etiam iuvenilium, in re pastorali Sanctuariorum marialium potest observari. Maria fideles ad Eucharistiam deducit.


45 Maternitatis praecipuum est ut referatur ad personam. Ea semper constituit unicam neque iterabilem rationem inter duas personas: rationem matris cum filio et filii cum matre. Etiam quando mulier aliqua multo rum filiorum est mater, personalis eius ratio cum unoquoque eorum denotat maternitatem, ad huius essentiam quod attinet. Unusquique enim filius modo unico et non iterabili est genitus, quod quidem pertinet sive ad matrem sive ad filium. Unusquisque filius amore illo materno fovetur, in quo eius educatio et maturatio in humanitate innituntur.

Asseverari licet maternitatem « in ordine gratiae » similitudinem habere illius rei, qua coniunctio matris cum filio « in ordine naturae» signatur. Hac luce affulgente, facilius comprehenditur in testamento a Christo in loco Golgotha nuncupato novam maternitatem Matris ipsius numero singulari de uno viro esse declaratam: « Ecce filius tuus ».

Praeterea verbis illis plene significatur id quod causam rationis marialis discipulorum Christi constituat: non solum Ioannis, qui tunc iuxta Crucem stab at cum Matre Magistri sui, sed etiam cuiusque discipuli Christi, cuiusque christi ani. Redemptor Matrem suam Ioanni committit quia Ioannem committit Mariae. Maternitas Mariae, quae hereditas fit hominis, est donum: donum, quod Christus ipse personali modo cui que homini tribuit. Ut Redemptor Mariam Ioanni commitit, ita simul Ioannem concredit Mariae. Iuxta Crucem ille actus incipit peculiaris, quo homo Matri Christi committitur, quique postea in Ecclesiae historia variis modis exercebatur atque exprimebatur. Cum idem apostolus et evangelista, postquam verba a Iesu in Cruce pendente Matri et sibimet ipsi facta attulit, addit: « Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua» (
Jn 19,27), haec locutio sine dubio significat discipulo filii munus traditum esse eumque curam Matris dilecti Magistri suscepisse. Et quoniam Maria ipsimet ut Mater est data, sententia talis demonstrat, licet oblique, quiquid intimam ill am rationem declarat, quae inter filium et matrem intercedit. Totum hoc contineri potest verbo « commendationis ». Commendatio respondet amori alicuius personae, ac modo peculiari matris amori.

Marialis ratio vitae discipuli Christi peculiari modo declaratur ipsa hac actione se, filii more, commendandi Matri Dei: testamento incohata, quod Christus in loco Golgotha fecit. Fidelis, se filii in modum de dens Mariae, ut Ioannes apostolus, « accipit in sua » (130) Matrem Christi atque in omnia inducit, quae eius propriam vitam interiorem constituunt, videlicet in suum « ego » humanum et christianum; « accepit eam in sua ». Sic ergo in orbem illum ingredi studet, ubi « materna eius caritas » operatur, qua Mater Redemptoris « de fratribus Filii sui curat » (131); « ad quos gignendos et educandos ... cooperatur » (132), secundum mensuram doni, quae uniuscuiusque est propria, virtute Spiritus Christi. Ita etiam maternitas illa secundum Spiritum explicatur, quae munus Mariae iuxta Crucem stantis et in cenaculo praesentis evasit.


46 Haec ratio filii propria, hic habitus, quo filius se Matri dedit, non solum in Christo exordium cepit, sed, ut fas est dicere, ad summum in eum dirigitur. Affirmari licet Mariam pergere cunctos iisdem verbis iterum alloqui, quae in Cana Galilaeae protulit: « Quodcumque dixerit vobis, facite». Re quidem vera ipse, Christus, unus est Mediator inter Deum et homines, ipse est « via, veritas et vita» (Jn 14,6); ipse, quem Pater dedit mundo ut homo « non pereat, sed habeat vitam aeternam » (Jn 3,16). Virgo Nazarethana prima effecta est « testis » huius amoris salvifici Patris atque semper et ubique pergere cupit esse eius « humilis ancilla ». Respectu cuiusque christiani, cuiusque hominis, Maria est illa « quae credidit » prima, atque ipsa hac fide Sponsae et Matris omnes vult efficaciter movere, qui ei ut filii sese committunt. Notum est hoc: quo magis hi filii perseverant hac in affectione ampliusque in ea progrediuntur, eo propius Maria eos adducit ad « investigabiles divitias Christi » (Ep 3,8). Et tantundem illi melius in dies agnoscunt dignitatem hominis secundum totam eius plenitudinem necnon supremam significationem vocationis eius, quia « Christus ... hominem ipsi homini plene manifestat » (133).

Haec ratio marialis in vita christiana ponitur peculiari in lumine, si ad mulierem eiusque condicionem spectatur. Re enim vera muliebritas versatur in necessitudine singulari cum Redemptoris Matre, quod argumentum alias poterit penitius tractari. Hie solum animadvertere placet Mariam Nazarethanam lucem effundere in mulierem ut talem eo ipso quod Deus, in praecelso eventu Incarnationis Filii, ministerio libero et actuoso mulieris est usus. Itaque asseri licet mulierem, si Mariam intueatur, in ea invenire viam digne vivendi e sua muliebritate atque veram promotionem suam perficiendi. Mariae habita ratione, Ecclesia in vultu cuiusque mulieris quasi repercussam pulchritudinem conspicit, speculum videlicet praestantissimorum animi sensuum, qui in corde humano inesse possunt; cuiusmodi sunt: amor, qui totum se offert; vis maximis doloribus renitendi; fidelitas nullis finibus circumscripta et navitas infatigabilis; facultas coniungendi acrem perspicientiam cum verbis, quae animum sustinent atque confirmanto


47 Inter Concilium Paulus VI sollemniter edixit Mariam esse Matrem Eeelesiae, « id est Matrem totius populi christiani, tam fidelium quam Pastorum » (134). Postmodum, anno MCMLXVIII, in Professione Fidei, quae ut « symbolum» (« credo ») Populi Dei nota est, verbis etiam signicantioribus hanc iteravit sententiam: « Credimus Sanctissimam Dei Genetricem, novam Hevam, Matrem Ecclesiae, caelitus nunc materno pergere circa Christi membra munere fungi, quo ad gignendam augendamque vitam divinam in singulis hominum redemptorum animis opem confert » (135).

Magisterium Concilii inculcavit veritatem de Sanctissima Virgine Maria, Matre Christi, esse idoneum instrumentum ad penitius perspiciendam veritatem de Ecclesia. Ipse Paulus VI, loquens de Constitutione, a verbis « Lumen Gentium » incipiente, quam Concilium modo approbaverat, dixit: « Cognitio verae doctrinae catholicae de Beata Maria Virgine semper subsidium erit efficax ad recte intellegendum mysterium Christi et Eeelesiae » (136). Maria in Ecclesia praesens adest ut Mater Christi ac simul ut Mater ilIa quam Christus in mysterio redemptionis dedit homini in persona Ioannis apostoli. Quapropter Maria, nova maternitate in Spiritu praedita, complectitur universos et unumquemque in Ecclesia, complectitur etiam universos et unumquemque ope Ecclesiae. Hac significatione Mater Ecclesiae est etiam exemplar Ecclesiae. Haec enim — ut Paulus VI desideravit postulavitque — « a Deipara Virgine absolutissimum exemplum sumat, quo perfecte Christum imitari oporteat » (137).

Hoc singulari nexu, quo Mater Christi iungitur Ecclesiae, magis patefit mysterium illius « mulieris», quae a prioribus capitibus Libri Genesis usque ad Apocalypsin sociatur revelationi consilii Dei de genere humano. Maria enim, praesens in Ecclesia ut Mater Redemptoris, materno animo participat Dlam « arduam colluctationem contra potestates tenebrarum ... quae universam hominum historiam pervadit » (138). Atque hoc eo quod e sententia ecclesiali idem est ac « mulier amicta sole» (
Ap 12,1) (139), haec licet affirmari: « Ecclesia in Beatissima Virgine ad perfectionem iam pertingit, qua sine macula et ruga exsistit ». Ideo « christifideles, oculos suos ad Matrem per fidem in terrena peregrinatione attollentes, nituntur ut in sanctitate crescant » (140). Maria, praecelsa filia Sion, universos filios suos, ubicumque et utcumque vivunt, adiuvat ad inveniendam in Christo viam ad domum Patris ducentem.

Sic igitur Ecclesia, in tota vita sua, vinculum servat cum Dei Matre, quod tempus praeteritum, praesens, futurum complectitur in mysterio salvifico eamque ut Matrem quidem hominum spiritualem et « gratiae advocatam » veneratur.


48 Ipsum hoc peculiare vinculum inter genus humanum et hanc Matrem nos induxit ut temporis spatio, quod finem secundi millennii a Christo natali praecedit, Annum Marialem in Ecclesia indiceremus. Simile inceptum iam superiore aetate contigit fieri, cum Pius XII statuit ut annus MCMLIV esset Marialis, eo consilio ut in lumine poneret singularem sanctitatem Matris Christi, quae in mysteriis Immaculatae Conceptionis eius (uno admodum saeculo antea definitae) eiusque Assumptionis in caelum declararetur (141).

Nunc vero, sententiam Concilii Vaticani II secuti, singularem praesentiam Deiparae in mysterio Christi eiusque Ecclesiae cupimus efferre. Haec enim est ratio fundamentalis, quae ex mariologia Concilii emanat, a cuius fine iam amplius viginti anni abierunt. Synodus extraordinaria Episcoporum, anno MCMLXXXV celebrata, omnes est cohortata ut magisterium et normas Concilii fideliter observarent. Asseverari licet in iis — in Concilio et Synodo — id contineri quod ipse Spiritus Sanctus cupiat « dicere Ecclesiae » hoc historiae tempore.

Qua in rerum condicione Annus Marialis oportet mentes inducat ut etiam ea nova ratione ac penitius perspiciantur, quae Concilium docuit de Beata Virgine Maria, Matre Dei, in mysterio Christi et Ecclesiae, de qua re considerationes monent harum Encyclicarum Litterarum. Agitur hic non solum de doctrina fidei, sed etiam de vita ex fide ducta ideoque de vera « spiritualitate mariali », quatenus e Traditione eruitur, ac maxime de spirituali disciplina, ad quam Concilium nos hortatur (142). Praeterea « spiritualitas » marialis, perinde atque ei congruens devotio, uberrimum fontem habet in experientia historica variarum communitatum christianarum, quae inter diversos populos et nationes in toto degunt orbe terrarum.

Ad hoc quod attinet, iuvat nos, inter tot testes et magistros huiusmodi « spiritualitatis », commemorare sanctum Ludovicum Mariam Grignion de Montfort, qui christifidelibus propo suit consecrationem Christo, per manus Mariae praestandam, ut efficax subsidium ad vivendum fideliter secundum promissiones baptismales (143). Significare gaudemus temporibus etiam nostris novas rationes huiusce « spiritualitatis » ac devotionis non deesse. Itaque certa quaedam habemus, quo nos referamus, quo spectemus, quibuscum nos coniungamus per hunc Annum Marialem.


49 Indictus Annus Marialis in sollemnitate Pentecostes, die VII mensis Iunii proximi, initium capiet. Non tantum id agitur ut memoretur Mariam praecessisse ingressum Christi Domini in historiam generis humani, sed etiam ut probe explicetur, mentis oculis ad Mariam conversis, inde ab impleto mysterio Incarnationis historiam generis humani intravisse in « plenitudinem temporis » atque Ecclesiam esse huius plenitudinis signum. Ut Populus Dei, Ecclesia peregrinatur per fidem ad aeternitatem versus, inter omnes populos ac nationes, exordio sumpto a die Pentecostes. Mater Christi, quae primordiis « temporis Ecclesiae » interfuit, cum Spiritum Sanctum praestolando inter apostolos ac discipulos Filii sui insistebat orationi, continenter « praecedit » Ecclesiam in hoc itinere eius inter vicissitudines generis hum ani. Ea est etiam, quae sane ut « ancina Domini» indesinenter se operi salutis consociat, quod a Christo, eius Filio, patratur.

Itaque per hunc Annum Marialem universa Ecclesia vocatur non solum ad ea commemoranda omnia, quae praeteritis temporibus testificantur peculiarem maternam cooperationem a Deipara operi salutis Christi Domini praestitam, sed etiam ad praeparandas in tempus futurum vias huiusce cooperationis, quam Ecclesia praebet: siquidem finis alterius millennii est simul initium tertii millennii.


50 Perinde atque iam est commonitum, etiam inter fratres seiunctos complures matrem Domini colunt ac celebrant, praesertim apud Orientales. Sic lux marialis efl'unditur super oecumenismum.

Peculiari ratione rursus in memoriam cupimus revocare fore ut per Annum Marialem expleaturMillennium baptismi sancti Vladimiri, Magni Principis Kioviae (anno DCCCCLXXXVIII), unde Christianismus sumpsit exordium in amplis territoriis Rus', ut illa erat aetate, ac postmodum aliis in regionibus Europae Orientalis atque hac via, opere evangelizationis patrando, Christianismus etiam ultra Europam est diffusus usque ad loca ipsa septentrionalia continentis Asiaticae. Itaque, praesertim Anno Mariali volvente, nos orando coniungere volumus cum omnibus, qui Millennium huius Baptismi celebrabunt, sive orthodoxi sive catholici, verba Concilii iterantes et confirm antes: « Sacrosanctae huic Synodo magnum affert gaudium et solatium ... quod Orientales ... ad cultum Deiparae semper Virginis fervido impulsu ac devoto animo concurrunt » (144). Licet tristes eventus separationis adhuc experiamur, quae paucis decenniis post est facta (a. MLIV), tamen asseverare possumus nos coram Beata Matre Christi sentire nos vems tratres et sorores esse, intra Populum ilIum messianicum, qui vocatur ut una sit familia Dei in terra, quemadmodum novo anno ineunte annuntiavimus: « Confirmare cupimus hanc universalem hereditatem omnium filiorum et filiarum istius terrae » (145).

Cum Annum Marialem indiceremus, praestituimus etiam ut fin em caperet anno proximo, in sollemnitate Assumptionis Beatae Mariae Virginis ut in lumine poneretur « signum magnum in caelo », de qua in Apocalypsi agitur. Hoc modo etiam adhortationem Concilii exsequi volumus, quod Mariam habet « signum certae spei et solatii peregrinanti Populo Dei praelucens ». Quam quidem hortationem Concilium hisce verbis edicit: « Universi christifideles supplicationes instantes ad Matrem Dei et Matrem hominum effundant, ut ipsa, quae primitiis Ecclesiae precibus suis adstitit, nunc quoque in coelo super omnes beatos et angelos exaltata, in omnium Sanctorum Communione apud Filium suum intercedat, donec cunctae familiae populorum, sive quae christiano nomine decorantur, sive quae Salvatorem suum adhuc ignorant, cum pace et concordia in unum Populum Dei feliciter congregentur, ad gloriam Sanctissimae et individuae Trinitatis » (146).


51 In fine cotidianae Liturgiae Horarum, inter alias antiphonas, haec ab Ecclesia ad Mariam dirigitur:

Alma Redemptoris Mater, quae pervia caeli
porta manes, et stella maris, succurre cadenti,
surgere qui curat, populo; tu quae genuisti,
natura mirante, tuum sanctum Genitorem!

« Natura mirante »! Haec antiphonae verba ilIum stupoTem fidei significant, qui mysterio divinae maternitatis Mariae sociatur. Ei sociatur, quodammodo, quasi in corde totius creaturae et proxime in corde totius Populi Dei, in cor de Ecclesiae. Quam longe — mirabiliter quidem — Deus, conditor ac domi. nus rerum omnium. est progressus homini « se ipsum revel ando »! (147) Quam dilucide superavit universa spatia infiniti illius « intervalli », quo creator a creatura separatur: Quodsi in se ipso esse pergit ineflabilis et inscrutabilis, magis ineflabilis et inscrutabilis est in veri tate Incarnationis Verbi, quod homo factum est de Virgine Nazarethana.

Si ab aeterno statuit hominem asciscere ut esset « divinae consors naturae » (cfr.
2P 1,4), affirmari licet eum sibi proposuisse « deificationem » hominis secundum huius condiciones historicas, ita ut etiam post peccatum paratus sit pretio magno redintegrare consilium aeterni amoris sui ope « humanationis » Filii sibi consubstantialis. Tota creatura ac potissimum homo facere non potest quin propter hoc donum obstupescat, cuius factus est particeps in Spiritu Sancto. « Sic enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret » (Jn 3,16).

In huius mysterii penetralibus, in hoc fidei stupore Maria est constituta. Alma Redemptoris Mater prima hoc est experta: « Tu quae genuisti, natura mirante, tuum sanctum Genitorem »!


52 Verbis huius antiphonae liturgicae etiam veritas de « magna mutatione » declaratur, ad quam homo mysterio Incarnationis inducitur. Est mutatio, quae pertinet ad totam eius historiam, initio sumpto, quod in prioribus capitibus Libri Genesis patefit, usque ad terminum extremum, in prospectu finis mundi, cuius « neque diem neque horam » (Mt 25,13) Christus nobis revelavit. Est discrimen indesinens et perenne inter lapsum et surrectionem, inter hominem peccati et hominem iustitiae. Liturgia, praesertim tempore Adventus, in huius mutationis seu discriminis momento difficillimo ponitur, cuius veluti indesinens « hodie » et « nunc » attingit, dum exclamat:

« Succurre cadenti, surgere qui curat, populo »!

Haec verba ad unumquemque pertinent hominem, ad communitates, ad nationes et populos, ad generationes atque aetates humanae historiae, ad tempora nostra, ad hos annos Millennii, quod vergit ad finem: « Succurre, prorsus succurre cadenti, surgere qui curat, populo »!

Haec invocatio ad Mariam « almam Redemptoris Matrem » dirigitur, est invocatio, quae ad Christum dirigitur, qui per Mariam in historiam generis hominum est ingressus. Singulis annis haec antiphona adhibetur, dum temporis punctum commemoratur, quo praecipua haec mutatio historica evenit, quae quodammodo invertibiliter perdurat: est mutatio inter « lapsum » et « surrectionem ».

Hominum genus miranda invenit atque in regione disciplinarum naturalium artisque technicae res incredibiles effecit, magna patravit opera, quod attinet ad progressionem cultumque civilem, atque recentiore aetate ipsum curs urn historiae id dixeris festinasse; verumtamen mutatio fundamentalis, quae appellari potest « originalis », semper hominis itineri haeret et inter vicissitudines historicas haeret omnibus et singulis. Est mutatio inter « lapsum » et « surrectionem», inter mortem et vitam. Est etiam perpetua provocatio totius conscientiae historicae hominis: est provocatio, quae incitat ut via teratur « non cadendi » modis semper veteribus semperque novis, et via « surgendi », si quis ceciderit.

Ecclesia, dum una cum universo hominum genere limiti propinquat, quo duo millennia inter se seiunguntur, accipit, quod ad ipsam spectat, cum universa communitate credentium et in communione cum unoquoque homine bonae voluntatis, grandem provocationem, quae verbis illis antiphonae marialis continetur: « cadenti, qui curat surgere, populo »; atque simul ad Redemptorem convertitur eiusque Matrem hac invocatione: « Succurre ». Ecclesia enim conspicitid quod haec oratio liturgica testatur — Beatam Dei Genetricem in mysterio salvifico Christi atque in mysterio sibi proprio; conspicit earn altissime insertam in historiam generis humani, in aeternam hominis vocationem, secundum consilium providum, quod Deus ab aeterno cepit de eo; earn conspicit materno more praesentem in multiplicibus et implicatis quaestionibus harumque participem, quae cum vita singulorum, familiarum, nationum his temporibus conectuntur; earn conspicit ut adiutricem populi christiani in luctatione indesinenti inter bonum et malum, ne ille « cadat » aut ut, si ceciderit, « surgat »,

Ex animo optamus ut hae quoque considerationes, quae his Encyclicis Litteris continentur, valeant ad renovandam in omnium credentium cordibus hanc rerum visionem.

Ut Romanus Episcopus omnes, quibus hae considerationes destinantur, in osculo pacis complectimur, iis salutem dicimus et Benedictionem Apostolicam in Domino Nostro Iesu Christo impertimus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXV mensis Martii, in sollemnitate Annuntiationis Domini, anno MCMLXXXVII, Pontificatus nostri nono.


IOANNES PAULUS PP. II

Notae

(1) Cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 52 et totum cap. VIII cui est titulus «De Beata Maria Virgine Deipara in mysterio Christi et Ecclesiae ».

(2) Locutio illa « plenitudo temporis » (p????µa t?? ?pó???) similibus aequatur dictionibus Iudaicae traditionis tum intra ipsa Biblia (cfr. Gn Gn 29,21 1S 7,12 Tb 14,5) tum extra, praesertim Novi Testamenti (cfr. Mc Mc 1,15 Lc 21,24 Jn 7,8 Ep 1,10). Formali sumpta sensu ea demonstrat non solum terminum cuiusdam progressionis temporis, sed praesertim perfectionem vel absolutionem aetatis, quae singulare habet momentum, quoniam illuc dirigitur ut exspectatio quaedam impleatur, quae proinde consequitur aliquam eschatologicam rationem. Secundum illum locum Gal 4, 4 eiusque contextum, adventus ipse Filii Dei patefacit tempus, ut ita dicatur, complevisse suum destinatum modum; id est aetatem eam, promissis Abrahae datis necnon lege per Moysen tradita designatam, suum attigisse culmen, ita quidem ut Christus ipse iam promissionem impleat divinam veteremque excedat legem.

(3) Cfr. Missale Romanum, Praefatio die 8 Decembris « In Conceptione Immaculata Beatae Mariae Virginis »; S. AMBROSIUS, De Institutione Virginis, XV, 93-94: PL 16, 342; CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 68.

(4) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 58.

(5) PAULUS PP. VI, Ep. Enc. Christi Matri (15 Septembris 1966): AAS 58 (1966) 745- 749 ; Adhort. Apost. Signum magnum (13 Maii 1967): AAS 59 (1967) 465-475; Adhort. Apost.Marialis cultus (2 Februarii 1974): AAS 66 (1974) 113-168.

(6) Vetus Testamentum multimodis praenuntiavit mysterium Mariae: cfr. S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. in Dormitionem I, 8-9: S. Ch. 80, 103-107.

(7) Cfr. Insegnamenti di Giovanni Paolo II, VI/2 (1983) 225 s.; Pius PP. IX, Ep. Apost.Ineffabilis Deus (8 Decembris 1854); PII IX P. M. Acta, pars I, 597-599. s

(8) Cfr. Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 22.

(9) CONC. OEC. EPHES., Conciliorum Oecumenicorum Decreta, Bologna 1973', 41-44; 59-62 (DS 250-264); cfr. CONC. OEC. CHALCEDON.: o. mem., 84-87 (DS 300-303).

(10) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 22.

(11) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 52.

(12) Ibid., 58;

(13) Ibid., 63; cfr. S. AMBROSIUS, Expos. Evang. sec. Lucam, II, 7: CSEL 32/4, 45; De Institutione Virginia, XIV, 88-89: PL 16, 341.

(14) Cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 64.

(15) Ibid., 65.

(16) « Tolle corpus hoc solare, quod illuminat mundum: ubi dies? Tolle Mariam, liane maris stellam, maris utique magni et spatiosi: quid visi caligo involvens, et umbra mortis ac densisshnae tenebrae relinquuntur? »: S. BERNARDUS, In Nativitate B. Mariae Sermo - De acquaeductu, 6: S. Bernardi Opera, V, 1968, 279; cfr. In laudibus Virginis Matris Homilia II, 17: ed. mem., IV, 1966, 34 s.

(17) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia. 63.

(18) Ibid., 63.

(19) De praedestinatione Mariae, cfr. S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. in Nativitatem, 7; 10: S. Ch. 80, 65; 73; Hom. in Dormitionem I, 3: S. Ch. 80, 85: « Est enim ea, quae electa inde a generationibus antiquis virtute praedestinationis et benevolentiae Dei et Patris qui te (Verbum Dei) genuit extra tempus non exiens a seipso ac sine ulla mutatione, est ea quae te peperit, nutrivit sua carne, postremis temporibus ...».

(20) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 55.

(21) Quod attinet ad hanc vocem, inveniuntur in traditione Patrum amplae et variae interpretationes: cfr. ORIGENES, In Lucam homiliae, VI, 7: S. Ch. 87, 148; SEVERIANUS GABALORUM, In mundi creationem, Oratio VI, 10: PG 56, 497 s.; S. IOANNES CHRYSOSTOMUS (pseudo),In Annuntiationem Deiparae et contra Arium impium: PG 62, 765 s.; BASILIUM SELEUCIENSIS, Oratio 39, In Sanctissimae Deiparae Annuntiationem, 5: PG 85, 441-446; ANTIPATER BOSTRENSIS, Hom. Il, In Sanctissimae Deiparae Annuntiationem, 3-11: PG85, 1777-1783; SOPHEONIUS HIEROSOLYMITANUS, Oratio II, In Sanctissimae Deiparae Annuntiationem, 17-19: PG 87/3, 3235-3240; S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. in Dormitionem, I, 7: S. Ch. 80, 96-101; S. HIERONYMUS, Epistola 65, 9: PL 22, 628; S. AMBROSIUS, Expos. Evang. sec. Lucam, II, 9: CSEL 32/4, 45 s.; S. AUGUSTINUS, Sermo291, 4-6: PL 38, 1318 s.; Enchiridion, 36, 11: PL 40, 250; S. PETRUS CHRYSOLUGUS,Sermo 142: PL 52, 579 s.; Sermo 143: PL 52, 583; S. FUIGENTIUS RUSPENSIS, Epistola17, VI, 12: PL 65, 458; S. BERNARDUS, In laudibus Virginis Matris, Homilia III, 2-3: S. Bernardi Opera, IV, 1966, 36-38

(22) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 55.

(23) Ibid., 53.

(24) Cfr. PIUS PP. IX, Ep. Apost. Ineffabilis Deus (8 Decembris 1854): Pii IX P. M. Acta, Pars I, 616; CONC. OEC. VAT. II, Const dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 53.

(25) Cfr. S. GERMANUS CONSTANTINOLITANUS, In Annuntiationem SS. Deiparae Hom.: PG 98, 327 s.; S. ANDREAS CRETENSIS, Canon in B. Mariae Natalem, 4: PG 97, 1321 s.; In Nativitatem B. Mariae, I: PG 97, 811s.; Hom. in Dormitionem S. Mariae 1: PG 97, 1067 s.

(26) Liturgia Horarum, die 15 Augusti in sollemnitate Assumptionis B. Mariae Virginis, Hymnus ad I et II Vesperas; S. PETRUS DAMIANUS, Carmina et preces, XLVII: PL 145, 934.

(27) Divina Commedia, Paradiso, XXXIII, 1; cfr. Liturgia Horarum, Memoria Sanctae Mariae in Sabbato, Hymnus alter ad Officium Lectionis.

(28) Cfr. S. AUGUSTINUS, De Sancta Virginitate, III, 3: PL 40, 398; Sermo 25, 7: PL 46, 937 s.

(29) Const. dogni. Dei Verbum de Divina Revelatione, 5.

(30) Notissimum est hoc argumentum a sancto Irenaeo iam pertractatum: « Sicut enim per inoboedientem virginem percussus est homo praecepsque datus interiit, ita sane per Virginem Dei verbo oboedientein homo regeneratus vitam accepit per vitam ... Expedivit enim decuitque ... Evam « recapitulari » in Maria ut Virgo virginis effecta patrona disiceret ac deleret virginalem inoboedientiam per oboedientiam virginalem »: Expositio praedicationis apostolicae, 33: S. Ch. 62, 83-86; cfr. etiam Adversus Haereses, V, 19, 1: S. Ch. 153, 238-250.

(31) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 5.

(32) Ibid., 5; cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 56.

(33) CONG. OEC. VAT. II, Con st. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 56.

(34) Ibid., 56.

(35) Cfr. ibid., 53; S. AUGUSTINUS, De Sancta Virginitate, III, 3: PL 40, 398; Sermo 215, 4:PL 38, 1074; Sermo 196, I: PL 38, 1019; De peccatorum meritis et remissione, I, 29, 57: PL44, 142; Sermo 25, 7: PL 46, 937 S.; S. LEO MAGNUS, Tractatus 21, de natale Domini, I:CCL 138, 86.

(36) Cfr. Subida del Monte Carmelo, 1. II, cap. 3, 4-6.

(37) Cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 58.

(38) Ibid., 58.

(39) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 5.

(40) De participatione seu « compassione » Mariae cum Christi morte, cfr. S. BERNARDUS, In Dominica infra octavam Assumptionis Sermo, 14: S. Bernardi Opera, V, 1968, 273.

(41) S. IRENAEUS, Adversus Haereses, III, 22, 4: S. Ch. 211, 438-444; cfr. Const. dogm.Lumen Gentium de Ecclesia, 56, nota 8.

(42) Cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 56 et Patres ibidem memorati ad notas 8 et 9.

(43) « Veritas Christus in mente Mariae, caro Christus in ventre Mariae »: S. AUGUSTINUS,Sermo 25 (Sermones inediti), 7: PL 46, 938.

(44) Const. dogm. Lumen Gentium, de Ecclesia, 60.

(45) Ibid., 61.

(46) Ibid., 62.

(47) Nota quidem sunt verba, quae scripsit Origenes de Maria et Ioanne in Calvariae loco praesentibus: « Audeamus igitur dicere primitias Scripturarum omnium Evangelium esse; Evangeliorurn vero primitias, Evangelium a Ioanne traditum; cuius sensum percipere nemo potest, nisi qui supra pectus Iesu recubuerit, vel acceperit a Iesu Mariam, quae etiam ipsius mater fiat »:Comm. in Evang Ioan., I, 6: PG 14, 31; cfr. S. AMBROSIUS, Expos. Evang. sec. Lucam, X, 129-131: CSEL 32/4, 504 s.

(48) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia 54 et 53; hic textus Concilii memorat S. AUGUSTINUM, De Sancta Virginitate, VI, 6: PL 40, 399.

(49) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 55.

(50) Cfr. S. LEO MAGNUS, Tractatus 26, de Natale Domini, 2: CCL 138, 126.

(51) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 59.

(52) S. AUGUSTINUS, De Civitate Dei, XVIII, 51, 2: CCL 48, 650.

(53) OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 8.

(54) Ibid., 9.

(55) Ibid., 9.

(56) Ibid., 8.

(57) Ibid., 9.

(58) Ibid., 65.

(59) Ibid., 59.

(60) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 5.

(61) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Con st. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 63.

(62) Ibid., 9.

(63) Ibid., 65.

(64) Ibid., 65.

(65) Ibid., 65.

(66) Cfr. Ibid., 13.

(67) Cfr. Ibid., 13.

(68) Cfr. Ibid., 13.

(69) Cfr. Missale Romanum, Formula consecrationis calicis in Eucharisticis Precibus.

(70) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 1.

(71) Ibid., 13.

(72) Ibid., 15.

(73) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decr. Unitatis Redintegratio de Oecumenismo, 1.

(74) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 68, 69. Quod vera attinet ad Mariam Sanctissimam, fautricem Christianorum unitatem necnon ad eius culturn in Oriente, cfr. LEO PP. XIII, Ep. Enc. Adiutricem populi (5 Septembris 1895): Acta Leonis XV. 300-312.

(75) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decr. Unitatis Redintegratio de Oecumenismo. 20.

(76) Cfr. ibid., 19.

(77) Ibid., 14.

(78) Ibid., 15.

(79) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 66.

(80) CONC. OEC. CHALCEDON., Definitio fidei: Conciliorum Oeoumenicorum Decreta, Bologna 1973 86 (DS 301).

(81) Cfr. Weddâsę Mâryâm (Mariae Laudes), qui Psalterium Aethiopicum sequitur atque hymnos et preces ad Mariam pro unoquoque die hebdomadae continet. Cfr. etiam Matshafa Kidâna Mehrat (Liber Foederis Misericordiae): notandum est pond us tributum Mariae in hymnologia et liturgia Aethiopica.

(82) Cfr. S. EPHRAEM, Hymn. de Nativitate: Scriptores Syri, 82, OSOO, 186.

(83) Cfr. S. GREGORIUS DE NAREK, Le livre de pričres: S. Ch., 78, 160-163; 428-432.

(84) CONC OEC. NICAENUM II, Conciliorum Oecumenicorum Decreta, Bologna 1973 135-138 (DS 600-609).

(85) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 59.

(86) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Decr. Unitatis Redintegratio de Oecumenismo, 19.

(87) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 8.

(88) Ibid., 9.

(89) Ut est notum, verba cantici « Magnificat » continent plurimos locos Veteris Testamenti vel ad eos revocantur.

(90) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 2.

(91) Cfr. ex. gr. S. IUSTINUS, Dialogus cum Tryphone Iudaeo, 100: Otto II, 358; S. IRENAEUS, Adversus Haereses III, 22, 4: S. Ch.211, 439-445; TERTULLIANUS, De Carne Christi, 17, 4-6: CCL II, 904 s.

(92) Cfr. S. EPIPHANIUS, Panarion III, 2; Haer. 78, 18: PG 42, 727-730.

(93) CONGREGATIO PRO DOCTRINA FIDEI, Instructio Libertŕ cristiana e liberazione (22 Martii 1986), 97.

(94) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 60.

(95) Ibid., 60.

(96) Cfr. formula mediatricis « ad Mediatorem » S. BERNARDI, In Dominica intra oct.Assumptionis Sermo, 2: S. Bernardi Opera, V, 1968, 263. Maria tamquam purum speculum refert ad Filium ominem gloriam et honorem quae recipit: ID., In Nativitate B. Mariae Sermo - De acquaeductu, 12: ed. mem., 283.

(97) CONC. OEC. VAT. II. Const. dogm.Lumen Gentium de Ecclesia, 62.

(98) Ibid., 62,

(99) Ibid., 61.

(100) Ibid., 62.

(101) Ibid., 61.

(102) Ibid., 61.

(103) Ibid., 62.

(104) Ibid., 62.

(105) Ibid., 62. Etiam in suis precibus Ecclesia confitetur celebratque « munus maternum » Mariae: munus « intercessionis et veniae, impetrationis et gratiae, reconciliationis et pacis » (cfr. praefatio Missae de Beata Maria Virgine, Matre et Mediatrice gratiae, Collectio Missarum de Beata Maria Virgine, ed, typ. 1987, I, 120).

(106) Ibid., 62.

(107) Ibid., 62; cfr. S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. in Donnitionem I 11, II 2 14; III, 2: 8. Ch. 80. 111 s.; 127-131; 157-161; 181-185; S. BERNARDUS, In Assumptione Beata; Mariae 8ermo, 1-2: S. Bernardi Opera, V, 1968, 228-238.

(108) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 59; cfr. PIUS PP. XII, Const. Ap.Munificentissimus Deus (1 Novembris 1950): AAS 42 (1950) 769-771; S. Bernardus ostendit Mariam circumfusam splendore gloriae Filii: In Dominica infra oct. Assumptionis Sermo, 3: S. Bernardi Opera, V, 1968, 263 s.

(109) CONC OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 53.

(110) Quod attinet ad hanc praecipuam partem intercessionis Mariae ut impetratricis clementiaeapud « Filium Iudicem », cfr. S. BERNARDUS, In Dominica infra oct. Assumptionis Sermo, 1-2: S. Bernardi Opera, V, 1968, 262 s.; LEO PP. XIII, Ep. Enc. Octobri Mense (22 Septembris 1891): Acta Leonis, IX, 299-315.

(111) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 55.

(112) Ibid., 59.

(113) Ibid., 36.

(114) Ibid., 36.

(115) De Maria Regina, cfr. S. IOANNES DAMASCENUS, Hom. in Nativitatem, 6; 12; Hom. in Dormitionem, I, 12,14; II,11; III, 4: S. Ch. 80, 59 S.; 778.; 838.; 1138.; 117; 1519.; 189-193.

(116) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 62.

(117) Ibid., 63.

(118) Ibid., 63.

(119) Ibid., 66.

(120) Cfr. S. AMBROSIUS, De Institutione Virginis, XIV, 88-89: PL 16, 341s.; S. AUGUSTINUS, Sermo 215, 4: PL 38, 1074; De Sancta Virginitate, II, 2; V, 5; VI, 6: PL 40. 397; 398 s.; 399; Sermo 191, II, 3: PL 38, 1010 s.

(121) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 63.

(122) Ibid., 64.

(123) Ibid., 64

(124) ibid., 64.

(125) Ibid., 64.

(126) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 8; S. BONAVENTURA, Comment. in Evang. Lucae, Ad Claras Aquas, VII, 53, n. 40; 68, n. 109.

(127) CONC. OEC. VAT. II, Con st. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 64.

(128) Ibid., 63.

(129) Cfr. ibid.

(130) Ut est notum, in Graeco textu illa dctio «e?? t? ?d?a;» significat plus quam a discipulo Mariam receptam esse in aliquod hospitium vel curam corpoream domi ipsius, potius vitae communitatem inter eos constitutam ex Christi morientis verbis: cfr. S. AUGUSTINUS, In Ioan. Evang. tract. 119, 3: CCL 36, 659: « Suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat, sed officia, quae propria dispensatione exequenda curabat ».

(131) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 62.

(132) Ibid., 63.

(133) CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 22.

(134) Cfr. PAULUS PP. VI, Allocutio habita die 21 Novembris 1964: AAS 56 (1964) 1015.

(135) PAULUS PP. VI, Sollemnis Professio Fidei (30 Iunii 1968), n. 15: AAS 60 (1968) 438 s.

(136) PAULUS PP. VI, Allocutio habita die 21 Novembris 1964: AAS 56 (1964) 1015.

(137) Ibid., 1016.

(138) Cfr. CONC. OEC. VAT. II, Const. past. Gaudium et spes de Ecclesia in mundo huius temporis, 37.

(139) Cfr. S. BERNARDUS, In Dominica infra oct. Assumptionis Sermo, 1-2: S. Bernardi Opera, V, 1968, 262-274.

(140) CONC. OEC. VAT. II, Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 65.

(141) Cfr. Litt. Enc. Fulgens Corona (8 Septembris 1953): AAS 45 (1953) 577-592. Pius PP. X Litt. Enc. Ad diem illum (2 Februarii 1904) instante L anno a definito dogmate Immaculatae Conceptionis Beatae Mariae Virginis indixerat et ipse Iubilaeum extra ordinem aliquot mensium: Pii X P. M. Acta, I, 147-166.

(142) Cfr. Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 66, 67.

(143) Cfr. S. LUDOVICUS MARIA GRIGNION DE MONTFORT, Traité de la vraie dévotion ŕ la sainte Vierge. Cum hoc Sancto sociari merito potest S. Alfonsus Maria de' Liguori, cultus hoc anno celebratur bis centenarius dies mortis. Cfr. inter opera eius: Le glorie di Maria.

(144) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 69.

(145) Homilia in Petriana Basilica habita die 1 Ianuarii 1987.

(146) Const. dogm. Lumen Gentium de Ecclesia, 69.

(147) Const. dogm. Dei Verbum de Divina Revelatione, 2: « Hac itaque revelatione Deus invisibilis ... ex abundantia caritatis suae homines tamquam amicos alloquitur ... et cum eis conversatur ... ut eos ad societatem Secum invitet in eamque suscipiat ».




© Copyright 1987 - Libreria Editrice Vatican






Redemptoris Mater LA 25