BENEDICTUS
XVI
De usu extraordinario antiquae formae
Ritus Romani
Summorum
Pontificum cura ad hoc tempus usque semper fuit, ut Christi Ecclesia
Divinae Maiestati cultum dignum offerret, «ad laudem et gloriam nominis Sui» et
«ad utilitatem totius Ecclesiae Suae sanctae».
Ab immemorabili tempore sicut etiam in
futurum, principium servandum est «iuxta quod unaquaeque Ecclesia particularis
concordare debet cum universali Ecclesia non solum quoad fidei doctrinam et
signa sacramentalia, sed etiam quoad usus universaliter acceptos ab apostolica
et continua traditione, qui servandi sunt non solum ut errores vitentur, verum
etiam ad fidei integritatem tradendam, quia Ecclesiae lex orandi eius legi
credendi respondet»(1).
Inter Pontífices qui talem debitam curam adhibuerunt,
nomen excellit sancti Gregorii Magni, qui tam fidem catholicam quam thesauros
cultus ac culturae a Romanis in saeculis praecedentibus cumulatos novis Europae
populis transmittendos curavit. Sacrae Liturgiae tam Missae Sacrificii quam
Officii Divini formam, uti in Urbe celebrabatur, definiri conservarique iussit.
Monachos quoque et moniales maxime fovit, qui sub Regula sancti Benedicti
militantes, ubique simul cum Evangelii annuntiatione illam quoque saluberrimam
Regulae sententiam vita sua illustrarunt, «ut operi Dei nihil praeponatur»
(cap. 43). Tali modo sacra liturgia secundum morem Romanum non solum fidem et
pietatem sed et culturam multarum gentium fecundavit. Constat utique liturgiam
latinam variis suis formis Ecclesiae in omnibus aetatis christianae saeculis
permultos Sanctos in vita spirituali stimulasse atque tot populos in religionis
virtute roborasse ac eorundem pietatem fecundasse.
Ut autem Sacra Liturgia hoc munus
efficacius expleret, plures alii Romani Pontifices decursu saeculorum
peculiarem sollicitudinem impenderunt, inter quos eminet Sanctus Pius V, qui
magno cum studio pastorali, Concilio Tridentino exhortante, totum Ecclesiae
cultum innovavit, librorum liturgicorum emendatorum et «ad normam Patrum
instauratorum» editionem curavit eosque Ecclesiae latinae usui dedit.
Inter Ritus romani libros liturgicos patet
eminere Missale Romanum, quod in romana urbe succrevit, atque succedentibus
saeculis gradatim formas assumpsit, quae cum illa in generationibus
recentioribus vigente magnam habent similitudinem.
«Quod idem omnino propositum tempore progrediente Pontifices
Romani sunt persecuti, cum novas ad aetates accommodaverunt aut ritus librosque
liturgicos determinaverunt, ac deinde cum ineunte hoc nostro saeculo ampliorem
iam complexi sunt redintegrationem»(2). Sic vero egerunt Decessores nostri Clemens VIII, Urbanus VIII,
sanctus Pius X(3)],
Benedictus XV, Pius XII et beatus Ioannes XXIII.
Recentioribus autem temporibus, Concilium
Vaticanum II desiderium expressit, ut debita observantia et reverentia erga
cultum divinum denuo instauraretur ac necessitatibus nostrae aetatis aptaretur.
Quo desiderio motus, Decessor noster Summus Pontifex Paulus VI libros
liturgicos instauratos et partim innovatos anno 1970 Ecclesiae latinae
approbavit; qui ubique terrarum permultas in linguas vulgares conversi, ab
Episcopis atque a sacerdotibus et fidelibus libenter recepti sunt.
Ioannes Paulus II, tertiam editionem typicam Missalis Romani recognovit. Sic
Romani Pontifices operati sunt ut «hoc quasi aedificium liturgicum [...]
rursus, dignitate splendidum et concinnitate» appareret(4).
Aliquibus autem in regionibus haud pauci fideles antecedentibus formis
liturgicis, quae eorum culturam et spiritum tam profunde imbuerant, tanto amore
et affectu adhaeserunt et adhaerere pergunt, ut Summus Pontifex Ioannes Paulus
II, horum fidelium pastorali cura motus, anno 1984 speciali Indulto “Quattuor
abhinc annos”, a Congregatione pro Cultu Divino exarato, facultatem concessit
utendi Missali Romano a Ioanne XXIII anno 1962 edito; anno autem 1988 Ioannes
Paulus II iterum, litteris Apostolicis “Ecclesia Dei” Motu proprio datis,
Episcopos exhortatus est ut talem facultatem late et generose in favorem
omnium fidelium id petentium adhiberent.
Instantibus precibus horum fidelium iam a
Praedecessore Nostro Ioanne Paulo II diu perpensis, auditis etiam a Nobis
Patribus Cardinalibus in Concistorio die XXIII mensis martii anni 2006 habito,
omnibus mature perpensis, invocato Spiritu Sancto et Dei freti auxilio,
praesentibus Litteris Apostolicis DECERNIMUS quae sequuntur:
Art. 1. Missale Romanum a Paulo VI
promulgatum ordinaria expressio “Legis orandi” Ecclesiae catholicae ritus
latini est. Missale autem Romanum a S. Pio V promulgatum et a B. Ioanne XXIII
denuo editum habeatur uti extraordinaria expressio eiusdem “Legis orandi”
Ecclesiae et ob venerabilem et antiquum eius usum debito gaudeat honore. Hae
duae expressiones “legis orandi” Ecclesiae, minime vero inducent in divisionem
“legis credendi” Ecclesiae; sunt enim duo usus unici ritus romani.
Proinde Missae Sacrificium, iuxta
editionem typicam Missalis Romani a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgatam et
numquam abrogatam, uti formam extraordinariam Liturgiae Ecclesiae, celebrare
licet. Conditiones vero a documentis antecedentibus “Quattuor abhinc annos” et
“Ecclesia Dei” pro usu huius Missalis statutae, substituuntur ut sequitur:
Art. 2. In Missis sine populo celebratis,
quilibet sacerdos catholicus ritus latini, sive saecularis sive religiosus,
uti potest aut Missali Romano a beato Papa Ioanne XXIII anno 1962 edito, aut
Missali Romano a Summo Pontifice Paulo VI anno 1970 promulgato, et quidem
qualibet die, excepto Triduo Sacro. Ad talem celebrationem secundum unum
alterumve Missale, sacerdos nulla eget licentia, nec Sedis Apostolicae nec
Ordinarii sui.
Art. 3. Si communitates Institutorum vitae
consecratae atque Societatum vitae apostolicae iuris sive pontificii sive
dioecesani quae in celebratione conventuali seu “communitatis” in oratoriis
propriis celebrationem sanctae Missae iuxta editionem Missalis Romani anno 1962
promulgatam habere cupiunt, id eis licet. Si singula communitas aut totum
Institutum vel Societas tales celebrationes saepe vel habitualiter vel
permanenter perficere vult, res a Superioribus maioribus ad normam iuris et
secundum leges et statuta particularia decernatur.
Art. 4. Ad celebrationes sanctae Missae de
quibus supra in art. 2 admitti possunt, servatis de iure servandis, etiam
christifideles qui sua sponte id petunt.
Art. 5, § 1. In paroeciis, ubi coetus
fidelium traditioni liturgicae antecedenti adhaerentium stabiliter exsistit, parochus eorum petitiones ad
celebrandam sanctam Missam iuxta ritum Missalis Romani anno 1962 editi,
libenter suscipiat. Ipse videat ut harmonice concordetur bonum horum fidelium
cum ordinaria paroeciae pastorali cura, sub Episcopi regimine ad normam canonis
392, discordiam vitando et totius Ecclesiae unitatem fovendo.
§ 2. Celebratio secundum Missale B.
Ioannis XXIII locum habere potest diebus ferialibus; dominicis autem et festis
una etiam celebratio huiusmodi fieri potest.
§ 3. Fidelibus seu sacerdotibus id
petentibus, parochus celebrationes, hac in forma extraordinaria, permittat
etiam in adiunctis peculiaribus, uti sunt matrimonia, exsequiae aut
celebrationes occasionales, verbi gratia peregrinationes.
§ 4. Sacerdotes Missali B. Ioannis XXIII
utentes, idonei esse debent ac iure non impediti.
§ 5. In ecclesiis, quae non sunt nec
paroeciales nec conventuales, Rectoris ecclesiae est concedere licentiam de qua
supra.
Art. 6. In Missis iuxta Missale B. Ioannis
XXIII celebratis cum populo, Lectiones proclamari possunt etiam lingua
vernacula, utendo editionibus ab Apostolica Sede recognitis.
Art. 7. Ubi aliquis coetus fidelium
laicorum, de quo in art. 5 § 1 petita a parocho non obtinuerit, de re
certiorem faciat Episcopum dioecesanum. Episcopus enixe rogatur ut eorum
optatum exaudiat. Si ille ad huiusmodi celebrationem providere non vult res ad Pontificiam Commissionem
“Ecclesia Dei” referatur.
Art. 8. Episcopus, qui vult providere
huiusmodi petitionibus christifidelium laicorum, sed ob varias causas
impeditur, rem Pontificiae Commissioni “Ecclesia Dei” committere potest, quae
ei consilium et auxilium dabit.
Art. 9, § 1. Parochus item, omnibus bene
perpensis, licentiam concedere potest utendi rituali antiquiore in
administrandis sacramentis Baptismatis, Matrimonii, Poenitentiae et Unctionis
Infirmorum, bono animarum id suadente.
§ 2. Ordinariis autem facultas conceditur
celebrandi Confirmationis sacramentum utendo Pontificali Romano antiquo, bono
animarum id suadente.
§ 3. Fas est clericis in sacris
constitutis uti etiam Breviario Romano a B. Ioanne XXIII anno 1962 promulgato.
Art 10. Fas est Ordinario loci, si
opportunum iudicaverit, paroeciam personalem ad normam canonis 518 pro
celebrationibus iuxta formam antiquiorem ritus romani erigere aut rectorem vel
cappellanum nominare, servatis de iure servandis.
Art. 11. Pontificia Commissio “Ecclesia
Dei” a Ioanne Paulo II anno 1988 erecta(5), munus
suum adimplere pergit.
Quae Commissio formam, officia et normas
agendi habeat, quae Romanus Pontifex ipsi attribuere voluerit.
Art. 12. Eadem Commissio, ultra facultates
quibus iam gaudet, auctoritatem Sanctae Sedis exercebit, vigilando de
observantia et applicatione harum dispositionum.
Quaecumque vero a Nobis hisce Litteris
Apostolicis Motu proprio datis decreta sunt, ea omnia firma ac rata esse et a
die decima quarta Septembris huius anni, in festo Exaltationis Sanctae Crucis,
servari iubemus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die
septima mensis Iulii, anno Domini MMVII, Pontificatus Nostri tertio.
BENEDICTUS
PP. XVI
1) Institutio
generalis Missalis Romani, Editio tertia, 2002, 397
2)Ioannes
Paulus Pp. II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4 Decembris 1988), 3:
AAS 81 (1989), 899.
3)Ibid.
4)S. Pius Pp. X,
Litt. Ap. Motu proprio datae Abhinc duos annos (23 Octobris 1913):
AAS 5 (1913), 449-450; cfr Ioannes
Paulus II, Litt. ap. Vicesimus quintus annus (4
Decembris 1988), 3: AAS 81 (1989),
899.
5) Cfr Ioannes Paulus Pp. II, Litt. ap. Motu proprio
datae Ecclesia Dei (2 iulii 1988),
6: AAS 80 (1988), 1498.