Augustini Loc. Heptateuch 2160

LIBER TERTIUS

LOCUTIONES DE LEVITICO

3001
(
Lv 1,2) Homo ex vobis si obtulerit dona Domino a pecoribus, a bobus et ab ovibus offeretis; hoc est, si a pecoribus offeretis, a bobus, ab ovibus offeretis. Ovium nomine etiam caprarum genus inclusit, sicut et in aliis locis solet.

3002
(
Lv 2,6) Et confringes ea fragmenta; id est, confringendo facies ea fragmenta.

3003
(
Lv 4,23) Et cognitum ei fuerit peccatum quod peccavit in eo. Duo modi locutionis hic notandi sunt: et peccatum peccavit, et quod addidit: in eo. In quo enim nisi in ipso, id est peccato?

3004
(
Lv 5,1) Si autem anima peccaverit, et audierit vocem iurationis, et ipse testis fuerit, aut viderit, aut conscius fuerit, si non nuntiaverit, et accipiet peccatum; plus videtur habere: et; nam eo dempto integre sequitur: accipiet peccatum.

3005
(
Lv 5,1) Si autem anima peccaverit, et audierit vocem iurationis, et ipse testis fuerit, aut viderit, aut conscius fuerit non nuntiaverit; et positum est pro"id est"; nam sic dici posset nostrae locutionis consuetudine: Si autem anima peccaverit, id est audierit vocem iurationis, et cetera.

3006
(
Lv 5,3) Aut tetigerit ab immunditia hominis, ab omni immunditia eius, quam si tetigerit inquinetur, et latuit eum, post hoc autem cognoverit et deliquerit; cum recto ordine dicendum esset: et deliquerit, post hoc autem cognoverit.

3007
(
Lv 5,15-16) Anima si latuerit eum oblivione et peccaverit nolens. Non ait: si latuerit eam, quoniam animam pro homine ponit, sicut facit et in aliis, ubi animam prius dixit, quae generis feminini est, postea masculinum infert genus ad hominem referens. Sed hic multo est haec locutio pressior, quoniam continuatim utrumque genus positum est, ut diceretur: Anima si latuerit eum. Haec locutio terruit interpretes latinos et noluerunt eam transferre, sed ita posuerunt: Anima si qua latuerit et peccaverit non volens, cum aliud sit utique, si anima lateat, aliud, si animam lateat; hoc autem Scriptura dicit: Si lateat eam, non: si ipsa lateat. In graeco autem alio invenimus: Anima si latuerit ea oblivione; sed etiam ipse in consequentibus masculinum intulit dicens: Sacerdos exorabit pro eo, et dimittetur illi, quod ibi habet. Unde apparet scriptorem timuisse soloecismum nec tamen perseverare potuisse in genere feminino victum evidentia Scripturae consequentis.

3008
(
Lv 6,9) Ista holocaustosis super incensionem eius super altare totam noctem usque in mane, et ignis altaris ardebit super illud; potuit non habere:"et", atque ita dici: totam noctem usque in mane ignis altaris ardebit. Sed addita ista coniunctio facit obscuritatem his, qui in talibus Scripturarum locutionibus non assuefacti sunt.

3009
(
Lv 6,14) Ista lex sacrificii, quod offerent illud filii Aaron sacerdotes ante Dominum; nihil deesset, si non haberet: illud.

3010
(
Lv 6,17) Sancta sanctorum est. Sic habet et graecus; sed graeca locutio est, quam nostri quidam transferre nolentes dixerunt: Sancta sanctorum sunt.

3011
(
Lv 6,32) Occident arietem qui pro delicto ante Dominum. Latini interpretes addiderunt:"est", et dixerunt: Qui pro delicto est, quod graecus non habet.

3012
(
Lv 7,16) Et si votum aut voluntarium sacrificaverit donum suum, quacumque die obtulerit sacrificium, edetur crastina die. Pro eo, quod est:"postera die"; unde alii:"altera die"interpretati sunt.

3013
(
Lv 8,31) Coquite carnes in atrio tabernaculi testimonii in loco sancto, et ibi edetis eas, et panes qui sunt in canistro consummationis, quomodo praeceptum est mihi dicens: Aaron et filii eius edent eam. Hanc locutionem quidam transferre nolentes dixerunt: quomodo praecepit mihi dicens; quia hoc videtur consequens, ille autem in nostrae locutionis consuetudine soloecismus est.

3014
(
Lv 8,35) Et ad ostium tabernaculi testimonii sedebitis septem dies, die et nocte; pro eo quod est:"habitabitis".

3015
(
Lv 9,7) Et ait Moyses ad Aaron: Accede ad altare, et fac quod pro peccato tuo, et holocaustum; et exora pro te et domo tua, et fac dona populi, et exora pro eis quomodo praecepit Dominus Moysi. Non ait:"Quomodo praecepit Dominus mihi"; sed ita locutus est, quasi fuisset alter Moyses cui Dominus praecepit, et alter iste qui hoc ad Aaron loquebatur.

3016
(
Lv 10,8-9) Et locutus est Dominus ad Aaron dicens: Vinum et siceram non bibetis, et cetera. Quam locutionem Domini ita concludit: Omnia legitima quae locutus est Dominus ad eos per manum Moysi; cum Dominus loqueretur, non ait: Quae locutus sum ad eos per manum Moysi, sed ea locutione usus est qua superius ipse Moyses.

3017
(
Lv 10,9) Legitimum aeternum in progenies vestras distinguere inter medium mundorum et contaminatorum, et cetera. Notandum quemadmodum dicat: aeternum, quod utique non erit sine fine.

3018
(
Lv 10,14) Moyses loquens ad Aaron, Eleazar et Ithamar filios eius, inter cetera etiam hoc ait: A sacrificiis salutarium filiorum Israel brachium ablationis et pectusculum segregationis super hostias adipum offerent, segregationem segregare ante Deum. Et erit tibi et filiis tuis et filiabus tuis tecum legitimum aeternum; cum hoc totum finem fuisset habiturum.

3019
(
Lv 11,9) Cum de animantibus quae in aquis sunt praeciperet, quae sint eorum munda vel immunda: In aquis, inquit, et in mari, et in torrentibus. Sed in mari latini codices habent, quia nimis insolens fuit pluralem numerum transferre de graeco, et non dicere in mari, sed in maribus, maxime propter ambiguitatem, ne non maria, sed mares intellegerentur, id est masculi; nam nihilo minus insolens est, quod tamen interpretatum est de sanguinibus, quia latina lingua sanguinis numerum pluralem non recipit, vel in ipso nominativo casu. Nam etsi ab eo quod est mare nemo dicit maribus, dicuntur tamen maria, cum sanguines non dicantur, et tamen scriptum est: Libera me a sanguinibus ; et: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. Ergo et maribus ita dici posset nisi, ut dixi, ambiguitas vitaretur. Torrentes vero isto loco pro fluminibus posuit Scriptura, cum torrentes proprie dicantur hiemales fluvii qui siccantur aestate, et ideo pisces habere non possunt. Unde nonnulli interpretes nostri non torrentes interpretari, sed flumina maluerunt. Poni autem in Scripturis torrentes pro fluminibus locus ille Psalmi satis ostendit ubi legitur: Et torrente voluptatis tuae potabis eos. Non enim tale aliquid intellegi voluit nomine torrentis quod ad tempus flueret, ac deinde siccaretur, cum sequatur et dicat: Quoniam apud te est fons vitae ; quae utique aeterna est et indeficiens.

3020
(
Lv 11,21) Sed haec edetis a repentibus volatilibus, quae ambulant super quattuor, quae habent crura superiora pedum eius; non dixit:"pedum suorum".

3021
(
Lv 11,44) Et eritis sancti, quoniam sanctus ego; subauditur:"sum", unde plerique nostri interpretati sunt: quoniam sanctus sum ego.

3022
(
Lv 12,1) Et locutus est Dominus ad Moysen dicens. Haec usitatissima locutioest et sermonis coarctat inopiam; graecus enim habet: exprimi posset,"et dices ad eos dicens"; minus autem offendit, si dicatur,"et inquies ad eos dicens"; et similius est graeco, quia et ille non dixit: , sed .

.

3023
(
Lv 12,2) Mulier quaecumque semen receperit et pepererit masculum, et immunda erit septem dies; nostri plerique noluerunt transferre, sed ita dixerunt: Mulier quaecumque semen receperit et pepererit masculum, immunda erit septem dies. Illa ergo locutio quoniam et graeco eloquio inusitata est, posset nec in graeco transferri; quia vero eam Graecos transferre non piguit, cur Latinos piguerit, ignoro.

3024
(
Lv 12,4) Triginta et tres dies sedebit in sanguine mundo suo. Similiter et de illa quae feminam peperit, dictum est: Sedebit in sanguine mundo suo, sed duplicatis eisdem diebus, id est, sexaginta sex diebus. Sedebit ergo dictum est"manebit", non enim per tot dies de sella ei surgere non licebat.

3025
(
Lv 13,2) Homini si cui facta fuerit in cute corporis eius cicatrix signi lucida. Notandum cicatricem dicere Scripturam non vulneris, sed etiam solius coloris notam.

3026
(
Lv 13,2) Et fuerit in cute coloris eius tactus leprae; tactum dicit ipsam maculam, quod ipse homo lepra sit tactus.

3027
(
Lv 13,3) Et videbit eum sacerdos, et inquinabit eum; pro eo quod est:"inquinatum pronuntiabit".

3028
(
Lv 13,3) Et pilus qui est in tactu convertatur albus; id est: convertatur in album.

3029
(
Lv 13,6) Et purgabit eum sacerdos; signum enim est; purgatum pronuntiabit, sicut:"inquinabit", quod supra dixit, inquinatum pronuntiabit.

3030
(
Lv 13,7-8) Et viderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute, et inquinabit illum sacerdos; plus habet: et; nam ea coniunctione detracta integer sensus est hoc modo: Si autem conversa fuerit significatio in cute, posteaquam vidit eum sacerdos, ut purget illum, et visus fuerit denuo sacerdoti, et viderit eum sacerdos, et ecce commutata est significatio in cute, inquinabit illum sacerdos.

3031
(
Lv 13,9-10) Et tactus leprae, si fuerit in homine, veniet ad sacerdotem, et videbit sacerdos, et ecce cicatrix alba in cute, et haec mutavit pilum album, et a sano carnis vivae in cicatrice; id est, mutavit pilum in album colorem in cicatricem, mutavit autem a sano carnis vivae, id est, quia non talem pilum habet, quod sanum est in carne viva.

3032
(
Lv 13,45-46) De leproso cum loqueretur, ait: Et immundus immundus vocabitur, quasi non satis esset semel dicere: immundus vocabitur. Quamquam nonnulli codices ita habeant, in alio graeco ita invenimus semel dictum: immundus vocabitur. Item paulo post dicit: Cum sit immundus, immundus erit; quod in latinum de graeco non sicut positum est exprimi potuit; ait enim Graecus: quasi diceret:"immundus existens, immundus erit"; sed non hoc est existens, quod graecus dicit:, sed si dici posset,"essens", ab eo quod est esse, non ab eo quod est existere.

3033
(
Lv 13,47) Et vestimento si fuerit in eo tactus leprae; potuit usitate ita dicere: Et in vestimento si fuerit tactus leprae.

3034
(
Lv 13,51) Aut in omni vase pelliceo, in quocumque fuerit in eo tactus; poterat satis esse: in quocumque fuerit tactus.

3035
(
Lv 13,55) Et ecce non commutavit tactus aspectum suum; id est colorem in quo aspicitur; non enim aspectum quo ipse aspicit, tactum quippe ipsam maculam dicit.

3036
(
Lv 14,15) Et accipiens sacerdos in hemina olei, superfundet in manum sacerdotis sinistram; non dixit:"in manum suam sinistram", cum utique in suam faciat.

3037
(
Lv 15,2) Viro, viro cuicumque fuerit fluor.

3038
(
Lv 15,16) Et homo cuicumque exierit ex eo concubitus seminis.

3039
(
Lv 15,21) Et omne super quodcumque dormit super illud.

3040
(
Lv 15,21) Et omne super quod sederit super illud, immundum erit.

3041
(
Lv 16,21) Et emittet in manu hominis parati in eremum, id est: Emittet in eremum in manu hominis ad hoc parati; de hirco emissario loquebatur cum hoc diceret: notandum est autem quomodo dicat Scriptura: in manu.

3042
(
Lv 17,3) Homo, homo filiorum Israel; id est: ex filiis Israel; ista autem repetitio quemlibet hominem videtur significare, id est, ille aut ille.

3043
(
Lv 18,7) Turpitudinem patris tui et turpitudinem matris tuae non revelabis; hac locutione concubitum vetuit cum his personis.

3044
(
Lv 18,14) Turpitudinem fratris patris tui non revelabis, et ad uxorem eius non introibis; propinqua enim tua est; et posuit, pro"id est"; hanc enim dicit turpitudinem fratris patris eius, id est, turpitudinem patrui, pudenda uxoris patrui.

3045
(
Lv 18,25) Et exhorruit terra eos qui insident super eam; id est: sedes habent, quod est:"habitant".

3046
(
Lv 19,9) Et permetentibus vobis messem terrae vestrae, non perficietis messem vestram agri tui permetere. Hoc quod a plurali coepit, et ad singularem numerum terminavit, plerique latini interpretari noluerunt, sed dixerunt: agri vestri, ubi dictum est: agri tui, quasi graecus hoc non posset dicere; magis ergo locutio notanda fuit quam emendanda.

3047
(
Lv 20,17) Quicumque acceperit sororem suam ex patre suo aut ex matre sua, et viderit turpitudinem eius, et ipsa viderit turpitudinem eius, turpitudinem sororis suae revelavit, peccatum suum accipient; peccatum posuit pro"poena peccati".

3048
(
Lv 20,25) Et segregabitis vosmetipsos inter medium pecorum mundorum, et inter medium pecorum immundorum, et inter medium volucrum mundarum et immundarum. Segregabitis vosmetipsos, dixit, inter medium mundorum et immundorum, quoniam segregantur munda ab immundis, vel a mundis immunda; nova est omnino locutio. Aliud est enim:"Segregabis inter medium pecorum mundorum, et inter medium pecorum immundorum", sicut saepissime loqui solet; aliud est quod modo ait: Segregabitis vosmetipsos, tamquam illa ab alterutris segregantes seipsos segregent ab utrisque, tamquam iudicando inter utraque.

3049
(
Lv 21,1) Dic sacerdotibus filiis Aaron, et dices ad eos: In animabus non inquinabuntur in gente eorum, nisi in propinquo qui proximus est eis; in luctu dicit qui debetur animabus defunctorum; ideo enim lugetur, quia excesserunt.

3050
(
Lv 21,5) Et calvitium non rademini super mortuum, et super carnes suas non secabunt sectiones; usitata esset locutio:"carnes suas non secabunt sectionibus".

3051
(
Lv 21,7-8) Mulierem fornicariam et profanam non accipient, et mulierem eiectam a viro suo; quoniam sanctus est Domino Deo suo; non dixit:"quoniam sancti sunt", sed tamquam de uno loqueretur, cum coeperit a plurali. Deinde sequitur singulariter: Sanctificavit eum, dona Domini Dei vestri iste offeret; sanctus est, quoniam sanctus ego Dominus qui sanctifico eos; rursus ad pluralem conclusit.

3052
(
Lv 22,11) Si autem sacerdos possederit animam emptam pecunia, hic edet de panibus eius; non dixit: haec edet, cum animam dixerit, quae generis est feminini; sed potius ad illud respexit quod per animam significare voluit, id est hominem.

3053
(
Lv 22,12) Et filia hominis sacerdotis si fuerit viro alienigenae; id est: si nupserit viro alienigenae.

3054
(
Lv 22,26-27) Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: Vitulum aut ovem aut capram, cum natum fuerit, et erit septem dies sub matre sua; plus videtur habere et, secundum usitatissimas locutiones in Scripturis, quas latini plerique transferre noluerunt.

3055
(
Lv 22,32) Et sanctificabor in medio filiorum Israel; quod est:"sanctus habebor"; neque enim Dominus etiam praeter filios Israel non est sanctus. Eo sensu dictum est et in oratione dominica: Sanctificetur nomen tuum, id est: sanctum habeatur ab hominibus.

(Lv 23,2) Loquere ad filios Israel, et dices ad eos: Sollemnia Domini quae vocabitis vocata sancta, ista sunt sollemnia mea; sex diebus facies opera; cum ad plures loquendum dixerit, tamquam ad unum postea loquitur.

3057
(
Lv 23,15-16) Et numerabitis vobis a die crastino sabbati quo obtulerit gremium superpositionis, septem septimanas integras numerabis; non dixit:"numerabitis", cum ad plures superius loqueretur.

3058
(
Lv 24,11) Et cum nominasset filius mulieris Israelitidis, nomen maledixit; cum hic non addiderit: Dei, manifestum est tamen nomen Dei esse intellegendum cui maledixit.

3059
(
Lv 24,15) Homo, homo si maledixerit Deum, suum peccatum accipiet. Ecce ubi satis apparet locutionis esse, cum dicitur: Homo, homo, tamquam dicat: Homo ille aut ille, hoc est quicumque homo; non sicut quidam putaverunt: Homo, homo ita dici, tamquam laudabiliter nuncupetur, ac si diceretur: Homo, sed homo; id est, non qualiscumque velut similis pecori, sed qui vere sit homo; quem sensum non esse verum, sed locutionis hoc esse Scripturarum, aperte hic ostenditur, cum in eo dicitur qui culpatur, non qui laudatur.

3060
(
Lv 25,46) Cum de servis ageret, quos liceret habere Israelitis: Et erunt vobis, inquit, in possessione in aeternum; cum utique aeterni moriendo esse non possent vel domini vel servi; aeternum ergo dixit, ubi non est temporis praestitutus modus quousque serviant sicut constitutus est eis, quos in remissione dimitti iubet libertati suae.

3061
(
Lv 26,3) Si in praeceptis meis ambulaveritis, et mandata mea observaveritis, et feceritis ea, et dabo pluviam vobis in tempore suo; superfluum est: et, consuetudini locutionis nostrae, sed more Scripturarum additum; sequebatur enim: dabo vobis.

3062
(
Lv 26,18) Et si usque adhuc non oboedieritis mihi, et apponam castigare vos septies in peccatis vestris; etiam hic superfluum est: et, sequebatur enim: apponam castigare vos; quod autem ait: septies, pro omni numero accipiendum est.

LIBER QUARTUS

LOCUTIONES DE NUMERIS

4001
(
Nb 1,4) Et vobiscum erunt unusquisque secundum caput uniuscuiusque principum.

4002
(
Nb 1,22 Nb 20) Filiis Symeon secundum propinquitates eorum, secundum populos eorum, secundum domos familiarum eorum, secundum numerum nominum eorum, secundum caput eorum, omnia masculina a viginti annis et supra, omnis, qui procedit in virtute, recognitio eorum. Haec locutio, quod non dicit:"filii Symeon"vel"ex filiis Symeon", sed: filiis Symeon dativo casu et hoc servat deinceps in ceteris tribubus, non est translata ab interpretibus latinis, quos inspicere potuimus. In sola autem tribu Ruben quae prima numerata est, non est ista locutio; non enim ait:"filiis Ruben secundum propinquitates eorum", et cetera, sed ait: et fuerunt filii Ruben primogeniti Israelis secundum propinquitates eorum, et deinde similiter ut in ceteris.

4003
(
Nb 1,22 Nb 54) Et fecerunt filii Israel secundum omnia, quae mandavit Dominus Moysi et Aaron, ita fecerunt.

4004
(
Nb 3,3) Sacerdotes qui uncti sunt quorum consummaverunt manus eorum sacerdotio fungi.

4005
(
Nb 4,14) Et imponent super illud omnia vasa eius, quibus ministrant in ipsis.

4006
(
Nb 5,7) Et reddet cui deliquit ei. Quidam locutionem istam transferre nolentes emendato ordine verba transtulerunt dicentes: Et reddet ei cui deliquit.

4007
(
Nb 5,6) Vir aut mulier quicumque fecerit ab omnibus peccatis humanis. Non ait:"quaecumque fecerit"; sed locutio est, ubi sexus masculinus pronomen vindicavit, quamvis posterius femininus sit positus, quae locutio usitata non est.

4008
(
Nb 5,12) Viri, viri si praevaricata fuerit uxor eius; non solum quia geminavit nomen, ut diceret: viri, viri, sed etiam quia addidit: eius, notanda locutio est.

4009
(
Nb 5,14) Si superveniet illi spiritus zelandi. Illa autem non fuerit inquinata, et adducet homo uxorem suam ad sacerdotem; superfluum est: et, sed Scripturis usitata locutio.

4010
(
Nb 5,18) Erit aqua argutionis quae maledicitur haec. Hanc locutionem inusitatam fecit ordo verborum; posset enim usitate ita dici: Erit aqua argutionis haec quae maledicitur, aut: Erit haec aqua argutionis quae maledicitur, vel si quid aliud usitata verba ordinando dici potest.

4011
(
Nb 5,19) Innocens esto ab aqua argutionis quae maledicitur haec. In hac locutione non solus verborum ordo inusitate sonat, sed etiam casus mutatus est; esset enim integrum et usitatum:"Innocens esto ab hac aqua argutionis quae maledicitur", aut:"ab aqua argutionis hac, quae maledicitur".

4012
(
Nb 5,27) Et inflabitur ventrem, pro:"inflabitur ventre". Haec locutio et apud latinos auctores frequentatur; sed interpretes nostri qui eam transferre noluerunt dixerunt: Et inflabitur venter eius.

4013
(
Nb 6,2) Vir vel mulier quicumque magne voverit votum, non dixit: quaecumque.

4014
(
Nb 6,9) Et radetur caput suum, talis locutio est qualis superius: inflabitur ventrem.

4015
(
Nb 7,3) Sed vehicula tecta et duodecim boves, vehiculum a duobus principibus et vitulum a singulis. In hac locutione notandum putavi eosdem dictos vitulos, quos boves dixerat; sed hoc etiam graecum idioma esse perhibetur.

4016
(
Nb 7,11) Princeps unus quotidie, princeps quotidie offerent dona sua, pro eo, ut diceret: singulis diebus singuli principes.

4017
(
Nb 7,15) Vitulum unum pro bobus et hircum ex capris unum.

4018
(
Nb 8,19) Et non erit in filiis Israel accedens filiorum Israel ad sancta. Videtur potuisse sufficere: Et non erit in filiis Israel accedens ad sancta, aut certe: Non erit filiorum Israel accedens ad sancta.

4019
(
Nb 8,20) Et fecit Moyses et Aaron et omnis synagoga filiorum Israel Levitis; secundum quae praecepit Dominus Moysi de Levitis, ita fecerunt eis filii Israel.

4020
(
Nb 9,13) Et homo, homo quicumque mundus fuerit et in viam longinquam non est et defuerit facere pascha. Exterminabitur anima illa de populo suo. Ergo homo, homo lucutio est, ac si diceret:"Quicumque homo", ille vel ille.

4021
(
Nb 9,17) Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, et postea promovebant filii Israel. Poterat plenum esse: Et cum ascendisset nubes a tabernaculo, promovebant filii Israel.

4022
(
Nb 10,14) Et promovebant ordo castrorum filiorum Iuda primi.

4023
(
Nb 10,17) Et promovebunt filii Gerson et filii Merari. Futuri temporis verbum posuit, cum rem gestam praeteritam narret sicut in superioribus cum de nube loqueretur, ad cuius motum vel stationem castra promovebant vel consistebant, atque ita deinceps in plurium promotionibus hoc verbo utitur.

4024
(
Nb 10,29) Et dixit Moyses Hobet filio Raguel Madianitae genero Moysi, non ait:"genero suo".

4025
(
Nb 10,30) Et dixit ad eum: Non ibo, sed ad terram meam et ad progeniem meam, subauditur:"ibo".

4026
(
Nb 11,4) Et promiscuus qui erat in eis concupiverunt concupiscentiam. Singularem posuit pro plurali, ut promiscuus diceret, non: promiscui; et tamen pluralem reddidit, cum ait: concupiverunt.

4027
(
Nb 11,6) Nunc autem anima nostra arida, nihil praeter in manna oculi nostri. Desunt verba:"est", et:"sunt"; plenum quippe esset: anima nostra arida est, nihil praeter in manna sunt oculi nostri. Nam quidam interpretes sic transtulerunt et addiderunt verba, quae non sunt in graeco.

4028
(
Nb 11,8) Et molebant illud in mola.

4029
(
Nb 11,21) Sescenta millia peditum in quibus sum in eis.

4030
(
Nb 11,25) Et abstulit de spiritu qui super ipsum. Subauditur aut:"erat", aut:"erit". Sed hanc locutionem, quae dicitur ellipsis, graeco eloquio familiarissimam et, quantum puto, etiam hebraeo latinos interpretes transferre piguit, cum et in latina lingua frequentetur quamvis minus quam in graeca.

4031
(
Nb 11,33) Et percussit Dominus populum plagam magnam valde; notanda fuit locutio: percussit plagam, non:"percussit plaga", quod est usitatum.

4032
(
Nb 12,3) Et homo Moyses lenis valde, subauditur:"erat".

4033
(
Nb 12,9) Et ira animationis Domini super eos. Subauditur:"facta est".

4034
(
Nb 12,10) Et ecce Maria leprosa sicut nix; et hic subauditur:"facta est".

4035
(
Nb 13,20) Et quae terra in qua isti insident super eam; et quae civitates in quibus isti habitant in ipsis.

4036
(
Nb 13,25) Locum ipsum quem nominaverunt vallem Botrui, cum superius dixisset: venerunt in vallem Botrui. Dictum est ergo per anticipationem, non quia iam hoc vocabatur, quando venerunt, sed cum scriberetur hic liber, iam vocabatur.

4037
(
Nb 13,32) Quoniam fortior nobis est magis. Usitata esset locutio si non haberet: magis.

4038
(
Nb 13,33) Et protulerunt pavorem terrae quam exploraverunt eam.

4039
(
Nb 13,33) Terram quam transivimus eam explorare, terra comedens qui habitant super eam est. Dicendum autem fuit usitate: Terram quam transivimus explorare.

4040
(
Nb 14,7) Terra quam exploravimus eam bona est valde valde.

4041
(
Nb 14,10) Et ait omnis synagoga lapidare eos in lapidibus. Non dictum est:"lapidibus", cum ipsum lapidare posset usitata locutione sufficere.

4042
(
Nb 14,11) Et quousque non credunt mihi in omnibus signis quibus feci in ipsis? Non ait:"quae feci in ipsis".

4043
(
Nb 14,24) Puer autem meus Chaleb, quoniam spiritus alius in eo et assecutus est me, et inducam eum in terram. Usitatum esset, si non haberet: et.

4044
(
Nb 14,24) Et inducam eum in terram, in quam intravit illuc. Sufficeretusitata locutione:"in quam intravit".

4045
(
Nb 14,26) Et ait Dominus ad Moysen et Aaron dicens. Hoc illatum est, cum Dominus et superius loqueretur. Facit hoc saepe Scriptura; cum aliquid aliud vult dicere, iterum inducit loquentem, qui iam loquebatur.

4046
(
Nb 14,29) Quotquot murmuraverunt super me. Non ait:"de me", aut:"adversus me".

4047
(
Nb 14,31) Et hereditate possidebunt terram, quam vos abscessistis ab ea. Usitatum esset:"a qua vos abscessistis"; nunc vero et quam abscessistis dictum est non more et additum est:"ab ea", sicut Scripturae loqui solent. Sicut est: penitusque sonantes accestis scopulos, id est: accessistis scopulos, non ait: ad scopulos; et: devenere locos, non ait:"ad locos". Ita quam abscessistis, non ait:"a qua abscessistis".

(Nb 14,35) Ego Dominus locutus sum: Nisi ita fecero synagogae malignae isti. Quaerendum est sane quid sit quod graece positum est nostri enim interpretes hoc paene ubique interpretati sunt: nisi.

4049
(
Nb 15,18) In terram in quam ego induco vos illuc.

4050
(
Nb 15,27-28) Si autem anima una peccaverit non sponte, offeret capram unam anniculam pro peccato. Et exorabit sacerdos pro anima invita et quae peccaverit nolenter ante Dominum exorare pro eo; et remittetur ei. In hac sententia et illa locutio notanda erat, quod ait: Et exorabit sacerdos, et postea dixit: exorare (utrumque enim simul ita dici posset: exorabit exorare), et illa, quod a feminino genere incipiens ad masculinum clausit. Cum enim dixisset: Si anima una peccaverit, conclusit dicens: Exorare pro eo; ubi intellegitur:"pro eo homine".

generis omnis est; sed in graeco masculinum elucet, ubi habet, quod hic positum est: ei. Quod vero hic dictum est: pro anima invita, intellegitur: quae invita peccaverit, non quod nolit pro se offerri. Hoc enim etiam consequenter exposuit, cum ait: et quae peccaverit

; non enim potuit dicere:"nolentata", vel quid aliud ab eo quod nolens fecerit.

4051
(
Nb 15,30) Et anima quaecumque fecerit in manu superbiae, subauditur:"peccatum". Notandum etiam quod ait: manu superbiae, manum ponens pro opere sive potestate.

4052
(
Nb 15,35) Morte moriatur homo; lapidate eum lapidibus omnis synagoga. Et morte moriatur et lapidate lapidibus et lapidate omnis synagoga locutiones sunt inusitatae nobis.

4053
(
Nb 16,17) Et accipite singuli turibulum suum.

4054
(
Nb 16,33) Et descenderunt ipsi et omnia quae sunt eis. Praesens posuit pro praeterito, sunt pro"erant"vel"fuerunt".

4055
(
Nb 16,34) Et omnis Israel qui in circuitu eorum fugerunt a voce eorum. Subauditur:"erat"; id est: omnis Israel qui erat in circuitu eorum.

4056
(
Nb 16,37) Quoniam sanctificaverunt turibula peccatorum horum in animabus suis. Non dixit: quia sanctificaverunt turibula peccatores hi in animabus suis; sed quasi quaereretur, quorum turibula, pro eo, ut diceret:"sua", dixit: peccatorum horum, qui autem sanctificaverint, intellegendum reliquit, id est quia ipsi.

4057
(
Nb 17,8) Et ecce germinavit virga in domum Levi; latina consuetudo:"in domo Levi"exigeret dici.

4058
(
Nb 18,6) Et ego accepi fratres vestros Levitas de medio filiorum Israel dationem datam Domino. Haec locutio in latinum necessitate ita translata est; nam graecus habet:. Quod si quisquam latine velit exprimere, dicturus est: datum datum, quia et datum est, secundum quod dicit Apostolus: Non quia quaero datum, sed requiro fructum, quod in graeco scriptum est. Et in Genesi: Dedit Abraham data filiis suis, graecus habet:, et in Evangelio: Nostis bona data dare filiis vestris, est in graeco et"datum"est, non nomen sed participium. Ac per hoc datum datum dici posset, tamquam datum quod datur, nisi ambiguitas vitanda esset. Hanc ambiguitatem quidam nostri interpretes vitare conantes,"donum datum"dixerunt; sed donum graece dicitur, non. Unde hoc loco non recte diceretur, quia non sibi hoc donatum a filiis Israel dicit Deus, sed pro primogenitis sibi debitis redditum; unde et quae redduntur et quae donantur data dici possunt. Et ideo omne donum etiam datum est, non omne datum etiam donum est, quia non omne quod datur continuo etiam donatur.

4059
(
Nb 18,12) Omnis primitia olei et omnis primitia vini et tritici primitia eorum quaecumque dederint Domino tibi dedi ea. Non dixit:"Omnem primitivum tibi dedi eum"; sed, cum dixisset: omnis primitia et enumeraret de quibus rebus esset, intulit: tibi dedi ea, nec saltem:"tibi dedi eam", aut:"tibi dedi eas", id est primitias, sed neutrum genus intulit, quod quidem fieri absoluta locutione etiam in latina lingua solet. Neque hoc quod dictum est: primitia, latinum videtur; primitiae quippe numeri tantum pluralis dici solent. Sed si potuerunt interpretes nostri transferre quod in graeco invenerunt: Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, et alio loco: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus, cum sanguis in latina lingua numeri sit tantum singularis, cur etiam hic pigeret singularem numerum primitia, sicut habet graecus, exprimere? Aliqui tamen interpretes"primitias"transtulerunt et per accusativum casum, ut dicerent: Omnes primitias tibi dabo. Ita utramque locutionem nobis inusitatam, quomodo in graeco inventa est, transferre noluerunt.

4060
(
Nb 19,2) Loquere filiis Israel, et accipiant ad te iuvencam rufam. Pro eo, ac si diceret:"Adducant ad te", aut certe utrumque usitate diceretur:"Accipiant et adducant ad te iuvencam rufam".

4061
(
Nb 19,7) Et lavabit corpus suum aqua. Hoc intellegeretur etiam si non haberet: aqua.

4062
(
Nb 19,9) Et ponet extra castra in locum mundum. Non:"in loco mundo"dixit, quod latinae locutionis est.

4063
(
Nb 19,15) Omne vas apertum quaecumque non habent alligaturam alligatam super ea.

4064
(
Nb 20,9) Et accepit Moyses virgam quae ante Dominum, subauditur:"erat".

4065
(
Nb 20,12) Quia non credidistis sanctificare me in conspectu filiorum Israel, id est: sanctitatem meam declarare. Secundum istam locutionem dictum est: Et pro eis sanctifico me ipsum. Et in oratione dominica: Sanctificetur nomen tuum.

4066
(
Nb 20,15) Et incolae fuimus in Aegypto dies plures, pro annis multis.

4067
(
Nb 20,18) Et dixit ad eum Edom, hoc est: gens ipsa (non enim adhuc vivebat Edom, qui erat Esau) sicut isti, qui nuntios miserunt, Israel vocabantur, quod prius nomen unius hominis erat.

4068
(
Nb 20,19) Et dicunt ei filii Israel: Iuxta montem transibimus; si autem de aqua tua biberimus ego et pecora mea, dabo pretium tibi. Satis eleganter a plurali transit ad singularem numerum, tamquam Israel diceret, cum dixisset: Filii Israel, et a verbis coepisset numeri pluralis, quod est: transibimus et biberimus.

4069
(
Nb 20,30) Et vidit omnis synagoga, quia dimissus est Aaron. Non facile hoc verbum reperitur in Scripturis dimissus pro eo, quod est mortuus; hoc et in Evangelio est, ubi ait Symeon: Nunc dimittis servum tuum in pace. Verum tamen habet in graeco, quod magis a resolutione quam a dimissione dictum sonat; non enim dixit:, quod sine dubio est:"dimittis".

4070
(
Nb 20,30) Et fleverunt Aaron triginta dies omnis domus Israel. Non dixit: flevit, nec dixit: tota vel universa, sed: omnis, quasi plures essent; sicuti est:"omnis homo", quod de omnibus dicitur, longe utique aliud quam totus homo, quod de uno dicitur. Sed assidue ponit Scriptura omne pro toto.

4071
(
Nb 21,5) Et detrahebat populus ad Deum et adversus Moysen. Non dixit: de Deo, sed: ad Deum. Quamvis hanc locutionem quidam transferre nolentes: detrahebant de Deo transtulerunt.

4072
(
Nb 21,7) Ora ergo ad Dominum ut auferat a nobis serpentem. Sicut et in Exodo dictum est:"ranam"singularem pro plurali.

4073
(
Nb 21,9) Et factum est quando momordit serpens hominem, et aspexit in aeneum serpentem, et vivebat. Non solum hoc habet ista locutio, quod vertit modum verbi et ab specie perfecta praeteriti temporis ad imperfectam clausit, sed etiam quod plus habet: et.

4074
(
Nb 21,11) Et elevantes ex Obot castra collocaverunt in Acalgai trans in eremo. Hoc est: in ulteriore eremo.

4075
(
Nb 22,23) Et percussit asinam in virga. Non dixit:"virga", sed: in virga.

4076
(
Nb 23,11) In maledictionem inimicorum meorum vocavi te, et ecce benedixisti benedictionem, non dixit:"benedictione", sed, tamquam diceret:"ecce dixisti benedictionem".

4077
(
Nb 23,12) Quaecumque miserit Deus in os meum, hoc observabo loqui. Non dixit:"haec observabo".

4078
(
Nb 23,13) Veni mecum adhuc in locum alium de quo non videbis eum inde.

4079
(
Nb 25,4) Et ait Dominus ad Moysen: Accipe duces populi et ostenta eos Domino contra solem, et avertetur ira animationis Domini ab Israel. Cum Dominus loqueretur, non dixit: et ostenta eos"mihi", et avertetur ira"mea"ab Israel.

4080
(
Nb 25,15) Domus familiae est Madian. De muliere hoc dixit, quae cum adultero Israelita percussa est. Quibus verbis, quantum puto, intellegi voluit nobilem fuisse, ut diceret eam: Domus familiae. Sic iam vulgo ad insigne divitiarum et pater familias et mater familias dicitur.

4081
(
Nb 26,1) Et locutus est Dominus ad Moysen et Eleazar sacerdotem dicens: Accipe principium totius synagogae filiorum Israel a viginti annis et supra. Notandum quid appellaverit: principium, robur scilicet aetatis in populo.

4082
(
Nb 27,20-21) Ut exaudiant eum filii Israel, et: in ore eius exibunt, et: in ore eius introibunt, id est: cum iusserit.

4083
(
Nb 27,22) Et fecit Moyses secundum quae praecepit illi Dominus; et assumens Iesum statuit eum ante Eleazarum sacerdotem et cetera, ubi hoc notandum fuit, quia, cum iam dixisset: et fecit Moyses secundum quae praecepit illi Dominus, eadem ipsa repetit.

4084
(
Nb 27,23) Et commendavit eum secundum quae praecepit Dominus Moysi. Non ait: secundum quae praecepit"illi"Dominus.

4085
(
Nb 28,13) Decimam decimam similaginis consparsam in oleo agno uni; id est: singulas decimas singulis agnis. Quod enim ait: decimam decimam, significavit quod repetendae sint decimae per agnos singulos.

4086
(
Nb 28,16-17) Et in mense primo quarta decima mensis huius dies festus, septem dies azyma edetis. Notandum diem festum per plures dies celebrari et tamen diem festum dici, non dies festos ipsius festivitatis celebrationem, quotquot dies tenuerit.

4087
(
Nb 29,1) Et mense septimo una mensis. Secundum hanc locutionem dictum est in Genesi: Et facta est vespera et factum est mane, dies unus ; nam et ibi sicut hic graecus habet, unde quidam hic interpretantes:"prima die mensis", necessariam locutionem praetermiserunt, quamvis a sententia verborum non recesserint.

4088
(
Nb 29,2) Vitulum unum ex bobus, arietem unum. Non ait:"ex ovibus", sicut illud: ex bobus, cum et illud, si deesset, plenum esset.

4089
(
Nb 29,2) Agnos anniculos sine vitio septem. Hoc quod in agnis posuit: sine vitio, per omnia subauditur, et in vitulo scilicet et in ariete.

4090
(
Nb 29,4) Decima decima agno uni septem agnis, id est: singula singulis.

4091
(
Nb 29,39) Exceptis votis vestris et voluntaria vestra et holocaustomata vestra et sacrificia vestra et libamina vestra et salutaria vestra. Hanc locutionem, si vel graeca esset, non notarem. Non enim ait: Exceptis votis vestris et voluntariis vestris et cetera, ut coeperat, sed neque: Excepta vota vestra, ut ab ipso velut soloecismo inciperet, sed, cum prius recte usitata locutione dixisset: Exceptis votis vestris, ea deinde adiunxit per alium casum, ubi subaudiri non possit:"exceptis", sed:"excepta"; quod non admittit nec graeca nec latina locutio.

4092
(
Nb 30,3) Homo, homo quicumque voverit votum Domino, pro eo, quod est: omnis homo.

4093
(
Nb 30,4) Cum autem mulier voverit votum Domino aut definierit definitionem in domo patris sui in iuventute sua. Hic mulierem feminam dicit, etiamsi virgo sit, more Scripturarum; unde etiam de Christo est, quod ait Apostolus: Factum ex muliere.

4094
(
Nb 30,5) Et audierit pater eius vota eius et definitiones eius, quas definivit."Definitiones definivit"locutio est.

4095
(
Nb 30,5) Definivit adversus animam suam; id est: adversus delectationes animae suae.

4096
(
Nb 30,5) Et tacuerit pater eius, et stabunt omnia vota eius. Hic plus habet: et; nam integer sensus est: si audierit et tacuerit pater eius, stabunt omnia vota eius.

4097
(
Nb 30,7) Si autem facta fuerit viro, intellegitur:"nupserit"; Scriptura sic loquitur.

4098
(
Nb 30,7) Et vota eius super eam, subauditur:"sunt", quod nonnulli etiam interpretes addiderunt.

4099
(
Nb 30,13) Omnia quaecumque exierint ex labiis eius secundum vota eius et secundum definitiones quae adversus animam eius, non manet ei, cum exspectaretur numerus pluralis, ut diceret:"non manent ei"; nam ita nonnulli interpretati sunt vitantes istum quasi soloecismum.

4100
(
Nb 31,4) Mille ex tribu et mille ex tribu, ex omnibus tribubus Israel. Numquid duodecies dixit mille? Et tamen repetitio ista millenos significat.

4101
(
Nb 31,8) Interfecerunt in gladio, quod usitate diceretur: interfecerunt gladio.

4102
(
Nb 31,10) Et omnes civitates eorum quae in habitationibus eorum. Subauditur:"erant".

4103
(
Nb 31,10) Et villas eorum succenderunt in igni, quod usitate diceretur:"succenderunt igni".

4104
(
Nb 31,18) Et omnem multitudinem mulierum, quae non novit concubitum masculi, vivificate. Nusquam certius apparet hebraea locutione mulieres etiam virgines dici solere.

4105
(
Nb 31,28-29) Et a dimidia parte eorum accipietis, et dabis ea Eleazar sacerdoti primitias Domini. Non dixit:"dabitis".

4106
(
Nb 31,35) Et animae hominum a mulieribus, quae non cognoverunt concubitum viri, omnis anima duo et triginta milia. Et hic superior locutio confirmata est mulieres dici etiam quae non cognoverunt concubitum viri, id est virgines.

4107
(
Nb 31,54) Et accepit Moyses et Eleazar sacerdos aurum a chiliarchis et a centurionibus et intulit ea in tabernaculum testimonii. Videtur dicere debuisse: Et intulit illud in tabernaculum testimonii, quoniam aurum acceptum esse praedixerat, et plerique latini codices sic habent; sed ideo pluraliter videtur illatum ut diceret: intulit ea, quia multa vasa fuerant superius commemorata, in quibus erat hoc aurum.

4108
(
Nb 32,1) Et pecora multitudo erat filiis Ruben et filiis Gad, multitudo copiosa valde; non dixit:"et pecorum multitudo erat".

4109
(
Nb 32,1) Et viderunt regionem Iazer et regionem Galaad, et erat locus locus pecoribus. Non iungendum est in pronuntiatione quod bis dixit locus; sed subdistinguendum: et erat locus, et deinde inferendum: locus pecoribus. Quasi enim exspectaretur qualis locus, ita repetitio eleganter illata est.

4110
(
Nb 32,2) Et accedentes filii Ruben et filii Gad dixerunt ad Moysen et Eleazar sacerdotem et ad principes synagogae dicentes. Non est ista vel graeca vel latina locutio: dixerunt dicentes, sed hebraea videtur.

4111
(
Nb 32,5) Detur terra ista famulis tuis in possessionem; quasi de aliis dicerent, cum sibi peterent.

4112
(
Nb 32,12) Non enim secuti sunt post me praeter Chaleb filius Iephone. Videtur dicere debuisse: praeter Chaleb filium Iephone; sed nominative intulit, quia praecessit: secuti sunt. Est autem ista locutio etiam latina, sed rara.

4113
(
Nb 32,13) Donec consumeretur omnis generatio facientes maligna in conspectu Domini. Non dixit: faciens maligna, neque: facientium maligna.

4114
(
Nb 32,16) Et accesserunt ei et dicebant. Non ait quod usitatum est: accesserunt ad eum.

4115
(
Nb 32,24) Et aedificabitis vobis ipsis civitates impedimentis vestris. Ac si diceret: Aedificabitis vobis ipsis civitates propter impedimenta vestra.

4116
(
Nb 32,26-27) Impedimenta nostra et uxores nostrae et omnia pecora nostra erunt in civitatibus Galaad; pueri autem tui transibunt omnes armati. Non dixerunt: nos autem transibimus omnes armati, sed tamquam de aliis dicerent.

4117
(
Nb 32,28) Et commendavit eis Moyses Eleazar sacerdotem et Iesum filium Nave et principes familiarum tribuum Israel. Non ait: Commendavit eos Moyses Eleazar sacerdoti, quod utique ordo locutionis usitatae exigebat; per hos enim introducti sunt in terram, quam petebant; unde magis illi istis a quibus introducebantur in terram postulatam quam isti qui introducebant illis quos introducebant commendati videntur.

4118
(
Nb 32,30) Si autem non transierint armati vobiscum in bellum in conspectu Domini, et transferte impedimenta eorum; plus habet: et.

4119
(
Nb 32,33) Et dedit eis Moyses filiis Gad et filiis Ruben; plus habet: eis.

4120
(
Nb 33,14) Et non ibi erat aqua populo bibere; pro eo, quod est: ad bibendum.

4121
(
Nb 33,51) Loquere filiis Israel et dices ad eos. Sufficere videtur: Loquere filiis Israel.

4122
(
Nb 33,52) Et omnia idola fusilia eorum perdetis ea. Plus habet: ea.

4123
(
Nb 34,6) Hoc erit vobis fines maris. Non dixit:"hi erunt vobis".

4124
(
Nb 34,7) Et hoc erit vobis fines ad aquilonem; eadem repetita locutio est.

4125
(
Nb 35,3) Et erunt civitates eis habitare, pro eo, quod dici solet:"ad habitandum".

4126
(
Nb 35,11) Refugia erunt vobis fugere illo homicidam; quod usitate dici potest:"ut fugiat illo homicida".

4127
(
Nb 35,15) Et incolae qui in vobis istae civitates in refugium. Singulari numero positum est: incolae, id est: huic incolae qui in vobis, quoniam minus habet:"est". Non enim ait:"qui in vobis est", notissima locutione, sed rariore in lingua latina quam in graeca.


Augustini Loc. Heptateuch 2160