1 Samuel (VUL) 26
26 1 et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes ecce David absconditus est in colle Achilae quae est ex adverso solitudinis 2 et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph et cum eo tria milia virorum de electis Israhel ut quaereret David in deserto Ziph 3 et castrametatus est Saul in Gabaa Achilae quae erat ex adverso solitudinis in via David autem habitabat in deserto videns autem quod venisset Saul post se in desertum 4 misit exploratores et didicit quod venisset certissime 5 et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul cumque vidisset locum in quo dormiebat Saul et Abner filius Ner princeps militiae eius Saulem dormientem in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius
6 ait David ad Ahimelech Cettheum et Abisai filium Sarviae fratrem Ioab dicens quis descendet mecum ad Saul in castra dixitque Abisai ego descendam tecum 7 venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio et hastam fixam in terra ad caput eius Abner autem et populum dormientes in circuitu eius 8 dixitque Abisai ad David conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel et secundo opus non erit 9 et dixit David ad Abisai ne interficias eum quis enim extendit manum suam in christum Domini et innocens erit 10 et dixit David vivit Dominus quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut in proelium descendens perierit 11 propitius mihi sit Dominus ne extendam manum meam in christum Domini nunc igitur tolle hastam quae est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus 12 tulit ergo David hastam et scyphum aquae qui erat ad caput Saul et abierunt et non erat quisquam qui videret et intellegeret et vigilaret sed omnes dormiebant quia sopor Domini inruerat super eos
13 cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos 14 clamavit David ad populum et ad Abner filium Ner dicens nonne respondebis Abner et respondens Abner ait quis es tu qui clamas et inquietas regem 15 et ait David ad Abner numquid non vir tu es et quis alius similis tui in Israhel quare ergo non custodisti dominum tuum regem ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum 16 non est bonum hoc quod fecisti vivit Dominus quoniam filii mortis estis vos qui non custodistis dominum vestrum christum Domini nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aquae qui erat ad caput eius 17 cognovit autem Saul vocem David et dixit num vox tua est haec fili mi David et David vox mea domine mi rex 18 et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum 19 nunc ergo audi oro domine mi rex verba servi tui si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium si autem filii hominum maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in hereditate Domini dicentes vade servi diis alienis 20 et nunc non effundatur sanguis meus in terra coram Domino quia egressus est rex Israhel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus
21 et ait Saul peccavi revertere fili mi David nequaquam enim ultra male tibi faciam eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie apparet quod stulte egerim et ignoraverim multa nimis 22 et respondens David ait ecce hasta regis transeat unus de pueris et tollat eam 23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam et fidem tradidit enim te Dominus hodie in manu mea et nolui levare manum meam in christum Domini 24 et sicuti magnificata est anima tua hodie in oculis meis sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia 25 ait ergo Saul ad David benedictus tu fili mi David et quidem faciens facies et potens poteris abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum
27 1 et ait David in corde suo aliquando incidam in uno die in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philisthinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israhel fugiam ergo manus eius 2 et surrexit David et abiit ipse et sescenti viri cum eo ad Achis filium Mahoc regem Geth 3 et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius vir et domus eius David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli 4 et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum 5 dixit autem David ad Achis si inveni gratiam in oculis tuis detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum 6 dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc 7 fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philisthinorum quattuor mensuum
8 et ascendit David et viri eius et agebant praedas de Gesuri et de Gedri et de Amalechitis hii enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Aegypti 9 et percutiebat David omnem terram nec relinquebat viventem virum et mulierem tollensque oves et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebat ad Achis 10 dicebat autem ei Achis in quem inruisti hodie respondebatque David contra meridiem Iudae et contra meridiem Hiramel et contra meridiem Ceni 11 virum et mulierem non vivificabat David nec adducebat in Geth dicens ne forte loquantur adversum nos haec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philisthinorum 12 credidit ergo Achis David dicens multa mala operatus est contra populum suum Israhel erit igitur mihi servus sempiternus
28 1 factum est autem in diebus illis congregaverunt Philisthim agmina sua ut praepararentur ad bellum contra Israhel dixitque Achis ad David sciens nunc scito quoniam mecum egredieris in castris tu et viri tui 2 dixitque David ad Achis nunc scies quae facturus est servus tuus et ait Achis ad David et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus
3 Samuhel autem mortuus est planxitque eum omnis Israhel et sepelierunt eum in Rama urbe sua et Saul abstulit magos et ariolos de terra 4 congregatique sunt Philisthim et venerunt et castrametati sunt in Sunam congregavit autem et Saul universum Israhel et venit in Gelboe 5 et vidit Saul castra Philisthim et timuit et expavit cor eius nimis 6 consuluitque Dominum et non respondit ei neque per somnia neque per sacerdotes neque per prophetas
7 dixitque Saul servis suis quaerite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam et dixerunt servi eius ad eum est mulier habens pythonem in Aendor 8 mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi 9 et ait mulier ad eum ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra quare ergo insidiaris animae meae ut occidar 10 et iuravit ei Saul in Domino dicens vivit Dominus quia non veniet tibi quicquam mali propter hanc rem 11 dixitque ei mulier quem suscitabo tibi qui ait Samuhelem suscita mihi 12 cum autem vidisset mulier Samuhelem exclamavit voce magna et dixit ad Saul quare inposuisti mihi tu es enim Saul 13 dixitque ei rex noli timere quid vidisti et ait mulier ad Saul deos vidi ascendentes de terra 14 dixitque ei qualis est forma eius quae ait vir senex ascendit et ipse amictus est pallio intellexit Saul quod Samuhel esset et inclinavit se super faciem suam in terra et adoravit
15 dixit autem Samuhel ad Saul quare inquietasti me ut suscitarer et ait Saul coartor nimis siquidem Philisthim pugnant adversum me et Deus recessit a me et exaudire me noluit neque in manu prophetarum neque per somnia vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam 16 et ait Samuhel quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum 17 faciet enim Dominus tibi sicut locutus est in manu mea et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David 18 quia non oboedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie 19 et dabit Dominus etiam Israhel tecum in manu Philisthim cras autem tu et filii tui mecum eritis sed et castra Israhel tradet Dominus in manu Philisthim
20 statimque Saul cecidit porrectus in terram extimuerat enim verba Samuhel et robur non erat in eo quia non comederat panem tota die illa 21 ingressa est itaque mulier ad Saul et ait conturbatus enim erat valde dixitque ad eum ecce oboedivit ancilla tua voci tuae et posui animam meam in manu mea et audivi sermones tuos quos locutus es ad me 22 nunc igitur audi et tu vocem ancillae tuae ut ponam coram te buccellam panis et comedens convalescas ut possis iter facere 23 qui rennuit et ait non comedam coegerunt autem eum servi sui et mulier et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum 24 mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma 25 et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam
29 1 congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Afec sed et Israhel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrahel 2 et satrapae quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis 3 dixeruntque principes Philisthim quid sibi volunt Hebraei isti et ait Achis ad principes Philisthim num ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israhel et est apud me multis diebus vel annis et non inveni in eo quicquam ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc 4 irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei revertatur vir et sedeat in loco suo in quo constituisti eum et non descendat nobiscum in proelium ne fiat nobis adversarius cum proeliari coeperimus quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus nostris 5 nonne iste est David cui cantabant in choro dicentes percussit Saul in milibus suis et David in decem milibus suis
6 vocavit ergo Achis David et ait ei vivit Dominus quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus et introitus tuus mecum est in castris et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc sed satrapis non places 7 revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos satraparum Philisthim 8 dixitque David ad Achis quid enim feci et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis 9 respondens autem Achis locutus est ad David scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei sed principes Philisthim dixerunt non ascendet nobiscum in proelium 10 igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere pergite 11 surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel
30 1 cumque venissent David et viri eius in Siceleg die tertia Amalechitae impetum fecerant ex parte australi in Siceleg et percusserant Siceleg et succenderant eam igni 2 et captivas duxerant mulieres ex ea et a minimo usque ad magnum et non interfecerant quemquam sed secum duxerant et pergebant in itinere suo 3 cum ergo venisset David et viri eius ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas 4 levaverunt David et populus qui erat cum eo voces suas et planxerunt donec deficerent in eis lacrimae 5 siquidem et duae uxores David captivae ductae fuerant Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal Carmeli 6 et contristatus est David valde volebat enim eum populus lapidare quia amara erat anima uniuscuiusque viri super filiis suis et filiabus confortatus est autem David in Domino Deo suo
7 et ait ad Abiathar sacerdotem filium Ahimelech adplica ad me ephod et adplicuit Abiathar ephod ad David 8 et consuluit David Dominum dicens persequar an non latrunculos hos et conprehendam eos dixitque ei persequere absque dubio enim conprehendes eos et excuties praedam 9 abiit ergo David ipse et sescenti viri qui erant cum eo et venerunt usque ad torrentem Besor et lassi quidam substiterunt 10 persecutus est autem David ipse et quadringenti viri substiterant enim ducenti qui lassi transire non poterant torrentem Besor 11 et invenerunt virum aegyptium in agro et adduxerunt eum ad David dederuntque ei panem ut comederet et ut biberet aquam 12 sed et fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae quae cum comedisset reversus est spiritus eius et refocilatus est non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus 13 dixit itaque ei David cuius es tu vel unde quo pergis qui ait ei puer aegyptius ego sum servus viri amalechitae dereliquit autem me dominus meus quia aegrotare coepi nudius tertius 14 siquidem nos erupimus ad australem partem Cerethi et contra Iudam et ad meridiem Chaleb et Siceleg succendimus igni 15 dixitque ei David potes me ducere ad istum cuneum qui ait iura mihi per Deum quod non occidas me et non tradas me in manu domini mei et ducam te ad cuneum istum 16 qui cum duxisset eum ecce illi discumbebant super faciem universae terrae comedentes et bibentes et quasi festum celebrantes diem pro cuncta praeda et spoliis quae ceperant de terra Philisthim et de terra Iuda 17 et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant 18 eruit ergo David omnia quae tulerant Amalechitae et duas uxores suas eruit 19 nec defuit quicquam a parvo usque ad magnum tam de filiis quam de filiabus et de spoliis et quaecumque rapuerant omnia reduxit David 20 et tulit universos greges et armenta et minavit ante faciem suam dixeruntque haec est praeda David
21 venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice 22 respondensque omnis vir pessimus et iniquus de viris qui ierant cum David dixit quia non venerunt nobiscum non dabimus eis quicquam de praeda quam eruimus sed sufficiat unicuique uxor sua et filii quos cum acceperint recedant 23 dixit autem David non sic facietis fratres mei de his quae tradidit Dominus nobis et custodivit nos et dedit latrunculos qui eruperant adversum nos in manu nostra 24 nec audiet vos quisquam super sermone hoc aequa enim pars erit descendentis ad proelium et remanentis ad sarcinas et similiter divident 25 et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum et praefinitum et quasi lex in Israhel usque ad diem hanc 26 venit ergo David in Siceleg et misit dona de praeda senioribus Iuda proximis suis dicens accipite benedictionem de praeda hostium Domini 27 his qui erant in Bethel et qui in Ramoth ad meridiem et qui in Iether 28 et qui in Aroer et qui in Sefamoth et qui in Esthama 29 et qui in Rachal et qui in urbibus Ierameli et qui in urbibus Ceni 30 et qui in Arama et qui in lacu Asan et qui in Athac 31 et qui in Hebron et reliquis qui erant in his locis in quibus commoratus fuerat David ipse et viri eius
31 1 Philisthim autem pugnabant adversum Israhel et fugerunt viri Israhel ante faciem Philisthim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe 2 inrueruntque Philisthim in Saul et filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul 3 totumque pondus proelii versum est in Saul et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis 4 dixitque Saul ad armigerum suum evagina gladium tuum et percute me ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me inludentes mihi et noluit armiger eius fuerat enim nimio timore perterritus arripuit itaque Saul gladium et inruit super eum 5 quod cum vidisset armiger eius videlicet quod mortuus esset Saul inruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo 6 mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter 7 videntes autem viri Israhel qui erant trans vallem et trans Iordanem quod fugissent viri israhelitae et quod mortuus esset Saul et filii eius reliquerunt civitates suas et fugerunt veneruntque Philisthim et habitaverunt ibi
8 facta autem die altera venerunt Philisthim ut spoliarent interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe
9 et praeciderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philisthinorum per circuitum ut adnuntiaretur in templo idolorum et in populis
10 et posuerunt arma eius in templo Astharoth corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan
11 quod cum audissent habitatores Iabesgalaad quaecumque fecerant Philisthim Saul
12 surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte et tulerunt cadaver Saul et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque Iabes et conbuserunt ea ibi
13 et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus
1 Samuel (VUL) 26