Aug. in Psalmos enar. 14

IN PSALMUM 14 ENARRATIO.

14
(
Ps 14)

1. 1. (v 1.] Psalmus ipsi David. De hoc titulo nulla quaestio est. Domine, quis peregrinabitur in tabernaculo tuo? Quamquam aliquando ponatur tabernaculum etiam pro habitatione sempiterna, tamen cum proprie accipitur tabernaculum, belli res est: unde et contubernales milites dicuntur, tamquam simul habentes tabernacula. Hic sensus adiuvatur ex eo quod dictum est, quis peregrinabitur: ad tempus enim cum diabolo dimicamus, et tunc opus est tabernaculo, quo nos reficiamus; quod significat maxime fidem temporalis dispensationis, quae pro nobis acta est temporaliter per incarnationem Domini. Et quis requiescet in monte sancto tuo? hic fortasse iam ipsam aeternam habitationem significat, ut montem intellegamus supereminentiam caritatis Christi in vita aeterna.

2. 2. (v 2.] Qui ingreditur sine macula, et operatur iustitiam: hoc proposuit, deinceps id exsequitur. Veritas in corde habeatur.

1. 3. (v 3.] Qui loquitur veritatem in corde suo: nonnulli enim in labiis habent veritatem, et in corde non habent: tamquam si aliquis dolose ostendat viam, sciens in ea esse latrones, et dicat, Si hac ieris, a latronibus tutus eris; et contingat ut vere non ibi latrones inveniantur, verum ille locutus est, sed non in corde suo; aliud enim putabat, et nesciens verum dixit: ergo parum est verum loqui, nisi etiam in corde ita sit. Qui non egit dolum in lingua sua: lingua agitur dolus, cum aliud ore profertur, aliud pectore tegitur. Nec fecit proximo suo malum: proximum omnem hominem accipi oportere notum est. Et opprobrium non accepit adversus proximum suum: id est, non libenter aut temere credidit criminatori.

2. 4. (v 4.] Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus. Ista perfectio est, ut nihil in hominem valeat malignus; et ut hoc sit in conspectu eius, id est, certissime noverit malignum non esse, nisi cum animus a specie sui Creatoris aeterna et incommutabili, ad creaturae speciem avertitur, quae de nihilo facta est. Timentes autem Dominum glorificat: utique ipse Dominus. Initium autem sapientiae timor Domini : sicut ergo illa superiora pertinent ad perfectos, ita ea quae nunc dicturus est pertinent ad incipientes. Quomodo veritas sit in corde.

5. (v 5.] Qui iurat proximo suo, et non decipit: qui pecuniam suam non dedit ad usuram, et munera super innocentes non accepit. Ista non sunt magna: sed qui nec ista potest, multo minus potest loqui veritatem in corde suo, et non dolum agere in lingua sua, sed ut est in corde verum ita proferre, et habere in ore, Est est, Non non ; et non facere proximo suo malum, id est nulli homini; et opprobrium non accipere adversus proximum suum: quae sunt perfectorum, in quorum conspectu ad nihilum deductus est malignus. Tamen etiam ista minora ita concludit: Qui facit haec, non commovebitur in aeternum: id est, perveniet ad illa maiora, in quibus est magna et inconcussa stabilitas. Nam et ipsa tempora non sine causa fortasse sic variata sunt, ut in superiore conclusione praeteritum tempus poneretur, in hac autem futurum: nam ibi dictum est, Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus; hic autem, Non commovebitur in aeternum.

Sanctorum hereditas.

1. 1. Rex noster in hoc psalmo loquitur ex persona susceptionis humanae, de quo titulus regalis tempore passionis inscriptus eminuit.

2. 2. (vv 1.2.] Dicit autem haec. Conserva me, Domine, quoniam in te speravi: dixi Domino, Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges: quoniam bonis meis non exspectas tu fieri beatus.

3. 3. (v 3.] Sanctis qui sunt in terra eius: sanctis qui in terra viventium spem suam posuerunt, civibus Ierusalem coelestis, quorum conversatio spiritalis per anchoram spei in illa patria figitur, quae recte Dei terra nominatur; quamvis adhuc et in his terris carne versentur. Mirificavit omnes voluntates meas in illis. His ergo sanctis miras fecit omnes voluntates meas in provectu eorum, quo senserunt quid eis profuerit et humanitas meae divinitatis ut morerer, et divinitas humanitatis ut resurgerem.

4. 4. (v 4.] Multiplicatae sunt infirmitates eorum: non ad perniciem, sed ut medicum desiderarent. Postea acceleraverunt: itaque post multiplicatas infirmitates acceleraverunt, ut sanarentur. Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus: erunt enim conventicula eorum non carnalia, nec de sanguinibus pecorum propitiatus congregabo eos. Nec memor ero nominum illorum per labia mea: sed spiritali mutatione obliviscentur quid fuerint; nec a me iam vel peccatores, vel inimici, vel homines, sed iusti et fratres mei et filii Dei vocabuntur per pacem meam.

5. 5. (v 5.] Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei. Possidebunt enim mecum haereditatem, ipsum Dominum. Eligant sibi alii partes quibus fruantur, terrenas et temporales: portio sanctorum Dominus aeternus est. Bibant alii mortiferas voluptates: portio calicis mei Dominus est. Quod dico, mei, adiungo Ecclesiam; quia ubi caput, ibi et corpus: nam in haereditatem congregabo conventicula eorum, et per calicis ebrietatem obliviscar nomina vetera eorum. Tu es qui restitues mihi haereditatem meam: ut nota sit et his quos libero, claritas qua eram apud te, prius quam mundus fieret : non enim restitues mihi quod non amisi, sed restitues his qui amiserunt eius claritatis notitiam; in quibus quia ego sum, mihi restitues.

1. 6. (v 6.] Funes ceciderunt mihi in praeclaris: limites possessionis meae in tua claritate, tamquam sorte ceciderunt, velut possessio sacerdotum et Levitarum Deus est. Etenim haereditas mea praeclara est mihi: etenim haereditas mea praeclara est, non omnibus, sed videntibus: in quibus quia ego sum, mihi est.

2. 7. (v 7.] Benedicam Dominum, qui mihi tribuit intellectum: quo ista haereditas videri et possideri potest. Insuper autem et usque ad noctem emendaverunt me renes mei: super intellectum autem usque ad mortem me erudivit inferior pars mea, carnis assumptio; ut experirer tenebras mortalitatis, quas ille intellectus non habet.

3. 8. (v 8.] Providebam Dominum in conspectu meo semper: sed veniens in ea quae transeunt, non abstuli oculum ab eo qui semper manet, hoc providens ut in eum post temporalia peracta recurrerem. Quoniam a dextris est mihi, ne commovear: quoniam favet mihi, ut stabiliter in eo permaneam.

4. 9. (v 9.] Propter hoc iucundatum est cor meum, et exsultavit lingua mea: propter hoc et in cogitationibus meis iucunditas, et in verbis exsultatio. Insuper et caro mea requiescet in spe: insuper et caro mea non deficiet in interitum, sed in spe resurrectionis obdormiet. Sancti implebuntur laetitia.

10. (v 10.] Quoniam non derelinques animam meam in inferno: quoniam neque animam meam inferis possidendam dabis. Neque dabis sanctum tuum videre corruptionem: neque sanctificatum corpus, per quod et alii sanctificandi sunt, corrumpi patieris. Notas mihi fecisti vias vitae: notas fecisti per me humilitatis vias, ut ad vitam redirent homines, unde per superbiam ceciderant; in quibus quia ego sum, mihi fecisti. Adimplebis me laetitia cum vultu tuo: adimplebis eos laetitia, ut non ultra quaerant aliquid, cum facie ad faciem te viderint; in quibus quia ego sum, me adimplebis. Delectatio in dextera tua usque in finem: delectatio est in favore et in propitiatione tua in huius vitae itinere, perducens usque ad finem gloriae conspectus tui.





IN PSALMUM 16 ENARRATIO. Oratio Domini et Ecclesiae.

16
(
Ps 16)

1. 1. (vv 1.2.] Haec est personae Domini tribuenda, adiuncta Ecclesia, quae corpus eius est.

2. 2. Exaudi, Deus, iustitiam meam, intende deprecationi meae. Auribus percipe orationem meam, non in labiis dolosis: non ad te in labiis dolosis procedentem. A vultu tuo iudicium meum prodeat: ex illuminatione notitiae tuae verum iudicem; aut certe, non in labiis dolosis a vultu tuo iudicium meum prodeat, ut scilicet non proferam iudicans aliud quam in te intellego. Oculi mei videant aequitatem: cordis utique oculi.

3. 3. (v 3.] Probasti cor meum et visitasti nocte: quia ipsum cor meum visitatione tribulationis probatum est. Igne me examinasti, et non est inventa in me iniquitas: non autem nox tantum, quia perturbare assolet, sed etiam ignis quia urit, vocanda est ipsa tribulatio, qua examinatus, iustus inventus sum.

4. 4. (v 4.] Ut non loquatur os meum opera hominum: ut aliud non procedat ex ore meo, quam id quod pertinet ad gloriam et laudem tuam; non ad opera hominum, quae faciunt praeter voluntatem tuam. Propter verba labiorum tuorum: propter verba pacis tuae, vel Prophetarum tuorum. Ego custodivi vias duras: ego custodivi vias laboriosas mortalitatis humanae atque passionis.

5. 5. (v 5.] Ad perficiendos gressus meos in semitis tuis: ut perficeretur caritas Ecclesiae in itineribus angustis, quibus venitur ad requiem tuam. Ut non moveantur vestigia mea: ut non moveantur signa itineris mei, quae tamquam vestigia sacramentis et Scripturis apostolicis impressa sunt, quae intueantur et observent qui me sequi volunt; aut certe, ut etiam stabiliter in aeternitate permaneam, postea quam peregi vias duras, et in angustiis semitarum tuarum gressus perfeci.

6. 6. (v 6.] Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus: ego libera et valida intentione preces ad te direxi; quoniam ut hanc habere possem, exaudisti me infirmius orantem. Inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea: non deserat exauditio tua humilitatem meam.

7. 7. (v 7.] Mirifica misericordias tuas: non vilescant misericordiae tuae, ne minus amentur.

8. 8. (v 8.] Qui salvos facis sperantes in te, a resistentibus dexterae tuae: a resistentibus favori quo mihi faves. Custodi me, Domine, ut pupillam oculi: quae apparet perparva et exigua; per eam tamen dirigitur acies luminis quo lux et tenebrae diiudicantur, sicut per Christi humanitatem divinitas iudicii discernens inter iustos et peccatores. In tegmine alarum tuarum protege me: in munimento caritatis et misericordiae tuae protege me A facie impiorum qui me afflixerunt.

9. 9. (vv 9.10.] Inimici mei animam meam circumdederunt, adipem suum concluserunt: laetitia sua pingui cooperti sunt, postea quam cupiditas eorum de scelere satiata est. Os eorum locutum est superbiam: et propterea os eorum locutum est superbiam, dicendo: Ave, rex Iudaeorum, et caetera talia.

1. 10. (v 11.] Proicientes me nunc circumdederunt me: proicientes me extra civitatem, nunc circumdederunt me in cruce. Oculos suos statuerunt declinare in terram: intentionem cordis sui statuerunt declinare in ista terrena; putantes magnum malum perpeti eum qui occidebatur, et se nullum qui occidebant.

2. 11. (v 12.] Susceperunt me sicut leo paratus ad praedam: susceperunt me sicut ille adversarius circumiens, quaerens quem devoret. Et sicut catulus leonis habitans in occultis. Et sicut catulus eius, populus cui dictum est: Vos ex patre diabolo estis, cogitans de insidiis quibus iustum circumveniret et perderet.

12. (v 13.] Exsurge, Domine, praeveni eos, et subverte eos: exsurge, Domine, quem dormire arbitrantur et iniquitates hominum non curare; ante excaecentur malitia sua, ut factum eorum vindicta praeveniat, et ita subverte eos. Impii excaecantur peccatis.

13. (v 14.] Erue animam meam ab impiis: erue animam meam resuscitando me a morte, quae mihi ab impiis irrogata est. Frameam tuam ab inimicis manus tuae: anima enim mea framea tua est, quam assumpsit manus tua, id est, aeterna virtus tua, ut per ipsam regna debellet iniquitatis et dividat iustos ab impiis; hanc ergo erue ab inimicis manus tuae, hoc est virtutis tuae, hoc est ab inimicis meis. Domine, perdens de terra, dispertire eos in vita eorum: Domine, perdens eos de terra quam inhabitant, dispertire eos per orbem terrarum in ista vita, quam solam suam vitam putant qui aeternam desperant. Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum: non solum autem ista poena eos consequetur visibilis; sed etiam de peccatis, quae tamquam tenebrae absconduntur a lumine veritatis tuae, adimpleta est memoria eorum, ut obliviscantur Deum. Saturati sunt porcina: saturati sunt immunditia, conculcantes margaritas sermonum Dei. Et reliquerunt reliquias parvulis suis: clamantes, Peccatum hoc super nos et super filios nostros.

14. (v 15.] Ego autem in tua iustitia apparebo in conspectu tuo: ego autem qui non apparui eis qui corde sordido et tenebroso lucem sapientiae videre non possunt, in tua iustitia apparebo in conspectu tuo. Satiabor dum manifestabitur gloria tua: et eum illi saturati sunt immunditia sua, ut me intellegere non possint, ego satiabor dum manifestabitur gloria tua, in his qui me intellegunt. Sane in illo versu ubi dictum est Saturati sunt porcina, nonnulla exemplaria Saturati sunt filiis habent. Ex ambiguo enim graeco interpretatio duplex evenit. Filios autem, opera intellegimus; et sicut bona opera bonos filios, ita malos mala.





IN PSALMUM 17 ENARRATIO.

17
(
Ps 17)

1. (v 1.] In finem, puero Domini, ipsi David, hoc est, manu forti Christo secundum hominem. Quae locutus est Domino verba cantici huius, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, et dixit. In die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul, hoc est, regis Iudaeorum, quem sibi ipsi petiverant. Nam sicut David, Manu fortis, ita Saul, Petitio interpretari dicitur: notum est autem, quomodo ille populus regem sibi petiverit et acceperit, non secundum Dei, sed secundum suam voluntatem.

Totus Christus hic loquitur, id est Christus et Ecclesiae.

1. 2. (v 2.] Dicit ergo hic Christus et Ecclesia, id est, totus Christus, caput et corpus: Diligam te, Domine, virtus mea: diligam te, Domine, per quem fortis sum.

2. 3. (v 3.] Domine, firmamentum meum, et refugium meum, et liberator meus: Domine, qui me firmasti, quia refugi ad te; refugi autem quia liberasti me. Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum: Deus meus, qui mihi adiutorium prius vocationis tuae praestitisti, ut sperare in te possim. Protector meus et cornu salutis meae, et redemptor meus: protector meus, quia non de me praesumpsi, quasi erigens adversum te cornu superbiae; sed te ipsum cornu, hoc est firmam celsitudinem salutis inveni; quod ut invenirem, redemisti me.

3. 4. (v 4.] Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero: non meam gloriam, sed Domini quaerens, invocabo eum, et non erit unde mihi noceant impietatis errores.

4. 5. (v 5.] Circumdederunt me dolores mortis: id est carnis. Et torrentes iniquitatis conturbaverunt me: turbae iniquae ad tempus commotae, veluti flumina pluvialia cito desitura, egerunt ut conturbarent me.

5. 6. (v 6.] Dolores inferni circumdederunt me: in his qui me circumdederunt ut perderent me, erant dolores invidentiae, qui mortem operantur perducuntque ad infernum peccati. Praevenerunt me laquei mortis: praevenerunt me, ut priores nocere vellent, quod eis postea redderetur. Tales autem homines capiunt in perditionem quibus male persuaserunt iactatione iustitiae; cuius non re, sed nomine, adversus Gentes gloriantur.

Exauditur a Deo.

1. 7. (v 7.] Et in pressura mea invocavi Dominum, et ad Deum meum clamavi. Et exaudivit de templo sancto suo vocem meam: exaudivit de corde meo, in quo habitat, vocem meam. Et clamor meus in conspectu eius: et clamor meus, quem non in auribus hominum, sed coram ipso intus habeo, introibit in aures eius.

2. 8. (v 8.] Et commota est et contremuit terra: ita clarificato filio hominis, commoti sunt et contremuerunt peccatores. Et fundamenta montium conturbata sunt: et spes superborum, quae in hoc saeculo fuerunt, conturbatae sunt. Et commota sunt, quoniam iratus est eis Deus: ut scilicet iam firmamentum non haberet in cordibus hominum spes temporalium bonorum.

1. 9. (v 9.] Ascendit fumus in ira eius: ascendit lacrymosa deprecatio poenitentium, cum cognovissent quid minetur Deus impiis. Et ignis a facie eius exardescit: et flagrantia caritatis post poenitentiam de notitia eius inardescit. Carbones succensi sunt ab eo: qui iam mortui erant deserti ab igne boni desiderii ac luce iustitiae, et frigidi tenebrosique remanserant, rursus accensi et illuminati revixerunt.

2. 10. (v 10.] Et inclinavit coelum, et descendit: et humilavit iustum, ut descenderet ad hominum infirmitatem. Et caligo sub pedibus eius. Et impii qui terrena sapiunt, caligine malitiae suae non eum cognoverunt; terra enim sub pedibus eius, tamquam scabellum pedum eius.

3. 11. (v 11.] Et ascendit super Cherubim, et volavit. Et exaltatus est super plenitudinem scientiae, ut nemo ad eum perveniret, nisi per caritatem: plenitudo enim legis caritas. Et cito se incomprehensibilem esse demonstravit dilectoribus suis, ne illum corporeis imaginationibus comprehendi arbitrarentur. Volavit super pennas ventorum. Illa autem celeritas, qua se incomprehensibilem esse monstravit, super virtutes animarum est, quibus se velut pennis a terrenis timoribus in auras libertatis attollunt.

12. (v 12.] Et posuit tenebras latibulum suum: et posuit obscuritatem sacramentorum, et occultam spem in corde credentium, ubi lateret ipse, non eos deserens; in his etiam tenebris ubi per fidem adhuc ambulamus, non per speciem, quamdiu quod non videmus speramus et per patientiam exspectamus. In circuitu eius tabernaculum eius: conversi tamen ad ipsum ambiunt qui credunt ei; quia in medio eorum est, cum omnibus aequaliter favet, in quibus tamquam in tabernaculo habitat hoc tempore. Tenebrosa aqua in nubibus aeris: nec propterea quisquam in illa luce, quae futura est cum ex fide ad speciem venerimus, iam se esse arbitretur, si Scripturas recte intellegit; in Prophetis enim atque in omnibus divini verbi praedicatoribus obscura doctrina est. De Apostolorum praedicatione.

1. 13. (v 13]. Prae fulgore in conspectu eius: in comparatione fulgoris, qui est in conspectu manifestationis eius. Nubes ipsius transierunt: praedicatores verbi eius non iam in Iudaeae finibus continentur, sed transierunt ad Gentes. Grando et carbones ignis. Obiurgationes figuratae, quibus velut grandine corda dura tunduntur: si autem terra culta et mitis, id est, pius animus exceperit, duritia grandinis in aquam, id est terror fulguratae et quasi congelatae obiurgationis in doctrinam satiantem resolvitur: igne autem caritatis accensa corda reviviscunt. Haec omnia in nubibus ipsius ad Gentes transierunt.

2. 14. (v 14.] Et intonuit de coelo Dominus: et Evangelica fiducia de corde iusti sonuit Dominus. Et Altissimus dedit vocem suam: ut haberemus eam, et in profundo rerum humanarum audiremus coelestia.

3. 15. (v 15.] Et emisit sagittas suas, et dispersit eos: et emisit Evangelistas pennis virtutum recta itinera transvolantes, non suis, sed eius a quo missi sunt viribus: et dispersit eos ad quos missi sunt, ut aliis eorum essent odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem. Et coruscationes multiplicavit, et conturbavit eos: et miracula multiplicavit, et conturbavit eos.

16. (v 16.] Et apparuerunt fontes aquarum: et apparuerunt qui facti erant in praedicantibus fontes aquarum salientium in vitam aeternam. Et revelata sunt fundamenta orbis terrarum: et revelati sunt Prophetae, qui non intellegebantur, super quos aedificaretur orbis terrarum credens Domino. Ab increpatione tua, Domine: clamantis, Appropinquavit super vos regnum Dei. Ab inspiratione spiritus irae tuae: dicentis, Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter moriemini.

17. (v 17.] Misit de summo, et accepit me: vocando ex Gentibus in haereditatem, gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam. Assumpsit me de multitudine aquarum: assumpsit me de multitudine populorum.

18. (v 18.] Eruit me de inimicis meis fortissimis: eruit me de inimicis meis, qui praevaluerunt ad affligendam et pervertendam temporalem istam vitam meam. Et ab his qui oderunt me, quoniam confortati sunt super me: quamdiu sub ipsis sum ignorans Deum. Dominus protector est et iustum iudex.

1. 19. (v 19.] Praevenerunt me in die afflictionis meae: priores mihi nocuerunt, in tempore quo mortale et laboriosum corpus gero. Et factus est Dominus firmamentum meum: et quoniam amaritudine miseriarum firmamentum terrenae voluptatis conturbatum atque convulsum est, factus est Dominus firmamentum meum.

2. 20. (v 20.] Et eduxit me in latitudinem: et quia carnales patiebar angustias, eduxit me in spiritalem latitudinem fidei. Eruit me, quoniam voluit me: antequam illum ego vellem, eruit me ab inimicis meis potentissimis, qui mihi invidebant iam volenti eum, et ab his qui oderunt me, quia volo eum.

3. 21. (v 21.] Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam bonae voluntatis, qui prior praebuit misericordiam, antequam haberem bonam voluntatem. Et secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi: et secundum puritatem factorum meorum retribuet mihi, qui tribuit mihi ut bene facerem, educendo me in latitudine fidei.

4. 22. (v 22.] Quia custodivi vias Domini: ut latitudo bonorum operum, quae per fidem sunt, et longanimitas perseverandi consequatur.

5. 23. (v 23.] Nec impie gessi a Deo meo. Quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt. Quoniam omnia iudicia eius: id est, et praemia iustorum, et poenas impiorum, et flagella corrigendorum, et tentationes probandorum, perseveranti contemplatione considero. Et iustitias eius non repuli a me: quod faciunt deficientes sub sarcina earum, et revertuntur ad vomitum suum.

6. 24. Et ero immaculatus cum eo, et observabo me ab iniquitate mea.

7. 25. (v 25.] Et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: itaque non solum propter latitudinem fidei, quae per dilectionem operatur, sed etiam propter longitudinem perseverantiae, retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam. Et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius: non quod homines vident, sed in conspectu oculorum eius. Quoniam quae videntur, temporalia sunt; quae autem non videntur, aeterna : quo pertinet altitudo spei.

26. (v 26.] Cum sancto sanctus eris: est etiam occulta profunditas, qua intellegeris cum sancto sanctus, quia tu sanctificas. Et cum viro innocente innocens eris: quia tu nulli noces, sed criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur.

27. (v 27.] Et cum electo electus eris: et ab eo quem eligis, eligeris. Et cum perverso perversus eris: et cum perverso videris perversus: quoniam dicunt. Non est recta via Domini : et ipsorum via non est recta.

28. (v 28.] Quoniam tu populum humilem salvum facies. Hoc autem perversum videtur perversis, quod confitentes peccata sua salvos facies. Et oculos superborum humilabis: ignorantes autem Dei iustitiam, et suam volentes constituere, humilabis.

29. (v 29.] Quoniam tu illuminabis lucernam meam, Domine: quoniam non est lumen nostrum ex nobis; sed tu illuminabis lucernam meam, Domine. Deus meus, illuminabis tenebras meas: nos enim peccatis nostris tenebrae sumus; sed, Deus meus, illuminabis tenebras meas. A Domino eruimur a malo.

1. 30. (v 30.] Quoniam a te eruar a tentatione: quoniam non a me, sed a te eruar a tentatione. Et in Deo meo transgrediar murum: et non in me, sed in Deo meo transgrediar murum, quem inter homines et coelestem Ierusalem peccata erexerunt.

2. 31. (v 31.] Deus meus, immaculata est via eius: Deus meus non venit in homines, nisi mundaverint viam fidei qua veniat ad eos; quia immaculata est via eius. Eloquia Domini igne examinata: eloquia Domini igne tribulationis probantur. Protector est omnium sperantium in se: et omnes qui non in seipsis, sed in illo sperant, eadem tribulatione non consumuntur; spes enim sequitur fidem.

3. 32. (v 32.] Quoniam quis Deus, praeter Dominum? cui servimus. Et quis Deus praeter Deum nostrum? et quis Deus praeter Dominum, quem post bonam servitutem, tamquam haereditatem speratam filii possidebimus?

4. 33. (v 33.] Deus qui praecinxit me virtute: Deus qui me praecinxit ut fortis sim, ne diffluentes sinus cupiditatis impediant opera et gressus meos. Et posuit immaculatam viam meam: et posuit immaculatam viam caritatis, qua ad illum veniam, sicut immaculata est fidei, qua venit ad me.

5. 34. (v 34.] Qui perfecit pedes meos tamquam cervi: qui perfecit amorem meum, ad transcendenda spinosa et umbrosa implicamenta huius saeculi. Et super excelsa statuet me: et super coelestem habitationem figet intentionem meam, ut implear in omnem plenitudinem Dei.

1. 35. (v 35.] Qui docet manus meas ad praelium: qui docet me operari ad superandos inimicos, qui nobis intercludere coelestia regna conantur. Et posuisti ut arcum aereum brachia mea: et posuisti infatigabilem intentionem bonorum operum meorum.

2. 36. (v 36.] Et dedisti mihi protectionem salutis meae, et dextera tua suscepit me: et favor gratiae tuae suscepit me. Et disciplina tua me direxit in finem: et correptio tua me deviare non sinens direxit, ut quidquid ago, in eum finem referam, quo cohaeretur tibi. Et disciplina tua ipsa me docebit: et eadem correptio tua me docebit pervenire quo direxit.

3. 37. (v 37.] Dilatasti gressus meos subter me: nec impedient carnales angustiae: quoniam latam fecisti caritatem meam operantem hilariter, etiam de ipsis quae subter me sunt mortalibus rebus et membris. Et non sunt infirmata vestigia mea: et non sunt infirmata, sive itinera mea, sive signa quae impressi ad imitandum sequentibus.

4. 38. (v 38.] Persequar inimicos meos, et comprehendam illos: persequar affectus carnales meos, nec ab eis comprehendar; sed comprehendam illos, ut absumantur. Et non convertar donec deficiant: et ab ista intentione non convertar ad quietem, donec deficiant qui obstrepunt mihi.

5. 39. (v 39.] Confringam illos, nec poterunt stare: nec durabunt adversum me. Cadent subtus pedes meos: deiectis illis, praeponam amores quibus ambulo in aeternum.

6. 40. (v 40.] Et praecinxisti me virtute ad bellum: et constrinxisti fluentia desideria carnis meae virtute, ne in tali pugna praepedirer. Supplantasti insurgentes in me subter me: decipi fecisti eos qui me insequebantur, ut subter me fierent qui super me esse cupiebant.

7. 41. (v 41.] Et inimicos meos dedisti mihi dorsum. Et inimicos meos convertisti, et dorsum mihi eos esse fecisti, id est, ut sequerentur me. Et odio habentes me disperdidisti. Alios autem eorum qui in odio perduraverunt, disperdidisti.

8. 42. (v 42.] Clamaverunt, nec erat qui salvos faceret: quis enim salvos faceret, quos tu non faceres? Ad Dominum, nec exaudivit eos: nec ad quemlibet, sed ad Dominum clamaverunt; nec exauditione dignos iudicavit non recedentes a malitia sua.

9. 43. (v 43.] Et comminuam illos ut pulverem iuxta faciem venti: et comminuam illos; aridi enim sunt, non recipientes imbrem misericordiae Dei: ut elati atque inflati superbia, a spe firma et inconcussa, et tamquam a terrae soliditate et stabilitate rapiantur. Ut latam platearum delebo eos: per latas quas multi ambulant perditionis vias, luxuriantes et lubricos delebo eos.

10. 44. (v 44.] Erues me de contradictionibus populi: erues me de contradictionibus eorum qui dixerunt: Si dimiserimus eum, omne saeculum post illum ibit.

45. (v 45.] Constitues me in caput Gentium. Populus quem non cognovi servivit mihi: populus Gentium quem corporali praesentia non visitavi, servivit mihi. In obauditu auris obedivit mihi: neque oculis me vidit; sed recipiens praedicatores meos, in obauditu auris obedivit mihi.

De duobus Testamentis.

46. (v 46.] Filii alieni mentiti sunt mihi: filii non mei dicendi, sed potius alieni, quibus recte dicitur, Vos ex patre diabolo estis, mentiti sunt mihi. Filii alieni inveteraverunt: filii alieni, quibus ut renovarentur Novum Testamentum attuli, in vetere homine remanserunt. Et claudicaverunt a semitis suis: et tamquam uno pede debiles, quia Vetus tenentes, Novum Testamentum respuerunt, claudi effecti sunt, etiam in ipsa vetere Lege potius traditiones suas sequentes, quam Dei; calumniabantur enim de manibus non lotis, quia tales erant semitae quas ipsi fecerant et consuetudine triverant, aberrando ab itineribus praeceptorum Dei.

47. (v 47.] Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: secundum carnem autem sapere, mors est ; vivit enim Dominus, et benedictus Deus meus. Et exaltetur Deus salutis meae: et non terrena consuetudine de Deo salutis meae sentiam; nec terrenam ipsam salutem, sed in excelso de illo sperem.

48. (v 48.] Deus qui das vindictas mihi, et subdis populos sub me: Deus qui vindicas me, subdendo populos sub me Liberator meus de inimicis iracundis: clamantibus, Crucifige, crucifige, Iudaeis.

1. 49. (v 49.] Ab insurgentibus in me exaltabis me: a Iudaeis insurgentibus in me patientem, exaltabis me resurgentem. A viro iniquo erues me: a regno eorum iniquo erues me.

2. 50. (v 50.] Propterea confitebor tibi in Gentibus. Domine: propterea tibi per me confitebuntur Gentes, Domine. Et nomini tuo psallam: et latius innotesces bonis operibus meis.

3. 51. (v 51.] Magnificans salutes regis ipsius: Deus qui magnificat, ut admirabiles faciat salutes quas eius Filius dat credentibus. Et faciens misericordiam Christo suo: Deus qui facit misericordiam Christo suo. David et semini eius usque in saeculum: ipsi liberatori manu potenti qui vicit hunc mundum, et eis quos credentes Evangelio genuit in aeternum. Quaecumque in hoc psalmo dicta sunt, quae ipsi Domino proprie, id est capiti Ecclesiae congruere non possunt, ad Ecclesiam referenda sunt. Totus enim Christus.




IN PSALMUM 18 ENARRATIO. I. hic loquitur, in quo sunt omnia membra eius.

18
(
Ps 18)

1. 1. (v 1.] Titulus notus est: nec Dominus Iesus Christus haec dicit, sed de illo haec dicuntur.

2. 2. (v 2.] Coeli enarrant gloriam Dei: iusti Evangelistae, in quibus Deus tamquam in coelis habitat, exponunt gloriam Domini nostri Iesu Christi, sive gloriam qua glorificavit Patrem Filius super terram. Et opera manuum eius annuntiat firmamentum: et facta virtutum Domini annuntiat firmamentum, fiducia Spiritus sancti et coelum factum, quod antea timore terra erat.

3. 3. (v 3.] Dies diei eructat verbum: Spiritus spiritalibus profert plenitudinem incommutabilis Sapientiae Dei, quod Verbum in principio Deus apud Deum est. Et nox nocti annuntiat scientiam: et mortalitas carnis tamquam longe positis carnalibus, fidem insinuando, annuntiat futuram scientiam.

1. 4. (v 4.] Non sunt loquelae, neque sermones, quo rum non audiantur voces eorum: per quos non auditae sint voces Evangelistarum, cum omnibus linguis Evangelium praedicaretur.

2. 5. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Nativitas Christi temporalis et aeterna.

6. (v 6.] In sole posuit tabernaculum suum: Dominus autem ut adversus regna temporalium errorum belligeraret, non pacem, sed gladium missurus in terram, in tempore vel in manifestatione posuit tamquam militare habitaculum suum, hoc est dispensationem incarnationis suae. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo: et ipse procedens de utero virginali, ubi Deus naturae humanae tamquam sponsus sponsae copulatus est. Exsultavit sicut gigas ad currendam viam: exsultavit sicut fortissimus, et caeteros homines incomparabili virtute praecedens, non ad habitandam, sed ad currendam viam. Non enim in via peccatorum stetit.

7. (v 7.] A summo coelo egressio eius: a Patre egressio eius, non temporalis, sed aeterna, qua de Patre natus est. Et occursus eius usque ad summum coeli. Et occurrit plenitudine divinitatis usque ad aequalitatem Patris. Et non est qui se abscondat a calore eius: cum autem Verbum etiam caro factum est et habitavit in nobis mortalitatem nostram suscipiens, non permisit ullum mortalium excusare se de umbra mortis; et ipsam enim penetravit Verbi calor.

Quomodo et quibus Christus revelatur.

8. (v 8.] Lex Domini immaculata convertens animas. Lex ergo Domini ipse est, qui venit legem implere, non solvere : et immaculata lex, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius ; non premens animas servitutis iugo, sed ad se imitandum libertate convertens. Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis: Testimonium Domini fidele, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare : quae abscondita sunt a sapientibus, et revelata parvulis; quoniam Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.

1. 9. (v 9.] Iustitiae Domini rectae, laetificantes cor: omnes iustitiae Domini in illo rectae, qui non docuit quod ipse non fecit; ut qui imitarentur, corde gauderent, in eis quae libere cum caritate facerent, non serviliter cum timore. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos: praeceptum Domini lucidum, sine velamento carnalium observationum, illuminans hominis interioris aspectum.

2. 10. (v 10.] Timor Domini castus permanens in saeculum saeculi: timor Domini, non ille sub lege poenalis, temporalia bona sibi subtrahi perhorrescens, quorum dilectione anima fornicatur; sed castus, quo Ecclesia sponsum suum quanto ardentius diligit, tanto diligentius cavet offendere: et ideo non foras mittit consummata dilectio timorem hunc, sed permanet in saeculum saeculi.

11. (v 11.] Iudicia Domini vera, iustificata in idipsum: iudicia eius qui non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio, vere iustificata incommutabiliter; neque enim vel minatus vel pollicitus Deus quemquam fallit, aut quisquam vel impiis supplicium, vel piis praemium eius potest eripere. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: sive multum ipsum aurum et lapidem, sive multum pretiosum, sive multum desiderabilia; tamen desiderabilia iudicia Dei super pompas huius saeculi, quarum desiderio fit ut non desiderentur, sed timeantur, aut contemnantur, aut non credantur iudicia Dei. Quod si quisque ipse sit aurum lapisque pretiosus, ut igne non consumatur, sed assumatur in thesaurum Dei, plus quam seipsum desiderat iudicia Dei, cuius voluntatem praeponit suae. Et dulciora super mel et favum: et sive quisque iam sit mel, qui iam solutus vitae huius vinculis exspectat diem quo veniat in epulas Dei; sive adhuc sit favus, ut quasi cera circumplicetur hac vita, non huic concretus, sed implens eam, cui opus sit aliqua pressura non opprimentis, sed exprimentis manus Dei, qua de temporali vita in aeternam eliquetur; dulciora illi sunt iudicia Dei, quam sibi ipse est, quia super mel et favum illi dulciora sunt.

1. 12. (v 12.] Etenim servus tuus custodit ea: nam non custodienti amara dies Domini. In custodiendo illa retributio multa: non in aliquo extra posito commodo, sed in eo ipso quo iudicia Dei custodiuntur, multa retributio: multa est, quia gaudetur in eis.

2. 13. (v 13.] Delicta quis intellegit? In delictis autem qualis suavitas potest esse, ubi non est intellectus? quoniam delicta quis intellegit, quae ipsum oculum claudunt, cui suavis est veritas, cui desiderabilia et dulcia sunt iudicia Dei; et sicut tenebrae oculos, ita delicta mentem claudunt, nec lucem sinunt videre, nec se?

De peccato apostasiae.

14. (v 14.] Ab occultis meis munda me, Domine: a cupiditatibus in me latentibus munda me, Domine. Et ab alienis parce servo tuo: ne seducar ab aliis; neque enim alienis capitur qui est mundus a suis. Parce itaque ab alienis cupiditatibus, non superbo et in sua potestate esse cupienti, sed servo tuo. Si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero: si mei non fuerint dominata occulta mea, et aliena peccata, tunc immaculatus ero; non enim est tertia origo peccati, praeter occultum suum quo cecidit diabolus, et alienum quo seductus est homo, ut consentiendo suum faceret. Et mundabor a delicto magno: quo alio, nisi superbiae? Non enim est maius delictum, quam apostatare a Deo, quod est initium superbiae hominis : et vere ille immaculatus est, qui etiam hoc delicto caret; quia hoc est ultimum redeuntibus ad Deum, quod recedentibus primum fuit.

15. (v 15.] Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: meditatio cordis mei non ad iactantiam placendi hominibus, quia iam nulla superbia est; sed in conspectu tuo semper, qui conscientiam puram inspicis. Domine adiutor meus, et redemptor meus: Domine adiutor meus, tendentis ad te; quoniam redemptor meus es tu, ut tenderem ad te: ne quisquam vel sapientiae suae tribuens quod ad te convertitur, vel viribus quod ad te pervenit, magis repellatur abs te qui superbis resistis; quia mundatus non est a delicto magno, nec complacuit in conspectu tuo, qui redimis ut convertamur, et adiuvas ut perveniamus ad te.





Aug. in Psalmos enar. 14