Aug. in Psalmos enar. 18
Cantatur de Christo.
1. Deprecati Dominum, ut ab occultis nostris mundet nos, et ab alienis parcat servis suis, quid hoc sit intellegere debemus, ut humana ratione, non quasi avium voce cantemus. Nam et meruli et psittaci et corvi et picae et huiusmodi volucres, saepe ab hominibus docentur sonare quod nesciunt. Scienter autem cantare, naturae hominis divina voluntate concessum est. Et quam multi mali et luxuriosi sic cantant digna auribus suis et cordibus, novimus et dolemus. Eo enim peiores sunt, quo non possunt ignorare quod cantant. Sciunt enim se cantare flagitia, et tamen cantant tanto libentius, quanto immundius: quoniam tanto se putant laetiores, quanto fuerint turpiores. Nos autem qui in Ecclesia divina eloquia cantare didicimus, simul etiam instare debemus esse quod scriptum est, Beatus populus qui intellegit iubilationem. Proinde, carissimi, quod consona voce cantavimus, sereno etiam corde nosse ac videre debemus. Rogavit enim Dominum unusquisque nostrum in hoc cantico, et dixit Deo:
Ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominata, tunc immaculatus ero, et mundabor a delicto magno. Quod ut bene sciamus quid sit, et quale hoc sit, ipsius psalmi textum, quantum donat Dominus, breviter percurramus.
2. Cantatur enim de Christo; quod evidenter ibi apparet, quia illic scriptum est: ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Quis est enim sponsus, nisi cui desponsata est illa virgo ab Apostolo, cui timet caste castus sponsi amicus, ne sicut serpens Evam fefellit astutia sua, sic et huius virginis sponsae Christi sensus corrumpantur a castitate quae est in Christo ? In hoc ergo Domino et Salvatore nostro Iesu Christo posita est magna et plena gratia, de qua dicit apostolus Ioannes: Et vidimus gloriam eius, gloriam tamquam Unigeniti a Patre, plenum gratia et veritate. Hanc gloriam coeli enarrant: coeli, sancti sunt; elevati a terra, portantes Dominum. Quamquam gloriam Christi coelum etiam quodammodo narravit: quando narravit? quando nato eodem Domino stella nova quae nunquam videbatur apparuit. Sed tamen sunt veriores et sublimiores coeli, de quibus consequenter ibi dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum, nisi coelorum? quorum ergo, nisi Apostolorum? Ipsi enarrant nobis gloriam Dei, positam in Christo Iesu, per gratiam in remissionem peccatorum. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei, iustificati gratis per sanguinem ipsius. Quia gratis, ideo gratia; non est enim gratia, si non gratuita. Quia nihil boni ante feceramus, unde talia dona mereremur; magis quia non gratis inferretur supplicium, ideo gratis praestitum est beneficium: nihil praecesserat in meritis nostris, nisi unde damnari deberemus. Ille autem non propter nostram iustitiam, sed propter suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis. Haec est, inquam, gloria Dei: hanc coeli enarraverunt. Haec est, inquam, gloria Dei, non tua: nihil enim boni fecisti, et tamen tantum bonum accepisti. Si ergo pertines ad gloriam quam coeli enarraverunt, dic Domino Deo tuo: Deus meus, misericordia eius praeveniet me : praevenit enim te; utique praevenit, quia nihil in te boni invenit. Praevenisti supplicium eius superbiendo: ille praevenit supplicium tuum peccata delendo. Tamquam enim ex peccatore iustificatus, ex impio pius factus, ex damnato in regnum assumptus, dic Domino Deo tuo: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Dicamus, Non nobis: quibus enim si quasi nobis? Dicamus, inquam, Non nobis, quia si ita faceret sicut nobis, nonnisi poenas infligeret nobis. Non nobis, sed nomini suo det gloriam: quia non secundum iniquitates nostras fecit nobis. Non ergo nobis, Domine, non nobis: repetitio confirmatio est. Non nobis, Domine, sed nomini tuo da gloriam: hoc illi noverant coeli, qui enarraverunt gloriam Dei. Omnia Deus Verbo fecit; quid sit gloria Dei.
3. (v 2.] Et opera manuum eius annuntiat firmamentum: quod dictum est, gloriam Dei, hoc repetitum est, opera manuum eius. Quae opera manuum eius? Non sicut quidam sentiunt, Deus verbo fecit omnia, et tamquam praestantiorem caeteris hominem suis manibus fecit. Non ita sentiendum est: infirma est ista, et non satis elimata sententia; omnia enim verbo fecit. Nam licet opera Dei diversa narrentur, in quibus hominem ad imaginem suam fecit ; tamen omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quod autem ad manus Dei attinet, et de coelis dictum est, Et opera manuum tuarum sunt coeli ; et ne putes etiam ibi coelos sanctos dictos subiecit: Ipsi peribunt, tu autem permanes. Ergo non solum homines, sed etiam coelos qui peribunt, Deus manibus suis fecit, cui dictum est, Opera manuum tuarum sunt coeli; et de terra hoc idem dictum est: Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam manus eius fundaverunt Ergo si et coelos manibus et terram manibus, non solum hominem fecit manibus: et si coelos verbo, et terram verbo, ergo et hominem verbo. Quod verbo, hoc manu; et quod manu, hoc verbo: non enim humanis membris statura Dei distincta est, qui ubique totus est, et nullo continetur loco; quod ergo verbo fecit, sapientia fecit, et quod manu fecit, virtute fecit. Christus est autem Dei Virtus et Dei Sapientia : Omnia autem per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Enarrarunt, enarrant, enarrabunt coeli gloriam Dei: enarrabunt, inquam, coeli, hoc est sancti, gloriam Dei, a terra suspensi. Deum portantes, praeceptis tonantes, sapientia coruscantes; illam, ut dixi, gloriam Dei, qua salvi facti sumus indigni. Hanc indignitatem, id est, qua digni non fuimus, agnoscit filius minor egestate constrictus: agnoscit, inquam, hanc indignitatem filius minor a patre longe peregrinus, daemonum cultor, tamquam porcorum pastor; agnoscit gloriam Dei, sed egestate constrictus. Et quia illa gloria Dei facti sumus quod digni non fuimus, dicit ad Patrem suum: Non sum dignus vocari filius tuus : infelix, per humilitatem impetrat felicitatem; et eo se ostendit dignum, quo confitetur indignum. Hanc gloriam Dei coeli enarrant, et opera manuum eius annuntiat firmamentum: coelum firmamentum, firmum cor, non timidum cor. Annuntiata enim sunt ista inter impios, inter adversos Deo, inter amatores mundi persecutoresque iustorum: inter saevientem mundum annuntiata sunt ista. Sed saeviens mundus quid poterat facere, quando firmamentum ista annuntiabat? Annuntiat firmamentum: quid? Opera manuum eius. Quae sunt opera manuum eius? Gloria Dei illa, qua salvi facti sumus, qua creati in bonis operibus sumus: ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis ; non solum quippe homines, sed etiam iustos, si tamen sumus, ipse fecit nos, et non ipsi nos.
4. (v 3.] Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat scientiam: quid est? Forte planum et apertum est, Dies diei eructat verbum; apertum et planum, tamquam per diem: quod autem nox nocti annuntiat scientiam, obscurum est, tamquam per noctem. Dies diei, sancti sanctis, Apostoli fidelibus, ipse Christus Apostolis, quibus dixit: Vos estis lumen mundi.
Apertum hoc videtur et cognitu facile. Quomodo autem nox nocti annuntiat scientiam? Nonnulli haec verba simpliciter intellexerunt, et forte hoc sit verum; aestimantes hac sententia significatum esse, quod tempore Domini nostri Iesu Christi, cum in terra versaretur, Apostoli audierunt, hoc in posteros esse traiectum, tamquam de tempore in tempus: dies diei, nox nocti, prior dies posteriori diei, et prior nox posteriori nocti; quia haec doctrina diebus et noctibus praedicatur. Iste simplex intellectus cui sufficit sufficiat. Sed nonnulla verba Scripturarum obscuritate sua hoc profuerunt, quod multas intellegentias pepererunt: itaque hoc si planum esset, unum aliquid audiretis; quia vero obscure dictum est, multa audituri estis. Est et alius intellectus: dies diei, nox nocti, hoc est, spiritus spiritui, caro carni. Est alius: dies diei, spiritales spiritalibus; et nox nocti, carnales carnalibus. Utrique enim audiunt, etsi non utrique similiter sapiunt: illi enim audiunt tamquam verbum eructatum; illi tamquam scientiam annuntiatam: quod enim ructatur, praesentibus ructatur; quod autem annuntiatur, longe positis annuntiatur. Possunt coeli sensus plures inveniri, sed adhibendus est modus propter angustias praesentis temporis. Dicamus autem et unum aliquid, quod quidam velut conicientes aperuerunt: quando Dominus, inquiunt, Christus loquebatur Apostolis, dies diei eructabat verbum; quando Iudas Dominum Christum prodidit Iudaeis, nox nocti annuntiabat scientiam.
5. (vv 5.4.] Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: quorum, nisi coelorum illorum qui enarrant gloriam Dei? Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Legite Actus Apostolorum, quomodo veniente super eos Spiritu sancto, omnes impleti sunt illo; et loquebantur linguis omnium gentium, sicut Spiritus dabat eis pronuntiare. Ecce non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: sed non ibi tantum ubi impleti sunt sonuerunt; In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Ideo et nos hic loquimur: sonus enim ille ad nos usque pervenit, sonus qui in omnem terram exiit, et haereticus Ecclesiam non intrat. Ideo sonus in omnem terram exiit, ut tu in coelum intres. O pestilentiose, litigiose, pessime, et adhuc errare volens; o superbe fili, audi testamentum patris tui. Ecce, quid planius, quid apertius? In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Numquid expositore opus est? Quid contra te conaris? Partem vis in lite retinere, qui potes totum in concordia retinere? De fraterna caritate.
6. (v 6.] In sole posuit tabernaculum suum: in manifestatione Ecclesiam suam, non in occulto, non quae lateat, non velut opertam; ne forte fiat sicut operta super greges haereticorum. Dictum est et cuidam in Scriptura sancta, Quoniam tu in occulto fecisti, patieris in sole : hoc est, occulte malum fecisti, poenas patieris in omnium manifestatione. In sole ergo posuit tabernaculum suum. Quid tu, haeretice, fugis in tenebras? Christianus es? audi Christum. Servus es? audi dominum. Filius es? audi patrem: emendare, revivisce. Dicamus et de te: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Non mihi dicas, Utquid me quaeris, si perii? Ideo enim te quaero, quia periisti. Noli, inquit, me quaerere: hoc sane vult iniquitas, qua divisi sumus; sed non vult caritas, qua fratres sumus. Improbus non essem, si quaererem servum meum; et improbus dicor, quia quaero fratrem meum? Sic sapiat in quo fraterna caritas non est, ego tamen quaero fratrem meum. Irascatur, dum tamen quaeratur, qui inventus placatur. Quaero, inquam, fratrem meum, et interpello non contra illum, sed pro illo Dominum meum: nec dicam interpellans, Domine, dic fratri meo ut dividat mecum haereditatem ; sed, dic fratri meo ut teneat mecum haereditatem. Quid ergo erras. frater? quid per angulos fugis? quid latitare conaris? In sole posuit tabernaculum suum. Et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Puto quod agnoscas eum. Ille tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exsultavit ut gigas ad currendam viam; ipse in sole posuit tabernaculum suum: hoc est, ille tamquam sponsus, cum Verbum caro factum est, in utero virginali thalamum invenit; atque inde naturae coniunctus humanae, tamquam de castissimo procedens cubili, humilis misericordia infra omnes, fortis maiestate super omnes. Hoc est enim, gigas exsultavit ad currendam viam: natus est, crevit, docuit, passus est, resurrexit, ascendit; cucurrit viam, non haesit in via. Idem ipse ergo sponsus qui haec fecit, ipse posuit in sole, hoc est in manifestatione, tabernaculum suum, hoc est sanctam Ecclesiam suam. De Spiritu Sancto.
7. (v 7.] Quam autem viam cito cucurrit vis audire? A summo coelo egressio eius, et occursus eius usque ad summum caeli. Postea vero quam excurrit inde, et recurrendo remeavit, misit Spiritum suum. Visae sunt illis super quos venit, linguae divisae velut ignis. Sicut ignis venit Spiritus sanctus, foenum carnis consumpturus, aurum cocturus et purgaturus; sicut ignis venit, et ideo sequitur, Et non est qui se abscondat a calore eius.
1. 8. (v 8.] Lex Domini immaculata convertens animas. Hoc est Spiritus sanctus. Testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis: non superbis. Hoc est Spiritus sanctus.
2. 9. (v 9.] Iustitiae Domini rectae: non terrentes, sed laetificantes corda. Hoc est Spiritus sanctus. Praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos, non hebetans: non carnis oculos, sed cordis; non exterioris hominis, sed interioris. Hoc est Spiritus sanctus.
3. 10. (v 10.] Timor Domini: non servilis, sed castus; gratis amans, non puniri timens ab eo quem tremit, sed separari ab eo quem diligit. Iste est timor castus, non quem consummata caritas foras mittit ; sed permanens in saeculum saeculi. Hic est Spiritus sanctus; id est, hunc donat, hunc confert, hunc inserit Spiritus sanctus. Iudicia Domini vera, iustificata in idipsum: non ad rixas divisionis, sed ad congregationem unitatis; hoc est enim, in idipsum. Hoc est Spiritus sanctus. Ideo linguis omnium loqui fecit, in quos primo venit; quia linguas omnium gentium in unitatem se congregaturum esse nuntiavit. Quod tunc faciebat unus homo accepto Spiritu sancto, ut unus homo linguis omnium loqueretur; hoc modo ipsa unitas facit, linguis omnibus loquitur. Et modo unus homo in omnibus gentibus linguis omnibus loquitur, unus homo caput et corpus, unus homo Christus et Ecclesia, vir perfectus, ille sponsus, illa sponsa: sed erunt, inquit, duo in carne una. Iudicia Dei vera iustificata in idipsum: propter unitatem.
1. 11. (v 11.] Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: aut multum aurum, aut multum pretiosum, aut multum desiderabilia; tamen multum, haeretico parum. Non nobiscum amant idipsum, et nobiscum confitentur Christum. Ipsum quem mecum confiteris Christum, ipsum ama mecum. Et qui idipsum non vult, recusat, recalcitrat, respuit: non illi est desiderabile hoc super aurum et lapidem pretiosum multum. Audi aliud: Et dulciora, inquit, super mel et favum. Sed hoc adversum est erranti: mel amarum est febrienti, dulce tamen et acceptabile sanato, quia carum est sanitati. Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum, et dulciora super mel et favum.
2. 12. (v 12.] Nam et servus tuus custodit ea: quam dulcia ista sunt, custodiendo probat servus tuus, non loquendo. Custodit ea servus tuus, quia et nunc dulcia sunt, et in posterum salubria sunt; nam in custodiendo ea retributio multa: sed amans animositatem suam, nec videt hunc splendorem haereticus, nec sentit dulcedinem. Duo genera delictorum.
13. (vv 13.14.] Delicta enim quis intellegit? Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Ideo, inquit. iste est servus qui custodit hanc dulcedinem, suavitatem caritatis, amorem unitatis. Ego, inquit, ipse qui custodio, rogo te, quoniam delicta quis intellegit? ne mihi ut homini quaedam subrepant, et quibusdam ut homo praeoccuper, Ab occultis meis munda me, Domine. Hoc ergo cantavimus, ecce ad hoc loquendo pervenimus. Dicamus, et cum intellectu cantemus, et cantando oremus, et orando impetremus: dicamus, Ab occultis meis munda me, Domine. Quis enim delicta intellegit? Si videntur tenebrae, intelleguntur delicta. Denique quando nos delicti poenitet, in luce sumus. Nam quando quisque ipso delicto involutus est, quasi obtenebratis opertisque oculis non videt delictum: quia si tibi legatur et carnis oculus, nec aliud vides, nec hoc unde tegitur vides. Ergo Deo dicamus, qui novit videre quod purget, novit inspicere quod sanet; illi dicamus: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo. Delicta, inquit, mea inquinant me, delicta aliena affligunt me: ab his munda me, ab illis parce. Tolle mihi ex corde malam cogitationem, repelle a me malum suasorem: hoc est. Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Nam ista duo genera delictorum, propria simul et aliena, etiam primitus in exordio claruerunt: diabolus suo delicto cecidit, Adam alieno deiecit. Hic ipse Dei servus custodiens iudicia Dei, in quibus retributio multa, et in alio psalmo sic orat: Non veniat mihi pes superbiae, et manus peccatorum non moveant me. Non veniat, inquit, mihi pes superbiae, hoc est, Ab occultis meis munda me, Domine; et manus peccatorum non moveant me, hoc est, Ab alienis parce servo tuo. De servitute peccati.
14. Si mei non fuerint dominata: occulta mea et delicta aliena. Tunc immaculatus ero: hoc non suis viribus audet, sed Dominum deprecatur ut impleat, cui dicitur in psalmo: Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et non dominetur mihi omnis iniquitas. Noli timere, si christianus es, dominum foris hominem: Dominum Deum tuum semper time. Malum in te time, hoc est cupiditatem tuam, non quod in te Deus fecit, sed quod tibi ipse fecisti: te Dominus bonum servum fecit; tu tibi in corde tuo malum dominum creasti. Merito subderis iniquitati, merito subderis domino quem tu tibi ipsi fecisti; quia ei qui te fecit subditus esse noluisti.
15. Sed si mei, inquit, non fuerint dominata, tunc immaculatus ero; et mundabor a delicto magno: quo putamus delicto? quod illud est delictum magnum? Forte aliud sit quam dicturus sum, non tamen celabo quod sentio. Delictum magnum arbitror esse superbiam. Hoc fortasse et aliter significatum est in eo quod ait, Et mundabor a delicto magno. Quaeritis quam magnum sit hoc delictum, quod deiecit Angelum, quod ex Angelo fecit diabolum, eique in aeternum interclusit regnum coelorum? Magnum hoc delictum est, et caput atque causa omnium delictorum; scriptum est enim: Initium peccati omnis superbia. Et ne quasi leve aliquid contemnas, Initium, inquit, superbiae hominis apostatare a Deo. Non leve malum est hoc vitium, fratres mei: huic vitio in his personis, quas videtis amplas, displicet humilitas christiana. Propter hoc vitium dedignantur colla subdere iugo Christi, obligati arctius iugo peccati. Non enim servire non eis continget: nam nolunt servire, sed eis expedit servire. Nolendo servire nihil aliud agunt, quam ut bono Domino non serviant; non ut omnino non serviant: quia qui noluerit servire caritati, necesse est ut serviat iniquitati. Ab hoc vitio, quod est caput omnium vitiorum, quia inde caetera vitia nata sunt, facta est apostasia a Deo, eunte anima in tenebras, et male utente libero arbitrio, peccatis etiam caeteris consecutis: ut et substantiam suam dissiparet cum meretricibus vivens prodige, et per egestatem fieret pastor porcorum, qui erat socius Angelorum. Propter hoc vitium, propter hoc magnum superbiae peccatum, Deus humilis venit: haec causa, hoc peccatum magnum, iste ingens morbus animarum, omnipotentem medicum de coelo deduxit, usque ad formam servi humilavit, contumeliis egit, ligno suspendit; ut per salutem tantae medicinae curetur hic tumor. Iam tandem erubescat homo esse superbus, propter quem factus est humilis Deus. Ita, inquit, mundabor a delicto magno, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
16. (v 15.] Et per hoc ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper: nam si ab hoc magno delicto non mundabor, in conspectu hominum placebunt eloquia mea, non in conspectu tuo. Superba anima in conspectu hominum vult placere: humilis anima in occulto, ubi Deus videt, vult placere; ut si placuerit hominibus de bono opere, illis gratuletur quibus placet bonum opus, non sibi cui sufficere debet quia fecit bonum opus: Gloria nostra, inquit, haec est, testimonium conscientiae nostrae. Ideoque dicamus etiam quod sequitur, Domine adiutor meus et redemptor meus: adiutor in bonis, redemptor a malis; adiutor ut habitem in caritate tua, redemptor ut liberes me ab iniquitate mea.
19
(Ps 19)
1. 1. (v 1.] Notus est iste titulus, nec Christus dicit, sed Christo dicit Propheta, figura optandi quae ventura sunt canens.
2. 2. (v 2.] Exaudiat te Dominus in die tribulationis: exaudiat te Dominus in die qua dixisti, Pater, clarifica Filium tuum. Protegat te nomen Dei Iacob: ad te enim pertinet populus posterior natu, quia maior serviet minori.
1. 3. (v 3.] Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te, faciens tibi sanctificatum corpus, Ecclesiam, de speculatione tutam, quae exspectat quando venias a nuptiis.
2. 4. (v 4.] Memor sit omnis sacrificii tui: memores nos faciat omnium iniuriarum tuarum et contumeliarum, quas pro nobis pertulisti. Et holocaustum tuum pingue fiat: et crucem, qua totus oblatus es Deo, in laetitiam resurrectionis convertat.
3. 5. (v 5.] Tribuat tibi Dominus secundum cor tuum: tribuat tibi Dominus, non secundum cor eorum qui putaverunt persequendo delere te posse; sed secundum cor tuum, quo scisti quid utilitatis haberet passio tua. Et omne consilium tuum compleat: et compleat omne consilium tuum, non solum quo animam tuam posuisti pro amicis tuis, ut mortificatum granum copiosius resurgeret ; sed etiam quo caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret.
1. 6. (v 6.] Exsultabimus in salutari tuo: exsultabimus quod tibi mors nihil nocebit; ita enim nec nobis eam nocere posse monstrabis. Et in nomine Domini Dei nostri magnificabimur: et confessio tui nominis non solum non perdet, sed etiam magnificabit nos.
2. 7. (v 7.] Impleat Dominus omnes petitiones tuas: impleat Dominus non solum petitiones quas habuisti in terra, sed etiam quibus in coelo interpellas pro nobis. Nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus Christum suum; nunc mihi per prophetiam demonstratum est, quoniam resuscitabit Dominus Christum suum. Exaudiet illum de coelo sancto suo: exaudiet illum, non de terra tantum, ubi se petiit clarificari ; verum etiam de coelo, ubi iam ad dexteram Patris interpellans pro nobis, diffudit inde Spiritum sanctum super credentes in se. In potentatibus salus dexterae eius: potentatus nostri sunt salus favoris eius, cum etiam de tribulatione dat auxilium, ut quando infirmamur, tunc potentes simus. Nam vana salus hominum, quae non dexterae, sed sinistrae eius est: hac enim extolluntur in magnam superbiam, quicumque peccantes temporaliter salvi facti sunt.
8. (v 8.] Hi in curribus et hi in equis: hi volubili successione temporalium bonorum trahuntur, et hi superbis praeferuntur honoribus, atque in his exsultant. Nos autem in nomine Domini Dei nostri exsultabimus: nos autem spem figentes in aeternis, neque gloriam nostram quaerentes, in nomine Domini Dei nostri exsultabimus.
9. (v 9.] Ipsi obligati sunt, et ceciderunt: et ideo ipsi temporalium rerum cupiditate obligati sunt, timentes parcere Domino, ne a Romanis perderent locum ; et irruentes in lapidem offensionis et petram scandali, de spe coelesti ceciderunt: quibus caecitas ex parte Israel facta est, ignorantibus Dei iustitiam, et suam volentibus constituere. Nos vero surreximus, et erecti sumus: nos vero ut populus Gentium intraret, de lapidibus excitati filii Abraham qui non sectabamur iustitiam, apprehendimus eam, et surreximus; nec viribus nostris, sed per fidem iustificati erecti sumus.
10. (v 10.] Domine, salvum fac regem: ut ipse qui nobis praeliandi exemplum passione monstravit, offerat etiam sacrificia nostra, sacerdos excitatus a mortuis, et in coelo constitutus. Et exaudi nos in die qua invocaverimus te: quo iam pro nobis offerente, exaudi nos in die qua invocaverimus te.
20
(Ps 20)
1. 1. (v 1.] In finem, psalmus ipsi David. Titulus notus est; de Christo canitur.
2. 2. (v 2.] Domine, in virtute tua laetabitur rex: Domine, in virtute tua, qua Verbum caro factum est, laetabitur homo Christus Iesus. Et super salutari tuo exsultabit vehementer: et super hoc, quo vivificas omnia, exsultabit vehementer.
3. 3. (v 3.] Desiderium animae eius dedisti ei: desideravit manducare Pascha, et ponere cum 2
vellet, atque iterum cum vellet sumere animam suam ; et dedisti ei. Et voluntate labiorum eius non privasti eum. Pacem meam, inquit, relinquo vobis : et factum est.
1. 4. (v 4.] Quoniam praevenisti eum in benedictionibus dulcedinis: quoniam prius hauserat benedictionem dulcedinis tuae, fel peccatorum nostrorum non nocuit ei. Posuisti in capite eius coronam de lapide pretioso: in principio sermonis eius accedentes ambierunt eum lapides pretiosi, discipuli sui, a quibus exordium annuntiationis eius fieret.
2. 5. (v 5.] Vitam petiit, et dedisti ei: resurrectionem petiit, dicens, Pater, clarifica Filium tuum ; et dedisti ei. Longitudinem dierum in saeculum saeculi: longa tempora saeculi huius, quae haberet Ecclesia, et deinceps aeternitatem in saeculum saeculi.
1. 6. (v 6.] Magna est gloria eius in salute tua: magna est quidem gloria eius in salute, qua eum resuscitasti. Gloriam et magnum decorem impones super eum: sed adhuc gloriam et magnum decorem addes ei, cum in coelo collocabis ad dexteram tuam.
2. 7. (v 7.] Quoniam dabis ei benedictionem in saeculum saeculi: haec est benedictio, quam ei dabis in saeculum saeculi: Laetificabis eum in gaudio cum vultu tuo: secundum hominem laetificabis eum cum vultu tuo, quem levavit ad te.
3. 8. (v 8.] Quoniam rex sperat in Domino: quoniam rex non superbit, sed humilis corde sperat in Domino. Et in Altissimi misericordia non commovebitur: et in Altissimi misericordia non conturbabit humilitatem eius obedientia usque ad mortem crucis.
4. 9. (v 9.] Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis: inveniatur, o rex, potestas tua, cum ad iudicandum veneris, omnibus inimicis tuis, qui eam in humilitate tua non intellexerunt. Dextera tua inveniat omnes qui te oderunt: claritas qua regnas ad dexteram Patris, inveniat in die iudicii puniendos omnes qui te oderunt; quia nunc ipsi non invenerunt eam.
5. 10. (v 10.] Pones eos ut clibanum ignis: constitues eos ardentes intrinsecus, conscientia impietatis suae. In tempore vultus tui: in tempore manifestationis tuae. Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis: deinde conturbati vindicta Domini, post accusationem conscientiae, dabuntur igni aeterno devorandi.
6. 11. (v 11.] Fructum illorum de terra perdes: fructum illorum, quia terrenus est, perdes de terra. Et semen eorum a filiis hominum: et opera illorum, vel quoscumque seduxerunt, non deputabis inter filios hominum, quos in haereditatem sempiternam vocasti.
7. 12. (v 12.] Quoniam declinaverunt in te mala: haec autem poena retribuetur eis, quoniam mala quae sibi imminere te regnante arbitrabantur, in te occidendum detorserunt. Cogitaverunt consilium, quod non potuerunt stabilire: cogitaverunt consilium, dicentes, Expedit unum pro omnibus mori ; quod non potuerunt stabilire, nescientes quid dixerint.
1. 13. (v 13.] Quoniam pones eos dorsum: quoniam ordinabis eos in his, a quibus postpositis et contemptis averteris. In reliquiis tuis praeparabis vultum eorum: et in his quae relinquis, id est in cupiditatibus regni terreni, praeparabis tibi ad passionem impudentiam eorum.
2. 14. (v 14.] Exaltare, Domine, in virtute tua: quem humilem non cognoverunt, exaltare, Domine, in virtute tua, quam infirmitatem putaverunt. Cantabimus et psallemus virtutes tuas: corde et opere celebrabimus et nota faciemus mirabilia tua.
21
(Ps 21)
1. (v 1.] In finem, pro susceptione matutina psalmus David. In finem, pro resurrectione sua ipse Dominus Iesus Christus loquitur. Matutina enim fuit prima sabbati resurrectio eius, qua susceptus est in aeternam vitam, cui mors ultra non dominabitur. Dicuntur autem ista ex persona crucifixi: nam de capite psalmi huius sunt verba quae ipse clamavit cum in cruce penderet, personam etiam servans veteris hominis, cuius mortalitatem portavit. Nam vetus homo noster confixus est cruci cum illo.
2. (v 2.] Deus, Deus meus respice me, quare me dereliquisti longe a salute mea? longe factus a salute mea; quoniam longe est a peccatoribus salus. Verba delictorum meorum: nam haec verba sunt non iustitiae, sed delictorum meorum. Vetus enim homo confixus cruci loquitur; etiam causam ignorans quare eum dereliquerit Deus: aut certe, Longe a salute mea sunt verba delictorum meorum. Oratio Christi ad Deum.
1. 3. (v 3.] Deus meus, clamabo ad te per diem, nec exaudies: Deus meus, clamabo ad te in rebus prosperis huius vitae, ut non mutentur; nec exaudies, quia verbis delictorum meorum ad te clamabo. Et nocte, et non ad insipientiam mihi: et in adversis utique huius vitae clamabo ut prosperentur, et similiter non exaudies. Neque hoc facis ad insipientiam mihi, sed potius ut sapiam quid clamare me velis; non verbis delictorum ex desiderio temporalis vitae, sed verbis conversionis ad te in vitam aeternam.
2. 4. (v 4.] Tu autem in sancto habitas, laus Israel: tu autem in sancto habitas, et ideo immunda delictorum verba non exaudies. Laus videntis te, non eius qui laudem suam quaesivit in gustando vetito cibo, ut apertis corporeis oculis abscondere se conaretur a conspectu tuo.
1. 5. (v 5.] In te speraverunt patres nostri: omnes iusti scilicet, non quaerentes suam laudem, sed tuam; speraverunt, et eruisti eos.
2. 6. (v 6.] Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt: ad te clamaverunt, non verbis delictorum a quibus longe est salus, et ideo salvi facti sunt. In te speraverunt, et non sunt confusi: in te speraverunt, nec eos fefellit spes; non enim in se illam posuerunt.
3. 7. (v 7.] Ego autem sum vermis, et non homo: ego autem iam non ex persona Adam loquens, sed ego proprie Iesus Christus sine semine in carne natus sum, ut essem in homine ultra homines; ut vel sic dignaretur imitari humana superbia humilitatem meam. Opprobrium hominum et abiectio plebis: in qua factus sum opprobrium hominum, ita ut pro convicioso maledicto diceretur; Tu sis discipulus eius, et plebs me contemneret.
1. 8. (v 8.] Omnes qui conspiciebant me, subsannabant me: omnes qui conspiciebant me, irridebant me, Et locuti sunt in labiis, et moverunt caput: et locuti sunt non in corde, sed in labiis.
2. 9. (v 9.] Nam irridenter moverunt caput, dicentes: Speravit in Dominum, eruat eum; salvum faciat eum, quoniam vult eum. Haec verba erant, sed in labiis dicebantur.
3. 10. (v 10.] Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre: quoniam tu es qui extraxisti me, non solum de illo ventre virginali, nam omnibus hominibus lex ista nascendi est ut de ventre extrahantur, sed etiam de ventre Iudaicae gentis; cuius tenebris obtegitur, et nondum in lucem Christi natus est, quisquis in carnali observatione sabbati et circumcisionis caeterorumque talium salutem ponit. Spes mea ab uberibus matris meae: spes mea Deus, non ex quo uberibus virginis lactari coepi, nam et ante utique; sed ab uberibus Synagogae, sicut de ventre dixi, extraxisti me, ne carnalem consuetudinem sugerem.
4. 11. (v 11.] In te confirmatus sum ex utero: ipse est uterus Synagogae, qui me non pertulit, sed iactavit me: non autem cecidi, quia continuisti me. De ventre matris meae Deus meus es tu. De ventre matris meae: non effecit venter matris meae ut tamquam parvulus oblitus essem tui.
5. 12. (v 12.] Deus meus es tu, ne discedas a me: quoniam tribulatio proxima est. Deus meus ergo es tu, ne discedas a me: quoniam tribulatio iuxta me est; nam est in corpore meo. Quoniam non est qui adiuvet: quis enim adiuvat, si tu non adiuvas?
6. 13. (v 13.] Circumdederunt me vituli multi: circumdedit me multitudo luxuriantis plebis. Tauri pingues obsederunt me: et principes eius de oppressione mea laeti, obsederunt me.
7. 14. (v 14.] Aperuerunt in me os suum: aperuerunt in me os, non de Scripturis tuis, sed de cupiditatibus suis. Sicut leo rapiens et rugiens: sicut leo cuius rapina est, quod apprehensus adductus sum; et rugitus, Crucifige, Crucifige!
1. 15. (v 15.] Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt omnia ossa mea: sicut aqua effusus sum, ubi lapsi sunt persecutores mei; et timore dispersa sunt a me firmamenta corporis, hoc est Ecclesiae, discipuli mei. Factum est cor meum sicut cera liquescens, in medio ventris mei: sapientia mea, quae in sanctis libris de me conscripta est, tamquam dura et clausa non intellegebatur; sed postquam ignis meae passionis accessit, tamquam liquefacta, manifestata est, et excepta est in memoria Ecclesiae meae.
2. 16. (v 16.] Exaruit velut testa virtus mea: exaruit passione virtus mea; non velut fenum, sed velut testa, quae fit igne firmior. Et lingua mea adhaesit faucibus meis: et servaverunt apud se praecepta mea illi, per quos locuturus eram. Et in pulverem mortis deduxisti me: et in impios morti destinatos, quos tamquam pulverem proicit ventus a facie terrae, deduxisti me.
3. 17. (v 17.] Quoniam circumdederunt me canes multi: quoniam circumdederunt me, non pro veritate, sed pro consuetudine, latrantes multi. Concilium malignantium circumdedit me. Foderunt manus meas et pedes: foderunt clavis manus meas et pedes.
4. 18. (v 18.] Dinumeraverunt omnia ossa mea: dinumeraverunt in ligno crucis extenta omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: ipsi vero, id est non mutati, consideraverunt et conspexerunt me.
5. 19. (v 19.] Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.
6. 20. (v 20.] Tu autem, Domine, ne longe feceris auxilium tuum a me: tu autem, Domine, non in fine saeculi, sicut caeteros; sed statim resuscita me. In defensionem meam aspice: aspice, ne quid mihi noceant.
7. 21. (v 21.] Erue a framea animam meam: erue animam meam a lingua dissensionis. Et de manu canis unicam meam: et de potestate populi ex consuetudine latrantis Ecclesiam meam.
8. 22. (v 22.] Salvum me fac de ore leonis: salvum me fac de ore regni saecularis. Et a cornibus unicornuorum humilitatem meam: et a sublimitatibus superborum se singulariter erigentium, consortesque non ferentium, salvam fac humilitatem meam.
9. 23. (v 23.] Narrabo nomen tuum fratribus meis: narrabo nomen tuum humilibus, et se invicem diligentibus sicut a me dilecti sunt fratribus meis. In medio Ecclesiae cantabo te: in medio Ecclesiae gaudens praedicabo te.
10. 24. (v 24.] Qui timetis Dominum, laudate eum: qui timetis Dominum, nolite quaerere laudem vestram, sed ipsum laudate. Universum semen Iacob, magnificate eum: universum semen eius cui maior serviet, magnificate eum.
11. 25. (v 25.] Timeat eum omne semen Israel: timeant eum omnes ad novam vitam nati, et ad visionem Dei reparati. Quoniam non sprevit neque despexit precem pauperis: quoniam non sprevit precem, non illius qui verbis delictorum clamans ad Deum vitam vanam transire nolebat, sed precem pauperis non tumentis in pompis transeuntibus. Neque avertit faciem suam a me: sicut ab illo qui dicebat, Clamabo ad te, nec exaudies. Et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
12. 26. (v 26.] Apud te laus meas: non enim laudem meam quaero, quia tu mihi es laus, qui in sancto habitas, et iam sanctum te deprecantem exaudis, laus Israel. In Ecclesia magna confitebor tibi: in Ecclesia orbis terrarum confitebor tibi. Vota mea reddam coram timentibus eum: sacramenta corporis et sanguinis mei reddam coram timentibus eum.
13. 27. (v 27.] Edent pauperes, et saturabuntur: edent humiles et contemptores saeculi, et imitabuntur; ita enim nec copiam huius saeculi concupiscent, nec timebunt inopiam. Et laudabunt Dominum qui requirunt eum: nam laus Domini est eructatio saturitatis illius. Vivent corda eorum in saeculum saeculi: nam cibus ille cordis est.
14. 28. (v 28.] Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae: commemorabuntur; exciderat enim Deus Gentibus mortaliter natis et in exteriora tendentibus; et tunc convertentur ad Dominum universi fines terrae. Et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium: et adorabunt in conscientiis suis universae patriae gentium.
15. 29. (v 29.] Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium: quoniam Domini est regnum, non superborum hominum; et ipse dominabitur gentium.
16. 30. (v 30.] Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae: manducaverunt corpus humilitatis Domini sui etiam divites terrae, nec sicut pauperes saturati sunt usque ad imitationem, sed tamen adoraverunt. In conspectu eius procident universi qui descendunt in terram: solus enim videt quomodo procidant universi, qui coelestem conversationem deserentes, in terra eligunt beati apparere hominibus, non videntibus ruinam eorum.
1. 31. (v 31.] Et anima mea ipsi vivet: et anima mea quae in contemptu saeculi huius quasi mori videtur hominibus, non sibi, sed ipsi vivet. Et semen meum serviet illi: et opera mea, vel per me credentes in eum, servient illi.
2. 32. (v 32.] Annuntiabitur Domino generatio ventura: annuntiabitur in honorem Domini generatio Novi Testamenti. Et annuntiabunt iustitiam eius: et annuntiabunt Evangelistae iustitiam eius. Populo qui nascetur quem fecit Dominus: populo qui nascetur ex fide Domino.
Aug. in Psalmos enar. 18