Aug. in Psalmos enar. 24
24
(Ps 24)
1. 1. (v 1.] In finem, psalmus ipsi David. Christus, sed in Ecclesiae persona, loquitur: nam magis ad populum christianum conversum ad Deum pertinent quae dicuntur.
2. 2. (v 2.] Ad te, Domine, levavi animam meam: desiderio spiritali, quae carnalibus desideriis conculcabatur in terra. Deus meus, in te confido, non erubescam: Deus meus, ex eo quod in me confidebam, perductus sum usque ad istam infirmitatem carnis; et qui deserto Deo sicut Deus esse volui, a minutissima bestiola mortem timens, de superbia mea irrisus erubui; iam ergo in te confido, non erubescam.
3. 3. (v 3.] Neque irrideant me inimici mei: neque irrideant me, qui serpentinis atque occultis suggestionibus insidiantes, et suggerentes Euge, Euge, ad haec deiecerunt. Etenim universi qui te exspectant non confundentur.
4. 4. (v 4.] Confundantur inique facientes vana: confundantur inique facientes, ad acquirenda quae transeunt. Vias tuas, Domine, notas fac mihi, et semitas tuas edoce me: quae non latae sunt, nec multitudinem ad interitum ducunt ; sed angustas et paucis notas semitas tuas edoce me.
5. (v 5.] Dirige me in veritate tua: errores fugientem. Et doce me: nam per meipsum non novi, nisi mendacium. Quoniam tu es Deus salutaris meus, et te sustinui tota die: neque enim dimissus a te de paradiso, et in longinquam regionem peregrinatus, per meipsum redire possum, nisi occurras erranti; nam reditus meus toto tractu temporis saecularis misericordiam tuam sustinuit.
1. 6. (v 6.] Reminiscere miserationum tuarum, Domine: reminiscere operum misericordiae tuae, Domine, quia tamquam oblitum te homines putant. Et quia misericordiae tuae a saeculo sunt: et hoc reminiscere, quia misericordiae tuae a saeculo sunt. Nunquam enim sine illis fuisti, qui etiam peccantem hominem vanitati quidem, sed in spe subiecisti, et tot tantisque creaturae tuae consolationibus non deseruisti.
2. 7. (v 7.] Delicta iuventutis meae et ignorantiae meae ne memineris: delicta confidentis audaciae meae et ignorantiae meae ne ad vindictam reserves, sed tamquam excidant tibi. Secundum misericordiam tuam memor esto mei, Deus: memor esto quidem mei, non secundum iram qua ego dignus sum, sed secundum misericordiam tuam quae te digna est. Propter bonitatem tuam, Domine: non propter meritum meum, sed propter bonitatem tuam, Domine.
3. 8. (v 8.] Dulcis et rectus Dominus: dulcis est Dominus, quandoquidem et peccantes et impios ita miseratus est, ut omnia priora donarit; sed etiam rectus est Dominus, qui post misericordiam vocationis et veniae, quae habet gratiam sine meritis, digna ultimo iudicio merita requiret. Propter hoc legem statuet delinquentibus in via: quia misericordiam praerogavit ut perduceret in viam.
9. (v 9.] Diriget mites in iudicio: diriget mites, nec perturbabit in iudicio eos qui sequuntur voluntatem eius, nec ei resistendo praeponunt suam. Docebit mansuetos vias suas: docebit vias suas, non eos qui praecurrere volunt, quasi seipsos melius regere possint; sed eos qui non erigunt cervicem, neque recalcitrant, cum eis iugum lene imponitur et sarcina levis.
4. 10. (v 10.] Universae viae Domini misericordia et veritas. Quas autem vias docebit eos, nisi misericordiam qua placabilis, et veritatem qua incorruptus est? Quorum unum praebuit donando peccata, alterum merita iudicando. Et ideo universae viae Domini, duo adventus Filii Dei, unus miserantis, alter iudicantis. Pervenit ergo ad eum tenens vias eius, qui nullis meritis suis se liberatum videns, deponit superbiam, et deinceps cavet examinantis severitatem, qui clementiam subvenientis expertus est. Requirentibus testamentum eius et testimonia eius: intellegunt enim Dominum misericordem primo adventu, et secundo iudicem, qui mites et mansueti requirunt testamentum eius, cum sanguine suo nos in novam vitam redemit; et in Prophetis atque Evangelistis testimonia eius.
5. 11. (v 11.] Propter nomen tuum, Domine, propitiaberis peccato meo; multum est enim: non solum peccata mea donasti, quae antequam crederem admisi; sed et peccato meo, quod multum est, quia et in via non deest offensio, sacrificio contribulati spiritus propitiaberis.
6. 12. (v 12.] Quis est homo, qui timeat Dominum? unde incipit venire ad sapientiam. Legem statuet ei in via quam elegit: legem statuet ei in via quam liber apprehendit, ne impune iam peccet.
7. 13. (v 13.] Anima eius in bonis demorabitur, et semen eius haereditate possidebit terram: et opus eius haereditatem solidam instaurati corporis possidebit.
8. 14. (v 14.] Firmamentum est Dominus timentium eum: infirmorum videtur esse timor, sed firmamentum est Dominus timentium eum. Et nomen Domini quod glorificatum est per orbem terrarum, firmat timentes eum. Et testamentum ipsius ut manifestetur illis: et facit ut testamentum ipsius manifestetur illis, quia haereditas Christi gentes sunt, et termini terrae.
9. 15. (v 15.] Oculi mei semper ad Dominum; quia ipse evellet de laqueo pedes meos: nec timeam pericula terrena, dum terram non intueor; quoniam ille quem intueor, evellet de laqueo pedes meos.
10. 16. (v 16.] Respice in me, et miserere mei; quoniam unicus et pauper sum ego: quoniam unicus populus, unicae Ecclesiae tuae servans humilitatem, quam nulla schismata vel haereses tenent.
11. 17. (v 17.] Tribulationes cordis mei multiplicatae sunt: tribulationes cordis mei abundante iniquitate et refrigescente caritate multiplicatae sunt. De necessitatibus meis educ me: quoniam haec tolerare mihi necesse est, ut perseverans usque in finem salvus sim, de necessitatibus meis educ me.
1. 18. (v 18.] Vide humilitatem meam et laborem meum: vide humilitatem meam, qua nunquam me iactantia iustitiae ab unitate abrumpo; et laborem meum, quo indisciplinatos mihi commixtos suffero. Et remitte omnia peccata mea: et his sacrificiis propitiatus remitte peccata mea, non illa tantum iuventutis et ignorantiae meae antequam crederem, sed etiam ista quae iam ex fide vivens per infirmitatem vel vitae huius caliginem admitto.
2. 19. (v 19.] Respice inimicos meos, quoniam multiplicati sunt: non solum enim foris, sed etiam in ipsa intus Ecclesiae communione non desunt. Et odio iniquo oderunt me: et oderunt me diligentem se.
3. 20. (v 20.] Custodi animam meam, et erue me: custodi animam meam, ne decliner ad imitationem eorum; et erue me a perplexitate, qua mihi miscentur. Non confundar, quoniam speravi in te: non confundar si forte insurgunt adversum me; quoniam non in me, sed in te speravi.
4. 21. (v 21.] Innocentes et recti adhaeserunt mihi, quoniam sustinui te, Domine: innocentes et recti non praesentia corporali miscentur tantum, sicut mali, sed consensione cordis in ipsa innocentia et rectitudine adhaerent mihi; quoniam non defeci, ut imitarer malos; sed sustinui te, exspectans ventilationem ultimae messis tuae.
5. 22. (v 22.] Redime, Deus, Israel ex omnibus tribulationibus eius: redime, Deus, populum tuum, quem praeparasti ad visionem tuam, ex tribulationibus eius, non tantum quas foris, sed etiam quas intus tolerat.
25
(Ps 25)
1. 1. (v 1.] Ipsi David. Ipsi David, non mediatori homini Christo Iesu, sed omni Ecclesiae iam perfecte in Christo stabilitae, attribui potest.
2. 2. Iudica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ambulavi; iudica me, Domine, quoniam post misericordiam quam tu mihi praerogasti, innocentiae meae habeo aliquod meritum, cuius viam custodivi. Et in Domino sperans non movebor: nec tamen etiam sic in me, sed in Domino sperans, permanebo in eo.
3. 3. (vv 2.3.] Proba me, Domine, et tenta me: ne quid tamen occultorum meorum me lateat, proba me, Domine, et tenta me; notum me faciens, non tibi quem nihil latet, sed mihi atque hominibus. Ure renes meos et cor meum: adhibe medicinale purgatorium, quasi ignem, delectationibus et cogitationibus meis, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est: quoniam ne illo igne consumar, non merita mea, sed misericordia tua, qua me ad talem vitam perduxisti, ante oculos meos est. Et complacui in veritate tua: et quia displicuit mihi meum mendacium, complacuit autem veritas tua, placui etiam ipse cum illa et in illa.
4. 4. (v 4.] Non sedi cum concilio vanitatis: non elegi apponere cor meum his qui providere conantur, quemadmodum, quod fieri non potest, rerum transeuntium, perfructione beati sint. Et cum iniqua gerentibus non introibo: et quia ipsa causa est omnium iniquitatum, ideo cum iniqua gerentibus absconditam conscientiam non habebo.
5. 5. (v 5.] Odio habui congregationem malignorum: ut autem veniatur ad ipsum concilium vanitatis, congregationes malignorum fiunt, quas odio habui. Et cum impiis non sedebo: et ideo cum tali concilio, cum impiis non sedebo, id est, placitum non collocabo. Et cum impiis non sedebo.
6. 6. (v 6.] Lavabo in innocentibus manus meas: munda faciam inter innocentes opera mea; lavabo inter innocentes manus meas, quibus amplexabor sublimia tua. Et circumdabo altare tuum, Domine.
7. 7. (v 7.] Ut audiam vocem laudis tuae: ut discam quemadmodum te laudem. Et enarrem universa mirabilia tua: et cum didicero, exponam omnia mirabilia tua.
8. 8. (v 8.] Domine, dilexi decorem domus tuae: Ecclesiae tuae. Et locum habitationis gloriae tuae: ubi habitans glorificaris.
9. 9. (v 9.] Ne perdas cum impiis animam meam: ne ergo simul perdas cum his qui te oderunt, animam meam, quae dilexit decorem domus tuae. Et cum viris sanguinum vitam meam: et cum his qui proximum oderunt. Nam duobus praeceptis decoratur domus tua.
10. 10. (v 10.] In quorum manibus iniquitates sunt: ne itaque me perdas cum impiis et cum viris sanguinum, quorum opera iniqua sunt. Dextera eorum repleta est muneribus: et quod eis ad obtinendam salutem aeternam datum est, ad accipienda huius saeculi munera converterunt, existimantes quaestum esse pietatem.
1. 11. (v 11.] Ego autem in innocentia mea ambulavi: redime me, et miserere mei: valeat mihi ad perfectionem liberationis, tantum pretium sanguinis Domini mei; et in periculis huius vitae, misericordia tua non deserat me.
2. 12. (v 12.] Pes meus stetit in rectitudine: dilectio mea non recessit a iustitia tua. In Ecclesiis benedicam te, Domine: non occultabo eis quos vocasti benedictionem tuam, Domine; quoniam dilectioni tuae subinfero proximi dilectionem.
Ps 25
1. Paulus apostolus cum legeretur, audivit nobiscum Sanctitas vestra: Sicut est, inquit, veritas in Iesu, deponere vos secundum priorem conversationem veterem hominem, eum qui corrumpitur secundum concupiscentias deceptionis; renovamini autem spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis. Et ne aliquis arbitraretur deponendam esse aliquam substantiam, quemadmodum se exspoliat tunica; aut aliquid forinsecus accipiendum, quomodo accipit aliquod vestimentum, quasi ponens unam tunicam et sumens alteram; et carnalis iste intellectus non permitteret homines agere in se intus spiritaliter quod praecipiebat Apostolus: secutus est, et exposuit quid esset exui veterem hominem, et indui novum. Caetera enim lectionis ipsius ad eumdem intellectum pertinent. Ait quippe quasi dicenti: Et quomodo me exuturus sum veterem, aut quomodo induturus novum? An ipse tertius homo sum depositurus veterem hominem, quem habui, et accepturus novum, quem non habui; ut tres homines intellegantur, et sit in medio qui deponit veterem hominem, et accipit novum? ne ergo quisquam tali carnali cogitatione impeditus, minus faceret quod iubetur, et non faciens excusaret se de obscuritate lectionis, dicit in consequentibus: Quapropter deponentes mendacium, loquimini veritatem. Et ecce hoc est deponere veterem hominem, et induere novum: Quapropter, deponentes mendacium, loquimini veritatem, unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra. Omnes proximi sumus.
2. Ne autem quisquam vestrum ita cogitet, fratres, cum christiano loquendam veritatem et cum pagano mendacium. Cum proximo tuo loquere. Proximus tuus ille est, qui tecum natus est ex Adam et Eva. Omnes proximi sumus conditione terrenae nativitatis: sed aliter fratres illa spe coelestis haereditatis. Proximum tuum debes putare omnem hominem, et antequam sit christianus. Non enim nosti quid sit apud Deum, quomodo illum praesciverit Deus ignoras. Aliquando quem irrides adorantem lapides, convertitur, et adorat Deum, fortasse religiosius quam tu, qui eum paulo ante irridebas. Sunt ergo proximi nostri latentes in his hominibus, qui nondum sunt in Ecclesia; et sunt longe a nobis latentes in Ecclesia. Ideoque qui non scimus futura, unumquemque proximum habeamus, non solum conditione mortalitatis humanae, qua in hanc terram eadem sorte devenimus; sed etiam spe illius haereditatis, quia non scimus quid futurus sit qui modo nihil est. Christus sol iustitiae.
3. Ergo attendite caetera in induendo novum hominem et exuendo veterem. Deponentes, inquit, mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo: quia sumus invicem membra. Irascimini; et nolite peccare. Si propterea irasceris servo tuo quia peccavit: ne et tu ipse pecces, irascere tibi. Sol non occidat super iracundiam vestram : intellegitur quidem secundum tempus, fratres; quia etsi ex ipsa humana conditione et infirmitate mortalitatis, quam portamus, subrepit ira christiano, non debet diu teneri et fieri pridiana. Eice illam de corde antequam occidat lux ista visibilis, ne te deserat lux illa invisibilis. Sed et aliter bene intellegitur, quia est noster sol iustitiae veritas Christus, non iste sol qui adoratur a Paganis et Manichaeis, et videtur etiam a peccatoribus; sed ille alius cuius veritate humana natura illustratur, ad quem gaudent Angeli, hominum autem infirmatae acies cordis etsi trepidant sub radiis eius, ad eum tamen contemplandum per mandata purgantur. Cum coeperit iste sol in homine habitare per fidem, non tantum in te valeat iracundia quae in te nascitur, ut occidat super iracundiam tuam, id est, deserat Christus mentem tuam; quia non vult habitare Christus cum iracundia tua. Videtur enim quasi ipse a te occidere, cum tu ab ipso occidas: quia ira cum inveteraverit, odium fit; cum factum fuerit odium, iam homicida es. Omnis enim qui odit fratrem suum, homicida est, sicut dicit Ioannes apostolus. Item ipse dicit, quia omnis qui odit fratrem suum, in tenebris manet : et non mirum si ille in tenebris manet, a quo occidit sol. Vetus homo et novus.
4. Ad hoc forte etiam pertinet quod audistis in Evangelio: Periclitabatur navigium in stagno, et dormiebat Iesus. Navigamus enim per quoddam stagnum, et ventus et procellae non desunt: tentationibus quotidianis huius saeculi prope oppletur nostrum navigium. Unde autem fit, nisi quia dormit Iesus? Si non dormiret in te Iesus, tempestates istas non patereris; sed tranquillitatem haberes interius, convigilante tecum Iesu. Quid est autem, dormit Iesus? Fides tua quae est de Iesu, obdormivit. Surgunt procellae stagni huius, vides malos florere, bonos laborare; tentatio est, fructus est. Et dicit anima tua: O Deus, ipsa est iustitia tua, ut mali floreant, boni laborent? Dicis Deo: Ipsa est iustitia tua? Et Deus tibi: Ipsa est fides tua? Haec enim tibi promisi? ad hoc christianus factus es, ut in saeculo isto floreres? torqueris, quia hic mali florent, qui cum diabolo postea torquebuntur? Sed unde hoc dicis? unde fluctibus stagni et tempestate turbaris? Quia dormit Iesus, id est, quia fides tua quae est de Iesu, sopita est in corde tuo. Quid facis ut libereris? Excita Iesum, et dic: Magister, perimus. Movent enim incerta stagni: perimus. Evigilabit ille, id est, rediet ad te fides tua; et adiuvante illo, considerabis in anima tua, quia quae dantur modo malis, non cum illis perseverabunt: aut enim viventes eos deserunt, aut a morientibus deseruntur; tibi autem quod promittitur, manebit in aeternum. Illis quod temporaliter conceditur, cito tollitur. Floruit enim ut flos feni. Omnis enim caro fenum: aruit fenum, et flos decidit: verbum autem Domini manet in aeternum. Pone ergo dorsum ad id quod cadit, et faciem ad illud quod manet. Evigilante Christo iam tempestas illa non quatiet cor tuum, non opplebunt fluctus navim tuam: quia fides tua imperat ventis et fluctibus, et transiet periculum. Ad hoc enim pertinet, fratres, totum id quod dicit Apostolus, de exuendo veterem hominem. Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram: neque locum detis diabolo: vetus ergo dabat locum, novus non det. Qui furabatur, iam non furetur : vetus ergo furabatur, novus non furetur. Ipse homo est, unus homo est: Adam erat, Christus sit: vetus erat, novus sit; et caetera quae ibi sequuntur.
5. Sed psalmum videamus paulo diligentius, quia cum quisque profecerit in Ecclesia, necesse est patiatur malos in Ecclesia. Sed non eos cognoscit qui talis est; quamquam multi mali murmurent adversus malos, quomodo facilius unus sanus fert duos aegrotos, quam duo aegroti se invicem singulos. Itaque hoc praecipimus, fratres: Area est Ecclesia huius temporis: saepe diximus, saepe dicimus: Et paleam habet et frumentum. Nemo quaerat exire totam paleam, nisi tempore ventilationis. Nemo ante tempus ventilationis deserat aream, quasi dum non vult pati peccatores: ne praeter aream inventus, prius ab avibus colligatur, quam ingrediatur in horreum. Quomodo autem hoc, fratres, dicamus attendite. Grana cum coeperint triturari, inter paleas iam se non tangunt; ita quasi se non noverunt, quia intercedit palea. Et quicumque longius attendit aream, paleam solam putat: nisi diligentius intueatur, nisi manum porrigat, nisi spiritu oris, id est, flatu purgante discernat, difficile pervenit ad discretionem granorum. Ergo aliquando et ipsa grana ita sunt, quasi seiuncta ab invicem, et non se tangentia, ut putet unusquisque cum profecerit, quod solus sit. Haec cogitatio, fratres, Eliam tentavit, tantum virum ; et dixit ad Deum, sicut etiam Apostolus commemorat:
Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego remansi solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Non dixit ei: Habes alios duos aut tres similes tibi. Noli, inquit, putare te solum. Alia, inquit, septem millia sunt, et solum te putas! Itaque hoc breviter praecipimus, ut dicere coeperam. Intendat mecum fraterna Sanctitas vestra, et adsit misericordia Dei in cordibus nostris, ut sic a vobis intellegatur, ut fructificet, et in vobis operetur. Audite breviter: Quisquis adhuc malus est, non putet neminem bonum esse: quisquis bonus est, non putet se solum bonum esse. Tenetis hoc? Ecce repeto, videte quia dico: Quisquis malus est, interrogans conscientiam suam, et male sibi renuntians, non arbitretur neminem bonum esse: quisquis bonus est, non arbitretur se solum bonum esse; et non timeat bonus in commixtione malorum, quia veniet tempus ut inde segregetur. Ad hoc enim hodie cantavimus: Ne perdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Quid enim est: Ne cum impiis perdas? Ne simul perdas. Quare timet ne simul perdat? Video enim dictum Deo, quia modo simul nos pateris, quos pateris simul, noli perdere simul. Et hoc habet totus psalmus, quem volo breviter cum Sanctitate vestra considerare, quia brevis est.
6. (v 1.] Iudica me, Domine: molesta vota et quasi periculosa optat sibi, ut iudicetur. Quid est iudicari quod optat? Discerni se optat a malis. Alio loco evidenter dicit de ipso iudicio discretionis: Iudica me, Domine, et discerne causam meam de gente non sancta. Ostendit quid dixerit: Iudica: ne tamquam sine iudicio (quia modo et boni et mali intrant in Ecclesiam) et boni et mali eant in ignem aeternum. Iudica me, Domine. Quare? Quoniam ego in innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor. Quid est, in Domino sperans? Ille enim titubat inter malos, qui non in Domino sperat; hinc factum est ut schismata fierent. Trepidaverunt inter malos, cum ipsi peiores essent, et quasi nollent esse boni inter malos. O si frumenta essent, usque ad tempus ventilationis paleam in area tolerarent. Sed quia palea erant, flavit ventus ante ipsam ventilationem, et rapuit de area paleam, et proiecit in spinas. Et palea quidem inde proiecta est: sed numquid quod remansit frumentum solum est? Non volat ante ventilationem nisi palea, remanet autem et frumentum et palea; ventilabitur vero palea cum venerit tempus ventilationis. Hoc dixit iste: In innocentia mea ambulavi, et in Domino sperans non movebor. Si enim speravero in homine, visurus sum fortasse ipsum hominem aliquando male viventem, nec eas vias tenentem, quas vel didicit vel docet in Ecclesia bonas, sed quas diabolo docente sectatus est; et quia spes mea in homine erit, titubante homine titubabit spes mea, et cadente homine cadet spes mea: quia vero in Domino spero, non movebor.
7. (v 2.] Sequitur: Proba me, Domine, et tenta me; ure renes meos et cor meum. Quid est, ure renes meos et cor meum? Ure delectationes meas, ure cogitationes meas (cor pro cogitationibus, renes pro delectationibus posuit) ne aliquid mali cogitem, ne aliquid mali me delectet. Unde autem ures renes meos? Igne verbi tui. Unde ures cor meum? Calore spiritus tui. De quo calore alibi dicitur: Et non est qui se abscondat a calore eius : et de quo igne Dominus dicit: Ignem veni mittere in terram.
8. (v 3.] Ergo sequitur: Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua: hoc est, non in homine complacui, sed intus complacui tibi, ubi tu vides; et non timeo si displiceam ubi homines vident, sicut ait Apostolus: Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero.
9. (vv 4.5.] Non sedi, inquit, cum concilio vanitatis. Hoc quid est: Non sedi, intendat Sanctitas vestra. Quomodo videt Deus, dicit non sedi. Aliquando non es in concilio, et ibi sedes. Verbi gratia, in theatro non sedes, sed cogitas theatrica, contra quae dictum est: Ure renes meos: ibi sedes corde, quamvis non sis ibi corpore. Contingat autem ut tenearis ab aliquo, et ibi colligeris, aut aliquod officium pium faciat te ibi sedere. Quomodo potest hoc evenire? Contingit ex officio pietatis ut servo Dei sit necessitas in amphitheatro esse; liberare volebat nescio quem gladiatorem, fieri posset ut sederet, et exspectaret donec ille exiret quem liberare cupiebat. Ecce non sedit in concilio vanitatis, quamvis illic corpore sedere videretur. Quid est sedere? Consentire cum his qui ibi sedent: quod si praesens non feceris, non ibi sedisti: si absens feceris, sedisti ibi. Et cum iniqua gerentibus non introibo. Odio habui congregationem malignorum. Videtis quia intus est. Et cum impiis non sedebo. Innocentes adeamus Dominum.
10. (v 6.] Lavabo in innocentibus manus meas: non aqua ista visibili. Lavas manus, quando pie cogitas de operibus tuis, et innocenter coram oculis Dei: quia est et altare coram oculis Dei, quo ingressus est sacerdos, qui pro nobis se primus obtulit. Est coeleste altare, et non amplectitur illud altare, nisi qui lavat manus in innocentibus. Nam multi altare hoc tangunt indigni, et tolerat Deus pati iniuriam ad tempus sacramenta sua. Sed numquid, fratres mei, quomodo sunt parietes isti, sic erit Ierusalem coelestis? Non quomodo reciperis cum malis intra parietes istos ecclesiae, ita recipieris cum malis in sinum Abrahae: non ergo timeas, lava manus. Et circumdabo altare Domini: ubi offers vota Domino, ubi preces fundis, ubi conscientia tua pura est, ubi dicis Deo qui sis; et si aliquid est in te forte quod displiceat Deo, curat ille cui confiteris. Lava ergo in innocentibus manus tuas, et circumda altare Domini, ut audias vocem laudis. In Domino gloriemur oportet.
11. (v 7.] Hoc enim sequitur: Ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. Quid est: Ut audiam vocem laudis? Ut intellegam, inquit. Hoc est enim audire coram Deo, non quomodo sonos istos, quos multi audiunt, et multi non audiunt. Quam multi ad nos audientes sunt, et ad Deum surdi sunt! Quam multi habentes aures, non habent illas aures de quibus dicit Iesus: Qui habet aures audiendi, audiat ! Ergo quid est audire vocem laudis? Dicam si potero, adiuvante misericordia Domini, et orationibus vestris. Audire vocem laudis, est intellegere intus, quia quidquid in te mali est de peccatis, tuum est; quidquid boni in iustificationibus, Dei est. Ita audi vocem laudis, ut non te laudes et quando bonus es: nam laudando te bonum, fis malus; bonum enim te fecerat humilitas, malum te facit superbia. Conversus eras ut illuminareris, et conversione tua factus es luminosus, factus illustratus conversione. Sed quo? numquid ad te? Si ad te conversus posses illuminari, nunquam posses tenebrari, quia tecum semper esses. Quare illuminatus es? Quia convertisti te ad aliud quod tu non eras. Quid est aliud quod tu non eras? Deus lumen est. Non enim tu lumen eras, quia peccator eras. Dicit enim Apostolus eis quos vult audire vocem laudis: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux. Quid est: Fuistis aliquando tenebrae, nisi veteres homines? Nunc autem lux: non sine causa lux estis, qui fuistis iamdudum tenebrae, nisi quia illuminati estis. Noli putare teipsum esse lucem: illa est lux, quae illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ; tu autem per teipsum, per malam voluntatem, per aversionem tuam tenebratus eras, modo luces. Sed subiecit statim, ne superbirent illi quibus dictum est: Nunc autem lux, et addidit, in Domino. Sic enim ait: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ergo si praeter Dominum, nec lux: si autem ideo lux, quia in Domino; quid habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Hoc enim ipse Apostolus dixit alio loco hominibus superbientibus, et volentibus sibi tribuere quod Dei est, et de bono sic gloriari quasi de suo, hoc eis dicit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Qui dedit humili, aufert superbo: quia qui dedit, potest auferre. Ad hoc enim pertinet, fratres, si tamen exposui quod volui, exposui autem quantum potui, etsi non quantum volui, ad hoc pertinet quod ait: Lavabo in innocentibus manus meas, et circumdabo altare tuum, Domine, ut audiam vocem laudis tuae: id est, ex ipso bono meo non de me praesumam, sed de te qui dedisti, ne laudari velim de me in me, sed de te in te. Ideo sequitur: Ut audiam vocem laudis tuae, et enarrem universa mirabilia tua: non mea, sed tua.
12. (vv 8.9.] Et iam videte, fratres, videte amatorem illum Dei de Deo praesumentem, positum inter malos, rogantem Deum ut non comperdatur cum malis, quia non errat Deus in iudicando. Tu enim cum videris homines in unum locum intrasse, putas eiusdem meriti esse: Deus autem non fallitur, noli timere. Tu iudicante vento discernis paleam a frumento: ventum vis flare tibi, et tu non es ventus, sed optas tibi flare ventum: et cum ventilabro utrumque excusseris, ventus leve tollit, grave manet. Quaeris ergo ventum ad iudicandam aream. Numquid Deus quaerit alterum qui secum iudicet, ne perdat cum malis bonos? Non itaque timeas; securus esto bonus, etiam in medio malorum; et dic quae audis: Domine, dilexi decorem domus tuae. Domus Dei, Ecclesia est; adhuc habet malos, sed decor domus Dei in bonis est, in sanctis est: ipsum decorem domus tuae dilexi. Et locum habitationis gloriae tuae. Quid est hoc? Et hoc dicam, ad illum sensum pertinet subobscurum aliquantum: adiuvet me Dominus, et intentio cordis vestri ab eodem Domino inspirata. Quid ait, locum habitationis gloriae tuae? Dixit prius, decorem domus tuae: et exponit quid sit decor domus Dei: Locus, inquit, habitationis gloriae tuae. Non sufficit dicere: Locus habitationis Dei, sed: Locus habitationis gloriae Dei. Quae est gloria Dei? De qua paulo ante dicebam, ut et qui fit bonus, 20 21
non in se, sed in Domino glorietur. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. In quibus ergo sic habitat Dominus, ut et de bonis suis ipse glorificetur, ut non sibi velint tribuere, et quasi proprium vindicare quod ab illo acceperunt, ipsi pertinent ad decorem domus Dei. Nec discerni illos vellet Scriptura, nisi quia sunt quidam qui donum Dei habent quidem, et nolunt in Deo gloriari, sed in se: habent quidem donum Dei, sed non pertinent ad decorem domus Dei. Qui enim pertinent ad decorem domus Dei, in quibus habitat gloria Dei, ipsi sunt locus habitationis gloriae Dei. In quibus autem habitat gloria Dei, nisi qui sic gloriantur, ut non in se, sed in Domino glorientur? Ergo quia dilexi decorem domus tuae, id est, omnes qui ibi sunt et gloriam tuam quaerunt; sed et non praesumpsi in homine, et non consensi impiis, et non introibo, et non sedebo in congregatione eorum; quia ita fui in Ecclesia Dei, quid mihi retribues? Sequitur quid respondeamus: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Quomodo christianis sit agendum.
13. (vv 10-12.] In quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus: munera non solum pecunia est, non solum aurum et argentum, non solum exenia sunt; neque omnes qui accipiunt ea, accipiunt munera. Aliquando enim accipiuntur ab Ecclesia. Quod dico, Petrus accepit, Dominus accepit, loculos habuit, ea quae mittebantur Iudas auferebat. Sed quid est accipere munera? Propter munera laudare hominem, adulari homini, palpare blandiendo, iudicare contra veritatem propter munera. Propter quae munera? Non solum propter aurum et argentum et huiusmodi aliquid, sed etiam propter laudem qui iudicat male, munus accipit, et munus quo nihil inanius. Patuit enim illi manus ad accipiendum iudicium linguae alienae, et perdidit iudicium conscientiae suae. Ergo in quorum manibus iniquitates sunt, dextera eorum repleta est muneribus. Videtis, fratres, quia coram Deo sunt, et in quorum manibus non sunt iniquitates, nec dextera eorum repleta est muneribus, utique coram Deo, et non possunt nisi Deo dicere: Tu scis: non possunt nisi illi dicere: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam; qui solus potest videre, quia non accipiunt munera. Verbi causa, contingit ut duo homines habeant causam apud servum Dei; nemo nisi suam iustam dicit causam; nam si iniquam putaret causam suam, iudicem non quaereret. Et ille se putat iustam causam habere, et ille. Veniunt ad iudicem. Antequam proferatur sententia, ambo dicunt: Amplectimur iudicium tuum; quidquid iudicaveris, absit ut respuamus. Quid et tu dicis? Iudica quidvis, tantum iudica: prorsus si in aliquo repugnavero, anathema sim. Ambo amant iudicem antequam iudicet. Cum autem dicta fuerit sententia, contra unum erit; et neuter eorum scit contra quem futura est. Ille ergo si utrisque placere voluerit, accipit munus laudem hominum. Sed accepto munere isto, videte quod munus amittat. Accipit quod sonat, et transit: perdit quod dicitur, et nunquam transit. Verbum Dei semper dicitur, nunquam transit: verbum hominis mox ut dictum fuerit, transit. Tenet inania, dimittit solida. Si autem Deum intueatur, prolaturus est sententiam contra unum, considerato Deo, sub quo iudice illam profert. Ille autem contra quem prolata fuerit, et si iam effringi non potest, quia tenetur iure forte non ecclesiastico, sed principum saeculi, qui tantum detulerunt Ecclesiae, ut quidquid in ea iudicatum fuerit, dissolvi non possit; si ergo effringi non potest, iam non vult intueri se, et caecos oculos dirigit in iudicem, detrahit quantum potest. Placere illi, inquit, voluit, diviti favit, aut aliquid ab illo accepit, aut timuit illum offendere. Accusat quasi accepta sint munera. Si autem pauper habuerit contra divitem, et pro paupere fuerit iudicatum; dicit item dives: Accepit munera. Quae munera a paupere? Vidit, inquit, pauperem, et ne reprehenderetur quod contra pauperem fecerit, oppressit iustitiam, et protulit contra veritatem sententiam. Cum ergo necesse sit ut hoc dicatur, videte non posse dici ab his qui munera non accipiunt, nisi coram oculis Dei, qui solus videt quis accipiat, et quis non accipiat: Ego autem in innocentia mea ambulavi, redime me, et miserere mei: pes meus stetit in rectitudine. Concussus sum quidem undique scandalis et tentationibus reprehendentium iudicium humana temeritate: sed pes meus stetit in rectitudine. Quare autem in rectitudine? Quia superius dixerat: Et in Domino sperans non movebor.
14. Quid ergo concludit? In Ecclesiis benedicam te, Domine. Id est, in Ecclesiis non me benedicam, quasi certus de hominibus, sed te benedicam in operibus meis. Hoc est enim benedicere Deum in Ecclesiis, fratres, sic vivere ut per mores cuiusque benedicatur Deus. Nam qui benedicit Dominum lingua, et factis maledicit, non in Ecclesiis benedicit Dominum. Lingua prope omnes benedicunt, sed non omnes factis. Quidam voce benedicunt, quidam moribus. In quorum autem moribus non invenitur quod aiunt, faciunt blasphemari Deum, ut illi qui nondum intrant Ecclesiam, quamvis ament peccata sua, et ideo nolint esse christiani, tamen excusent se per malos, ut blandiantur sibi, seducentes seipsos, et dicant: Quid mihi persuades ut Christianus sim? Ego fraudem a christiano passus sum, et nunquam feci; falsum mihi iuravit christianus, et ego nunquam. Et cum ista dicunt, impediuntur a salute: ut nihil eis prosit, non quidem quod iam boni sunt, sed quod mediocriter mali. Quomodo enim nihil prodest aperire oculos, si sit quisque in tenebris: ita nihil prodest esse in luce, si clausi sunt oculi. Ita et paganus quidem (ut de illis potius loquamur velut bene viventibus) patentibus oculis est in tenebris; quia non agnoscit lucem suam Dominum: christianus autem male vivens, in luce quidem est nonnisi Dei, sed clausis oculis. Male vivendo enim videre non vult eum, in cuius nomine tamquam caecus est in lumine constitutus, nulla visione veri luminis animatus.
Aug. in Psalmos enar. 24