Aug. in Psalmos enar. 26
26
(Ps 26)
1. 1. (v 1.] Ipsi David, priusquam liniretur. Tiro Christi loquitur, cum accedit ad fidem. Dominus illuminatio mea et salutaris meus, quem timebo? Dominus mihi et notitiam sui et salutem dabit, quis me auferet ei? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Dominus repellet omnes impetus et insidias hostis mei, a nullo trepidabo.
2. 2. (v 2.] Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: dum accedunt ad cognoscendum me nocentes, et insultandum, ut se mihi praeferant mutanti me in melius; ut maledico dente non me consumant, sed potius carnalia desideria mea. Qui tribulant me inimici mei: non solum qui me tribulant amico animo reprehendentes, et a proposito revocare volentes, sed etiam inimici mei. Ipsi infirmati sunt, et ceciderunt: dum ergo id agunt studio defendendi sententiam suam, infirmi facti sunt ad credenda meliora; et verbum salutis, per quod facio quod eis displicet, odisse coeperunt.
3. 3. (v 3.] Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum: adversus me autem si contradicentium conspirans multitudo consistat, non timebit cor meum, ut in eorum partes transfugiam. Si insurgat in me bellum, in hac ego sperabo: si exsurgat in me persecutio huius saeculi, in hac, quam cogito petitionem, figam spem meam.
4. 4. (v 4.] Unam petii a Domino, hanc requiram: unam enim petitionem petii a Domino, hanc requiram. Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae: ut quamdiu in hac vita sum, nullae adversitates me excludant de numero eorum qui unitatem et veritatem dominicae fidei per orbem terrarum tenent. Ut contempler delectationem Domini: eo fine scilicet, ut in fide perseveranti appareat mihi species delectabilis, quam facie ad faciem contempler. Et protegar templum eius: et absorpta morte in victoriam, immortalitate induar, effectus templum eius.
5. (v 5.] Quoniam abscondit me in tabernaculo suo in die malorum meorum: quoniam abscondit me in dispensatione incarnati Verbi sui in tempore tentationum, quibus mortalis vita mea subiacet. Protexit me in abscondito tabernaculi sui: protexit me, corde credentem ad iustitiam.
6. (v 6.] In petra exaltavit me: et ut manifestum etiam fieret ad salutem, quod credidi, in sua firmitate fecit eminere confessionem meam: Et nunc ecce exaltavit caput meum super inimicos meos: quid mihi servat in finem, quando et nunc cum corpus mortuum est propter peccatum, sentio ecce mentem meam servire legi Dei, nec duci captivam sub rebellante lege peccati ? Circuivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis: consideravi orbem credentem in Christum; et in eo quod pro nobis temporaliter Deus humilatus est, gaudens laudavi eum: tali enim hostia delectatur. Cantabo et psallam Domino: corde atque opere laetabor in Domino.
7. (v 7.] Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te: exaudi, Domine, vocem interiorem, quam in aures tuas forti intentione direxi. Miserere mei, et exaudi me: miserere mei, et exaudi me in ea.
1. 8. (v 8.] Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum. Non enim hominibus me ostentavi; sed in secreto ubi solus audis, tibi dixit cor meum: Quaesivi non a te aliquod extra te praemium, sed vultum tuum. Vultum tuum, Domine, requiram: huic inquisitioni perseveranter instabo; non enim vile aliquid, sed vultum tuum, Domine, requiram, ut gratis te diligam, quia pretiosius aliquid non invenio.
2. 9. (v 9.] Ne avertas vultum tuum a me: ut inveniam quod quaero. Ne declines in ira a servo tuo: ne te quaerens, in aliud incurram. Quid enim hac poena gravius amanti et quaerenti veritatem vultus tui? Adiutor meus esto: quando hanc inveniam, nisi tu adiuves? Ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus: neque contemnas quod mortalis aeternum audet inquirere; ut enim Deus sanas plagam peccati mei.
3. 10. (v 10.] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: quoniam regnum saeculi huius et civitas saeculi huius, ex quibus temporaliter et mortaliter natus sum, dereliquerunt me quaerentem te, et despicientem quae promittebant, cum id quod quaero dare non possent. Dominus autem assumpsit me: Dominus autem, qui potest ipse dare mihi se, assumpsit me.
4. 11. (v 11.] Legem mihi constitue, Domine, in via tua: ad te igitur tendenti, et tantam professionem perveniendi ad sapientiam a timore inchoanti, legem mihi constitue, Domine, in via tua, ne aberrantem disciplina tua deserat. Et dirige me in semita recta propter inimicos meos: et dirige me in rectitudine angustiarum eius; non enim inchoare sufficit, cum inimici, donec perveniatur, non quiescant.
5. 12. (v 12.] Ne tradideris me in animas tribulantium me: ne sinas tribulantes me satiari de malis meis. Quoniam insurrexerunt mihi testes iniqui: quoniam insurrexerunt in me falsa de me dicentes, ad amovendum et revocandum me abs te, quasi gloriam ab hominibus quaeram. Et mentita est iniquitas sibi. Itaque iniquitas mendacio suo delectata est. Nam me non movit, cui ex hoc promissa est merces maior in coelis.
6. 13. (v 13.] Credo videre bona Domini, in terra viventium: et quoniam haec prior passus est Dominus meus; si ego quoque linguas morientium contemnam (Os enim quod mentitur occidit animam ), credo videre bona Domini in terra viventium, ubi nullus est falsitati locus.
14. (v 14.] Sustine Dominum, viriliter age: et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sed quando istud erit? Arduum est mortali, tardum est amanti: sed audi non fallacem vocem dicentis: Sustine Dominum. Tolera ustionem renum viriliter, et ustionem cordis fortiter: non tibi negatum putes, quod nondum accipis. Ne desperatione deficias, vide quia dictum est: Sustine Dominum.
Ps 26
1. Dominus Deus noster alloquens et consolans nos, profecto quos respicit ex iusto iudicio suo in sudore vultus nostri panem manducare, ex nobis nobis loqui dignatur, ut ostendat quia non solum est conditor noster, sed et habitator. Voces istae psalmi, quas audivimus, et ex parte cantavimus, si dicamus quod nostrae sint, verendum est quemadmodum verum dicamus: sunt enim voces magis Spiritus Dei quam nostrae. Rursum si dicamus nostras non esse, profecto mentimur. Non enim est gemitus nisi laborantium: aut omnis ista vox, quae hic sonuit, plena doloris et lacrymarum, potest esse eius qui nunquam potest esse miser. Dominus ergo misericors, nos miseri: misericors loqui dignatus miseris, dignatur etiam uti in ipsis voce miserorum. Ita utrumque verum est, et nostram esse vocem, et nostram non esse; et Spiritus Dei esse vocem, et ipsius non esse. Spiritus Dei vox est, quia ista nisi illo inspirante non diceremus: ipsius autem non est, quia ille nec miser est, nec laborat. Istae autem voces miserorum et laborantium sunt. Rursus nostrae sunt, quia voces sunt indicantes miseriam nostram: item non sunt nostrae, quia ex dono eius vel gemere meremur. In Christo et Christi et Christus sumus.
2. (v 1.] Psalmus David priusquam liniretur. Hoc habet titulus psalmi: Psalmus David priusquam liniretur, hoc est, priusquam ungeretur. Unctus est enim ille ut rex. Et solus tunc ungebatur rex, et sacerdos: duae istae illo tempore unctae personae. In duabus personis praefigurabatur futurus unus rex et sacerdos, utroque munere unus Christus, et ideo Christus a chrismate. Non solum autem caput nostrum unctum est, sed et corpus eius nos ipsi. Rex autem est, quia nos regit et ducit; sacerdos, quia pro nobis interpellat. Et quidem solus ille sacerdos talis extitit, ut ipse esset etiam sacrificium. Sacrificium obtulit Deo non aliud quam seipsum. Non enim inveniret praeter se mundissimam rationalem victimam, tamquam agnus immaculatus fuso sanguine suo redimens nos, concorporans nos sibi, faciens nos membra sua, ut in illo et nos Christus essemus. Ideo ad omnes Christianos pertinet unctio: prioribus autem Veteris Testamenti temporibus ad duas solas personas pertinebat. Inde autem apparet Christi corpus nos esse, quia omnes ungimur: et omnes in illo et Christi et Christus sumus, quia quodammodo totus Christus caput et corpus est. Unctio ista perficiet nos spiritaliter in illa vita, quae nobis promittitur. Est autem haec vox desiderantis illam vitam; est vox quaedam desiderantis gratiam Dei, quae in nobis in fine perficietur: ideo dictum est: Priusquam liniretur. Ungimur enim modo in sacramento, et sacramento ipso praefiguratur quiddam quod futuri sumus. Et illud nescio quid futurum ineffabile desiderare debemus, et in sacramento gemere, ut in ea re gaudeamus quae sacramento praemonstratur. A Domino illuminamur et salvamur.
3. Ecce quid dicit: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? ille me illuminat, recedant tenebrae; ille me salvat, recedat infirmitas; ambulans in lumine firmus, quem timebo? Non enim talem salutem dat Deus, quae ab aliquo possit extorqueri; aut tale lumen est, quod ab aliquo possit obtenebrari. Dominus illuminans, nos illuminati; Dominus salvans, nos salvati: si ergo ille illuminans, nos illuminati; et ille salvans, nos salvati; praeter ipsum nos tenebrae et infirmitas. Habentes autem in ipso spem certam et fixam et veram, quem timebimus? Dominus illuminatio tua, Dominus salutaris tuus. Inveni potentiorem, et time. Ad potentissimum omnium, ad omnipotentem, sic pertineo, ut et illuminet me, et salvet me, nec timeo aliquem praeter ipsum. Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo?
4. (v 2.] Dum appropinquant super me nocentes, ut edant carnes meas: qui tribulant me inimici mei, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt. Itaque ego quid timebo, aut quem timebo? ego quem trepidabo, aut quid trepidabo? Qui me persequuntur, ipsi infirmantur, ipsi cadunt. Quare autem persequuntur? Ut edant carnes meas. Quae sunt carnes meae? Carnales affectus mei. Saeviant persequendo, nihil in me moritur nisi mortale. Erit in me aliquid, quo persecutor pervenire non possit, ubi habitat Deus meus. Manducent carnes meas: finitis carnibus spiritus ero, et spiritalis. Et quidem tantam salutem mihi promittit Dominus meus, ut etiam modo ista caro mortalis, quae videtur permitti manibus persequentium, non pereat in aeternum; sed quod demonstratum est in capite meo resurgente, hoc omnia membra sperent. Quem timeat anima mea, quam inhabitat Deus? Quem timeat caro mea, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem ? Vultis nosse quia carnes illi manducant, qui nos persequuntur, nec ipsi autem carni nostrae metuendum est? Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Quanta autem fiducia debet esse in eo qui novit dicere: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Dominus protector vitae meae, a quo trepidabo? Protegitur imperator scutatis, et non timet; protegitur a mortalibus mortalis, et securus est: protegitur mortalis ab immortali, et timebit et trepidabit? Cur Dominus sit timendus.
5. (v 3.] Quanta autem fiducia debeat esse in eo qui ista dicit, audite: Si consistant adversum me castra, non timebit cor meum. Castra munita sunt, sed quid munitius Deo? Si exsurgat in me bellum. Quid mihi facit bellum? Potest mihi auferre spem meam? potest mihi auferre quod dat Omnipotens? Sicut non vincitur qui dat, sic non aufertur quod dat. Si auferri potest datum, vincitur dator. Ergo nec ipsa quae temporaliter accipimus, auferre nobis quisquam potest, fratres mei, nisi solus ille qui dedit. Spiritalia quae donat, non auferet, nisi tu dimiseris: carnalia vero et temporalia ipse aufert; quia et quisquis alius aufert, ipso donante potestatem, aufert. Novimus hoc, et legimus in libro Iob, quia nec ille qui videtur quasi maximam habere potestatem ad tempus diabolus, potest aliquid nisi permissus. Accepit potestatem in infima, et amisit maxima et summa. Et non est ista potestas irati, sed poena damnati. Nec ipse ergo potest habere aliquam potestatem, nisi permissus. Et in illo libro habes quem commemoravi, et in Evangelio Dominus dicit: Hac nocte postulavit satanas, ut vos cribraret sicut triticum, et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua. Permittitur autem aut ad poenam nostram, aut ad probationem. Ergo quia nobis nemo potest auferre quod dat Deus, non timeamus nisi Deum: quidquid aliud fremuerit, quidquid aliud superbierit adversus nos, non timeat cor nostrum.
6. (v 4.] Si exsurgat in me bellum, in hac ego sperabo. In qua? Unam, inquit, petii a Domino. Feminino genere appellavit quoddam beneficium, tamquam diceret: Unam petitionem. Et quomodo solemus loquentes dicere, verbi gratia: Duas habes; non dicimus Duo, hoc more loquendi usa est Scriptura: Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Videamus quid petit qui nihil timet. Magna securitas cordis. Vultis nihil timere? Hanc unam petite, quam unam petit qui nihil timet, aut quam petit ut nihil timeat? Unam, inquit, petii a Domino, hanc requiram. Hoc hic agitur ab eis qui bene ambulant. Quid est hoc? quae est illa una? Ut inhabitem in domo Domini omnes dies vitae meae. Haec est una: domus enim ea dicitur ubi semper manebimus. In ista peregrinatione dicitur domus, sed proprie tabernaculum appellatur: tabernaculum peregrinantium, et quodammodo militantium, et adversus hostem pugnantium est. Quando ergo tabernaculum est in hac vita, manifestum est quia est et hostis: nam simul habere tabernacula, hoc est esse contubernales; et nostis hoc nomen esse militantium. Ergo hic tabernaculum, ibi domus. Sed et hoc tabernaculum interdum per abusionem vicinitatis dicitur domus, et domus aliquando secundum eumdem modum dicitur tabernaculum: proprie tamen illa domus, hoc tabernaculum. Quae sint amanda.
7. Quid autem acturi simus in illa domo, habes evidenter expressisse alium psalmum: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Hac iste, si dicendum est, cupiditate ardens, et amore isto aestuans, desiderat omnes dies vitae suae in domo Domini habitare: in domo Domini omnes dies vitae suae, non quasi finiendos, sed aeternos. Sic enim dicuntur dies, quomodo anni, de quibus dictum est, et anni tui non deficient. Nam dies vitae aeternae unus dies est sine occasu. Hoc ergo dixit ad Dominum: Concupivi hanc, Unam petii, Hanc requiram. Et quasi diceremus ei: Et quid ibi facturus es? quae ibi delectatio tua? quod avocamentum cordis? quae illae deliciae, unde gaudia suppetent? Non enim ibi perdurabis, nisi felix eris. Felicitas autem illa unde succedet? Habemus enim hic felicitates diversas generis humani, et miser quisque dicitur quando illi subtrahitur quod amat. Amant ergo homines diversas res; et quando quisque quod amat habere videtur, felix vocatur. Vere autem felix est, non si id habeat quod amat; sed si id amet quod amandum est. Multi enim miseri magis habendo quod amant, quam carendo: amando enim res noxias miseri, habendo sunt miseriores. Et propitius Deus, cum male amamus, negat quod amamus: iratus autem dat amanti quod male amat. Habes evidenter dicentem Apostolum: Tradidit illos Deus in concupiscentiam cordis eorum. Dedit ergo quod amabant, sed damnando. Habes rursum negantem petitum: Propter quod ter Dominum rogavi, inquit, ut auferret eum a me (stimulum videlicet carnis), et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur. Ecce illos dedit in concupiscentiam cordis eorum; Paulo apostolo negavit quod oravit: illis dedit ad damnationem, huic negavit ad sanitatem. Cum autem id amamus quod vult Deus ut amemus, procul dubio daturus est nobis. Haec est illa una, quae debet amari, ut habitemus in domo Domini per omnes dies vitae nostrae. De summo bono.
8. Et quia in istis terrenis habitationibus, diversis deliciis et voluptatibus homines oblectantur, et unusquisque in ea vult domo habitare, ubi non habeat quod offendat animum, et habeat multa quae delectent; si autem subtrahantur ea quae delectabant, vult homo undecumque migrare: interrogemus quasi curiosius, et dicat iste, quid nos ipsi, quid acturus est in illa domo, ubi cupit et optat, desiderat et hoc unum petit a Domino, habitare in ea omnes dies vitae suae. Quid ibi agis, quaeso te? quid est quod desideras? Audi quid: Ut contempler delectationem Domini. Ecce quod amo, ecce quare volo habitare in domo Domini per omnes dies vitae meae. Habet ibi magnum spectaculum, delectationem ipsius Domini contemplari. Vult finita nocte sua haerere in luce ipsius. Tunc enim erit mane nostrum nocte transacta: unde alio loco psalmus dicit: Mane astabo tibi, et contemplabor. Modo ideo non contemplor, quia cecidi: tunc astabo, et contemplabor. Haec vox humana est. Cecidit enim homo, et non mitteretur qui erigeret, nisi cecidissemus. Nos cecidimus, ille descendit. Ille ascendit, nos levamur: quia nemo ascendit, nisi qui descendit. Qui ruit, levatur; qui descendit, ascendit. Et non ideo desperemus, quia ille solus ascendit. Levat enim nos, ad quos cadentes descendit: et stabimus, et contemplabimur, et magna delectatione perfruemur. Ecce dixi hoc, et exclamastis desiderio cuiusdam speciei nondum visae. Excedat cor vestrum omnia usitata, et excedat intentio universas cogitationes vestras solemnes ex carne, eductas a sensibus carnis, et imaginantes nescio quae phantasmata. Totum ab animo reicite, quidquid occurrerit negate: cognoscite infirmitatem cordis vestri, et quia vel occurrit quod cogitare possetis, dicite: Non est illud; non enim si illud esset, mihi iam occurrisset. Ita desiderabitis quoddam bonum. Quale bonum? Omnis boni bonum, unde omne bonum, bonum cui non additur quid sit ipsum bonum. Dicitur enim bonus homo, et bonus ager, et bona domus, et bonum animal, et bona arbor, et bonum corpus, et bona anima: adiunxisti, quoties dixisti: Bonum. Est bonum simplex, ipsum bonum quo cuncta sunt bona, ipsum bonum ex quo cuncta sunt bona: ipsa est delectatio Domini; hanc contemplabimur. Iam videte, fratres, si nos delectant bona ista quae appellantur bona, si nos delectant bona quae non sunt per se bona (omnia enim mutabilia non sunt per se bona), qualis erit contemplatio incommutabilis boni, aeterni, semper eodem modo manentis? Quandoquidem ista quae dicuntur bona, nullo pacto nos delectarent, nisi essent bona; nec alio pacto essent bona, nisi ab illo essent qui simpliciter bonus est.
1. 9. Ecce quare habitare volo, inquit, in domo Domini per omnes dies vitae meae. Dixi vobis quare: Ut contempler delectationem Domini. Ut autem semper contempler, et nulla molestia me contingat contemplantem, nulla suggestio avertat, nulla auferat alicuius potentia, nullum inimicum patiar in contemplando, et perfruar deliciis securus, ipso Domino Deo meo, quid fiet mihi? Proteget me. Non solum ergo contemplari volo delectationem Domini, ait, sed etiam protegi templum eius. Ut templum suum me protegat, ero templum eius, et protegar ab eo. Numquid tale est templum Dei, qualia templa sunt simulacrorum? Simulacra gentium templis suis proteguntur: Dominus Deus noster templum suum proteget, et securus ero. Contemplabor ad delectationem, et protegar ad salutem. Quam erit illa contemplatio perfecta, tam ista perfecta protectio; et quam illud perfectum gaudium contemplandi, tam perfecta etiam incorruptio sanitatis. Ad ista duo verba quae dixit, contempler delectationem Domini, et protegar templum eius, pertinent illa duo unde psalmus coepit: Dominus illuminatio mea, et salutaris meus, quem timebo? Quia contemplabor delectationem Domini, illuminatio mea est: quia proteget me templum suum, salutaris meus est.
2. 10. (v 5.] Quare autem nobis hoc praestat in finem? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Erit ergo mihi in domo habitatio per omnes dies vitae meae, ad hoc ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius. Ut autem illuc perveniam, unde mihi promitto? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Tunc non erunt dies malorum meorum, sed vidit me in diebus malorum meorum. Qui ergo me longe positum misericorditer respexit, secum positum quomodo beabit? Propterea ergo non impudenter unam illam petivi; nec mihi dixit cor meum: Quid petis, aut a quo petis? Audes enim a Deo aliquid petere, peccator inique? audes sperare aliquam contemplationem Dei te habiturum, infirme, immundo corde? Audeo, inquit, non de me, sed de ipsius delectatione; non de mea praesumptione, sed de illius pignore. Qui tantum pignus dedit peregrinanti, deseret pervenientem? Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum. Ecce dies malorum nostrorum, vita ista est. Dies malorum aliter habent impii, aliter fideles. Nam etiam credentes, sed adhuc peregrinantes a Domino (Quamdiu enim sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino, hoc Apostolus dixit), si dies malorum non agunt, unde vox Dominicae orationis: Libera nos a malo, si non sumus in diebus malorum? sed longe discretius dies malorum agunt qui adhuc non crediderunt: nec ipsos ille despexit. Etenim Christus pro impiis mortuus est. Audeat ergo praesumere anima humana, et unam illam petere; secura habebit, secura possidebit. Tantum dilecta est foeda, pulchra quomodo fulgebit! Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quid est absconditum tabernaculi ipsius? quid est hoc? Multa enim quasi membra tabernaculi forinsecus videntur. Et est quasi adytum, quod dicitur penetrale secretum, interius templi. Et quid est hoc? quod solus sacerdos intrabat. Et forte ipse sacerdos est absconditum tabernaculi Dei. Accepit enim de isto tabernaculo carnem, et fecit nobis absconditum tabernaculi: ut tabernaculum eius alia membra ipsius credentes in eum sint, absconditum autem tabernaculi ipse sit. Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra absconditum est cum Christo in Deo. Caput nostrum Christus in caelo est. 11. (v 6.] An vis nosse quia inde dicit? Petra nempe est Christus. Audite quid sequitur:
Quoniam abscondit me in tabernaculo suo, in die malorum meorum: protexit me in abscondito tabernaculi sui. Quaerebas quid sit absconditum tabernaculi, audi quod sequitur: In petra exaltavit me. Ergo in Christo exaltavit me. Quia in pulvere humilasti te, in petra exaltavit te. Sed Christus sursum est, tu autem adhuc deorsum. Audi sequentia: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Et nunc, antequam veniam ad illam domum, ubi volo habitare per omnes dies vitae meae, antequam veniam ad illam contemplationem Domini: Et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Adhuc patior inimicos corporis Christi, adhuc non sum exaltatus super inimicos; sed caput meum exaltavit super inimicos meos. Iam caput nostrum Christus in coelo est, adhuc inimici nostri possunt in nos saevire: nondum sumus exaltati super illos; sed caput nostrum iam ibi est. Unde hoc dixit: Saule, Saule, quid me persequeris ? Se dixit in nobis esse hic deorsum: ergo et nos in illo sumus ibi sursum, quia et nunc exaltavit caput meum super inimicos meos. Ecce quale pignus habemus, unde et nos fide et spe et caritate cum capite nostro sumus in coelo in aeternum: quia et ipsum divinitate, bonitate, unitate nobiscum est in terra usque in consummationem saeculi. Laudant creaturae Deum.
1. 12. Circumivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis: immolamus hostiam iubilationis, immolamus hostiam laetitiae, hostiam gratulationis, hostiam gratiarum actionis, quae verbis explicari non potest. Immolamus autem, ubi? In ipso tabernaculo eius, in sancta Ecclesia. Quid ergo immolamus? Abundantissimum et inenarrabile gaudium, nullis verbis, voce ineffabili. Haec est hostia iubilationis. Unde quaesita, unde inventa est? Circumeundo, Circumivi, inquit, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis. Circumeat animus tuus per universam creaturam: undique tibi clamabit creatura: Deus me fecit. Quidquid te delectarit in arte, artificem commendat; magisque si circumeas universa, consideratio concipit artificis laudem. Vides coelos, magna opera Dei sunt. Vides terram, Deus fecit seminum numeros, diversitates germinum, multitudinem animalium. Circumi adhuc coelos usque ad terram, nihil relinquas: undique tibi omnia resonant conditorem; et ipsae species creaturarum, voces sunt quaedam creatorem laudantium. Quis autem explicet universam creaturam? quis illam explicet laudibus? quis digne laudet coelum et terram, mare, et omnia quae in eis sunt? Et ista quidem visibilia. Quis digne laudet Angelos, Sedes, Dominationes, Principatus, et Potestates? Quis digne laudet hoc ipsum quod in nobis viget, vegetans corpus, movens membra, sensus exserens, et memoria tam multa complectens, intellectu tam multa discernens, quis digne laudet? At si in istis creaturis Dei sic laborat humanus sermo, in creatore quid agit, nisi sola restet sermone deficiente iubilatio? Circumivi, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis.
2. 13. Est et alius sensus, qui mihi videtur ad contextionem psalmi magis pertinere. Quia enim dixerat in petra se exaltatum, quod est Christus; et caput suum exaltatum super inimicos suos, quod est Christus: etiam se, qui in petra exaltatus est, in eodem capite suo exaltatum intellegi voluit super inimicos suos, referens hoc ad honorem Ecclesiae, cui cessit inimicorum persecutio: et quia hoc per fidem orbis terrarum factum est, Circumivi, inquit, et immolavi in tabernaculo eius hostiam iubilationis: id est, consideravi fidem orbis terrarum, in qua exaltatum est caput meum, super eos qui me persequebantur; et in ipso tabernaculo eius, id est in Ecclesia toto orbe diffusa, ineffabiliter laudavi Dominum. Nunc gemimus, tunc laetabimur.
14. (v 7.] Cantabo et psallam Domino: securi erimus, et securi cantabimus, et securi psallemus, cum contemplabimur delectationem Domini, et protegemur templum eius, in illa incorruptione, quando absorbebitur mors in victoriam. Modo quid? Quia iam dicta sunt gaudia illa, quae habebimus, cum acceperimus illam unam petitionem. Modo quid? Exaudi, Domine, vocem meam: gemamus modo, oremus modo. Gemitus non est nisi miserorum, oratio non est nisi indigentium. Transiet oratio, succedet laudatio; transiet fletus, succedet gaudium. Interim modo, quando in diebus malorum nostrorum sumus, non cesset oratio nostra ad Deum, a quo unam illam petamus; et ab ipsa petitione non desinamus, donec ad eam illo donante ac perducente perveniamus. Exaudi, Domine, vocem meam, qua clamavi ad te; miserere mei, et exaudi me: unam illam petit, tam diu rogans, flens, gemens, non petit nisi unam. Finivit omnes cupiditates, remansit illa una quam petit.
15. (v 8.] Audi quia hanc petit: Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum. Hoc est ergo quod paulo ante dixit: Ut contempler delectationem Domini. Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum. Si gaudium nostrum in isto sole esset, non cor nostrum diceret: Quaesivi vultum tuum; sed oculi corporis nostri. Cor nostrum cui dicit: Quaesivi vultum tuum, nisi ei qui pertinet ad oculum cordis? Lucem istam quaerunt oculi carnis, lucem illam quaerunt oculi cordis. Sed vis illam lucem, quae videtur oculis cordis, videre: quia ipsa lux Deus est. Deus enim lux est, ait Ioannes, et tenebrae in eo non sunt ullae. Vis ergo videre illam lucem? Munda oculum, unde videtur: Beati enim mundo corde, quia ipsi Deum videbunt.
16. (v 9.] Tibi dixit cor meum, Quaesivi vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram: unam petii a Domino, hanc requiram, vultum tuum: Non avertas faciem tuam a me. Quomodo se fixit in ista una petitione! Vis impetrare? Aliud noli petere: uni suffice, quia una tibi sufficiet. Tibi dixit cor meum: Quaesivi vultum tuum; vultum tuum, Domine, requiram Ne avertas faciem tuam a me: ne declines in ira a servo tuo. Magnifice, nihil dici divinius potest. Sentiunt hoc qui vere amant. Alius vellet beatus et immortalis esse in his, quas diligit, terrenarum concupiscentiarum voluptatibus: et forte propterea Deum coleret, et oraret, ut diu hic viveret in deliciis suis, et non ab eo aliquid periret quod terrena possidet cupiditas, nec aurum, nec argentum, nec si quid praediorum oblectaret oculos eius, nec amici morerentur, nec filii, nec coniux, nec clientes; in his deliciis vellet semper vivere. Sed quia non potest semper, novit enim se mortalem; forte ad hoc colit Deum, et ad hoc orat Deum, et ad hoc gemit Deo, ut ista illi omnia usque in senectutem suppetant. Et si diceret ei Deus: Ecce facio te in his immortalem; pro magno bono acciperet, et exsultatione gaudiorum gratulatus non se caperet. Non vult hoc iste, qui unam petiit a Domino. Sed quid vult? Contemplari delectationem Domini per omnes dies vitae suae. Rursusque alius qui hoc modo et hac causa coleret Deum, si illa sibi temporalia adessent, iratum Deum non timeret, nisi ne illud auferret. Iste non propter hoc timet iratum; quandoquidem et de inimicis suis dixit: Ut edant carnes meas. Unde timet iratum? Ne auferat quod amavit. Quid amavit? Vultum tuum. Ideo hanc putat iram Domini, si avertat ab illo vultum suum. Domine, ne declines in ira a servo tuo. Posset illi forte responderi hoc modo: Quid times, ne declinet a te in ira? Magis si a te declinaverit in ira, non in te vindicabit: si incurras in illum iratum, vindicabit in te. Opta ergo potius ut declinet a te in ira. Non, inquit. Novit enim quid desiderat. Ira eius non est nisi aversio vultus eius. Quid si te faciet in deliciis istis et voluptate gaudiorum terrenorum immortalem? Respondet amator talis. Nolo; quidquid mihi praeter illum est, dulce non est: quidquid mihi vult dare Dominus meus, auferat totum, et se mihi det. Ne declines in ira a servo tuo. Forte ab aliquibus declinat, non in ira; quomodo a quibusdam qui illi dicunt: Averte faciem tuam a peccatis meis. Quando a peccatis tuis avertit faciem suam, non in ira a te declinat. Avertat ergo faciem suam a peccatis tuis: sed non avertat faciem suam a te. Oportet perseveremus.
17. Adiutor meus esto, ne derelinquas me. Ecce enim in via sum; petivi a te unam, habitare in domo tua per omnes dies vitae meae, contemplari delectationem tuam, protegi templum tuum; hanc petivi unam: sed ut ad illam perveniam, in via sum. Forte dices mihi: Nitere, ambula; liberum arbitrium tibi dedi, voluntatis tuae es; prosequere viam, quaere pacem et sequere eam ; noli a via declinare, noli ibi remanere, noli retro respicere; persevera in ambulando, quoniam qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Iam tu accepto libero arbitrio, quasi praesumis unde ambules: noli de te praesumere; si te dereliquerit, in ipsa via deficies, cades, aberrabis, remanebis. Dic ergo illi: Voluntatem quidem liberam mihi dedisti, sed sine te nihil est mihi conatus meus: Adiutor meus esto, ne derelinquas me; neque despicias me, Deus salutaris meus. Tu enim adiuvas qui condidisti, tu non deseris qui creasti. De duobus civitatibus.
18. (v 10.] Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me. Fecit se parvulum Deo: ipsum fecit patrem, ipsum fecit matrem. Pater est, quia condidit, quia vocat, quia iubet, quia regit: mater, quia fovet, quia nutrit, quia lactat, quia continet. Pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me, et regendum et nutriendum. Mortales parentes genuerunt, filii successerunt, mortales mortalibus, et ad hoc nati sunt qui succederent, ut qui genuerunt decederent: non decedet qui me creavit, ego ab illo non recedam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me. Exceptis etiam illis duobus parentibus, de quorum carne nati sumus, patre masculo, et matre femina, tamquam Adam et Eva; exceptis illis duobus parentibus, habemus hic alium patrem, et aliam matrem, vel potius habuimus. Pater secundum saeculum diabolus est, et fuit nobis pater cum essemus infideles; nam infidelibus dicit Dominus: Vos a patre diabolo estis. Si ille pater omnium impiorum, qui operatur in filiis diffidentiae, mater quae est? Est quaedam civitas, quae Babylonia dicitur: civitas ista, societas est omnium perditorum ab oriente usque in occidentem; ipsa habet regnum terrenum. Secundum hanc civitatem respublica quaedam dicitur, quam modo videtis senescere et minui: haec prima fuit mater nostra, in hac nati sumus. Cognovimus alium patrem, Deum; reliquimus diabolum. Quando enim audet accedere ad eos, quos ille suscepit qui superat omnia? Cognovimus aliam matrem, Ierusalem coelestem, quae est sancta Ecclesia, cuius portio peregrinatur in terra: reliquimus Babyloniam. Pater meus et mater mea dereliquerunt me: non habent iam quod mihi praestent; quia et quando mihi praestare videbantur, tu praestabas, et illis imputabam.
Omnia a Deo iussa aut permissa.
1. 19. A quo enim etiam secundum mundum istum praestatur homini, nisi a Deo? Aut quid aufertur homini, nisi ille iusserit, aut permiserit, qui donavit? Sed putant vani homines, quod hoc daemones praestent, quos adorant; et aliquando dicunt sibi: Deus ad vitam aeternam necessarius est, ad illam vitam spiritalem; potestates autem istae debent a nobis coli, propter ista temporalia. O inanitas generis humani! Plus amas eas res propter quas istos vis colere: profecto plus habes istos colere, ut non dicam plus, certe vel tantum. Non vult autem Deus coli cum illis, nec si ipse colatur multo amplius, et illi multo minus. Quid ergo, inquies, et isti non sunt necessarii ad haec? Non. Sed timendum est ne irati noceant. Non nocebunt nisi ille permittat. Isti semper habent voluntatem nocendi, nec si placentur, nec si rogentur, desinunt nocere velle: hoc enim malevolentiae illorum proprium est. Ergo quid facies eos colendo, nisi ut illum offendas, quo offenso in istorum potestatem daberis: ut qui tibi nihil possent facere illo placato, faciant quidquid volunt illo irato. Et ut noveris quam frustra istos colas, quasi propter temporalia quisquis haec cogitas: omnes qui colunt Neptunum, non naufragaverunt; aut omnes qui blasphemant Neptunum, ad portum non pervenerunt? omnes mulieres colentes Iunonem, bene pepererunt; aut omnes blasphemantes Iunonem, male pepererunt? Hinc intellegat Caritas vestra, inanes esse homines, qui istos volunt colere vel propter ista terrena. Nam si propter ista terrena colendi essent, soli cultores illorum terrenis omnibus abundarent. Quod quidem si esset, fugere nos talia dona et unam petere a Domino deberemus. Huc accedit, quia et ista ille dat, qui offenditur cum isti coluntur. Ergo relinquat nos pater noster, et mater nostra: relinquat diabolus, relinquat Babylon civitas: Dominus nos suscipiat consolandos temporalibus, beatificandos aeternis. Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me: Dominus autem assumpsit me.
2. 20. (v 11.] Iam ergo assumptus est a Domino, deserta illa civitate et rectore eius diabolo, quia rector impiorum diabolus est, rector mundi tenebrarum harum. Quarum tenebrarum? Peccatorum, infidelium. Unde iam credentibus dicit Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ergo iam suscepti ab illo, quid dicamus? Legem mihi constitue, Domine, in via tua. Ausus es petere legem? Quid si tibi dicat: Implebis legem? si dedero legem, implebis eam. Non auderet petere, nisi primo diceret: Dominus autem suscepit me. Non auderet petere, nisi primo diceret: Adiutor meus esto. Ergo si tu adiuvas, si tu suscipis, da legem: Legem mihi constitue, Domine, in via tua. Ergo legem mihi constitue in Christo tuo. Ipsa enim via locuta est nobis, et dixit: Ego sum via, veritas et vita. Lex in Christo, lex cum misericordia est. Ipsa est sapientia, de qua scriptum est: Legem autem et misericordiam in lingua portat. Et si offenderis aliquid in lege, ille qui pro te fudit sanguinem suum, confitenti ignoscit tibi: tu tantum viam noli deserere; dic illi: Susceptor meus esto: Et dirige me in semita recta propter inimicos meos. Legem da, sed ne auferas misericordiam; qui dixit in alio psalmo: Nam et misericordiam dabit, qui legem dedit. Ergo: Legem mihi constitue, Domine, in via tua, hoc ad praeceptum pertinet: ad misericordiam quid pertinet? Et dirige me, inquit, in semita recta, propter inimicos meos. Sola inimicis consentio nocere potest.
21. (v 12.] Ne tradideris me in animas tribulantium me: id est, ne consentiam tribulantibus me. Si enim consenseris tribulanti te in animam ipsius, quodammodo non devorabit carnem, sed voluntate perversa animam tuam manducabit. Ne tradideris meas animas tribulantium me. Trade, si hoc placet, in manus tribulantium. Dixerunt enim hoc illi martyres, et tradidit suos in manus tribulantium. Sed quid tradidit? Carnem. Quod dicitur in libro Iob: Terra tradita est in manus impii : caro tradita est in manus persecutoris. Ne tradideris me, non carnem meam, sed me. Anima tibi loquor, mens tibi loquor; non dico: Noli tradere carnem meam in manus tribulantium me; sed: Noli me tradere in animas tribulantium me. Et quomodo traduntur homines in animas tribulantium se? Quoniam insurrexerunt in me testes iniqui. Iam quia testes iniqui sunt, et multa mala in me dicunt, et in multis mihi detrahunt; si traditus fuero in animas eorum, mentiar et ego, et ero socius eorum, non particeps veritatis tuae, sed comparticeps mendacii adversus te: Exsurrexerunt mihi testes iniqui; et mentita est iniquitas sibi. Sibi, non mihi: sibi semper mentiatur, mihi autem non mentiatur. Si tradideris me in animas tribulantium me, id est, si consensero voluntatibus eorum; iam non sibi mentita erit iniquitas, sed et mihi: si autem saeviant quantum voluerint, et conentur impedire cursus meos, non tamen tu me des in animas eorum; non consentiendo voluntatibus eorum, remanebo ego, et permanebo in veritate tua, et mentietur iniquitas, non mihi, sed sibi.
22. (v 13.] Redit ad illam unam post ista pericula, post labores, post difficultates, inter manus persequentium et tribulantium aestuans, anhelans, laborans, et firmus et certus illo suscipiente, illo iuvante, illo ducente, illo regente. Tamen post illum circuitum et iubilationem, exsultans gaudio, et gemens in laboribus, suspiravit ad extremum, et ait: Credo videre bona Domini in terra viventium. O bona Domini dulcia, immortalia, incomparabilia, sempiterna, incommutabilia! Et quando vos videbo, bona Domini? Credo videre, sed non in terra morientium. Credo videre bona Domini in terra viventium. Eruet me Dominus a terra morientium, qui propter me dignatus est suscipere terram morientium, et mori inter manus morientium; eruet me Dominus de terra morientium: Credo videre bona Domini in terra viventium. Suspirans dixit, laborans dixit, periclitans dixit inter magnam turbam tentationum: sed tamen sperans totum de misericordia eius, cui dixit: Legem mihi constitue, Domine. Unus sumus in Christo.
23. (v 14.] Et quid ille dicit, qui legem illi constituit? Audiamus et vocem Domini desuper exhortantis nos, consolantis nos; illius vocem, quem habemus pro patre et matre qui nos dereliquerunt, illius vocem audiamus. Audivit enim gemitus nostros, vidit suspiria nostra, intuitus est desiderium nostrum, et unam petitionem nostram, unam postulationem per advocatum Christum libenter accepit; et donec peragamus istam peregrinationem, qua dilaturus est, non ablaturus quod promisit, dixit nobis: Sustine Dominum. Non sustinebis mendacem, non eum qui poterit falli, non eum qui non est inventurus quod det. Omnipotens promisit, certus promisit, verax promisit: Sustine Dominum, viriliter age. Noli dissolvi: ne sis inter eos quibus dicitur: Vae his qui perdiderunt sustinentiam ! Sustine Dominum, omnibus nobis dicitur, et uni homini dicitur. Unus sumus in Christo, corpus Christi sumus, qui unam illam desideramus, qui unam illam petimus, qui in illis diebus malorum nostrorum ingemiscimus, qui credimus nos videre bona Domini in terra viventium; nobis omnibus, qui unus in uno sumus, dicitur: Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Quid aliud tibi dicat, quam ut hoc repetat quod audisti? Sustine Dominum, viriliter age. Ergo qui perdidit sustinentiam, effeminatus est, perdidit vigorem. Hoc viri, hoc feminae audiant, quia in uno viro vir et femina. Talis in Christo nec masculus nec femina est. Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Sustinendo Dominum habebis eum, habebis quem sustinebis. Aliud desidera, si maius, si melius, si suavius inveneris.
Aug. in Psalmos enar. 26