Aug. in Psalmos enar. 5
5
(Ps 5)
ENARRATIO. Hereditas Dei sumus.
1. (v 1.] Titulus psalmi est: Pro ea quae haereditatem accipit. Intellegitur ergo Ecclesia, quae accipit haereditatem vitam aeternam per Dominum nostrum Iesum Christum, ut possideat ipsum Deum, cui adhaerens beata sit secundum illud: Beati mites, quia ipsi haereditate possidebunt terram ; quam terram? nisi de qua dicitur: Spes mea es tu, portio mea in terra viventium ; et illud manifestius: Dominus pars haereditatis meae et calicis mei. Dicitur et haereditas Dei vicissim Ecclesia secundum illud: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam. Ergo haereditas nostra Deus dicitur, quia ipse nos pascit et continet: et haereditas Dei dicimur, quia ipse nos administrat et regit. Quapropter vox Ecclesiae est in hoc psalmo vocatae ad haereditatem, ut et ipsa fiat haereditas Domini.
2. (v 2.]. Verba mea exaudi, Domine: vocata invocat Dominum, ut eodem opitulante pertranseat nequitiam saeculi huius, et ad eum perveniat. Intellege clamorem meum: bene ostendit quis iste sit clamor, quam interior de cordis cubili sine strepitu corporis perveniat ad Deum; quandoquidem vox corporalis auditur, spiritalis autem intellegitur. Quamquam hoc sit etiam exaudire Dei, non aure carnali, sed maiestatis praesentia. Enarratur de Trinitate.
3. (v 3.] Intende voci obsecrationis meae: id est, illi voci, quam ut Deus intellegat petit; quae qualis sit iam insinuavit, cum dixit: Intellege clamorem meum. Intende voci obsecrationis meae, Rex meus et Deus meus. Quamvis et Filius Deus, et Pater Deus, et simul Pater et Filius unus Deus; et si interrogemur de Spiritu sancto, nihil aliud respondendum est, nisi quod Deus sit; et cum simul dicuntur Pater et Filius et Spiritus sanctus, nihil aliud intellegendum est quam unus Deus; tamen regem Filium solent appellare Scripturae. Secundum ergo illud quod dictum est: Per me itur ad Patrem, recte primo, Rex meus, et deinde, Deus meus. Nec tamen dixit: Intendite; sed: Intende: non enim duos aut tres deos fides catholica praedicat, sed ipsam Trinitatem unum Deum: non ut eadem Trinitas simul possit aliquando Pater, aliquando Filius, aliquando Spiritus sanctus dici, sicut Sabellius credidit; sed ut Pater nonnisi Pater, et Filius nonnisi Filius, et Spiritus sanctus nonnisi Spiritus sanctus, et haec Trinitas nonnisi unus Deus. Quia et cum dixisset Apostolus: Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, Trinitatem ipsam insinuasse creditur; nec tamen subiecit, Ipsis gloria; sed: Ipsi gloria. Spes quae videtur non est spes.
4. (v 4.] Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam: quid sibi vult quod superius dixit, exaudi, quasi in praesenti se exaudiri cuperet, nunc vero dicit, mane exaudies, non, exaudi; et, ad te orabo, non, ad te oro; et deinceps, mane astabo tibi et videbo, non, asto et video? Nisi forte superior eius oratio ipsam invocationem ostendit: caligans autem inter procellas huius saeculi, sentit se non videre quod cupit, et tamen sperare non desinit:
spes enim quae videtur, non est spes. Intellegit tamen quare non videat, quia nondum nox peracta est, id est tenebrae quas peccata meruerunt. Dicit ergo: Quoniam ad te orabo, Domine, id est, quoniam tantus es ad quem orabo, mane exaudies vocem meam. Non ille es, inquit, qui possis videri ab eis quorum ab oculis nox peccatorum nondum recessit: peracta ergo erroris mei nocte, et discedentibus tenebris quas mihi peccatis meis feci, exaudies vocem meam. Cur ergo superius non ait, exaudies; sed, exaudi? An postquam clamavit, exaudi, et non exaudita est, sensit quid oporteat transire ut possit exaudiri? An et superius exaudita est, sed nondum se intellegit exauditam, quia nondum videt a quo exaudita est; et quod nunc ait, mane exaudies, hoc intellegi voluit, mane intellegam me esse exauditam? qualis est ista locutio: Exsurge, Domine, id est, fac me exsurgere; sed hoc de resurrectione Christi accipitur. Illud certe non potest recte aliter accipi: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat si diligitis eum, nisi ut vos per illum sciatis, et vobismetipsis manifestetur quantum in eius amore profeceritis.
5. (vv 5-7.] Mane astabo tibi, et videbo: astabo quid est, nisi non iacebo? quid est autem aliud iacere, nisi in terra quiescere, quod est in terrenis voluptatibus beatitudinem quaerere? Astabo, inquit, et videbo: non est ergo inhaerendum terrenis, si volumus Deum videre, qui mundo corde conspicitur. Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Non habitabit iuxta te malignus, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos. Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus: iniquitas, malignitas, mendacium, homicidium, dolus, et quidquid huiusmodi est, ipsa nox est, qua transeunte fit mane ut videatur Deus. Causam ergo exposuit quare mane astabit, et videbit; quoniam non Deus volens iniquitatem, inquit, tu es. Si enim Deus esset qui vellet iniquitatem, posset etiam ab iniquis videri; ut non mane videretur, id est, cum iniquitatis nox pertransierit.
6. Non habitabit iuxta te malignus: id est, non sic videbit ut haereat. Ideo sequitur, neque permanebunt iniusti ante oculos tuos; quia oculi eorum, id est mens eorum reverberatur luce veritatis propter tenebras peccatorum, quorum consuetudine fulgorem rectae intellegentiae sustinere non possunt. Ergo et qui vident aliquando, id est, qui verum intellegunt, tamen adhuc iniusti sunt, non ibi permanent amando ea quae avertunt a vero; gerunt enim secum suam noctem, id est, non solum consuetudinem, sed etiam amorem peccandi. Quae nox si transierit, id est, si peccare destiterint, et ipse amor atque consuetudo fugata fuerit, fit mane; ita ut non solum intellegant, sed etiam inhaereant veritati.
Disseritur de mendacio.
7. Odisti omnes qui operantur iniquitatem: odium Dei ex illa locutione intellegendum est, qua odit peccator quisque veritatem. Videtur enim quod et illa odit quos in se manere non sinit: non autem manent, qui eam sustinere non valent. Perdes omnes qui loquuntur mendacium: hoc enim est veritati contrarium. Sed ne quis putet aliquam substantiam vel naturam veritati esse contrariam, intellegat ad id quod non est pertinere mendacium, non ad id quod est. Si enim hoc dicitur quod est, verum dicitur; si autem hoc dicitur quod non est, mendacium est. Ideo, inquit: Perdes omnes qui loquuntur mendacium; quia recedentes ab eo quod est, ad id quod non est declinantur. Multa quidem videntur pro salute aut commodo alicuius, non malitia, sed benignitate mendacia, quale illarum in Exodo obstetricum quae Pharaoni falsum renuntiaverunt, ut infantes filiorum Israel non necarentur. Sed etiam ista non re, sed indole laudantur; quoniam qui tantum hoc modo mentiuntur, merebuntur aliquando ab omni mendacio liberari. Nam in iis qui perfecti sunt, nec ista mendacia inveniuntur; quibus dictum est: Sit in ore vestro: Est, est; non, non: quidquid amplius est, a malo est. Nec immerito alio loco scriptum est: Os quod mentitur occidit animam ; ne quis arbitretur perfectum et spiritalem hominem pro ista temporali vita, in cuius morte non occiditur anima, sive sua, sive alterius, debere mentiri. Sed quoniam aliud est mentiri, aliud verum occultare; siquidem aliud est falsum dicere, aliud verum tacere; si quis forte vel ad istam visibilem mortem non vult hominem prodere, paratus esse debet verum occultare, non falsum dicere, ut neque prodat neque mentiatur, ne occidat animam suam pro corpore alterius. Si autem hoc nondum potest; vel sola huius necessitatis habeat mendacia, ut etiam ab istis, si sola remanserint, liberari mereatur, et Spiritus sancti robur accipere, quo quidquid perpetiendum est pro veritate contemnat. Duo sunt omnino genera mendaciorum in quibus non magna culpa est, sed tamen non sunt sine culpa, cum aut iocamur, aut ut prosimus mentimur. Illud primum in iocando, ideo non est perniciosissimum quia non fallit; novit enim ille cui dicitur, ioci causa esse dictum. Secundum autem ideo mitius est, quia retinet nonnullam benevolentiam. Illud vero quod non habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum est: tamquam, verbi gratia, si cui gladius commendetur, et promittat se redditurum cum ille qui commendavit poposcerit; si forte gladium suum repetat furens, manifestum est tunc non esse reddendum, ne vel se occidat vel alios, donec ei sanitas restituatur. Hic ideo non habet duplex cor, quia ille cui commendatus est gladius, cum promittebat se redditurum poscenti, non cogitabat furentem posse repetere. Verum autem occultavit et Dominus, cum discipulis nondum idoneis dixit: Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis portare illa ; et apostolus Paulus cum ait: Non potui loqui vobis quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Unde manifestum est non esse culpandum, aliquando verum tacere. Falsum autem dicere, non invenitur concessum esse perfectis.
8. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Potest hic recte videri repetitum quod ait superius: Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium; ut virum sanguinum ad operantem iniquitatem referas, dolosum autem ad mendacium: dolus enim est, cum aliud agitur, aliud simulatur. Et apto verbo usus est quod ait, abominabitur; solent enim abominati dici, exhaeredati: hic autem psalmus pro ea est quae haereditatem accipit, quae subicit exsultationem spei suae, dicens: Ego autem in multitudine miserationis tuae, introibo in domum tuam. In multitudine miserationis, fortasse in multitudine hominum perfectorum et beatorum dicit, quibus civitas illa constabit, quam nunc parturit et paulatim parit Ecclesia. Homines autem multos regeneratos atque perfectos, recte dici multitudinem miserationis Dei quis negat, cum verissime dictum sit: Quid est homo, quod memor es eius; aut filius hominis, quia visitas eum ? Introibo in domum tuam: tamquam lapis, credo, in aedificium, dictum est. Quid enim aliud domus Dei quam templum Dei est, de quo dictum est: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos ? cuius aedificii lapis angularis est ille, quem suscepit coaeterna Patri Virtus et sapientia Dei.
9. Adorabo ad templum sanctum tuum, in timore tuo: ad templum sicut prope templum intellegimus; non enim ait: Adorabo in templo sancto tuo, sed: Adorabo ad templum sanctum tuum. Intellegendum etiam est non de perfectione, sed de progressu ad perfectionem dictum esse; ut illud perfectionem significet: Introibo in domum tuam. Sed ut hoc proveniat, prius adorabo, inquit, ad templum sanctum tuum; et fortasse ob hoc addidit, in timore tuo, quod magnum est praesidium procedentibus ad salutem. Cum autem quisque pervenerit, fiet in eo quod dictum est: Consummata dilectio foras mittit timorem, non enim timent iam amicum, quibus dictum est: Iam non dicam vos servos, sed amicos, cum ad id quod promissum est perducti fuerint.
10. (vv 9.10.] Domine, deduc me in tua iustitia propter inimicos meos: satis hic declaravit in profectione se esse, id est in provectu ad perfectionem, nondum in ipsa perfectione, quando ut deducatur exoptat. In tua iustitia autem, non in ea quae videtur hominibus. Nam et malum pro malo reddere, iustitia videtur, sed non est eius de quo dictum est: Qui facit oriri solem suum super bonos et malos ; quia et cum punit Deus peccatores, non malum suum eis infert, sed malis eorum eos dimittit: Ecce, inquit, parturiit iniustitiam, concepit laborem, et peperit iniquitatem: lacum aperuit et effodit eum, et incidit in foveam quam operatus est: convertetur dolor eius in caput eius, et in verticem eius iniquitas eius descendet. Cum ergo punit Deus, ut iudex punit eos qui legem praetereunt, non eis inferens de seipso malum, sed in id quod elegerunt eos expellens ad complendam summam miseriarum. Homo autem cum malum pro malo reddit, malo voto id facit; et ob hoc prior ipse malus est, dum punire vult malum.
11. Dirige in conspectu tuo iter meum. Nihil manifestius est, quam in tempus eum commendare quo proficit; hoc est enim iter quod non terrarum locis peragitur, sed affectibus animorum. In conspectu, inquit, tuo dirige iter meum: id est, ubi nullus hominum videt, quibus credendum non est laudantibus, aut vituperantibus; non enim ullo modo possunt de aliena conscientia iudicare, in qua iter dirigitur ad Deum. Ideo subiecit: Quoniam non est in ore eorum veritas, quibus utique iudicantibus non est credendum, et ideo intro ad conscientiam et ad Dei conspectum confugiendum est. Cor eorum vanum est: quomodo ergo potest esse in ore eorum veritas, quorum cor fallitur de peccato et poena peccati? Unde revocantur homines illa voce: Utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
12. (v 11.] Sepulcrum patens est guttur eorum: ad voracitatis significationem referri potest, propter quam plerumque homines adulatione mentiuntur. Et mirabiliter dixit, patens sepulcrum; quoniam semper inhiat illa voracitas, non ut sepulcra quae receptis cadaveribus muniuntur. Potest et illud intellegi, quod mendacio et blanda adulatione trahunt in se quos ad peccata illectant, et eos tamquam devorant cum in suam vitam convertunt. Quod quibus contingit quoniam peccato moriuntur, recte illi a quibus inducuntur, sepulcra patentia dicti sunt; quia et ipsi quodammodo exanimes sunt vitam non habendo veritatis, et mortuos in se recipiunt quos verbis mendacibus et vano corde interemptos in se convertunt. Linguis suis dolose agebant, id est linguis malis: nam hoc videtur significare, cum dicit suis, mali enim malas habent linguas; id est, mala loquuntur, cum loquuntur dolum. Quibus Dominus dicit: Quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali.
13. Iudica illos, Deus: decidant a cogitationibus suis. Prophetia est, non maledictio: non enim optat ut eveniat, sed cernit quid eventurum sit: contingit namque illis, non quia videtur optasse, sed quia tales sunt ut merito contingat. Sic enim et quod postea dicit: Laetentur omnes qui sperant in te, per prophetiam dicit; quoniam cernit esse laetaturos. Sic per prophetiam dictum est: Excita potentiam tuam et veni ; quoniam videbat esse venturum. Quamquam possit etiam hoc modo accipi quod dictum est, decidant a cogitationibus suis, ut magis bene ab eo optatum credatur, dum cadunt a cogitationibus suis malis, id est, ut iam non cogitent mala. Sed vetat sic intellegi quod sequitur, expelle eos; nullo enim modo potest in bonam partem accipi, cum quisque expellitur a Deo. Quapropter per prophetiam dictum, non per malevolentiam intellegitur; cum hoc dictum sit, quod necessario talibus eventurum est, qui in peccatis quae memorata sunt perseverare voluerint. Decidant ergo a cogitationibus suis, dictum est; decidant accusantibus se cogitationibus suis, testimonium perhibente conscientia sua, sicut Apostolus dicit: Et cogitationum accusantium seu defendentium, in revelatione iusti iudicii Dei.
Impii damnantur.
14. Secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos: id est, longe eos expelle; hoc est enim secundum multitudinem impietatum eorum, ut multum expellantur. Expelluntur ergo impii ab illa haereditate quae intellegendo et videndo Deum possidetur; sicut expelluntur morbidi oculi fulgore lucis, cum illis ea poena est quae aliis laetitia. Non ergo ipsi mane astabunt, et videbunt. Et tam magna poena est ista expulsio, quam magnum praemium est illud quod dicitur: Mihi autem adhaerere Deo bonum est. Huic poenae contrarium est: Intra in gaudium Domini tui. Quia huic expulsioni simile est: Proicite illum in tenebras exteriores. Peccatoribus panis veritatis amarum.
15. Quoniam inamaricaverunt te, Domine. Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi : et: Operamini escam quae non corrumpitur : et: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Peccatoribus autem panis veritatis amarus est; unde os vera dicentis oderunt. Ipsi ergo inamaricaverunt Deum, qui peccando in eam aegritudinem devenerunt, ut cibum veritatis, quo sanae animae gaudent, tamquam felleum sustinere non possint. Templum Dei fiunt iusti.
16. (v 12.] Et laetentur omnes qui sperant in te: utique illi quibus gustantibus suavis est Dominus. In aeternum exsultabunt, et inhabitabis in eis: ipsa ergo erit aeterna exsultatio, cum templum Dei fiunt iusti; et erit gaudium ipsorum, ipse incola eorum. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum: tamquam cum adest eis ad fruendum quod diligunt. Et bene in te, tamquam possidentes haereditatem de qua titulus psalmi est, cum et ipsi sint eius haereditas, quod significat, inhabitabis in eis. A quo bono prohibentur quos secundum multitudinem impietatum eorum expellit Deus. Gratuita est vocatio iustorum.
17. (v 13.] Quoniam tu benedices iustum: haec est benedictio, gloriari in Deo, et inhabitari a Deo. Ista sanctificatio conceditur iustis; sed ut iustificentur, praecedit vocatio, quae non est meritorum, sed gratiae Dei: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Quos enim vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, hos et glorificavit. Quia ergo vocatio non meritorum nostrorum, sed benevolentiae et misericordiae Dei est, subiecit dicens: Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos; bona enim voluntas Dei praecedit bonam voluntatem nostram, ut peccatores vocet in poenitentiam. Et ipsa sunt arma quibus expugnatur inimicus, contra quem dicitur: Quis accusabit adversus electos Dei? et: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui unico Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Si enim adhuc cum inimici essemus, Christus pro nobis mortuus est; multo magis reconciliati, salvi erimus ab ira per ipsum. Hoc est invictissimum scutum, quo repellitur inimicus desperationem salutis suggerens multitudine tribulationum et tentationum.
18. Totus ergo textus psalmi est oratio ut exaudiatur; ab eo quod scriptum est: Verba mea exaudi, Domine, usque ad, Rex meus et Deus meus. Deinde intellectus eorum quae impediunt ad videndum Deum, id est, ut se exauditam esse cognoscat; ab eo quod scriptum est: Quoniam ad te orabo, Domine, mane exaudies vocem meam, usque ad: Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus. Tertio, sperat se domum Dei futuram, et nunc ei appropinquare in timore ante consummationem quae expellit timorem; ab eo quod scriptum est: Ego autem in multitudine miserationis tuae, usque ad: Adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. Quarto, proficientem se atque promoventem inter illa ipsa quibus impediri se sentit, orat ut adiuvetur intrinsecus, ubi nemo hominum videt, ne avertatur malis linguis; ab eo quod scriptum est: Domine, deduc me in tua iustitia propter inimicos meos, usque ad: Linguis suis dolose agebant. Quinto, prophetia est quae poena maneat impios, quando iustus vix salvus erit, et quod praemium iusti adepturi sint, qui vocati venerunt et donec perducerentur viriliter omnia sustinuerunt; ab eo quod scriptum est: Iudica illos, Deus, usque in finem psalmi.
6
(Ps 6)
ENARRATIO. De die iudicii.
1. (v 1.] De octavo, hic videtur obscurum; nam caetera in hoc titulo manifestiora sunt. Visum est autem nonnullis diem iudicii significare, id est tempus adventus Domini nostri, quo venturus est iudicare vivos et mortuos. Qui adventus, computatis annis ab Adam, post septem annorum millia futurus creditur; ut septem annorum millia tamquam septem dies transeant, deinde illud tempus tamquam dies octavus adveniat. Sed quoniam dictum est a Domino: Non est vestrum scire tempora quae Pater posuit in sua potestate, et: De die vero et illa hora nemo scit, neque angelus, neque virtus, neque Filius, nisi solus Pater, et illud quod scriptum est, tamquam furem venire diem Domini, satis aperte ostendit neminem sibi oportere arrogare scientiam illius temporis, computatione aliqua annorum. Si enim post septem millia annorum ille dies venturus est, omnis homo potest annis computatis adventum eius addiscere: ubi erit ergo, quod nec Filius hoc novit? Quod utique ideo dictum est, quia per Filium homines hoc non discunt, non quod apud se ipse non noverit, secundum illam locutionem: Tentat vos Dominus Deus vester, ut sciat, id est, scire faciat vos; et: Exsurge, Domine, id est, fac nos exsurgere. Cum ergo ita dicatur nescire Filius hunc diem, non quod nesciat, sed quod nescire faciat eos quibus hoc non expedit scire, id est, non eis hoc ostendat; quid sibi vult nescio quae praesumptio, quae annis computatis certissimum sperat post septem annorum millia diem Domini?
2. Nos igitur, quod nescire nos Dominus voluit, libenter nesciamus, et quaeramus quid velit sibi iste titulus, qui scribitur De octavo. Potest quidem, etiam nulla annorum temeraria supputatione, dies iudicii octavus intellegi, quod iam post finem huius saeculi accepta aeterna vita, tunc non erunt animae iustorum obnoxiae temporibus: et quoniam omnia tempora septem dierum istorum repetitione volvuntur, octavus forte ille dictus est, qui varietatem istam non habebit. Est aliud quod hic non absurde accipi potest, cur octavum dicatur iudicium, quod post duas generationes futurum est, unam quae ad corpus, alteram quae ad animam pertinet. Ab Adam enim usque ad Moysen genus humanum vixit ex corpore, id est secundum carnem: qui etiam exterior et vetus homo dicitur, et cui Vetus Testamentum datum est, ut quamvis religiosis, tamen carnalibus adhuc operationibus futura spiritalia praesignaret. Hoc toto tempore quo secundum corpus vivebatur, regnavit mors, sicut Apostolus ait, etiam in eos qui non peccaverunt. Regnavit autem ex similitudine praevaricationis Adae, sicut idem dicit; quoniam usque ad Moysen accipiendum est, quo usque Legis opera, id est carnaliter observata illa sacramenta, etiam eos obstrictos tenuerunt certi mysterii gratia, qui uni Deo subditi erant. Ab adventu autem Domini, ex quo ad circumcisionem cordis a carnis circumcisione transitum est, facta vocatio est, ut secundum animam viveretur, id est secundum interiorem hominem, qui etiam novus homo propter regenerationem dicitur morumque spiritalium innovationem. Manifestum est autem ad corpus quaternarium numerum pertinere, propter notissima elementa quatuor quibus constat, et quatuor qualitates, siccam, humidam, calidam, frigidam. Unde quatuor etiam temporibus administratur, verno, aestate, autumno, hieme. Haec sunt notissima. Nam de quaternario numero corporis tractatur etiam alibi subtilius, sed obscurius: quod in hoc sermone vitandum est, quem etiam minus eruditis accommodatum esse volumus. Ad animum vero ternarium numerum pertinere potest intellegi, ex eo quod tripliciter Deum diligere iubemur, ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente : de quibus singulis non in Psalterio, sed in Evangelio disputandum est. Nunc ad testimonium ternarii numeri ad animum pertinentis, satis puto esse quod dictum est. Peractis igitur numeris corporis ad veterem hominem et ad Vetus Testamentum pertinentibus, peractis etiam numeris animi ad novum hominem et ad Novum Testamentum relatis, sicut septenario numero transacto, quia unumquodque temporaliter agitur, quaternario in corpus, ternario in animum distributo, veniet octavus iudicii dies, qui meritis tribuens quod debetur, iam non ad opera temporalia, sed ad vitam aeternam sanctos transferet, impios vero damnabit in aeternum. De poenis iudicii.
3. (v 2.] Quam damnationem metuens, orat Ecclesia in hoc psalmo, dicens: Domine, ne in ira tua arguas me. Dicit etiam Apostolus iram iudicii: Thesaurizas tibi, inquit, iram in die irae iusti iudicii Dei ; in qua se non vult argui, quisquis in hac vita sanari desiderat. Nec in furore tuo corripias me: corripias, mitius videtur; ad emendationem enim valet. Nam qui arguitur, id est accusatur, metuendum est ne finem habeat damnationem. Sed quoniam furor plus videtur esse quam ira, potest movere cur illud quod est mitius, id est correptio, cum eo positum est quod est durius, id est cum furore. Sed ego puto unam rem duobus verbis significatam: nam in graeco, quod est in primo versu, hoc significat quod, quod est in secundo versu; sed cum Latini vellent etiam ipsi duo verba ponere, quaesitum est quid esset vicinum irae, et positum est furor. Ideo varie codices habent: nam in aliis prius invenitur ira, deinde furor; in aliis, prius furor, deinde ira; in aliis pro furore indignatio ponitur, aut bilis. Sed quidquid illud est, motus est animi provocans ad poenam inferendam: qui tamen motus, non tamquam animae Deo tribuendus est, de quo dictum est: Tu autem, Domine virtutum, cum tranquillitate iudicas ; quod autem tranquillum est, non est perturbatum. Non ergo cadit in Deum iudicem perturbatio; sed quod in eius ministris fit, quia per leges eius fit, ira eius emendari vel erudiri: nam in graeco positum est, id est, erudias. Arguuntur autem in die iudicii omnes qui non habent fundamentum quod est Christus: emendantur autem, id est purgantur, qui huic fundamento superaedificant lignum, foenum, stipulam; detrimentum enim patientur, sed salvi erunt tamquam per ignem. Quid ergo iste orat, qui non vult in ira Domini vel argui vel emendari? Quid, nisi ut sanetur? ubi enim sanitas est, nec mors metuenda est, nec urentis aut secantis medici manus.
4. (vv 3.4.] Sequitur itaque, et dicit: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea, id est firmamentum animae meae, vel fortitudo; hoc enim ossa significant. Dicit ergo anima fortitudinem suam esse turbatam, cum ossa nominat: neque enim credendum est, quod habeat ossa quae videmus in corpore. Quapropter ad expositionem pertinet quod subicitur: Et anima mea turbata est valde; ne quod ossa appellavit, corporis intellegerentur. Et tu, Domine, usquequo? quis non intellegat significari animam luctantem cum morbis suis, diu autem dilatam a medico, ut ei persuaderetur in quae mala se peccando praecipitaverit? Quod enim facile sanatur, non multum cavetur; ex difficultate autem sanationis, erit diligentior custodia receptae sanitatis. Non ergo tamquam crudelis Deus aestimandus est, cui dicitur: Et tu, Domine, usquequo? sed tamquam bonus persuasor animae, quid mali sibi ipsa pepererit; nondum enim tam perfecte orat haec anima, ut ei dici possit: Adhuc loquente te dicam: Ecce adsum. Simul ut etiam illud agnoscat, quanta poena impiis praeparatur, qui se nolunt convertere ad Deum, si tantam difficultatem convertentes patiuntur; sicut alio loco scriptum est: Si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt? Misericordia Dei convertimur non meritis nostris.
5. (v 5.] Convertere, Domine, et erue animam meam. Convertens se, orat ut ad eam convertatur et Deus, sicut dictum est: Convertimini ad me, et convertar ad vos, dicit Dominus. An ex illa locutione intellegendum est: Convertere, Domine, id est, fac me converti, cum in ipsa sua conversione difficultatem laboremque sentiret? Nam perfecta nostra conversio paratum invenit Deum, sicut Propheta dicit: Tamquam diluculum paratum inveniemus eum. Quoniam ut eum amitteremus, non eius absentia qui ubique adest, sed nostra fecit aversio: In hoc mundo erat, inquit, et mundus per eum factus est, et mundus eum non cognovit. Si ergo in hoc mundo erat, et mundus eum non cognovit, nostra immunditia non fert eius aspectum. Dum autem nos convertimus, id est, mutatione veteris vitae resculpimus spiritum nostrum, durum sentimus et laboriosum ad serenitatem et tranquillitatem divinae lucis a terrenarum cupiditatum caligine retorqueri. Et in tali difficultate dicimus: Convertere, Domine, id est, adiuva nos, ut perficiatur in nobis conversio, quae te paratum invenit, et fruendum te praebentem dilectoribus tuis. Et ideo postquam dixit: Convertere, Domine, addidit, et erue animam meam, tamquam inhaerentem perplexitatibus huius saeculi, et spinas quasdam dilacerantium desideriorum in ipsa conversione patientem. Salvum me fac, inquit, propter misericordiam tuam. Intellegit non suorum meritorum esse quod sanatur, quandoquidem peccanti et datum praeceptum praetereunti, iusta damnatio debebatur; sana me ergo, inquit, non propter meritum meum, sed propter misericordiam tuam. Quid sit mors quidque infernus.
6. (v 6.] Quoniam non est in morte qui memor sit tui. Intellegit quoque nunc esse tempus conversionis, quia cum ista vita transierit, non restat nisi retributio meritorum. In inferno autem quis confitebitur tibi? Confessus est in inferno ille dives, de quo Dominus dicit, qui Lazarum vidit in requie, se autem in tormentis dolebat: usque adeo confessus, ut etiam moneri suos vellet ut se a peccatis cohiberent, propter poenas quas apud inferos esse non creditur. Quamvis ergo frustra, confessus est tamen sibi merito illa accidisse tormenta; quando etiam suos, ne in haec inciderent, doceri cupiebat. Quid ergo est: In inferno autem quis confitebitur tibi? an infernum vult intellegi, quo post iudicium praecipitabuntur impii, ubi iam propter profundiores tenebras nullam Dei lucem videbunt, cui aliquid confiteantur? Nam iste adhuc elevatis oculis, quamvis immani profundo interposito, potuit tamen videre Lazarum in requie constitutum, ex cuius comparatione ad confessionem coactus est meritorum suorum. Potest etiam illud intellegi, ut mortem vocet peccatum, quod contempta divina lege committitur: ut aculeum mortis mortem appellemus, quod mortem comparet; aculeus enim mortis, peccatum. In qua morte hoc est esse immemorem Dei, legem eius et praecepta contemnere: ut infernum dixerit, caecitatem animi, quae peccantem, id est, morientem excipit et involvit; Sicut non probaverunt, inquit, habere Deum in notitia, dedit illos Deus in reprobum sensum. Ab ista morte et ab isto inferno tutam se praeberi anima deprecatur, dum molitur conversionem ad Deum, et sentit difficultates.
7. (v 7.] Quapropter contexit dicens: Laboravi in gemitu meo. Et tamquam parum profuerit, addit et dicit: Lavabo per singulas noctes lectum meum. Lectus est hoc loco appellatus ubi requiescit animus aeger et infirmus, id est in voluptate corporis et in omni delectatione saeculari; quam delectationem lacrymis lavat qui sese ab illa conatur extrahere. Videt enim iam se damnare carnales concupiscentias; et tamen delectatione tenetur infirmitas, et in ea libenter iacet, unde surgere nisi sanatus animus non potest. Quod autem ait, per singulas noctes, hoc fortasse accipi voluit, quod ille qui spiritu promptus sentit aliquam lucem veritatis, et tamen in delectatione huius saeculi per carnis infirmitatem aliquando requiescit, tamquam dies et noctes alterno affectu cogitur pati: ut cum dicit: Mente servio legi Dei, tamquam diem sentiat; rursus cum dicit: Carne autem legi peccati, inclinetur in noctem, donec omnis nox transeat, et veniat unus dies de quo dicitur: Mane astabo tibi, et videbo. Tunc enim astabit; nunc autem iacet, quando in lecto est quem lavabit per singulas noctes, ut tantis lacrymis impetret efficacissimam de Dei misericordia medicinam. In lacrymis stratum meum rigabo, repetitio est: cum enim dicit in lacrymis, ostendit quemadmodum superius lavabo dixerit; hoc autem accipimus stratum, quod superius lectum: quamquam rigabo amplius sit aliquid quam lavabo; quoniam potest aliquid in superficie lavari; rigatio vero ad interiora permeat, quod significat fletum usque ad cordis intima. Temporum vero varietas, quod praeteritum posuit, cum diceret: Laboravi in gemitu meo; et futurum, cum diceret: Lavabo per singulas noctes lectum meum; rursus futurum: In lacrymis stratum meum rigabo, illud ostendit quid sibi dicere debeat, cum quisque in gemitu frustra laboraverit; tamquam diceret: Non profuit cum hoc feci, ergo illud faciam. Sapientia Dei est sol interior.
8. (vv 8.9.] Turbatus est ab ira oculus meus: utrum sua, an Dei, in qua petit ne argueretur, aut corriperetur? Sed si illa diem iudicii significat, quomodo nunc potest intellegi? An inchoatio eius est, quod hic homines dolores et tormenta patiuntur, et maxime damnum intellegentiae veritatis, sicut iam commemoravi quod dictum est: Dedit illos Deus in reprobum sensum ? Nam ea est caecitas mentis; in eam quisquis datus fuerit, ab interiore Dei luce secluditur, sed nondum penitus cum in hac vita est. Sunt enim tenebrae exteriores, quae magis ad diem iudicii pertinere intelleguntur, ut penitus extra Deum sit, quisquis, dum tempus est, corrigi noluerit; penitus enim esse extra Deum quid est, nisi esse in summa caecitate? siquidem Deus habitat lucem inaccessibilem, quo ingrediuntur quibus dicitur: Intra in gaudium Domini tui. Huius igitur irae inchoatio est quam in hac vita patitur quisque peccator: timens itaque iudicii diem, laborat et plangit, ne ad illud perducatur, cuius initium tam perniciosum nunc experitur; et ideo non dixit: Exstinctus est, sed: Turbatus est ab ira oculus meus. Si autem sua ira dicit oculum suum esse turbatum, neque hoc mirum est: nam hinc forsitan dictum est: Non occidat sol super iracundiam vestram, quod interiorem solem, id est sapientiam Dei, tamquam occasum in se pati arbitratur mens, quae sua perturbatione illum videre non sinitur. Animo locus est affectio sua.
9. Inveteravi in omnibus inimicis meis. De ira tantum dixerat, si tamen de sua ira dixerat: consideratis autem reliquis vitiis, invenit se omnibus esse vallatum. Quae vitia quoniam veteris vitae sunt et veteris hominis quo exuendi sumus ut induamur novo, recte dictum est: Inveteravi. In omnibus autem inimicis meis, vel inter ipsa vitia dicit, vel inter homines qui nolunt ad Deum converti: nam et hi, etiam si nesciunt, etiam si parcunt, etiam si iisdem conviviis et domibus et civitatibus nulla lite interposita, et crebris colloquiis quasi concorditer utuntur, nihilominus tamen intentione contraria, inimici sunt eis qui se ad Deum convertunt. Nam cum alii amant et appetunt istum mundum, alii se optant ab isto mundo liberari, quis non videat illos inimicos esse istis? nam si possint, eos secum ad poenas trahunt. Et magnum donum est, inter eorum verba versari quotidie, et non excedere de itinere praeceptorum Dei: saepe enim mens nitens pergere in Deum, concussa in ipso itinere trepidat: et plerumque propterea non implet bonum propositum, ne offendat eos cum quibus vivit, alia bona peritura et transeuntia diligentes atque sectantes. Ab his separatus est omnis sanus, non locis, sed animo; nam locis corpora continentur, animo autem locus est affectio sua. Iusti et impii nunc convivunt.
10. Quapropter post laborem et gemitum et imbres creberrimos lacrymarum, quia inane non potest esse quod tam vehementer rogatur ab eo qui fons est omnium misericordiarum, verissimeque dictum est: Prope est Dominus adtritis corde, post tantas difficultates exauditam se anima pia significans, quam licet etiam Ecclesiam intellegere, vide quid adiungit: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem; quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. Vel in prophetia dictum est, quoniam discessuri sunt, id est, separabuntur a iustis impii, cum iudicii dies venerit; vel nunc, quia etiamsi pariter atque iisdem conventiculis continentur, tamen in area nuda iam grana separata sunt a paleis, quamvis inter paleas lateant: simul itaque versari possunt, sed simul vento auferri non possunt.
11. (v 10.] Quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei; exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam assumpsit. Crebra eiusdem sententiae repetitio, non quasi narrantis necessitatem, sed affectum exsultantis ostendit; sic enim loqui gaudentes solent, ut non eis sufficiat semel enuntiare quod gaudent. Iste fructus est illius gemitus in quo laboratur, et illarum lacrymarum quibus lavatur lectus, et stratus rigatur; quoniam qui seminat in lacrymis, in gaudio metet, et beati lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. In iudicio autem separabuntur.
12. (v 11.] Erubescant et conturbentur omnes inimici mei. Discedite a me, omnes, dixit superius; quod etiam in hac vita, sicut expositum est, fieri potest: quod autem dicit: Erubescant et conturbentur, non video quemadmodum evenire possit, nisi illo die cum manifesta fuerint iustorum praemia et supplicia peccatorum. Nam nunc usque adeo non erubescunt impii, ut nobis insultare non desinant: et plerumque tantum valent irrisionibus suis, ut infirmos homines de Christi nomine erubescere faciant, unde dictum est: Quisquis me erubuerit coram hominibus, erubescam eum coram Patre meo. Iam vero quisquis sublimia illa praecepta implere voluerit, ut dispergat, det pauperibus, quo iustitia eius maneat in aeternum, omnibusque suis rebus terrenis venditis et indigentibus erogatis, Christum sequi voluerit, dicens: Nihil intulimus in hunc mundum, verum nec auferre quid possumus; victum et tegumentum habentes, his contenti simus ; incidit in istorum sacrilegam dicacitatem, et ab eis qui sanari nolunt vocatur insanus; et saepe ne hoc vocetur a desperatis hominibus, trepidat facere et differt quod omnium fidelissimus et potentissimus medicus imperavit. Non ergo nunc isti possunt erubescere, quibus ne nos erubescamus optandum est, et a proposito itinere vel revocemur, vel impediamur, vel retardemur. Sed veniet tempus ut illi erubescant, dicentes ut scriptum est: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii: nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam, et finem illorum sine honore: quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non est ortus nobis: repleti sumus iniquitatis via et perditionis, et ambulavimus solitudines difficiles, viam autem Domini ignoravimus. Quid nobis profuit superbia, aut quid divitiarum iactatio contulit nobis? Transierunt omnia illa tamquam umbra.
13. Quod autem ait: Convertantur, et confundantur, quis non iudicet esse iustissimam poenam, ut conversionem ad confusionem habeant, qui ad salutem habere noluerunt? Deinde addidit, valde velociter; cum enim iam desperari coeperit iudicii dies, cum dixerint: Pax, tunc eis repentinus veniet interitus. Quandocumque autem venerit, celerrime venit quod desperatur esse venturum: et longitudinem vitae huius non facit sentiri, nisi spes vivendi; nam nihil videtur esse celerius, quam quidquid in ea iam praeteritum est. Cum ergo iudicii dies venerit, tunc sentient peccatores quam non sit longa omnis vita quae transit; nec omnino eis videri poterit tarde venisse, quod non desiderantibus, sed potius non credentibus venerit. Quamquam et illud hic accipi potest, ut quia tamquam gementem et tam saepe diuque flentem Deus exaudivit, intellegatur liberata a peccatis, et omnes perversos motus carnalis affectionis domuisse, sicut dicit: Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei, quod cum ei provenerit, non mirum est si iam ita perfecta est ut oret pro inimicis suis. Potest ergo ad hoc pertinere quod dixit: Erubescant, et conturbentur omnes inimici mei, ut de peccatis suis agant poenitentiam, quod sine confusione et conturbatione fieri non potest. Nihil itaque impedit sic accipere et illud quod sequitur: Convertantur et erubescant, id est, convertantur ad Deum, et erubescant se in prioribus tenebris peccatorum aliquando gloriatos; sicut Apostolus dicit: Quam enim gloriam habuistis aliquando in his, in quibus nunc erubescitis ? Quod autem addidit, valde velociter, aut ad optantis affectum, aut ad Christi potentiam referendum est, qui gentes quae pro idolis suis persequebantur Ecclesiam, ad Evangelii fidem tanta temporum celeritate convertit.
Aug. in Psalmos enar. 5