Aug. in Psalmos enar. 7

IN PSALMUM 7

7
(
Ps 7)

ENARRATIO.

1. (v 1.] Historia quidem unde occasionem ista prophetia sumpsit, in Regnorum secundo libro cognoscere facile est. Ibi enim Chusi, amicus regis David, transitum fecit in partes Abessalon filii eius qui adversus patrem bellum gerebat, ad exploranda consilia et renuntianda quae adversus patrem ille moliebatur auctore Achitophel, qui defecerat ab amicitia David, et filium eius adversus patrem consiliis quibus posset instruebat. Sed quoniam non ipsa historia in hoc psalmo consideranda est de qua Propheta mysteriorum velamen assumpsit, si transitum ad Christum fecimus, auferatur velamen. Et primo ipsorum nominum significationem interrogemus quid sibi velit. Non enim defuerunt interpretes qui haec ipsa non carnaliter ad litteram, sed spiritaliter investigantes, edicerent nobis quod Chusi interpretetur Silentium; Iemini autem, Dexter; Achitophel, Fratris ruina. Quibus interpretationibus rursum nobis traditor ille Iudas occurrit, ut Abessalon eius imaginem gestet, secundum quod Patris pax interpretatur; quia pacatus erga illum exstitit pater, quamvis ipse dolis suis bellum haberet in corde, sicut in psalmo tertio tractatum est. Quemadmodum autem invenitur in Evangelio filios Domini nostri Iesu Christi dictos esse discipulos, sic in eodem Evangelio invenitur etiam fratres esse appellatos; resurgens enim Dominus ait: Vade, et dic fratribus meis, et Apostolus eum dicit primogenitum in multis fratribus : discipuli ergo eius ruina qui eum tradidit, recte intellegitur Fratris ruina, quod Achitophel interpretari diximus. Chusi autem, quod interpretatur Silentium, recte accipitur adversus illos dolos Dominum nostrum silentio dimicasse, id est altissimo secreto quo caecitas ex parte Israel facta est, cum Dominum persequebantur, ut plenitudo Gentium subintraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Ad hoc profundum secretum altumque silentium cum venisset Apostolus, exclamavit quasi quodam ipsius altitudinis horrore perculsus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae ipsius! Quis enim cognovit mentem Domini, aut quis consiliarius illius fuit? ita magnum illud silentium non expositione magis aperit, quam admiratione commendat. Hoc silentio Dominus sacramentum venerabilis passionis occultans, voluntariam ruinam fratris, id est, nefarium scelus traditoris sui, in suae misericordiae atque providentiae ordinem vertit; ut quod ille ad perniciem unius hominis perversa mente faciebat, iste ad salutem omnium hominum provida gubernatione conferret. Cantat ergo psalmum Domino anima perfecta, quae iam digna est nosse secretum Dei; cantat pro verbis Chusi, quia meruit nosse verba illius silentii. Apud infideles enim et persecutores, silentium est illud atque secretum: apud suos autem, quibus dictum est: Iam non dico vos servos, quia servus nescit quid faciat Dominus eius; vos autem dixi amicos, quia omnia quae audivi a Patre meo, nota feci vobis : apud amicos ergo eius non est silentium, sed verba silentii, id est, ratio exposita et manifesta illius silentii. Quod silentium, id est Chusi, dicitur filius Iemini, id est dextri: non enim abscondendum erat sanctis quod pro illis gestum est. Et tamen Nesciat, inquit, sinistra quid faciat dextra. Canit ergo anima perfecta in prophetia, cui secretum illud innotuit, pro verbis Chusi, id est pro cognitione eiusdem secreti; quod secretum dexter Deus, id est favens atque propitius ei, operatus est: quare hoc silentium Filius dextri appellatur, quod est Chusi, filii Iemini?

Salus a Deo est.

2. (vv 2.3.] Domine Deus meus, in te speravi; salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et eripe me. Tamquam cui non restat iam perfecto nisi invidus diabolus, superato omni bello atque adversitate vitiorum, dicit: Salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et eripe me: nequando rapiat ut leo animam meam. Dicit Apostolus: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Itaque cum diceret per pluralem numerum: Salvum me fac ex omnibus persequentibus me, singularem postea intulit dicens, nequando rapiat ut leo animam meam: non enim ait, nequando rapiant, sciens quis restiterit inimicos, et perfectae animae vehementer adversus. Dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat: id est, ne ille rapiat, dum tu non redimis neque salvum facis; si enim Deus non redimat neque salvum faciat, ille rapit.

Ira vincenda est.

3
. (vv 4.5.] Et ut manifestum sit iam perfectam animam hoc dicere, cui solius diaboli fraudulentissimae insidiae cavendae sunt, vide quid sequatur: Domine Deus meus, si feci istud. Quid est quod vocat istud? an quia non dicit nomen peccati, universale peccatum intellegendum est? Qui intellectus si displicet, illud accipiamus dici quod sequitur: tamquam si interrogassemus. Quid est hoc quod dicis, istud? respondet: Si est iniquitas in manibus meis. Iam ergo manifestum est de omni peccato dici: Si reddidi retribuentibus mihi mala; quod non potest vere dicere, nisi perfectus. Ait quippe Dominus: Estote perfecti, sicut Pater vester qui est in coelis, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos ; qui ergo non reddit retribuentibus mala, perfectus est. Cum itaque oret anima perfecta pro verbis Chusi, filii Iemini, id est pro cognitione illius secreti atque silentii, quod pro salute nostra operatus est propitius nobis et misericors Dominus, ut toleraret et patientissime sustineret dolos traditoris sui: tamquam huic perfectae animae dicat, exponens rationem ipsius secreti: Ego pro te impio et peccatore, ut tuae iniquitates mei sanguinis effusione lavarentur, magno silentio et magna patientia traditorem meum pertuli, nonne imitaberis me, ut et tu non reddas mala pro malis? animadvertens igitur et intellegens quid pro illo fecerit Dominus, et eius exemplo ad perfectionem proficiens, dicit: Si reddidi retribuentibus mihi mala, id est, si non feci quod tu faciendo docuisti, decidam ergo ab inimicis meis inanis. Et bene non ait: Si reddidi tribuentibus mihi mala, sed, retribuentibus: qui enim retribuit, iam aliquid acceperat; maioris autem patientiae est, nec ei mala rependere qui acceptis beneficiis reddit mala pro bonis, quam si nullo ante accepto beneficio nocere voluisset: Si reddidi ergo, inquit, retribuentibus mihi mala, id est, si te non imitatus sum in illo silentio, hoc est patientia tua quam pro me operatus es, decidam ab inimicis meis inanis. Inaniter enim se iactat, qui cum et ipse homo sit, cupit se de homine vindicare: et cum superare hominem palam quaerit, occulte a diabolo superatur, inanis effectus vana et superba laetitia, quod quasi vinci non potuit. Intellegit ergo iste ubi maior fiat victoria, et ubi Pater reddat qui videt in occulto. Ne reddat itaque retribuentibus mala, iram potius quam hominem vincit, illis etiam litteris eruditus, in quibus scriptum est: Melior est qui vincit iram, quam qui capit civitatem. Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam ergo ab inimicis meis inanis. Iurare videtur per exsecrationem, quod est gravissimum iurisiurandi genus, cum homo dicit: Si illud feci, illud patiar. Sed aliud est iuratio in ore iurantis, aliud in significatione prophetantis: hic enim dicit quid vere contingat hominibus qui reddunt retribuentibus mala; non quod sibi, aut alicui, quasi iureiurando imprecetur. Superbia primum et postremum vitium.

4
. (v 6.] Persequatur ergo inimicus animam meam, et comprehendat. Iterum inimicum singulari numero nominans, illum magis magisque manifestat quem superius velut leonem appellavit. Ipse enim animam persequitur; et si deceperit, comprehendet. Nam homines usque ad interfectionem corporis saeviunt, animam vero post istam visibilem mortem in potestate habere non possunt; diabolus autem quas animas persecutus comprehenderit, possidebit. Et conculcet in terram vitam meam: id est conculcando, terram faciat vitam meam, cibum scilicet suum; non enim tantum leo, sed etiam serpens appellatus est, cui dictum est: Terram manducabis ; et peccatori homini dictum est: Terra es, et in terram ibis. Et gloriam meam in pulverem deducat. Hic est ille pulvis, quem proicit ventus a facie terrae, superborum scilicet vana et inepta iactantia, et inflata non solidata, tamquam vento elatus pulveris globus. Recte itaque hic posuit gloriam, quam non vult in pulverem deduci. Vult enim eam solidam habere in conscientia coram Deo, ubi nulla iactantia est; Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur. Ista soliditas in pulverem deducitur, si per superbiam quisque contemnens secreta conscientiae, ubi solus Deus hominem probat, velit apud homines gloriari; hinc est quod alibi dicit: Deus conteret ossa placentium hominibus. Qui autem bene didicit vel expertus est vitiorum superandorum gradus, intellegit hoc vitium inanis gloriae, vel solum, vel maxime cavendum esse perfectis: quo primo enim vitio lapsa est anima, hoc ultimum vincit. Initium autem omnis peccati superbia; et: Initium superbiae hominis, apostatare a Deo. Superbiae pater diabolus.

5
. (v 7.] Exsurge, Domine, in ira tua. Quid adhuc iste quem perfectum dicimus, ad iram provocat Deum? Nonne videndum est ne potius ille perfectus sit, qui cum lapidaretur, dixit: Domine, ne statuas illis hoc peccatum ? An et iste, non adversus homines haec precatur, sed adversus diabolum et angelos eius, quorum possessio peccatores atque impii homines sunt? Non ergo saeviens, sed misericors adversus eum orat, quisquis orat ut ei auferatur ista possessio ab illo Domino qui iustificat impium : cum enim iustificatur impius, ex impio fit iustus, et ex possessione diaboli migrat in templum Dei; et quoniam poena est, ut cuique auferatur possessio in qua dominari desiderat, hanc poenam dicit iram Dei adversus diabolum, ut desinat possidere quos possidet. Exsurge, Domine, in ira tua: Exsurge, hic appare dixit, humanis videlicet et latentibus verbis, quasi Deus dormiat, cum in secretis suis incognitus latet. Exaltare in finibus inimicorum meorum. Fines dixit ipsam possessionem, ubi vult Deum exaltari potius, id est honorari et glorificari, quam diabolum, dum impii iustificantur et laudant Deum. Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti: id est, quia humilitatem praecepisti, humilis appare; et tu prior imple quod praecepisti, ut exemplo tuo vincentes superbiam, non possideantur a diabolo, qui adversus tua praecepta superbiam persuasit, dicens: Manducate, et aperientur vobis oculi, et eritis tamquam dii.

6
. (v 8.] Et congregatio populorum circumdabit te. Duplex intellectus est. Congregatio enim populorum, sive credentium, sive persequentium potest accipi, quorum utrumque eadem Domini nostri humilitate factum est: quam contemnens persequentium multitudo, circumdedit eum, de qua dictum est: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? credentium autem per eius humilitatem multitudo ita eum circumdedit, ut verissime diceretur: Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret ; et illud: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Et propter hanc in altum regredere: id est, propter hanc congregationem regredere in altum; quod resurgendo et in coelum ascendendo fecisse intellegitur. Ita enim glorificatus dedit Spiritum sanctum, qui ante glorificationem eius dari non posset, sicut in Evangelio positum est: Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat clarificatus. Regressus ergo in altum propter congregationem populorum, misit Spiritum sanctum; quo impleti praedicatores Evangelii orbem terrarum Ecclesiis impleverunt. De fide et incredulitate.

7
. Potest et sic iste sensus intellegi: Exsurge, Domine, in ira tua, exaltare in finibus inimicorum meorum: id est, exsurge in ira tua, et non te intellegant inimici mei; ut hoc sit exaltare, id est, altus efficere ne intellegaris, quod refertur ad illud silentium. Sic enim de hac exaltatione in alio psalmo dicitur: Et ascendit super Cherubim, et volavit. Et posuit tenebras latibulum suum : qua exaltatione, id est occultatione, cum te merito peccatorum suorum non intellexerint qui te crucifigent, congregatio credentium circumdabit te. Ipsa enim humilitate exaltatus est, id est, non est intellectus; ut ad hoc referatur: Et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti; id est, cum appares humilis, altus esto, ut non te intellegant inimici mei: iusto autem sunt peccatores inimici, et pio impii. Et congregatio populorum circumdabit te: id est, per hoc ipsum quod non te intellegunt qui te crucifigunt, credent in te Gentes, atque ita congregatio populorum circumdabit te. Sed quod sequitur si vere hoc significat, plus doloris habet quia iam incipit sentiri, quam laetitiae quia intellegitur. Sequitur enim: Et propter hanc in altum regredere: id est, et propter hanc congregationem generis humani, qua Ecclesiae refertae sunt, in altum regredere, id est, rursus desine intellegi. Quid est ergo: Et propter hanc, nisi quia et ista te offensura est; ita ut verissime praenunties, dicens: Putas cum venerit Filius hominis, inveniet fidem super terram ? item dicit de pseudoprophetis, qui intelleguntur haeretici: Propter eorum iniquitatem refrigescet caritas multorum. Cum ergo et in Ecclesiis, hoc est in illa congregatione populorum atque gentium, ubi nomen christianum latissime pervagatum est, tanta erit abundantia peccatorum quae iam ex magna parte sentitur, nonne illa hic praedicitur, quae per alium quoque prophetam denuntiata est, fames verbi ? Nonne et propter hanc congregationem peccatis suis a se lumen veritatis abalienantem, Deus in altum regreditur, id est, ut aut non, aut a perpaucis, de quibus dictum est: Beatus qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit, teneatur et percipiatur sincera fides, et ab omnium pravarum opinionum labe purgata? Non ergo immerito dicitur: Et propter hanc congregationem in altum regredere; id est, secede rursus in altitudinem secretorum tuorum, etiam propter hanc congregationem populorum quae habet nomen tuum et facta tua non facit. Anima iusta et innocens per Deum.

8
. Sed sive superior, sive ista sit congruentior huius loci expositio, sine praeiudicio alterius alicuius melioris aut paris, convenientissime sequitur: Dominus iudicat populos. Sive enim in altum regressus est, cum post resurrectionem ascendit in coelum, bene sequitur: Dominus iudicat populos; quia inde venturus est iudicare vivos et mortuos: sive in altum regrediatur cum peccatores christianos deserit intellegentia veritatis; quia de ipso adventu dictum est: Putas veniens Filius hominis inveniet fidem super terram? Dominus ergo iudicat populos. Quis Dominus, nisi Iesus Christus? Pater enim non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit Filio. Quapropter haec anima quae perfecte orat, vide quemadmodum non timeat iudicii diem, et vere securo desiderio dicat in oratione: Veniat regnum tuum : Iudica, inquit, me, Domine, secundum iustitiam meam. In superiori psalmo infirmus deprecabatur, misericordiam potius implorans Dei, quam commemorans ullum meritum suum; quoniam Filius Dei peccatores venit vocare in poenitentiam. Itaque ibi dixerat: Salvum me fac, Domine, propter misericordiam tuam, id est non propter meritum meum; nunc autem quoniam vocatus tenuit et servavit praecepta quae accepit, audet dicere: Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam meam super me. Ista est vera innocentia, quae nec inimico nocet; itaque bene se iudicari postulat secundum innocentiam suam, qui vere dicere potuit: Si reddidi retribuentibus mihi mala. Quod autem addidit, super me, non ad innocentiam tantum, sed ad iustitiam quoque subaudiri potest; ut iste sit sensus: Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam meam, quae iustitia et innocentia super me est. Quo additamento demonstrat id ipsum quod anima iusta est et innocens, non per se habere, sed per illustrantem et illuminantem Deum; de hac enim dicit in alio psalmo: Tu illuminabis lucernam meam, Domine ; et de Ioanne dicitur, quia non erat ille lumen, sed testimonium perhibebat de lumine. Ille erat lucerna ardens et lucens. Lumen ergo illud unde animae tamquam lucernae accenduntur, non alieno, sed proprio splendore praefulget, quod est ipsa veritas. Ita ergo dicitur, secundum iustitiam meam, et secundum innocentiam meam super me, tamquam si lucerna ardens et lucens diceret: Iudica me secundum flammam quae super me est, id est, non qua sum ego, sed qua fulgeo accensa de te. Recta conscientia pervenitur ad Deum.

9
. (v 10.] Consummetur autem nequitia peccatorum. Consummetur, inquit, perficiatur, secundum illud quod est in Apocalypsi: Iustus iustior fiat, et sordidus sordescat adhuc. Videtur enim consummata nequitia hominum qui crucifixerunt Filium Dei; sed eorum maior est qui nolunt recte vivere, et oderunt praecepta veritatis pro quibus crucifixus est Filius Dei. Consummetur ergo, inquit, nequitia peccatorum; id est, perveniatur ad summam nequitiam, ut possit iustum iam venire iudicium. Sed quoniam non solum dictum est: Sordidus sordescat adhuc, sed etiam dictum est: Iustus iustior fiat, annectit et dicit: Et diriges iustum, scrutans corda et renes Deus. Quomodo ergo iustus dirigi potest, nisi in occulto; quando etiam per illa quae initio temporum christianorum, cum adhuc persecutione saecularium hominum sancti premerentur, miranda videbantur hominibus, nunc postquam in tanto culmine nomen coepit esse christianum, crevit hypocrisis, id est simulatio, eorum scilicet qui nomine christiano malunt hominibus placere quam Deo? Quomodo ergo dirigitur iustus in tanta confusione simulationis, nisi dum scrutatur corda et renes Deus, videns omnium cogitationes, quae nomine cordis significatae sunt, et delectationes, quae nomine renum intelleguntur? Recte quippe temporalium et terrenarum rerum delectatio renibus tribuitur; quia et ipsa pars est inferior hominis, et ea regio est ubi carnalis generationis voluptas habitat, per quam in hanc aerumnosam et fallacis laetitiae vitam, per successionem prolis natura humana transfunditur. Scrutans ergo cor nostrum Deus, et perspiciens ibi esse ubi est thesaurus noster, id est in coelis; scrutans etiam renes, et perspiciens non nos acquiescere carni et sanguini, sed delectari in Domino, dirigit iustum in ipsa conscientia coram se, ubi nullus hominum videt, sed solus ille qui perspicit quid quisque cogitet, et quid quemque delectet. Finis enim curae delectatio est; quia eo quisque curis et cogitationibus nititur, ut ad suam delectationem perveniat. Videt igitur curas nostras, qui scrutatur cor: videt autem fines curarum, id est delectationes, qui perscrutatur renes; ut cum invenerit, non ad concupiscentiam carnis, neque ad concupiscentiam oculorum, neque ad ambitionem saeculi, quae omnia transeunt tamquam umbra, inclinari curas nostras, sed ad gaudia rerum aeternarum sustolli, quae nulla commutatione violantur, dirigat iustum, scrutans corda et renes Deus. Opera enim nostra, quae factis et dictis operamur, possunt esse nota hominibus; sed quo animo fiant, et quo per illa pervenire cupiamus, solus ille novit, qui scrutatur corda et renes Deus.

Medicina nostra Christus.

10
. (v 11.] Iustum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Duo sunt officia medicinae; unum quo sanatur infirmitas, alterum quo sanitas custoditur. Iuxta illud primum, dictum est in superiore psalmo: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum: iuxta hoc alterum, in hoc psalmo dicitur: Si est iniquitas in manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam ergo ab inimicis meis inanis; ibi enim infirmus ut liberetur, hic iam sanus ne corrumpatur, orat. Iuxta illud ibi dicitur: Salvum me fac propter misericordiam tuam 46: iuxta istud hic dicitur: Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam 47; ibi enim ut a morbo evadat, remedium, hic autem ne in morbum recidat, tuitionem petit. Iuxta illud dicitur: Salvum me fac, Domine, secundum misericordiam tuam; iuxta hoc dicitur: Iustum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Et illa enim et ista salvos facit; sed illa ex aegritudine ad salutem transfert, haec in ipsa salute conservat. Itaque ibi misericors auxilium est, quia nullum habet meritum peccator, qui adhuc iustificari desiderat, credens in eum qui iustificat impium 48; hic autem iustum auxilium est, quia iam iusto tribuitur. Dicat ergo ibi peccator qui dixit: Infirmus sum: Salvum me fac, Domine, propter misericordiam tuam; et dicat hic iustus, qui dixit: Si reddidi retribuentibus mihi mala, Iustum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Si enim medicinam exhibet, qua sanemur infirmi, quanto magis eam qua custodiamur sani? Quoniam si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, quanto magis nunc iustificati, salvi erimus ab ira per ipsum? 49De loco delectationum.

11
. Iustum auxilium meum a Domino, qui salvos facit rectos corde. Dirigit iustum, scrutans corda et renes Deus: iusto autem auxilio salvos facit rectos corde. Non sicut scrutatur corda et renes, ita salvos facit rectos corde et renibus: quia cogitationes et malae sunt in pravo corde, et bonae in recto corde; delectationes autem non bonae ad renes pertinent, quia inferiores atque terrenae sunt, bonae vero non ad renes, sed ad ipsum cor. Propterea non ita dici possunt recti renibus, sicut dicuntur recti corde, cum iam ubi cogitatio, ibi et delectatio est: quod fieri non potest, nisi cum divina atque aeterna cogitantur. Dedisti, inquit, laetitiam in corde meo, cum dixisset: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Nam phantasmata rerum temporalium, quae sibi animus fingit, cum spe vana mortalique iactatur, quamvis inanibus imaginationibus afferant saepe deliram insanamque laetitiam, non tamen cordi haec delectatio, sed renibus tribuenda est; quia illae omnes imaginationes de inferioribus, hoc est terrenis carnalibusque rebus, attractae sunt. Ita fit, ut scrutans corda et renes Deus, et perspiciens in corde rectas cogitationes, in renibus nullas delectationes, iustum auxilium praebeat rectis corde, ubi mundis cogitationibus supernae delectationes sociantur. Et ideo in alio psalmo cum dixisset: Insuper et usque ad noctem increpaverunt me renes mei, subiecit de auxilio, dicens: Providebam Dominum in conspectu meo semper, quoniam a dextris est mihi ne commovear. Ubi ostendit suggestiones tantum se a renibus passum, non etiam delectationes, quas si pateretur, utique commoveretur. Dixit autem: A dextris est mihi Dominus, ne commovear; deinde subiungit: Propter hoc delectatum est cor meum : ut renes eum increpare potuerint, non delectare. Non itaque in renibus, sed ibi facta est delectatio, ubi adversus renum increpationem provisus est Deus a dextris esse, id est, in corde.

Dies iudicii erit dies irae.

12
. (v 12.] Deus iudex iustus, fortis et longanimis. Quis Deus iudex, nisi Dominus, qui iudicat populos? Ipse iustus, qui reddet unicuique iuxta opera sua. Ipse fortis, qui etiam persecutores impios, cum sit potentissimus, pro nostra salute toleravit. Ipse longanimis, qui etiam ipsos qui persecuti sunt, non statim post resurrectionem ad supplicium rapuit, sed sustinuit, ut se aliquando ad salutem ab illa impietate converterent: et adhuc sustinet, servans ultimo iudicio ultimam poenam, et nunc usque invitans peccatores ad poenitentiam. Non iram adducens per singulos dies. Significantius fortasse dicitur, iram adducens, quam irascens et ita in exemplaribus graecis invenimus: ut non sit in ipso ira qua punit, sed in animis eorum ministrorum qui praeceptis veritatis obtemperant; per quos iubetur etiam inferioribus ministeriis qui vocantur angeli iracundiae, ad punienda peccata, quos iam non propter iustitiam, qua non gaudent, sed propter malitiam poena humana delectat. Non ergo Deus iram adducit per singulos dies, id est, non per singulos dies ad vindictam congregat ministros suos: nunc enim patientia Dei ad poenitentiam invitat; ultimo vero tempore, cum sibi homines propter duritiam suam et cor impoenitens, thesaurizaverint iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, gladium suum vibrabit.

13
. (v 13.] Nisi convertimini, inquit, gladium suum vibrabit. Potest ipse homo Dominicus gladius Dei intellegi bis acutus, id est framea, quam non vibravit primo adventu, sed tamquam in vagina humilitatis abscondit: vibrabit autem, cum in secundo adventu veniens iudicare vivos et mortuos, in manifesto splendore claritatis suae, iustis suis lumen, et terrores impiis coruscabit. Nam in aliis exemplaribus, pro eo quod est gladium suum vibrabit, frameam suam splendificabit positum est: quo verbo convenientissime significari arbitror ultimum Dominicae claritatis adventum; quandoquidem ex ipsius persona intellegitur quod alius psalmus habet: Libera, Domine, ab impiis animam meam, frameam tuam ab inimicis manus tuae. Arcum suum tetendit, et paravit illum. Non passim verborum tempora praetereunda sunt, quod gladium de futuro dixit, vibrabit; arcum de praeterito, tetendit: deinde praeteriti temporis consequuntur verba.

14
. (v 14.] Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus operatus est. Arcum ergo istum, Scripturas sanctas libenter acceperim, ubi fortitudine Novi Testamenti, quasi nervo quodam, duritia Veteris flexa et edomita est. Hinc tamquam sagittae emittuntur Apostoli, vel divina praeconia iaculantur. Quas sagittas ardentibus operatus est, id est, quibus percussa divino amore flagrarent. Qua enim alia sagitta percussa est, quae dicit: Inducite me in domum vini, constituite me inter unguenta, constipate me inter mella; quoniam vulnerata caritate ego sum Quibus aliis sagittis accenditur, qui redire ad Deum cupiens et ab ista peregrinatione remeare, adversus dolosas linguas petit auxilium, et ei dicitur: Quid detur tibi, aut quid adiciatur tibi adversus linguam dolosam? Sagittae potentis acutae, cum carbonibus vastetoribus : id est, quibus percussus atque inflammatus tanto amore ardeas regni coelorum, ut omnium resistentium et a proposito revocare volentium linguas contemnas, et persecutiones eorum derideas, dicens: Quis me separabit a caritate Christi? Tribulatio, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Certus sum enim, inquit, quia neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Sic ardentibus sagittas suas operatus est: nam in graecis exemplaribus ita invenitur: Sagittas suas ardentibus operatus est; latina autem ardentes pleraque habent. Sed, sive ipsae sagittae ardeant, sive ardere faciant, quod utique non possunt nisi et ipsae ardeant, integer sensus est.

15
. Sed quia non sagittas tantum, sed etiam vasa mortis dixit in arcu Dominum parasse, quaeri potest quae sint vasa mortis. An forte haeretici? Nam et ipsi ex eodem arcu, id est, ex eisdem Scripturis in animas non caritate inflammandas, sed venenis perimendas insiliunt, quod non contingit nisi pro meritis. Propterea divinae Providentiae etiam ista dispositio tribuenda est, non quia ipsa peccatores facit, sed quia ipsa ordinat cum peccaverint: malo enim voto per peccatum legentes, male coguntur intellegere, ut ipsa sit poena peccati; quorum tamen morte filii catholicae Ecclesiae, tamquam quibusdam spinis, a somno excitantur, et ad intellegentiam divinarum Scripturarum proficiunt. Oportet enim et haereses esse, ut probati, inquit, manifesti fiant inter vos, hoc est inter homines, cum manifesti sint Deo. An forte easdem sagittas et vasa mortis disposuit ad perniciem infidelium, et ardentes vel ardentibus operatus est ad exercitationem fidelium? Non enim falsum est quod Apostolus dicit: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem, et ad haec quis idoneus Non ergo mirum si iidem Apostoli et vasa mortis sunt in eis a quibus persecutionem passi sunt, et igneae sagittae ad inflammanda corda credentium.

16
. (v 15.] Post hanc autem dispensationem iustum veniet iudicium: de quo ita dicit, ut intellegamus unicuique homini supplicium fieri de peccato suo, et eius iniquitatem in poenam converti; ne putemus illam tranquillitatem, et ineffabile lumen Dei de se proferre unde peccata puniantur, sed ipsa peccata sic ordinare, ut quae fuerunt delectamenta homini peccanti, sint instrumenta Domino punienti. Ecce, inquit, parturivit iniustitiam. Quid enim conceperat, ut iniustitiam parturiret? Concepit, inquit, laborem. Hinc est ergo illud: In labore manducabis panem tuum ; hinc etiam illud: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. Iugum enim meum lene est, et onus meum leve. Non enim poterit labor finiri, nisi hoc quisque diligat quod invito non possit auferri. Nam cum ea diliguntur quae possumus contra voluntatem amittere, necesse est ut pro his miserrime laboremus; et ut haec adipiscamur, in angustiis terrenarum aerumnarum, cum sibi quisque illa rapere et praevenire alterum, aut extorquere alteri cupit, iniustitias machinemur. Recte ergo et prorsus ex ordine parturivit iniustitiam, qui concepit laborem. Parit autem quid, nisi quod parturivit, quamvis non hoc parturierit quod concepit? non enim hoc nascitur quod concipitur; sed concipitur semen, nascitur quod formatur ex semine. Labor est igitur semen iniquitatis; peccatum autem conceptio laboris, id est illud primum peccatum, apostatare a Deo : parturivit ergo iniustitiam qui concepit laborem. Et peperit iniquitatem: iniquitas, hoc est quod iniustitia; hoc ergo peperit quod parturivit. Quid deinde sequitur?

17
. (v 16.] Lacum aperuit et effodit illum. Lacum aperire, est in terrenis rebus, id est, tamquam in terra fraudem parare, quo alius cadat quem vult decipere iniustus: aperitur autem hic lacus, cum consentitur malae suggestioni terrenarum cupiditatum; effoditur vero, cum post consensionem operationi fraudis instatur. Sed unde fieri potest, ut iniquitas prius laedat hominem iustum in quem procedit, quam cor iniustum unde procedit? Itaque fraudator pecuniae, verbi gratia, dum cupit alium damno lacerare, ipse avaritiae vulnere sauciatur: quis autem vel demens non videat quantum inter hos distet, cum ille patiatur damnum pecuniae, ille innocentiae? Incidet ergo in foveam quam fecit; quod in alio psalmo dicitur: Cognoscitur Dominus iudicia faciens, in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.

18
. (v 17.] Convertetur labor eius in caput eius, et iniquitas eius in verticem eius descendet. Non enim voluit ipse peccatum evadere; sed factus est sub peccato tamquam servus, dicente Domino: Omnis qui peccat, servus est. Erit ergo iniquitas eius super ipsum, cum ipse iniquitati suae subditur: quia non potuit dicere Domino, quod innocentes et recti dicunt:

Gloria mea et exaltans caput meum. Ita ergo ipse inferior erit, ut eius iniquitas sit superior, et in illum descendat; quia gravat illum, et onerat, et ad requiem sanctorum revolare non sinit. Hoc fit, cum in homine perverso servit ratio, et libido dominatur. Esse ad lucem non esse ad tenebras pertinet.

19
. (v 18.] Confitebor Domino secundum iustitiam eius. Non ista confessio peccatorum est: ille enim hoc dicit, qui superius verissime dicebat: Si est iniquitas in manibus meis; sed confessio iustitiae Dei, qua ita loquimur: Vere, Domine, iustus es, quando et iustos sic protegis, ut per te ipsum eos illumines, et peccatores sic ordinas, ut non tua, sed sua malitia puniantur. Ista confessio ita Dominum laudat, ut nihil possint impiorum valere blasphemiae, qui volentes excusare facinora sua, nolunt suae culpae tribuere quod peccant, hoc est, nolunt suae culpae tribuere culpam suam. Itaque aut fortunam, aut fatum inveniunt quod accusent; aut diabolum, cui non consentire in potestate nostra esse voluit qui nos fecit; aut aliam naturam inducunt, quae non sit ex Deo, fluctuantes miseri et errantes, potius quam confitentes Deo, ut eis ignoscat. Non enim oportet ignosci, nisi dicenti: Peccavi. Qui ergo videt merita animarum sic ordinari a Deo, ut dum sua cuique tribuuntur, pulchritudo universitatis nulla ex parte violetur, in omnibus laudat Deum: et ista est non peccatorum, sed iustorum confessio. Non enim peccatorum confessio est, dum dicit Dominus: Confiteor tibi, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus, et revelasti ea parvulis. Item in Ecclesiastico dicitur: Confitemini Domino in omnibus operibus eius. Et haec dicetis in confessione, opera Domini universa quoniam bona valde. Quod in isto psalmo intellegi potest, si quisque pia mente, Domino adiuvante, distinguat inter iustorum praemia et supplicia peccatorum, quemadmodum his duobus universa creatura, quam Deus a se conditam regit, mirifica et paucis cognita pulchritudine decoratur. Ita ergo ait: Confitebor Domino secundum iustitiam eius, tamquam ille qui viderit non factas tenebras a Deo, sed ordinatas tamen. Deus enim dixit: Fiat lux, et facta est lux. Non dixit: Fiant tenebrae, et factae sunt tenebrae; et tamen ipsas ordinavit. Et ideo dicitur: Divisit Deus inter lucem et tenebras, et vocavit Deus lucem diem, et tenebras vocavit noctem. Ista distinctio: aliud fecit, et ordinavit; aliud autem non fecit, sed tamen etiam hoc ordinavit. Iam vero tenebris significari peccata, et in propheta invenitur, qui dixit: Et tenebrae tuae tamquam meridies erunt, et in apostolo dicente: Qui odit fratrem suum, in tenebris est, et illud praecipue: Abiciamus opera tenebrarum, et induamur arma lucis. Non quod aliqua sit natura tenebrarum: omnis enim natura in quantum natura est, esse cogitur; esse autem, ad lucem pertinet; non esse, ad tenebras. Qui ergo deserit eum a quo factus est, et inclinatur in id unde factus est, id est in nihilum, in hoc peccato tenebratur; et tamen non penitus perit, sed in infimis ordinatur. Itaque postquam dixit: Confitebor Domino, ne peccatorum confessionem intellegeremus, subicit ultimum: Et psallam nomini Domini altissimi. Psallere autem ad gaudium pertinet, poenitentia vero peccatorum, ad tristitiam.

20
. Potest iste psalmus etiam in persona Dominici hominis intellegi; si modo ea quae ibi humiliter dicta sunt, ad nostram infirmitatem referantur, quam ille gestabat.




Aug. in Psalmos enar. 7