Aug. in Psalmos enar. 63

IN PSALMUM 63 ENARRATIO. Sermo ad plebem..

63
(
Ps 63)

Christi membra numquam sine afflictione.

1. Passionis sanctorum martyrum diem hodie festum habentes, in eorum recordatione gaudeamus, recolentes quid patiebantur, et intellegentes quid intuebantur. Nunquam enim tantas tribulationes carne tolerarent, nisi magnam quietem mente conciperent. Hunc itaque psalmum pro ipsa solemnitate curramus. Hesterno enim die multa audivit Caritas Vestra, nec hodie tamen huic festivitati negare potuimus nostram servitutem. Itaque quoniam maxime Domini passio commendatur in hoc psalmo, nec potuerunt esse fortes martyres, nisi intuerentur eum qui primus passus est; nec talia sustinerent in passione, qualia ille, nisi talia sperarent in resurrectione, qualia ipse de se praemonstravit; novit autem Sanctitas Vestra caput nostrum esse Dominum nostrum Iesum Christum, omnesque illi cohaerentes membra esse illius capitis; eiusque vocem iam habetis notissimam, quoniam non ex solo capite, sed etiam ex corpore loquitur; vocesque eius non tantum ipsum Dominum Iesum Christum, qui iam ascendit in coelum, vel significant vel praedicant, sed etiam eius membra caput proprium secutura: agnoscamus hic non solum illius vocem, sed et nostram. Et nemo dicat quod hodie in tribulatione passionum non sumus. Semper enim audistis hoc, quia illis temporibus Ecclesia quasi tota simul impellebatur, nunc autem per singulos tentatur. Alligatus est quidem diabolus, ne faciat quantum potest, ne faciat quantum vult; tamen tantum tentare sinitur, quantum expedit proficientibus. Nec nobis expedit esse sine tentationibus: nec rogemus Deum ut non tentemur, sed ut non inducamur in tentationem.

A timore inimicorum liberi, sub timore Domini servimus.

2. (v 2.] Dicamus ergo et nos: Exaudi, Deus, orationem meam, dum tribulor: a timore inimici erue animam meam. Saevierunt inimici in martyres; quid orabat ista vox corporis Christi? Hoc orabat, ut eruerentur ab inimicis, et non eos possent occidere inimici. Ergo exauditi non sunt, quia occisi sunt; et deseruit Deus contritos corde servos suos, et sperantes in se despexit? Absit. Quis enim invocavit Dominum, et derelictus est? quis speravit in eum, et desertus est ab eo ? Exaudiebantur ergo, et occidebantur; et tamen ab inimicis eruebantur. Alii timentes consentiebant, et vivebant; et tamen ipsi ab inimicis absorbebantur. Occisi eruebantur, viventes absorbebantur. Inde est et illa vox gratulationis: Forsitan vivos absorbuissent nos. Multi absorpti, et vivi absorpti; multi mortui absorpti. Qui putaverunt inanem esse fidem christianam, mortui absorpti sunt: qui autem scientes veritatem esse praedicationem Evangelii, Christum esse Filium Dei scientes, et hoc credentes, et hoc intus tenentes, cesserunt tamen doloribus, et idolis sacrificaverunt, vivi absorpti sunt. Illi absorpti sunt, quia mortui; illi autem quia absorpti, mortui. Non enim absorpti vivere potuerunt, quamvis vivi absorberentur. Ergo hoc orat vox martyrum: A timore inimici erue animam meam: non ut me non occidat inimicus, sed ut non timeam occidentem inimicum. Hoc orat in Psalmo impleri servus, quod modo iubebat in Evangelio Dominus. Quid modo iubebat Dominus? Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum potius timete qui habet potestatem, et animam, et corpus occidere in gehenna ignis. Et repetivit: Ita dico vobis; eum timete. Qui sunt qui corpus occidunt? Inimici. Quid iubebat Dominus? Ne timerentur. Oretur ergo ut praestet quod iubet. A timore inimici erue animam meam. Erue me a timore inimici, et subde timori tuo. Non timeam eum qui corpus occidit; sed timeam eum qui habet potestatem et corpus, et animam occidere in gehenna ignis. Non enim a timore volo esse immunis; sed a timore inimici liber, sub timore Domini servus.

Martyrum caput et exemplar, Christus.

3. (v 3.] Protexisti me a conventu malignantium, a multitudine operantium iniquitatem. Iam ipsum caput nostrum intueamur. Multi martyres talia passi sunt: sed nihil sic elucet quomodo caput martyrum; ibi melius intuemur quod illi experti sunt. Protectus est a multitudine malignantium, protegente se Deo, protegente carnem suam ipso Filio et homine quem gerebat: quia Filius hominis est, et Filius Dei est; Filius Dei propter formam Dei. Filius hominis 5 6

propter formam servi : habens in potestate ponere animam suam, et recipere eam. Quid ei potuerunt facere inimici? Occiderunt corpus; animam non occiderunt. Intendite. Parum ergo erat Domino hortari martyres verbo, nisi firmaret exemplo. Nostis qui conventus erat malignantium Iudaeorum, et quae multitudo erat operantium iniquitatem. Quam iniquitatem? Qua voluerunt occidere Dominum Iesum Christum. Tanta opera bona, inquit, ostendi vobis: propter quod horum me vultis occidere ? Pertulit omnes infirmos eorum, curavit omnes languidos eorum, praedicavit regnum coelorum, non tacuit vitia eorum, ut ipsa potius eis displicerent, non medicus a quo sanabantur: his omnibus curationibus eius ingrati, tamquam multa febri phrenetici, insanientes in medicum qui venerat curare eos, excogitaverunt consilium perdendi eum; tamquam ibi volentes probare utrum vere homo sit qui mori possit, an aliquid super homines sit, et mori se non permittat. Verbum ipsorum agnoscimus in Sapientia Salomonis: Morte turpissima, inquiunt, condemnemus eum. Interrogemus eum; erit enim respectus in sermonibus illius: si enim vere Filius Dei est, liberet eum. Videamus ergo quid factum sit.

Iudaei a morte Christi nullo modo immunes.

4. (v 4.] Qui exacuerunt tamquam gladium linguas suas. Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus, quod dicit et alius psalmus: sic et hic: Exacuerunt tamquam gladium linguas suas. Non dicant Iudaei: Non occidimus Christum. Etenim propterea eum dederunt iudici Pilato, ut quasi ipsi a morte eius viderentur immunes. Nam cum dixisset eis Pilatus: Vos eum occidite, responderunt: Nobis non licet occidere quemquam. Iniquitatem facinoris sui in iudicem hominem refundere volebant: sed numquid Deum iudicem fallebant? Quod fecit Pilatus, in eo ipso quod fecit, aliquantum particeps fuit; sed in comparatione illorum multo ipse innocentior. Institit enim quantum potuit, ut illum ex eorum manibus liberaret. Nam propterea flagellatum produxit ad eos. Non persequendo Dominum flagellavit, sed eorum furori satisfacere volens, ut vel sic iam mitescerent, et desinerent velle occidere, cum flagellatum viderent : fecit et hoc. At ubi perseveraverunt, nostis illum lavisse manus, et dixisse quod ipse non fecisset, mundum se esse a morte illius : fecit tamen. Sed si reus qui fecit vel invitus; illi innocentes qui coegerunt ut faceret? Nullo modo. Sed ille dixit in eum sententiam, et iussit eum crucifigi, et quasi ipse occidit; et vos, o Iudaei, occidistis. Unde occidistis? Gladio linguae: acuistis enim linguas vestras. Et quando percussistis, nisi quando clamastis: Crucifige, crucifige ?

Quanam hora Dominus crucifixus est.

5. Propterea enim non est praetermittendum, quia venit in mentem, ne forte aliquem perturbet lectio divinorum Librorum: quidam evangelista dicit hora sexta crucifixum Dominum, et quidam hora tertia : nisi intellegamus, perturbamur. Et iam incipiente sexta hora dicitur Pilatus sedisse pro tribunali; et revera quando levatus est Dominus in ligno, hora sexta erat. Sed alius evangelista intuens animum Iudaeorum, quia volebant se immunes videri a morte Domini, narrando eos ostendit reos, dicens Dominum hora tertia crucifixum. Considerantes autem omnem circumstantiam lectionis, quanta agi potuerint, cum apud Pilatum Dominus accusaretur, ut crucifigeretur; invenimus horam tertiam esse potuisse, quando illi clamaverunt: Crucifige, crucifige. Ergo verius illi tunc occiderunt, quando clamaverunt. Apparitores potestatis hora sexta crucifixerunt; praevaricatores Legis hora tertia clamaverunt: quod illi manibus hora sexta, hoc illi lingua hora tertia. Rei magis isti qui clamando saeviebant, quam illi qui obtemperando administrabant. Ipsum est totum acumen Iudaeorum; hoc est quod pro magno quaesierunt: Occidamus, et non occidamus; sic occidamus, ut non ipsi occidisse iudicemur. Exacuerunt tamquam gladium linguas suas.

Agnus immaculatus, Christus.

6. (v 5.] Intenderunt arcum, rem amaram. Arcum dicit insidias. Qui enim gladio cominus pugnat, aperte pugnat: qui sagittam mittit, fallit ut feriat. Prius enim sagitta percutit, quam venire ad vulnus praevideatur. Sed quem laterent insidiae cordis humani? numquid et Dominum nostrum Iesum Christum, qui non opus habebat ut ei testimonium quisquam perhiberet de homine? Ipse enim sciebat quid esset in homine, sicut evangelista testatur. Tamen audiamus eos, et intueamur eos quasi nesciente Domino facere quod moliuntur. Intenderunt arcum, rem amaram, ut sagittent in abscondito immaculatum. Quod dixit: Intenderunt arcum; hoc est, in abscondito; quasi fallentes insidiis. Nostis enim quibus dolis id egerint; quemadmodum discipulum ei cohaerentem pecunia corruperint, ut sibi traderetur ; quomodo falsos testes procuraverint; quibus insidiis et dolis egerint, ut sagittarent in abscondito immaculatum. Magna iniquitas! Ecce de abscondito venit sagitta quae immaculatum ferit, qui nec tantum habebat maculae, quantum potest pungi a sagitta. Agnus quippe immaculatus, totus immaculatus, semper immaculatus; non cui maculae ablatae sint, sed qui maculas nullas contraxerit. Nam fecit multos immaculatos donando peccata; ipse immaculatus non habendo peccata. Ut sagittent in abscondito immaculatum.

7. (v 6.] Repente sagittabunt eum, et non timebunt. O cor durum, occidere velle hominem qui mortuos suscitabat! Repente, id est insidiose, quasi inopinate, quasi non praevise. Similis enim nescienti erat inter ipsos Dominus ignorantes quid nesciret, et quid sciret; imo ignorantes eum nihil nescire, et omnia scire, et ad hoc venisse ut illi facerent quod se potestate facere arbitrabantur. Repente sagittabunt eum, et non timebunt.

Christus persequendo, inimici sibi nocuerunt.

8. Obfirmaverunt sibi sermonem malignum. Obfirmaverunt: facta sunt tanta miracula; non sunt moti, perstiterunt in consilio sermonis maligni. Traditus est ille iudici: trepidat iudex, et non trepidant qui iudici tradiderunt; contremiscit potestas, et non contremiscit immanitas; vult ille lavare manus, et illi inquinant linguas. Sed quare hoc? Firmaverunt sibi sermonem malignum. Quanta egit Pilatus? quanta ut refrenarentur? quae dixit? quid egit? Sed firmaverunt sibi sermonem malignum: Crucifige, crucifige! Repetitio, confirmatio est sermonis maligni. Videamus quomodo firmaverunt sibi sermonem malignum. Regem vestrum crucifigam? Dixerunt: Non habemus regem nisi solum Caesarem. Obfirmaverunt sermonem malignum. Offerebat ille regem Filium Dei; illi ad hominem recurrebant: digni qui illum haberent, et illum non haberent. Adhuc audi quomodo firmaverunt sermonem malignum. Non invenio aliquid in isto homine, ait iudex, quo dignus sit morte. Et illi qui firmaverunt sermonem malignum, dixerunt: Sanguis eius super nos, et super filios nostros ! Firmaverunt sibi sermonem malignum. Firmaverunt sermonem malignum, non Domino, sed sibi. Quomodo enim non sibi, cum dicunt: Super nos, et super filios nostros? Quod ergo firmaverunt, sibi firmaverunt: quia ipsa vox est alibi: Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Dominum mors non occidit, sed ipse mortem: illos autem iniquitas occidit, quia noluerunt occidere iniquitatem.

De interiore hominis pugna.

9. Prorsus, fratres, certum est; aut occidis iniquitatem, aut occideris ab iniquitate. Noli autem quaerere occidere iniquitatem tamquam aliquid extra te. Ad teipsum respice, vide quid tecum pugnet in te; et cave ne expugnet te iniquitas tua, inimica tua, si interfecta non erit: ex te enim est, et anima tua adversus te rebellat, non aliud aliquid. Ex quadam parte cohaeres Deo; ex quadam parte delectaris saeculo: illud quo delectaris saeculo, pugnat adversus mentem quae cohaeret Deo. Cohaereat, cohaereat, non deficiat, non se dimittat, magnum adiutorium habet. Vincit quod in illa sibi rebellat, si perseverat in pugnando. Est peccatum in corpore tuo, sed non regnet. Non ergo regnet, inquit, peccatum in vestro mortali corpore, ad obaudiendum desideriis eius. Si vero non obaudieris; etsi est quod suadeat, quod delectet ad malum; non obtemperando facis ut non regnet quod est, et ita fiet postea ut non sit quod erat. Quando? Cum absorbebitur mors in victoriam, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem : ibi non erit quod tibi repugnet, non erit quod te aliud delectet nisi Deus. Ergo et isti Iudaei inviderunt Domino; delectabat eos principatus. Quidam videbant sibi ab eo auferri principatum, et ex delectatione sua rebellaverunt adversus Dominum: qui si rebellassent adversus delectationem suam malam, ipsam invidentiam vincerent, nec vincerentur ab ea, et esset illis Dominus salvator, qui venerat ut sanaret. Nunc autem faverunt febri, repugnaverunt medico: quidquid suggerebat febris, faciebant; quidquid iubebat contra medicus, neglegebant. Ergo illi magis occisi sunt, non Dominus: nam in Domino mors occisa est, in illis iniquitas vixit; vivente autem in se iniquitate, illi mortui sunt.

10. Narraverunt ut absconderent muscipulas; dixerunt: Quis videbit eas? Latere putabant eum quem occidebant, latere Deum. Ecce puta, homo erat Christus, sicut caeteri homines; nesciebat quid de illo cogitaretur: numquid et Deus nescit? O cor humanum, quare tibi dixisti: Quis videt me, cum ille videat qui te fecit? Dixerunt: Quis videbit eas? Videbat Deus, videbat et Christus; quia et Christus Deus. Sed quare videbatur eis non videre? Audi sequentia.

Iustitiae lux et iniquitatis tenebrae.

11. (v 7.] Perscrutati sunt iniquitatem; defecerunt scrutantes scrutationes: id est acerba et acuta consilia. Non tradatur per nos, sed per discipulum suum: non occidatur a nobis, sed a iudice: totum nos faciamus, et nihil fecisse videamur. Et ubi est clamor linguae: Crucifige, crucifige? Sic caeci estis, ut et surdi sitis. Simulata innocentia non est innocentia: simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas; quia et iniquitas est, et simulatio. Ibi ergo isti defecerunt scrutantes scrutationes. Quanto acutius sibi excogitare videbantur, tanto magis deficiebant; quia a lumine veritatis et aequitatis in profunda consiliorum malignorum demergebantur. Habet iustitia quamdam lucem suam; perfundit, et illustrat animam inhaerentem sibi: anima vero avertens se a luce iustitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra iustitiam, tanto plus a luce repellitur, et in tenebrosa demergitur. Merito ergo et isti perscrutantes quod contra iustum moliebantur, a iustitia recedebant; et quanto a iustitia recedebant, tanto plus deficiebant, scrutantes scrutationes. Magnum consilium innocentiae: quando ipsum Iudam poenituit quod tradidisset Christum, et proiecit illis pecuniam quam dederant, illi noluerunt eam mittere in gazophylacium, et dixerunt: Pecunia sanguinis est; non illam mittamus in gazophylacium. Quid est gazophylacium? Arca Dei, ubi colligebantur ea quae ad indigentiam servorum Dei mittebantur. O homo, cor tuum sit potius arca Dei, ubi habitent divitiae Dei, ubi sit nummus Dei, mens tua habens imaginem Imperatoris tui! Cum ergo haec ita sint, qualis illa innocentiae simulatio fuit, pecuniam sanguinis non mittere in arcam, et ipsum sanguinem mittere in conscientiam?

12. Sed quid eis contigit? Defecerunt scrutantes scrutationes. Unde? Quia dicit: Quis videbit eos? id est, quia eos nemo videbat. Hoc dicebant, hoc apud se opinabantur quod nemo eos videret. Vide quid contingat animae malae; recedit a luce veritatis, et quia ipsa non videt Deum, putat se non videri a Deo. Sic et isti recedendo ierunt in tenebras, ut ipsi non viderent Deum; et dixerunt: Quis nos videt? Videbat et ille quem crucifigebant; illi deficiendo, nec illum Filium, nec Patrem videbant. Si ergo et ille videbat, quare se patiebatur teneri ab eis, occidi ab eis? Quare si videbat, voluit consilia eorum praevalere in se? Quare! Quia homo erat propter hominem, et Deus latens in homine, qui venerat nescientibus exemplum fortitudinis dare; ideo ipse sciens omnia sustinebat.

Christi patientis et exaltati mysterium.

13. (v 8.] Quid enim sequitur? Accedet homo, et cor altum; et exaltabitur Deus. Illi dixerunt: Quis nos videbit? Defecerunt scrutantes scrutationes, consilia mala. Accessit homo ad ipsa consilia, passus est se teneri ut homo. Non enim teneretur, nisi homo; aut videretur, nisi homo; aut caederetur, nisi homo; aut crucifigeretur aut moreretur nisi homo. Accessit ergo homo ad illas omnes passiones, quae in illo nihil valerent, nisi esset homo. Sed si ille non esset homo, non liberaretur homo. Accessit homo, et cor altum, id est cor secretum: obiciens aspectibus humanis hominem, servans intus Deum; celans formam Dei, in qua aequalis est Patri, et offerens formam servi, qua minor est Patre. Ipse enim dixit utrumque: sed aliud est ex forma Dei, aliud ex forma servi. Dixit ex forma Dei: Ego et Pater unum sumus. Dixit ex forma servi: Quoniam Pater maior me est. Unde ex forma Dei: Ego et Pater unum sumus? Quia cum in forma Dei esset constitutus, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo. Unde ex forma servi: Quoniam Pater maior me est? Quia semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Accessit ergo homo, et cor altum; et exaltatus est Deus. Occiditur homo, et exaltatur Deus. Quod enim occisus est, ex infirmitate humana fuit: quod resurrexit et ascendit, ex potestate divina. Accedet homo, et cor altum, cor secretum, cor abditum; non ostendens quid nosset, non ostendens quid esset. Illi putantes hoc totum esse quod videbatur, occidunt hominem in corde alto, et exaltatur Deus in corde divino: potentia enim maiestatis suae exaltatus est. Et quo ivit exaltatus? Unde non recessit humilatus.

Christi patientis exemplo infirmitas nostra roborantur.

14. Accedet homo, et cor altum; et exaltabitur Deus. Propterea iam attendite, fratres mei, cor altum hominis. Cuius hominis? Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. In ipsa civitate factus est homo, quam idem ipse fundavit Altissimus, qui in ea factus est homo. Ergo accessit homo, et cor altum. Intuere hominem in corde alto: vide quantum potes, si potes, et Deum in corde alto. Accessit homo: et quia Deus Augustinus Hipponensis - In Psalmum 63 enarratio erat, et quia passurus erat volens, et quia exemplum praebiturus infirmis, et quia nihil ei facturi erant qui saeviebant, tamquam passuro Deo, sed in homine, sed in carne; quid sequitur? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum. Ubi est illa saevitia? ubi est ille fremitus leonis, populi rugientis et dicentis: Crucifige, crucifige? ubi sunt insidiae arcum tendentium? Nonne sagittae infantium factae sunt plagae eorum? Nostis quemadmodum sibi faciunt de cannitiis sagittas infantes. Quid feriunt, aut unde feriunt? quae manus, aut quod telum? quae arma, aut quae membra? Sagittae infantium factae sunt plagae eorum.

Iudaeorum astutiae Dominum resurrexisse confirmant.

15. (v 9.] Et infirmatae sunt super eos linguae eorum. Acuant nunc linguas suas tamquam gladium, firment sibi sermonem malignum. Merito sibi eum firmaverunt; quia infirmatae sunt super eos linguae eorum. Numquid poterat esse hoc firmum adversus Deum? Mentita est, inquit, iniquitas sibi : Infirmatae sunt super eos linguae eorum. Ecce resurrexit Dominus qui occisus erat. Transibant ante crucem, vel stabant, et intuebantur illum, sicut tanto ante psalmus praedixerat: Foderunt manus meas et pedes; dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me. Tunc caput agitabant dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce. Tentaverunt quodammodo utrum Filius Dei esset, et quasi invenerunt quod non esset, quia insultantibus illis, de cruce non descendebat: si descenderet de cruce, Filius Dei esset. Quid tibi videtur qui de cruce non descendit, et de sepulcro surrexit? Quid ergo profecerunt? Quod etsi Dominus non resurrexisset, quid profecissent, nisi quod profecerunt et persecutores martyrum? Nam et martyres nondum surrexerunt, et tamen illi non profecerunt: nondum resurgentium iam natalitia celebramus. Ubi est furor saevientium?

Sagittae infantium factae sunt plagae eorum, et infirmatae sunt super eos linguae eorum.

Quo perduxerunt illas scrutationes suas, quas perscrutantes defecerunt, ut etiam mortuo Domino et sepulto, custodes ponerent ad sepulcrum? Dixerunt enim Pilato: Seductor ille; hoc appellabatur nomine Dominus Iesus Christus, ad solatium servorum suorum quando dicuntur seductores: ergo illi Pilato: Seductor ille, inquiunt, dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam. Iube itaque custodiri sepulcrum usque in diem tertium; ne forte veniant discipuli eius, et furentur eum, et dicant plebi, Surrexit a mortuis; et erit novissimus error peior priore. Ait illis Pilatus: Habetis custodiam; ite, custodite sicut scitis. Illi autem abeuntes munierunt sepulcrum, signantes lapidem cum custodibus. Posuerunt custodes milites ad sepulcrum. Concussa terra Dominus resurrexit: miracula facta sunt talia circa sepulcrum, ut et ipsi milites qui custodes advenerant, testes fierent, si vellent vera nuntiare; sed avaritia illa quae captivavit discipulum comitem Christi, captivavit et militem custodem sepulcri. Damus, inquiunt, vobis pecuniam; et dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum. Vere defecerunt scrutantes scrutationes. Quid est, quod dixisti, o infelix astutia? Tantumne deseris lucem consilii pietatis, et in profunda versutiae demergeris, ut hoc dicas: Dicite quia vobis dormientibus venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum? Dormientes testes adhibes: vere tu ipse obdormisti, qui scrutando talia defecisti. Si dormiebant, quid videre potuerunt? si nihil viderunt, quomodo testes sunt? Sed defecerunt scrutantes scrutationes: defecerunt a luce Dei, defecerunt in ipso effectu consiliorum suorum: quando quod voluerunt, nihil proficere potuerunt, utique defecerunt: Quare hoc? Quia accessit homo, et cor altum; et exaltatus est Deus. Propterea postea cum innotuisset Christi resurrectio, et veniens Spiritus sanctus impleret fiducia timentes quosdam discipulos, ut auderent iam mortem non timentes praedicare quod viderant, exaltato Deo in maiestate sua, qui propter nostram infirmitatem humilis iudicatus est; et ubi coeperunt tubae coelestes personare iudicem venturum, quem primo viderant iudicatum: Conturbati sunt omnes qui videbant eos. Exaltato Deo, ut dixi, praedicato Christo, visi sunt Iudaei a quibusdam Iudaeis, visi sunt deficientes in scrutationibus suis. Videbant enim illi in nomine crucifixi, et occisi manibus suis,

fieri tanta miracula: recesserunt corde ab eis qui permanserunt in impietate; displicuit eis illorum duritia; quaesierunt consilium salutis suae, et dixerunt Apostolis: Quid faciemus? Conturbati ergo sunt omnes qui videbant eos : id est, qui intellegebant quod linguae eorum infirmatae sunt super eos, qui intellegebant quia in omnibus suis malis perscrutationibus consiliorum ubique defecerunt. Conturbati sunt isti.

Resurgente Domino, discipulorum corda firmantur.

16. (v 10.] Et timuit omnis homo. Qui non timuerunt, nec homines fuerunt. Timuit omnis homo: id est omnis utens ratione ad intellegenda quae facta erant. Unde illi qui non timuerunt, pecora potius nominandi sunt, bestiae potius immanes et truces. Leo rapiens et rugiens, ille adhuc populus. At vero omnis homo timuit: id est, qui credere voluerunt, qui iudicium venturum contremuerunt. Et timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Ille qui dicebat: A timore inimici erue animam meam, timuit omnis homo. A timore inimici eruebatur sed timori Dei subdebatur. Non timebat eos, qui corpus occidunt, sed eum qui potestatem habet, et corpus et animam mittere in gehennam. Praedicaverunt Dominum: nam primo Petrus timuit, et inimicum timuit; nondum erat anima eius eruta ab inimico. Interrogatus ab ancilla quod inter discipulos eius esset, negavit Dominum ter. Resurrexit Dominus, firmavit columnam: iam Petrus praedicat sine timore, et cum timore; sine timore eorum qui corpus occidunt, cum timore eius qui habet potestatem et corpus et animam occidendi in gehenna ignis. Timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Namque annuntiantes istos Apostolos opera Dei, exhibuerunt sibi principes sacerdotum, et comminati sunt dicentes ne in nomine Iesu praedicarent. Et illi dixerunt: Dicite nobis cui magis obtemperare oporteat, Deo, an hominibus? Quid illi dicerent? Hominibus potius quam Deo? Sine dubio non responderent, nisi: Deo potius. Illi autem sciebant quae iuberet Deus, et contempserunt minantes sacerdotes. Quia ergo timuit omnis homo, non terruit homo: et annuntiaverunt opera Dei. Si timet homo, non terreat homo: eum enim timere debet homo, a quo factus est homo. Quod supra homines est time, et homines te non terrebunt. Mortem sempiternam time, et praesentem non curabis. Voluptatem illam incorruptam, et quietem sine labe concupisce; et promittentem dona ista temporalia, et totum mundum deridebis. Ama ergo, et time: ama quod promittit Deus, time quod minatur Deus; nec corrumperis ex eo quod promittit, nec terreberis ex eo quod minatur homo. Et timuit omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt. Quid est, facta eius intellexerunt? Hoc erat illud, o Domine Iesu Christe, quod tacebas, et sicut ovis ad victimam ducebaris, et non aperiebas coram tondente os tuum, et nos te putabamus esse in plaga et dolore positum, et scientem ferre infirmitatem? Hoccine erat quod abscondebas speciem tuam, speciose forma prae filiis hominum ? Hoccine erat illud, quod videbaris non habere speciem neque decorem ? Portabas in cruce insultantes et dicentes: Si Filius Dei est, descendat de cruce. Quis forte sciens potestatem tuam servus tuus, et dilectus tuus, non exclamavit in corde suo, et dixit: O si modo descenderet, et isti omnes qui insultant confunderentur? Sed non erat sic: moriendum erat propter morituros, et resurgendum propter semper victuros. Hoc illi qui volebant illum de cruce descendere, non intellegebant; at ubi resurrexit, et glorificatus ascendit in coelum, intellexerunt opera Domini. Annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt.

Bonum nostrum ille est qui fecit nos ad laetificandos nos.

17. (v 11.] Laetabitur iustus in Domino. Iam non est tristis iustus. Tristes enim erant discipuli crucifixo Domino; contristati, moerentes discesserunt; perdidisse se spem putaverunt. Resurrexit; etiam apparens tristes invenit. Tenuit oculos duorum in via ambulantium, ne ab eis agnosceretur, et invenit eos gementes et suspirantes; et tenuit eos donec exponeret Scripturas, et per ipsas Scripturas ostenderet quia ita fieri oportebat sicut factum est. Ostendit enim in Scripturis, quia post tertium diem resurgere oportebat Dominum. Et quomodo tertio die resurgeret, si de cruce descenderet? Modo vos qui tristes estis in via, si Iudaeis insultantibus videretis Dominum de cruce descendisse, quantum efferremini? Laetaremini quod ora Iudaeorum sic obturasset. Exspectate consilium medici: quod non descendit, quod occidi vult, antidotum terit. Ecce iam resurrexit, ecce iam loquitur: nondum agnoscitur, ut laetius agnoscatur. Postea aperuit oculos eorum in fractione panis: agnoscunt eum, laetantur, exclamant. Laetabitur iustus in Domino. Nuntiatur cuidam duriori: Visus est Dominus, resurrexit Dominus: adhuc ille tristis est, non credit. Nisi misero, inquit, manum meam, et tetigero cicatrices clavorum, non credam. Praebetur et corpus tangendum, mittit manum, contrectat, exclamat. Dominus meus et Deus meus! Laetabitur iustus in Domino. Illi ergo laetati sunt iusti in Domino, qui viderunt, tetigerunt, et crediderunt: quid iusti qui modo sunt, quia non vident, quia non tangunt, non laetantur in Domino? Et ubi est illa vox Domini ad ipsum Thomam: Quia vidisti me, credidisti: beati qui non viderunt, et crediderunt ? Ergo omnes laetemur in Domino; omnes secundum fidem unus iustus simus, omnesque in uno corpore unum caput habeamus, et laetemur in Domino, non in nobis; quia bonum nostrum non nos nobis, sed ille qui fecit nos. Ipse est bonum nostrum ad laetificandos nos. Et nemo laetetur in se, nemo praesumat, nemo desperet de se, nemo de quoquam homine, quem debet adducere ut socius sit spei ipsius, non dator spei.

Novit Deus quid tibi donet quidve subtrahat.

18. Laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eum; et laudabuntur omnes qui recti sunt corde. Iam quia Dominus resurrexit, iam quia ascendit in coelum, iam quia ostendit esse aliam vitam, iam quia manifestum est consilia eius quibus latuit corde alto non fuisse inania, quia ideo sanguis ille fusus est ut esset pretium redemptorum; iam quia manifesta sunt omnia, quia praedicata sunt omnia, quia credita sunt omnia, sub omni coelo laetabitur iustus in Domino, et sperabit in eum; et laudabuntur omnes qui recti sunt corde. Qui sunt recti corde? Eia fratres mei, semper dicimus, et bonum est ut noveritis. Qui sunt recti corde? Qui omnia quaecumque in hac vita patiuntur, non ea tribuunt insipientiae, sed consilio Dei ad medicinam suam; nec praesumunt de iustitia sua, ut putent se iniuste pati quod patiuntur, aut ideo esse Deum iniustum, quia non plura patitur qui plus peccat. Videte, fratres; haec saepe dicimus. Aliquid sentis, sive secundum corpus, sive secundum dispendium rei familiaris, sive per orbitatem aliquam carissimorum tuorum: noli respicere eos quos nosti iniquiores te (non enim forte audes dicere iustum te, sed nosti peiores te), et florere in istis, et non flagellari; ut displiceat tibi consilium Dei et dicas: Ecce puta peccator sum, et propterea flagellor; quare ille non flagellatur, cuius novi tanta flagitia? Quantumcumque mali fecerim ego, numquid ego tantum feci quantum ille? Distortum est cor tuum. Quam bonus Deus Israel; sed rectis corde! Tui autem labuntur pedes, quia zelas in peccatores, pacem peccatorum intuens. Sine curare; novit quid agat, qui vulnus novit. Non secatur alius. Quid, si desperatur? quid si propterea tu secaris, quia non desperaris? Patere ergo quidquid pateris recto corde: novit Deus quid tibi donet, quid tibi subtrahat. Quod tibi donat, ad consolationem valeat, non ad corruptionem; et quod tibi subtrahit, ad tolerantiam valeat, non ad blasphemiam. Si autem blasphemas, et displicet tibi Deus, et tu tibi places; perverso corde et distorto es: et hoc peius, quia cor Dei vis corrigere ad cor tuum, ut hoc ille faciat quod tu vis; cum tu debeas facere quod ille vult. Quid ergo? Vis detorquere cor Dei, quod semper rectum est, ad pravitatem cordis tui? Quanto melius ad rectitudinem Dei corrigis cor tuum? Nonne hoc te docuit Dominus tuus, de cuius passione modo loquebamur? Nonne infirmitatem tuam portabat, quando dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem ? Nonne teipsum in se figurabat, cum dicebat: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste ? Non enim duo corda et diversa, Patris, et Filii; sed in forma servi portavit cor tuum, ut doceret illud exemplo suo. Iam ecce quasi aliud cor tuum invenit tribulatio, volens transire quod imminebat: sed noluit Deus. Non consentit Deus cordi tuo; consenti tu cordi Dei. Audi vocem ipsius: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater.

Corrigendum cor ad rectitudinem Dei.

19. Laudabuntur ergo omnes recti corde. Quid sequitur? Si laudabuntur omnes recti corde, damnabuntur perversi corde. Duo tibi modo proposita sunt; elige cum tempus est. Si recto corde fueris, ad dexteram eris, et laudaberis. Quomodo? Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Perverso autem corde si fueris; si subsannaveris Deum, si providentiam eius irriseris, si dixeris in animo tuo: Vere non curat Deus res humanas: si curaret res humanas, ille latro tantum haberet, et ego innocens indigerem? perverso corde factus es. Veniet iudicium illud; apparebunt omnia propter quae ista omnia faciat Deus; et tu qui noluisti in hac vita corrigere cor tuum ad rectitudinem Dei, et te ad dexteram praeparare, ubi laudabuntur omnes recti corde, eris ad sinistram, ubi tunc audies: Ite in ignem aeternum, qui praeparatus est diabolo et angelis eius. Et numquid erit tunc tempus corrigere cor? Modo ergo corrigite, fratres; modo corrigite. Quis prohibet? Cantatur Psalmus, legitur Evangelium, sonat lector, sonat disputator: patiens est Dominus; peccas, et parcit; adhuc peccas, adhuc parcit, et adhuc addis. Quamdiu patiens est Deus? Senties et iustum Deum. Terremus, quia timemus; docete nos non timere, et non terremus. Sed melius nos Deus docet timere, quam quisquam hominum non timere. Timuit enim omnis homo: et annuntiaverunt opera Dei. Inter illos nos computet Deus, qui timuerunt, et annuntiaverunt. Quia timemus, annuntiamus vobis, fratres. Videmus alacritatem vestram ad audiendum verbum, et ad exigendum videmus vota vestra, videmus affectus vestros. Bene compluitur terra; frumenta, non spinas generet: frumentis horreum paratur; ignis spinis. Nosti quid facias de agro tuo; et nescit Deus quid faciat de servo suo? Quod pluit in agrum uberem, dulce est; et quod pluit in agrum spinosum, dulce est. Numquid pluviam accusat qui spinas genuerit? Nonne erit pluvia illa testis in iudicio Dei; et dicet: Ego dulcis super omnes veni? Tu ergo quid proferas vide, ut quid tibi paretur attendas. Profers frumentum; horreum spera: profers spinas; ignem spera. Sed nondum venit aut tempus horrei, aut tempus ignis: modo ergo paretur, et non timebitur. In nomine Christi et qui loquimur vivimus, et quibus loquimur vivitis: numquid consilii corrigendi et mutandae vitae malae in bonam non est locus, non est tempus? Nonne si vis, hodie fit? nonne si vis, modo fit? Quid empturus es ut facias? quae seplasia quaesiturus es? ad quos Indos navigaturus? quam navim praeparaturus? Ecce cum loquor, muta cor; et factum est quod tam saepe et tamdiu clamatur ut fiat, et quod aeternam poenam parturit, si non fiat.






Aug. in Psalmos enar. 63