Aug. in Psalmos enar. 66

IN PSALMUM 66 ENARRATIO. Sermo ad plebem. Spiritalis agricola Deus.

66
(
Ps 66)

1. (v 2.] Meminit Caritas Vestra, in duobus psalmis qui iam tractati sunt, exhortatos nos fuisse animam nostram ut benediceret Dominum, et pio cantu dixisse: Benedic anima mea Dominum. Si ergo hortati sumus in illis psalmis animam nostram ut benediceret Dominum; in hoc psalmo recte dicitur: Deus misereatur nostri, et benedicat nos. Benedicat anima nostra Dominum, et Deus benedicat nos. Cum benedicit nos Deus, nos crescimus; et cum benedicimus nos Dominum, nos crescimus: utrumque nobis prodest. Non augetur ille benedictione nostra, nec minuitur maledictione nostra. Qui maledicit Domino, ipse minuitur; qui benedicit Dominum, ipse augetur. Prior est in nobis benedictio Domini, et consequens est ut et nos benedicamus Dominum. Illa pluvia, iste fructus est. Ergo redditur tamquam fructus agricolae Deo, compluenti nos et colenti. Cantemus ista devotione non sterili, non inani voce, sed vero corde. Apertissime enim Deus Pater dictus est agricola. Apostolus dicit: Dei agricultura estis, Dei aedificatio estis. In rebus huius mundi visibilibus, vitis non est aedificium, et aedificium non est vinea: nos autem vinea Domini sumus, quia colit nos ad fructum; aedificium Dei sumus, quia qui colit nos habitat in nobis. Et quid ait idem Apostolus?

Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Ille ergo incrementum dat. Numquid forte isti sunt agricolae? Agricola enim dicitur qui plantat, qui rigat: dixit autem Apostolus: Ego plantavi Apollo, rigavit. Quaerimus unde ipse hoc fecerit? Respondet Apostolus: Non ego autem; sed gratia Dei mecum. Ergo quocumque te verteris; sive per Angelos: Deum invenies agricolam tuum; sive per Prophetas, ipse est agricola tuus; sive per Apostolos, eumdem ipsum agnosce agricolam tuum. Quid ergo nos? Fortasse operarii sumus agricolae illius, et hoc ipsum ab ipso impartitis viribus, et ab ipso donata gratia. Ipse ergo et colit, et incrementum dat. Agricola autem homo vineam colit hactenus, ut aret, putet, adhibeat caetera quae pertinent ad agricolarum diligentiam: pluere vineae suae non potest. Quod si forte irrigare potest, de cuius potest? Ipse quidem ducit in rivum, sed Deus implet fontem. Postremo in vinea sua incrementum dare sarmentis non potest, formare fructus non potest, modificare semina non potest, tempora gignendi temperare non potest. Deus autem qui omnia potest, agricola noster est: securi sumus. Forte ait aliquis: Tu dicis agricolam nostrum esse Deum: imo ego Apostolos agricolas dico, qui dixerunt: Ego plantavi. Apollo rigavit. Si ego dico, nemo credat: si Christus dicit, vae qui non credit Quid ergo Dominus Christus ait? Ego sum vitis, vos sarmenta, Pater meus agricola. Sitiat ergo terra, et edat voces sitis suae; quoniam scriptum est: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Dicat ergo terra nostra, nos ipsi, pluviam Dei desiderans: Deus misereatur nostri, et benedicat nos.

Omnia bona a Deo.

2. Illuminet vultum suum super nos. Quaesiturus eras fortasse quid est, benedicat nos. Multis modis se volunt homines benedici a Deo: alius benedici se vult, ut habeat plenam domum necessariis rebus huic vitae; alius benedici se cupit, ut obtineat salutem corporis sine labe;

alius benedici se vult, si forte aegrotat, ut reparet sanitatem; alius desiderans filios, et forte contristatus quod non nascantur, benedici se vult ut habeat posteritatem. Et quis enumeret diversa vota hominum se a Domino Deo benedici cupientium? Quis autem nostrum dicturus est non esse illam Dei benedictionem, si vel agricultura ei fructum ferat, vel domus cuiusque abundet copia rerum temporalium, vel ipsa corporis salus, aut teneatur ne amittatur, aut amissa reparetur? Fecunditas etiam feminarum, et casta vota filios desiderantium, ad quem pertinent nisi ad Dominum Deum? Qui enim creavit quando non erat, ipse prolis successu facit permanere quod condidit. Facit haec Deus, donat haec Deus. Parum est nobis dicere: Facit haec Deus, donat haec Deus; sed solus facit, solus donat. Quid si enim facit haec Deus, sed facit haec et aliquis non Deus? Facit haec, et solus facit. Et sine causa ista petuntur vel ab hominibus, vel a daemonibus: et quaeque bona accipiunt inimici Dei, ab illo accipiunt; et cum ab aliis petunt, cum accipiunt, nescientes ab illo accipiunt. Quomodo cum puniuntur, et putant se ab aliis puniri, nescientes ab illo puniuntur: sic et cum vegetantur, implentur, salvantur, liberantur; etsi hoc nescientes, vel hominibus, vel daemonibus, vel Angelis tribuunt, non habent nisi ab illo, penes quem potestas est omnium. Ad hoc dixerimus haec, fratres, ut quisquis etiam ista terrena forte, vel propter supplementa necessitatis, vel propter aliquam infirmitatem desiderat, nonnisi ab illo desideret, qui est fons omnium bonorum, et creator et recreator universorum.

Materialia bona iustis et iniustis a Deo donantur. Temporalia bona caduca. Esto formica Dei.

3. Sed alia sunt dona quae dat Deus et inimicis suis, alia quae non servat nisi amicis suis. Quae sunt dona quae dat inimicis suis? Ea quae numeravi. Non enim soli boni plenas habent domos rebus necessariis; aut soli boni, vel salvi sunt, vel ab aegritudine convalescunt; aut soli boni filios habent, soli boni pecuniam, soli boni caetera apta huic vitae temporali atque transeunti. Habent haec et mali, et aliquando desunt bonis: sed desunt et malis, et plerumque istis magis quam illis; aliquando illis quam istis potius abundant. Permixta ista temporalia Deus esse voluit; quia si bonis solis ea daret, putarent et mali propter haec colendum Deum; rursus si ea solis malis daret, timerent boni infirmi converti, ne ista illis forte deessent. Est enim adhuc anima infirma minus capax regni Dei; nutrire illam debet Deus agricola noster. Nam et quae arbor iam tempestates robore sustinet, cum de terra nasceretur, herba erat. Novit ergo ille agricola non solum robustas arbores putare atque purgare; sed etiam teneras in recenti ortu sepire. Propterea, dilectissimi, ut dicere coeperam, si solis bonis darentur ista, omnes propter haec accipienda vellent converti ad Deum: rursus si solis malis darentur, timerent infirmi, ne cum converterentur. amitterent quod soli mali haberent. Permixte data sunt et bonis et malis. Rursus si solis bonis auferrentur, idem ille timor esset infirmorum, ne converterentur ad Deum: rursus si solis malis auferrentur, ipsa sola poena putaretur qua mali plectuntur. Quod ergo dat ea bonis, consolatur itinerantes: quod dat ea et malis, admonet bonos ut alia desiderent, quae non habent cum malis communia. Rursus bonis aufert ea quando vult, ut interrogent se de suis viribus; et inveniant se, qui forte latebant se, utrum iam possint dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Benedixit enim et illa anima Dominum, et reddidit fructus compluta sagina benedictionis. Dominus dedit, Dominus abstulit: subtraxit data; sed non subtraxit datorem. Anima benedicta omnis simplex, non haerens rebus terrenis, nec visco implicatis pennis iacens, sed exserto nitore virtutum, in geminis alis geminae dilectionis exsultat in auras liberas; et videt sibi subtractum esse quod calcabat, non ubi incumbebat; et dicit secura: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Dedit, et abstulit; manet qui dedit, et abstulit quod dedit: sit eius nomen benedictum. Ad hoc ergo ista auferuntur bonis. Sed ne quis forte infirmus diceret: Quando ego esse possum tantae virtutis, quantae sanctus Iob? Robur miraris arboris, quia modo nata es: haec magna quam miraris, sub cuius ramis et umbra refrigeraris, virga fuit. Sed times ne tibi auferantur haec, cum talis fueris? Attende quia auferuntur et malis. Quid te ergo differs a conversione? Quod bonus times amittere,

forte malus amissurus es. Si bonus ea perdideris, adest consolator qui abstulit: arca exinanita est auro, cor plenum est fide; foris pauper es, sed intus dives es: divitias tecum portas quas non amitteres, etiamsi de naufragio nudus exires. Quod ergo forte perditurus es malus, cur non bonum te invenit damnum, quandoquidem vides et malos pati damnum? Sed maiore illi damno feriuntur: inanis est domus, inanior conscientia est. Quisquis malus ista perdiderit, non habet foris quod teneat, non habet intus ubi requiescat. Fugit hic ubi damnum passus est, ubi se ad oculos hominum de divitiarum ostentatione iactabat; iam se in oculis hominum iactare non potest: ad se intro non redit, quia nihil habet. Non est imitatus formicam; non sibi collegit grana, cum aestas esset. Quid dixi, cum aestas esset? Cum esset vitae tranquillitas, eum esset saeculi huius erga illum prosperitas, quando ei vacabat, quando felix vocabatur ab omnibus, aestas ipsius erat. Imitaretur formicam, si audiret verbum Dei; colligeret grana, et intus reconderet. Venerat tentatio tribulationis, supervenerat hiems torporis, tempestas timoris, frigus tristitiae, sive damnum esset, sive aliquod salutis periculum, sive aliqua orbitas suorum, sive aliqua exhonoratio et humilatio; hiems erat: redit formica ad id quod aestate collegit; et intus in secreto suo, ubi nemo videt, aestivis laboribus recreatur. Quando sibi ista colligebat aestate, videbant omnes: cum his pascitur hieme, nullus videt. Quid est hoc? Vide formicam Dei: surgit quotidie, currit ad ecclesiam Dei, orat, audit lectionem, hymnum cantat, ruminat quod audivit, apud se cogitat, recondit intus grana collecta de area. Haec ipsa quae modo dicuntur qui prudenter audiunt, hoc agunt, et ab omnibus videntur procedere ad ecclesiam, redire de ecclesia, audire sermonem, audire lectionem, invenire librum, aperire et legere: omnia ista videntur, cum fiunt. Formica illa est conterens iter, portans et recondens in conspectu cernentium. Venit hiems aliquando; cui enim non venit? Accidit damnum, accidit orbitas: caeteri miserantur forte ut miserum, qui non norunt quid intus habeat formica quod comedat, et dicunt: Miser ille cui hoc accidit, aut ille cui hoc accidit: quid illi credis animi esse? quomodo confectus est! Metitur ex se, compatitur ex viribus suis, et ideo fallitur; quia mensuram qua se metitur, vult afferre ad eum quem non novit. Vides illum passum damnum, aut humilatum, aut orbitate percussum: quid credis? Iste aliquid mali fecit, ut hoc illi contingeret. Tale cor habeant, talem animum inimici mei. Ignoras, o homo; vere tu tibi inimicus es, qui per aestatem tibi non colligis quod iste collegit. Modo intus formica comedit labores aestatis: sed eam colligentem videre poteras; manducantem videre non potes. Ista, fratres, quantum Dominus dedit, quantum suggerere et imbuere dignatus est infirmitatem et humilitatem nostram, quantum capimus pro modulo nostro, diximus, quare det Deus omnia ista permixta et bonis et malis, et quare auferat et bonis et malis. Dedit tibi; non extollaris: abstulit tibi; non frangaris. Times ne auferat; bono potest auferre et malo: melius ergo bonus quod Dei est amittis, sed Deum tenes. Sic ergo et ille malus; ipsum hortamur: Passurus es damnum (quis non passurus est orbitatem?); aliquis casus irruet, aliqua calamitas de transverso, undecumque plenus est mundus, exempla non cessant: loquor tibi in aestate, grana quae colligas non desunt: attende ad formicam, o piger ; collige aestate cum potes; hiems colligere te non sinet, sed manducare quod collegeris. Quam multi enim tribulationem ita patiuntur, ut non eis vacet, nec legere aliquid, nec audire aliquid; nec forte admittuntur ad eos qui eos consolentur. Remansit formica in caverna; videat si collegit aliquid aestate, quo se avocet hieme.

Deus hominum lux.

4. Sed modo quia benedicit nos Deus, quare benedicet nos? quam benedictionem petit haec vox: U benedicat nos Deus? Benedictionem quam servat amicis suis, quam solis bonis dat. Ne pro magno appetas quod et mali accipiunt: quia bonus est Deus, facit illa, qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Quid ergo praecipue bonis? quid praecipue iustis? Illuminet vultum suum super nos. Solis huius vultum illuminas super bonos et malos; vultum tuum illumina super nos. Vident istam lucem cum pecoribus et boni et mali: beati autem mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Illuminet vultum suum super nos. Geminus intellectus est; uterque dicendus est. Illumina, inquit, vultum tuum super nos; ostende nobis vultum suum. Non enim aliquando illuminat vultum tuum Deus, quasi aliquando fuerit sine lumine: sed illumina super nos, ut quod nos latebat aperiatur nobis, et quod erat, sed nobis absconditum erat, reveletur super nos, hoc est illuminetur. Aut certe, imaginem tuam illumina super nos: ut hoc dixerit: Illumina vultum tuum super nos; Impressisti nobis vultum tuum, fecisti nos ad imaginem et similitudinem tuam, fecisti nos nummum tuum; sed non debet imago tua in tenebris remanere; mitte radium sapientiae tuae, expellat tenebras nostras, et fulgeat in nobis imago tua; cognoscamus nos imaginem tuam, audiamus quod dictum est in Canticis canticorum: Nisi cognoveris temetipsam, o pulchra inter mulieres. Dicitur enim Ecclesiae: Nisi cognoveris temetipsam. Quid est hoc? Nisi cognoveris ad imaginem Dei te factam. O anima Ecclesiae pretiosa, redempta sanguine Agni immaculati, attende quanti valeas; quid pro te datum sit cogita. Dicamus ergo et optemus: Illuminet vultum suum super nos. Gestamus vultum eius: quomodo dicuntur vultus imperatorum, vere quidam sacer vultus Dei est in imagine ipsius; sed iniqui non cognoscunt in se imaginem Dei. Ut illuminetur vultus Dei super illos, quid debent dicere? Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas. Sum in tenebris peccatorum; sed radio sapientiae tuae discutiantur tenebrae meae: appareat vultus tuus, et si forte apparet per me aliquantulum deformis effectus, a te reformetur quod a te formatum est. Illuminet ergo vultum suum super nos.

Via, veritas et vita, Christus.

5. (v 3.] Ut cognoscamus in terra viam tuam. In terra, hic, in hac vita, cognoscamus viam tuam. Quid est, viam tuam? Quae ducit ad te. Agnoscamus quo eamus, agnoscamus qua eamus; utrumque in tenebris non possumus. Longe es a peregrinantibus; viam nobis porrexisti per quam redeundum sit ad te: Agnoscamus in terra viam tuam. Quae est via ipsius, quia hoc optavimus, ut cognoscamus in terra viam tuam? Quaesituri sumus eam nos, non per nos discituri. Possumus eam de Evangelio discere: Ego sum via, Dominus ait. Christus dixit: Ego sum via. Sed times ne erres? Adiecit: Et veritas. Quis errat in veritate? Errat qui recesserit a veritate. Veritas Christus, via Christus: ambula. Times ne moriaris antequam pervenias? Ego sum vita: Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita. Quasi diceret: Quid times? Per me ambulas, in me ambulas, in me requiescis. Quid ergo ait: Cognoscamus in terra viam tuam, nisi, cognoscamus in terra Christum tuum? Sed ipse psalmus respondeat: ne putetis ex aliis Scripturis adhibendum esse testimonium quod forte hic deest, repetendo ostendit quid dixerit: Ut cognoscamus in terra viam tuam; et quasi tu quaereres: In qua terra, quam viam? In omnibus gentibus salutare tuum. In qua terra quaeris? Audi: In omnibus gentibus. Quam viam quaeris? Audi: Salutare tuum. An forte non est Christus salutare ipsius? Et quid est quod dixit senex ille Simeon; senex ille, inquam, in Evangelio, servatus annosus usque ad infantiam Verbi? Accepit enim senex ille in manibus suis infantem Verbum Dei. Qui et in utero esse dignatus est, in manibus senis esse dedignaretur? Ille in utero virginis, qui in manibus senis; infirmus infans, et intra viscera, et in manibus senis, ad dandam nobis firmitatem, per quem facta sunt omnia; et si omnia, et ipsa mater; venit humilis, venit infirmus, sed indutus infirmitate mutanda: quia etsi crucifixus est ex infirmitate; sed vivit ex virtute Dei. Apostolus ait. Erat ergo in manibus senis. Et quid ait senex ille? quid ait, gratulans quod iam solvendus hinc esset, videns suis manibus contineri a quo et in quo salus eius continebatur? "Iam dimittis," inquit, "Domine, servum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum". Ergo, "Benedicat nos Deus, et misereatur nostri: illuminet vultum suum super nos, ut cognoscamus in terra viam tuam." In qua terra?

"In omnibus gentibus." Quam viam? "Salutare tuum."

Populus Dei in patriam pergens cantat canticum novum.

6. (v 4.] Quid sequitur; quia cognoscitur in terra via Dei, quia cognoscitur in omnibus gentibus salutare Dei? Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi, inquit, populi omnes. Existit haereticus, et dicit: Ego in Africa populos habeo: et alius ex alia parte: Et ego in Galatia populos habeo. Tu in Africa, ille in Galatia: ego illum quaero qui ubique habet. Certe ad istam vocem exsultare vos ausi estis, quoniam audistis: Confiteantur tibi populi, Deus. Audite sequentem versum, quia non de parte loquitur: Confitebantur tibi populi omnes. Ambulate in via cum omnibus gentibus, ambulate in via cum omnibus populis, o filii pacis, filii unicae Catholicae; ambulate in via, cantate ambulantes. Faciunt hoc viatores ad solamen laboris. Cantate vos in hac via; obsecro vos per ipsam viam, cantate in hac via: canticum novum cantate; nemo ibi vetera cantet: cantate amatoria patriae vestrae; nemo vetera. Via nova, viator novus, canticum novum. Audi Apostolum hortantem te ad canticum novum: Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt; ecce facta sunt nova. Canticum novum cantate in via quam cognovistis in terra. In qua terra? In omnibus gentibus. Propterea et canticum novum non pertinet ad partem. Qui in parte cantat, vetus cantat: quodlibet cantet, vetus cantat, vetus homo cantat; divisus est, carnalis est. Certe in quantum carnalis est, in tantum vetus, et in quantum spiritalis, in tantum novus. Vide quid dicat Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Unde illos probat carnales? Cum enim unus dicit: Ego sum Pauli; alter vero: Ego Apollo: nonne, inquit, carnales estis ? Ergo in spiritu canticum novum canta in via secura. Sicut viatores cantant, et plerumque nocte cantant. Formidolosa circumstrepunt omnia, vel potius non circumstrepunt, sed circumsilent; et quanto magis silentia, tanto magis formidolosa; cantant tamen et qui latrones timent. Quanto securius cantas in Christo? Non habet via ista latronem, si tu non deserendo viam incidis in latronem. Canta, inquam, securus canticum novum in via quam cognovisti in terra, hoc est in omnibus gentibus. Vide quia ipsum canticum novum non tecum cantat qui in parte esse voluit. Cantate, inquit, Domino canticum novum; et sequitur: Cantate Domino, omnis terra. Confiteantur tibi populi, Deus. Invenerunt viam tuam; confiteantur. Ipsa cantatio confessio est; confessio peccatorum tuorum, et virtutis Dei. Tuam iniquitatem confitere, gratiam Dei confitere; te accusa, illum glorifica; te reprehende, illum lauda: ut et ipse veniens inveniat te punitorem tuum, et exhibeat se tibi salvatorem tuum. Quid enim timetis confiteri, qui invenistis hanc viam in omnibus gentibus? quid timetis confiteri, et in confessione vestra cantare canticum novum cum omni terra, in omni terra, in pace catholica? Confiteri times Deo, ne confessum damnet? Si non confessus lates, confessus damnaberis. Times confiteri, qui non confitendo esse non potes occultus: damnaberis tacitus, qui posses liberari confessus.

Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes.

Confessus exsulta, neve iudicem severum timueris.

7. (v 8.] Et quia ista confessio non ad supplicium ducit, sequitur, et dicit: Laetentur et exsultent gentes. Si plangunt ante hominem confessi latrones, laetentur ante Deum confessi fideles. Si homo iudicet, exigit a latrone confessionem tortor et timor; imo aliquando confessionem premit timor, exigit dolor: et ille qui plangit in tormentis, timet autem occidi confessus, portat tormenta quantum potest; et si victus dolore fuerit, profert ad mortem vocem suam. Nusquam ergo laetus, nusquam exsultans: antequam confiteatur, exarat ungula; cum confessus fuerit, damnatum carnifex ducit: miser ubique. Sed laetentur et exsultent gentes. Unde? Per ipsam confessionem. Quare? Quia bonus est cui confitentur: ad hoc exigit confessionem, ut liberet humilem; ad hoc damnat non confitentem, ut puniat superbum. Ergo tristis esto antequam confitearis; confessus exsulta, iam sanaberis.

Conscientia tua saniem collegerat, apostema tumuerat, cruciabat te, requiescere non sinebat: adhibet medicus fomenta verborum, et aliquando secat; adhibet medicinale ferrum in correptione tribulationis: tu agnosce medici manum; confitere, exeat in confessione et defluat omnis sanies: iam exsulta, iam laetare; quod reliquum est facile sanabitur. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes. Et quia confitentur, laetentur et exsultent gentes; quoniam iudicas populos in aequitate. Nemo te fallit: gaudeat iudicandus, qui timuit iudicaturum. Praevidit enim, et praevenit faciem eius in confessione : ille autem cum venerit, populos in aequitate iudicabit. Quid ibi valebit calliditas accusatoris, ubi est testis conscientia, ubi tu eris et causa tua, ubi iudex non quaerit testem? Advocatum misit tibi: propter illum, et per illum confitere; age causam tuam, et defensor est poenitentis, et petitor veniae confitentis, et iudex innocentis. Vere timere poteris causam tuam, ubi advocatus tuus erit iudex tuus? Laetentur ergo, et exsultent gentes; quoniam iudicas populos in aequitate. Sed timere poterunt ne male iudicentur: dent se corrigendos, dent se dirigendos ei qui videt iudicandos. Hic corrigantur, et non timeant cum iudicabuntur. Vide quid dicat in alio psalmo: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me. Quid ait? Si non me prius salvas in nomine tuo, debeo timere cum me iudicabis in virtute tua: si autem me prius salvas in nomine tuo, quid timebo iudicantem in virtute, cuius salus praecessit in nomine? Sic etiam hoc loco: Confiteantur tibi populi omnes. Et ne putetis aliquid timendam in confessione: Laetentur, inquit, et exsultent gentes. Quare, laetentur et exsultent? Quoniam iudicas populos in aequitate. Nemo contra nos praemium dat, nemo te corrumpit, nemo te fallit. Ergo securus sis. Sed quid de causa tua? Nemo corrumpit Deum; manifestum est: ne forte ideo magis timendus sit, quia corrumpi nullo modo potest. Quomodo ergo securus es? Secundum illud quod iam dictum est: Deus, in nomine tuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me. Sic et hic: Laetentur et exsultent gentes, quoniam iudicas populos in aequitate. Et ne timeant iniqui, subiecit: Et gentes in terra diriges. Pravae erant gentes, et tortuosae erant gentes, perversae erant gentes; merito pravitatis et distorsionis et perversitatis suae iudicem venientem timebant: venit manus ipsius, extenta est misericorditer in populos; diriguntur ut ambulent rectam viam: quid timeant venturum iudicem, qui primo agnoverunt correctorem? Manibus eius dent se; ipse gentes in terra dirigit. Directae autem gentes, ambulantes in fide, exsultantes in illo, facientes opera bona; et si qua forte, quoniam per mare navigant, intrat aqua per minutissimas cavernas, per rimulas ad sentinam, exhauriendo eam per opera bona, ne plus intrando cumulum faciat, et navem deprimat; exhauriendo quotidie, ieiunando, orando, eleemosynas faciendo, dicendo puro corde: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris : dicendo ista, ambula securus, et exsulta in via, canta in via. Noli timere iudicem; antequam esses fidelis, invenisti salvatorem. Impium te quaesivit ut redimeret; redemptum deseret ut perdat? Et gentes in terra dirigis.

Dei gratia pluvia est salutaris.

8. (vv 6.7.] Exsultat, gaudet, hortatur, repetit eosdem versus in exhortatione. Confiteantur tibi populi, Deus; confiteantur tibi populi omnes: terra dedit fructum suum. Quem fructum? Confiteantur tibi populi omnes. Terra erat; spinis plena erat: accessit eradicantis manus, accessit vocatio maiestatis eius et misericordiae; coepit terra confiteri, iam dat terra fructum suum. Daret fructum suum, nisi ante complueretur? daret terra fructum suum, nisi ante misericordia Dei veniret desuper? Legant mihi, inquis, quod compluta dederit terra fructum suum. Audi compluentem Dominum: Agite poenitentiam; appropinquavit enim regnum coelorum. Pluit, et ipsa pluvia tonitrus est; terret: time tonantem, et excipe pluentem. Ecce post illam vocem tonantis et pluentis Dei; post illam vocem aliquid de ipso Evangelio videamus. Ecce illa meretrix, malam famam habens in civitate, irrupit in alienam domum quo non erat invitata ab hospite, sed ab invitato vocata; non lingua, sed gratia. Noverat aegra habere ibi se locum, ubi medicum suum discumbere sciebat. Ingressa est quae erat peccatrix; non audet accedere nisi ad pedes: flet ad pedes, irrigat lacrymis, tergit crinibus, unguit unguento. Quid miraris? Terra dedit fructum suum. Ergo hoc factum est, ibi pluente Domino per os suum; facta sunt quae legimus in Evangelio: quo pluente per nubes suas, missis Apostolis, et praedicantibus veritatem, terra amplius dedit fructum suum; et ista seges iam implevit orbem terrarum.

Dei benedictio ad viventes multiplicandos efficax.

9. (v 8.] Vide quid deinde dicatur: Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Benedicat, sicut iam dixi; etiam atque etiam benedicat, multiplicet benedicendo. Attendat Caritas Vestra quoniam iam praecessit fructus terrae in Ierusalem. Inde enim coepit Ecclesia: venit ibi Spiritus sanctus, et implevit sanctos in unum congregatos; facta sunt miracula, linguis omnium locuti sunt. Impleti sunt Spiritu Dei, conversi sunt qui ibi erant; timentes, et suscipientes imbrem divinum, dederunt in confessione tantum fructum, ut omnia sua in commune conferrent, distribuentes pauperibus; ut nemo diceret aliquid proprium, sed essent illis omnia communia, et haberent animam unam et cor unum in Deum. Donatus enim illis erat sanguis Domini quem fuderant; donatus erat ignoscente Domino, ut iam quod fuderant etiam bibere discerent. Magnus ibi fructus: terra dedit fructum suum, et magnum fructum, et optimum fructum. Numquid terra illa sola debuit dare fructum suum? Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Adhuc benedicat; benedictio enim in multiplicatione solet maxime et proprie intellegi. Probemus hoc in Genesi: vide opera Dei. Fecit Deus lucem; et divisit Deus inter lucem, et tenebras: lucem vocavit diem, et tenebras vocavit noctem. Non dictum est: Benedixit lucem. Etenim eadem lux redit et alternat diebus ac noctibus. Vocavit coelum firmamentum inter aquas et aquas: non dictum est: Benedixit coelum. Discrevit mare ab arida, et nominavit utrumque; aridam, terram, et congregationem aquarum, mare: nec hic dictum est: Benedixit Deus. Ventum est ad ea quae fecunditatis habitura erant semen, et ex aquis existentia. Ipsa enim maximam multiplicationis ubertatem habent; et benedixit ea Dominus dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris; et volatilia multiplicentur super terram. Sic et cum omnia subiecit homini, quem fecit ad imaginem suam, scriptum est: Et benedixit eos Deus dicens: Crescite et multiplicamini, et implete facient terrae. Ergo benedictio proprie ad multiplicationem valet, et ad implendam faciem terrae. Audi et in hoc psalmo: Benedicat nos Deus, Deus noster; benedicat nos Deus. Et quo valet ista benedictio? Et metuant eum omnes fines terrae. Ergo, fratres mei, sic abundanter in nomine Christi benedixit nos Deus, ut filiis suis impleat universam faciem terrae, adoptatis in regnum suum cohaeredibus Unigeniti sui. Unicum genuit, et unum esse noluit: unicum genuit, inquam, et unum eum noluit remanere. Fecit ei fratres; etsi non gignendo, tamen adoptando fecit ei cohaeredes. Fecit eum participem prius mortalitatis nostrae, ut crederemus nos esse posse participes divinitatis eius.

Domini iudicium praeveniamus. Veritas sacrarum Scripturarum proprietas. Profectu audientium, non plausu, gaudeat Episcopus.

10. Attendamus pretium nostrum. Praedicta sunt omnia, exhibentur omnia, it Evangelium per orbem terrarum: omnis labor humani generis in hoc tempore testimonium dicit, implentur omnia quae in Scripturis praedicta sunt. Sicut usque ad hodiernum diem omnia evenerunt, sic et quae restant eventura sunt. Timeamus iudicii diem; venturus est Dominus. Qui venit humilis, veniet excelsus; qui venit iudicandus, veniet iudicaturus. Agnoscamus humilem, ut non expavescamus excelsum; amplectamur humilem, ut desideremus excelsum. Desiderantibus enim se, propitius veniet. Illi eum desiderant qui tenuerint fidem eius, et fecerint mandata eius. Nam etsi nolumus, veniet. Velimus ergo veniat, qui veniet etsi nolumus. Quomodo velimus ut veniat? Bene vivendo, bene agendo. Praeterita non nos delectent, praesentia non nos teneant; ne claudamus aurem tamquam de cauda, ne premamus aurem in terra; ne praeteritis retardemur ab audiendo, ne praesentibus implicemur a futura meditando; extendamus nos in ea quae ante sunt, obliviscamur praeterita. Et quod modo laboramus, quod modo gemimus, quod modo suspiramus, quod modo loquimur, quod ex quantulacumque parte sentimus, et capere non possumus, capiemus, perfruemur in resurrectione iustorum. Renovabitur iuventus nostra sicut aquilae ; tantummodo nos vetustatem nostram ad petram Christum conteramus. Sive illa vera sint, fratres, quae dicuntur de serpente, vel quae dicuntur de aquila, sive sit fama potius hominum quam veritas; veritas est tamen in Scripturis, et non sine causa hoc dixerunt Scripturae: nos quidquid illud significat faciamus, et quam sit illud verum non laboremus. Tu esto talis, ut iuventus tua renovari possit sicut aquilae. Et scias eam non posse renovari, nisi vetustas tua in petra contrita fuerit: id est, nisi auxilio petrae, nisi auxilio Christi, non poteris renovari. Tu noli dulcedine praeteritae vitae obsurdescere adversus verbum Dei: noli praesentibus rebus sic teneri et impediri, ut dicas: Non mihi vacat legere, non mihi vacat audire. Hoc aurem premere in terra est. Tu ergo talis noli esse: sed esto talis quod contra invenis, id est, ut praeterita obliviscaris, in anteriora te extendas; ut vetustatem tuam in petra conteras. Et si quae tibi similitudines datae fuerint; si inveneris in Scripturis, crede: si non inveneris dici nisi fama, nec valde credas. Res ipsa forte ita est, forte non est ita. Tu profice; tibi valeat ad salutem ista similitudo. Non vis per istam similitudinem? Per aliam fac, dum tamen facias; et securus exspecta regnum Dei, ne rixetur tecum oratio tua. Tu enim, christiane, quando dicis: Veniat regnum tuum, quomodo dicis: Veniat regnum tuum? Excute cor tuum: vide; ecce: Veniat regnum tuum. Clamat tibi: Venio: non times? Saepe diximus Caritati Vestrae: et praedicare veritatem nihil est, si cor a lingua dissentiat; et audire veritatem nihil est, si non auditionem fructus sequatur. De isto loco quasi sublimiore loquimur ad vos: quam simus autem timore sub pedibus vestris Deus noverit, qui propitius fit humilibus; quia non nos tam delectant voces laudantium, quam devotio confitentium et facta rectorum. Et quam non delectemur nisi profectibus vestris, in istis autem laudibus quam periclitemur, ille noverit qui nos ab omnibus periculis liberet, et nos vobiscum ab omni tentatione salvatos in regno suo cognoscere et coronare dignetur.





IN PSALMUM 67 ENARRATIO.

67
(
Ps 67)

Intellegentiam mentis sequantur corporis opera.

1. (v 1.] Psalmi huius titulus non videtur esse operosae disputationis: simplex enim apparet et facilis. Nam ita se habet: In finem, ipsi David Psalmus cantici. In multis autem iam psalmis admonuimus quid sit: In finem: quoniam finis Legis Christus, ad iustitiam omni credenti ; finis qui perficiat, non qui consumat aut perdat. Verumtamen si quisquam conetur inquirere quid sibi velit: Psalmus cantici; cur non aut Psalmus, aut Canticum, sed utrumque; vel quid intersit inter Psalmum cantici, et Canticum psalmi, quia et sic quorumdam psalmorum tituli inscribuntur; inveniet fortasse aliquid, quod acutioribus et otiosioribus nos relinquimus. Discreverunt quidam ante nos inter Canticum, et Psalmum; ut quoniam Canticum ore profertur, Psalmus autem visibili organo adhibito, id est, psalterio canitur, videatur Cantico significari intellegentia mentis, Psalmo vero opera corporis. Sicut in hoc ipso sexagesimo septimo, quem nunc tractandum suscepimus, illud quod dictum est: Cantate Deo, psallite nomini eius : ita quidam discreverunt, ut: Cantate Deo, dictum videatur, quia ea quae in seipsa mens agit, Deo nota sunt, ab hominibus non videntur; opera vero bona quoniam ideo videnda sunt ab hominibus, ut glorificent Patrem nostrum qui in coelis est, merito dictum sit: Psallite nomini eius, id est diffamationi eius, ut laudabiliter nominetur. Hanc differentiam alicubi, quantum recolo, etiam ipse secutus sum. Memini autem legisse nos etiam: Psallite Deo ; quia talia quae visibiliter bene operamur, non tantum hominibus, sed etiam Deo placent. Non autem omnia quae Deo placent, etiam hominibus possunt, quia videre non possunt. Unde mirum est si quemadmodum utrumque legitur, et Cantate Deo, et Psallite Deo; ita alicubi legi potest: Cantate nomini eius. Quod si et hoc in Scripturis sanctis dictum invenitur, haec differentia frustra elaborata est. Movet etiam me quod generali nomine magis Psalmi quam Cantica vocantur, ita ut Dominus diceret: Quae scripta sunt in Lege, et Prophetis, et Psalmis de me ; et liber ipse Psalmorum dicitur, non Canticorum: Sicut scriptum est, inquit, in libro Psalmorum ; cum potius secundum istam differentiam: Cantica dici debuisse videantur; quoniam Canticum etiam sine Psalmo esse potest: Psalmus vero sine Cantico esse non potest. Possunt etenim esse cogitationes mentis, quarum non sint opera corporalia: nullum est autem opus bonum, cuius non sit in mente cogitatio. Ac per hoc utrobique Cantica; non utrobique Psalmi: et tamen, sicut dixi, generaliter Psalmi appellantur, non Cantica; liberque Psalmorum, non Canticorum. Et si intellegantur atque discutiantur sensus dictorum, ubi titulus est tantummodo Psalmi, et ubi tantummodo Cantici, et ubi non Psalmus Cantici, sicut in isto, sed Canticum Psalmi inscriptum est; nescio utrum possit ista differentia demonstrari. Proinde sicut coeperamus, relinquentes ista eis qui possunt, et quibus vacat talia discernere, et certa differentiarum ratione definire; nos quantum adiuvante Domino valemus, huius psalmi textum consideremus atque tractemus.

Dei hostes dispersi et timentes.

2. (v 2.] Exsurgat Deus, et dispergantur inimici eius. Iam factum est: exsurrexit Christus qui est super omnia Deus benedictus in saecula, et dispersi sunt inimici eius per omnes gentes, Iudaei; in eo ipso loco ubi inimicitias exercuerunt, debellati, atque inde per cuncta dispersi: et nunc oderunt, sed metuunt; et in ipso metu faciunt quod sequitur: Et fugiant qui oderunt eum, a facie eius. Fuga quippe animi, est timor. Nam carnali fuga, quo fugiunt ab eius facie qui ubique praesentiae suae demonstrat effectum? Quo abibo, inquit ille, a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam ? Animo ergo, non corpore fugiunt; timendo scilicet, non latendo; nec ab ea facie quam non vident, sed ab ea quam videre coguntur. Facies quippe eius appellata est praesentia eius per Ecclesiam eius. Unde illis inimicantibus dixit: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Sicut venit in Ecclesia sua, diffundens eam toto orbe terrarum, in quo dispersi sunt inimici eius. Venit autem in talibus nubibus, de qualibus dicit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Fugiant ergo qui oderunt eum, a facie eius: timeant a praesentia sanctorum fideliumque eius, de quibus dicit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.

Fumus et cera liquescens est inimicorum superbia.

3. (v 3.] Sicut deficit fumus, deficiant. Extulerunt enim se ab ignibus odiorum suorum in superbiae typhum; et ponentes in coelum os suum, atque clamantes: Crucifige, crucifige, capto illuserunt, pendentem irriserunt: et unde victores tumuerunt, mox victi evanuerunt. Sicut fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei. Quamquam fortasse eos hoc loco significaverit, quorum duritia in poenitentiae lacrymas solvitur: tamen etiam illud intellegi potest, ut futurum iudicium comminetur; quia cum in hoc saeculo sicut fumus se extollendo, id est, superbiendo defecerint, veniet illis in fine extrema damnatio, ut ab eius facie pereant in aeternum, cum in sua claritate fuerit praesentatus, velut ignis, ad poenam impiorum lumenque iustorum.

4. (v 4.] Denique sequitur: Et iusti iucundentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Tunc enim audient: Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum. Iucundentur ergo qui laboraverunt, et exsultent in conspectu Dei. Non enim erit exsultationis huius, tamquam coram hominibus, inanis ulla iactantia; sed in conspectu eius qui sine errore inspicit quod donavit. Delectentur in laetitia: non iam exsultantes cum tremore, sicut in hoc saeculo, quamdiu tentatio est vita humana super terram.

Cantat Deo qui vivit.

5. (vv 5.6.] Deinde se ad ipsos convertit, quibus tantam spem dedit, et hic viventes alloquitur et hortatur: Cantate Deo, psallite nomini eius. Iam hinc in tituli expositione, quod videbatur praelocuti sumus. Cantat Deo, qui vivit Deo; psallit nomini eius, qui operatur in gloriam eius. Ita cantando, ita psallendo, id est, sic vivendo, sic operando: Iter facite ei, inquit, qui ascendit super occasum. Iter facite Christo; ut per speciosos pedes evangelizantium, pervia sint ei corda credentium. Ipse est enim qui ascendit super occasum: sive quia non eum excipit nova vita se ad eum convertentis, nisi vetus occiderit huic saeculo renuntiantis; sive quia ascendit super occasum, cum resurgendo vicit corporis casum. Dominus enim nomen est ei. Quod illi si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent.

Deus spei saecularis societate destitutos solatur.

6. Exsultate in conspectu eius. O vos quibus dictum est: Cantate Deo, psallite nomini eius, iter facite ei qui ascendit super occasum, etiam exsultate in conspectu eius: quasi tristes, semper autem gaudentes. Dum enim facitis iter ei, dum praeparatis qua veniat, gentesque possideat, multa passuri estis in conspectu hominum tristitia: sed vos non solum nolite deficere, sed etiam exsultate; non in conspectu hominum sed in conspectu Dei. Spe gaudentes, in tribulatione tolerantes. Exsultate in conspectu eius. Illi enim qui vos in conspectu hominum turbant: Turbabuntur a facie eius, patris orphanorum et iudicis viduarum. Desolatos enim putant, a quibus plerumque gladio verbi Dei, et parentes a filiis, et mariti ab uxoribus separantur : sed habent consolationem destituti atque viduati patris orphanorum et iudicis viduarum; habent eius consolationem qui ei dicunt: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me; Dominus autem assumpsit me : et qui speraverunt in Domino, persistentes in orationibus nocte ac die ; a cuius facie illi turbabuntur, cum viderint se nihil proficere, quoniam totus mundus post eum abiit.

Locus sanctus Domini est mundum cor.

7. (v 7.] Nam de his orphanis et viduis, id est spei saecularis societate destitutis, Dominus sibi templum fabricat: de quo consequenter dicit: Dominus, in loco sancto suo. Quis enim sit locus eius aperuit, cum ait: Deus qui inhabitare facit unius modi in domo: unanimes, unum sentientes: iste est locus sanctus Domini. Cum enim dixisset: Dominus in loco sancto suo: tamquam requireremus in quo loco, cum ille ubique sit totus, et nullus eum contineat corporalium spatiorum locus, illico subiecit; ne quaeramus eum absque nobis; sed potius unius modi habitantes in domo, mereamur ut habitare etiam ipse dignetur in nobis. Iste est locus sanctus Domini, quod plerique homines quaerunt, ut habeant ubi orantes exaudiantur. Sint ipsi ergo quod quaerunt; et quae dicunt in cordibus suis, id est in talibus cubilibus suis, compungantur, habitantes unius modi in domo, ut a Domino magnae domus inhabitentur, et apud seipsos exaudiantur. Est enim domus magna, in qua non solum aurea vasa sunt et argentea, sed et lignea et fictilia; et alia quidem sunt in honorem, alia in contumeliam: si qui autem mundaverint semetipsos a vasis contumeliae, erunt unius modi in domo, et locus sanctus Domini. Nam sicut in magna hominis domo, non in qualicumque loco eius requiescit dominus eius, sed in aliquo utique secretiore et honoratiore loco: sic Deus non in omnibus qui sunt quos habitare facit unius modi, vel unius moris in domo. Qui enim graece Ex Dei dono aedificamur in templum Domini sanctum.

8. Quod autem gratia sua sibi aedificet hunc locum, non meritis eorum praecedentibus ex quibus eum aedificat, vide quid sequatur: Qui educit compeditos in fortitudine. Solvit enim gravia vincula peccatorum, quibus impediebantur ne ambularent in via praeceptorum: educit autem eos in fortitudine, quam ante eius gratiam non habebant. Similiter amaricantes qui habitant in sepulcris: id est omni modo mortuos, occupatos in operibus mortuis. Hi enim amaricant resistendo iustitiae: nam illi compediti forsitan volunt ambulare, nec possunt; Deumque precantur ut possint, eique dicunt: De necessitatibus meis educ me. A quo exauditi, gratias agunt dicentes: Disrupisti vincula mea. Isti autem amaricantes qui habitant in sepulcris, in eo genere sunt quod alio loco Scriptura significat, dicens: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio. Unde est illud: Peccator cum venerit in profundum malorum, contemnit. Aliud est enim desiderare, aliud oppugnare iustitiam; aliud a malo liberari velle, aliud mala sua defendere potius quam fateri: utrosque tamen gratia Christi educit in fortitudine. Qua fortitudine, nisi ut adversus peccatum usque ad sanguinem certent? Ex utroque enim genere fiunt idonei quibus construatur locus sanctus eius; illis solutis, illis resuscitatis. Quia et mulieris, quam alligaverat satanas per decem et octo annos, iubendo vincula solvit ; et Lazari mortem clamando superavit. Qui fecit haec in corporibus, potest mirabiliora facere in moribus, et facere unius modi habitare in domo: educens compeditos in fortitudine; similiter amaricantes qui habitant in sepulcris.

Populus Israel peragrans desertum figura est sanctae Ecclesiae.

9. (vv 8-10.] Deus cum egredereris coram populo tuo. Egressus eius intellegitur, cum apparet in operibus suis. Apparet autem non omnibus, sed eis qui noverunt opera eius intueri. Non enim ea nunc opera dico, quae conspicua sunt omnibus, coelum, et terram, et mare, et universa quae in eis sunt; sed opera quibus educit compeditos in fortitudine, similiter amaricantes qui habitant in sepulcris, et facit eos unius moris habitare in domo. Sic egreditur coram populo suo, id est coram eis qui istam gratiam eius intellegunt. Denique sequitur: Cum transires in deserto, terra mota est. Desertum erant Gentes, quae ignorabant Deum: desertum erat, ubi lex nulla ab ipso Deo data erat; ubi nulli Prophetae habitaverant, Dominumque esse venturum praedixerant. Cum ergo transires in deserto, cum praedicareris in Gentibus, terra mota est, terreni homines ad fidem excitati sunt. Sed unde mota est? Etenim coeli distillaverunt a facie Dei. Forsitan hic aliquis recolat illud tempus, quando in deserto Deus transibat coram populo suo, coram filiis Israel, die in columna nubis, nocte in fulgore ignis ; et hoc esse sentiat quod coeli distillaverunt a facie Dei, quoniam manna pluit populo suo ; hoc etiam esse quod sequitur: Mons Sina a facie Dei Israel, pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae, quia in monte Sina locutus est Deus ad Moysen, quando Legem dedit : ut manna sit pluvia voluntaria quam segregavit Deus haereditati suae, id est populo suo: quia solos eos ita pavit, non et caeteras Gentes: ut quod deinde dicit: Et infirmata est, ipsa haereditas infirmata intellegatur; quoniam murmurantes, manna fastidiosi respuerunt, desiderantes escas carnium, et ea quibus vesci in Aegypto consueverant. Sed in his verbis si proprietas tantummodo litterae, non spiritalis requirendus est intellectus, oportet ut ostendatur secundum proprietatem corporalem, qui tunc compediti, quique etiam habitantes in sepulcris educti sunt in fortitudine. Deinde si ille populus, illa scilicet haereditas Dei, fastidio manna respuens infirmata est, non debuit sequi: Tu vero perfecisti eam; sed: Tu vero percussisti eam. Deo quippe offenso per illa murmura atque fastidia, ingens plaga secuta est. Postremo illi omnes in eremo consternati sunt, nec quisquam eorum, praeter duos, terram meruit promissionis intrare. Quamquam etiamsi dicatur in filiis eorum haereditas illa perfecta, nos sensum spiritalem liberius tenere debemus. Omnia quippe illa in figura contingebant in illis ; donec aspiraret dies, et removerentur umbrae.

Deus in omnibus salvandis hominis utitur ministerio.

10. Aperiat itaque nobis pulsantibus Dominus; et mysteriorum eius, quantum ipse dignatur,

secreta pandantur. Etenim ut terra mota esset ad fidem, cum in desertum Gentium transiret Evangelium, coeli distillaverunt a facie Dei. Hi sunt coeli, de quibus in alio psalmo canitur: Coeli enarrant gloriam Dei. De his quippe paulo post ibi dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Nec tamen istis coelis tanta gloria tribuenda est, tamquam ab hominibus illa gratia venerit in desertum Gentium, ut terra moveretur ad fidem. Non enim coeli a seipsis distillaverunt; sed a facie Dei, utique inhabitantis eos, et facientis eos inhabitare unius moris in domo. Ipsi sunt enim et montes, de quibus dicitur: Levavi oculos meos ad montes, unde veniet auxilium mihi. Et tamen ne in hominibus spem posuisse videretur, continuo subiecit: Auxilium meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Ei quippe alio loco dicitur: Illuminans tu admirabiliter, a montibus aeternis : quamvis a montibus aeternis, tamen illuminans tu. Sic et hic, coeli distillaverunt; sed, a facie Dei. Et ipsi enim salvi facti sunt per fidem, et hoc non ex seipsis; sed Dei donum est: non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, qui facit unius modi habitare in domo.

Lex et gratia.

11. Sed quid est quod sequitur: Mons Sina a facie Dei Israel? An subaudiendum est, distillavit: ut quod vocavit coelorum nomine, hoc voluerit intellegi nomine etiam montis Sina; sicut diximus eos vocari montes, qui vocati sunt coeli? Nec in isto sensu movere debet quod ait, mons; non, montes; cum ibi dicti sint, coeli; non, coelum: quia et in alio psalmo cum dictum esset: Coeli enarrant gloriam Dei; more Scripturae eumdem sensum verbis aliis repetentis subsequenter dictum est: Et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Prius dixit, coeli; non coelum; et tamen postea non, firmamenta; sed, firmamentum. Vocavit enim Deus firmamentum, coelum, sicut in Genesi scriptum est. Ita ergo coeli et coelum, montes et mons, non aliud, sed hoc ipsum: sicut Ecclesiae multae et una Ecclesia, non aliud, sed hoc ipsum. Cur ergo, mons Sina qui in servitutem generat, sicut dicit Apostolus? An forte Lex ipsa intellegenda est in monte Sina, quam distillaverunt coeli a facie Dei, ut terra moveretur? et ipse est terrae motus, cum conturbantur homines, quia Legem implere non possunt? Quod si ita est, haec est et pluvia voluntaria, de qua consequenter dicit: Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae; quia non fecit sic ulli genti, et iudicia sua non manifestavit eis. Segregavit itaque pluviam hanc voluntariam Deus haereditati suae, quod Legem dedit. Et infirmata est: vel ipsa Lex, vel ipsa haereditas. Lex infirmata sic accipi potest, eo quod non impleretur: non quod ipsa infirma sit, sed quod infirmos facit minando poenam, nec adiuvando per gratiam. Nam et Apostolus ipso verbo usus est, ubi ait: Quod enim impossibile erat Legi, in quo infirmabatur per carnem ; significare volens quia per spiritum impletur: tamen ipsam dixit infirmari, cum ab infirmis non possit impleri. Infirmata vero ipsa haereditas, id est ipse populus, data sibi Lege, sine ulla ambiguitate intellegitur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum. Quod autem sequitur: Tu vero perfecisti eam, ad Legem ita refertur, quia secundum illud perfecta, id est impleta est; quod Dominus in Evangelio dicit: Non veni Legem solvere, sed implere. Unde et Apostolus qui dixerat Legem infirmatam esse per carnem, quia caro non implet quod per spiritum impletur, id est per gratiam spiritalem; ipse item dicit: Ut iustitia Legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum. Hoc est ergo: Tu vero perfecisti eam; quia plenitudo Legis est caritas ; et caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos ipsos, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis : hoc est: Tu vero perfecisti eam, si Legem perfecisse intellegatur; si vero haereditatem, facilior est intellectus. Si enim propter hoc dicta est haereditas Dei infirmata, id est populus Dei infirmatus data Lege, quia Lex subintravit, ut abundaret delictum: ergo et quod sequitur: Tu vero perfecisti eam, ex illo intellegitur quod etiam in Apostolo sequitur: Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia. Namque abundante delicto, multiplicatae sunt infirmitates eorum; et postea acceleraverunt : quia ingemuerunt, et invocaverunt, ut ipso adiuvante impleretur quod ipso iubente non implebatur.

Dei gratia nullis hominum praecedentibus meritis tribuenda.

12. Est in his verbis et alius sensus, qui probabilior mihi videtur. Multo enim congruentius intellegitur ipsa gratia pluvia voluntaria, quia nullis praecedentibus operum meritis gratis datur. Si enim gratia; iam non ex operibus: alioquin gratia iam non est gratia. Non enim dignus sum, inquit, vocari apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei: gratia autem Dei sum id quod sum. Haec est pluvia voluntaria. Voluntarie quippe genuit nos verbo veritatis. Haec pluvia voluntaria. Inde alibi dicitur: Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Istam pluviam, cum Deus transiret in deserto, id est, praedicaretur in Gentibus, coeli distillaverunt: non tamen a seipsis, sed a facie Dei, quoniam et ipsi gratia Dei sunt id quod sunt. Et ideo mons Sina, quia et ipse qui plus omnibus illis laboravit, non ipse autem, sed gratia Dei cum illo, ut abundantius distillaret in gentibus, id est in deserto, ubi Christus non erat annuntiatus, ne super alienum fundamentum aedificaret ; ipse, inquam, Israelita erat ex genere Israel, de tribu Beniamin : et ipse ergo in servitutem generatus erat, de Ierusalem terrena quae servit cum filiis suis, et ideo persequebatur Ecclesiam. Nam, quod ipse commonuit, sicut tunc qui secundum carnem generatus est persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Sed misericordiam consecutus est quia ignorans fecit in incredulitate. Miramur ergo quod coeli distillaverunt a facie Dei: magis miremur quod mons Sina, id est, qui prius persequebatur, Hebraeus ex Hebraeis, secundum Legem pharisaeus. Quid autem miremur? Non enim a seipso, sed quod sequitur, a facie Dei Israel; de quo ipse dicit: Et super Israel Dei de quo Dominus dicit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Hanc ergo pluviam voluntariam nullis praecedentibus meritis operum bonorum segregavit Deus haereditati suae. Et infirmata est. Agnovit enim non esse se aliquid per seipsum; non viribus suis, sed gratiae Dei tribuendum esse quod est. Agnovit quod dictum est: In infirmitatibus meis gloriabor. Agnovit quod dictum est: Noli altum sapere,

sed time. Agnovit quod dictum est: Humilibus autem dat gratiam. Et infirmata est; tu vero perfecisti eam: quia virtus in infirmitate perficitur. Quidam sane codices, et latini et graeci, non habent, mons Sina; sed a facie Dei Sina, a facie Dei Israel. Id est, coeli distillaverunt a facie Dei: et quasi quaereretur cuius Dei; a facie Dei, inquit, Sina, a facie Dei Israel; id est a facie Dei qui Legem dedit populo Israel. Quare ergo coeli distillaverunt a facie Dei, a facie huius Dei, nisi quia sic impletum est quod praedictum est: Benedictionem dabit qui Legem dedit ? Legem, qua terreat de humanis viribus praesumentem, benedictionem, qua liberet in Deum sperantem. Tu ergo perfecisti, Deus, haereditatem tuam; quia infirmata est in se, ut perficeretur abs te.

Timor poenae et delectatio iustitiae.

13. (v 11.] Animalia tua inhabitabunt in ea. Tua, non sua; tibi subdita, non sibi libera; ad te egentia, non sibi sufficientia. Denique sequitur: Parasti in tua suavitate egenti Deus. In tua suavitate, non illius facultate. Egens est enim, quoniam infirmatus est, ut perficiatur: agnovit se indigentem, ut repleatur. Haec est illa suavitas de qua alibi dicitur: Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum : ut bonum opus fiat non timore, sed amore; non formidine poenae, sed delectatione iustitiae. Ipsa est enim vera et sana libertas. Sed Dominus hoc egenti paravit, non abundanti, cui opprobrio est ista paupertas; de qualibus alibi dicitur: Opprobrium his qui abundant, et despectio superbis. Hos enim dixit superbos, quos dixit qui abundant.

14. (v 12.] Dominus dabit verbum: cibaria scilicet animalibus suis quae inhabitabunt in ea. Sed quid operabuntur haec animalia, quibus dabit verbum? quid nisi quod sequitur? Evangelizantibus virtute multa. Qua virtute, nisi fortitudine illa in qua educit compeditos? Fortasse etiam virtutem hic dicat illam, qua evangelizantes mirabilia signa fecerunt.

Deus Pater rex est aeque ac Filius. De usu pronominis in Scriptura.

15. (v 13.] Quis ergo dabit verbum evangelizantibus virtute multa? Rex, inquit, virtutum Dilecti. Pater ergo est rex virtutum Filii. Dilectus enim, quando non ponitur quis dilectus, per antonomasiam Filius unicus intellegitur. An virtutum suarum rex ipse Filius; virtutum scilicet sibi servientium? quia virtute multa evangelizantibus dabit verbum rex virtutum, de quo dictum est: Dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Quod autem non dixit: Rex virtutum suarum, sed: Rex virtutum Dilecti, locutio est in Scripturis usitatissima, si quis advertat: quod ibi maxime apparet, ubi etiam proprium nomen exprimitur, ut eumdem esse de quo dicitur, dubitari omnino non possit. Qualis et illa in Pentateucho multis locis invenitur: Et fecit Moyses illud atque illud, sicut praecepit Dominus Moysi. Non dixit quod usitatum est in locutionibus nostris: Et fecit Moyses sicut praecepit ei Dominus; sed: Fecit Moyses sicut praecepit Dominus Moysi; quasi alius sit Moyses cui praecepit, et alius Moyses qui fecit, cum idem ipse sit. Tales locutiones in Novo Testamento difficillime reperiuntur. Inde est tamen quod Apostolus ait: De Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, qui praedestinatus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri : tamquam alius sit Filius Dei qui factus est ex semine David secundum carnem, et alius Iesus Christus Dominus noster, cum sit unus atque idem. In veteribus autem libris crebra est ista locutio: et ideo quando subobscure fit, ex manifestis sui generis exemplis intellegenda est; sicut hoc loco psalmi huius quem tractamus, subobscure facta est. Nam si diceretur Iesus Christus, rex virtutum Iesu Christi, tam aperta esset quam illa: Fecit Moyses sicut praecepit Dominus Moysi: quia vero dictum est: Rex virtutum Dilecti, non facile est ut occurrat ipsum esse regem virtutum, qui est et Dilectus. Rex ergo virtutum Dilecti, sic intellegi potest, ac si diceretur, rex virtutum suarum, quia et rex virtutum est Christus, et Dilectus est idem ipse Christus. Quamvis non habeat iste sensus tantam necessitatem, ut aliud non valeat accipi: quia et Pater potest intellegi rex virtutum Filii sui dilecti, cui dicit ipse Dilectus: Omnia mea tua sunt, et tua mea. Quod si forte quaeritur utrum Deus Domini Iesu Christi Pater etiam rex dici possit; nescio utrum quisquam audeat hoc ab eo nomen auferre, ubi Apostolus dicit: Regi autem saeculorum immortali, invisibili, soli Deo. Quia etsi hoc de ipsa Trinitate dictum est, ibi est et Deus Pater. Si autem non carnaliter intellegimus: Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis ; nescio utrum aliud aliquid dictum est quam, Filio tuo. Rex ergo est et Pater. Unde versiculus iste psalmi huius: Rex virtutum Dilecti, utroque modo intellegi potest. Cum itaque dixisset: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa; quia ipsa virtus ab eo regitur, eique militat a quo datur, ipse, inquit, Dominus qui dabit verbum evangelizantibus virtute multa, rex est virtutum Dilecti.

Domus Dei decor.

16. Deinde sequitur: Dilecti, et speciei domus dividere spolia. Repetitio pertinet ad commendationem: quamquam istam repetitionem non omnes codices habeant, et eam diligentiores stella apposita praenotant, quae signa vocantur asterisci; quibus agnosci volunt ea non esse in interpretatione Septuaginta, sed esse in hebraeo, quae talibus insigniuntur notis. Sed sive repetatur, sive semel dictum accipiatur quod positum est, Dilecti; sic intellegendum puto quod sequitur, et speciei domus dividere spolia, ac si diceretur, Dilecti etiam speciei domus dividere spolia, id est, Dilecti etiam ad dividenda spolia. Speciosam quippe domum, id est Ecclesiam Christus fecit, dividendo illi spolia; sicut speciosum est corpus distributione membrorum. Spolia porro dicuntur quae victis hostibus detrahuntur. Hoc quid sit Evangelium nos admonet, ubi legimus: Nemo intrat in domum fortis, ut vasa eius diripiat, nisi prius alligaverit fortem. Alligavit ergo diabolum Christus spiritalibus vinculis; superando mortem, et super coelos ab inferis ascendendo: alligavit eum sacramento incarnationis suae, quod nihil in eo reperiens morte dignum, tamen est permissus occidere; ac sic alligato abstulit tamquam spolia vasa eius. Operabatur quippe in filiis diffidentiae, quorum infidelitate utebatur ad voluntatem suam. Haec vasa Dominus mundans remissione peccatorum, haec spolia sanctificans hosti erepta prostrato atque alligato, divisit ea speciei domus suae; alios constituens apostolos, alios prophetas, alios pastores et doctores in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi. Sicut enim unum corpus est, et membra multa habet; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Et haec est species domus, cui spolia dividuntur; ut amator eius hac pulchritudine accensus exclamet: Domine, dilexi decorem domus tuae.

Domus dei sunt quotquot per gratiam remissionem acceperunt peccatorum. Utriusque Testamenti consonantia.

17. (v 14.] Iam in eo quod sequitur, se ad ipsa membra, de quibus fit species domus, alloquenda convertit, dicens: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae, et inter scapulas eius in viriditate auri. Prius hic quaerendus est ordo verborum quomodo finiatur sententia; quae utique pendet, cum dicitur: Si dormiatis: deinde quod ait, pennae columbae deargentatae, utrum singulari numero intellegendum est, huius pennae; an plurali, hae pennae. Sed singularem numerum graecus excludit, ubi omnino pluraliter hoc positum legitur. Sed adhuc incertum est utrum, hae pennae; an, o vos pennae, ut ad ipsas pennas loqui videatur. Utrum ergo verbis quae praecesserunt finiatur ista sententia, ut ordo sit: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa, si dormiatis inter medios cleros, o vos pennae columbae deargentatae: an his quae sequuntur, ut ordo sit: Si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae nive dealbabuntur in Selmon: id est, ipsae pennae dealbabuntur, si dormiatis inter medios cleros: ut illis hoc dicere intellegatur, qui speciei domus tamquam spolia dividuntur; id est: Si dormiatis inter medios cleros, o vos qui dividimini speciei domus, per manifestationem Spiritus ad utilitatem, ut alii quidem detur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides, alii genera curationum in eodem Spiritu, et cetera : si ergo vos dormiatis inter medios cleros, tunc pennae columbae deargentatae nive dealbabuntur in Selmon. Potest et sic: Si vos, pennae columbae deargentatae, dormiatis inter medios cleros, nive dealbabuntur in Selmon,

ut subintellegantur homines, qui per gratiam remissionem accipiunt peccatorum. Unde etiam de ipsa Ecclesia dicitur in Cantico canticorum: Quae est ista quae ascendit dealbata? Promissio quippe Dei tenetur, per Prophetam dicentis: Si fuerint peccata vestra tamquam phoenicium, sicut nivem dealbabo ? Potest et sic intellegi, ut in eo quod dictum est, pennae columbae deargentatae, subaudiatur, eritis; ut iste sit sensus: O vos qui tamquam spolia speciei domus dividimini, si dormiatis inter medios cleros, pennae columbae deargentatae eritis; id est, in altiora elevabimini, compagini tamen Ecclesiae cohaerentes. Nullam quippe aliam melius hic intellegi puto columbam deargentatam, quam illam de qua dictum est: Una est columba mea. Deargentata est autem, quia divinis eloquiis est erudita: eloquia namque Domini alio loco dicuntur argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum. Magnum itaque aliquod bonum est, dormire inter medios cleros: quae nonnulli duo Testamenta esse voluerunt; ut dormire sit inter medios cleros, in eorum Testamentorum auctoritate requiescere; id est, utriusque Testamenti testimoniis acquiescere, ut quando aliquid ex his profertur et probatur, omnis contentio pacifica quiete finiatur. Quod si ita est, quid aliud admoneri videntur evangelizantes virtute multa, nisi quia tunc eis Dominus dabit verbum ut evangelizare possint, si dormiant inter medios cleros? Tunc enim eis verbum veritatis datur, si auctoritas ab eis duorum Testamentorum non relinquatur: ut ipsi sint et pennae columbae deargentatae, quorum praedicatione in coelum gloria fertur Ecclesiae.

Vigor sapientiae, caritas.

18. Inter scapulas autem: pars est utique corporis; pars est circa regionem cordis, a posterioribus tamen, id est a dorso: quam columbae illius deargentatae partem in viriditate auri esse dicit, hoc est in vigore sapientiae; quem vigorem melius non puto intellegi posse quam caritatem. Sed quare a dorso, et non a pectore? Quamquam mirer quomodo positum sit hoc verbum in alio psalmo, ubi dicitur: Inter scapulas suas obumbrabit tibi, et sub alis eius sperabis, cum sub alis obumbrari non possit, nisi quod a pectore fuerit. Et latine quidem inter scapulas fortasse aliquo modo ex utraque parte possit intellegi, et ante, et post; ut scapulas accipiamus quae in medio caput habent: et in hebraeo sit fortassis ambiguum, quod possit et hoc modo intellegi; sed quod in graeco est, nonnisi a posterioribus significat, quod est inter scapulas. Utrum propterea ibi est auri viriditas, id est sapientia et caritas, quia ibi sunt quodammodo radices alarum; an quia ibi portatur illa sarcina levis? Quid enim sunt vel ipsae alae, nisi duo praecepta caritatis, in quibus tota Lex pendet et Prophetae ? Quid ipsa sarcina levis, nisi ipsa caritas quae in his duobus praeceptis impletur? Quidquid enim difficile est in praecepto, leve est amanti. Nec ob aliud recte intellegitur dictum: Onus meum leve est ; nisi quia dat Spiritum sanctum, per quem diffunditur caritas in cordibus nostris, ut amando liberaliter faciamus, quod timendo qui facit, serviliter facit: nec est amicus recti, quando mallet, si fieri posset, id quod rectum est non iuberi.

Duorum Testamentorum concordiae simus signum et documentum.

19. Quaeri etiam potest, cum non sit dictum: Si dormiatis in cleris, sed, inter medios cleros, quid sit hoc, inter medios cleros. Quod quidem si expressius transferretur ex graeco, inter medium clerorum diceretur; quod in nullo interpretum legi: propterea credo quia tantumdem valet quod dictum est, inter medios cleros. Hinc ergo quid mihi videatur exponam. Saepe hoc verbum ad aliqua connectenda atque pacanda, ne inter se dissideant, poni solet: sicut testamentum inter se et populum Deo constituente, hoc verbum Scriptura ponit; nam pro eo quod est in latino, inter me et vos, graecus habet, inter medium meum et vestrum. Sic et de signo circumcisionis cum loquitur Deus ad Abraham, dicit: Erit testamentum inter me et te, et omne semen tuum : quod graecus habet, inter medium meum et tuum, et inter medium seminis tui. Item cum loqueretur ad Noe de arcu in nubibus ad signum constituendum, hoc verbum saepissime repetit: et quod habent latini codices, inter me et vos, vel inter me et in Graeco, quod est,. David quoque et Ionathan signum inter se constituunt, ne 101aliud opinando dissideant : et quod latine dicitur, inter ambos; inter medium amborum, habet Graecus eodem verbo, quod est,, Optime autem factum est, ut hoc loco psalmi huius interpretes nostri non dicerent, inter cleros, quod latinae locutioni usitatum est; sed inter medios cleros, tamquam inter medium clerorum, quod potius in graeco legitur, et quod dici solet in eis rebus, ut dixi, quae inter se debeant habere consensum. Iubet ergo Scriptura ut inter medios cleros dormiant, qui vel sunt pennae columbae deargentatae, vel ex hoc eis praestatur ut sint. Porro si isti cleri duo Testamenta significant, quid aliud admonemur, nisi ut Testamentis inter se consentientibus non repugnemus; sed intellegendo adquiescamus, nosque simus eorum concordiae signum atque documentum, cum alterum adversus alterum nihil dixisse sentimus, et cum pacifica admiratione, quasi ecstasis sopore, monstramus? Cur autem in cleris Testamenta intellegantur, cum hoc nomen graecum sit quidem, sed Testamentum non ita dicatur; haec causa est, quia per testamentum datur haereditas, quae graece appellatur,, et haeres,.

autem sors graece dicitur, et sortes ex promissione Dei, partes haereditatis vocantur, quae populo sunt distributae. Unde tribus Levi praecepta est non habere sortem inter fratres suos, quod ex eorum decimis sustentaretur. Nam et Cleros et Clericos hinc appellatos puto, qui sunt in ecclesiastici ministerii gradibus ordinati, quia Matthias sorte electus est, quem primum per Apostolos legimus ordinatum. Proinde propter haereditatem quae fit testamento, tamquam per id quod efficitur id quod efficit, nomine clerorum Testamenta ipsa significata sunt.

Christiano temporalia bona spernenda, aeternaque patienter exspectanda.

20. Quamquam mihi et alius hic sensus occurrat, nisi fallor, anteponendus, ut cleros multo probabilius ipsas haereditates intellegamus: ut quoniam haereditas Veteris Testamenti est, quamvis in umbra significativa futuri, terrena felicitas; haereditas vero Novi Testamenti est aeterna immortalitas; dormire sit inter medios cleros, nec illam iam quaerere ardenter, et adhuc istam exspectare patienter. Nam qui Deo propterea serviunt, vel potius propterea servire nolunt, dum quaerunt in hac vita et in hac terra felicitatem, ablatus est somnus ab eis, et non dormiunt. Inflammantibus enim cupiditatibus agitati, in flagitia et facinora propelluntur, nec omnino requiescunt; desiderando ut acquirant, metuendo ne amittant. Qui autem me audit, ait Sapientia, inhabitabit in spe, et requiescet sine timore ab omni malignitate. Hoc est, quantum mihi videtur, dormire inter medios cleros, id est inter medias haereditates; nondum in re, sed tamen in spe coelestis haereditatis habitare, et a terrenae felicitatis iam cupiditate conquiescere. Cum autem venerit quod speramus, non iam inter duas haereditates requiescemus; sed in nova vera, cuius vetus erat umbra, regnabimus. Quapropter etiamsi intellexerimus quod dictum est: Si dormiatis inter medios cleros, tamquam si diceretur: Si moriamini inter medios cleros, ut istam mortem carnis more suo Scriptura dormitionem vocaverit; haec est mors optima, ut in cupiditatum cohibitione a terrenis, in spe coelestis haereditatis homo usque in finem perseverans, diem vitae huius ultimum claudat. Sic enim dormientes inter medios cleros, erunt pennae columbae deargentatae; ut tempore quo resurgent, rapiantur in nubibus obviam Christo in aera, et semper iam cum Domino vivant : aut certe, quia per eos qui sic moriuntur, quanto securius, tanto sublimius Ecclesia diffamatur, et quasi quibusdam pennis excelsae laudis attollitur. Neque enim frustra dictum est: Ante mortem ne laudes hominem quemquam. Omnes ergo sancti Dei ab initio generis humani, usque ad tempus Apostolorum (quia et ipsi noverant dicere, Diem hominis non concupivi, tu scis, et: Unam petii a Domino, hanc requiram ), et a tempore Apostolorum, ex quo duorum Testamentorum differentia clarius revelata est, ipsi Apostoli et beati martyres caeterique iusti, tamquam arietes et arietum filii usque ad hoc tempus dormierunt inter medios cleros; regni terreni felicitatem iam contemnentes, et regni coelorum aeternitatem sperantes, et nondum tenentes. Et quia tam bene dormierunt, eis velut pennis nunc volitat, et laudibus exaltatur Ecclesia, columba scilicet deargentata; ut hac eorum fama ad imitandum posteris invitatis, dum sic etiam caeteri dormiunt, addantur pennae quibus usque in finem saeculi sublimiter praedicetur.

Spiritus Sancti dona formosam reddunt Ecclesiam. Spiritus Sanctus replens Dei Matrem.

21. (v 15.] Dum discernit supercoelestis reges super eam, nive dealbabuntur in Selmon: ille supercoelestis, ille qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia, dum discernit reges super eam, id est super eamdem columbam deargentatam. Sequitur enim Apostolus, ac dicit: Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam vero evangelistas, quosdam autem pastores et doctores. Nam quid est aliud reges discernere super eam, nisi in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi ; quandoquidem ipsa est corpus Christi? Dicuntur autem illi reges, utique a regendo: et quid magis quam carnis concupiscentias, ne regnet peccatum in eorum mortali corpore ad obediendum desideriis eius, ne exhibeant membra sua arma iniquitatis peccato, sed exhibeant se Deo, tamquam ex mortuis viventes, et membra sua arma iustitiae Deo ? Sic enim erunt reges primitus discreti ab alienigenis, quia non sunt iugum ducentes cum infidelibus; deinde discreti concorditer inter se muneribus propriis. Non enim omnes apostoli, aut omnes prophetae, aut omnes doctores, aut omnes dona habent curationum, aut omnes linguis loquuntur, aut omnes interpretantur. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult : quem dando ille supercoelestis, discernit reges super columbam deargentatam. De quo Spiritu sancto cum ad eius matrem gratia plenam missus Angelus loqueretur, quaerenti quomodo fieret quod paritura nuntiabatur, quoniam non cognoscebat virum: Spiritus sanctus, inquit, superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Quid est, obumbrabit tibi, nisi, umbram faciet? Unde et isti reges, dum gratia Spiritus Domini Christi discernuntur super columbam deargentatam, nive dealbabuntur in Selmon. Selmon quippe interpretatur Umbra. Non enim meritis aut virtute propria discernuntur. Quis enim te, inquit, discernit? Quid autem habes quod non accepisti? Ut ergo discernantur ab impiis, accipiunt remissionem peccatorum ab illo qui ait: Si fuerint peccata vestra sicut phoenicium,

tamquam nivem dealbabo. Ecce quomodo nive dealbabuntur in Selmon; in gratia Spiritus Christi, quo eis etiam propria dona discreta sunt: de quo dictum est quod supra commemoravi, Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, hoc est, umbram faciet tibi: propterea quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. Umbra porro ista defensaculum intellegitur ab aestu concupiscentiarum carnalium: unde illa virgo Christum non carnaliter concupiscendo, sed spiritaliter credendo concepit. Constat autem umbra lumine et corpore: proinde illud quod in principio erat Verbum, lumen illud verum, ut umbraculum meridianum fieret nobis, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Deo scilicet homo, tamquam lumini corpus, accessit, et in eum credentes umbra protectionis operuit. Non enim de quali umbra dicitur: Transierunt omnia illa tamquam umbra ; nec de quali umbra dicit Apostolus: Nemo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quod est umbra futurorum ; sed de quali scriptum est: Sub umbra alarum tuarum protege me. Dum ergo discernit ille supercoelestis reges super columbam deargentatam, non sua merita extollant, non de propria virtute confidant: nive quippe dealbabuntur in Selmon; gratia candificabuntur in protectione corporis Christi.

Dei gratia miro modo lacte significatur.

22. (v 16.] Hunc autem montem consequenter dicit montem Dei, montem uberem, montem incaseatum, vel montem pinguem. Quid hic autem aliud pinguem, quam uberem diceret? Est enim et mons isto nomine nuncupatus, id est Selmon. Sed quem montem intellegere debemus montem Dei, montem uberem, montem incaseatum, nisi eumdem Dominum Christum, de quo et alius propheta dicit: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium ? Ipse est mons incaseatus, propter parvulos gratia tamquam lacte nutriendos; mons uber, ad roborandos atque ditandos donorum excellentia: nam et ipsum lac, unde fit caseus, miro modo significat gratiam; manat quippe ex abundantia viscerum maternorum, et misericordia delectabili parvulis gratis infunditur. Ambiguus est autem in graeco casus, utrum sit nominativus, an accusativus; quoniam in ea lingua mons neutri generis est, non masculini: ideo nonnulli Latini non interpretati sunt, montem Dei, sed mons Dei. Puto autem melius esse, in Selmon montem Dei, hoc est, in montem Dei qui vocatur Selmon: secundum intellectum quem supra, ut potuimus, exposuimus.

Christus, mons omnium celsissimus.

23. (v 17.] Deinde quod dixit, montem Dei, montem incaseatum, montem uberem, ne quis auderet ex hoc Dominum Iesum Christum comparare caeteris sanctis, qui et ipsi dicti sunt montes Dei: legitur quippe: Iustitia tua sicut montes Dei ; unde Apostolus ait: Ut nos simus iustitia Dei in ipso. De quibus montibus et alio loco dicitur: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis ; quia vita eis aeterna donata est, et per eos sanctarum Scripturarum eminentissima auctoritas constituta est, sed illuminante ab eis illo cui dicitur: Illuminans tu. Levavi enim oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: nec tamen auxilium meum ab ipsis proprie montibus; sed auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram. Unus quippe ipsorum montium multum excellens cum dixisset, quod plus illis omnibus laboraverit: Non autem ego, inquit, sed gratia Dei mecum. Ne quis ergo auderet Augustinus Hipponensis - In Psalmum 67 enarratio etiam montem speciosum forma prae filiis hominum montibus filiis hominum comparare; quoniam non defuerunt qui eum dicerent, alii Ioannem Baptistam, alii Eliam, alii Ieremiam, aut unum ex Prophetis ; convertit se ad illos, et ait: Utquid suspicamini montes incaseatos, montem, inquit, in quo placuit Deo inhabitare in eo? Utquid suspicamini? Sicut enim lumen illi, quia et ipsis dictum est: Vos estis lumen mundi ; sed aliud illud dictum est: Lumen verum, quod illuminat omnem hominem : sic, montes illi; sed longe alius mons paratus in cacumine montium. Montes itaque isti illum montem portando gloriosi sunt: quorum ille unus dicit: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo : ut qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur. Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, eum montem in quo placuit Deo habitare in eo? Non quia in aliis non inhabitat, sed quia in ipsis per ipsum. In ipso quippe inhabitat omnis plenitudo divinitatis ; non umbraliter, tamquam in templo a rege Salomone facto, sed corporaliter, id est solide atque veraciter. Quoniam Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Quod sive de Patre dictum accipiamus, quoniam ipse ait: Pater autem in me manens, ipse facit opera sua; ego in Patre, et Pater in me ; sive ita intellegatur: Deus erat in Christo, Verbum erat in homine: sic erat utique Verbum in carne, ut Verbum etiam caro factum solus proprie diceretur, id est, homo Verbo in unam Christi personam copularetur. Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, eum montem in quo placuit Deo inhabitare in eo? Longe utique aliter quam in illis montibus, quorum aliquem etiam hunc suspicamini. Non enim quia et illi per adoptionis gratiam filii Dei sunt, ideo quisquam illorum est Unigenitus cui diceret: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis. Etenim Dominus inhabitabit usque in finem: id est, illos montes non comparandos huic monti ipse Dominus inhabitabit, qui est mons paratus in cacumine montium; ut perducat eos in finem, id est in seipsum sicut Deus est contemplandum. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti. Deo itaque placuit habitare in isto monte, qui paratus est in cacumine montium; cui dicit: Tu es Filius meus dilectus, in quo 137

bene complacui. Ipse autem mons Dominus est, qui alios montes inhabitabit in finem, in quorum cacumine paratus est. Unus enim Deus, et unus mediator Dei et hominum homo Christus Iesus, mons montium, sicut sanctus sanctorum. Unde dicit: Ego in eis, et tu in 139

me. Utquid ergo suspicamini montes incaseatos, montem in quo placuit Deo inhabitare in eo? Etenim montes illos incaseatos Dominus iste, mons incaseatus, inhabitabit usque in finem, ut aliquid sint quibus ait: Quia sine me nihil potestis facere.

Beatus homo qui, caritate praeditus, legem observat.

24. (v 18.] Ita fit etiam quod sequitur: Currus Dei decem millium multiplex; vel, denum millium multiplex; vel, decies millies multiplex. Unum verbum enim graecum sicut quisque potuit latinorum interpretum transtulit, quod ibi dictum est,. Latine autem satis exprimi non potuit: quoniam mille apud Graecos dicuntur,

autem plura dena millia;

quippe una, decem millia sunt. Ingentem itaque multitudinem sanctorum atque fidelium, qui portando Deum fiunt quodammodo currus Dei, significavit hoc nomine. Hanc immanendo et regendo perducit in finem tamquam currum suum velut in locum aliquem destinatum. Initium enim Christus; deinde qui sunt Christi in praesentia eius; deinde finis. Haec est sancta Ecclesia, quae sunt quod sequitur: Millia laetantium. Spe enim sunt gaudentes, donec perducantur in finem quem nunc exspectant per patientiam. Mirifice autem, cum dixisset: Millia laetantium, continuo subiecit: Dominus in illis. Ne miremur quod laetentur; Dominus in illis. Nam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum 143 144

Dei : sed: Dominus in illis. Ideo etsi sunt quasi tristes, semper tamen gaudentes ; nec iam in ipso fine quo nondum venerunt, sed spe sunt gaudentes, et in tribulatione patientes, quoniam Dominus in illis, in Sina, in sancto. In nominum hebraeorum interpretationibus invenimus Sina interpretari Mandatum: et alia quaedam interpretatur; sed hoc puto praesenti loco aptius convenire. Reddens enim causam quare laetarentur illa millia, quibus constat currus Dei, Dominus, inquit, in illis, in Sina, in sancto: id est: Dominus in illis, in mandato; quod mandatum sanctum est, sicut dicit Apostolus: Itaque Lex quidem sancta, et mandatum sanctum, et iustum, et bonum. Sed quid prodesset mandatum, nisi Dominus ibi esset, de quo dicitur: Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari, pro bona 148 149

voluntate ? Nam mandatum sine Domini adiutorio littera est occidens. Lex enim 150 151

subintravit, ut abundaret delictum. Sed quoniam plenitudo Legis caritas est, ideo per caritatem Lex impletur, non per timorem. Caritas enim Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Ideo laetantur haec millia. Tantum enim faciunt iustitiam Legis, quantum adiuvantur Spiritu gratiae; quoniam Dominus in illis, in Sina, in sancto.

Christus caeli dona distribuit et per membra recipit.

25. (v 19.] Deinde ad ipsum Dominum locutione conversa: Ascendisti, inquit, in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Hoc Apostolus sic commemorat, sic exponit de Domino Christo loquens: Unicuique autem nostrum, inquit, datur gratia secundum mensuram donationis Christi: propter quod dicit: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae? Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia. Christo ergo sine dubitatione dictum est: Ascendisti in altum, captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus. Nec moveat quod Apostolus idem testimonium commemorans non ait: Accepisti dona in hominibus; sed: Dedit dona hominibus. Ille quippe auctoritate apostolica secundum hoc locutus est, quod Deus cum Patre Filius. Secundum hoc quippe dedit dona hominibus, mittens eis Spiritum sanctum, qui Spiritus est Patris et Filii. Secundum illud vero quod idem ipse Christus in corpore suo intellegitur, quod est Ecclesia, propter quod et membra eius sunt sancti et fideles eius; unde eis dicitur: Vos autem estis corpus Christi et membra : procul dubio et ipse accepit dona in hominibus. Christus quippe ascendit in altum. et sedet ad dexteram Patris ; sed nisi et hic esset in terris, non inde clamasset: Saule, Saule, quid me persequeris ? Cum igitur idem ipse dicat: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis ; quid dubitamus eum accipere in membris suis, quae dona membra eius accipiunt?

Amicorum Domini felix captivitas.

26. Sed quid est: Captivasti captivitatem? Utrum quia vicit mortem, quae captivos tenebat in quibus regnabat? an ipsos homines appellavit captivitatem, qui captivi sub diabolo tenebantur? Cuius rei mysterium continet etiam titulus illius psalmi: Quando domus aedificabatur post captivitatem : id est: Ecclesia post gentilitatem. Ipsos itaque homines qui captivi tenebantur appellans captivitatem, sicut militia cum dicitur et intelleguntur qui militant, eamdem captivitatem a Christo captivatam dicit. Cur enim non sit captivitas felix, si et ad bonum homines possunt capi? Unde Petro dictum est: Ex hoc iam homines eris capiens. Captivati ergo, quia capti, et capti quia subiugati; sub lene illud iugum 160 161

missi, liberati a peccato cuius servi erant, et iustitiae servi facti cuius liberi erant. Unde et ipse in illis est, qui dedit dona hominibus, et accepit dona in hominibus. Ideoque in ista captivitate, in ista servitute, in isto curru, sub isto iugo non sunt millia plorantium, sed millia laetantium. Dominus quippe in illis, in Sina, in sancto. Cui sensui congruit et alia interpretatio, qua interpretatur Sina Mensura. Nam de his donis laetitiae spiritalis Apostolus loquens id quod supra commemoravi: Unicuique autem nostrum, inquit, data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Ac deinde sequitur quod etiam hic sequitur: Propter quod dicit: Ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona hominibus: quod hic est, accepisti dona in hominibus. Quid hac et illa veritate concordius? quid manifestius?

Dono gratia fit homo, quondam servus diaboli, Christi captivus.

27. Sed quid deinde adiungit? Etenim qui non credunt inhabitare; vel quod nonnulli codices habent: Etenim non credentes inhabitare. Nam quid sunt aliud non credentes, nisi qui non credunt? De quibus dictum sit non est facilis intellectus. Tamquam enim ratio redderetur superiorum verborum, cum dictum esset: Captivasti captivitatem, accepisti dona in hominibus; ita subiunctum est: Etenim qui non credunt inhabitare, id est, non credentes ut inhabitarent. Quid est hoc? de quibus hoc dicit? An illa captivitas antequam transiret in bonam captivitatem, unde fuerit mala captivitas ostendit? Non credendo enim possidebantur ab inimico, qui operatur in filiis diffidentiae; in quibus et vos, inquit, fuistis aliquando, cum viveretis in illis. Donis ergo gratiae suae, qui accepit dona in hominibus captivavit istam captivitatem. Etenim non credentes erant ut inhabitarent. Nam fides eos inde liberavit, ut iam credentes inhabitent in domo Dei, facti et ipsi domus Dei, et currus Dei millium laetantium.

28. (v 20, 21.] Unde qui haec canebat, in Spiritu ea praevidens, impletus etiam ipse laetitia, eructavit hymnum, dicens: Dominus Deus benedictus, benedictus Dominus Deus de die in ; quod verius exprimeretur, die quotidie. Quam puto locutionem hoc Cum Christo mortem ipsam patienter feramus.

29. Et quoniam currum illum ducit in finem, sequitur et dicit: Prosperum iter faciet nobis Deus sanitantium nostrarum, Deus noster, Deus salvos faciendi. Multum gratia commendatur. Quis enim salvus esset, nisi ipse sanaret? Sed ne occurreret cogitationi: Cur ergo morimur, si per eius gratiam salvi facti sumus? continuo subiecit, et Domini exitus mortis: tamquam diceret: Quid indignaris humana conditio habere te exitum mortis? Et Domini tui exitus non alius quam mortis fuit. Potius ergo consolare quam indignare; nam et Domini exitus mortis. Spe enim salvi facti sumus: si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Patienter ergo etiam ipsam mortem feramus, illius exemplo qui, licet nullo peccato esset debitor mortis, et Dominus esset a quo nemo animam tolleret, sed ipse eam a semetipso poneret, etiam ipsius fuit exitus mortis.

Christus humilitatis et patientiae documentum.

30. (v 22.] Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum; verticem capilli perambulantium in delictis suis: id est nimis se extollentium, nimis superbientium in delictis suis; in quibus saltem humiles esse deberent, dicentes: Domine, propitius esto mihi peccatori. Sed conquassabit eorum capita; quoniam qui se exaltat, humilabitur. Ac per hoc quamvis et Domini sit exitus mortis; tamen idem Dominus, quoniam Deus est, et voluntate, non necessitate, secundum carnem mortuus est, conquassabit capita inimicorum suorum; non solum eorum qui crucifixo illudentes et moventes capita dicebant: Si Filius Dei est, descendat de cruce ; sed etiam omnium extollentium se adversus doctrinam eius, et tamquam mortem hominis irridentium. Idem quippe ipse de quo dictum est: Alios salvos fecit, semetipsum non potest salvum facere, Deus est sanitatum nostrarum, et Deus est salvos faciendi: sed propter humilitatis et patientiae documentum, et sanguine suo delendum nostrorum chirographum peccatorum, etiam suum esse voluit exitum mortis, ne mortem timeremus istam, sed illam potius unde nos liberavit per istam. Verumtamen illusus et mortuus conquassabit capita inimicorum suorum, de quibus ait: Resuscita me, et reddam illis : sive bona pro malis, dum sibi subdit capita credentium; sive iusta pro iniustis, dum punit capita superbientium. Utroque enim modo conquassantur et confringuntur capita inimicorum, cum a superbia deiciuntur, sive humilitate correcti, sive in ima tartari abrepti.

Deus convertit se ad nos et nos ad se.

31. (vv 23.24.] Dixit Dominus: Ex Basan convertar; vel ut nonnulli codices habent: Ex Basan convertam. Ille quippe convertit ut salvi simus, de quo supra dictum est: Deus sanitatum nostrarum, et Deus salvos faciendi. Ei quippe et alibi dicitur: Deus virtutum, converte nos; et ostende faciem tuam et salvi erimus. Item alibi: Converte nos, Deus sanitatum nostrarum. Ille autem dixit: Ex Basan convertam. Basan interpretatur Confusio. Quid est ergo, convertam ex confusione, nisi quia confunditur de peccatis suis qui pro eis dimittendis precatur misericordiam Dei? Inde est quod ille Publicanus nec oculos ad coelum audebat levare: ita se considerans confundebatur; sed descendit iustificatus, quia dixit Dominus, ex Basan convertam. Basan interpretatur et Siccitas; et recte intellegitur Dominus ex siccitate convertere, id est ex inopia. Nam qui sibi videntur copiosi, cum sint famelici, et pleni, cum sint inanissimi, non convertuntur. Beati enim qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Ex ista Dominus siccitate convertit: de anima quippe sicca illi dicitur: Extendi manus meas ad te; anima mea velut terra sine aqua tibi. Illud quoque non absurde intellegitur, quod habent alii codices: Ex Basan convertar. Convertitur enim ad nos etiam ipse qui dicit: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos : et non, si extra confusionem, cum peccatum nostrum ante nos est semper ; et extra siccitatem, qua eius desideramus imbrem, qui pluviam voluntariam segregavit haereditati suae. Nam siccitate infirmata est; ipse vero conversus perfecit eam, cui dicitur: Et conversus vivificasti me. Dixit ergo Dominus: Ex Basan convertam, convertam in profundum maris. Si convertam, quare in profundum maris? In seipsum quippe convertit Dominus, cum salubriter convertit, et non est utique ipse profundum maris. An fallit forte latina locutio, et pro eo positum est, in profundum, quod est, profunde? Non enim ille se convertit; sed ibi convertit eos qui in profundo huius saeculi iacent demersi pondere peccatorum, ubi conversus ille dicit: De Augustinus Hipponensis - In Psalmum 67 enarratio profundis clamavi ad te, Domine. Si autem non est, convertam, sed, convertar in profundum maris, hoc intellegitur dixisse Dominum nostrum, quod sua misericordia converteretur etiam in profundum maris, ad eos quoque liberandos qui essent etiam profundis,hoc est, ; quod priorem sensum confirmat, quod etiam ibi Deus etiam tales, non est incongruum: et ita eos convertit, vel ad eos liberandos ita convertitur, ut tinguatur pes eius in sanguine. Quod ad ipsum Dominum Propheta dicit: Ut tinguatur pes tuus in sanguine: id est, ut ipsi qui ad te convertuntur, vel ad quos liberandos converteris, licet in profundo maris onere iniquitatis depressi fuerint, in tantum gratia tua proficiant, quoniam ubi abundavit peccatum, superabundavit gratia. Ut fiant pes tuus inter membra tua, ad annuntiandum Evangelium tuum, et pro nomine tuo diu ducentes martyrium, usque ad sanguinem certent. Sic enim, ut arbitror, convenientius intellegitur pes eius tinctus in sanguine.

Dei canes intelligantur Evangelii praecones.

32. Denique adiungit: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso: eosdem ipsos qui usque ad sanguinem fuerant pro fide evangelica certaturi, etiam canes vocans, tamquam pro suo Domino latrantes. Non illos canes, de quibus dicit Apostolus: Cavete canes : sed illos qui edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum. Hoc enim confessa Chananaea meruit audire: O mulier, magna est fides tua! fiat tibi sicut vis. Canes laudabiles, non detestabiles; fidem servantes domino suo, et pro eius domo contra inimicos latrantes. Non enim tantummodo canum dixit, sed canum tuorum; nec eorum dentes, sed lingua laudata est: quoniam non utique frustra, nec sine magno sacramento Gedeon solos eos iussus est ducere, qui fluminis aquam sicut canes lamberent; talesque non amplius quam trecenti in tanta multitudine inventi sunt. In quo numero crucis signum est propter litteram, quae in graecis numerorum notis trecentos significat. De talibus canibus et in alio psalmo dicitur: Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes. Nam et quidam canes reprehensi sunt a propheta Isaia, non ideo quod canes essent, sed quod latrare nescirent, et dormitare amarent. Ubi utique demonstravit, quia si vigilarent et pro domino suo latrarent, laudabiles canes essent: sicut laudantur isti de quibus dicitur: Lingua canum tuorum. Quos tamen Propheta ex inimicis futuros esse praedixit, per illam scilicet conversionem de qua superius loquebatur. Unde et ille psalmus: Convertentur, inquit, ad vesperam, et famem patientur ut canes. Deinde veluti quaerentibus unde hoc illis tantum bonum, ut canes eius fierent, cuius fuerant inimici; responsum est, ab ipso. Sic enim legitur: Lingua canum tuorum ex inimicis ab ipso. Ipsius utique dilectione, ipsius misericordia, ipsius gratia. Nam quando id possent a seipsis? Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius : ad hoc et Domini fuit exitus mortis.

Dei gratia in V.T. latens, in Novo revelatur.

33. (v 25.] Visi sunt gressus tui, Deus. Gressus quibus venisti per mundum, tamquam in illo curru peragraturus orbem terrarum; quos et nubes in Evangelio sanctos et fideles suos significat, ubi ait: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Excepto illo adventu in quo erit iudex vivorum atque mortuorum ; Amodo, inquit, videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Hi gressus tui visi sunt, id est, manifestati sunt, revelata gratia Testamenti Novi: unde dictum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! Haec enim gratia et isti gressus latebant in Vetere Testamento: cum autem venit plenitudo temporis, et placuit Deo revelare Filium suum, ut annuntiaretur in gentibus, visi sunt gressus tui, Deus; gressus Dei mei, regis qui est in sancto. In quo sancto, nisi in templo suo? Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos.

1. 34. (v 26.] Ut autem gressus isti viderentur: Praevenerunt principes coniuncti psallentibus, in medio adolescentularum tympanistriarum. Principes sunt Apostoli: ipsi enim praevenerunt, ut populi sequerentur. Praevenerunt, annuntiantes Novum Testamentum; coniuncti psallentibus, de quorum bonis operibus etiam visibilibus, tamquam organis laudis, glorificaretur Deus. Iidem autem principes in medio adolescentularum tympanistriarum, in ministerio scilicet honorabili: nam ita sunt in medio ministri praepositi Ecclesiarum novarum; hoc enim est, adolescentularum: carne edomita Deum laudantium; hoc enim est, tympanistriarum, eo quod tympana fiant corio siccato et extento.

2. 35. (v 27.] Ideo ne quisquam carnaliter ista acciperet, et ex his verbis quosdam luxuriae choros in animum induceret, sequitur et dicit: In Ecclesiis benedicite Dominum: tamquam diceret: Utquid, cum auditis adolescentulas tympanistrias, lasciva delectamenta cogitatis? In Ecclesiis benedicite Dominum. Ecclesiae quippe vobis hac mystica significatione monstrantur: Ecclesiae sunt adolescentulae, nova gratia decoratae; Ecclesiae sunt tympanistriae, castigata carne spiritaliter sonorae. In Ecclesiis ergo benedicite Dominum Deum de fontibus Israel. Inde quippe prius elegit quos fontes faceret. Nam inde sunt electi Apostoli; et hi primitus audierunt: Qui biberit ex aqua quam ego dabo, non sitiet unquam; sed fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam.

Martyres in Ecclesia summum locum obtinent.

36. (v 28.] Ibi Beniamin adolescentior in ecstasi. Ibi Paulus novissimus Apostolorum, qui dicit: Nam et ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Beniamin. Sed plane in ecstasi; expavescentibus omnibus tam magnum in eius vocatione miraculum. Ecstasis namque est mentis excessus: quod aliquando pavore contingit; nonnunquam vero per aliquam revelationem alienatione mentis a sensibus corporis, ut spiritui quod demonstrandum est demonstretur. Unde intellegi etiam sic potest quod hic positum est, in ecstasi; quia cum ei persecutori dictum esset de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris, adempto lumine oculorum carnalium, respondebat Domino quem spiritu videbat; qui autem cum illo erant, vocem respondentis audiebant, neminem tamen videntes cui loqueretur. Potest hic ecstasis etiam illa eius intellegi, de qua ipse loquens ait, scire se hominem raptum usque in tertium coelum; sive autem in corpore, sive extra corpus, nescire; sed raptum in paradisum audisse ineffabilia verba, quae non liceret homini loqui. Principes Iuda, duces eorum; principes Zabulon, principes Nephthalim. Cum Apostolos significet principes, ubi est et Beniamin adolescentior in ecstasi; quibus verbis Paulum significari nemo ambigit; vel nomine principum omnes significentur in Ecclesiis excellentes atque imitatione dignissimi: quid sibi volunt haec nomina tribuum Israeliticarum? Si enim tantum Iudae mentio fieret, quoniam ex hac tribu reges fuerant, ex qua et Dominus Christus secundum carnem ; ideo ex hac tribu putaremus figuratos etiam principes Testamenti Novi: cum vero adiungit, principes Zabulon, principes Nephthalim; quisquam forsitan dicat ex his tribubus Apostolos fuisse, ex aliis autem non fuisse. Quod licet unde probari hoc posset non videam; tamen, quia nec unde refellatur invenio, et hoc loco principes Ecclesiarum, ducesque eorum qui in Ecclesiis benedicunt Dominum video commendari, non absurde etiam istum sensum probo; sed plus me delectat quod ex istorum nominum interpretatione clarescit. Hebraea quippe sunt nomina: quorum Iuda, Confessio interpretari dicitur; Zabulon, Habitaculum fortitudinis; Nephthalim, Dilatatio mea. Quae omnia verissimos nobis insinuant principes Ecclesiarum, dignos ducatu, dignos imitatione, dignos honoribus. Martyres namque in Ecclesiis locum summum tenent, atque apice sanctae dignitatis excellunt. Iam vero in martyrio prima confessio est, et pro illa quidquid acciderit tolerandi sequens assumitur fortitudo; deinde post omnia tolerata, finitis angustiis, latitudo consequitur in praemio Potest et sic intellegi, ut quoniam tria haec praecipue commendat Apostolus, fidem, spem, caritatem, confessio sit in fide, fortitudo in spe, latitudo in caritate. Fidei quippe res est ut corde credatur ad iustitiam, ore autem confessio fiat ad salutem. In passionibus autem tribulationum res tristis est, sed spes fortis est: Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Latitudinem vero praestat caritatis in corde diffusio: nam consummata caritas foras mittit timorem ; qui timor tormentum habet per animae angustias. Principes ergo Iuda duces eorum qui in Ecclesiis benedicunt Dominum. Principes Zabulon, principes Nephthalim: principes confessionis, fortitudinis, latitudinis; principes fidei, spei, caritatis.

37. (v 29.] Manda, Deus, virtutem tuam. Unus enim Dominus noster Iesus Christus, per 198 199

quem omnia, et nos in ipso, quem legimus Dei Virtutem et Dei Sapientiam. Quomodo autem Deus mandat Christum suum, nisi dum eum commendat? Commendat enim Deus caritatem suam in nobis, quoniam dum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis 200 201

mortuus est. Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit ? Manda, Deus, virtutem tuam: confirma, Deus, hoc quod operatus es in nobis. Manda docendo, confirma iuvando.

Divinae Scripturae ne pervertantur.

38. (vv 30.31.] A templo tuo in Ierusalem, tibi offerent reges munera. A templo tuo in Ierusalem, quae est libera mater nostra, quia et ipsa est templum sanctum tuum: ab illo ergo templo tibi offerent reges munera. Quicumque reges intellegantur; sive reges terrae, sive reges quos discernit supercoelestis super columbam deargentatam; tibi offerent reges munera. Et quae munera gratiosa, quam sacrificia laudis ! Sed huic laudi obstrepunt, christianum vocabulum habentes, et diversa sentientes. Fiat ergo quod sequitur: Increpa feras calami. Nam et ferae sunt, quoniam non intellegendo nocent; et ferae calami sunt, quoniam Scripturarum sensum pro suo errore pervertunt. Per calamum quippe tam convenienter Scripturae significantur, quam sermo per linguam; secundum quod dicitur lingua hebraea, vel graeca, vel latina, vel alia quaelibet, per efficientem scilicet id quod efficitur. Usitatum est autem in latino eloquio ut scriptura stilus vocetur, quod stilo fiat; ita ergo et calamus, quod calamo fiat. Dicit apostolus Petrus indoctos et instabiles pervertere Scripturas ad proprium suum interitum : hae sunt ferae calami, de quibus hic dicitur:

Increpa feras calami.

Haeretici infirmarum animarum seductores. Ab adversario mota quaestio discendi existit occasio.

39. De his est etiam quod adiungit: Congregatio taurorum inter vaccas populorum, ut excludantur ii qui probati sunt argento. Tauros vocans, propter superbiam durae indomitaeque cervicis ; significat enim haereticos. Vaccas autem populorum, seductibiles animas intellegendas puto, quia facile sequuntur hos tauros. Non enim populos universos seducunt, in quibus sunt graves et stabiles; unde scriptum est: In populo gravi laudabo te ; sed in eis populis quas invenerint vaccas. Ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis; semper discentes, et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes. Quod autem ait idem apostolus: Oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant in vobis ; hoc etiam hic sequitur: Ut excludantur ii qui probati sunt argento, id est, qui probati sunt eloquiis Domini. Eloquia quippe Domini, eloquia casta, argentum igne probatum terrae. Nam excludantur dictum est, appareant, emineant; quod ait ille, manifesti fiant. Unde et in arte argentaria exclusores vocantur, qui de confusione massae noverunt formam vasis exprimere. Multi enim sensus Scripturarum sanctarum latent, et paucis intellegentioribus noti sunt; nec asseruntur commodius et acceptabilius, nisi cum respondendi haereticis cura compellit. Tunc enim etiam qui neglegunt studia doctrinae, sopore discusso, ad audiendi excitantur diligentiam, ut adversarii refellantur. Denique quam multi Scripturarum sanctarum sensus de Christo Deo asserti sunt contra Photinum! quam multi de homine Christo contra Manichaeum! quam multi de Trinitate contra Sabellium! quam multi de unitate Trinitatis contra Arianos, Eunomianos, Macedonianos! quam multi de catholica Ecclesia toto orbe diffusa, et de malorum commixtione usque in finem saeculi, quod bonis in sacramentorum eius societate non obsint, adversus Donatistas et Luciferianos aliosque, si qui sunt, qui simili errore a veritate dissentiunt! quam multi contra caeteros haereticos, quos enumerare vel commemorare nimis longum est, et praesenti operi non necessarium! Quorum tamen sensuum probati assertores, aut prorsus laterent, aut non ita eminerent, ut eos eminere fecerunt superborum contradictiones, quos velut tauros, id est iugo disciplinae pacifico lenique non subditos, commemorat Apostolus, ubi talem dixit eligendum ad episcopatum, ut potens sit exhortari in doctrina sana, et contradicentes redarguere. Sunt enim multi non subditi; hi sunt tauri elatione cervicis impatientes aratri atque iuncturae: vaniloqui, et mentium seductores; has mentes significavit iste psalmus appellatione vaccarum. Ad hanc ergo utilitatem, Providentia divina permittit tauros congregari inter vaccas populorum, ut excludantur, id est, ut emineant qui probati sunt argento. Ad hoc enim haereses sinuntur esse, ut probati manifesti fiant. Quamquam et sic possit intellegi: Congregatio taurorum inter vaccas populorum, ut ab eis vaccis excludantur qui probati sunt argento. Hanc enim habent intentionem haeretici doctores, ut ab auribus animarum, quas seducere moliuntur, excludant eos, id est, separent eos qui probati sunt argento, id est, qui idonei sunt docere eloquia Domini. Sed sive ille huius verbi, sive iste sit sensus; sequitur: Disperge gentes quae bella volunt. Non enim correctioni, sed contentioni student. Hoc ergo prophetat, ut ipsi potius dispergantur qui corrigi nolunt, qui gregem Christi dispergere affectant. Gentes autem appellavit, non propter generationes familiarum, sed propter genera sectarum, ubi series successionis confirmat errorem.

Dei legatus, quilibet reconciliationis minister.

40. (vv 32-34.] Venient legati ex Aegypto; Aethiopia praeveniet manus eius. Aegypti, vel Aethiopiae nomine, omnium gentium fidem significavit, a parte totum; legatos appellans reconciliationis praedicatores. Pro Christo, inquit, legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos: obsecramus pro Christo reconciliari Deo. Non ergo de solis Israelitis, unde Apostoli electi sunt, sed etiam de caeteris gentibus futuros praedicatores christianae pacis, hoc modo mystice prophetatum est. Quod vero ait: Praeveniet manus eius, hoc ait, praeveniet vindictam eius; conversione scilicet ad eum, ut peccata dimittantur, ne peccatores permanendo puniantur. Quod etiam in alio psalmo dicitur: Praeveniamus faciem eius in confessione. Sicut per manus vindictam, ita per faciem revelationem praesentiamque significat, quae futura est in iudicio. Quia ergo per Aegyptum atque Aethiopiam totius orbis gentes significavit, continuo subiunxit: Deo regna terrae. Non Sabellio, non Ario, non Donato, non caeteris tauris cervicatis; sed, Deo regna terrae.

Fides opera hominis antecedit et merita.

41. Plures autem codices latini, et maxime graeci ita distinctos versus habent, ut non sit in eis unus versiculus, Deo regna terrae; sed, Deo, in fine sit versus superioris, atque ita dicatur: Aethiopia praeveniet manus eius Deo, ac deinde sequatur in alio versu: Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino. Qua distinctione, multorum codicum et auctoritate digniorum consonantia, sine dubio praeferenda, fides commendari mihi videtur, quae opera praecedit: quia sine bonorum operum meritis per fidem iustificatur impius, sicut dicit Apostolus: Credenti in cum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam ; ut deinde ipsa fides per dilectionem incipiat operari. Ea quippe sola bona opera dicenda sunt, quae fiunt per dilectionem Dei. Haec autem necesse est antecedat fides, ut inde ista, non ab istis incipiat illa; quoniam nullus operatur per dilectionem Dei, nisi prius credat in Deum. Haec est fides, de qua dicitur: In Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium; sed fides quae per dilectionem operatur. Haec est fides, de qua ipsi Ecclesiae dicitur in Canticis canticorum: Venies, et pertransies ab initio fidei. Venit enim tamquam currus Dei in millibus laetantium, prosperum iter habens, et pertransiit de hoc mundo ad Patrem : ut fiat in ea quod sponsus ipse dicit, qui transiit de hoc mundo ad Patrem: Volo ut ubi ego sum, et isti sint mecum ; sed ab initio fidei. Quia ergo ut bona opera sequantur, praecedit fides, nec ulla sunt bona opera, nisi quae sequuntur praecedentem fidem: nihil aliud videtur dictum: Aethiopia praeveniet manus eius Deo, nisi: Aethiopia credet Deo. Sic enim praeveniet manus eius, id est opera eius. Cuius, nisi ipsius Aethiopiae? Quia hoc in graeco non est ambiguum: eius quippe ibi feminino genere apertissime positum est. Ac per hoc nihil aliud dictum est, quam Aethiopia praeveniet manus suas Deo, id est, credendo in Deum praeveniet opera sua. Existimo enim, inquit Apostolus, iustificari hominem per fidem sine operibus Legis. An Iudaeorum Deus tantum? nonne et Gentium ? Sic ergo Aethiopia, quae videtur extrema Gentium, iustificatur per fidem sine operibus Legis. Non enim, ut iustificetur, de Legis operibus gloriatur; nec praeponit fidei merita sua, sed fide praevenit opera sua. Plures sane codices non habent, manus, sed, manum; quod tantumdem valet, quoniam pro operibus positum est. Mallem autem latini interpretes sic transtulissent: Aethiopia praeveniet manus suas, vel manum suam Deo; quoniam planius hoc esset, quam quod nunc dictum est, eius: et salva veritate fieri posset, quia in graeca lingua id pronomen non solum eius, sed etiam suam vel suas potest intellegi: suam ergo, si manum; suas autem, si manus. Nam quod est in graeco,
, quod plures codices habent, et manum eius, et manum suam, potest intellegi: quod vero rarum est in codicibus graecis,, et manus eius, et manus suas latine potest dici.

Christus iudex malos bonosque pro meritis remunerabit.

42. Hinc iam, velut decursis per prophetiam rebus omnibus, quas impletas esse iam cernimus, hortatur ad laudem Christi, ac deinde praenuntiat futurum eius adventum. Regna terrae, cantate Deo, psallite Domino; psallite Deo qui ascendit super coelum coelorum ad orientem: vel sicut nonnulli codices habent: Qui ascendit super coelum coeli ad orientem. In his verbis ille non intellegit Christum, qui eius resurrectionem ascensionemque non credit. Ad orientem vero quod addidit, nonne etiam ipsum locum, quoniam in partibus orientis est ubi resurrexit et unde ascendit, expressit? Ergo super coelum coeli sedet ad dexteram Patris. Hoc est quod dicit Apostolus: Ipse est qui ascendit super omnes coelos. Quid enim coelorum restat post coelum coeli? Quos et coelos coelorum possumus dicere, sicut vocavit firmamentum coelum; quod tamen coelum, etiam coelos legimus, ubi scriptum est: Et aquae quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Et quoniam inde venturus est ad iudicandos vivos et mortuos, attende quod sequitur: Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis. Ille qui sicut agnus coram tondente se fuit sine voce, ecce dabit vocem suam: nec vocem infirmitatis, tamquam iudicandus; sed vocem virtutis, tamquam iudicaturus. Non enim Deus occultus, sicut prius, et in hominum iudicio non aperiens os suum; sed Deus manifestus veniet; Deus noster, et non silebit. Quid desperatis, infideles? quid irridetis? Quid dicit servus malus: Tardat Dominus meus venire ? Ecce dabit vocem suam, vocem virtutis.

Rerum omnium finis intendatur.

43. (v 35.] Date gloriam Deo: super Israel magnificentia eius. De quo dicit Apostolus: Super 223 224

Israel Dei. Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae ; quoniam est et Israel secundum carnem. Unde ait: Videte Israel secundum carnem. Non autem qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine. Tunc ergo quando erit sine ulla malorum commixtione populus eius, tamquam massa ventilabro emundata, tamquam Israel in quo dolus non est, tunc eminentissima erit super Israel magnificentia eius et virtus eius in nubibus. Non enim solus veniet ad iudicium, sed cum senioribus populi sui ;

230 231

quibus promisit quod sedebunt super sedes iudicaturi, qui etiam angelos iudicabunt. Hae sunt nubes.

44. (v 36.] Denique ne aliud nubes intellegerentur, secutus adiunxit: Mirabilis Deus in sanctis suis, Deus Israel. Tunc enim et nomen ipsum verissime ac plenissime implebitur Israel, quod est Videns Deum; quoniam videbimus eum sicuti est. Ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae benedictus Deus: nunc fragili et infirmae. Habemus enim thesaurum istum in vasis fictilibus. Tunc vero, etiam corporum gloriosissima commutatione, ipse dabit virtutem et fortitudinem plebi suae. Seminatur enim hoc corpus in infirmitate; surget in virtute. Ipse ergo dabit virtutem quam in sua carne praemisit, de qua dicit Apostolus: Virtutem 235 236

resurrectionis eius. Fortitudinem autem, qua inimica destruetur mors. Quoniam itaque prolixum, et ad intellegendum difficilem Psalmum tandem aliquando, ipso adiuvante, finivimus. Benedictus Deus. Amen.






Aug. in Psalmos enar. 66