Aug. in Psalmos enar. 30

IN PSALMUM 30 ENARRATIO. I. Sperantibus et diligentibus Deum, etsi opprimantur, multum dulcedinis promittitur.

30
(
Ps 30)

1. 1. (v 1.] In finem, psalmus ipsi David ecstasis. In finem psalmus ipsi David, mediatori manu forti in persecutionibus. Nam et ecstasis, quae addita est titulo, excessum mentis significat, quae fit vel pavore, vel aliqua revelatione. Sed in hoc psalmo pavor maxime apparet perturbati populi Dei persecutione omnium gentium, et defectu per orbem fidei. Sed prior loquitur ipse mediator: deinde redemptus sanguine ipsius populus gratias agit: ad extremum perturbatus diu loquitur, quod ad ecstasim pertinet: Prophetae vero ipsius persona bis interponitur, prope finem, et in fine.

2. 2. (v 2.] In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: in te Domine speravi, nunquam confundar, dum tamquam homini simili caeteris insultabitur. In iustitia tua erue me, et exime me: et in tua iustitia erue me de fovea mortis, et exime me de numero eorum.

3. 3. (v 3.] Inclina ad me aurem tuam: humilem me exaudi, proximus mihi. Accelera ut eximas me: ne differas in finem saeculi, sicut omnium credentium mihi, segregationem meam a peccatoribus. Esto mihi in Deum protectorem: protector Deus mihi esto. Et in domum refugii, ut salvum me facias: et tamquam domus, quo refugiens salvus fiam.

4. 4. (v 4.] Quia fortitudo mea et refugium meum es tu: quia fortitudo mea ad tolerandos persecutores meos, et refugium meum ad relinquendos tu mihi es. Et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me: et ut per me innotescas omnibus gentibus, per omnia sequar voluntatem tuam, et paulatim mihi aggregatis sanctis adimplebis corpus meum, et perfectam staturam meam.

5. 5. (v 5.] Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi: edoces me de insidiis istis, quas occultaverunt mihi. Quoniam tu es protector meus.

6. 6. (v 6.] In manus tuas commendo spiritum meum: potestati tuae commendo spiritum meum, cito recepturus. Redemisti me, Domine Deus veritatis. Dicat et populus redemptus passione Domini sui, et laetus clarificatione capitis sui: Redemisti me, Domine Deus veritatis.

7. 7. (v 7.] Odisti observantes vanitatem supervacue: odisti observantes falsam beatitudinem saeculi. Ego autem in Domino speravi.

8. 8. (v 8.] Exsultabo, et iucundabor in tua misericordia: quae me non fallit. Quia respexisti humilitatem meam: qua me vanitati in spe subiecisti. Salvam fecisti de necessitatibus animam meam: salvam fecisti de necessitatibus timoris animam meam, ut tibi caritate libera serviat.

9. 9. (v 9.] Nec conclusisti me in manus inimici: nec conclusisti me, ut non haberem aditum respirandi in libertatem, et darer in sempiternam potestatem diaboli, cupiditate huius vitae illaqueantis, et morte terrentis. Statuisti in loco spatioso pedes meos: resurrectione cognita Domini mei et mea promissa mihi, spatiatur permanens in latitudinem libertatis ab angustiis timoris educta caritas mea.

10. 10. (v 10.] Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. Sed quae est ista insperata persequentium crudelitas, magnum mihi pavorem incutiens? Miserere mei, Domine. Non enim de morte iam terreor, sed de cruciatibus atque tormentis. Conturbatus est in ira oculus meas: habebam oculum in te, quo non me desereres; iratus es, et conturbasti eum. Anima mea et venter meus: in eadem ira conturbata est anima mea, et memoria qua tenebam quid pro me pertulerit, et quid mihi promiserit Deus meus.

11. 11. (v 11.] Quoniam defecit in dolore vita mea: quoniam vita mea est confiteri te, sed defecit in dolore, cum dixisset inimicus: Torqueantur donec negent. Et anni mei in gemitibus: tempora quae ago in hoc saeculo, non mihi morte auferuntur, sed manent, atque in gemitibus sunt. Infirmatus est in egestate vigor meus: egeo sanitate huius corporis, nec parcitur cruciatibus; egeo resolutione corporis, et parcitur morti: et in hac egestate infirmata est fiducia mea. Et ossa mea conturbata sunt: et firmitas mea conturbata est.

12. 12. (v 12.] Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium. Inimici mei sunt omnes iniqui; et tamen pro sceleribus suis usque ad confessionem torquentur: superavi ergo opprobrium eorum, cuius confessionem non mors sequitur, sed cruciatus insequitur. Et vicinis meis nimium: nimium hoc visum est eis qui iam propinquabant cognoscere te et tenere fidem quam teneo. Et timor notis meis: et ipsis notis meis exemplo horribilis tribulationis meae timorem incussi. Qui videbant me, foras fugiebant a me: quoniam non intellegebant interiorem et invisibilem spem meam, in exteriora et visibilia fugerunt a me.

13. 13. (v 13.] Oblitus sum, tamquam mortuus a corde: et obliti sunt me, tamquam mortuus sim a corde ipsorum. Factus sum tamquam vas perditum: visus sum mihi periisse usibus Domini, vivens in hoc saeculo, et neminem lucrifaciens, cum omnes timerent aggregari mihi.

14. 14. (v 14.] Quoniam audivi vituperationem multorum accolentium in circuitu: quoniam audivi vituperantes me multos in peregrinatione huius terrae iuxta me, sequentes circuitum temporum, et mecum in patriam aeternam redire recusantes. Dum congregarentur ipsi simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt: ut consentiret eis anima mea, quae morte posset de potestate illorum facile exire, excogitaverunt consilium, quo nec mori me sinerent.

15. 15. (v 15.] Ego autem in te speravi, Domine; dixi: Tu es Deus meus: non enim mutatus es, ut non salvum facias qui emendas.

16. 16. (v 16.] In manibus tuis sortes meae: in potestate tua sunt sortes meae. Non enim ullum video meritum, quo de universa impietate generis humani me potissimum elegisti ad salutem: et si est apud te iustus et occultus ordo electionis meae, ego tamen quem hoc latet, ad tunicam Domini mei sorte perveni. Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me.

1. 17. (v 17.] Illustra faciem tuam super servum tuum: notum fac hominibus qui non putant me ad te pertinere, super me esse intendentem faciem tuam, meque tibi servire. Salvum me fac in tua misericordia.

2. 18. (v 18.] Domine, non confundar, quoniam invocavi te: Domine, non erubescam insultantibus mihi, ex eo quod te invocavi. Erubescant impii, et deducantur in infernum: erubescant potius qui lapides invocant, et umbris socientur.

3. 19. (v 19.] Muta efficiantur labia dolosa: nota faciens populis sacramenta in me tua, fac obstupescere labia fingentium de me falsa. Quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu: quae loquuntur adversus Christum iniquitatem, superbientes, et contemnentes tamquam hominem crucifixum.

4. 20. (vv 20.21.] Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine: exclamat hic Propheta ista cernens, et mirans quam multis modis copiosa est dulcedo tua, Domine. Quam abscondisti timentibus te: etiam eos quos emendas, multum amas; sed ne dissoluta securitate neglegentius agant, abscondis ab eis dulcedinem amoris tui, quibus utile est timere te. Perfecisti sperantibus in te: perfecisti autem hanc dulcedinem sperantibus in te; non enim subtrahis eis quod usque in finem perseveranter exspectant. In conspectu filiorum hominum: non enim latet filios hominum, iam non secundum Adam, sed secundum filium hominis viventes: Abscondes eos in abscondito vultus tui, quam sedem perpetuam serves in abscondito notitiae tuae sperantibus in te. A conturbatione hominum: ut iam nullam humanam conturbationem patiantur.

5. 21. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum: sed hic interim dum eis maledicae linguae obstrepunt dicentes: Quis hoc novit, aut quis inde venit? proteges eos in tabernaculo fidei earum rerum, quas Dominus pro nobis temporaliter gessit et pertulit.

6. 22. (v 22.] Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae: benedictus Dominus, quoniam post emendationem acerrimarum persecutionum, omnibus mirabilem fecit misericordiam suam per orbem terrarum, in circuitu societatis humanae.

7. 23. (v 23.] Ego dixi in ecstasi mea: unde ille populus iterum loquens, ait: Ego dixi in pavore meo, cum horribiliter gentes in me saevirent. Proiectus sum a facie oculorum tuorum: non enim si me respiceres, pati me ista sineres. Ideo exaudisti, Domine, vocem orationis meae, cum clamarem ad te: ideo modum ponens emendationi, et ostendens me pertinere ad curam tuam, exaudisti, Domine, vocem orationis meae, cum eam ex tribulatione nimis intenderem.

8. 24. (v 24.] Diligite Dominum omnes sancti eius: hortatur iterum Propheta ista cernens, et dicit: Diligite Dominum, omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus. Quando si iustus vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt ? Et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam: et retribuet his qui nec victi convertuntur, quia multum superbiunt.

25. (v 25.] Viriliter agite, et confortetur cor vestrum: bonum sine defectione operantes, ut tempore proprio metatis. Omnes qui speratis in Domino: id est, qui eum recte timetis vel colitis, sperate in Domino.




IN EUMDEM PSALMUM 30 ENARRATIO. II.

Sermo 1 Ps 30

1. (v 1.] Psalmi huius quem modo cantavimus, quantum possumus secreta rimemur, et inde sermonem exsculptum reddamus auribus et mentibus vestris. Titulus eius est: In finem, psalmus ipsi David ecstasis. In finem quid sit, novimus, si Christum novimus; dicit enim Apostolus: Finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti Finis non consumens, sed perficiens: duobus enim modis dicimus finem; vel quo fit ut non sit quod erat, vel quo fit ut perfectum sit quod inchoatum erat. Ergo in finem, in Christum. Quid sit ecstasis.

2. Psalmus David ecstasis. Verbum ecstasis graecum, latine, quantum datur intellegi, verbo uno exponi potest, si dicatur excessus: excessus autem mentis proprie solet ecstasis dici. In excessu vero mentis duo intelleguntur; aut pavor, aut intentio ad superna, ita ut quodam modo de memoria labantur inferna: in hac ecstasi fuerunt omnes sancti, quibus arcana Dei mundum istum excedentia revelata sunt. De hoc mentis excessu, id est ecstasi, Paulus cum loqueretur, seipsum insinuans, ait: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis, caritas enim Christi compellit nos. Hoc est, si ea tantum agere vellemus, et ea tantum contemplari quae mentis excessu intuemur, vobiscum non essemus, sed essemus in supernis, tamquam contemptis vobis: et quando nos ad illa superiora et interiora infirmo passu sequeremini, nisi rursus compellente nos caritate Christi (qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens ), nos consideraremus esse servos, et non ingrati ei a quo accepimus altiora, propter eos qui infirmi sunt non contemneremus inferiora, et temperaremus nos eis qui non possunt nobiscum videre sublimia? Hoc ergo ait: Sive mente excessimus Deo: ille enim videt quod nos videmus in mentis excessu, ille solus revelat secreta sua. Quippe ille hoc loquitur, qui se dicit abreptum esse et ablatum in tertium coelum, et audivisse ineffabilia verba, quae non licet homini loqui: tantus autem fuit ille mentis excessus, ut diceret: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. Ergo si hunc excessum mentis, id est hanc ecstasim, significat titulus psalmi huius, magna profecto et alta quaedam sperare debemus dicturum eum qui condidit psalmum, id est Prophetam, imo vero per Prophetam Spiritum sanctum. De corpore Christi mystico.

3. Si vero haec ecstasis pavor intellegendus est, neque huic significationi verbi deerit huius psalmi contextus; videtur enim de passione locuturus esse, in qua pavor est. Sed cuius pavor est, utrum Christi, quia dixit: In finem, et intellegimus finem Christum? an forte noster pavor? Numquid enim possumus pavorem bene intellegere in Christo propinquante passione, qui propter eam venerat? cum venisset ad quod venerat, numquid pavebat moriturus? Si prorsus ita homo esset, ut Deus non esset, magis gauderet resurrecturus, quam paveret moriturus? Verumtamen quia dignatus est assumere formam servi, et in ea nos vestire se; qui non est dedignatus assumere nos in se, non est dedignatus transfigurare nos in se, et loqui verbis nostris, ut et nos loqueremur verbis ipsius. Haec enim mira commutatio facta est, et divina sunt peracta commercia, mutatio rerum celebrata in hoc mundo a negotiatore coelesti: venit accipere contumelias, dare honores; venit haurire dolorem, dare salutem; venit subire mortem, dare vitam. Moriturus ergo ex eo quod nostrum habebat, non in se, sed in nobis pavebat; quia et hoc dixit, tristem esse animam suam usque ad mortem, et utique nos ipsi omnes cum illo. Nam sine illo, nos nihil; in illo autem, ipse Christus et nos. Quare? Quia totus Christus caput et corpus. Caput ille salvator corporis, qui iam ascendit in coelum; corpus autem Ecclesia, quae laborat in terra. Hoc autem corpus nisi connexione caritatis adhaereret capiti suo, ut unus fieret ex capite et corpore, non de coelo quemdam persecutorem corripiens diceret: Saule, Saule, quid me persequeris ? quando eum iam in coelo sedentem nullus homo tangebat, quomodo eum Saulus in terra saeviens adversus Christianos aliquo modo iniuria percellebat? Non ait: Quid sanctos meos, quid servos meos? sed, quid me persequeris, hoc est, quid membra mea? caput pro membris clamabat, et membra in se caput transfigurabat. Vocem namque pedis suscipit lingua. Quando forte in turba contritus pes dolet, clamat lingua: Calcas me; non enim ait: Calcas pedem meum, sed se dixit calcari, quam nemo tetigit: sed pes qui calcatus est, a lingua non separatus est. Ergo etiam sic non incongrue intellegitur ecstasis, pavor. Quid enim dicam, fratres? Si nullus omnino pavor esset passuris, diceretur ipsi Petro quod audivimus natali Apostolorum die, quando ei Dominus praedixit futuram suam passionem: Cum esses iunior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et ducet quo tu non vis? Hoc autem, inquit, dixit significans qua morte moreretur ? Ergo si Petrus apostolus tanta perfectione quo nollet iit volens (nolens mortuus est, sed volens coronatus est), quid mirum si est aliquis pavor in passione etiam iustorum, etiam sanctorum? Pavor est ex humana infirmitate, spes ex divina promissione. Quod paves tuum est, quod speras donum Dei est in te. Et melius in pavore tuo agnoscis te, ut in liberatione tua glorifices qui fecit te. Paveat humana infirmitas, non in eo pavore deficit divina misericordia. Denique pavens iste inde coepit: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Videtis quia et pavet, et sperat: videtis quia pavor iste non est sine spe. Etiam si est aliqua in humano corde conturbatio, non recedit divina consolatio. In membris Christi Christus.

4. Loquitur hic ergo Christus in Propheta; audeo dicere, Christus loquitur. Dicturus est quaedam in hoc psalmo, quae quasi Christo videantur non posse congruere, illi excellentiae capitis nostri, maximeque illi Verbo quod in principio erat Deus apud Deum: nec ei in forma servi fortasse videbuntur quaedam hic verba congruere, quam formam servi suscepit ex virgine; et tamen Christus loquitur, quia in membris Christi Christus. Et ut noveritis, quia unus dicitur Christus caput et corpus suum; ipse dicit cum de coniugio loqueretur: Erunt duo in carne una: igitur iam non duo, sed una caro. Sed forte hoc dicat de quocumque coniugio? Audi apostolum Paulum: Et erunt duo, inquit, in carne una: sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia ? Fit ergo tamquam ex duobus una quaedam persona, ex capite et corpore, ex sponso et sponsa. Nam unitatem personae huius miram et excellentem, commendat etiam Isaias propheta: nam loquens etiam in eo Christus in prophetia ait: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento. Se dixit sponsum, se sponsam: quare se sponsum, se sponsam, nisi quia erunt duo in carne una? Si duo in carne una, cur non duo in voce una? Loquatur ergo Christus, quia in Christo loquitur Ecclesia, et in Ecclesia loquitur Christus; et corpus in capite, et caput in corpore. Audi Apostolum hoc ipsum evidentius exprimentem: Sicut enim corpus unum est et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus, sic et Christus. Loquens de membris Christi, hoc est de fidelibus, non ait, sic et membra Christi; sed totum hoc quod dixit, Christum appellavit. Sicut enim corpus unum, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus; sic et Christus membra multa, unum corpus. Ergo simul omnes nos cum capite nostro Christus, sine capite nostro nihil valentes. Quare? Quia nos cum capite nostro vitis: sine capite nostro, quod absit, sarmenta praecisa, non alicui operi agricolarum, sed igni tantummodo destinata. Ideo et ipse in Evangelio: Ego sum vitis, vos estis palmites, Pater meus agricola est; et: Sine me, inquit, nihil potestis facere. Domine, si sine te nihil, totum in te. Etenim quidquid ille operatur per nos, nos videmur operari. Potest ille multum et totum sine nobis, nos nihil sine ipso.

5. (v 2.] Ergo in quacumque ecstasi loquatur, sive pavore, sive excessu mentis, congruunt quae dicuntur. Dicamus in Christi corpore, dicamus omnes quasi unus, quia omnes unitas, dicamus: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Illam, inquit, confusionem perhorresco, quae est in aeternum. Nam est quaedam confusio temporalis utilis, perturbatio animi respicientis peccata sua, respectione horrentis, horrore erubescentis, erubescentia corrigentis; unde dicit et Apostolus: Quam enim gloriam habuistis tunc in his, in quibus nunc erubescitis ? Ergo erubescere illos dicit iam fideles, non de praesentibus donis, sed de praeteritis peccatis. Hanc confusionem non formidet christianus: imo si hanc non habuerit, aeternam habebit. Quae est aeterna confusio? Quando fiet illud quod dictum est: Et traducent eos ex adverso iniquitates eorum. Et fiet traducentibus ex adverso iniquitatibus omnis grex malus ad sinistram, tamquam haedis ab ovibus separatis; et audient: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Quaerunt quare? Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare. Contemnebant tunc quando esurienti Christo non dabant cibum, quando sitienti non dabant potum, quando nudum non vestiebant, peregrinum non suscipiebant, aegrotantem non visitabant, tunc contemnebant: cum coeperint illis ista enumerari, confundentur, et haec confusio in aeternum erit. Hanc timens iste qui pavet, vel cuius ad Deum est mentis excessus, hoc rogat: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Iustitia Dei gratis nostra fit.

6. Et in tua iustitia erue me, et exime me: nam si attendas ad iustitiam meam, damnas me. In tua iustitia erue me. Est enim iustitia Dei, quae et nostra fit, cum donatur nobis. Ideo autem Dei iustitia dicitur, ne homo se putet a seipso habere iustitiam. Sic enim dicit apostolus Paulus: Credenti in eum qui iustificat impium (quid est, qui iustificat impium? qui ex impio facit iustum) deputatur fides eius ad iustitiam. Iudaei vero quia suis viribus se putabant implere posse iustitiam, offenderunt in lapidem offensionis et petram scandali, et gratiam Christi non agnoverunt. Acceperunt enim Legem qua fierent rei, non qua liberarentur a reatu. Denique quid de illis Apostolus dicit? Testimonium enim perhibeo illis quod zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Quid est quod dixit: Zelum Dei habent Iudaei, sed non secundum scientiam? Audi quid sit, non secundum scientiam: Ignorantes enim Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Si ergo ideo non secundum scientiam zelum Dei habent, quia ignorant Dei iustitiam et volunt suam constituere, quasi ex seipsis iusti fiant; ideo gratiam Dei non cognoverunt, quia gratis salvari noluerunt. Quis est qui salvatur gratis? In quo non invenit Salvator quod coronet, sed quod damnet; non invenit merita bonorum, sed invenit merita suppliciorum. Si agat tamquam veraciter ex regula Legis proposita, damnandus est peccator. Hac regula si ageret, quem liberaret? Omnes peccatores invenit: solus sine peccato venit, qui nos peccatores invenit. Hoc ait Apostolus: Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. Quid est, egent gloria Dei? Ut ipse liberet, non tu: quia tu te liberare non potes, indiges liberatore. Quid est quod te iactas? Quid est quod de Lege et iustitia praesumis? Non vides quid intus confligat in te, de te, adversus te? Non audis pugnantem, et confitentem, et adiutorium in pugna desiderantem? Non audis athletam Domini ab agonotheta petentem adiutorium pugnae suae? Non enim sic te exspectat Deus certantem, quomodo te exspectat editor, si forte pugnes in amphitheatro: ille tibi praemium dare potest si viceris, adiuvare te periclitantem non potest. Non sic exspectat Deus. Vide ergo, attende eum qui dicit: Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Quare gratia? Quia gratis datur. Quare gratis datur? Quia merita tua non praecesserunt, sed beneficia Dei te praevenerunt. Illi ergo gloria qui nos liberat. Omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei. In te ergo, Domine, speravi, non in me: non confundar in aeternum, quia in eo spero qui non confundit. In tua iustitia erue me, et exime me: quia non invenisti in me iustitiam meam, erue me in tua; hoc est, illud me eruat quod me iustificat, quod ex impio pium facit, quod ex iniquo iustum, quod ex caeco videntem, quod ex cadente surgentem, quod ex flente gaudentem. Hoc me liberat, non ego. In iustitia tua erue me, et exime me. Veritas est Deus.

7. (v 3.] Inclina ad me aurem tuam: fecit hoc Deus, quando ipsum Christum ad nos misit. Illum ad nos misit qui inclinato capite digito scribebat in terra, quando ei adultera mulier offerebatur punienda. Ille autem inclinaverat se ad terram, id est, Deus ad hominem, cui dictum est: Terra es, et in terram ibis. Non enim quasi corporalibus locis Deus ad nos inclinat aurem suam, aut membris istis corporeis determinatis finitus est. Omnino nihil horum cogitent humana phantasmata. Veritas est Deus. Veritas nec quadra est, nec rotunda, nec longa. Ubique praesens est, si cordis oculus ad eam pateat. Inclinat tamen aurem suam ad nos Deus misericordiam deponens super nos. Quae maior misericordia, quam ut Unicum suum daret nobis, non vivere nobiscum, sed mori pro nobis? Inclina ad me aurem tuam. Deus refugium hominis.

8. Accelera ut eximas me: exauditur enim in hoc, cum dicit: Accelera. Ad hoc enim positum est verbum, ut hoc totum quod nobis diu videtur quamdiu volvitur saeculum, intellegas punctum esse. Non est diu quod habet extremum. Ab Adam usque ad hodiernam diem peractum est, et multo utique plus peractum est quam restat peragendum. Si adhuc viveret Adam, et hodie moreretur; quid ei prodesset tamdiu esse, tamdiu vixisse? Ergo celeritas haec quare? Quia transvolant tempora: et quod tibi tardum est, in oculis Dei breve est. Iam hanc celeritatem iste intellexerat in ecstasi. Accelera ut eximas me. Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, ut salvum me facias. Domus refugii tu mihi esto, Deus protector, domus refugii. Aliquando enim periclitor, et volo fugere: quo fugio? ad quem locum tutus fugio? ad quem montem? ad quam speluncam? ad quae tecta munita? Quam arcem teneam? quibus muris ambiar? Quocumque iero, sequor me. Quidquid enim vis potes fugere, homo, praeter conscientiam tuam. Intra in domum tuam, requiesce in lecto tuo, intra in interiora: interius habere nihil potes, quo fugias a conscientia tua, si rodunt te peccata tua. Quia vero dixit: Accelera ut eximas me, et in tua iustitia erue me, ut dimittas peccata mea, et aedifices in me iustitiam tuam: tu mihi eris domus refugii, ad te confugio. Nam a te quo fugiam? Irascitur tibi Deus, quo fugies? Audi quid dicat in alio psalmo, timens iram Dei: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades.

Quocumque iero, ibi te invenio. Et si irasceris, ultorem te invenio; si placatus es, adiutorem. Nihil mihi ergo restat, nisi ad te fugere, non a te. Ut evadas hominem dominum quicumque servus es, fugis in ea loca ubi non est dominus tuus: ut evadas Deum, fuge ad Dominum. Nam non est quo fugias Deum. Praesto sunt omnia et nuda Omnipotentis oculis. Tu ergo mihi, inquit, esto domus refugii. Nam si salvus non fuero, quomodo fugio? Sana me, et fugio ad te. Nam si me non sanas, ambulare non possum, fugere quomodo potero? Quo iret, quo fugeret, si ambulare non posset, semivivus in via, sauciatus vulneribus latronum? Quem transiens sacerdos praeteriit, transiens Levita praeteriit, transiens Samaritanus miseratus est, id est ipse Dominus, qui miseratus est genus humanum. Samarites enim custos interpretatur. Et quis nos custodit, si ille deserit? Merito, cum Iudaei conviciantes dicerent: Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es, et daemonium habes, unum respuit, alterum amplexus est: Ego, inquit, daemonium non habeo: non dixit: Non sum Samaritanus: sic intellegi volens nostrum se esse custodem. Miseratus ergo accessit, curavit, ad stabulum perduxit, implevit circa eum misericordiam: ille iam potest ambulare, potest et fugere. Quo fugeret nisi ad Deum, ubi fecit sibi domum refugii?

9. (v 4.] Quia fortitudo mea et refugium meum es tu, et propter nomen tuum dux mihi eris, et enutries me: non propter meritum meum, sed propter nomen tuum, ut tu glorificeris, non quia ego dignus sum; dux mihi eris, ne aberrem a te; et enutries me, ut validus sim ad manducandum escam, qua pascis Angelos. Hic enim lacte nos nutrivit, qui nobis coelestem cibum promisit; et usus est materna misericordia. Sicut enim mater lactans eamdem escam, cui sumendae idoneus infans non est, per carnem traicit, et lac infundit (hoc enim accipit parvulus quod accepturus erat ad mensam, sed quod per carnem traicitur, congruit parvulo); sic Dominus sapientiam suam ut lac nobis faceret, carne indutus venit ad nos. Ergo corpus Christi loquitur: Et enutries me. Tentatur corpus Christi Ecclesia.

10. (v 5.] Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi. Iam passio significatur: Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi. Nec sola illa passio est, qua passus est Dominus noster Iesus Christus: muscipulam suam diabolus tetendit usque in finem. Et vae illi, qui in illam muscipulam cadit: cadit autem omnis qui non sperat in Deum; qui non dicit: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum: et in tua iustitia erue me, et exime me. Extenta est et parata muscipula inimici. Posuit in muscipula errorem et terrorem: errorem quo illiciat, terrorem quo frangat, et rapiat. Tu claude ianuam cupiditatis contra errorem; tu claude ianuam timoris contra terrorem, et educeris de muscipula. Huiusmodi pugnae exemplum ipse tibi Imperator tuus, qui propter te etiam tentari dignatus est, in se demonstravit. Et primo tentatus est illecebris; quia tentata est in illo ianua cupiditatis, quando cum tentavit diabolus dicens: Dic lapidibus istis ut panes fiant. Adora me, et dabo tibi regna ista. Mitte te deorsum, quia scriptum est: Quia Angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne quando offendas ad lapidem pedem tuum. Omnis haec illecebra cupiditatem tentat. At ubi clausam ianuam invenit cupiditatis in eo qui tentabatur pro nobis, convertit se ad tentandam ianuam timoris, et praeparavit illi passionem. Denique hoc dicit Evangelista: Et consummata tentatione, diabolus recessit ab eo ad tempus. Quid est, ad tempus? Tamquam rediturus et tentaturus ianuam timoris, quia clausam invenit ianuam cupiditatis. Totum ergo corpus Christi tentatur usque in finem. Fratres mei, quando iussum est nescio quid contra Christianos mali, simul impingebatur hoc corpus, totum impingebatur: unde dictum erat in psalmo: Tamquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. At ubi finita sunt illa quae totum corpus impingebant ut caderet, coepit tentatio esse per partes. Tentatur corpus Christi, una Ecclesia non patitur persecutionem, alia patitur. Non patitur furorem imperatoris, sed patitur furorem mali populi. Quantae vastationes a plebibus? Quanta mala ingesta sunt Ecclesiae a malis christianis, ab eis qui capti in illo retiaculo, tam multiplicati sunt, ut premerent naves in piscatione illa Domini ante passionem? Non ergo desunt pressurae tentationis. Nemo sibi dicat: Non est tempus tentationis. Qui sibi hoc dicit, pacem sibi promittit: qui sibi pacem promittit, securus invaditur. Totum ergo corpus Christi dicat: Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi: quia eductum est et caput nostrum de muscipula, quam absconderunt illi, quibus modo dicebatur in Evangelio, quia dicturi erant: Hic est haeres, venite occidamus eum, et nostra erit haereditas. Et in se sententiam dixerunt interrogati: Quid faciet ille paterfamilias colonis malis? Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Quid, et illud non legistis: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli? Quod est enim, reprobaverunt aedificantes; hoc ait: Eiecerunt extra vineam, et occiderunt. Ergo erutus est et ille. Caput nostrum sursum est, liberum est. Haereamus illi per dilectionem, ut melius postea conglutinemur ei per immortalitatem; et dicamus omnes: Educes me de muscipula ista, quam occultaverunt mihi; quoniam tu es protector meus.

11. (v 6.] Audiamus vocem Domini, quam dixit in cruce: In manus tuas commendo spiritum meum. Certe cum verba eius in Evangelio de isto psalmo cognoscimus, ipsum hic locutum fuisse non dubitemus. Habes hoc in Evangelio, dixit: In manus tuas commendo spiritum meum : et inclinato capite tradidit spiritum. Non sine causa voluit verba huius psalmi sua esse, nisi ut te admoneret se locutum esse in hoc psalmo. Ipsum hic quaere; cogita quomodo in illo psalmo se quaeri voluit pro susceptione matutina: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem : ut te admoneret in se hoc esse completum, in voce sua posuit caput ipsius psalmi: Deus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Et tamen vocem corporis in se transfiguravit; non enim Unicum suum Pater aliquando dereliquit. Redemisti me, Domine, Deus veritatis: faciens quod promisisti, non fallens in pollicitatione tua, Deus veritatis. De mendacio et vanitate.

12. (v 7.] Odisti observantes vanitatem supervacue. Quis observat vanitatem? Qui timendo mori moritur: timendo enim mori mentitur, et moritur antequam moriatur, qui ideo mentiebatur ut viveret. Mentiri vis, ne moriaris: et mentiris, et moreris; et cum vitas unam mortem quam differre poteris, auferre non poteris, incidis in duas, ut prius in anima, postea in corpore moriaris. Unde hoc, nisi observando vanitatem? Quia dulcis est tibi transiens dies, quia dulcia sunt tibi transvolantia tempora, unde nihil tenes, et insuper tu teneris. Odisti observantes vanitatem supervacue. Ego autem, qui non observo vanitatem, in Domino speravi. Speras in pecunia, observas vanitatem: speras in honore et sublimitate aliqua potestatis humanae, observas vanitatem: speras in aliquo amico potente, observas vanitatem. In his omnibus cum speras, aut tu exspiras, et ea hic dimittis; aut cum vivis, omnia pereunt, et in spe tua deficis. Hanc vanitatem commemorat Isaias dicens: Omnis caro fenum, et omnis gloria eius quasi flos feni: aruit fenum, et flos eius decidit; verbum autem Domini manet in aeternum. Ego autem, non quomodo illi qui sperant in vanitate, et qui observant vanitatem; sed in Domino speravi, qui non est vanitas.

Multis impellimur necessitatibus.

13. (v 8.] Exsultabo, et iucundabor in tua misericordia: non in mea iustitia. Quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam: nec conclusisti me in manus inimici. Quae sunt necessitates, unde volumus salvam heri animam nostram? Quis eas enumeret? quis digne exaggeret? quis congrue vitandas fugiendasque commendet? Primo in genere humano dura necessitas, nescire cor alterius, male sentire plerumque de amico fideli, bene sentire plerumque de amico infideli. O dura necessitas! Et quid facis ut corda inspicias? quem oculum affers, infirma et plangenda mortalitas? quid facis ut videas hodie cor fratris tui? Non habes quid facias. Alia maior necessitas, nec tuum vides quale erit cras. Quid iam dicam de necessitatibus ipsius mortalitatis? Mori necesse est, et nemo vult. Nemo vult quod necesse est. Nemo vult, quod erit velit nolit. Dura necessitas nolle quod non potest evitari. Nam si fieri posset, nollemus utique mori; et effici quod Angeli vellemus, sed commutatione quadam, non morte, sicut dicit Apostolus: Aedificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, aeternam in coelis. Etenim in hoc ingemiscimus, habitaculum nostrum quod de coelo est, superindui cupientes; si tamen induti, et non nudi inveniamur. Etenim qui sumus in hac habitatione, ingemiscimus gravati, in quo nolumus exspoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur mortale a vita. Volumus pervenire ad regnum Dei, sed per mortem nolumus: et tamen dicit tibi necessitas: Hac venies. Hac venire dubitas homo, cum hac ad te venerit Deus? Quae sunt etiam necessitates vincendarum vetustissimarum cupiditatum, et annosarum malarum consuetudinum? Vincere consuetudinem, dura pugna, nosti. Vides quam male facias, quam detestabiliter, quam infeliciter; et facis tamen: fecisti fieri, facturus es hodie. Si sic tibi displicet cum disputo, quomodo displicet tibi cum cogitas? Et tamen facturus es hoc. Unde raperis? quis te captivum trahit? An illa lex in membris tuis repugnans legi mentis tuae? Clama ergo: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum ; et impletur in te quod modo diximus: Ego autem in Domino speravi: exsultabo, et iucundabor in tua misericordia; quia respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam. Unde enim facta est salva de necessitatibus anima tua, nisi quia respecta est humilitas tua? Nisi prius humilareris, non te exaudiret, qui te a necessitatibus liberaret. Humilatus est qui dixit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Non sunt humilati, qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti ?

14. (v 9.] Nec conclusisti me in manus inimici: non vicini tui, non compossessoris tui, non eius cum quo militasti et eum laesisti, aut forte in tua civitate iniuriam ei fecisti; isti enim tales sunt pro quibus orare debemus. Alium habemus inimicum, diabolum, serpentem antiquum. Omnes morientes, si bene moriamur, ab eius manibus liberamur. Quicumque enim male moriuntur in suis iniquitatibus, in eius manus concluduntur, ut cum illo in fine damnentur. Liberat ergo nos Dominus Deus noster de manu inimici nostri: ille enim nos per cupiditates nostras vult capere. Cupiditates autem nostrae quando validae sunt, et quando eis servimus, necessitates vocantur. Liberante autem Deo animam nostram de necessitatibus nostris, quid erit quod in nobis teneat inimicus, ut concludamur in manus eius? 1. 15. Statuisti in spatioso pedes meos. Certe angusta via est : laboranti angusta est, amant, lata est. Eadem quae angusta est, lata fit. In spatioso, dicit, posuisti pedes meos, ne angustati pedes mei irent in se, et incurrendo in se deicerent me. Ergo quid ait: Posuisti in spatioso pedes meos? Plane fecisti mihi facilem iustitiam, quae mihi erat aliquando difficilis: hoc est: Posuisti in spatioso pedes meos.

2. 16. (vv 10.11.] Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est in ira oculus meus, anima mea, et venter meus. Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Sufficiat Caritati vestrae, adiuvante Domino fortassis implebimus debitum, ut et psalmo peracto proficiscamur.




IN EUMDEM PSALMUM 30 ESPOSIZIONE II .

Sermo 2 De mystico corpore. Ps 30

1. Ad reliqua psalmi nostra revertatur intentio, et nos ipsos agnoscamus in verbis Prophetae. Quoniam si nos inspexerimus in tempore tribulationis, gaudebimus in tempore retributionis. Commendaveram Caritati vestrae, cum primas partes huius psalmi exponerem, quod Christus loquatur; et quomodo sit accipiendus Christus totus cum capite et corpore, non tacueram: testimoniis etiam Scripturarum, quantum mihi videtur, satis idoneis luculentisque firmaveram; ita ut omnino dubitari non posset Christum esse caput et corpus, sponsum et sponsam, Filium Dei et Ecclesiam, Filium Dei factum filium hominis propter nos, ut filios hominum faceret filios Dei; atque ita essent duo in carne una in sacramento magno, qui agnoscuntur in Prophetis duo in voce una. Gratulatio superius expressa est ipsius dicentis:

Respexisti humilitatem meam, salvam fecisti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manus inimici, statuisti in spatioso pedes meos: gratulatio est liberati hominis a tribulatione, liberatorum membrorum Christi ab afflictione et insidiis. Et rursus dicit: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor. In tribulatione utique angustia est: quomodo ergo: Posuisti in spatioso pedes meos? Si adhuc tribulatur, quomodo sunt in spatioso pedes? An forte una quidem vox est, quia unum quidem corpus; sed in aliquibus membris spatium sentitur, in aliquibus angustia, id est, alii sentiunt facilitatem iustitiae, alii laborant in tribulatione? Nam si non alia membra illud, alia illud paterentur, non diceret Apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra; et si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra. Aliquae Ecclesiae, verbi gratia, pacem habent; aliquae in tribulatione sunt: in istis quae pacem habent, in spatioso sunt pedes; illae quae in tribulatione sunt, angustias patiuntur: sed et istos contristat illorum tribulatio, et illos pax istorum consolatur. Sic est enim unum corpus, ut non sit discissio; non autem facit discissionem nisi dissensio. Caritas autem compagem facit, compages complectitur unitatem, unitas servat caritatem, caritas pervenit ad claritatem. Dicat ergo ex quibusdam membris: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor; conturbatus est in ira oculus meus, anima mea et venter meus. Unde Ecclesiae sit tribulatio.

2. Quaerimus unde sit ista tribulatio, quoniam liberatus paulo ante gaudere videbatur, iustitia quadam infusa sibi largiter dono Dei, et inde facto spatio pedibus suis in latitudine caritatis. Unde ergo et ista existit tribulatio, nisi forte ex illo quod Dominus dicit: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum ? Primo enim commendata paucitate sanctorum, tamquam missis retibus, multiplicata est Ecclesia, et capti sunt innumerabiles, de quibus praedictum erat. Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum ; qui etiam navigia premerent, et retia rumperent, sicut est positum in illa prima piscatione ante passionem Domini. Ex his igitur multitudinibus exaggerati sunt, quibus per Pascha sic referciuntur ecclesiae, ut turbas ipsorum parietum recuset angustia. Quomodo autem non tribuletur iste de hac multitudine, quando videt ipsos implere theatra et amphitheatra, qui paulo ante ecclesias impleverunt? ipsos in nequitiis, qui paulo ante in laudibus Dei? ipsos blasphemare Deum, qui respondebant: Amen Deo? Permaneat, duret, non deficiat etiam in multitudine copiosa iniquorum, quia nec granum deficit in multitudine palearum, quo usque post ventilationem mittatur in horreum, et ibi sit in societate sanctorum, ne turbulenti aliquid pulveris patiatur. Perduret ergo, quia et Dominus cum dixisset: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum; ne praenuntiata ista abundantia iniquitatis labarent nutarentque pedes nostri, continuo subiecit, quod fideles erigeret, quod consolaretur atque firmaret, dicens: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit. Cur corpus Christi irascatur.

3. Attende itaque istum, quantum mihi videtur, in hac tribulatione constitutum. Quando quidem positus in tribulatione quasi dolere deberet (tribulatio enim dolorem habet congruum), iratum se dicit in tribulatione, et ait: Miserere mei, Domine, quoniam tribulor, conturbatus est in ira oculus meus. Si tribularis, quare irasceris? Irascitur iste alienis peccatis. Quis non irascatur, videns homines confitentes ore Deum, negantes moribus? Quis non irascatur, videns homines saeculo verbis, et non factis renuntiantes? Quis est qui non irascatur, videns fratres insidiantes fratribus, fidem non servantes osculo quod infigunt in sacramentis Dei? Et quis enumeret omnia, quibus irascitur corpus Christi, quod intus vivit de spiritu Christi, quod gemit tamquam granum inter paleas? Vix enim apparent isti qui sic gemunt, qui sic irascuntur: quomodo vix apparent grana, quando area trituratur. Qui nescit quantae spicae missae sunt, putat totum paleam esse: et ex hoc quod totum palea putatur, inde magna massa purgabitur. In his ergo non apparentibus et gementibus irascitur, qui dicit alio loco: Zelus domus tuae comedit me. Dicit et alibi quando quidem videt multos mala facientes: Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. Dicit et alio loco: Vidi insensatos, et tabescebam. Quid ira et odium sint.

4. Haec autem ira, metuendum est, ne tanta sit, ut in odium vertatur. Ira enim nondum est odium: nam irasceris filio, non odisti filium; ei servas haereditatem, qui te sentit iratum; et ad hoc irasceris, ne perdat quod servaveris, male vivens moribus pravis. Ergo ira nondum est odium: nondum odimus eos quibus irascimur; sed ista ira si manserit, et non cito evulsa fuerit, crescit et fit odium. Ideo ut recens ira evellatur, et in odium non convertatur, hoc nos docet Scriptura, dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram. Invenis autem aliquando fratrem odium habentem, et reprehendit irascentem: in illo est odium, et in alio culpat iram; ipse habet trabem in oculo suo, et reprehendit festucam in oculo fratris sui. Sed festuca ista et surculus, nisi cito evellatur, trabes futura est. Non ergo ait: Exstinctus est oculus meus prae ira; sed turbatus: nam si exstinguitur, iam odium est, non ira. Et vide quia exstinctus est. Hinc ait Ioannes: Qui odit fratrem suum, in tenebris est usque adhuc. Antequam ergo eatur in tenebras, conturbatur oculus in ira: sed cavendum est, ne ira vertatur in odium, et oculus exstinguatur. Iste ergo dicit: Turbatus est prae ira oculus meus, anima mea et venter meus; hoc est, turbata sunt interiora mea. Ventrem pro interioribus posuit. Aliquando enim iniquis et perversis et a lege deviantibus et male viventibus irasci licet, clamare non licet. Cum irascimur et clamare non possumus, interiora nostra turbantur. Tanta est enim aliquando perversitas, ut nec corripi possit.

5. (v 11.] Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus. Defecit, inquit, in dolore vita mea. Dicit Apostolus: Nunc vivimus, si vos statis in Domino. Quicumque perfecti sunt ex Evangelio et gratia Dei, non hic vivunt nisi propter alios; nam vita eorum in hoc saeculo, eis iam non est necessaria. Sed quia dispensatio eorum aliis necessaria est, fit in eis quod ait idem Apostolus: Concupiscentiam habens dissolvi, et esse cum Christo; multo enim magis optimum: manere autem in carne necessarium propter vos. Quando autem videt homo ex dispensatione sua, ex laboribus suis, ex praedicatione sua, non proficere homines, infirmatur in egestate vita hominis. Vere miserabilis egestas et fames: quandoquidem eos quos Domino lucramur, quodammodo manducat Ecclesia. Quid est manducat? In corpus suum traicit: quidquid enim manducamus, in corpus nostrum traicimus. Hoc agit Ecclesia per sanctos: esurit quos lucrari vult, et quos lucrata fuerit aliquo modo, manducat quodammodo. Cuius personam gerebat Petrus, quando ei de coelo submissus est discus plenus omnibus animalibus quadrupedibus, serpentibus, et volatilibus: quibus generibus omnes gentes significantur. Praefigurabat Dominus Ecclesiam, quod omnes gentes erat transvoratura, et in corpus suum conversura; et ait Petro: Macta, et manduca. O Ecclesia, (hoc est Petre, quia super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam ), macta, et manduca: prius macta, et sic manduca; occide quod sunt, et fac quod es. Cum ergo praedicatur Evangelium, et videt qui praedicat non proficere homines, quare non clamet:

Quoniam defecit in dolore vita mea, et anni mei in gemitibus: Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa mea conturbata sunt? Anni nostri isti, quos hic ducimus, in gemitibus sunt. Unde? Quia abundavit iniquitas, refrigescit caritas multorum. In gemitibus, non in claris vocibus: quando videt Ecclesia multos in perversum ire, gemitus suos devorat apud se, ut dicat Deo: Gemitus meus non est absconditus a te : in alio psalmo dicitur, sed congruit huic; et hoc est dicere: Gemitus meus, etsi absconditus est ab hominibus, a te non est absconditus. Infirmatus est in egestate vigor meus, et ossa mea conturbata sunt: de hac egestate supra diximus: ossa vero fortes intelleguntur Ecclesiae, qui etiam si non conturbantur persecutionibus alienorum, conturbantur tamen iniquitatibus fratrum. Inimici Ecclesiae mali christiani.

6. (v 12.] Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis. Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium: qui sunt inimici Ecclesiae? Pagani, Iudaei? Omnibus peius vivunt mali christiani. Vis videre quam omnibus peius vivant mali christiani? De talibus dicit propheta Ezechiel, quia comparantur sarmentis inutilibus. Pone Paganos ligna esse silvatica extra Ecclesiam, adhuc potest inde fieri aliquid; quomodo de lignis fabrilibus est lignum fabro aptum, et si adhuc nodosum et curvum et corticosum, tamen quod doletur, ascietur, deplanetur, et possit venire ad aliquam fabricam usus humani: de sarmentis autem praecisis fabri nihil facere possunt; ignis ea solus exspectat. Attendite, fratres. Cum silvatico ligno ubique praeponatur sarmentum manens in vite, quia sarmentum dat fructum, illud lignum non dat fructum: praeciso tamen sarmento de vite si comparetur lignum silvaticum, intellegitur esse melius; quia de illo faber aliquid facere potest; hoc autem non quaerit, nisi qui foco ministrat. Attendens itaque multitudinem male viventium in Ecclesia: Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. Peius, inquit, vivunt mali in sacramentis meis, quam qui ad illa nunquam accesserunt. Latine aperte cur non dicamus, vel quando psalmum exponimus? Et si aliis forte temporibus dicere non audemus, saltem necessitas exponendi habeat libertatem corripiendi. Super omnes, inquit, inimicos meos factus sum opprobrium. De talibus dicit apostolus Petrus: Facta sunt illis posteriora deteriora prioribus: melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Cum dicit: Melius erat illis non cognoscere viam iustitiae; nonne iudicavit meliores esse inimicos foris positos, quam intus male viventes, quibus premitur et gravatur Ecclesia? Melius, inquit, illis fuerat non cognoscere viam iustitiae, quam cognoscentibus retrorsum reflecti a tradito sibi sancto mandato. Denique vide quam horribili rei eos comparavit: Contingit illis res veri proverbii, Canis reversus ad suum vomitum. Istis itaque talibus cum sint plenae Ecclesiae, nonne veraciter illic dicunt pauci, imo ex paucorum voce ipsa Ecclesia: Super omnes inimicos meos factus sum opprobrium, et vicinis meis nimium, et timor notis meis? Vicinis meis nimium opprobrium factus sum, id est, qui mihi iam appropinquabant ut crederent: hoc est, vicini mei nimium deterriti sunt, mala vita malorum et falsorum christianorum. Quam multos enim putatis, fratres mei, velle esse christianos, sed offendi malis moribus christianorum? Ipsi sunt vicini qui iam appropinquabant, et nimium opprobrium illis visi sumus.

7. (v 12.] Timor factus sum notis meis. Quid tam timendum? Timor, inquit, factus sum notis meis. Quid tam timendum, quam cum videt homo multos male viventes, et de quibus bene sperabatur in multis malefactis inventos? Timet ne tales sint omnes quos putabat bonos, et veniunt in suspicionem malam prope omnes boni. Qualis vir? quomodo cecidit? quomodo inventus est in illa turpitudine, in illo scelere, in illo facto malo? putas non tales sunt omnes? Hoc est timor notis meis, ut et ipsis quibus noti sumus, plerumque in dubium veniamus. Et nisi te consoletur quod es, si aliquid es, non credis esse alterum talem. Consolatur hominem qualiscumque conscientia, ut dicat sibi homo qui bene vivit: O tu qui modo vereris ne tales sint omnes, tu talis es? Respondet conscientia: Non sum. Ergo si talis non es, solus es? Vide ne peior sit ista superbia, quam illa nequitia. Noli solum te dicere. Nam et Elias aliquando taedio multitudinis impiorum ait: Prophetas tuos occiderunt, altaria tua suffoderunt, et ego relictus sum solus, et quaerunt animam meam. Sed quid dicit illi responsum divinum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. Ergo, fratres, inter haec scandala unum est remedium, ne male sentias de fratre tuo. Humiliter esto quod vis eum esse, et non putabis cum esse quod non es. Sed tamen sit etiam timor notis, etiam expertis. Obscurius dixerunt prophetae de Christo quam de Ecclesia.

8. (v 13.] Qui videbant me, foras fugerunt a me. Ignoscendum esset si foras fugissent a me qui non videbant me: etiam qui videbant me, foras fugerunt a me. Sed si qui me non videbant, foras fugerunt a me (nec dicendum est, foras fugerunt; quia intus non fuerunt: si intus enim fuissent, vidissent me, id est, cognovissent corpus Christi, cognovissent membra Christi, cognovissent unitatem Christi): illud est magis gemendum, illud omnino intolerabile, quia multi qui viderunt me, foras fugerunt a me, id est, qui cognoverunt quid esset Ecclesia, exierunt foras, et haereses et schismata contra Ecclesiam fecerunt. Hodie hominem invenis, verbi gratia, natum in parte Donati, nescit quid sit Ecclesia, ubi natus est tenet: non illi evellis consuetudinem quam suxit cum lacte nutricis. Illum, illum da qui volvitur quotidie in Scripturis, qui legit, qui praedicat: itane tandem non ibi videt: Postula a me, et dabo tibi Gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae ? non ibi videt: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium ? Si vides ibi totius orbis unitatem, quid foras fugis, ut non solum ipse patiaris, verum et aliis facias caecitatem? Qui videbant me, id est, qui noverant quid sit Ecclesia, qui eam in Scripturis intuebantur, foras fugerunt a me. Putatis enim, fratres mei, quia illi omnes qui fecerunt haereses per loca et partes, non noverant in Scripturis Dei, quia Ecclesia non est praedicta, nisi toto terrarum orbe diffusa? Vere dico Caritati vestrae: Certe omnes christiani sumus, vel christiani omnes dicimur, et omnes Christi signo signamur: obscurius dixerunt Prophetae de Christo, quam de Ecclesia; puto propterea quia videbant in Spiritu, contra Ecclesiam homines facturos esse particulas, et de Christo non tantam litem habituros, de Ecclesia magnas contentiones excitaturos. Ideo illud unde maiores lites futurae erant, planius praedictum et apertius prophetatum est, ut ad iudicium illis valeat qui viderunt, et foras fugerunt.

9. Exempli gratia unum commemorabo. Abraham pater noster fuit, non propter propaginem carnis, sed propter imitationem fidei: iustus et placens Deo, per fidem suscepit filium sibi promissum Isaac de Sara sterili uxore sua in senectute sua : iussus est immolare Deo eumdem filium, nec dubitavit, nec disceptavit, nec de iussu Dei disputavit, nec malum putavit quod iubere optimus potuit; duxit filium suum ad immolandum, imposuit ei ligna sacrificii, pervenit ad locum, erexit dexteram ut percuteret, eo prohibente deposuit, quo iubente levaverat ; qui obtemperaverat ut feriret, obtemperavit ut parceret; ubique obediens, nusquam timidus: ut tamen impleretur sacrificium, et sine sanguine non discederetur, inventus est aries haerens in vepre cornibus, ipse immolatus est, peractum est sacrificium. Quaere quid sit: figura est Christi involuta sacramentis. Denique ut videatur discutitur, ut videatur pertractatur, ut quod involutum est evolvatur. Isaac tamquam filius unicus dilectus figuram habens Filii Dei, portans ligna sibi, quomodo Christus crucem portavit. Ille postremo ipse aries Christum significavit. Quid est enim haerere cornibus, nisi quodam modo crucifigi? Figura est ista de Christo. Continuo praedicanda erat et Ecclesia, praenuntiato capite praenuntiandum erat et corpus: coepit Spiritus Dei, coepit Deus ad Abraham praedicare velle Ecclesiam, et tulit figuram. Christum figurate praedicabat, Ecclesiam aperte praedicavit; ait enim ad Abraham: Quoniam obaudisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo dilecto propter me, benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam maris, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae. Et pene ubique Christus aliquo involucro sacramenti praedicatus est a Prophetis, Ecclesia aperte: ut viderent illam et qui futuri erant contra illam, et impleretur in eis ista nequitia quam praedixit psalmus: Qui videbant me, foras fugerunt a me. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis : hoc apostolus Ioannes de illis dixit.

10. (v 13.] Oblitus sum, tamquam mortuus a corde. Oblitus sum, in oblivionem veni, obliti sunt me illi qui viderunt me: obliti sunt me, et sic me obliti sunt, tamquam mortuus fuerim a corde ipsorum. Oblitus sum, tamquam mortuus a corde: factus sum tamquam vas perditum. Quid est hoc, factus sum tamquam vas perditum? Laborabat iste, et nulli proderat: vidit se vas esse, et nulli prodesse, et se tamquam vas perditum dicit. Inter scandala tantum in Domino sperandum.

11. (v 14.] Quoniam audivi vituperationem multorum in accolentium circuitu: multi accolunt in circuitu meo, et reprehendunt me quotidie. Quanta mala dicunt in malos christianos, quae maledicta perveniunt ad omnes Christianos! Numquid enim dicit, qui maledicit, aut qui reprehendit Christianos: Ecce quae faciunt non boni christiani? Sed: Ecce quae faciunt Christiani: non separat, non discernit. Illi tamen ista dicunt, qui accolunt in circuitu, id est, circumeunt, et non intrant. Quare circumeunt, et non intrant? Quia rotam temporis amant: non intrant ad veritatem, quia non amant aeternitatem; temporalibus dediti tamquam rotae constricti, de quibus alibi dicitur: Pone principes eorum ut rotam ; et alibi: In circuitu impii ambulant. Dum congregarentur ipsi simul adversum me, ut acciperent animam meam consiliati sunt. Quid est, ut acciperent animam meam consiliati sunt? Ut consentirem pravitatibus eorum. Illis enim qui maledicunt, et non intrant, parum est quia non intrant; et eicere hinc volunt vituperando. Si eiecerunt te de Ecclesia, acceperunt animam tuam, id est, tenuerunt consensionem tuam; et eris in circuitu, non in mansione.

12. (v 15.] Ego autem, inter haec opprobria, inter haec scandala, inter haec mala, inter istas seductiones, foris iniquitates, et perversitates intus, cum attenderem homines iustos et quaererem, et deessent quos imitarer, quid feci? quod consilium inveni? Ego autem, in te speravi, Domine. Nihil salubrius, nihil securius. Volebas imitari nescio quem, invenisti illum non bonum: tolle imitationem hanc. Alium quaesisti, nescio quid displicuit: tertium quaesisti, et ipse non placuit: numquid quia et ille et ille displicuit, et tu peribis? Tolle ab homine spem, quia maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. Si attendis adhuc hominem, et cum quaeris imitari, et ex illo pendere, adhuc lacte vis nutriri; et fies mammothreptus, quales dicuntur pueri qui diu sugunt, quod non decet. Etenim lacte uti, tamquam per carnem velle sibi cibum traici, hoc idem est per hominem vivere. Idoneus esto ad mensam, inde cape unde ille cepit, aut fortasse non cepit. Forte utiliter et in malum incidisti, quem bonum putasti, ut in ubere quasi materno amaritudinem invenires, et ea offensione repellereris, et ad cibum validiorem invitareris. Faciunt enim hoc nutrices mammothreptis, ut aliqua amara ponant in papillis suis, quibus offensi parvuli ab ubere resiliant, et ad mensam inhient. Ergo dicat; Ego autem in te speravi, Domine, dixi: Tu es Deus meus. Tu es Deus meus: recedat Donatus, recedat Caecilianus; nec ille, nec iste Deus meus est. Non ad hominis nomen ambulo, Christi nomen teneo. Ipsum Paulum audi dicentem: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis ? Perirem si essem de parte Pauli; quomodo non pereo si fuero de parte Donati? Prorsus recedant humana nomina, humana crimina, humana figmenta. In te, Domine, speravi: dixi: Tu es Deus meus. Non homo quisquam, sed tu es Deus meus. Unus deficit, unus proficit: Deus meus non deficit, neque proficit; nec habet quo proficiat perfectus, nec habet unde deficiat aeternus. Dixi Domino: Deus meus es tu. Gratis datur gratia.

13. (v 16.] In manibus tuis sortes meae: non in manibus hominum, sed in manibus tuis. Quae sunt istae sortes? quare sortes? Audito nomine sortium, non debemus sortilegos quaerere. Sors enim non aliquid mali est: sed res est in dubitatione humana divinam indicans voluntatem. Nam et sortes miserunt Apostoli, quando Iudas tradito Domino periit, et, sicut de illo scriptum est: Abiit in locum suum: coepit quaeri quis in locum eius ordinaretur, electi sunt duo iudicio humano, et electus de duobus unus iudicio divino: de duobus consultus est Deus, quemnam ipsorum esse vellet, et cecidit sors super Mathiam. Quid igitur est: In manibus tuis sortes meae? Sortes dixit, quantum ego existimo, gratiam qua salvi facti sumus. Quare sortis nomine appellat gratiam Dei? Quia in sorte non est electio, sed voluntas Dei. Nam ubi dicitur: Iste facit, iste non facit, merita considerantur; et ubi merita considerantur, electio est, non sors: quando autem Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suae nos salvos fecit, quia voluit, non quia digni fuimus. Haec est sors. Merito tunica illa Domini desuper texta, quae significat caritatis aeternitatem, cum dividi a persecutoribus non posset, sors super eam missa est: ad quos pervenit, eos significavit qui videntur ad sortem pervenire sanctorum. Gratia salvi facti estis per fidem, ait apostolus Paulus: Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis ( vide sortem), et hoc non ex vobis; sed Dei donum est. Non ex operibus (quasi vos benefeceritis, ut ad hoc accedere digni essetis), non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis. Haec quodam modo sors occulta est voluntas Dei; in humano genere sors est, sors veniens de Dei occulta voluntate, apud quem non est iniquitas : non enim ille personas accipit, sed occulta illius iustitia tibi sors est.

14. Attendat itaque Caritas vestra, videte hoc ipsum quemadmodum firmetur ab apostolo Petro. Cum Simon ille magus baptizatus a Philippo adhaereret ei, credens miraculis divinis factis in conspectu suo; venerunt Apostoli ad Samariam, ubi crediderat etiam et ipse magus, et ubi fuit baptizatus, et imposuerunt Apostoli manus hominibus baptizatis, et acceperunt Spiritum sanctum, et coeperunt linguis loqui. Admiratus est ille, et obstupefactus tanto divino miraculo, quod ad impositionem humanarum manuum venit Spiritus sanctus, et implevit homines; et desideravit istam, non gratiam, sed potentiam; non unde liberaretur, sed unde extolleretur: at ubi desideravit hoc, et implevit superbia cor eius, et diabolica impietas et celsitudo deicienda, ait Apostolis: Quantam vultis pecuniam a me accipere, ut et ad mearum impositionem manuum accipiant homines Spiritum sanctum? Qui quaerebat saecularia, qui in circuitu accolebat, pecunia putavit posse se emere donum Dei. Qui se putavit pecunia comparare Spiritum sanctum, etiam Apostolos avaros arbitratus est, sicut erat ipse impius et superbus. Continuo Petrus: Pecunia tua, inquit, tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia comparari. Non est tibi pars neque sors in hac fide ; id est, non pertines ad istam gratiam, quam gratis omnes accipimus, quia pecunia te putas emere quod gratis datur. Ex eo autem quod gratis datur, sors vocatur: Non est tibi pars neque sors in hac fide. Ista dixi, ne expavesceremus quod ait: In manibus tuis sortes meae. Quae sunt enim sortes? Haereditas Ecclesiae. Quousque est haereditas Ecclesiae? inter quos fines? Usque ad omnes fines: dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. Non mihi ergo promittat homo nescio quam particulam: Deus meus: In manibus tuis sortes meae. Iam sufficiat Caritati vestrae: quod restat, in nomine Domini crastina die ipso adiuvante reddemus.




IN EUMDEM PSALMUM 30 ENARRATIO. II .

Sermo 3 Ps 30

1. Quod de psalmo restat, unde duos iam sermones habuimus, aliquanto est amplius quam tertia pars, et videmus nobis hodie debitum esse complendum. Unde peto Caritatem vestram, ut libenter habeatis nos in verbis eius planioribus non immorari, ut ea nos teneant, quorum est necessitas exponendi. Multa enim sunt animis fidelium sponte occurrentia, multa quae brevi admonitione opus habent: quaedam vero, et ea rariora, quibus insudandum est, ut possint intellegi. Ut ergo tempus sufficiat viribus et nostris et vestris, videte quam aperta sunt haec; et nobiscum potius agnoscite, et in his nobiscum Deum laudate: et si orat psalmus, orate; et si gemit, gemite; et si gratulatur, gaudete; et si sperat, sperate; et si timet, timete. Omnia enim quae hic conscripta sunt, speculum nostrum sunt.

Pro inimicis est orandum.

2. (v 16.] Erue me de manibus inimicorum meorum, et a persequentibus me: dicamus hoc, et unusquisque de inimicis suis dicat hoc; bonum est enim, et orare debemus ut nos Deus eruat de manibus inimicorum nostrorum. Sed intellegendi sunt inimici, pro quibus orandum sit, et contra quos orandum sit. Inimici homines, qualescumque fuerint, non sunt odio habendi; ne cum odit malus quem patitur malum, sint duo mali. Diligat bonus et quem patitur malum, ut vel unus sit malus. Illi inimici sunt contra quos orandum est, diabolus et angeli eius: ipsi nobis invident regnum coelorum, ipsi nolunt ut ascendamus unde illi deiecti sunt: ab his oremus erui animam nostram. Nam et quando adversum nos homines incitantur, vasa ipsorum fiunt. Proinde Paulus apostolus admonens nos quam cauti esse contra inimicos debeamus, ait servis Dei qui tribulationes patiebantur, utique seditionibus, improbitatibus, inimicitiis hominum: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, non adversus homines, sed adversus principes et potestates et rectores mundi. Cuius mundi? coeli et terrae? Absit. Huius mundi rector non est nisi Creator. Sed quem dicit mundum? Amatores mundi. Denique addit, et exponit: Quod dico mundi, tenebrarum harum. Quarum utique tenebrarum, nisi infidelium et impiorum? Nam ex impiis et infidelibus cum essent facti pii et fideles, sic eos alloquitur idem apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Adversus spiritalia, inquit, nequitiae in coelestibus, adversus diabolum et eius angelos dimicatis : hostes vestros non videtis, et vincitis. Erue me de manibus inimicorum meorum; et a persequentibus me. Per malos christianos opprobrium habet Ecclesia.

3. (v 17.] Illustra faciem tuam super servum tuum, salvum me fac in tua misericordia. Superius dicebamus, si meminit hesternae disputationis Caritas vestra, quicumque affuistis, quoniam illi maxime persequuntur Ecclesiam qui christiani nolunt bene vivere. Per hos enim opprobrium habet Ecclesia, et ab his inimicitias sustinet: quando corripiuntur, quando male vivere non permittuntur, quando cum eis vel verbo agitur, ipsi mala in suis cordibus meditantur, et erumpendi occasionem requirunt. Inter hos est gemens iste, et si volumus nos sumus; quoniam plures sunt ipsi, et inter multitudinem eorum vix apparent boni, tamquam grana in area, de quibus tamen purgatis horrea replenda sunt Domini. Ergo inter hos gemens iste ait: Illustra faciem tuam super servum tuum. Confusio enim quaedam putatur, cum omnes Christiani dicuntur, et qui bene vivunt, et qui male vivunt, omnes uno charactere signantur, omnes ad unum altare accedunt, omnes eodem baptismo abluuntur, omnes eamdem orationem dominicam proferunt, omnes iisdem mysteriis celebrandis intersunt: Quando discernuntur qui gemant, et pro quibus gematur, nisi illustret ille faciem suam super servum suum? Quid est ergo: Illustra faciem tuam super servum tuum? Appareat quia pertineo ad te, nec sic dicat et christianus impius quia pertinet ad te, ne sine causa tibi in alio psalmo dixerim: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Quod ibi dixit: Discerne causam meam; hoc dicit hic: Illustra faciem tuam super servum tuum. Et tamen ne et ipse superbiat, et quasi se iustificare videatur, adiungit, et ait: Salvum me fac in tua misericordia: hoc est, non in mea iustitia, non in meis meritis, sed in tua misericordia; non quia ego sum dignus, sed quia tu misericors es. Noli me audire secundum iudiciariam severitatem, sed secundum misericordissimam bonitatem. Salvum me fac in tua misericordia. Quomodo sit Deus invocandus.

4. (v 18.] Domine, non confundar, quoniam invocavi te: magnam causam dixit: Non confundar, quoniam invocavi te. Vis ut confundatur qui invocavit te? Vis ut dicatur: Ubi est de quo praesumpsit? Quis autem etiam ipsorum impiorum non invocat Deum? Nisi ergo proprio modo quodam diceret: Invocavi te, qui non possit communis esse cum multis, nullo modo de hac invocatione tantam mercedem auderet exigere. Responderet enim illi Deus quodammodo in cogitatione, et diceret: Quid a me petis ut non confundaris? Quare? Quia invocasti me? Nonne quotidie homines, ut impleant forte adulteria quae concupiscunt, invocant me? nonne quotidie homines, ut moriantur illi a quibus exspectant haereditatem, invocant me? nonne quotidie homines qui fraudem cogitant, ut eam prospero exitu compleant, invocant me? Quid ergo est quod pro magna mercede exigis, ut dicas: Non confundar, quoniam invocavi te? Invocant quidem illi, sed non invocant te. Invocas Deum, quando in te vocas Deum. Hoc est enim illum invocare, illum in te vocare, quodam modo eum in domum cordis tui invitare. Non autem auderes tantum patrem familias invitare, nisi nosses ei habitaculum praeparare. Si enim tibi dicat Deus: Ecce invocasti me, venio ad te, quo intrabo? Tantas sordes conscientiae tuae sustinebo? Si servum meum in domum tuam invitares, nonne prius eam mundare curares? Invocas me in cor tuum, et plenum est rapinis. Quo invocatur Deus plenum est blasphemiis, plenum est adulteriis, plenum est fraudibus, plenum est malis concupiscentiis, et invocas me! De talibus denique quid ait alio loco psalmus? Dominum non invocaverunt. Et utique invocaverunt, nec tamen invocaverunt. Breviter dico, quoniam nata est quaestio, ut tantam mercedem exigat homo allegans unum meritum, dicendo, quia invocavi te; cum videamus a tam multis malis invocari Deum, nata est quaestio: unde non transeundum est. Dico ergo breviter homini avaro: Invocas Deum? Quare invocas Deum? Ut det mihi lucrum. Lucrum ergo invocas, non Deum. Quia hoc lucrum quod concupiscis, non potes habere per servum tuum, non potes habere per colonum tuum, per clientem tuum, per amicum tuum, per satellitem tuum; invocas Deum, ministrum lucri tui facis Deum: viluit tibi Deus. Vis invocare Deum? Gratis invoca. Avare, an parum est tibi, si te impleat ipse Deus? Deus si ad te veniat sine auro et argento, non vis illum? Quid ergo tibi de his quae fecit Deus sufficit, cui Deus ipse non sufficit? Merito ergo rogat iste: Non confundar, quoniam invocavi te. Invocate Dominum, fratres, si non vultis confundi. Confusionem enim quamdam timet iste, de qua in superioribus psalmi locutus est: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Nam ut sciatis quia istam confusionem timet, quid addidit, cum dixisset: Non confundar in aeternum, quoniam invocavi te? Erubescant impii, et deducantur in infernum: confusione utique illa in aeternum.

Cur Christus et Ecclesia contemnuntur.

5. (v 19.] Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu. Iustus iste Christus est: multa labia loquuntur adversus eum iniquitatem in superbia et contemptu. Quare in superbia et contemptu? Quia contemptibilis superbis apparuit, qui tam humilis venit. Non vis ut contemnatur ab eis qui honores amant, ille qui tantas contumelias accepit? Non vis ut contemnatur ab his qui pro magno habent istam vitam, ille qui mortuus est? Non vis ut contemnatur ab eis qui quasi damnationis mortem crucis turpem putant, ille qui crucifixus est? Non vis ut contemnatur a divitibus, ille qui pauperem vitam gessit in mundo, cum esset creator mundi? Omnia ista quae amant homines, quia noluit illa habere Christus, ut non habendo ostenderet contemnenda, non quia in potestate non habuit possidenda; omnes qui amant haec, contemnunt illum. Et quicumque voluerit servorum eius sequi vestigia ipsius, ut ambulet et ipse in ea humilitate, in qua didicit ambulasse Dominum suum, contemnitur in Christo quasi membrum Christi: et cum caput et membra contemnuntur, totus ipse Christus contemnitur, quia totus ipse iustus est caput et corpus. Et necesse est ut contemnatur totus ipse Christus a superbis et impiis, ut fiat illis quod dicitur: Muta efficiantur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu. Quando efficientur muta labia ista? In hoc saeculo? Nunquam. Quotidie clamant contra Christianos, maxime humiles; quotidie blasphemant, quotidie latrant: augent linguis suis poenas, quibus apud inferos sitiant, et aquae stillam sine causa desiderent. Non ergo nunc muta efficiuntur labia istorum. Sed quando? Quando traducent eos ex adverso iniquitates eorum, sicut dicitur in libro Sapientiae: Tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt. Tunc dicent illi: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum et in similitudinem improperii. Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est? Nos insensati, vitam illorum aestimabamus insaniam. Tunc efficientur labia eorum muta, qui loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et in contemptu. Modo enim dicunt nobis: Ubi est Deus vester? Quid colitis? Quid videtis? Creditis, et laboratis: certum est quod laboratis, incertum est quod speratis. Quando venerit certum quod speramus, muta efficientur labia dolosa.

6. (v 20.] Proinde vide quid sequitur, quia muta efficientur labia dolosa, quae loquuntur adversus iustum iniquitatem, in superbia et contemptu. Attendit iste qui sic gemit, vidit bona Dei intus in spiritu, vidit haec bona quae in occulto videntur, sed ab impiis non videntur. Vidit eos propterea loqui adversus iustum iniquitatem in superbia et contemptu, quia bona huius saeculi videre norunt, bona autem futuri saeculi nec cogitare sciunt. Sed ut commendaret ipsa bona futuri saeculi hominibus, quos iubet tolerare, non amare praesentia, exclamavit et addidit: Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine! Hic homo impius si dicat: Ubi est ista multitudo dulcedinis? Respondebo: Quomodo tibi ostendam multitudinem huius dulcedinis, qui palatum de febre iniquitatis perdidisti? Mel si non nosses, quam bene saperet non clamares, nisi gustasses. Palatum cordis non habes ad haec bona gustanda; quid tibi faciam?

Quomodo ostendam? Non est cui dicere: Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Quam multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Quid est abscondisti illis? Servasti illis, non negasti, ut soli ad eam perveniant (bonum est enim quod iustis et impiis non potest esse commune); ut timendo perveniant. Quamdiu enim adhuc timent, nondum et ipsi pervenerunt: sed credunt se perventuros, et a timore incipiunt. Nihil enim dulcius est immortalitate sapientiae, sed initium sapientiae timor Domini. Quam abscondisti timentibus te.

Ne christianus Christi opprobria erubescat.

7. Perfecisti autem sperantibus in te in conspectu filiorum hominum. Non: Perfecisti in conspectu filiorum hominum; sed, sperantibus in te in conspectu filiorum hominum: id est, eis perfecisti dulcedinem tuam, qui sperant in te in conspectu filiorum hominum. Quomodo dicit Dominus: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego illum coram Patre meo. Ergo si speras in Domino, coram hominibus spera: ne forte abscondas ipsam spem tuam in corde tuo, et timeas confiteri, cum tibi pro crimine obiciatur quia christianus es. Cui autem modo obicitur quia christianus est? Tam pauci non christiani remanserunt, ut eis magis obiciatur quia christiani non sunt, quam ipsi audeant aliquibus obicere quia christiani sunt. Tamen dico vobis, fratres mei, incipe, quicumque me audis, vivere quomodo christianus, et vide si non tibi obiciatur et a christianis, sed nomine, non vita, non moribus. Nemo sentit nisi qui expertus est. Ergo intende, intuere quod audis. Vis vivere ut christianus? vis sequi vestigia Domini tui? Obiciatur tibi, erubescis, et erubescendo dimittis. Viam perdidisti. Videris tibi corde credidisse ad iustitiam, sed perdidisti; ore confessio fit ad salutem. Si ergo vis ambulare viam Domini, etiam in conspectu hominum spera in Deum, id est, noli erubescere de spe tua. Quomodo vivit in corde tuo, sic habitet in ore tuo: quia non sine causa signum suum Christus in fronte nobis figi voluit, tamquam in sede pudoris, ne Christi opprobria christianus erubescat. Hoc ergo in conspectu hominum si feceris, si inde coram hominibus non erubueris, si in conspectu filiorum hominum nec ore nec factis Christum negaveris; spera tibi perfici dulcedinem Dei. Tabernaculum Dei Ecclesia catholica.

8. (v 21.] Quid sequitur? Abscondes eos in abscondito vultus tui. Qualis est locus iste? Non dixit: Abscondes eos in coelo tuo: non dixit: Abscondes eos in paradiso: non dixit: Abscondes eos in sinu Abrahae. Multis enim fidelibus loca futura sanctorum in Scripturis sanctis posita sunt. Vilescat totum quidquid praeter Deum est. Qui nos tuetur in loco vitae huius, ipse post istam vitam sit locus noster: quia et iste psalmus hoc ei ait superius: Esto mihi in Deum protectorem, et in domum refugii. Ergo erimus in vultu Dei absconditi. Quis sinus est in facie Dei, a me exspectatis audire? Purgate cor, ut ipse illuminet, et quem invocatis intret. Esto domus eius, et erit domus tua: habitet in te, et tu habitabis in eo. Si eum in hoc saeculo exceperis corde tuo, ille post hoc saeculum excipiet te vultu suo. Abscondes, inquit, eos. Ubi? In abscondito vultus tui. A conturbatione hominum: ibi enim non conturbantur, cum absconduntur; in abscondito vultus tui non conturbantur. Putas est quisquam ita felix in hoc mundo, ut cum coeperit audire opprobria hominum, propterea quod Christo servit, fugiat ad Deum corde, et incipiat spem habere in dulcedine ipsius, et a conturbatione hominum, a quibus audit opprobria, intret in vultum Dei cum conscientia sua? Intrat plane, sed si habeat cum quo intret, id est, si non sit onerosa ipsa conscientia, si non illi faciat sarcinam grandem, ad angustam ianuam. Abscondes ergo eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum. Proteges eos in tabernaculo tuo, a contradictione linguarum. Aliquando abscondes eos in abscondito vultus tui, a conturbatione hominum; ut prorsus in eis conturbatio humana deinceps esse non possit: sed interim cum peregrinantur in hoc saeculo, quia multas patiuntur linguas contradicentes qui tibi serviunt, quid eis facis? Proteges eos in tabernaculo tuo. Quod est tabernaculum? Ecclesia huius temporis; tabernaculum ideo dicitur, quia adhuc in hac terra peregrinatur. Tabernaculum enim habitaculum est militum in expeditione positorum. Ipsa dicuntur tabernacula. Domus non est tabernaculum. Pugna in expeditione peregrinus; ut salvus factus in tabernaculo, gloriosus recipiaris in domum. Erit enim in coelo domus tua aeterna, si modo bene in hoc tabernaculo vixeris. Ergo in hoc tabernaculo proteges eos a contradictione linguarum. Contradicunt linguae multae; diversae haereses, diversa schismata personant; linguae multae contradicunt veraci doctrinae: tu curre ad tabernaculum Dei, Ecclesiam catholicam tene, a regula veritatis noli discedere, et protegeris in tabernaculo a contradictione linguarum.

Misericors Deus omnibus gentibus.

9. (v 22.] Benedictus Dominus, quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae. Quae est civitas circumstantiae? In una Iudaea populus Dei erat positus, quasi in medio mundo, ubi dicebantur laudes Deo, eique sacrificia offerebantur, ubi prophetia non cessabat canendo futura, quae modo videmus impleri: iste populus quasi in medio gentium erat. Attendit propheta iste, et vidit futuram Ecclesiam Dei in omnibus gentibus: et quia omnes gentes circum undique erant, quae in medio ponebant unam gentem Iudaeorum; has undique circumstantes gentes appellavit civitatem circumstantiae. Mirificasti quidem, Domine, misericordiam tuam in civitate Ierusalem; ibi passus est Christus, ibi resurrexit, ibi ascendit in coelum, ibi multa mirabilia fecit: sed maior laus tua est, quia mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae, id est, in omnibus gentibus diffudisti misericordiam tuam. Nec unguentum tuum in illa Ierusalem, quasi in vase tenuisti; sed tamquam confracto vase, unguentum per mundum diffusum est, ut impleretur quod dicitur in Scripturis sanctis: Unguentum effusum est nomen tuum. Et ita mirificasti misericordiam tuam in civitate circumstantiae. Ascendit enim in coelum, sedet ad dexteram Patris, post decem dies misit Spiritum sanctum : impleti sunt Spiritu sancto discipuli, coeperunt praedicare magnalia Christi; lapidati, occisi, fugati sunt. Et cum inde tamquam ex uno loco fugarentur, quasi ligna ardentia igne divino, totam silvam mundi accensam fervore Spiritus et lumine veritatis impleverunt: et mirificavit Dominus misericordiam suam in civitate circumstantiae.

10. (v 23.] Ego dixi in ecstasi mea: recordamini titulum psalmi, ecce est illa ecstasis. Videte quid dicat: Ego dixi, inquit, in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. In pavore meo dixi, hoc est, dixi in ecstasi mea. Vidit se paventem intus nescio qua tribulatione magna, sicut non desunt: attendit cor suum pavidum et trepidum, et ait: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Si in facie tua essem, non sic timerem; si me attenderes, non sic trepidarem. Sed quoniam dicit in alio psalmo: Si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adiuvabat me ; continuo et hic ait: Ideo exaudisti vocem orationis meae. Quia confessus sum, quia dixi: Proiectus sum a facie oculorum tuorum; quia non superbus exstiti, sed cor meum accusavi, et in tribulatione mea titubans ad te exclamavi: exaudisti orationem meam. Impletum est ergo quod commendavi de illo psalmo. Quod enim est: Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum; hoc est in illo psalmo: Si dicebam: Motus est pes meus. Et quod est in illo: Misericordia tua, Domine, adiuvabat me; hoc est in isto: Ideo exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Attende illud in Petro videt Dominum ambulantem in aquis, putat phantasma. Exclamat Dominus: Ego sum, noli timere. Confidit Petrus, et dicit: Si tu es, iube me venire ad te super aquas: hinc probo si tu es, si in verbo tuo potuero quod tu potes. Ait ille: Veni. Et verbum iubentis facta est potestas audientis. Veni, inquit. Et descendit: coepit ire, ibat intrepidus, tamquam in illo sperans: videns autem ventum validum, timuit. Ego dixi in ecstasi mea: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Et cum coepisset mergi, clamavit, Domine, pereo. Et Iesus porrigens ei manum, levavit eum dicens: Modicae fidei, quare dubitasti? Dixi ergo in pavore meo: Proiectus sum a facie oculorum tuorum: et tamquam iam perire incipientis in mari, exaudisti, Domine, vocem orationis meae. Exaudisti autem, cum clamarem ad te. Clamor ad Deum non est voce, sed corde. Multi silentes labiis, corde clamaverunt: multi ore strepentes, corde averso nihil impetrare potuerunt. Si ergo clamas, clama intus, ubi audit Deus. Cum clamarem, inquit, ad te, exaudisti vocem orationis meae.

11. (v 24.] Iam ergo expertus quid nos hortatur? Diligite Dominum, omnes sancti eius.

Tamquam diceret: Credite mihi, ego sum expertus; habui tribulationes; invocavi, et non sum deceptus; speravi in Deum, et non sum confusus: cogitationes meas illuminavit, trepidationem meam firmavit. Diligite Dominum, omnes sancti eius: id est, vos diligite Dominum, qui non diligitis mundum, hoc est, omnes sancti eius. Nam cui dico ut diligat Dominum, qui adhuc diligit amphitheatrum? Cui dico ut diligat Dominum, qui adhuc diligit mimum, qui adhuc diligit pantomimum, qui adhuc diligit vinolentiam, qui adhuc diligit pompas saeculi, et vanitates omnes, et insanias mendaces? Cui dico: Disce non diligere, ut discas diligere; avertere, ut convertaris; funde, ut implearis. Diligite Dominum, omnes sancti eius. De interiore retributione.

12. Quoniam veritatem requiret Dominus. Nostis quia modo multi malefici videntur; nostis quia modo in suis vanitatibus extolluntur: veritatem requiret Dominus. Et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Ferte donec efferatis, tolerate donec careatis: necesse est enim ut Dominus veritatem requirens, retribuat his qui abundanter faciunt superbiam. Iam dicturus es: Quando retribuet? Quando vult. Quia retribuet certus sis; de retributione non dubites, de tempore non audeas Deo dare consilium. Prorsus veritatem requiret, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Aliquibus et hic retribuet, et vidimus et didicimus quia retribuit. Etenim quando humilantur qui Deum timent, si forte in aliqua dignitate huius saeculi refulserant, humilati non ceciderunt, quia Deum de corde non excluserunt: altitudo ipsorum Deus est. Humilatus videbatur Iob perdita substantia sua, perditis filiis suis, perditis quae servabat, perditis quibus servabat; remansit sine haereditate, et, quod est tristius, sine haerede ; remansit ad solam uxorem, non suam consolatricem, sed diaboli potius adiutricem : humilatus videbatur; vide si miser factus est, vide si non erat in abscondito vultus Dei. Nudus, ait, exii de utero matri meae, nudus revertar in terram: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Istae gemmae laudis Dei unde sunt? Videte foris pauperem, intus divitem. Istae gemmae laudis Dei exirent de eius ore, nisi thesaurum haberet in corde? Qui divites esse vultis, tales divitias concupiscite, quas nec in naufragio potestis amittere. Ergo tales quando humilantur, nolite eos putare miseros. Erratis, non scitis quid intus habeant. Ex vobis conicitis, qui mundum diligitis, quia vos cum talia perditis, miseri remanetis. Prorsus nolite hoc putare; habent intus quo gaudeant. Interior est dominator eorum, interior est pastor et consolator ipsorum. Ipsi sunt qui male cadunt, qui spem suam in hoc saeculo ponunt. Aufertur quod nitebat foris, nihil remanet intus nisi fumus malae conscientiae. Unde se consolentur non habent, non habent quo foras exeant, non habent quo intro redeant, deserti pompa saeculari, inanes gratia spiritali, vere humilantur. Et multis facit Deus ista in isto tempore, sed non omnibus. Si enim nemini faceret, quasi non videretur vigilare divina providentia: si omnibus faceret, non servaretur divina patientia. Tu tamen, christiane, tolerare didicisti, non vindictam retribuere. Vindicari vis, christiane? Nondum vindicatus est Christus. An tu passus es improbum, et ille non passus est? Nonne prior pro te passus est, qui non habebat quare pateretur? Nam in te tribulatio fornax aurificis est, (si tamen aurum sis, et non palea) ut sordibus careas, non in cinerem convertaris.

13. (v 25.] Diligite Dominum, omnes sancti eius: quoniam veritatem requiret Dominus, et retribuet his qui abundanter faciunt superbiam. Sed quando retribuet? O si modo retribueret! modo eos volebam videre humilatos atque prostratos. Audite quid sequitur: Viriliter agite. Nolite lassas manus in tribulationibus dimittere, non nutent genua vestra. Viriliter agite, et confortetur cor vestrum: ad perpetienda et toleranda omnia mala huius saeculi confortetur cor vestrum. Sed qui sunt quibus haec dicit Propheta: Viriliter agite, et confortetur cor vestrum? numquid his qui diligunt mundum? Non. Sed quibus dicit, audite: Omnes qui speratis in Domino.





IN PSALMUM 31 ENARRATIO. I. Confitentibus peccata misericors est Dominus.

31
Aug. in Psalmos enar. 30