Aug. in Psalmos enar. 32
32
(Ps 32)
1. 1. (v 1.] Exsultate iusti in Domino: exsultate iusti, non in vobis, non enim hoc tutum est; sed in Domino. Rectos decet laudatio: ipsi laudant Dominum, qui se subdunt Domino; aliter enim distorti et pravi sunt.
2. 2. (v 2.] Confitemini Domino in cithara: confitemini Domino, exhibentes ei corpora vestra hostiam vivam. In psalterio decachordo psallite ei: serviant membra vestra dilectioni Dei et proximi, in quibus tria et septem praecepta servantur.
1. 3. (v 3.] Cantate ei canticum novum: cantate ei canticum gratiae fidei. Bene cantate ei in iubilatione: bene cantate ei in laetitia.
2. 4. (v 4.] Quoniam rectus est sermo Domini: quoniam rectus est sermo Domini, ad faciendos vos quod per vos fieri non potestis. Et omnia opera eius in fide: ne quisquam se meritis operum pervenisse ad fidem putet, cum in ipsa fide sint omnia opera quae diligit Deus.
3. 5. (v 5.] Diligit misericordiam et iudicium: diligit enim misericordiam, quam nunc praerogat; et iudicium, quo id quod praerogaverit exigit. Misericordia Domini plena est terra: per orbem peccata dimittuntur hominibus in misericordia Domini.
4. 6. (v 6.] Verbo Domini coeli firmati sunt: non enim a seipsis, sed Verbo Domini iusti firmati sunt. Et Spiritu oris eius omnis virtus eorum: et sancto eius Spiritu omnis fides eorum.
5. 7. (v 7.] Congregans sicut in utrem aquas maris: congregat populos saeculi in confessionem mortificati peccati, ne per superbiam libere defluant. Ponens in thesauris abyssos: et in eis occulta sua servat ad divitias.
6. 8. (v 8.] Timeat Dominum omnis terra: timeat omnis peccator, ut peccare desinat. Ab ipso autem commoveantur: nec terroribus hominum vel cuiusquam creaturae, sed ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem.
7. 9. (v 9.] Quoniam ipse dixit, et facta sunt: non enim ea quae timeant, alius aliquis fecit; sed ipse dixit, et facta sunt. Ipse mandavit, et creata sunt: ipse mandavit Verbo suo, et creata sunt.
8. 10. (v 10.] Dominus dissipat consilia gentium: non eius regnum, sed sua quaerentium regna. Reprobat autem cogitationes populorum: beatitudinem terrenam concupiscentium. Et reprobat consilia principum: talibus populis dominari quaerentium.
9. 11. (v 11.] Consilium vero Domini manet in aeternum: consilium vero Domini, quo beatum non facit nisi subditum sibi, manet in aeternum. Cogitationes cordis eius in saecula saeculorum: cogitationes sapientiae eius non sunt mutabiles, sed manentes in saeculum saeculi.
1. 12. (v 12.] Beata gens cuius est Dominus Deus eorum: una gens beata est, pertinens ad coelestem civitatem, quae sibi Dominum nonnisi Deum suum elegit. Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi: neque haec a seipsa, sed Dei munere electa est, ut possidendo eam, incultam et miseram esse non sinat.
2. 13. (v 13.] De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum: de anima iusta misericorditer vidit Dominus omnes qui in novam vitam renasci volunt.
3. 14. (v 14.] De praeparato habitaculo suo: de habitaculo susceptionis humanae, quod praeparavit sibi. Rexpexit super omnes qui inhabitant terram: misericorditer vidit omnes qui inhabitant carnem, ut praesit illis in regendo eos.
4. 15. (v 15.] Qui finxit singillatim corda eorum: qui cordibus eorum dona propria spiritaliter tribuit, ut nec totum corpus oculus, nec totum auditus ; sed alius sic, alius autem sic incorporentur Christo. Qui intellegit omnia opera eorum: apud illum intellecta sunt omnia opera eorum.
1. 16. (v 16.] Non salvus fiet rex in multitudine virtutis: non salvus fiet qui carnem suam regit, si in sua virtute multum praesumpserit. Nec gigans salvus erit in multitudine virtutis suae: nec quisquis militat contra consuetudinem concupiscentiae suae, vel contra diabolum et angelos eius, salvus erit, si se suae fortitudini multum commiserit.
2. 17. (v 17.] Mendax equus ad salutem: fallitur, quisquis putat vel per homines inter homines acceptam se salutem adipisci, vel impetu animositatis suae defendi a pernicie. In abundantia autem virtutis suae non erit salvus.
3. 18. (v 18.] Ecce oculi Domini super metuentes eum: quia si salutem quaeris, ecce dilectio Domini super timentes eum. Sperantes super misericordiam eius: et sperantes non in virtute sua, sed in misericordia eius.
4. 19. (v 19.] Ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame: ut det eis alimentum verbi et sempiternae veritatis, quod amiserant dum praesumunt in viribus suis, et ideo nec ipsas vires habent fame iustitiae.
5. 20. (v 20.] Anima nostra patiens erit Domino: ut autem postea saginetur escis incorruptibilibus, interim dum hic est, anima nostra patiens erit Domino. Quoniam adiutor et protector noster est: adiutor noster est, dum conamur ad eum; et protector, dum resistimus adversario.
6. 21. (v 21.] Quia in ipso laetabitur cor nostrum: non enim in nobis, ubi magna sine illo inopia est; sed in ipso laetabitur cor nostrum. Et in nomine sancto eius speravimus: et ideo speravimus venturos nos ad Deum, quia nobis absentibus per fidem misit nomen suum.
7. 22. (v 22.] Fiat misericordia tua, Domine, super nos, sicut speravimus in te: fiat misericordia tua, Domine, super nos; spes enim non confundit, quia speravimus in te.
Ps 32
1. 1. (v 1.] Psalmus iste admonet nos exsultare in Domino. Inscribitur autem: Ipsi David. Qui ergo pertinent ad sacratissimum semen David, audiant vocem suam, et dicant vocem suam, et exsultent in Domino. Sic autem incipit: Exsultate iusti in Domino. Iniusti exultent in saeculo: finito saeculo, finitur exsultatio iniustorum. Exsultare autem iusti in Domino: quia permanente Domino, permanebit iustorum exsultatio. Exsultare autem in Domino ita convenit, ut laudemus illum qui solus non habet quod nobis displiceat, et nemo tam multa habet quae infidelibus displicent. Et breve praeceptum est: Ille placet Deo, cui placet Deus. Nec leve putetis hoc, carissimi. Videtis enim quam multi disputent contra Deum, quam multis displiceant opera eius. Cum enim facere voluerit contra voluntatem hominum, quia Dominus est, et novit quid faciat, nec tam attendit nostram voluntatem quam utilitatem; illi qui malunt suam voluntatem impleri quam Dei, volunt ad suam voluntatem flectere Deum, non suam corrigere ad Deum. Talibus hominibus infidelibus, impiis, iniquis, quod piget dicere, sed tamen dicam, nostis enim quam verum dicam, facilius placet pantomimus quam Deus.
2. 2. Propterea cum dixisset: Exsultate iusti in Domino; quia exsultare in illo nisi laudando non possumus, cum autem laudamus, cui tanto magis placemus quanto magis ipse nobis placuerit; Rectos, inquit, decet laudatio. Qui sunt recti? Qui dirigunt cor secundum voluntatem Dei; et si eos perturbat humana fragilitas, divina consolatur aequitas: quamvis enim corde mortali privatim aliquid velint, quod suae interim causae vel negotio, vel praesenti necessitati conveniat; ubi intellexerint et cognoverint aliud Deum velle, praeponunt voluntatem melioris voluntati suae, et voluntatem omnipotentis voluntati infirmi, et voluntatem Dei voluntati hominis. Quantum enim Deus distat ab homine, tantum voluntas Dei a voluntate hominis. Unde gerens hominem Christus, et regulam nobis proponens, docens nos vivere, et praestans nobis vivere, ostendit hominis quamdam privatam voluntatem, in qua suam figuravit et nostram, quia caput nostrum est, et ad eum, sicut nostis, tamquam membra utique pertinemus: Pater, inquit, si fieri potest, transeat a me calix iste. Haec humana voluntas erat, proprium aliquid et tamquam privatum volens. Sed quia rectum corde voluit esse hominem, ut quidquid in illo aliquantum curvum esset, ad illum dirigeret qui semper est rectus; Verum non quod ego volo, ait, sed quod tu, Pater. Sed quid posset mali velle Christus? Quid postremo aliud posset velle, quam Pater? Quorum una est divinitas, non potest esse dispar voluntas. Sed ex persona hominis transfigurans in se suos, quos in se transfiguravit, cum ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare ; quos in se transfiguravit, cum furenti et sanctos persequenti Saulo clamavit desuper, quem nemo tangebat: Saule, Saule, quid me persequeris ? ostendit quamdam hominis propriam voluntatem; ostendit te, et correxit te. Ecce vide, inquit, te in me; quia potes aliquid proprium velle, ut aliud Deus velit, conceditur hoc humanae fragilitati, conceditur humanae infirmitati; aliquid proprium velle, difficile est ut non tibi contingat: sed statim cogita qui sit supra te; illum supra te, te infra illum; illum creatorem, te creaturam; illum dominum, te servum; illum omnipotentem, te infirmum, corrigens te, subiungensque voluntati eius, ac dicens: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater: quomodo disiunctus es a Deo, qui iam hoc vis quod Deus? Eris ergo rectus, et te decebit laudatio; quoniam rectos decet laudatio.
3. Si autem curvus fueris, laudas Deum quando tibi bene est, blasphemas quando tibi male est: quod quidem male si iustum est, non est male; iustum est autem, quoniam ab illo fit qui iniuste facere nihil potest: et eris insulsus puer in domo patris, amans patrem si tibi blandiatur, et odio habens quando te flagellat; quasi non et blandiens et flagellans haereditatem paret. Vide autem quemadmodum deceat rectos laudatio, audi vocem recti laudantis ex alio psalmo: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo. Quod est, in omni tempore; hoc est, semper: et quod est, benedicam; hoc est, laus eius in ore meo. Omni tempore et semper, sive in prosperis sive in adversis. Nam si in prosperis et non in adversis, quomodo omni tempore, quomodo semper? et audivimus multas multorum tales voces: quando illis provenit aliqua felicitas, exsultant, gaudent, cantant Deo, laudant Deum; non sunt improbandi, imo gaudendum est illis, quia multi nec tunc. Sed isti qui iam Deum laudare ex prosperitatis parte coeperunt, docendi sunt patrem agnoscere et flagellantem, nec murmurare adversus corrigentis manum; ne semper pravi remanentes exhaeredari mereantur, ut facti iam recti, (quid est recti? Ut nihil illis displiceat quod fecerit Deus.) possint et in adversis Deum laudare, et dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Tales rectos decet laudatio, non primo laudaturos, et postea vituperaturos. Deum laudat qui eius sequitur voluntatem.
4. Ergo iusti recti, exsultate in Domino: quia vos decet laudatio. Nemo dicat: Quis ego iustus, aut quando ego iustus? Nolite vos abicere et desperare de vobis. Homines estis, ad imaginem Dei facti estis: qui vos homines fecit, pro vobis et homo factus est: ut multi filii ad haereditatem sempiternam adoptaremini, sanguis Unici pro vobis effusus est. Si vos vobis terrena fragilitate viluistis, ex pretio vestro vos appendite: quid manducetis, quid bibatis, quo subscribatis Amen, digne cogitate. Numquid hoc vos monemus, ut superbi sitis, et vobis aliquam perfectionem audeatis arrogare? Sed non iterum ab omni iustitia vos putare debetis exules fieri. Nolo enim vos interrogare de iustitia vestra; fortassis enim nemo vestrum mihi audeat respondere: Iustus sum: sed interrogo vos de fide vestra. Sicut nemo vestrum audet dicere: Iustus sum; sic nemo audet dicere: Fidelis non sum. Nondum quaero quid vivas, sed quaero quid credas. Responsurus es credere te in Christum. Non audisti Apostolum: Iustus ex fide vivit ? Fides tua, iustitia tua: quia utique si credis, caves; si autem caves, conaris; et conatum tuum novit Deus, et voluntatem tuam inspicit, et luctam cum carne considerat, et hortatur ut pugnes, et adiuvat ut vincas, et certantem exspectat, et deficientem sublevat, et vincentem coronat. Ergo: Exsultate iusti in Domino: hoc dixerim: Exsultate fideles in Domino, quia iustus ex fide vivit. Rectos decet laudatio. Discite gratias agere Deo et in prosperitatibus, et in tribulationibus. Discite habere in corde quod habet omnis homo in lingua: Quod vult Deus. Ipsa lingua popularis, plerumque est doctrina salutaris. Quis non quotidie dicit: Quod vult Deus hoc agat? Et rectus erit inter eos qui exsultant in Domino, et quos decet laudatio: quales alloquitur consequenter psalmus, et dicit: Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Hoc enim etiam modo cantabamus, hoc ore consono exprimentes, corda vestra docebamus. Deo gratias agamus in omnibus rebus.
5. (v 2.] Nonne id egit institutio in nomine Christi Vigiliarum istarum, ut ex isto loco citharae pellerentur? Et ecce ipsae iubentur sonare: Confitemini, inquit, Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei. Nemo convertat cor ad organa theatrica. Quod ei iubetur, in se habet, sicut alibi dicitur: In me sunt Deus vota, quae reddam laudis tibi. Meminerunt qui pridem affuerunt, quando quid intersit inter psalterium et citharam, sicut potuimus, sermone discrevimus, et ad intellectum omnium perducere interim conati sumus: quantum autem effecerimus, viderint qui audierunt. Et nunc non importune repetimus, ut in ista diversitate duorum instrumentorum musicorum, diversitatem factorum humanorum inveniamus, significatam per haec, implendam autem per vitam nostram. Cithara lignum illud concavum tamquam tympanum pendente testudine, cui ligno chordae innituntur, ut tactae resonent: non plectrum dico quo tanguntur, sed lignum illud dixi concavum cui superiacent, cui quodammodo incumbunt, ut ex illo cum tanguntur tremefactae, et ex illa concavitate sonum concipientes, magis canorae reddantur: hoc ergo lignum cithara in inferiore parte habet, psalterium in superiore. Haec est distinctio. Iubemur autem modo confiteri in cithara, et psallere in psalterio decem chordarum. Non dixit in cithara decem chordarum, neque in hoc psalmo, neque, si non fallor, alicubi. Legant, et considerent melius et otiosius filii nostri Lectores: tamen quantum mihi videor meminisse, multis locis invenimus psalterium decem chordarum, citharam decem chordarum nusquam mihi lectum occurrit. Mementote citharam ex inferiore parte habere quo sonat, psalterium ex superiore. Ex inferiore vita, id est terrena, habemus prosperitatem et adversitatem, unde Deum laudemus in utroque, ut semper sit laus eius in ore nostro, et benedicamus Dominum in omni tempore. Est enim quaedam terrena prosperitas, est quaedam terrena adversitas: ex utroque laudandus est Deus, ut citharizemus. Quae est terrena prosperitas? Cum sani sumus secundum carnem, cum abundant omnia quibus vivimus, cum incolumitas nostra servatur, cum fructus large proveniunt, cum solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Haec omnia ad vitam terrenam valent. Quisquis inde non laudat Deum, ingratus est. Numquid quia terrena, ideo non Dei sunt? Aut ideo alter ea dare cogitandus est, quia dantur et malis? Multiplex est enim misericordia Dei, patiens est, longanimis. Inde magis significat quid servet bonis, cum ostendit quanta donet et malis. Adversitates autem, ex inferiore utique parte, de fragilitate generis humani, in doloribus, in languoribus, in pressuris, in tribulationibus, in tentationibus. Ubique laudet Deum qui citharizat. Non attendat quia inferiora sunt, sed quia et regi et gubernari non possunt, nisi ab illa Sapientia, quae attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Non enim coelestia regit, et terrena deserit: aut non illi dicitur: Quo abibo a spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si ascendero in coelum, tu ibi es; si descendero in infernum, ades ? Ubi ergo deest qui nusquam non est? Ergo confitere Domino in cithara. Sive tibi abundet terrenum aliquid, gratias age illi qui dedit; sive tibi desit, vel forte damno tibi auferatur, cithariza securus. Non est enim ille tibi ablatus qui dedit, quamvis tibi ablatum fuerit quod dedit. Etiam sic, inquam, cithariza securus; certus in Deo tuo, tange chordas in corde, et dic tamquam in cithara in inferiore parte bene sonante: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Quid sit amare iustitiam.
6. Iam vero cum attendis superiora dona Dei, quid tibi contulerit praeceptorum, qua doctrina coelesti te imbuerit, quid tibi desuper ex illius veritatis fonte praeceperit, convertere et ad psalterium, psalle Domino in psalterio decem chordarum. Praecepta enim legis decem sunt: in decem praeceptis Legis habes psalterium. Perfecta res est. Habes ibi dilectionem Dei in tribus, et dilectionem proximi in septem. Et utique nosti, Domino dicente, quia in his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Dicit tibi Deus desuper, quia Dominus Deus tuus, Deus unus est: habes unam chordam. Non accipias in vanum nomen Domini Dei tui: habes alteram chordam. Observa diem sabbati, non carnaliter, non iudaicis deliciis, qui otio abutuntur ad nequitiam. Melius enim utique tota die foderent, quam tota die saltarent. Sed tu cogitans requiem in Deo tuo et propter ipsam requiem omnia faciens, abstine ab opere servili.
Omnis enim qui facit peccatum, servus est peccati : et utinam hominis, et non peccati! Haec tria pertinent ad dilectionem Dei, cuius cogita unitatem, veritatem et voluptatem. Est enim quaedam voluptas in Domino, ubi verum sabbatum, vera requies. Unde dicitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. Quis enim sic delectat, quam ille qui fecit omnia quae delectant? In his tribus caritas Dei, in septem aliis caritas proximi, ne facias alii quod pati non vis. Honores patrem et matrem: quia vis te honorari a filiis tuis. Non moecheris: quia nec moechari uxorem tuam post te vis. Non occidas: quia et occidi non vis. Non fureris: quia furtum pati non vis. Non falsum testimonium dicas: quia odisti adversum te falsum testimonium dicentem. Non concupiscas uxorem proximi tui: quia et tuam non vis ab alio concupisci. Non concupiscas rem aliquam proximi tui : quia si quis tuam concupiscit, displicet tibi. Converte et in te linguam, quando tibi displicet qui tibi nocet. Haec omnia praecepta Dei sunt, sapientia donante data sunt, desuper sonant. Tange psalterium, imple Legem, quam Dominus Deus tuus non venit solvere, sed adimplere. Implebis enim amore, quod timore non poteras. Qui enim timendo non facit male, mallet facere, si liceret. Itaque etsi facultas non datur, voluntas tenetur. Non facio, inquit. Quare? Quia timeo. Nondum amas iustitiam, adhuc servus es: esto filius. Sed ex bono servo fit bonus filius. Interim timendo noli facere, disces et amando non facere. Est enim quaedam pulchritudo iustitiae. Poena te deterreat. Habet iustitia formam suam, oculos quaerit, accendit amatores suos. Pro hac Martyres saeculum calcantes, sanguinem fuderunt. Quid amabant, quando istis omnibus renuntiabant? Num enim illi non erant amatores? aut hoc vobis dicimus, ut non ametis? Qui non amat, friguit, obriguit. Ametur, sed illa pulchritudo quae cordis oculos quaerit. Ametur, sed illa pulchritudo quae laudata iustitia incendit animos. Promunt verba, edunt voces, undique dicunt: Bene, Optime. Quid viderunt? Iustitiam viderunt, in qua pulcher est curvus senex. Non enim si procedat senex iustus, est aliquid in eius corpore quod ametur, et tamen amatur ab omnibus. Ibi amatur, ubi non videtur; imo ibi amatur, corde videtur. Delectet vos ergo, et rogate Dominum ut delectet. Dominus enim dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum : ut per caritatem impleatis quod per timorem implere difficile est. Quid dico difficile est? Non potest adhuc animus: mallet non esse quod praecipitur, si ad faciendum amore non ducitur, sed timore coarctatur. Noli furtum facere, time gehennas: mallet non esse gehennas, in quas mitteretur. Quando incipit amare iustitiam, nisi quando mallet furta non esse, etsi gehennae non essent, in quas fures mitterentur? Hoc est amare iustitiam.
1. 7. Et ipsa iustitia qualis est? quis illam pingit? Sapientia Dei quam pulchritudinem habet? Per illam pulchra sunt omnia, quae oculis placent: ei videndae, complectendae, corda mundanda sunt. Huius nos amatores profitemur: ipsa nos componit, ut ei non displiceamus. Et quando nos reprehendunt homines in his rebus, in quibus ei quam diligimus placemus, quomodo parvi habemus reprehensores nostros, quomodo illos contemnimus et omnino nihili pendimus? Amatores lubrici et damnabiles feminarum, quando amatae ipsorum componunt illos secundum oculos suos, si ipsis placeant, non curant eos quibus displicent, putantes sibi sufficere quod earum oculis placent, ad quas affectant: et plerumque gravibus displicent, imo semper gravibus displicent, et meliore iudicio reprehenduntur. Non bene tonsus es, dicit vir gravis lascivo adolescenti, non te decet cum talibus cincinnis incedere. Novit autem ille capillos illos placere nescio cui: odit te reprehendentem vero iudicio, et servat in se quod placet perverso consilio. Inimicum te putat, quia turpitudinem demis. Fugit oculos tuos, et omnino non curat qua regula iustitiae reprehendatur. Si ergo illi non curant reprehensores veraces, ut sint formosi fallaces; nos in his rebus in quibus placemus sapientiae Dei, debemus curare irrisores iniustos, non Habentes oculos unde videant quod amamus? Haec cogitantes recti corde: Confitemini Domino in cithara, in psalterio decem chordarum psallite ei.
2. 8. (v 3.] Cantate ei canticum novum. Exuite vetustatem: nostis canticum novum. Novus homo, Novum Testamentum; novum canticum. Non pertinet novum canticum ad homines veteres: non illud discunt nisi homines novi, renovati per gratiam ex vetustate, et pertinentes iam ad Testamentum novum, quod est regnum coelorum. Ei suspirat omnis amor noster, et cantat canticum novum. Cantet canticum novum, non lingua, sed vita. Cantate ei canticum novum: bene cantate ei. Quaerit unusquisque quomodo cantet Deo. Canta illi, sed noli male. Non vult offendi aures suas. Bene canta, frater. Si alicui bono auditori musico, quando tibi dicitur: Canta ut placeas ei, sine aliqua instructione musicae artis cantare trepidas, ne displiceas artifici; quia quod in te imperitus non agnoscit, artifex reprehendit: quis offerat: Deo bene cantare, sic iudicanti de cantore, sic examinanti omnia, sic audienti? Quando potes afferre tam elegans artificium cantandi, ut tam perfectis auribus in nullo displiceas? Ecce veluti modum cantandi dat tibi: noli quaerere verba, quasi explicare possis unde Deus delectatur. In iubilatione cane: hoc est enim bene canere Deo, in iubilatione cantare. Quid est in iubilatione canere? Intellegere, verbis explicare non posse quod canitur corde. Etenim illi qui cantant, sive in messe, sive in vinea, sive in aliquo opere ferventi, cum coeperint in verbis canticorum exsultare laetitia, veluti impleti tanta laetitia, ut eam verbis explicare non possint, avertunt se a syllabis verborum, et eunt in sonum iubilationis. Iubilum sonus quidam est significans cor parturire quod dicere non potest. Et quem decet ista iubilatio, nisi ineffabilem Deum? Ineffabilis enim est, quem fari non potes: et si eum fari non potes, et tacere non debes, quid restat nisi ut iubiles; ut gaudeat cor sine verbis, et immensa latitudo gaudiorum metas non habeat syllabarum? Bene cantate ei in iubilatione. Quo sensu Deus dicatur fidelis.
9. (v 4.] Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera eius in fide. In quo etiam displicet non rectis, rectus est ille. Et omnia opera eius in fide. Tua sint opera in fide. quia iustus ex fide vivit, et fides per dilectionem operatur : tua sint opera in fide, quia in Deum credendo fidelis efficeris. Opera Dei quomodo possunt esse in fide, quasi et Deus ex fide vivat? Invenimus et Deum fidelem, et hoc non verbis nostris dicitur, Apostolum audi: Fidelis, inquit, Deus qui vos non permittat tentari supra quam potestis ferre, sed faciat cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere. Audistis fidelem Deum, audite et alibi: Si tolerabimus, et corregnabimus; si negaverimus, et ipse nos negabit; si non credimus, ille fidelis permanet, negare semetipsum non potest. Habemus ergo et fidelem Deum: distinguamus potius fidelem Deum a fideli homine. Fidelis homo est credens promittenti Deo; fidelis Deus est exhibens quod promisit homini. Teneamus fidelissimum debitorem, quia tenemus misericordissimum promissorem. Neque enim aliquid ei mutuum commodavimus, ut debitorem teneamus; cum ab illo habeamus quidquid illi offerimus, et ex illo sit quidquid boni sumus. Omnia bona quibus gaudemus, ab illo sunt. Quis enim cognovit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit; aut quis prior dedit ei, et retribuetur illi? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Ergo non ei aliquid dedimus; et tenemus debitorem. Unde debitorem? Quia promissor est. Non dicimus Deo: Domine, redde quod accepisti; sed: Redde quod promisisti. Quoniam rectus est sermo Domini. Quid est, rectus est sermo Domini? Non te fallit, tu eum noli fallere: imo tu te noli fallere. Quis enim fallit omnia scientem? Sed mentita est iniquitas sibi. Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera eius in fide. Quomodo sit Deus misericors et iustus.
10. (v 5.] Diligit misericordiam et iudicium. Fac ista, quia facit. Intendite ipsam misericordiam et iudicium. Misericordiae tempus modo est, iudicii tempus post erit. Unde est misericordiae tempus? Vocat modo aversos, donat peccata conversis: patiens est super peccatores, donec convertantur: quandocumque conversi fuerint, praeterita obliviscitur, futura promittit:
hortatur pigros, consolatur afflictos, docet studiosos, adiuvat dimicantes: neminem deserit laborantem et exclamantem ad se: donat unde sibi sacrificetur, ipse tribuit unde placetur. Magnum misericordiae tempus non transeat, fratres, non nos transeat. Venturum est iudicium: erit et tunc poenitentia, sed iam infructuosa. Dicent intra se poenitentiam agentes, et prae angustia spiritus gementes, certe ista scripta sunt in libro Sapientiae: Quid nobis profuit superbia, et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tamquam umbra. Modo dicamus: Transeunt omnia tamquam umbra. Modo fructuose dicamus: Transeunt: ne tunc dicamus infructuose: Transierunt. Hoc est ergo tempus misericordiae, erit et iudicii.
11. Ne putetis autem, fratres, quia ista a se possunt in Deo aliquo modo separari. Videntur enim sibi aliquando contraria, ut qui misericors est, non servet iudicium; et qui iudicii tenax est, obliviscatur misericordiam. Omnipotens est Deus, nec in misericordia amittit iudicium, nec in iudicio misericordiam. Miseretur enim, considerat imaginem suam, fragilitatem nostram, errorem nostrum, caecitatem nostram, et vocat: et conversis ad se donat peccata, non conversis non donat. Misericors est iniustis? Numquid et iudicium amisit, aut non debuit iudicare inter conversos et non conversos? An vobis iustum videtur, ut conversus et non conversus aequaliter habeantur; ut eo modo suscipiatur confitens et mentiens, humilis et superbus? Ergo habet et iudicium in ipsa misericordia. Rursus in illo iudicio habebit et misericordiam, in eos utique quibus dicturus est: Esurivi, et dedistis mihi manducare. Etenim dicitur in quadam Epistola apostolica: Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Beati, inquit, misericordes, quoniam ipsorum miserebitur. Ergo in illo iudicio erit et misericordia, sed non sine iudicio. Si enim non in quemlibet, sed in eum erit misericordia, qui praerogavit misericordiam; et ipsa misericordia iusta erit, quia confusa non erit. Misericordia est certe ut dimittantur peccata, misericordia est ut tribuatur vita aeterna: vide ibi iudicium: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis. Certe, dabitur vobis, et dimittetur vobis, misericordia est. Si inde recessisset iudicium, non diceret: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis.
12. Audisti quemadmodum exhibeat Deus misericordiam et iudicium; exhibe et tu misericordiam et iudicium. An forte ad Deum pertinent ista, ad hominem non pertinent? Si ad hominem non pertinerent, non diceret Dominus Pharisaeis: Reliquistis graviora Legis, misericordiam et iudicium. Ergo pertinent ad te misericordia et iudicium. Ne putes quod ad te misericordia pertineat, iudicium autem non ad te pertineat. Aliquando audis causam inter duos, quorum duorum unus est dives, et alius pauper; et contingit ut pauper habeat causam malam, dives autem bonam: iam si tu non es eruditus in regno Dei, videris tibi bene facere, si quasi pauperem miseratus, abscondas et contegas iniquitatem illius, et velis eum iustificare, ut quasi causam bonam habere videatur: et si reprehensus fueris quod male iudicasti, quasi de misericordia respondes: Novi, et ego scio; sed pauper erat, misericordia ei debebatur. Quomodo tenuisti misericordiam, et perdidisti iudicium? Et quomodo, inquis, si tenerem iudicium, non amitterem misericordiam? Pronuntiarem adversus pauperem, qui unde redderet non haberet; aut si haberet, cum reddidisset unde postea viveret non inveniret? Ait tibi Deus tuus: Ne accipias personam pauperis in iudicio. Caeterum facile est ut admoneamur personam divitis non accipere; hoc omnis homo videt, atque utinam sic omnis homo faceret! illud est ubi fallitur, veluti qui vult placere Deo, si personam pauperis in iudicio accipiat, et dicat Deo: Favi pauperi. Imo teneres utrumque, et misericordiam et iudicium. Primo, qualem misericordiam fecisti in eum, cuius iniquitati favisti? Ecce saccello pepercisti, cor percussisti: pauper iste iniquus remansit; et tanto iniquior, quanto te quasi hominem iustum favere vidit iniquitati suae. A te recessit iniuste adiutus, Deo remansit iuste damnandus. Qualem misericordiam praebuisti ei, quem iniustum fecisti? Ecce crudelior inveniris quam misericordior. Quid ergo, inquis, facerem? Iudicares primo secundum causam, argueres pauperem, flecteres divitem. Alius est iudicandi, alius petendi locus. Quando te ille dives videret tenuisse iustitiam, non erexisse iniqui pauperis cervicem, sed pro merito peccati sui obiurgasse te iuste, nonne flecteretur ille ad misericordiam petente te, qui laetus redditus erat iudicante te? Quamvis ergo, fratres, psalmi plura restent, consulendum est tamen viribus et animae et corporis propter varietatem audientium: quia et cum reficimur ex eodem tritico velut multi sapores nobis fiunt, ad detergenda fastidia: haec vobis sufficiant.
Ps 32
1. Et in annuntiando et in audiendo verbo veritatis, labor est. Quem laborem, fratres, aequo animo toleramus, si sententiae dominicae et conditionis nostrae meminerimus. Ab ipso enim nostri generis exordio audivit homo, non ab homine fallace, nec a diabolo seductore, sed ab ipsa veritate ex ore Dei: In sudore vultus tui edes panem tuum. Proinde si panis noster est verbum Dei, sudemus in audiendo, ne moriamur in ieiunando. Psalmi huius primarum partium pauci versus vigiliarum nuper actarum solemnitate tractati sunt: quod restat audiamus. De misericordia Domini.
2. (vv 5.6.] Hinc autem incipit pars quae restat, quod modo cantavimus. Misericordia Domini plena est terra. Verbo Domini coeli firmati sunt. Idipsum est enim, Sermone Domini coeli solidati sunt. Dixerat superius: Bene canite ei in iubilatione, id est, ineffabiliter canite: Quoniam rectus est sermo Domini, et omnia opera eius in fide. Nihil promittit et non reddit: fidelis ille factus est debitor, esto tu avarus exactor. Deinde cum dixisset: Omnia opera eius in fide; adiunxit quare: Diligit misericordiam et iudicium. Qui ergo misericordiam diligit, miseretur. Qui autem miseretur, potest promittere et non dare, qui posset dare etiamsi non promitteret? Ergo quia diligit misericordiam, oportet ut exhibeat quod promittit: et quia diligit iudicium, oportet ut exigat quod dedit. Unde ipse Dominus dicit cuidam servo: Dares tu pecuniam meam, et ego veniens cum usuris exigerem. Quod ideo monemus, ut sciamus quod modo audivimus. Ipse enim dicit alio loco in Evangelio: Ego non iudico quemquam: sermo quem locutus sum eis, ipse iudicabit eos in novissimo die. Nec se excuset, qui audire non vult ne quasi sit quod ab illo exigatur. Idipsum enim exigitur, quia noluit accipere cum daretur. Aliud est enim non posse accipere, aliud nolle: illic excusatio necessitatis est, hic reatus voluntatis. Ergo, omnia opera eius in fide: diligit misericordiam et iudicium. Accipite misericordiam, et timete iudicium; ne ille cum venerit ut exigat nos, sic nos exigat ut inanes dimittat. Exigit enim rationem; reddita ratione, donat aeternitatem. Accipite ergo misericordiam, fratres, accipiamus omnes. Nemo nostrum in accipiendo dormiat, ne ad reddendum male excitetur. Accipite misericordiam: sic ad nos clamat Deus, tamquam si tempore famis diceretur: Accipite frumentum. Quod cum audires tempore famis, profecto ipso stimulo necessitatis concitus curreres, versans te hac atque illac, quaereres unde acciperes quod dictum est: Accipite. Et cum invenires, quando te teneres? quam moram interponeres? Sic et nunc dictum est: Accipite misericordiam. Diligit enim misericordiam et iudicium. Cum acceperis, bene utere; ut bonam rationem reddas, cum iudicium venerit eius qui tibi modo praerogat in ista fame misericordiam.
3. (v 5.] Nolo ergo mihi dicas: Unde accipio? quo eo? Recordare quod cantasti: Misericordia Domini plena est terra. Ubi iam non Evangelium praedicatur? ubi sermo Domini tacet? ubi salus cessat? Opus est ut velis accipere: plena sunt horrea. Haec ipsa plenitudo et abundantia non te venientem exspectaverunt, sed ad dormientem ipsa venerunt. Non dictum est: Surgant gentes, et eant ad unum locum: sed annuntiata sunt ista gentibus ubi erant, ut adimpleretur exinde prophetia dicens: Adorabit eum unusquisque de loco suo.
1. 4. (v 6.] Misericordia Domini plena est terra. Quid coeli? Audi quid coeli. Non enim indigent misericordia, ubi nulla est miseria. In terra abundat hominis miseria, superabundat Domini misericordia: miseria hominis plena est terra, et misericordia Domini plena est terra. Coeli ergo, ubi nulla est miseria, numquid quia non indigent misericordia, non indigent Domino? Omnia indigent Domino, et misera et felicia. Sine illo miser non sublevatur, sine illo felix non regitur. Ergo, ne forte de coelis quaereres, cum audires: Misericordia Domini plena est terra, audi quia Domino et coeli indigent; Sermone Domini coeli solidati sunt. Nam non a se sibi solidamentum fuerunt, nec ipsi coeli firmitatem sibi propriam praestiterunt. Verbo Domini coeli firmati sunt, et Spiritu oris eius omnis virtus eorum. Non habuerunt aliquid ex se, et tamquam supplementum a Domino perceperunt. Spiritu enim oris eius non pars, sed omnis virtus eorum.
2. 5. Sane, fratres, videte eadem opera Filii et Spiritus sancti. Non enim neglegenter praetereundum est, propter quosdam iniquos discretores et turbulentos confusores. Utrumque enim male fit. Confundunt illi, male discernendo, creaturam cum Creatore; et cum sit creator Spiritus Dei, inter creaturas eum numerant. Illi discernunt, et confundunt: confundantur, ut convertantur. Audi modo unum opus Filii et Spiritus sancti. Verbum certe Dei Filius est, et Spiritus oris eius Spiritus sanctus est. Verbo Domini coeli solidati sunt. Quid est autem solidatos esse, nisi habere stabilem et firmam virtutem? Et Spiritu oris eius omnis virtus eorum. Posset et sic dici, Spiritu oris eius coeli solidati sunt, et Verbo Domini omnis virtus eorum. Quod est enim omnis virtus eorum, hoc est solidati sunt. Hoc ergo facit Filius et Spiritus sanctus. Numquid sine Patre? Quis ergo facit per Verbum suum et Spiritum suum, nisi cuius Verbum est, et cuius Spiritus? Trinitas ergo haec unus Deus. Hunc adorat qui novit adorare, hunc ubique habet qui se converterit. Non enim quaeritur ab aversis; sed ipse vocat aversos, ut impleat conversos.
3. 6. Sane, fratres, exceptis illis coelis superioribus ignotis nobis in terra laborantibus, et per humanas coniecturas utcumque ista quaerentibus; exceptis ergo illis coelis, qui quomodo sint super invicem vel quot sint, vel quibus modis distincti sint, quibus incolis impleti sint, qua dispositione regantur, quomodo ibi unus quidam hymnus indeficiens concinens ab omnibus praedicet Deum, multum est ad nos invenire, satagimus tamen pervenire. Ibi est enim patria nostra, quam longa fortasse peregrinatione obliti sumus. Vox enim nostra est in illo psalmo: Heu me, quoniam peregrinatio mea longinqua facta est! Ergo de illis coelis et mihi difficile est disputare, si tamen non impossibile, et vobis intellegere. Certe qui me in his rebus intellectu praevenit, fruatur quo praecessit, et oret pro me ut sequar ego. Interim exceptis illis coelis, habeo de quibus hic utcumque disseram, nobis proximos coelos sanctos Dei Apostolos, praedicatores verbi veritatis, per quos coelos compluti sumus, ut per totum mundum seges Ecclesiae pullularet; etsi cum zizaniis interim communem bibens pluviam, sed tamen horreum non habitura commune.
7. Ergo cum dictum esset: Misericordia Domini plena est terra: quasi quaereres: Unde impleta est terra misericordia Domini? Prius missi sunt coeli, qui misericordiam Domini spargerent super terram, et hoc super totam terram. Nam vide quid de ipsis coelis alibi dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Quod coeli, hoc firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti annuntiat scientiam. Non cessatur, non tacetur. Sed ubi praedicaverunt, et quousque pervenerunt? Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed hoc pertinet ad id quia omnium linguis locuti sunt in uno loco. Omnium linguis locuti, impleverunt quod dictum est: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Sed quaero, ipsa vox in omnibus linguis quousque pervenerit, quae impleverit. Audi ergo quod sequitur: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum, nisi coelorum qui enarrant gloriam Dei? Ergo si in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum, quid praedicaverint nobis, indicet nobis qui illos misit. Indicat plane, fideliter indicat: quia et antequam fierent praedixit futura, ille cuius omnia opera in fide. Resurrexit enim a mortuis, et contrectatis membris suis agnitus a discipulis suis ait: Oportebat pati Christum, et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum. Unde, et quousque? Per omnes gentes, ait, incipientibus ab Ierusalem. Quam misericordiam vero omnes exspectamus, fratres, uberiorem a Domino, nisi ut peccata nostra dimittantur? Cum ergo ea sit magna misericordia Domini, remissio peccatorum, et hanc remissionem peccatorum praedixit Dominus praedicari per omnes gentes. Misericordia Domini plena est terra. Unde plena est terra? Misericordia Domini. Quare? Quia ubique dimittit peccata Deus, quia misit coelos qui terram compluerent.
8. Et quomodo ausi sunt ipsi coeli ire cum fiducia, ex hominibus infirmis coeli fieri, nisi quia Verbo Domini coeli solidati sunt? Unde enim haberent tantam virtutem oves inter lupos, nisi quia Spiritu oris eius omnis virtus eorum? Ecce, inquit, mitto vos sicut oves in medio luporum. O Domine misericordissime! Certe hoc facis, ut misericordia tua plena sit terra. Si ergo ita es misericors, ut impleas terram misericordia, vide quos mittis, vide quo mittis. Quo, inquam, mittis, et quos mittis? Oves in medium luporum. Unus lupus si mittatur in medium innumerabilium ovium, quis ei resistit? Quid non conturbat, nisi forte quia cito satiatur? Nam omnia devoraret. Mittis infirmos inter saevos? Mitto, inquit, quia coeli fiunt, ut terram compluant. Unde coeli homines infirmi? Sed Spiritu oris eius omnis virtus eorum. Ecce lupi tenebunt vos, et tradent vos, et offerent potestatibus propter nomen meum. Iam vos armate vos. Virtute vestra? Absit. Nolite cogitare quid loquamini: non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis : quia Spiritu oris eius omnis virtus eorum. De persecutionum et emendationis utilitate.
9. Facta sunt haec; missi sunt Apostoli, pertulerunt pressuras. Numquid modo tantas ferimus ut audiamus haec, quantas illi ut seminarent haec? Non. Erit ergo, fratres, infructuosus labor noster? Non. Video constipationem vestram, sed et vos videtis sudorem nostrum. Si toleramus, et conregnabimus. Ecce facta sunt illa. Ex illis ovibus missis in medium luporum et memorias martyrum celebramus. Locus iste, quando martyris beati corpus percussum est, lupis plenus erat: vicit tot lupos una ovis capta, et implevit locum ovibus ovis occisa. Saeviebat tunc mare ingentibus persequentium fluctibus, ibat in aridam sitientem coelum Dei. Modo autem per illa quae illi passi sunt, qui aciem ruperunt, glorificatum est nomen Christi: occupavit etiam ipsas potestates ambulans super capita tumentium gurgitum. Et quia ista facta sunt, modo etiam qui vident, nondum credentes, conventicula nostra, celebrationes, solemnitates, laudes iam manifestas et publicas Dei nostri, putatis eos non dolere, putatis non fremere? Sed nunc impletur quod de illis dictum est: Peccator videbit, et irascetur. Quid ergo, quia irascetur? Ne timeas, ovis, lupum. Modo minas eorum et fremitus non timeatis. Irascitur: sed quid sequitur? Dentibus suis frendet et tabescet.
10. (vv 7.9.) Quia ergo modo salsa maris aqua, quae remansit, in Christianos saevire non audet, occultum autem murmur rodit in se, et intra mortalem pellem fremit conclusa salsugo; videte quid sequitur: Congregans sicut in utrem aquas maris. Cum ergo antea mare liberis fluctibus saeviebat, modo autem intra mortalia pectora inclusum amarum est, ille fecit qui in illis vicit, qui posuit tunc mari terminos, ut in se remeantes comminuerentur fluctus eius. Ipse congregavit velut in utrem aquam maris: mortalis pellis contegit amaram cogitationem. Timentes enim pelli suae, intus tenent quod non audent emittere. Nam eadem est amaritudo:
sic oderunt, sic detestantur. Sed quod tunc aperte saeviebat, nunc occulte; quid aliud dicam quam quod dictum est: Frendet, et tabescet? Eat ergo Ecclesia, ambulet: facta est via, strata nostra ab imperatore munita est. Ferveamus in itineribus bonorum operum, hoc est enim ambulare nostrum. Et si quando existunt tentationum pressurae unde non sperabantur, iam congregatis velut in utrem aquis maris, intellegamus Dominum facere hoc ad disciplinam, ut excutiat a nobis male praefidentem de temporalibus securitatem, et dirigat nos in regnum suum composito desiderio. Quod desiderium tribulationibus hinc atque hinc contundentibus producitur, ut simus canori auribus Domini tamquam tubae ductiles. Dictum est enim et hoc in Psalmis, ut in labis ductilibus laudemus Deum. Tuba ductilis malleo producitur, ita christianum cor in Deum pressurarum plagis extenditur.
11. Meminerimus ergo, fratres, iam his temporibus, quibus congregata est velut in utrem aqua maris, non deesse Deo unde proferat quo nos emendet: cum emendatione nobis opus est. Ideo enim sequitur. Ponens in thesauris abyssos. Thesauros Dei dicit secretum Dei. Novit ille omnium corda, quid ad tempus proferat, unde proferat, quantam potestatem tribuat malis in bonos, ad iudicandos quidem malos, erudiendos autem bonos. Novit quomodo haec agat, qui ponit in thesauris abyssos. Fiat ergo quod sequitur: Timeat Dominum omnis terra. Non glorietur superba laetitia temeraria exsultatione, dicens: Iam congregata est velut in utrem aqua maris; quis mihi aliquid faciet? quis nocere audebit? Nescis quia posuit ille in thesauris abyssos, nescis unde proferat quod opus est ad flagellandum te pater tuus? Qui quidem in disciplinam tuam habet abyssi thesauros, quibus te erudiat ad thesauros coelorum. Ergo redi ad timorem, qui iam ibas in securitatem. Exsultet terra, sed et timeat. Exsultet: quare? Quia misericordia Domini plena est terra. Timeat: quare? Quia sic congregavit in utrem aquas maris, ut poneret in thesauris abyssos. Fit ergo in illa quod alibi breviter utrumque dicitur: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
12. Timeat Dominum omnis terra: ab ipso autem commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae. Non timeant alterum pro illo: ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae. Fera saevit? Deum time. Serpens insidiatur? Deum time. Homo te odit? Deum time. Diabolus te impugnat? Deum time. Tota enim creatura sub illo est quem iuberis timere. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. Hoc in psalmo sequitur. Cum enim dixisset: Ab ipso commoveantur omnes qui inhabitant orbem terrae: ne converteret se homo ad timendum aliquid aliud, et aversus a timore Dei, timeret pro illo aliquam creaturam, et adoraret quod factum est, dimisso qui fecit; confirmavit nos in timore Dei tamquam dicens nobis, et alloquens nos: Quid formidaturus es aliquid de coelo, aliquid de terra, aliquid de mari? Ipse dixit, et facta sunt; mandavit, et creata sunt. Qui dixit et facta sunt, mandavit et creata sunt, cum iubet moventur, cum iubet quiescunt. Et malitia hominum cupiditatem nocendi potest habere propriam: potestatem autem si ille non dat, non habet. Non est enim potestas nisi a Deo : definitiva sententia Apostoli est. Non dixit: Non est cupiditas nisi a Deo. Est enim mala cupiditas, quae non est a Deo: sed quia ipsa mala cupiditas nulli nocet, si ille non permittat: Non est, inquit, potestas nisi a Deo. Unde Deus homo stans ante hominem: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi data fuisset tibi desuper. Ille iudicabat, ille docebat: cum iudicabatur, docebat, ut iudicaret quos docuerat: Non haberes, inquit, in me potestatem, nisi esset data tibi desuper. Quid hoc? Homo tantum non habet potestatem, nisi cum acceperit desuper? Quid ipse diabolus, ausus est vel unam oviculam tollere viro sancto Iob, nisi prius diceret: Mitte manum tuam, hoc est, da potestatem? Ille volebat, sed ille non sinebat; quando ille permisit, ille potuit: non ergo ille potuit, sed qui permisit. Ideo bene eruditus ipse Iob, non ait, sicut iam commemorare vobis solemus, Dominus dedit et diabolus abstulit; sed: Dominus dedit, et Dominus abstulit: sicut Domino placuit, ita factum est ; non, sicut diabolo placuit. Videte ergo, fratres mei, cum tanto labore manducantes salubrem et utilem panem, videte ne quemquam timeatis nisi Dominum. Praeter eum ne timeas alium, Scriptura tibi dicit. Proinde timeat Dominum omnis terra, qui posuit in thesauris suis abyssos. Ab ipso autem commoveantur omnes qui habitant orbem terrae. Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt.
13. (v 10.] Sed iam cessaverunt reges mali, facti sunt boni: crediderunt et ipsi, signum crucis Christi in fronte iam portant pretiosius signum qualibet gemma diadematis: illi qui saevierunt, destructi sunt. Sed quis fecit hoc? Forte tu, ut extollas te? Dominus dissipat consilia gentium, reprobat autem cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Quando dixerunt: Tollamus eos de terra, non erit nomen christianum si hoc fecerimus: sic occidantur, sic torqueantur, talia et talia illis infligantur. Dicta sunt haec, et inter haec crevit Ecclesia.
Reprobat cogitationes populorum, et reprobat consilia principum.
14. (v 11.] Consilium vero Domini manet in aeternum, cogitationes cordis eius in saecula saeculorum. Repetitio sententiae est. Quod ante ait consilium, hoc ait postea cogitationes cordis: et quod supra ait manet in aeternum, hoc ait postea in saecula saeculorum. Repetitio, confirmatio est. Ne autem putetis, fratres, quia dixit cogitationes cordis, quasi sedere Deum, et cogitare quid agat, et exquirere consilium faciendi aliquid vel non faciendi. Tuae sunt istae, o homo, tarditates: usque in velocitatem currit verbum eius. Quando potest mora esse cogitationis in illo verbo, quod unum est, et omnia complectitur? Sed dicuntur cogitationes Dei, ut tu intellegas, ut secundum te audeas erigere cor vel ad verba tuae infirmitati similia: quia res ipsa multum est ad te. Cogitationes cordis eius in saecula saeculorum. Quae sunt cogitationes cordis eius, et quod est consilium Domini quod manet in aeternum? Contra quod consilium utquid fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? Quando quidem Dominus reprobat cogitationes populorum, et reprobat consilia principum. Unde igitur consilium Domini manet in aeternum, nisi de nobis ante praescivit et praedestinavit ? Quis tollit praedestinationem Dei? Ante mundi constitutionem vidit nos, fecit nos, emendavit nos, misit ad nos, redemit nos: hoc eius consilium manet in aeternum, haec eius cogitatio manet in saecula saeculorum. Fremuerunt gentes tunc aperte fluctuantes et saevientes, contabescant nunc tamquam inclusae et congregatae in utrem: habuerunt liberas audacias, habeant truces et amaras cogitationes. Quando possunt destruere quod ille cogitavit, et manet in aeternum? Quomodo homo fiat melior.
15. (v 12.] Quid est autem hoc? Beata gens Quis est qui non hoc audito erigat se? Amant enim omnes beatitudinem: et ideo perversi sunt homines quia mali volunt esse, miseri nolunt: et cum sit malitiae individua comes miseria, isti perversi non solum mali esse volunt, et miseri nolunt quod fieri non potest; sed ideo volunt mali esse, ne miseri sint. Quid est hoc quod dixi: Ideo volunt mali esse, ne miseri sint? Considerate hoc paululum in omnibus hominibus qui mala faciunt, beati semper esse volunt. Furtum facit: quaeris, quare? Propter famem, propter necessitatem. Ergo ne miser sit, malus est; et ideo miserior est, quia malus est. Depellendae ergo miseriae causa, et acquirendae beatitudinis causa, faciunt omnes homines quidquid vel boni faciunt vel mali: semper ergo beati esse volunt. Sive male viventes, sive bene viventes, beati esse volunt: et non contingit omnibus quod omnes esse volunt. Omnes enim beati esse volunt, non autem erunt nisi illi qui iusti esse voluerint. Et ecce nescio quis ut male faciat beatus vult esse. Unde? Ex pecunia, ex argento et auro, ex praediis, fundis, domibus, mancipiis, pompa saeculi, honore volatico et perituro. Habendo aliquid volunt beati esse: quaere ergo quid habeas, ut beatus sis. Cum enim beatus fueris, melior utique eris, quam cum miser es. Fieri autem non potest ut res deterior te faciat meliorem. Homo es, deterius te est quidquid cupis, quo beatus esse desideras. Aurum, argentum, quaelibet corpora, quibus inhias acquirendis, possidendis, fruendis, inferiora sunt te. Tu melior es tu potior es: et utique vis melior esse quam es, cum beatus esse vis, quia miser es. Melius est enim utique beatum esse, quam miserum. Vis esse melior te: et quaeris, perquiris per quae id fiat, deteriora te. Quidquid quaesieris in terra, deterius est quam tu. Hoc omnis homo optat amico suo, sic eum adiurat: Sic melior sis, sic meliorem te videamus, sic de te meliore gaudeamus. Quod amico optat, hoc et ipse vult. Accipe ergo fidele consilium. Melior te vis esse, novi, omnes novimus, omnes volumus: quaere quod est melius te, ut inde efficiaris melior te. Melior est qui fecit caelum et terram.
16. Intuere nunc coelum et terram: non tibi sic pulchra corpora placeant, ut eis fieri beatus velis. In animo est quod quaeris. Beatus enim esse vis: ipso animo tuo quaere quid sit melius. Cum enim duo sint quaedam, hoc est, animus et corpus, eo quod istis duobus illud melius sit quod animus dicitur, potest corpus tuum melius fieri per meliorem, quia subiectum est corpus animo. Potest ergo melius fieri corpus tuum per animum tuum: ut cum fuerit iustus animus tuus, sit postea immortale etiam corpus tuum. Per animi enim illuminationem meretur corpus incorruptionem, ut fiat inferioris reparatio per meliorem. Si ergo corporis tui bonum animus tuus est, quia corpore tuo melior est; cum quaeris bonum tuum, illud quaere quod melius est animo tuo. Quid est autem animus tuus? Attende, ne forte contemnens animum tuum, et putans nescio quid esse vile et abiectum, viliora quaeras quibus beatificetur animus tuus. In animo tuo est imago Dei, mens hominis capit eam. Accepit eam, et inclinando se ad peccatum decoloravit eam. Ipse ad eam venit reformator, qui erat eius ante formator; quia per verbum facta sunt omnia, et per Verbum impressa est haec imago. Venit ipsum Verbum, ut audiremus ab Apostolo: Reformamini in novitate mentis vestrae. Iam ergo superest, ut quaeras quid sit melius quam animus tuus. Quid erit, obsecro, nisi Deus tuus? Non invenis aliud melius animo tuo; quia cum fuerit perfecta natura tua, Angelis aequabitur. Iam supra non est nisi Creator. Erige te ad illum, noli desperare, noli dicere: Multum est ad me. Magis multum est ad te habere forte aurum quod quaeris. Aurum etsi volueris, forte non habebis; Deum cum volueris, habebis: quia et antequam velles venit ad te, et cum aversa voluntate esses vocavit te, et cum conversus esses terruit te, et cum territus confitereris consolatus est te. Iste qui tibi praestitit omnia, iste qui fecit ut esses, qui cum his qui tecum sunt etiam malis praestat solem, praestat pluviam, praestat fructus, fontes, vitam, salutem, tantas consolationes, servat tibi aliquid quod non det nisi tibi. Quid est autem quod tibi servat, nisi se? Pete aliud, si melius inveneris: se tibi servat Deus. Avare, quid inhias coelo et terrae? Melior est qui fecit coelum et terram: ipsum visurus, ipsum habiturus es. Quid quaeris ut tua sit illa villa, et transiens per illam dicis: Beatus cuius est possessio ista? Hoc dicunt quam multi qui transeunt per illam: et tamen cum dixerint, et transeunt per illam, possunt caput agitare et suspirare, numquid et possidere? Sonat cupiditas, sonat iniquitas: sed non concupiscas rem proximi tui. Beatus cuius est illa villa, cuius est domus ista, cuius est ager iste. Compesce iniquitatem, audi veritatem: Beata gens cuius est. Quid? Iam nostis quid dicturus sum. Ergo desiderate ut habeatis, tunc demum beati eritis. Hoc solo beati eritis: re meliore quam vos estis, meliores eritis. Deus est, inquam, melior te, qui fecit te. Beata gens cuius est Dominus Deus eorum. Hoc ama, hoc posside, hoc cum vis habebis, hoc gratis habebis.
17. Beata gens cuius est Dominus Deus eorum. Noster Deus! Cuius enim non est Deus? Non plane omnium eodem modo. Noster magis, noster qui vivimus de illo tamquam de pane nostro. Ipse sit haereditas nostra, possessio nostra. An forte temere dicimus faciendo nobis Deum possessionem, cum sit Dominus, cum sit Creator? Non est ista temeritas: affectus est desiderii, et dulcedo spei. Dicat anima, omnino secura dicat: Deus meus es tu; qui dicit animae nostrae: Salus tua ego sum. Dicat, secura dicat: non faciet iniuriam cum hoc dixerit: imo faciet si non dixerit. Arbores volebas habere quibus beatus esses? Audi Scripturam dicentem de sapientia: Lignum vitae est omnibus possidentibus eam. Ecce possessionem nostram dixit esse sapientiam. Sed ne putes ipsam sapientiam, quia possessionem tuam dixit Scriptura, aliquid esse quod sit te inferius, sequitur et adiungit: Et incumbentibus in eam velut in Dominum, tuta. Ecce Dominus tuus factus est tibi quasi baculus: securus homo incumbit, quia ille non succumbit. Dic ergo securus, possessio tua est, possidentibus eam. Scriptura dixit, implevit fiducia dubitationem tuam: dic securus, ama securus, spera securus. Tua etiam illa verba sint in psalmo: Dominus pars haereditatis meae. Beati erimus Deum possidendo.
18. Ergo inde beati erimus, Deum possidendo. Quid ergo? Nos possidebimus cum, et ille non nos possidebit? Unde ergo Isaias: Domine, posside nos ? Possidet ergo, et possidetur, et totum propter nos. Non enim quomodo, ut nos ex illo beati simus, possidetur a nobis, ita et ille, ut beatus sit, possidet nos. Et possidet, et possidetur, non ob aliud nisi ut nos beati simus. Possidemus eum, et possidet nos; quia colimus eum et colit nos. Colimus eum tamquam Dominum Deum, colit nos tamquam terram suam. Quia colimus eum, nemo dubitat; quia colit nos, quis nobis indicat? Ille qui ait: Ego sum vitis, vos estis sarmenta, Pater meus agricola est. Ecce et in isto psalmo utrumque nobis dicitur, utrumque nobis indicatur. Iam dixit quia possidemus eum: Beata gens cuius est Dominus Deus eorum. Cuius est fundus iste? Illius. Cuius ille? Illius. Cuius est iste? Dicamus de Deo, dicamus cuius est. Et quomodo nobis solet responderi, quando de fundis et de praediis aliquibus amplis atque amoenissimis quaerimus: Est quidam senator, et illud aut illud vocatur, cuius est ista possessio: et dicimus: Beatus ille homo. Sic si quaeramus: Cuius est Deus iste? Est quaedam beata gens cuius est: nam Dominus Deus eorum est. Et non sicut senator ille possidet fundum suum, non autem possidetur a fundo suo, sic et Deus gentis huius. Unde ut eius simus, laborare debemus: sed alterutrum se possident. Audistis quia gens possidet eum: Beata gens, cuius est Dominus Deus eorum. Audite quia et ille possidet illam: Populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi. Beata gens possessione sua, beata haereditas possessore suo, populus quem elegit Dominus in haereditatem sibi.
19. (v 13.] De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum Omnes hic ita accipe, ut gentis illius omnes intellegas illam haereditatem tenentes, vel illam haereditatem existentes. Haereditas est enim Dei ipsi omnes. Et ipsos omnes de coelo respexit Dominus, et vidit eos ille qui ait: Cum esses sub arbore fici, vidi te. Vidit enim eum quia miseratus est eum. Unde plerumque rogantes misericordiam, dicimus homini: Vide me. Et de illo qui te contemnit quid dicis? Non me videt. Est ergo quaedam visio miserantis, non visio punientis. Illa visio ad peccata animadversio est: quae ille peccata non vult videri, qui dicit: Averte faciem tuam a peccatis meis. Quod vult ignosci, non vult agnosci: Averte, inquit, faciem tuam a peccatis meis. Cum ergo averterit faciem suam a peccatis tuis, non videbit te? Et unde alibi dicit: Ne avertas faciem tuam a me ? Ergo avertat a peccatis tuis, non avertat a te: videat te, misereatur tui, subveniat tibi. De coelo respexit Dominus, vidit omnes filios hominum: pertinentes ad Filium hominis.
20. (v 14.] De praeparato habitaculo suo: quod sibi praeparavit. Vidit nos de Apostolis, vidit nos de praedicatoribus veritatis, vidit nos de Angelis, quos ad nos misit. Haec omnia domus eius, haec omnia habitaculum eius: quia haec omnia coeli qui enarrant gloriam Dei. Vidit omnes filios hominum; de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram. Ipsi sunt, sui sunt, gens illa est beata, cuius est Dominus Deus eorum; populus ille est, quem elegit Dominus in haereditatem sibi: quia per omnes terras est, et non est in parte.
Respexit super omnes qui habitant terram.
21. (v 15.] Qui finxit singillatim corda eorum. Manu gratiae suae, manu misericordiae suae finxit corda, plasmavit corda nostra, finxit singillatim, singula quaedam corda dans nobis, quae tamen non dirimant unitatem. Quomodo singillatim membra formata sunt omnia, singillatim habent opera sua, et tamen in unitate corporis vivunt; manus facit quod oculus non facit, auris id valet quod nec oculus nec manus valet; omnia tamen in unitate operantur, et manus et oculus et auris diversa faciunt, nec sibi adversantur: sic et in Christi corpore singuli homines, tamquam membra singula donis suis gaudent, quia ille qui elegit populum in haereditatem sibi, finxit singillatim corda eorum. Numquid enim omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes doctores? numquid omnes dona habent sanitatum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, alii fides secundum eumdem Spiritum, alteri dona curationum. Quare? Quia finxit singillatim corda eorum. Quomodo autem in membris nostris diversa sunt opera, sed sanitas una: sic in omnibus membris Christi diversa munera, sed caritas una. Qui finxit singillatim corda eorum.
22. Qui intellegit omnia opera eorum. Intellegit quid est? Secretius et interius videt. Habes in psalmo: Intellege clamorem meum. Non enim quasi vocibus opus est, ut perveniat aliquid ad aures Dei. Occultus visus intellectus vocatur. Expressius dixit, quam si diceret: Videt omnia opera eorum: ne tunc putares videri opera ista, quando et tu vides opus hominis. Homo factum hominis moto eius corpore videt, Deus autem in corde videt. Quia ergo intus videt, dictum est, intellegit omnia opera eorum. Dant duo pauperibus; unus sibi mercedem quaerit coelestem, alius humanam laudem: tu in duobus unam rem vides, Deus duas intellegit; intus enim intellegit et intus agnoscit, fines ipsorum videt, intentiones ipsas videt.
Qui intellegit omnia opera eorum.
1. 23. (v 16.] Non salvus fiet rex per multitudinem virtutis suae. Ad Dominum omnes, in Deo omnes. Spes tua Deus sit, fortitudo tua Deus sit, firmitas tua Deus sit, exoratio tua ipse sit, laus tua ipse sit, finis in quo requiescas ipse sit, adiutorium cum laboras ipse sit. Audi veritatem: Non salvus fiet rex per multitudinem virtutis suae: nec gigans salvus erit in multitudine fortitudinis suae. Gigans superbus aliquis est, extollens se adversus Deum, velut quia est ipse aliquid in se et per se. Non fit iste salvus in multitudine virtutis suae.
2. 24. (vv 17.18.] Sed equum habet magnum, fortem, validum, velocem; potest si aliquid ingruerit, cito illum de periculo liberare? Non fallatur, audiat quod sequitur: Mendax equus ad salutem. Intellexistis quid dictum sit: Mendax equus ad salutem? Non tibi promittat equus tuus salutem: si tibi promiserit, mentietur. Si enim Deus voluerit, liberaberis: si Deus noluerit, cadente equo altius cades. Non ergo putetis dictum: Mendax equus ad salutem, quasi mendax iustus ad salutem, quod velut iusti ad salutem mentiantur. Non est enim scriptum aequus, quod ab aequitate dicitur; sed equus, animal quadrupes. Hoc graecus codex indicat. Et redarguuntur mala iumenta, homines qui sibi quaerunt occasiones mendaciorum: cum Scriptura dicat: Os quod mentitur, occidit animam ; et; Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Quid est ergo: Mendax equus ad salutem? Mentitur tibi equus quando promittit salutem. Numquid equus alicui loquitur, et promittit salutem? Sed cum tu vides equum bene formatum, bonis viribus, magno cursu praeditum, ista omnia velut promittunt tibi de illo salutem: sed fallunt, si Deus non tuetur, quia Mendax equus ad salutem. Equum accipe etiam figurate quamlibet amplitudinem saeculi huius, quemlibet honorem in quem superbus ascendis: quo altius ingrederis, eo te non tantum celsiorem, sed etiam tutiorem falso putas. Quomodo enim te deiciat nescis, tanto elisum gravius, quanto sublimius ferebaris. Mendax equus ad salutem: in abundantia autem virtutis suae non erit salvus. Et unde erit salvus? Non de virtute, non de viribus, non de honore, non de gloria, non de equo. Et unde? Quo ibo? Ubi inveniam unde salvus sim? Noli diu quaerere, noli longe. Ecce oculi Domini super timentes eum. Videtis quia ipsi sunt quos prospexit de habitaculo suo. Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes super misericordiam eius: non de meritis suis, non de virtute, non de fortitudine, non de equo, sed de misericordia eius. Tempus famis est modo.
1. 25. (v 19.] Ut eruat a morte animas eorum. Vitam aeternam promittit. Quid in ista peregrinatione? numquid deserit? Vide quid sequitur: Et alat eos in fame. Tempus famis est modo, tempus saturitatis post erit. Qui nos in fame huius corruptionis non deserit, immortales factos quomodo satiabit? Sed quamdiu tempus est famis, tolerandum est, durandum est, perseverandum est usque in finem. Iam currenda sunt omnia, quia et via est plana, et cogitandum est quid portemus. Adhuc quidem spectatores in amphitheatro forte insaniunt, et in sole sedent: et nos si stamus, tamen in umbraculo sumus, et utiliora et pulchriora sunt quae spectamus. Spectemus pulchra, et a pulchro spectemur. Spectemus nos mente ea quae dicuntur in sensibus divinarum Scripturarum, et gaudeamus tali spectaculo. Spectator autem noster quis est? Ecce oculi Domini super timentes eum, sperantes in misericordia eius: ut eruat a morte animas eorum, et alat eos in fame.
2. 26. (v 20.] Sed propter peregrinationis tolerantiam quamdiu fames est, et exspectamus in via refici, ne deficiamus; quid nobis imponitur, vel quid profiteri debemus? Anima nostra patiens erit Domino. Secura exspectabit misericorditer promittentem, misericorditer et veraciter exhibentem: et donec exhibeat, quid agamus? Anima nostra patiens erit Domino. Sed quid, si in ipsa patientia non durabimus? Imo plane durabimus: Quoniam adiutor et protector noster est. Adiuvat in pugna, protegit ab aestu, non te deserit, tolera, dura. Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
1. 27. (v 21.] Et quid cum perduraveris, cum patiens fueris, cum usque ad finem perveneris, quid tibi erit? Qua mercede toleras? utquid tanta dura tamdiu pateris? Quoniam in ipso laetabitur cor nostrum, et in nomine sancto eius speravimus. Spera hic, ut laeteris ibi: esuri et siti hic, ut epuleris ibi.
2. 28. (v 22.] Hortatus est ad omnia, implevit nos gaudio spei, proposuit nobis quid amemus, in quo solo et de quo solo praesumamus: post haec fit oratio brevis et salubris: Fiat misericordia tua, Domine, super nos. Et quo merito? Sicut speravimus in te. Fui quibusdam onerosus; sentio: quibusdam autem etiam cito terminavi sermonem; et hoc sentio: ignoscant infirmi fortioribus, et pro infirmis deprecentur fortiores. In uno corpore omnia membra simus, a capite nostro vegetemur: et in illo spes nostra est, et in illo fortitudo nostra est. Non dubitemus exigere de Domino Deo nostro misericordiam; vult omnino exigi se. Non enim turbabitur dum exigitur, aut omnino angustabitur, quomodo ille a quo petis quod non habet, aut quod parum habet, et timet dare ne minus habeat. Vis nosse quomodo tibi eroget Deus misericordiam? Tu eroga caritatem: videamus si finis, dum erogas. Quanta est ergo opulentia in ipsa summitate, si potest tanta esse in imagine? Omnes homines sunt fratres.
29. Ergo, fratres, ad hanc maxime exhortamur vos caritatem, non solum in vos ipsos, sed in eos etiam qui foris sunt, sive adhuc pagani, nondum credentes in Christum, sive divisi a nobis, nobiscum caput confitentes et a corpore separati. Doleamus illos, fratres, tamquam fratres nostros. Velint nolint, fratres nostri sunt. Tunc esse desinent fratres nostri, si desierint dicere, Pater noster. Dixit de quibusdam propheta: His qui dicunt vobis: Non estis fratres nostri; dicite: Fratres nostri estis. Circumspicite de quibus hoc dicere potuerit: numquid de Paganis? Non, neque enim dicimus eos fratres nostros secundum Scripturas et ecclesiasticum loquendi morem. Numquid de Iudaeis qui in Christum non crediderunt? Legite Apostolum, et videte quia fratres quando dicit Apostolus sine aliquo additamento, non vult intellegi nisi Christianos: Non est autem subiectus, inquit, frater aut soror in huiusmodi : cum diceret de coniugio, fratrem et sororem dixit christianum vel christianam. Item dicit: Tu autem quid iudicas fratrem tuum, aut tu quid spernis fratrem tuum? Et alio loco: Vos, inquit, iniquitatem facitis et fraudatis, et hoc fratribus. Isti ergo qui dicunt: Non estis fratres nostri, paganos nos dicunt. Ideo enim et rebaptizare nos volunt, dicentes nos non habere quod dant. Unde consequens est error ipsorum, ut negent nos fratres suos esse. Sed quare nobis dixit propheta: Vos dicite illis: Fratres nostri estis: nisi quia nos in eis agnoscimus quod non repetimus? Illi ergo non agnoscendo baptismum nostrum, negant nos esse fratres: nos autem non repetendo ipsorum, sed agnoscendo nostrum, dicimus eis: Fratres nostri estis. Dicant illi: Quid nos quaeritis, quid nos vultis? Respondeamus: Fratres nostri estis. Dicant: Ite a nobis, non vobiscum habemus rationem. Nos prorsus vobiscum rationem habemus: unum Christum confitemur, in uno corpore, sub uno capite esse debemus. Quid ergo me quaeris, ait, si perii? Magna absurditas, magna vesania. Quid me quaeris, si perii? Quare quaererem, nisi quia periisti? Si ergo perii, inquit, quomodo sum frater tuus? Ut dicatur mihi de te: Frater tuus mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Adiuramus ergo vos, fratres, per ipsa viscera caritatis, cuius lacte nutrimur, cuius pane solidamur, per Christum Dominum nostrum, per mansuetudinem eius, adiuramus vos (tempus est enim ut impendamus in eos magnam caritatem, abundantem misericordiam in deprecando Deum pro illis, ut aliquando det illis sensum sobrium, ut resipiscant, et videant se, quia non habent omnino quod dicant contra veritatem: non eis remansit nisi sola infirmitas animositatis, quae tanto est languidior, quanto se maiores vires habere existimat) pro infirmis, pro carnaliter sapientibus, pro animalibus et carnalibus, tamen pro fratribus nostris, eadem sacramenta celebrantibus, etsi non nobiscum, eadem tamen; unum Amen respondentibus, etsi non nobiscum, unum tamen; medullas caritatis vestrae fundatis Deo pro eis. Aliquid enim pro salute ipsorum egimus in concilio, quod explicari vobis hodie iam tempus non sufficit. Unde exhortamur vos ut alacriores et numerosiores (audient enim a vobis fratres nostri qui nunc non adsunt) conveniatis crastino die ad basilicam Tricliarum.
Aug. in Psalmos enar. 32