Aug. in Psalmos enar. 34

IN PSALMUM 34 ENARRATIO. Sermo 1

34
(
Ps 34)

1. (vv 1.2.] Psalmum istum nobis a iubentibus fratribus et coepiscopis meis impositum esse ad tractandum, noverit caritas vestra. Voluerunt ut hinc omnes aliquid audiamus. Ab illo enim omnes audimus, a quo pariter discimus, et in cuius schola condiscipuli sumus. Titulus ipsius moram nobis non facit; brevis est enim, et ad intellegendum, maxime nutritis in Ecclesia Dei, non difficilis. Habet enim: Ipsi David. Psalmus ergo ipsi David: David interpretatur Fortis manu, vel desiderabilis. Psalmus ergo manu forti et desiderabili, qui nostram mortem vicit, qui nobis vitam promisit: in hoc enim manu fortis, quia mortem nostram vicit; in hoc desiderabilis, quia vitam aeternam promisit. Quid enim fortius manu hac, quae tetigit loculum, et mortuus resurrexit ? quid fortius manu hac, quae mundum vicit, non ferro armata, sed ligno transfixa? quid autem desiderabilius eo, quem non videntes martyres, mori voluerunt, ut ad illum pervenire mererentur? Ergo psalmus illi: illi cor nostrum, illi lingua nostra digna cantet: si tamen ipse dignabitur donare quod cantet. Nemo illi cantat digna, nisi qui ab illo acceperit quod cantare possit. Denique hoc quod modo cantamus, Spiritu eius dictum est per Prophetam eius, et in eis verbis ubi nos agnoscimus et ipsum. Nec iniuriam facimus, quia dicimus nos et ipsum: quoniam cum esset in coelo, sic clamavit: Quid me persequeris ? cum eum nemo tangeret, et nos in terra laboraremus. Ergo vocem eius audiamus, nunc corporis, nunc capitis. Est enim psalmus iste invocans Deum contra inimicos in tribulationibus huius saeculi: et utique ipse est Christus, tribulato tunc capite, tribulato nunc corpore: tamen per tribulationes omnibus membris suis dans vitam aeternam, quam promittendo desiderabilis factus est. Fide pugnatur et vincitur.

2. Iudica, inquit, Domine, nocentes me, expugna expugnantes me. Si Deus pro nobis, quis contra nos ? Et unde hoc nobis praestat Deus? Apprehende, inquit, arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi. Magnum spectaculum est, videre Deum armatum pro te. Et quod eius scutum? quae arma? Domine, inquit alio loco homo iste qui et hic loquitur, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos. Arma autem eius, quibus non solum nos muniat, sed etiam percutiat inimicos, si bene profecerimus, et nos erimus. Sicut enim nos, ut armemur, ab illo habemus, sic ipse armatur de nobis. Sed ipse de his armatur quos fecit, nos de his armamur quae ab ipso accepimus qui nos fecit. Dicit haec quodam loco arma nostra Apostolus, scutum fidei, et galeam salutis, et gladium spiritus, quod est verbum Dei. Armavit nos talibus armis, qualibus audistis, laudabilibus et invictis, insuperabilibus et splendidis; spiritalibus sane atque invisibilibus, quia et hostes invisibiles expugnamus. Si vides hostem tuum, videantur arma tua. Armamur earum rerum fide quas non videmus, et sternimus hostes quos non videmus. Verumtamen, carissimi, arma ista ne putetis sic esse, ut quasi quod scutum est, semper scutum sit; aut quod galea est, semper galea sit; aut quod lorica est, semper lorica sit. In istis enim armis corporalibus ita est, quamquam et de ferro quae fiunt mutari possint, ut ex gladio fiat securis: tamen ipsum Apostolum videmus dixisse quodam loco, loricam fidei, et alio loco dixisse scutum fidei. Ergo ipsa fides, et lorica potest esse et scutum: scutum est, quia tela inimicorum excipit et repellit; lorica est, quia interiora tua transfigi non sinit. Haec arma nostra: Dei autem quae? Legimus quodam in loco: Erue ab impiis animam meam, frameam tuam ab inimicis manus tuae. Quod superius dixit, ab impiis; hoc sequenti versu, ab inimicis manus tuae; et quod superius dixit, animam meam; hoc sequenti versu, frameam tuam, id est, gladium tuum. Ergo frameam Dei dixit animam suam: Erue, inquit, ab impiis animam meam; id est, ab inimicis manus tuae erue frameam tuam. Apprehendis enim animam meam, et debellas inimicos meos. Et quid est anima nostra, quamvis splendida, quamvis producta, quamvis acuta, quamvis uncta, quamvis luce sapientiae et coruscatione vibrata? Quid est ipsa anima nostra, aut quid potest, nisi Deus illam teneat et pugnet de illa? Nam quaelibet optime facta framea, si non habeat bellatorem, iacet. Dixeramus autem in armis nostris, non quasi aliquid fixum accipi debere, ut quod est res una, ipsa aliud esse non possit: sic et in armis Dei invenimus. Ecce animam iusti dixit frameam Dei: iterum dicit animam iusti esse sedem Dei; anima iusti sedes sapientiae. Ergo quidquid vult, facit de anima nostra. Cum in manu eius est, utatur ea quemadmodum vult.

3. Exsurgat ergo (sic enim invocatus est), apprehendat arma, exsurgat in adiutorium nobis. Unde exsurgat, alio loco etiam dicitur illi ipsa voce: Exsurge, quare obdormis, Domine ? Et quando ille dicitur dormire, nos dormimus: et quando ille dicitur exsurgere, nos excitamur. Nam et Dominus dormiebat in navi; et ideo fluctuabat navis, quia dormiebat Iesus. Nam si illic vigilaret Iesus, non fluctuaret navis. Navis tua, cor tuum: Iesus in navi, fides in corde. Si meministi fidei tuae, non fluctuat cor tuum: si oblitus es fidem tuam, dormit Christus: observa naufragium. Verumtamen quod restat fac, ut si dormierit excitetur; dicas illi: Domine, exsurge, perimus: ut increpet ventos, et fiat tranquillitas in corde tuo. Recedent enim omnes tentationes, aut certe nihil valebunt, quando Christus, hoc est fides tua, vigilaverit in corde tuo. Exsurge ergo quid est? Innotesce, appare, sentire. Exsurge ergo in adiutorium mihi. Vigilemus oportet contra inimicos invisibiles.

4. (v 3.] Effunde frameam, et conclude adversus eos qui me persequuntur. Qui sunt qui te persequuntur? Forte vicinus tuus, aut ille quem laesisti, aut cui fecisti iniuriam, aut qui vult auferre res tuas, aut contra quem praedicas veritatem, aut cuius peccatum obiurgas, aut quem male viventem bene vivendo laedis. Sunt quidem et isti inimici nostri, et persequuntur nos: sed alios docemur inimicos nosse, contra quos invisibiliter dimicamus, de quibus nos admonet Apostolus dicens: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est adversus homines; non adversus eos quos videtis, sed adversus eos quos non videtis; adversus principes et potestates et rectores mundi tenebrarum harum. Cum diceret enim rectores mundi (dicebat quippe de diabolo et angelis eius), cavendum erat ne male intellegerent homines, et putarent a diabolo et daemonibus eius mundum regi. Sed quia mundus dicitur haec fabrica quam videmus, et in peccatoribus dicitur mundus, et in eis qui diligunt mundum, de quibus dictum est: Et mundus eum non cognovit ; et de quibus dictum est: Totus mundus in maligno positus est ; exposuit Apostolus cuius mundi essent rectores, tenebrarum, inquit, harum. Rectores mundi, dico, rectores tenebrarum harum. Rursus cogit nos intellegere quid dixerit, tenebrarum harum. Quarum tenebrarum rectores sunt diabolus et angeli eius? Omnium infidelium, omnium iniquorum, de quibus dictum est: Lux lucet in tenebris, et tenebrae eam non comprehenderunt. Denique ex ipsorum numero credentibus multis, quid dicit idem apostolus? Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Non vis regi a diabolo? Migra ad lucem. Et unde migrabis ad lucem, nisi effundat ille frameam, et eruat te ab inimicis tuis, et a persequentibus te? Quomodo effundit frameam? (Quoniam iam audivimus quid sit framea ipsius: anima enim iusti est.) Abundent iusti, et effunditur framea, et concluditur adversus inimicos. Nam de ipsa effusione frameae monens Apostolus ut iuste vivamus, in consequenti ait: Ut adversarius revereatur, nihil habens de nobis dicere pravum. Conclusum est adversus eum, quia quod loquatur adversus sanctos, non potest invenire.

5. Et unde erunt iusti? Aut quid dicunt inimici qui nos persequuntur? invisibiles illi quid dicunt inimici? isti nihil? Maxime suggeritur humano cordi ab invisibiliter expugnantibus inimicis, quia Deus nobis non est adiutor: ut requirentes alia adiutoria, inveniamur invalidi, et ab inimicis ipsis capiamur. Hoc ergo suggeritur. Contra istas voces maxime vigilare debemus, quae in alio psalmo ostenduntur: Multi insurgunt adversum me, multi dicunt animae meae: Non est salus illi in Deo eius. Contra istas voces quid hic dicitur? Dic animae meae: Salus tua ego sum. Cum dixeris animae meae: Salus tua ego sum, iuste vivet, ut neminem in adiutorium praeter te quaeram. Salus nostra Dominus est.

6. (v 4.] Et quid sequitur? Confundantur et revereantur requirentes animam meam: ad hoc enim illam requirunt, ut perdant. Nam utinam bene quaerant! In alio quippe psalmo hoc reprehendit in hominibus, quia non erat qui requireret animam ipsius: Periit fuga a me, et non est qui requirat animam meam. Quis est ille qui dicit: Non est qui requirat animam meam? Numquid forte ille est, de quo tanto ante praedictum est: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem ? Iam omnia ista ante oculos eorum fiebant, et nemo erat qui requireret animam eius. Invocemus ergo, fratres, ut dicat animae nostrae: Salus tua ego sum; et aperiat aures eius, ut audiat dicentem: Salus tua ego sum. Dicit enim, sed quidam obsurdescunt: unde audiunt potius persequentes inimicos in tribulatione constituti. Si aliquid deest, si in angusto est anima, in inopia temporalium, quaerit auxilium plerumque a daemonibus, arreptitios daemonum vult consulere, sortilegos quaerit: persecutores illam hostes invisibiles adierunt, intraverunt, expugnaverunt, captivaverunt, vicerunt dicendo: Non est salus illi in Deo eius. Obsurduit contra vocem dicentem: Salus tua ego sum. Dic animae meae: Salus tua ego sum, ut confundantur et revereantur requirentes animam meam, cui dicis tu: Salus tua ego sum. Audiam dicentem mihi: Salus tua ego sum. Aliam salutem non requiram, praeter Dominum Deum meum. De creatura mihi salus suggeritur; ab ipso est: et si levo oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi; non tamen a montibus, sed auxilium meum a Domino qui fecit coelum et terram. In ipsis temporalibus angustiis per hominem subvenit Deus; salus tua ipse est. Per angelum subvenit Deus; salus tua ipse est. Omnia illi subiecta sunt, et ad istam quidem vitam temporalem subvenit, alii inde, alii inde: aeternam vitam non dat nisi de se. Ecce in angustiis constituto non subest quod quaeris, sed adest quem quaeris. Et illum quaere qui deesse nunquam potest. Subtrahantur quae dedit; numquid subtrahitur qui dedit? Reddantur quae dederat; numquid ipsae sunt divitiae cum reddita fuerint illa, et non ille qui subtraxerat probando, et reddidit consolando? Consolatur enim quando nobis ista non desunt. Consolatur tamquam in via, sed si nos intellegamus viam: quia tota ista vita, et omnia quibus uteris in hac vita, sic tibi debent esse tamquam stabulum viatori, non tamquam domus habitatori. Memento peregisse te aliquid, restare aliquid: divertisse te ad refectionem, non ad defectionem.

Bona aeterna et temporalia in manu Dei sunt.

7. Sunt qui dicunt: Deus bonus, magnus, summus, invisibilis, aeternus, incorruptibilis, vitam aeternam nobis daturus est, et illam incorruptionem quam in resurrectione promisit; ista vero saecularia et temporalia ad daemones pertinent, et ad potestates illas harum tenebrarum. Dicendo haec, quando amore implicantur harum rerum, dimittunt Deum, quasi ad quem ista non pertineant; et quaerunt nefandis sacrificiis, ac nescio quibus remediis, aut nescio qua hominum illicita persuasione, providere sibi quod temporale est, veluti pecuniam, uxorem, filios, et si qua sunt quae humanam vitam aut consolantur transeuntem, aut impediunt ambulantem. Contra istam opinionem divina providentia vigilante, ut ostenderet Deus ad se pertinere ista omnia, et in sua esse potestate, non solum aeterna quae in futurum promisit, verum etiam temporalia quae in terra dat quibus voluerit, et quando voluerit opportune, sciens cui det, cui non det, tamquam medicus medicamenta, sciens melius morbum aegroti quam ipse aegrotus: ut ergo Deus hoc ostenderet, distribuit tempora Veteris et Novi Testamenti. In Veteri Testamento promissiones sunt rerum terrenarum; in Novo autem, regni coelorum. Pleraque praecepta Deum colendi et recte vivendi, ipsa sunt et ibi et hic: sed quia promissio ibi alia videtur, alia hic; iubentis imperium et obedientia servientis eadem est, sed merces quasi non est eadem. Etenim illis dictum est, ut accipiatis terram promissionis, ut in illa regnetis, ut inimicos vestros superetis, ut ab eis non subiugemini, ut omnia vobis abundent in hac terra, ut filios procreetis. Haec terrena promissa sunt, sed tamen figurata. Fac aliquos sic illa accipere quomodo promissa sunt: et vere multi sic acceperunt. Nam data est terra filiis Israel, datae sunt divitiae, dati sunt filii et sterilibus et aniculis rogantibus Deum, et de ipso solo praesumentibus, et alium sibi adiutorem nec ad ista quaerentibus. Vocem Domini in corde audierunt: Salus tua ego sum. Si ad aeterna, quare non ad temporalia? Ostendit hoc Deus in causa viri illius sancti Iob: quia et ipse diabolus auferendi haec non habet potestatem, nisi cum acceperit a summa illa potestate. Invidere potuit sancto, nocere numquid potuit? Accusare potuit, damnare numquid potuit? Numquid valuit aliquid tollere, numquid vel unguem, numquid vel capillum laedere, nisi Deo diceret: Mitte manum tuam ? Quid est: Mitte manum tuam? Da potestatem. Accepit. Ille tentavit, ille tentatus est. Tentatus tamen vicit, tentator victus est. Deus enim qui diabolo permiserat ut illa tolleret, illum servum suum interius non deseruerat, et ad ipsum diabolum superandum animam servi sui frameam sibi fecerat. Quantum valet hoc? De homine dico. Victus in paradiso, victor in stercore. Ibi victus est a diabolo per mulierem, hic vicit diabolum et mulierem. Locuta es, inquit, tamquam una ex insipientibus mulieribus. Si bona percepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus ? Quam bene audierat: Salus tua ego sum!

8. Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Respice ad homines. Orate, inquit, pro inimicis vestris. Sed hic prophetia est. Et quae figura optandi dicuntur, animo prophetandi explicantur. Illud fiat et illud fiat, nihil est aliud quam hoc et hoc futurum est. Sic ergo audite prophetiam: Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Quid est, confundantur et revereantur? Confundentur et reverebuntur. Factum est enim: multi salubriter confusi sunt, multi reveriti a persecutione Christi ad societatem membrorum eius devota pietate transierunt: et non fieret hoc, nisi confunderentur et revererentur. Ergo bene illis optavit. Sed quia duo sunt genera eorum qui vincuntur: duobus enim modis vincuntur; aut ad hoc vincuntur ut convertantur ad Christum; aut ad hoc vincuntur ut damnentur a Christo: explicata sunt et hic duo ipsa genera, obscure quidem, sed intellectorem desiderant. De his qui convertuntur, accipe quod dictum est: Confundantur et revereantur requirentes animam meam. Avertantur retrorsum. Non praecedant, sed sequantur; non dent consilium, sed accipiant. Nam Petrus praecedere voluit Dominum, quando Dominus de passione sua futura diceret: consilium illi quasi salutis voluit dare, consilium salutis aeger salvatori. Et quid ait Domino de illa futura sua passione confirmanti? Absit a te, Domine, propitius tibi esto, non fiet istud. Praecedere volebat, ut Dominus sequeretur. Et ille quid? Redi retro, satanas.

Praecedendo satanas es, sequendo discipulus eris. Hoc ergo et istis: Avertantur retrorsum, et confundantur, qui cogitant mihi mala. Cum enim coeperint retrorsum sequi, iam non cogitabunt mala, sed desiderabunt bona.

9. (vv 5.6.] Quid alii? Non enim omnes sic vincuntur, ut convertantur et credant: multi in pertinacia remanent, multi spiritus praecedendi servant in corde; et si non exserunt, tamen parturiunt, et ubi locum invenerint, pariunt. De talibus quid sequitur? Fiant tamquam pulvis ante faciem venti. Non sic impii, non sic, sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae. Ventus tentatio est, pulvis iniquus. Quando venerit tentatio, tollitur pulvis; nec stat, nec resistit. Fiant tamquam pulvis ante faciem venti: et angelus Domini tribulans eos. Fiat via eorum tenebrae et lubricum. Horrenda via. Tenebras solas quis non horreat? Lubricum solum quis non caveat? In tenebris et lubrico qua is? ubi pedem figis? Sunt ista duo mala magnae poenae hominum: tenebrae, ignorantia; lubricum, luxuria. Fiat via eorum tenebrae et lubricum: et angelus Domini persequens eos: ut non possint stare. Nam unusquisque in tenebris et lubrico cum viderit quia si pedem moverit, labitur, et lux illi ante pedes non est; vel hoc forte facit, ut exspectet donec luceat: sed ibi est angelus Domini persequens eos. Haec eis futura praedixit, non quasi ut evenirent optavit. Quamquam et Propheta in spiritu Dei sic ea dicat, quomodo illa Deus facit, certo iudicio, bono, iusto, sancto, tranquillo, non perturbatus ira, non amaro zelo, non animo inimicitiarum exercendarum, sed iustitia vitiorum puniendorum; verumtamen prophetia est. Exemplum patientiae nobis praebuit Christus.

10. (vv 7.8.] Unde autem tanta mala ista? Quo merito? Audi, quo merito: Quoniam gratis absconderunt mihi muscipulae suae corruptionem. In ipso capite nostro attendite, hoc fecerunt Iudaei, absconderunt muscipulae suae corruptionem. Cui absconderunt muscipulam? Qui videbat corda abscondentium. Sed tamen erat inter illos ignoranti similis quasi falleretur, cum illi in eo deciperentur, in quo cum falli arbitrabantur. Ideo enim ille tamquam fallebatur inter illos vivens, quia nos inter tales sic victuri eramus, ut sine dubio falleremur. Ille videbat traditorem suum, et elegit illum magis ad opus necessarium. Illius malo magnum bonum operatus est: et tamen inter duodecim electus est, ne ipse duodenarius tam exiguus numerus esset sine malo. Hoc ad exemplum nostrae patientiae, quoniam necesse erat ut inter malos viveremus; necesse erat ut malos, sive scientes, sive nescientes, toleraremus: exemplum patientiae praebuit ne deficias, cum coeperis inter malos vivere. Et quia illa schola Christi in duodecim non defecit, quanto magis nos firmi esse debemus, cum implentur in Ecclesia magna, quae de malorum permixtione praedicta sunt? Neque enim videbat ipsa schola redditum semini Abrahae quod erat promissum, et ipsam aream unde massa quae implebit horreum, processura est. Quare igitur non, cum trituratur, in ea digne palea toleratur, donec ultima ventilatione purgetur? Hoc enim futurum est malis quod audistis. Nemo malus non sibi prius nocet.

11. Sed tamen quid faciendum est? Gratis absconderunt mihi corruptionem muscipulae suae. Quid est, gratis? Quibus nihil mali feci, quibus nihil nocui. Vane exprobraverunt animam meam. Quid est, vane? Falsa dicentes, nihil probantes. Veniat illis muscipula, quam ignorant. Magnifica retributio, nihil iustius. Illi absconderunt muscipulam, ut ego ignorarem: illis veniat muscipula, quam ignorant. Nam ego scio muscipulam ipsorum. Quae autem muscipula illis ventura est? Illa quam ignorant. Audiamus ne forte dicat illam: Veniat illis muscipula, quam ignorant. Forte aliam illi absconderunt, alia illis ventura est? Non: sed quid? Criniculis peccatorum suorum unusquisque constringitur. Inde decipiuntur, unde decipere voluerunt. Inde illis nocebitur, unde nocere conati sunt. Sequitur enim: Et captio quam occultaverunt, comprehendat illos. Tamquam si quisquam veneni calicem praeparet alicui, et oblitus ebibat: et tamquam si foveam fodiat quisquam, in quam quisque inimicus eius in tenebris incidat; et ille oblitus quod foderat, ambulans ea via prior illuc cadat. Prorsus, fratres mei, ita credite, ita certi estote: ita si est in vobis excellentior prudentiae ratio, videte atque perspicite: Nemo malus non sibi prius nocet. Sic enim esse putate malitiam, quomodo ignem. Incendere vis aliquid: illud quod admoves, prius ardet, nisi ardeat, non incendit. Facula est, hanc faculam apponis ut aliquid incendat: numquid non ipsa facula quam apponis, prior ardet, ut aliquid possit incendere? Malitia ergo procedit ex te, et quem prius vastat nisi te? Quo profunditur ramum laedit, ubi radicem habet non laedit? Et quidem dico, quod malitia tua ut alteri non noceat fieri potest: ut autem tibi non noceat, fieri non potest. Nam quid nocitum est sancto viro Iob, de quo praelocuti sumus? Quomodo in alio psalmo dicitur: Sicut novacula acuta fecisti dolum. Quid fit de acuta novacula? Capilli, res superfluae deciduntur. Quid ergo facis ei quem vis nocere? Si nequam tibi ad malum consentiat cui vis nocere, non malitia tua ei nocitura est, sed sua: si autem intus ipse malitia careat, et cor mundum subdat illi voci dicenti: Salus tua ego sum, forinsecus oppugnas, interiorem hominem non expugnas: malitia tamen tua ab interiore tuo procedit, te prius inanem reddit. Tu putris es intus, unde iste vermis processit; intus nihil integrum dereliquit. Et captio quam occultaverunt, comprehendat eos: et in muscipula incidant in ipsa. Non quod putabas forte paulo ante cum audires: Veniat illis muscipula, quam ignorant, id est, quasi aliquid aliud ex occulto inevitabile. In qua ergo? In ipsa iniquitate, quam mihi absconderunt. Nonne hoc factum est Iudaeis? Dominus eorum iniquitatem vicit, illi iniquitate sua victi sunt. Ille surrexit pro nobis, illi mortui sunt in se. Quid a Domino exhortante petere debeamus.

12. (v 9.] Haec ergo malis nocere mihi volentibus: mihi quid? Anima autem mea exsultabit in Domino: tamquam in eo a quo audierit: Salus tua ego sum: tamquam non quaerens alias extrinsecus divitias, tamquam non quaerens circumfluere voluptatibus bonisque terrenis; sed coniugem verum gratis amans, non ab illo volens accipere quod delectet, sed ipsum solum sibi proponens a quo delectetur. Quid enim melius Deo dabitur mihi? Amat me Deus: amat te Deus. Ecce proposuit, pete quod vis. Si tibi Imperator diceret: Pete quod vis, quos tribunatus comitivasque ructares! Quanta tibi proponeres et accipienda et aliis largienda! Deo tibi dicente: Pete quod vis, quid petiturus es? Excute mentem tuam, exsere avaritiam tuam, protende quantum potes, et dilata cupiditatem tuam: non quicumque, sed omnipotens Deus dixit: Pete quod vis. Si possessionum es amator, desideraturus es totam terram, ut omnes qui nascuntur, coloni tui aut servi tui sint. Et quid cum totam terram possederis? Mare petiturus es, in quo vivere tamen non poteris. In hac avaritia te pisces superabunt. Sed forte insulas possidebis. Transcende et haec, pete et aerem quamvis volare non possis: porrige cupiditatem tuam usque ad coelum, dic tuum esse solem, lunam, stellas, quia ille qui fecit omnia dixit: Pete quod vis: tamen nihil invenies carius, nihil invenies melius, quam ipsum qui fecit omnia. Ipsum pete qui fecit, et in illo et ab illo habebis omnia quae fecit. Omnia cara sunt, quia omnia pulchra sunt: sed quid illo pulchrius? Fortia sunt: sed quid illo fortius? Et nihil magis vult dare quam se. Si aliquid inveneris melius, pete. Si aliud petieris, iniuriam facies illi, et damnum tibi, praeponendo illi quod fecit, cum velit seipsum tibi dare qui fecit. In hoc amore dixit illi anima quaedam: Numquid ipse es pars mea, Domine ? id est, tu es pars mea. Eligant sibi qui volunt quid possideant, faciant sibi partes de rebus: Pars mea tu es, te mihi elegi. Et iterum: Dominus pars haereditatis meae. Possideat te, ut possideas illum: eris praedium ipsius, eris domus ipsius. Possidet ut prosit, possidetur ut prosit. Numquid ut aliquid ei tu prosis? Nam dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges. Anima autem mea exsultabit in Domino. Delectabitur super salutare eius. Salutare Dei Christus est. Quoniam viderunt oculi mei salutare tuum.

Ne quaeramus omnia sed eum qui creavit omnia.

13. (v 10.] Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Quis digne de his verbis aliquid dicat? Ego puto tantum pronuntianda esse, non exponenda. Quid quaeris illud aut illud? Quid simile Domino tuo? Ipsum habes ante te. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua, Domine. Fuerunt persecutores qui dicerent: Adora Saturnum, adora Mercurium. Non colo, inquit, idola.

Domine, quis similis tibi? Illi oculos habent, et non vident; aures habent, et non audiunt. Domine, quis similis tibi, qui fecisti oculum ad videndum, aurem ad audiendum? Sed non colo, inquit, idola, quia faber fecit. Cole arborem et montem: et hoc numquid faber fecit? Et hic: Domine, quis similis tibi? Terrena mihi ostenduntur, tu terrae creator es. Et hinc forte advertunt ad superiorem creaturam, et dicunt mihi: Cole lunam, cole istum solem, qui luce sua, tamquam magna lucerna, de coelo efficit diem. Et hic plane dico: Domine, quis similis tibi? Lunam et stellas tu fecisti, solem dici tu accendisti, coelum tu composuisti. Sunt multa invisibilia meliora. Sed forte et hic dicitur mihi: Angelos cole, Angelos adora. Et hic dicam: Domine, quis similis tibi? Et ipsos Angelos tu creasti. Nihil sunt Angeli, nisi videndo te. Melius est cum ipsis possidere te, quam ipsos adorando cadere a te. O Corpus Christi sancta Ecclesia.

14. Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? O corpus Christi sancta Ecclesia, omnia ossa tua dicant: Domine, quis similis tibi? Et si carnes persecutioni cesserunt, ossa dicant: Domine, quis similis tibi? De iustis enim dictum est: Diligit Dominus omnia ossa eorum, unum ex illis non confringetur. Quam multis iustis in persecutione ossa confracta sunt?

Postremo, iustus ex fide vivit, et Christus iustificat impium. Quomodo autem iustificat, nisi credentem et confitentem? Quia corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Ergo et ille latro, quamvis ex latrocinio ductus ad iudicem, et a iudice in crucem, tamen in ipsa cruce iustificatus est: corde credidit, ore confessus est. Neque enim iniusto et non iam iustificato diceret Dominus: Hodie mecum eris in paradiso : et tamen ossa eius confracta sunt. Nam quando ventum est ut corpora deponerentur causa imminentis sabbati, inventus est Dominus iam exanimis, et non sunt ossa eius comminuta. Illi autem qui vivebant, ut deponerentur, confracta eis sunt crura, ut hoc dolore mortui possent sepeliri. Numquid unius latronis qui perseveravit impius in cruce, confracta sunt ossa, et non etiam illius qui corde credidit ad iustitiam, ore confessus est ad salutem? Ubi est ergo hoc quod dictum est: Custodit Dominus omnia ossa eorum, unum ex his non conteretur ; nisi quia ossa dicuntur in corpore Domini omnes iusti, firmi corde, fortes, nullis persecutionibus et tentationibus cedentes ad consentiendum malo? Et unde possent nullis tentationibus cedere, nisi cum persecutores dixerint: Ecce ille deus, ecce qualis ille deus: veniat ille, liget tibi: ecce est hic nescio quis in monte magnus sacerdos: forte ideo pauper es, quia non te adiuvat ille deus; supplica illi, et adiuvat: forte ideo aegrotas, quia illi non supplicas; supplica illi, et convalesces: forte ideo filios non habes; supplica illi, et habebis. Hic vero si in corpore Domini de ossibus est, repellit omnes istas voces, et dicit: Domine, quis similis tibi? Da, si vis dare, et in hac vita, quod quaero: si autem non vis, tu esto vita mea, quem semper quaero. Hinc ad te libera fronte exeam, si alium adoravero, et te offendero? Cras forte moriturus sum, qua fronte te videbo? Magna misericordia ipsius, et monuit ut bene vivamus, et diem nobis novissimum mortis nostrae abscondit, ne nobis de futuro aliquid promittamus. Facio hodie, et vivo: cras non facio. Quid si te non invenit eras? Dic ergo inter ossa Christi: Domine, quis similis tibi? Omnia ossa mea dicent: Domine, quis similis tibi? Christus quaerendus est qui diabolum vicit.

15. Eruens inopem de manu fortiorum eius, et egenum et pauperem a diripientibus eum. Huc usque psalmus lectus est hodie, huc usque tractandus est; ne in fastidium veniant quae dicta sunt, dum volumus et alia dicere. Sufficiant ergo hodie haec: Eruens inopem de manu fortiorum eius. Quis eruens, nisi qui manu fortis est? Ille David eruet inopem de manu fortiorum eius. Fortior enim fuerat diabolus ad tenendum te, quia ipse vicit cui consensisti. Sed quid fecit manu fortis? Nemo intrat in domum fortis ut vasa eius diripiat, nisi prius alligaverit fortem. Potestate sua sacratissima, magnificentissima, alligavit diabolum, effundendo frameam ad concludendum eum, ut eruat inopem et egenum, cui non erat adiutor. Quis enim adiutor tibi, nisi Dominus cui dicis: Domine, adiutor meus et redemptor meus ? Si de tuis viribus praesumere volueris, inde cades unde praesumpseris: si de alterius, dominari vult, non subvenire. Ille ergo unus quaerendus est, qui et redemit, et liberos fecit, et sanguinem suum ut eos emeret dedit, et servos suos fratres fecit.





IN PSALMUM 34 ENARRATIO. Sermo 2. Tres erant in cruce, unus Salvator, alius salvandus, alius damnandus.

342
(
Ps 34)

1. Ad reliqua psalmi intendamus animum, Dominumque et Deum nostrum, et de sanitate intellegendi, et de fructu bene agendi deprecemur. Quo usque hesterno die disputatum sit, credo meminisse Caritatem vestram: ex ipso loco hodie sumamus exordium. Intellegimus enim hic vocem Christi; vocem scilicet capitis et corporis Christi. Christum cum audis, noli sponsum a sponsa separare, et intellege magnum illud sacramentum: Erunt duo in carne una. Si duo in carne una, quare non et in voce una? Non enim tentationes caput hic pertulit, et corpus non perfert: aut vero fuit causa patiendi capiti, nisi ut corpori praeberet exemplum. Dominus enim voluntate passus est, nos necessitate: ille miseratione, nos conditione. Proinde illius voluntaria passio, nostra est necessaria consolatio; ut quando talia forte perpetimur, intueamur caput nostrum, ut eius exemplo commoniti dicamus nobis: Si ille, quid nos? Et quemadmodum ille, ita et nos. Quantumlibet enim saevierit inimicus, usque ad mortem corporis accedere potuit: quod corpus nec ipsum exstinguere potuit in Domino, quia tertio die resurrexit. Quod in illo factum est die tertio, hoc in nostro in fine saeculi. Spes resurrectionis nostrae differtur, numquid aufertur? Cognoscamus hic ergo voces Christi, carissimi, et separemus eas a vocibus impiorum. Voces sunt enim corporis persecutionem angustiasque et tentationes in hoc saeculo patientis. Sed quoniam multi hic patiuntur, et pro peccatis et pro sceleribus suis; magna vigilantia discernenda est causa, non poena. Sceleratus enim potest habere martyris similem poenam, sed tamen dissimilem causam. Tres erant in cruce, unus Salvator, alius salvandus, alius damnandus: omnium par poena, sed impar causa. Quo senso Dominus ignoret persecutores.

2. (vv 11.12.] Dicat ergo caput nostrum: Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Nos autem dicamus capiti nostro: Domine, quid ignorabas? Itane tu aliquid ignorabas? Nonne et interrogantium corda noveras? nonne eorum dolos ante prospexeras? nonne in eorum manus te sciens dederas? nonne ut ab eis patereris veneras? Quid ergo ignorabas? Ignorabat peccatum: et hoc peccatum ignorabat, non quasi non iudicando, sed non committendo. Sunt huiusmodi locutiones etiam quotidianae, cum dicis de aliquo: Non novit stare, hoc est, quia non stat: et: Non novit benefacere, quia non benefacit. Non novit malefacere, quia non malefacit. Quod alienum est ab opere, alienum est a conscientia: quod alienum est a conscientia, alienum videtur et a scientia. Ita dicitur Deus nescire, quomodo ars non novit vitia; et tamen per artem cognita diiudicantur. Hoc ergo nobis caput nostrum interrogantibus ex ipsius Evangelii sui veritate respondet, cum dixerimus, Domine, quid ignorabas? quid tu potuisti interrogari quod nesciebas? Respondet: Iniquitates ignorabam, de iniquitatibus interrogabar. Habes in Evangelio, si non me credis ignorare iniquitates, quia et ipsos iniquos ignoro, quibus in fine dicturus sum: Non novi vos, recedite a me qui operamini iniquitatem. Numquid non noverat quos damnabat? aut potest iuste damnare, nisi bonus cognitor? Et tamen bonus cognitor non est mentitus, dicendo: Non novi vos: id est, non coaptamini corpori meo, non haeretis regulis meis: vitia estis; ego autem ars ipsa sum quae non habet vitium, et in qua quisque non discit nisi non facere vitium. Insurgentes testes iniqui, quae ignorabam interrogabant me. Quid sic ignorabat Christus, quam blasphemare? Hinc interrogabatur a persecutoribus, et quia verum dixit, blasphemasse iudicatus est. Sed a quibus? De quibus sequitur: Retribuebant mihi mala pro bonis, et sterilitatem animae meae. Ego attuli fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem; ego vitam, ipsi mortem; ego honorem, ipsi contumelias: ego medicinam, ipsi vulnera; et in his omnibus quae retribuebant, utique sterilitas erat. Hanc sterilitatem in arbore maledixit, ubi fructum cum quaereret non invenit. Folia erant, et fructus non erant: verba erant, et facta non erant. Vide in verbis numerositatem, et in factis sterilitatem: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras. Tales erant qui Christum quae ignorabat interrogabant. Cilicium Christi carnis suae mortalitas.

3. (v 13.] Ego autem cum mihi molesti essent, induebam me cilicio: et humilabam in ieiunio animam meam: et oratio mea in sinum meum convertetur. Docemur quidem, fratres, quia pertinemus ad corpus Christi, quia sumus membra Christi : et admonemur in omni tribulatione nostra, non cogitare quemadmodum respondeamus inimicis, sed quemadmodum orando Deum propitiemus, et maxime ne tentatione vincamur; deinde, ut etiam illi qui nos persequuntur, ad sanitatem iustitiae convertantur. Nullum maius, nullum melius negotium est in tribulatione, quam recedere ab eo strepitu, qui foris est, et ire in interiora mentis secretaria ; ibi Deum invocare, ubi nemo videt gementem et subvenientem; illius cubiculi adversus omnem extrinsecus illatam molestiam ostium claudere, humilare seipsum in confessione peccati, magnificare et laudare Deum, et corripientem et consolantem: prorsus hoc omni modo tenendum est. Verumtamen in corpore hoc dixerimus, id est in nobis: in Domino autem nostro Iesu Christo quid tale agnoscimus? Evangelio perspecto et diligentissime perscrutato, non invenimus Dominum in aliqua passione et tribulatione sua induisse se cilicio. Ieiunasse quidem eum legimus postea quam baptizatus est: cilicium ibi nullum audivimus, nullum legimus: ieiunasse autem nondum Iudaeis persequentibus, sed diabolo tentante. Non eo tempore dico ieiunasse Dominum, quando eum interrogabant quae ignorat, et quando retribuebant mala pro bonis, insectando, persequendo, tenendo, flagellando, vulnerando, occidendo: sed tamen in his omnibus, fratres, si aliquantulum pia curiositate levemus velum, et interiora huius Scripturae oculo cordis intento rimemur, invenimus et hoc fecisse Dominum. Cilicium fortasse appellat carnis suae mortalitatem. Quare cilicium? Propter similitudinem carnis peccati. Apostolus enim dicit: Misit Deus Filium suum in similitudinem carnis peccati, ut de peccato damnaret peccatum in carne : hoc est, Filium suum induit cilicio, ut de cilicio damnaret hoedos. Non quia peccatum erat, non dico in Verbo Dei, sed nec in ipsa quidem dico anima sancta et mente hominis, quem sibi ad unitatem personae Verbum Dei et Sapientia coaptaverat; sed nec in ipso corpore peccatum ullum erat, sed similitudo carnis peccati erat in Domino; quia mors non est nisi de peccato, et utique corpus illud mortale erat. Nam nisi mortale esset, non moreretur; si non moreretur, non resurgeret; si non resurgeret, exemplum vitae aeternae nobis non demonstraret. Ergo sic dicitur mors peccatum, quae facta est peccato, quomodo dicitur lingua graeca, lingua latina, non ipsum membrum carnis, sed quod fit per membrum carnis. Nam lingua in membris nostris unum est de caeteris, sicut oculi, nasus, aures, et caetera: lingua autem graeca, verba graeca sunt: non quia verba lingua, sed quia verba per linguam. Dicis de aliquo: Agnovi faciem ipsius, de membro corporis loquens: et dicis etiam: Agnovi manum ipsius absentis, non manum in corpore, sed scripturam quae facta est per manum quae erat in corpore. Sic ergo peccatum Domini, quod factum est de peccato, quia inde carnem assumpsit, de massa ipsa quae mortem meruerat ex peccato. Etenim ut celerius dicam, Maria ex Adam mortua propter peccatum, Adam mortuus propter peccatum, et caro Domini ex Maria mortua est propter delenda peccata. Hoc cilicio se induit Dominus: et ideo non est agnitus, quia sub cilicio latitabat. Cum mihi, inquit, molesti essent, induebam me cilicio: id est, illi saeviebant, ego latebam. Si enim latere nollet, nec mori posset, quandoquidem uno temporis puncto stillam quamdam potestatis suae, si vel stilla dicenda est, exseruit, quando eum tenere voluerunt, et ad unam eius interrogationem: Quem quaeritis, redierunt omnes retro et ceciderunt. Tantam potestatem in passione non humilaret, nisi sub cilicio lateret.

4. Ergo induebam me cilicio: et humilabam in ieiunio animam meam. Iterum si intelleximus cilicium, quomodo intellegimus ieiunium? Manducare volebat Christus, quando poma quaerebat in arbore, et si inveniret manducaret ? Bibere volebat Christus, quando dixit mulieri Samaritanae: Da mihi bibere, dixit in cruce: Sitio ? Quid esurivit, quid sitivit Christus, nisi bona opera nostra? In illis enim crucifigentibus et persequentibus, quia nulla bona opera invenerat, ieiunabat: retribuebant enim sterilitatem animae ipsius. Nam quale ieiunium ipsius fuit, qui vix invenit unum latronem, quem in cruce gustaret? Apostoli enim fugerant, et se in turba absconderant. Et ille Petrus qui se usque ad mortem Domini perseveraturum esse promiserat, iam ter negaverat, iam fleverat, et adhuc in turba latebat, adhuc timebat ne agnosceretur. Postremo illo viso mortuo, omnes de salute ipsa desperaverunt: quos desperantes invenit post resurrectionem, et locutus cum eis invenit eos dolentes et lugentes, nihil iam sperantes. Nam et ita sunt quidam eorum cum eo locuti, cum diceret: Quid loquimini inter vos? Illi enim de illo loquebantur: Tu solus, inquiunt, peregrinus es in Ierusalem, et non cognovisti quae fecerunt sacerdotes et principes nostri de Iesu Nazareno, qui erat potens in factis et dictis, quomodo eum crucifixerunt et occiderunt? Nos autem sperabamus, quia ipse erat redempturus Israel. In magno ieiunio Dominus remanserat, nisi reficeret quos voraret. Nam refecit eos, consolatus est eos, confirmavit eos, et in corpus suum convertit eos. Fuit ergo et hoc modo in ieiunio Dominus noster. Oremus in abscondito corde.

5. Et oratio mea, inquit, in sinum meum convertetur. In hoc plane versu magnus sinus est, et praestet Dominus ut penetrabilis nobis fiat. In sinu enim secretum agnoscitur. Et quidem, fratres, et nos orare sic bene admonemur in sinu nostro, ubi Deus videt, ubi Deus audit, quo nullus oculus humanus penetrat, quo non videt nisi qui subvenit; ubi oravit Susanna, et cum eius vox ab hominibus non audiretur, a Deo tamen audita est. Et hoc bene admonemur: sed in Domino nostro aliquid plus debemus intellegere, quia et ipse oravit. Et quidem cilicium eius non agnoscimus in Evangelio secundum litteram. Nec ieiunium eius tempore passionis secundum litteram: adeoque ea exposuimus in allegoria et similitudine dicta, ut potuimus. Orationem vero eius et de cruce audivimus: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti ? Sed et ibi nos eramus. Quando enim eum dereliquit Pater, a quo nunquam discessit? Legimus etiam in monte orasse solum Iesum, legimus pernoctasse in oratione; etiam sub tempus ipsius passionis In sinum ergo meum convertetur oratio mea. Nescio quid melius intellegam de Domino: interim nunc quod occurrit, forte melius aliquid postea occurret, vel mihi, vel cuiquam meliori, in sinum meum convertetur oratio mea, hoc intellego dictum, quia in sinu suo habebat Patrem. Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi. In se habebat quem deprecaretur: non erat ab illo longe, quia ipse dixerat: Ego in Patre, et Pater in me est. Sed quia oratio ad ipsum magis hominem pertinet: secundum enim quod Verbum est Christus, non orat, sed exaudit; et non sibi subveniri quaerit, sed cum Patre omnibus subvenit: quid est: Oratio mea in sinum meum convertetur, nisi, in meipso humanitas, in meipso interpellat divinitatem? Propinquare Deo est illi similem fieri.

6. (v 14.] Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam: tamquam lugens et contristatus, ita humilabar. Ad corpus suum respicit: iam nos hic videamus. Quando gaudemus in oratione, quando meus nostra serenatur, non prosperitate saeculi, sed luce veritatis: qui sentit hanc lucem, novit quod dico, et videt hic, agnoscitque quod dictum est: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam. Sic enim tunc anima placet Deo, non longe posita; In illo, inquit, movemur et sumus : quasi fratri, quasi propinquo, quasi amico. Si autem non est talis, ut possit sic gaudere, sic fulgere, sic propinquare, sic adhaerere, et videt longe se inde; faciat quod sequitur: Tamquam lugens et contristatus, ita humilabar. Ut fratrem nostrum, ita complacebam, propinquans dixit: Ut lugens et contristatus, sic humilabar, remotus et longe positus dixit. Quid enim luget, nisi quod desiderat et non habet? Et nonnunquam in uno homine utrumque contingit, ut aliquando propinquet, et aliquando longe fiat: propinquat luce veritatis, longe fit nubilo carnis. Neque enim, fratres, Deo qui ubique est, et nullo continetur loco, aut per loca propinquamus, aut ab illo per loca removemur. Propinquare illi, est similem illi fieri; recedere ab illo, dissimilem illi fieri. Nonne cum vides duas res prope similes, dicis: Propinquat haec illi? Et quando tibi dissimilia demonstrantur, quamvis uno loco et plerumque una manu teneantur, dicis: Longe est haec species ab illa? Ambas tenes, ambas adiungis, et dicis: Longe est haec res ab illa: non utique loco, sed dissimilitudine. Si ergo vis appropinquare, similis esto: si non vis esse similis, longinquabis. Sed cum similis es, gaude; cum dissimilis, geme: ut gemitus excitet desiderium, imo desiderium excitet gemitum, et per gemitum propinques, qui coeperas longinquare. Nonne Petrus propinquavit, quando dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi ? Et rursum idem ipse longe factus est dicendo: Domine, absit a te, non fiet istud. Denique tamquam proximus quid dixit propinquanti? Beatus es, Simon Bariona. Tamquam longinquanti et dissimili quid dixit: Redi retro, satanas. Illi propinquanti: Non tibi revelavit caro et sanguis, inquit, sed Pater meus qui in coelis est : illius lux te perfudit, illius luce fulges. Quando autem longe factus contradixit passioni Domini futurae pro salute nostra: Non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Merito ambas res ponens quidam in psalmo ait: Ego dixi in ecstasi mea: proiectus sum a facie oculorum tuorum. In ecstasi non diceret, nisi propinquaret: ecstasis enim mentis excessus est. Effudit super se animam suam, et propinquavit Deo: et per quamdam nubem, pondusque carnis rursus in terram proiectus, recolens ubi fuisset, et videns ubi esset, dixit: Proiectus sum a facie oculorum tuorum. Ergo: Sicut proximum, sicut fratrem nostrum, ita complacebam, praestet ut fiat in nobis. Quando autem non fit, vel hoc fiat: Tamquam lugens et contristatus, ita humilabar.

7. (v 15.] Et adversus me laetati sunt et convenerunt, in unum. Illi laeti, ego tristis. Sed modo audivimus in Evangelio: Beati qui lugent. Si beati qui lugent, miseri qui rident. Adversus me laetati sunt et convenerunt: congregata sunt in me flagella, et ignoraverunt.

Quoniam quae ignorabam interrogabant me, et ipsi ignoraverunt quem interrogarent. De persecutionibus christianorum.

8. (v 16.] Tentaverunt me, et subsannaverunt me subsannatione. Id est, irriserunt me, insultaverunt mihi: hoc capiti, hoc corpori. Attendite, fratres, ad gloriam Ecclesiae, quae nunc est; respicite opprobria eius praeterita, respicite aliquando undique fugatos esse Christianos, et ubicumque inventos, illusos, caesos, occisos, bestiis obiectos, incensos, laetatos homines adversus illos. Quod capiti, hoc et corpori Sicut enim Domino in cruce, sic corpori ipsius in omni illa quae iam facta est persecutione: nec desinunt etiam nunc persecutiones ipsorum. Ubicumque invenerint christianum, solent insultare, exagitare, irridere, vocare hebetem, insulsum, nullius cordis, nullius peritiae. Quidquid volunt faciant, Christus in coelo est: quidquid volunt faciant, honoravit ille poenam suam, iam crucem suam in omnium frontibus fixit: impius insultare permittitur, saevire non permittitur; sed tamen ex eo quod lingua promit, intellegitur quid gestet in corde. Striderunt in me dentibus suis.

9. (v 17.] Domine, quando respicies? Restitue animam meam ab astutiis eorum, a leonibus unicam meam. Nobis enim tardum est, et ex persona nostra hoc dictum est: Quando respicies? id est, quando videbimus vindictam de his qui nobis insultant? quando illam viduam iudex taedio victus exauditurus est ? Verumtamen iudex noster non taedio, sed amore differt salutem nostram; ratione, non inopia; non quia non potest et modo subvenire, sed ut numerus omnium nostrum usque in finem possit impleri. Et tamen nos ex desiderio quid dicimus? Domine, quando respicies? Restitue animam meam ab astutiis eorum, a leonibus unicam meam: id est Ecclesiam meam a saevientibus potestatibus. Iusti et peccatores in Ecclesia.

10. (v 18.] Denique vis nosse quid sit illa unica? Lege sequentia: Confitebor tibi, Domine, in Ecclesia multa, in populo gravi laudabo te. Plane in Ecclesia multa, confitebor tibi, in populo gravi laudabo te. Fit enim confessio in omni multitudine, sed non in omnibus Deus laudatur: tota multitudo audit confessionem nostram, sed non in omni multitudine laus Dei est. In ista enim omni multitudine, id est in Ecclesia, quae toto orbe terrarum diffusa est, palea est et frumentum: palea volat, frumentum manet; ideo in populo gravi laudabo te. In gravi populo, quem ventus tentationis non aufert, in his Deus laudatur. Nam in palea blasphematur semper. Quando palea nostra attenditur, quid dicitur? Ecce quomodo vivunt Christiani, ecce quid faciunt Christiani; et fit quod scriptum est: Quoniam nomen meum per vos blasphematur in Gentibus. Inique, invide, aream inspicis, qui totus in palea es, non tibi facile grana occurrunt: quaere et invenies populum gravem, in quo Dominum laudes. Vis invenire? Esto talis. Nam si non fueris talis, difficile est ut non omnes tales tibi videantur qualis es: Et comparantes, ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis, non intellegunt: In populo gravi laudabo te.

11. (vv 19-21.] Non insultent mihi qui adversantur mihi inique: insultant enim mihi de palea mea. Qui oderunt me gratis: hoc est, quibus nihil nocui. Et annuentes oculis: hoc est, hypocritae simulati. Quoniam mihi quidem pacifica loquebantur. Quid est, annuentes oculis? Pronuntiantes vultu quod in corde non gestant. Et annuentes oculis qui sunt? Quoniam mihi quidem pacifica loquebantur: et super iram dolose cogitabant. Et dilataverunt in me os suum.

Primo annuentes oculis, leones illi quaerentes rapere et devorare, primo blandientes pacifica loquebantur, et super iram dolose cogitabant. Quae pacifica loquebantur? Magister, scimus quia nullius personam accipis, et in veritate viam Dei doces: Licet dare tributum Caesari, an non licet? Mihi quidem pacifica loquebantur. Quid ergo? Eos tu non agnoscebas, et fallebant te oculis annuentes? Imo agnoscebat; ideo ait: Quid me tentatis, hypocritae? Postea dilataverunt in me os suum, clamantes: Crucifige, crucifige! Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri. Hoc iam insultando: Euge, euge, Prophetiza nobis, Christe. Quomodo simulata erat pax ipsorum, quando tentabant de nummo, sic iam insultatoria laus eorum.

Dixerunt: Euge, euge, viderunt oculi nostri: id est, facta tua, mirabilia tua. Hic est Christus Si ipse est Christus, descendat de cruce, et credimus ei. Alios salvos fecit, seipsum salvum facere non potest. Viderunt oculi nostri. Hoc est totum quod se iactabat, quod se Filium Dei dicebat. Dominus autem patiens haerebat in cruce: non potentiam perdiderat, sed sapientiam demonstrabat. Quid enim illi erat magnum de cruce descendere, qui potuit postea de sepulcro resurgere? Sed cessisse videretur insultantibus: et hoc oportebat, ut resurgens suis se ostenderet, et non illis, in magno sacramento; quia resurrectio ipsius vitam novam significabat, vita autem nova amicis nota est, non inimicis.

12. (v 22.] Vidisti, Domine, ne sileas. Quid est, ne sileas? Iudica. De iudicio etenim dicitur quodam loco: Tacui, numquid semper tacebo ? Et de dilatione iudicii dicitur peccatori: Haec fecisti, et tacui; suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quomodo tacet qui loquitur per Prophetas, qui loquitur ore suo in Evangelio, qui loquitur per Evangelistas, qui loquitur per nos quando verum dicimus? Quid ergo? Silet a iudicio, non a praecepto, non a doctrina. Hoc autem iudicium ipsius invocat quodam modo Propheta, et praedicit: Vidisti, Domine, ne tacueris: id est, quia non silebis, quia necesse est ut iudices. Domine, ne discedas a me. Donec veniat iudicium ne discedas a me, sicut promisisti: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi. Non poena facit martyres sed causa.

13. (v 23.] Exsurge Domine, et intende iudicio meo. Cui iudicio? Quia tribulatus es, quia laboribus et doloribus cruciatus es? Nonne ista etiam multi mali patiuntur? Cui iudicio? Ideo iustus, quia ista pateris? Non: sed quid? Iudicio meo. Quomodo sequitur? Intende iudicio meo, Deus meus et Dominus meus, in causam meam. Non in poenam meam, sed in causam meam: non in id quod mecum habet latro commune, sed in illud quod beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Haec enim causa discreta est. Nam poena similis est bonis et malis. Itaque martyres non facit poena, sed causa. Nam si poena martyres faceret, omnia metalla martyribus plena essent, omnes catenae martyres traherent, omnes qui gladio feriuntur coronarentur. Ergo discernatur causa. Nemo dicat: Quia patior iustus sum. Quia ipse qui primo passus est, pro iustitia passus est: ideo magnam exceptionem addidit: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam. Nam multi habentes bonam causam faciunt persecutionem; et habentes malam causam patiuntur persecutionem. Si enim persecutio non posset fieri bene, non diceretur in psalmo: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. Deinde, fratres, pater bonus et iustus nonne persequitur filium luxuriosum? Persequitur vitia eius, non ipsum; non quod genuit, sed quod ille addidit. Medicus nempe qui ad salutem adhibetur, nonne ferro plerumque armatur? Sed contra vulnus, non contra hominem. Secat, ut sanet: et tamen cum secat aegrotum, dolet ille, clamat, resistit, et si forte febre mentem perdiderit, etiam medicum caedit; nec tamen ille desistit a salute aegrotantis, quod novit facit, illum maledicentem, conviciantem non curat. Nonne excitantur cuncti lethargici, ne sommo gravi premantur in mortem? Et hoc patiuntur a filiis suis quos carissimos genuerunt; et non est carus filius, nisi fuerit dormienti patri molestus. Lethargici excitantur, phrenetici ligantur: sed tamen utrique amantur. Nemo ergo dicat: Persecutionem patior: non ventilet poenam, sed probet causam; ne si causam non probaverit, numeretur cum iniquis. Ideo quam vigilanter, quam optime hic commendavit: Domine, intende iudicio meo, non poenis meis: Deus meus et Dominus meus, in causam meam.

14. (vv 24-26.] Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam. Hoc est, in causam meam.

Non secundum poenam meam, sed secundum iustitiam meam, Domine Deus meus; id est, secundum hoc me iudica. Vult te mundus absorbere, tu absorbe mundum.

15. Et non insultent in me: inimici mei. Non dicant in corde suo: Euge, euge, animae nostrae; id est: Fecimus quod potuimus, occidimus, abstulimus. Non dicant: Ostende quia nihil fecerunt. Non dicant: Absorbuimus eum. Unde illi martyres dicunt: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos. Quid est, absorbuissent nos? In corpus suum traiecissent nos. Hoc enim absorbes, quod in corpus tuum traicis. Vult te mundus absorbere: tu absorbe mundum, traice illum in corpus tuum, macta et manduca. Quod Petro dictum est: Macta et manduca : occide in eis quod sunt, fac eos quod tu es. Illi autem contra si tibi persuaserint impietatem, absorberis ab eis. Non quando persequuntur te, ab his absorberis; sed quando tibi persuadent quod sunt. Nec dicant: absorbuimus eum. Tu absorbe corpus Paganorum. Quare corpus Paganorum? Vult te absorbere, fac illi quod vult tibi facere. Ideo fortasse vitulus ille comminutus in aquam missus, et potum datus est, ut absorberetur ab Israel corpus impiorum. Erubescant et revereantur simul, qui gratulantur malis meis: induantur confusione et verecundia: ut nos illos absorbeamus erubescentes et confusos. Qui maligna loquuntur adversum me: illi erubescant, illi confundantur. Quidquid egeris, bene age, et laudasti Deum.

16. (vv 27.28.] Quid tu iam caput cum membris? Exsultent et laetentur qui volunt iustitiam meam: qui haeserint corpori meo. Et dicant semper: Magnificetur Dominus, qui volunt pacem servi eius. Et lingua mea meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam. Et cuius lingua durat meditari tota die laudem Dei? Ecce modo paulo longior sermo factus est, fatigamini. Tota die Deum laudare quis durat? Suggero remedium, unde tota die laudes Deum, si vis. Quidquid egeris, bene age, et laudasti Deum. Quando cantas hymnum, laudas Deum: lingua tua quid agit, nisi laudet et conscientia tua? Cessasti ab hymno cantando, discedis ut reficiaris? Noli inebriari, et laudasti Deum. Discedis ut dormias? Noli surgere ad malefaciendum, et laudasti Deum. Negotium agis? noli fraudem facere, et laudasti Deum. Agrum colis? Noli litem movere, et laudasti Deum. In innocentia operum tuorum praepara te ad laudandum Deum tota die.






Aug. in Psalmos enar. 34