Aug. in Psalmos enar. 38

IN PSALMUM 38 ENARRATIO. Sermo 1.

38
(
Ps 38)

(v 1.] Psalmi huius, quem modo cantavimus, et tractandum suscepimus, titulus est: In finem pro Idithun, Canticum ipsi David. Cuiusdam ergo, qui vocatur Idithun, voces exspectandae et audiendae sunt: et si esse unusquisque nostrum potuerit Idithun, in eo quod cantat invenit se, et audit se. Videris enim quis vocatus fuerit Idithun secundum hominum priscam nativitatem: nos autem audiamus quid interpretetur hoc nomen, et in ipsa interpretatione nominis quaeramus intellegentiam veritatis. Sicut ergo inquirentes reperire potuimus in eis nominibus, quae nobis a studiosis litterarum divinarum ex hebraeo eloquio in latinum interpretata sunt, Idithun interpretatur, Transiliens eos. Quis est ergo iste transiliens? vel quos transilivit? quia, Transiliens, non nude positum est; sed, Transiliens eos. Transiliendo enim cantat, an cantando transilit? Sive transiliendo cantet, sive cantando transiliat, transilientis tamen Canticum paulo ante cantavimus: utrum et nos simus transilientes, viderit Deus cui cantavimus. Sed si quis transiliens cantavit, gaudeat se esse quod cantavit: si quis autem terrae adhuc inhaerens cantavit, optet esse quod cantavit. Quosdam enim inhaerentes humo curvatos in terram, ea quae ima sunt cogitantes, in rebus transeuntibus spem ponentes, transilivit iste qui vocatur Transiliens eos. Quos enim transilivit, nisi remanentes? Ascendamus ad Deum gradibus bonae voluntatis.

2. Nostis quosdam psalmos inscribi Canticum graduum: et ibi quidem in graeca lingua satis evidens est, quid dicat. Anabathmi enim gradus sunt, sed ascendentium, non descendentium. Latinus quia non potuit proprie dicere, generaliter dixit: et quoniam gradus appellavit, ambiguum reliquit utrum ascendentium essent, an descendentium. Sed quia non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum, exponit sequentem lingua praecedens; et fit certum in alia, quod ambiguum erat in alia. Quomodo ergo ibi ascendens quidam cantat, sic et hic transiliens. Est autem haec ascensio et ista transilitio, non pedibus, non scalis, non pennis; et tamen si interiorem hominem attendas, et pedibus, et scalis, et pennis. Nam si non pedibus, quomodo dicit homo interior: Non veniat mihi pes superbiae ? Si non scalis, quid sunt quas vidit Iacob, ubi erant ascendentes Angeli et descendentes ? Si non pennis, quis est qui dicit: Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et volabo, et requiescam. Sed in rebus corporalibus aliud sunt pedes, aliud scalae, aliud pennae. Intus autem et pedes, et scalae, et pennae affectus sunt bonae voluntatis. His ambulemus, his ascendamus, his volemus. Cum ergo audit quisque transilientem hunc, et imitari eligit, non quaerat levitate corporis transilire fossas, aut aliqua altiuscula praevolare saliendo: sed quod ad corpora attinet dico: nam fossas etiam transilit. Succensa igni et effossa, quae ab increpatione vultus tui peribunt. Quae sunt enim succensa igni et effossa, quae ab increpatione Domini peribunt, nisi peccata? Succensa igni sunt, quae facit male ardens cupiditas: et effossa sunt, quae facit male iacens timiditas. Hinc enim peccata omnia, aut cupiendo, aut timendo. Transiliat ergo iste omnia quibus teneri posset in terra: erigat scalas suas, exserat pennas suas, videat utrum quisquam agnoscat hic se: imo vero in Domini gratia multi se agnoscunt, qui forte iam vilem habentes mundum, et omnia quae delectant in mundo, eligunt recte vivere, dum hic vivunt in gaudiis quibusdam spiritalibus. Et haec unde erunt adhuc ambulantibus super terram, nisi ex divinis eloquiis, ex verbo Dei, ex parabola aliqua Scripturarum scrutata et investigata, ex dulcedine inventionis, quam praecessit labor inquisitionis? Sunt quaedam deliciae sanctae et bonae in libris. Neque enim sunt in auro et argento, in epulis atque luxuria, in venatibus et piscatibus, in ludo et ioco, in theatricis nugis, in affectandis et apprehendendis ruinosis honoribus; neque enim vera sunt gaudia in his omnibus, et in his libris nulla sunt: imo vero anima illa ima transiliens, et in his delectata dicat, quia verum dicit et secura dicit: Narraverunt mihi iniusti delectationes, sed non sicut lex tua Domine. Veniat adhuc iste Idithun, transiliat eos qui delectantur imis; et delectetur in his, et gaudeat in verbo Domini, in delectatione legis Altissimi. Sed quid dicimus? Et hinc transiliendum est in aliud? An huc usque habet quo transiliat qui transilire desiderat? Voces potius eius audiamus. Iam enim iste transiliens videtur mihi quod habitabat in eloquiis Dei, et ibi didicit haec, quae audituri sumus. Transiliamus delectationes terrenas et consulatur veritas interior.

3. (v 2.] Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Credas quod legendo, disserendo, praedicando, monendo, obiurgando, hortando, cum versaretur in opere, cum exerceretur in difficultatibus quibusdam humanis, homo agens inter homines, quamvis iam transiliens eos qui non delectantur his (quia difficile est ut quisque lingua non labatur et peccet, et qui lingua non peccavit, ut scriptum est, hic perfectus est vir ) aliqua forte poenitenda dixerat, et lapsa erant ab ore quae vellet revocare, nec posset. Non enim lingua frustra in udo est, nisi quia facile labitur. Videns ergo quam esset difficile, ut necessitatem loquendi haberet homo, et in loquendo non aliquid diceret, quod se dixisse nollet; et taedio affectus ex his peccatis, quaesivit evitare talia. Patitur hanc difficultatem transiliens. Non me iudicet, qui nondum est transiliens: transiliat, et experiatur quod loquor; tunc enim erit et testis et filius veritatis. Cum ergo haec ei contigissent, statuerat non loqui, ne aliquid diceret quod locutum se esse poeniteret. Hoc indicant prima verba eius: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Custodi ergo vias tuas, o Idithun, et noli delinquere in lingua tua: perpende quod dicturus es, examina, consule interiorem veritatem, et sic profer ad exteriorem auditorem. Quaeris ista plerumque in perturbatione rerum, in occupatione animorum, dum ipsa infirmitas animae, quam aggravat corpus quod corrumpitur, et audire vult et dicere, audire intus, dicere foris, aliquando perturbata studio dicendi, deficit indiligentia agnoscendi: et in his dicit aliquid quod forte non esset dicendum. Contra haec remedium melius est silentium. Stat enim peccator, propria quadam nota peccator, superbus quisquam et invidus; audit loquentem transilientem, captat verba, proponit laqueos; difficile est ut non inveniat aliquid non ita dictum, ut dici debuisset: nec audiendo ignoscit, sed calumniatur invidendo. Contra hos iste Idithun transiliens eos silere delegerat; unde ita cantavit: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quamdiu capior a calumniosis, aut captor, et si non capior: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Quamvis transilierim delectationes terrenas, quamvis non me capiant temporalium rerum volatici affectus, quamvis iam haec ima despiciam, et ad meliora consurgam; in ipsis tamen melioribus sufficit mihi delectatio intellegentiae coram Deo: quid mihi opus est captanda loqui, et dare aditum calumniantibus? Dixi ergo: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Posui ori meo custodiam. Hoc quare? Propter pios, propter studiosos, propter fideles et sanctos? Absit. Illi sic audiunt, ut quod probant laudent: quod autem improbant inter multa forte quae laudant, veniam dent potius quam calumniam parent. Propter quos ergo vis custodire vias tuas, ut non delinquas in lingua tua, et ponis ori tuo custodiam? Audi: Dum consistit adversum me peccator. Non consistit ad me, sed consistit adversum me. Quid dicturus postremo, unde satisfaciam? Carnali de spiritalibus loquor, foris videnti et audienti, intus surdo et caeco. Animalis enim homo non percipit quae sunt Spiritus Dei. Nisi autem animalis inveniretur, quando calumniaretur? Beatus qui narrat verbum auri audienti, non auri peccatoris astantis adversum se. Tales enim multi circumstabant et circumfremebant, quando ille velut ovis ad immolandum ductus est, et sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum. Quid enim dicas turgidis, turbidis, calumniosis, litigiosis, verbosis? Quid dicas sanctum et pium, et de religione transiliens eos: quando ipsis libenter audientibus, discere cupientibus, veritatis cibo inhiantibus, avide accipientibus, et Dominus ait: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis illa portare modo ? Et Apostolus: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus: non tamen desperandis, sed nutriendis. Sequitur enim: Tamquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis. Ergo vel nunc dic: Sed neque adhuc quidem potestis. Noli ergo festinare audire quod non capis, sed cresce ut capias. Sic parvulum alloquimur, in sinu matris Ecclesiae pio lacte nutriendum, et ad escam mensae dominicae idoneum faciendum. Quid autem vel tale dicam peccatori astanti adversus me, idoneum se putanti aut fingenti, ad ea quae non capit; ut cum ei dixero, et ille non ceperit, non se putet non cepisse, sed me defecisse? Ergo propter hunc peccatorem astantem adversus me, posui ori meo custodiam. Da quod habes, et accipies quod non habes.

4. (v 3.] Et quid secutum est? Obsurdui, et humilatus sum, et silui a bonis. Patitur enim difficultatem iste transiliens in quodam gradu, quo iam transilivit; et quaerit et inde transilire, ad vitandam hanc difficultatem. Peccare metuebam, ut non loquerer, ut silentium mihi imponerem; hoc enim dixeram: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea: et dum timeo loqui ne peccem: Obsurdui et humilatus sum, et silui a bonis. Dum nimis timeo, ne loquar aliqua mala, tacui omnia bona: Obsurdui, et humilatus sum, et silui a bonis. Unde enim dicebam bona, nisi quia audiebam? Auditui enim meo dabis exsultationem et laetitiam. Et amicus sponsi stat, et audit eum, et gaudio gaudet propter vocem, non suam, sed sponsi. Ut vera dicat, audit quae dicat. Nam qui loquitur mendacium, de suo loquitur. Quiddam ergo triste et molestum passus est iste; et hac sua confessione id quod passus est, cavendum admonet, non imitandum. Timendo enim nimis, ut dixi, ne diceret aliqua non bona, statuit sibi nulla dicere vel bona: et quoniam statuit tacere, coepit non audire. Stas enim si transiliens es, exspectas a Deo audire quid dicas hominibus: inter divitem Deum, et inopem quaerentem quid audiat, intercurris transiliens, qui possis et hinc audire, et hac dicere: si eligis hac non dicere, non mereberis hinc audire: contemnis pauperem, contemneris a divite. Oblitus es servum te esse, quem constituit Dominus super familiam suam dare conservis cibaria ? Quid ergo quaeris accipere, quod piger es erogare? Merito ergo quoniam quod acceperas dicere noluisti, impediris ne accipias quod accipere cupiebas. Aliquid enim volebas, aliquid habebas: da quod habes, ut merearis accipere quod non habes. Ergo cum quasi posuissem ori meo custodiam, mihique indixissem silentium, quia videbam ubique periculosum eloquium; factum est, inquit, in me quod nolebam; Obsurdui, et humilatus sum: non me humilavi; sed, humilatus sum. Obsurdui, et humilatus sum, et silui a bonis. Coepi non dicere bona, cum timeo ne dicam aliqua mala: et reprehendi consilium meum. Silui enim a bonis. Et dolor meus renovatus est. A dolore quippe quodam, quem mihi inflixerant calumniatores et reprehensores, tamquam requieveram in silentio, et cessaverat dolor ille qui factus erat a calumniantibus: sed ubi silui a bonis, renovatus est dolor meus. Coepi plus dolere tacuisse me quae dicere deberem, quam dolueram dixisse quae dicere non deberem. Renovatus est dolor meus.

5. (vv 4.5.] Et in meditatione mea exardescet ignis. Coepit esse inquietum cor meum. Videbam insensatos, et tabescebam, non arguebam: et me sic tacentem zelus domus tuae comedebat. Respexi enim ad Dominum meum dicentem: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis, et ego veniens cum usuris exigerem. Et quod sequitur, avertat Deus a dispensatoribus suis: Proiciatur in tenebras exteriores ligatis manibus et pedibus, servus, non eversor ad perdendum, sed piger ad erogandum. Quid exspectare debent, qui cum luxuria consumpserunt, si damnantur qui cum pigritia servaverunt? In meditatione mea exardescet ignis. Et positus in hac fluctuatione dicendi et tacendi, inter eos qui calumniari parati sunt, et eos qui affectant instrui, inter abundantes et inopes, factus opprobrium his qui abundabant, et despectio superbis, respiciens eos beatos qui esuriunt et sitiunt iustitiam ; laborans in utroque, afflictus in utroque; periclitans ne proiciat margaritas ante porcos, periclitans ne non eroget cibaria conservis: in hoc aestu quaesivit alium meliorem locum ab hac dispensatione, in qua sic laborat homo et periclitatur; et suspirans in finem quemdam, ubi ista non erat passurus, in illum, inquam, finem quo dicturus est bono erogatori Dominus: Intra in gaudium Domini tui : Locutus sum, inquit, in lingua mea. Inter aestus, inter pericula haec, inter difficultates, quia ita delectat lex Domini, ut tamen propter abundantiam scandalorum refrigescat caritas multorum : inter hos ergo aestus: Locutus sum, inquit, in lingua mea. Cui? Non auditori quem volo erudire, sed exauditori a quo volo erudiri. Locutus sum in lingua mea, illi a quo intus audio, si quod bonum, si quod verum audio. Quid locutus es? Notum, inquit, mihi fac, Domine, finem meum. Transilivi enim quaedam, et veni ad quaedam; et ea in quae veni, meliora sunt eis a quibus transilivi: sed restat adhuc quod transiliendum sit. Non enim hic remanebimus, ubi tentationes, ubi scandala, ubi auditores et calumniatores patimur. Finem meum notum mihi fac: finem qui mihi deest, non cursum qui mihi adest. Desiderium beatitudinis.

6. Finem illum dicit, quem currens intuebatur Apostolus, et de sua imperfectione confitebatur, aliud in se intuens, aliud alibi quaerens. Ait enim: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim, fratres, ego meipsum non arbitror apprehendisse. Et ne diceres: Si non apprehendit Apostolus, ego apprehendi? si perfectus non est Apostolus, ego perfectus sum? vide quid agat, attende quid dicat. Quid ergo agis, Apostole? Nondum apprehendisti, nondum perfectus es? Quid agis? ad quam actionem me hortaris? quid mihi imitandum sequendumque proponis? Unum autem, inquit, quae retro sunt oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu : secundum intentionem, nondum secundum perventionem, nondum secundum apprehensionem. Non relabamur unde iam transilivimus, nec remaneamus in illis in quae iam venimus. Curramus, intendamus, in via sumus: nec tam sis securus ex eis quae transisti, quam sollicitus pro eis ad quae nondum pervenisti. Quae retro, inquit, oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Ipse est enim finis. Unum autem, hoc est illud unum: Domine ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Unum autem, quae et una dicitur in alio psalmo: Unam petii a Domino, hanc requiram. Quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae. Propter quid? Ut contempler delectationem Domini. Ibi enim gaudebo de socio, non timebo de adversario: ibi enim contemplator mecum erit amicus, non calumniator inimicus. Hoc desideravit iste Idithun, notum fieri sibi cum hic esset, ut sciret quid sibi deesset; et non tam gauderet de his ad quae pervenerat, quam desideraret ea ad quae nondum pervenerat; et quibusdam iam transilitis, non remaneret in via, sed desiderio raperetur in superna; usque quo ille qui quaedam transilierat, omnia transiliret, et ab irroratione quadam guttarum dominicarum de Scripturarum nube venientium, veniret sicut cervus ad fontem vitae, et in illo lumine videret lumen, et absconderetur in vultu Dei a conturbatione hominum : ubi diceret: Bene est, ultra nihil volo, omnes hic amo, neminem hic timeo. Bonum desiderium, sanctum desiderium. Qui iam hoc habetis, congaudete nobis; et orate ut perseveranter habeamus, ne inter scandala deficiamus. Nam et nos pro vobis hoc idem rogamus. Non enim et nos digni qui pro vobis oremus, et vos indigni qui pro nobis oretis. Auditoribus suis quibus praedicabat verbum Dei, se commendabat Apostolus. Orate ergo pro nobis, fratres, ut et quod videndum est bene videamus, et quod dicendum est bene dicamus. Caeterum hoc desiderium, novi, in paucis est: nec me optime intellegunt, nisi qui gustaverint unde loquor. Loquimur tamen omnibus, et habentibus tale desiderium, et nondum habentibus: habentibus, ut nobiscum in illa suspirent; non habentibus, ut pigritiam excutiant, ima transiliant, ad dulcedinem legis dominicae veniant, non in delectationibus iniquorum remaneant. Narrant enim multa multi, et laudant multa multi, iniqua iniqui. Et revera et illa iniqua habent delectationem, sed non sicut lex tua, Domine. Dicant ergo nobiscum qui credunt haec dicere et nos. Negotium enim hoc intus est, nullis verbis ostendi potest. Sed qui hoc agit, credat esse et in alio: non solum se putet accepisse quod Dei est. Dicat ergo in his Idithun:

Notum fac mihi, Domine, finem meum. Numerum dierum quaero qui est.

7. Et numerum dierum meorum qui est. Numerum dierum quaero qui est. Sic possum dicere, sic possum intellegere numerum sine numero, quomodo possunt dici anni sine annis. Ubi enim anni, utique quasi numerus; sed tamen: Tu idem ipse es, et anni tui non deficient. Numerum dierum meorum mihi notum fac, sed qui est. Quid ergo? Iste numerus in quo tu es, non est? Plane, si attendam bene, non est: si haeream, quasi est; si transiliam, non est: si ab istis me excutiens superna contempler, si transeuntia manentibus comparem, video quid verum sit: quid autem magis videatur esse, quam sit? Dicturusne sum esse istos dies meos? Hos, inquam, dies esse dicturus sum; et tam magnum hoc verbum, huic cursui rerum labentium temere dabo? Ita ergo ipse deficiens pene non sum, ut exciderit mihi qui dixit: Ego sum qui sum. Est ergo aliquis numerus dierum? Vere est, et sine fine est. In his autem diebus dicam aliquid esse, si teneo de quo die me interrogas utrum sit: ut vel interroges me, tene unde me interrogas. Tenes diem istum? Si tenuisti hesternum, tenes et hodiernum. Sed hesternum, inquis, non teneo, quia iam non est: istum autem teneo in quo sum, et qui mecum est. Itane de isto excidit tibi iam quantum a prima luce transierit? Nonne iste dies a prima hora coepit? Da mihi primam horam eius? da mihi et secundam eius; quia forte et ipsa transvolavit. Tertiam, inquis, dabo tibi: forte enim in ipsa nunc sumus. Certe ergo sunt isti dies, et est tertia dies: et si tertiam dabis, non diem, sed horam dabis. Verumtamen ne hoc quidem tibi concedo, si mecum ista utcumque transilisti. Da mihi vel horam tertiam, ipsam mihi da in qua es. Si enim aliquid eius iam praeteriit, et aliquid eius adhuc restat; nec quod praeteriit mihi potes dare, quia iam non est; nec quod restat, quia nondum est. Quid mihi de hora ista, quae nunc peragitur, dabis? Quid de illa mihi dabis, cui committam hoc verbum ut dicam: Est? Cum dicis ipsum Est, certe una syllaba est, et momentum unum est, et tres litteras syllaba habet: in ipso ictu ad secundam huius verbi litteram non pervenis, nisi prima finita fuerit; tertia non sonabit, nisi cum et secunda transierit. Quid mihi de hac una syllaba dabis? Et tenes dies, qui unam syllabam non tenes? Momentis transvolantibus cuncta rapiuntur, torrens rerum fluit; de quo torrente ille in via bibit pro nobis, qui iam exaltavit caput. Isti ergo dies non sunt: ante abeunt pene, quam veniant; et cum venerint, stare non possunt: iungunt se, sequuntur se, et non se tenent. Nihil de praeterito revocatur: quod futurum est transiturum exspectatur; nondum habetur, dum non venit; non tenetur, dum venerit. Numerum ergo dierum meorum qui est: non istum qui non est, et quod me difficilius et periculosius perturbat, et est et non est; nec esse possumus dicere quod non stat, nec non esse quod venit et transit. Est illud simplex quaero: Est verum quaero: Est germanum quaero: Est quod est in illa Ierusalem sponsa Domini mei, ubi non erit mors, non erit defectus, non erit dies transiens, sed manens, qui nec hesterno praeceditur, nec crastino impellitur. Hunc, inquam, numerum dierum meorum qui est, notum mihi fac.

8. Ut sciam quid desit mihi. Hoc enim mihi deest hic laboranti; et quamdiu mihi deest, non me dico perfectum: quamdiu hoc non accipio, dico: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim; sequor autem ad palmam supernae vocationis Dei : hanc accipiam pro mercede cursus mei. Mansio quaedam erit finis currendi; et in ipsa mansione patria sine peregrinatione, sine seditione, sine tentatione. Ergo: Notum fac mihi hunc numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi; quia nondum ibi sum: ne superbiam ex eo in quo iam sum, ut inveniar in illo non habens meam iustitiam. In comparatione enim illius quod est, attendens ista quae non ita sunt, et plus mihi videns deesse quam adesse, ero humilior ex eo quod deest, quam elatior ex eo quod adest. Nam qui putant se aliquid habere cum hic vivunt, superbiendo non accipiunt quod deest; quia magnum putant esse quod adest: qui enim putat se esse aliquid, cum nihil sit, semetipsum seducit. Nec isti ex hoc magni sunt: nam et inflatio et tumor imitatur magnitudinem, sed non habet sanitatem. Non sic Christo induti sumus, ut ex Adam iam nihil portemus.

9. (v 6.] Iam ergo iste transiliens agens quiddam in corde occultum, quod non novit nisi qui pariter agit; tamquam noto sibi facto fine suo impetrans quod rogavit, noto sibi facto numero dierum suorum, non qui transit, sed qui est, attendit ad haec quae transilivit, et comparavit notitiae superiori: et tamquam diceres ei: Quare desiderasti numerum dierum tuorum qui est? quid enim de diebus istis dicis? de illo alio attendens haec ait: Ecce veteres posuisti dies meos. Veterascunt enim hi, ego novos volo, novos nunquam veterascentes; ut dicam, Vetera transierunt, ecce facta sunt nova : nunc in spe, tunc in re. Innovati enim fide et spe, quanta adhuc vetera agimus? Non enim sic Christo induti sumus, ut ex Adam iam nihil portemus. Videte veterascentem Adam, et innovari Christum in nobis: Et si exterior, inquit, homo noster corrumpitur, sed interior renovatur de die in diem. Ergo ad peccatum, ad mortalitatem, ad praetervolantia tempora, ad gemitum et laborem et sudorem, ad aetates succedentes, non manentes, ab infantia usque ad senectutem sine sensu transeuntes, ad haec attendentes, videamus hic veterem hominem, veterem diem, vetus canticum, Vetus Testamentum: conversi autem ad interiorem, ad ea quae innovanda sunt, pro his quae immutabuntur, inveniamus hominem novum, diem novum, canticum novum, Testamentum Novum; et sic amemus istam novitatem, ut non ibi timeamus vetustatem. Nunc ergo in hoc cursu transimus a veteribus ad nova: ipse transitus agitur cum corrumpuntur exteriora, et innovantur interiora; donec etiam hoc ipsum quod exterius corrumpitur, reddat debitum naturae, veniat in mortem, renovetur et hoc in resurrectione. Tunc fient revera omnia nova, reliqua quae nunc sunt in spe. Agis ergo aliquid nunc a veteribus te exuendo, et in nova currendo. In nova ergo currens iste, et in ea quae ante sunt extentus: Notum, inquit, Domine, fac mihi finem meum, et numerum dierum meorum qui est, ut sciam quid desit mihi. Ecce trahit adhuc Adam, et sic festinat ad Christum. Ecce, inquit, veteres posuisti dies meos. Veteres dies ex Adam, veteres illos posuisti: veterascunt quotidie; et sic veterascunt, ut aliquando etiam consumantur. Et substantia mea tamquam nihil ante te. Ante te, Domine, tamquam nihil substantia mea, ante te qui vides hoc: et ego cum hoc video, ante te video, ante homines non video. Quid enim dicam? quibus verbis ostendam, nihil esse quod sum in comparatione eius quod est? Sed intus dicitur, intus utcumque sentitur. Ante te, Domine, ubi oculi tui sunt, non ubi oculi humani sunt: quid ubi oculi tui sunt? Substantia mea tamquam nihil. Sub sole omnia visibilia; quidquid visibile non est, sub sole non est.

10. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens. Verumtamen: quid enim dicebat? Iam ecce transilivi mortalia omnia, et ima contempsi, calcavi terrena, ascendi ad delectationem legis Domini, fluctuavi in dispensatione numerorum dierum dominicorum, desideravi etiam finem illum, cuius non est finis; desideravi numerum dierum meorum qui est, quia numerus dierum istorum non est; ecce iam talis sum, tanta transilivi, in ea quae stant sic inhio: Verumtamen, sic quomodo hic sum, quamdiu hic sum, quamdiu in hoc saeculo sum, quamdiu carnem mortalem porto, quamdiu tentatio vita humana est super terram, quamdiu inter scandala suspiro, quamdiu timeo ne cadam qui sto, quamdiu mihi incerta sunt et mala mea et bona mea, universa vanitas omnis homo vivens. Omnis, inquam, et haerens et transiliens, et ipse Idithun ad universam vanitatem adhuc pertinet: quia omnia vanitas, et vanitas vanitantium: quae abundantia homini in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole ? Numquid et Idithun sub sole adhuc est? Habet aliquid sub sole, habet aliquid ultra solem. Sub sole habet evigilare, dormire, manducare, bibere, esurire, sitire, vigere, fatigari, puerascere, iuvenescere, senescere, incerta habere quae optat et timet: haec omnia sub sole habet et ipse Idithun, etiam ipse transiliens eos. Unde ergo transiliens? Ex illo desiderio: Notum fac mihi, Domine, finem meum. Hoc enim desiderium ultra solem est, non est sub sole. Sub sole omnia visibilia: quidquid visibile non est, sub sole non est. Non est visibilis fides, non est visibilis spes, non est visibilis caritas, non est visibilis benignitas, non est visibilis postremo timor ille castus permanens in saeculum saeculi. In his omnibus dulcedinem habens consolationemque Idithun, et ultra solem conversans, quia conversatio eius in coelis est, ex his quae adhuc habet sub sole, gemit; et ista contemnit et dolet, in illa inardescit quae desiderat. Locutus est de illis, loquatur et de istis. Audistis concupiscenda, audite contemnenda. Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Ne colligamus bona temporalia in hoc mundo.

11. (v 7.] Quamquam in imagine ambulat homo. In qua imagine, nisi illius qui dixit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ? Quamquam in imagine ambulat homo. Ideo enim Quamquam, quia magnum aliquid imago haec. Et hoc Quamquam, secutum est Tamen: ut illud quod audistis Quamquam, ultra solem sit; hoc autem quod sequitur Tamen, sub sole sit; et illud pertineat ad veritatem, hoc ad vanitatem. Quamquam ergo in imagine ambulat homo: Tamen vane conturbatur. Audi conturbationem eius, et vide si non est vana: ut calces eam, transilias eam, et habites in excelsis, ubi non est ista vanitas. Quae vanitas? Thesaurizat, et non cognoscit cui congregabit ea. O insana vanitas! Beatus cuius est Dominus spes eius, et non respexit in vanitates et insanias mendaces. Delirare tibi videor, avare, cum haec loquor: anicularia tibi videntur haec verba. Tu enim videlicet homo magni consilii magnaeque prudentiae, excogitas quotidie genera acquirendae pecuniae, de negotio, de agricultura, fortassis et de eloquio, de iuris consultatione, de militia, addis et de fenore. Homo cordatus nihil praetermittis omnino, unde nummus super nummum, et in occulto diligentius castigetur. Depraedaris hominem, caves depraedatorem; quod facis times ne patiaris, et in eo quod pateris non te corrigis. Sed non pateris: prudens enim homo es, bene servas, non solum bene colligis: habes ubi ponas, cui committas, quomodo nihil pereat ex eo quod congregasti. Interrogo cor tuum, discutio prudentiam tuam: Ecce collegisti, ecce ita servasti, ut nihil possis amittere eorum quae servasti; dic mihi cui servas? Non tecum ago, non commemoro, non exaggero quidquid aliud mali habet avaritia vanitatis tuae: hoc unum propono, hoc discutio, quod mihi dat occasio lectionis huius psalmi. Prorsus colligis, thesaurizas: non dico: Ne forte dum colligis, colligaris: non dico: Ne forte cum vis esse praedo, sis praeda: hoc apertius eloquar; fortassis enim caecus avaritia non audisti aut intellexisti: non dico, inquam: Ne forte cum vis esse praedo minoris, sis praeda maioris. Non enim sentis esse te in mari, nec cernis minores pisces a maioribus devorari. Non dico ista, non dico difficultates et pericula in ipsa conquisitione pecuniae, quanta patiantur qui eam colligunt, quam in omnibus periclitentur, in omnibus pene mortem videant: transeo haec omnia. Prorsus colligis nullo contradicente, servas nullo auferente: excute cor tuum, ac prudentiam tantam qua me derides, qua me insipientem putas haec loquentem; et dic mihi: thesaurizas; cui congregabis ea? Video quid velis dicere, quasi quod vis dicere huic non occurrerit: dicturus es, Filiis meis servo. Haec est vox pietatis, excusatio iniquitatis: Filiis meis, inquis, servo. Etiam servas filiis tuis. Itane hoc non noverat Idithun? Noverat ea plane, sed in diebus veteribus computabat, et ideo contemnebat; quia ad novos dies festinabat. Thesaurizemus nobis thesaurum in caelo.

12. Nam ecce discutio te cum filiis tuis: servas transiturus transituris, imo vero transiens transeuntibus. Nam transiturum te sic dixi, quasi nunc maneas. Ipsum hodie: ex quo loqui coepimus usque ad hoc momentum, sentis quia senuimus. Neque enim cernis et incrementa capillorum tuorum; et nunc cum stas, cum hic es, cum agis aliquid, cum loqueris, in te crescunt capilli tui: neque enim repente creverunt, ut tonsorem quaereres. Agitur ergo aetas transvolans, et in intellegentibus, et non sentientibus, et in aliud male occupatis. Transis tu, et servas transeunti filio tuo. Primo hoc a te quaero: Scis eum possessurum cui servas? aut si nondum natus est, scis nasciturum? Servas filiis, incertum est an futuris, an possessuris: nec reponis thesaurum ubi reponendus est. Non enim Dominus tuus servo suo tale consilium daret, ut peculium suum perderet. Peculiosus servus es cuiusdam magni patris familias. Quod amas et quod habes ipse tibi dedit, et non vult ut perdas quod tibi dedit, qui et seipsum tibi dabit. Sed nec hoc, inquam, quod tibi ad tempus dedit, vult ut perdas. Multum est, exuberat, supergreditur vires necessitatis tuae, iam certe superfluum deputatur: nec hoc volo ut perdas, ait Dominus tuus. Et quid facio? Migra, ubi posuisti non est tutus locus. Certe servire vis avaritiae: vide ne forte et ipsi avaritiae congruat consilium meum. Habere enim vis quod habes, et non perdere: ostendo tibi locum ubi ponas. Ne thesaurizes in terra, nesciens cui congreges ea, et postea quemadmodum consumpturus sit qui possidebit, qui tenebit. Forte enim possessus possidebit, et quod a te habebit non tenebit. Forte cum ei servas, antequam ille veniat tu perdes. Sollicitudini tuae consilium do: Thesaurizate vobis thesaurum in coelo. Hic in terra si velles servare divitias, quaereres horreum: forte non crederes domui tuae propter domesticos tuos: commendares ad vicum argentarium: difficilis est enim ibi casus, fur non facile accedit, bene omnia servantur. Quare ista cogitas, nisi quia non habes melius ubi serves? Quid si dabo melius? Dicam tibi: Noli commendare huic minus idoneo, sed est quidam idoneus, illi commenda: habet magna horrea, ubi perire non possint divitiae; magnus super omnes divites dives est. Iam forte dicturus es: Et quando audeo tali commendare? Quid si ipse te hortatur? Agnosce illum, non solum pater familias est, sed et Dominus tuus est. Nolo, inquit, serve meus, perdas peculium tuum, agnosce ubi ponas: quare ibi ponis ubi possis amittere; ubi etsi non amittas, ibi permanere perpetuo tu non potes? Est alius locus, quo te transferam. Praecedat te quod habes; noli timere ne perdas; dator ego eram, custos ego ero. Dicit tibi hoc Dominus tuus: fidem tuam interroga, vide si velis illi credere. Dicturus es: Perditum habeo quod non video, hic illud volo videre. Dum vis hic videre, nec hic videbis, et ibi nihil habebis. Nescio quos thesauros habes absconditos in terra; cum procedis, non eos tecum portas. Venisti ad audiendum sermonem, ad colligendas interiores divitias, cogitas de exterioribus: numquid eas huc tecum adduxisti? Ecce nec nunc eas vides. Credis te habere in domo, quod scis te posuisse: numquid scis te non perdidisse? Quam multi redierunt ad domos suas, et quod posuerant non invenerunt. Hinc fortasse expaverunt corda cupidorum; et quoniam dixi multos saepe ad domum suam rediisse, et quod posuerant non invenisse, dixit quisque in corde suo: Absit, Episcope; bonum opta, ora pro nobis; absit ut contingat, absit ut ita fiat; credo in Deum, quoniam quod posui salvum invenio. Credis in Deum, et non credis ipsi Deo? Credo in Christum, quia salvum erit quod posui, nemo accedet, nemo auferet. Securus vis esse credendo in Christum, ut nihil perdas de domo tua: securus eris potius credendo Christo, ut ibi ponas, ubi consilium dedit. An securus es de servo tuo, et sollicitus es de Domino tuo? securus es de domo tua, et sollicitus de coelo? Sed ego, inquis, quomodo pono in coelo? Dedi tibi consilium: ubi dico, pone: quomodo perveniat ad coelum, nolo scias. Pone in manibus pauperum, da egentibus: quid ad te quomodo perveniat? Non perducam quod ego accipio? An oblitus es: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis ? Si haberet quispiam amicus tuus quosdam lacus vel cisternas, et quaeque receptacula fabricarum ad servandum aliquem liquorem vel vini vel olei, quaereres ubi absconderes vel servares fructus tuos, et diceret tibi: Ego tibi servo: haberetque ad illa receptacula occultos canales quosdam transitusque, ut per hos clanculo iret quod palam funderetur: et diceret tibi: Quod habes, hic funde: videres autem tu non esse illum locum ubi ponere cogitabas, et timeres fundere: ille qui sciret machinamenta quaedam occulta locorum suorum, non tibi diceret: Funde securus, hinc illuc pervenit; non vides qua, sed crede mihi, qui fabricavi? Fabricavit enim per quem facta sunt omnia, mansiones omnibus nobis: illuc vult praecedere quod habemus, ne hoc in terra perdamus. Cum autem servaveris in terra, dic mihi cui congregabis ea? Filios habes: unum plus numera, et da aliquid et Christo. Thesaurizat, et non cognoscit cui congregabit ea: vane conturbatur. Dominus exspectatio nostra, per quem omnia.

13. (v 8.] Et nunc: quando, inquit iste Idithun respiciens vanitatem quamdam, suspiciens veritatem quamdam, in medio positus quiddam sub se habens, quiddam supra se (sub se habet unde transilivit, supra se habet quo se extendit): Et nunc, ait, quando quiddam transilivi, quando multa calcavi, quando temporalibus iam non teneor; nondum sum perfectus, nondum accepi. Spe enim salvi facti sumus: spes autem quae videtur, non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Ergo: Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Ipse est exspectatio mea, qui dedit omnia ista quae contemnam: ipse mihi dabit et se, qui est super omnia, et per quem facta sunt omnia, et a quo factus sum inter omnia, ipse est exspectatio mea Dominus. Videtis Idithun, fratres, videtis quomodo exspectet. Nemo ergo se dicat perfectum hic: decipit se, fallit se, seducit se, non potest hic habere perfectionem. Et quid prodest, quia perdit humilitatem? Et nunc quae est exspectatio mea? nonne Dominus? Cum venerit, iam non exspectatur; tunc erit illa perfectio: nunc autem quantumcumque transilierit Idithun, adhuc exspectat. Et substantia mea ante te est semper. Iam proficiens, iam ad ipsum tendens, et esse aliquantum incipiens: ante te est semper substantia mea. Substantia autem ista et ante homines est. Aurum habes, argentum habes, mancipia, praedia, arbores, pecora, servos; haec videri et ab hominibus possunt: est quaedam substantia ante te semper. Et substantia mea ante te est semper. Quis nostrum perfectus sit.

14. (v 9.] Ab omnibus iniquitatibus meis erue me. Multa transilivi, multa quidem transilivi: sed si dixerimus, quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est. Multa transilivi; sed adhuc tundo pectus, et dico: Dimitte nobis debita nostra, sicut et Augustinus Hipponensis - In Psalmum 38 enarratio nos dimittimus debitoribus nostris. Tu ergo exspectatio mea, finis meus: Finis enim Legis Christus ad iustitiam omni credenti. Ab omnibus, non solum ab eis, ne revolvar in ea quae transilivi: sed ab omnibus omnino, propter quae mihi modo pectus tundens dico: Dimitte nobis debita nostra. Ab omnibus iniquitatibus meis erue me: ita sapientem, et tenentem quod ait Apostolus: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Cum enim se diceret nondum esse perfectum, ibi continuo secutus ait: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. Quid est: Quotquot perfecti sumus? Iam dudum tu dixeras: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim. Sequere ordinem dictorum. Unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor, ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu. Ideo nondum perfectus, quia sequitur ad palmam supernae vocationis Dei, quam nondum invenit, ad quam nondum pervenit. Si autem non est perfectus, quia non illuc pervenit, quis nostrum perfectus est? Tamen sequitur et ait: Quotquot enim perfecti, hoc sapiamus. Tu non es perfectus, o Apostole, et nos perfecti? Sed excidit vobis, quia se modo perfectum dixit? Non enim ait: Quotquot perfecti, hoc sapiatis; sed: Quotquot, inquit, perfecti, hoc sapiamus: cum paulo ante dixisset: Non quia iam acceperim aut iam perfectus sim. Aliter ergo hic non potes esse perfectus, nisi scias, hic te non esse posse perfectum. Haec ergo erit perfectio tua, sic te quaedam transilisse, ut ad quaedam properes; sic quaedam te transilisse, ut restet aliud ad quod omnibus transactis transiliendum est. Haec tuta fides est. Nam quisquis se iam pervenisse putat, in alto se ponit, ut cadat. Prosperis utamur et adversis ad salutem.

15. Quia ergo ita sapio, quia me et imperfectum dico et perfectum: imperfectum quidem, quia nondum aliquid accepi quod volo; perfectum autem, quia scio hoc ipsum quod mihi desit: quia ergo sic sapio, quia humana contemno, quia laetari in rebus pereuntibus nolo, quia irrideor ab avaro iactante se quod sit prudens, et me irridente quod desipiam, quia sic ago, quia hanc viam carpo: Opprobrium, inquit, insipienti dedisti me. Inter eos me vivere voluisti, inter eos praedicare veritatem, qui amant vanitatem; et non possum nisi irrideri ab eis: quia spectaculum facti sumus huic mundo, et Angelis, et hominibus ; Angelis laudantibus, hominibus opprobrantibus: imo et Angelis laudantibus et vituperantibus, et hominibus laudantibus et vituperantibus. A dextris et a sinistris habemus arma, in quibus militamus, per gloriam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces. Haec apud Angelos, haec apud homines: quia et apud Angelos sunt sancti Angeli, quibus bene vivendo placeamus; et sunt praevaricatores angeli, quibus bene vivendo displiceamus: et inter homines sunt sancti viri, quibus placeat vita nostra; sunt nequissimi homines, qui irrideant bonam vitam nostram. Et haec arma sunt, illa dextra, illa sinistra; utraque tamen arma sunt: utrisque armis, et dextris et sinistris utor, et laudantibus et vituperantibus, et honorem deferentibus et ignominiam irrogantibus: in his utrisque armis confligo cum diabolo, utrisque eum ferio: prosperis, si non corrumpor; adversis, si non frangor.

16. (vv 10.11.] Dedisti ergo me opprobrium insipienti. Obsurdui, et non aperui os meum. Sed contra insipientem obsurdui, et non aperui os meum. Cui enim dicerem quod agitur in me? Audiam enim quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem populo suo : sed non est pax impiis, dicit Dominus. Obsurdui et non aperui os meum. Quoniam tu es qui fecisti me. Ideo non aperuisti os tuum, quia Deus est qui fecit te? Mirum est. Os enim tibi Deus non fecit ad loquendum? Qui plantavit aurem, non audit? qui finxit oculum, non videt ? Os tibi Deus ad loquendum dedit: et dicis: Obsurdui, et non aperui os meum:

quoniam tu es qui fecisti me? An Quoniam tu es qui fecisti me, posteriorem versum pertinet? Quoniam tu es qui fecisti me, amove a me flagella tua. Quoniam tu es qui fecisti me, noli exterminare me: tantum caede ut proficiam, non ut deficiam: tantum tunde ut producar, non ut comminuar. Quoniam tu es qui fecisti me, amove a me flagella tua.

17. (v 12.] A fortitudine manus tuae ego defeci in argutionibus: hoc est, cum argueres me, defeci. Et arguere tuum quid est, nisi quod sequitur? Pro iniquitate erudisti hominem, et contabescere fecisti sicut araneam animam meam. Multum est quod intellegit iste Idithun: si quis cum illo intellegat, si quis cum illo transiliat. Dicit enim in argutionibus Dei se defecisse, et vult a se amoveri flagella, quoniam ipse est qui fecit illum. Qui fecit, ipse reficiat; et qui creavit, ipse recreet. Sed tamen quod ita defecit, ut velit se et recreari et reformari, sine causa putamus, fratres, factum fuisse? Pro iniquitate, inquit, erudisti hominem. Totum quod defeci, quod infirmus sum, quod de imo clamo, hoc totum pro iniquitate: et in hoc erudisti, non damnasti: Pro iniquitate erudisti hominem. Audi hoc planius ex alio psalmo: Bonum est mihi, quod humilasti me, ut discam iustificationes tuas. Et humilatus sum, et bonum est mihi: et poena est, et gratia est. Quid servat post poenam, qui per gratiam exhibet poenam? Ipse enim est de quo dictum est: Humilatus sum, et salvum me fecit : et: Bonum est mihi quod humilasti me, ut discam iustificationes tuas. Pro iniquitate erudisti hominem. Et quod scriptum est: Qui fingis dolorem in praecepto, Deo dici nonnisi a transiliente potuit; quia nonnisi a transiliente videri potuit. Fingis, inquit, dolorem in praecepto, de dolore praeceptum mihi facis. Formas ipsum dolorem meum: non eum relinquis informem, sed formas illum: et formatus dolor meus inflictus a te praeceptum mihi erit, ut liberer a te. Fingis enim, dictum est, dolorem, formas dolorem, plasmas dolorem, non simulas dolorem: quomodo fingit artifex, unde et figulus dicitur a fingendo. Ergo: Pro iniquitate erudisti hominem. Video me in malis, video me in poena, et apud te non video iniquitatem. Si ergo ego in poena sum et apud te iniquitas non est, nonne restat ut pro iniquitate erudieris hominem? Gratia beneficii Dei prima est confessio nostrae infirmitatis.

18. Et quomodo, erudisti? Dic ipsam eruditionem, o Idithun, quomodo eruditus es? Et tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Haec est eruditio. Quid tabidius aranea? Animal ipsum dico. Quamquam et ipsis telis aranearum quid tabidius? Attende et ipsum animal quam tabidum est. Pone supra leviter digitum, ruina est: nihil omnino tabidius. Talem fecisti animam meam, inquit, erudiendo me pro iniquitate. Quando eruditio infirmum fecit, quaedam fortitudo erat vitium. Video quosdam praevolasse, et intellexisse: sed a celerioribus non sunt deserendi tardiores, ut pariter viam sermonis carpant. Hoc dixi, hoc intellegite: Si eruditio iusti Dei hanc infirmitatem fecit, fortitudo quaedam erat vitium. Fortitudine quadam displicuit homo, ut erudiretur infirmitate: quia superbia quadam displicuit, ut erudiretur humilitate. Fortes se esse dicunt omnes superbi. Ideo vicerunt multi ab oriente et occidente venientes, ut recumbant cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum: quare vicerunt? Quia fortes esse noluerunt. Quid est, fortes esse noluerunt? De se praesumere timuerunt: iustitiam suam non constituerunt, ut iustitiae Dei subicerentur. Denique quando dixit Dominus hoc: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum, filii autem regni, id est Iudaei ignorantes iustitiam Dei, et suam volentes statuere, ibunt in tenebras exteriores; recordamini fidem illam Centurionis unius ex populo gentium, ita in se infirmi, ita non fortis ut diceret: Non sum dignus ut sub tectum meum intres. Non erat dignus qui Christum domo reciperet, et iam corde receperat. Etenim magister ille humilitatis, Filius hominis iam invenerat in eius pectore ubi caput reclinaret. Ad hoc verbum Centurionis Dominus respiciens, ad sequentes se dixit: Amen dico vobis, in nullo inveni tantam fidem in Israel. Hunc infirmum invenit, Israelitas fortes invenit, ut inter utrosque diceret: Non est opus medicus sanis, sed male habentibus. Propter hoc ergo, id est propter hanc humilitatem: Multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum; filii autem regni ibunt in tenebras exteriores. Ecce mortales estis, ecce carnem putrescentem portatis, et sicut unus ex principibus cadetis: sicut homines moriemini, et cadetis sicut diabolus. Quid vobis prodest medicina mortalitatis? Superbus diabolus, tamquam angelus non habens carnem mortalem: tu autem qui accepisti mortalem carnem, et nec hoc tibi prodest, ut tanta infirmitate humilieris, sicut unus ex principibus cades. Ipsa est ergo gratia beneficii Dei prima, redigere nos ad confessionem infirmitatis, ut quidquid boni possumus, quidquid potentes sumus, in illo 66 67

simus: ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Quando infirmor, inquit, tunc potens sum. Pro iniquitate erudisti hominem: et tabescere fecisti sicut araneam animam meam. Certum est quia moriemur, dies mortis incertus.

19. Verumtamen vane conturbatur omnis homo vivens. Redit ad illud quod paulo ante commemoravit: quamvis hic proficiat, vane conturbatur omnis homo vivens: vivens utique in incerto. Quis enim vel de ipso bono suo securus est? Vane conturbatur. Iactet in Dominum curam suam, in illum iactet quidquid sollicitus est, ipse nutriat, ipse custodiat. Quid enim in hac terra certum est, nisi mors? Considerate omnia omnino vel bona vel mala vitae huius, vel in ipsa iustitia, vel in ipsa iniquitate: quid hic certum est, nisi mors? Profecisti: quid sis hodie, scis; quid futurus sis crastino, nescis. Peccator es: quid sis hodie, scis; quid sis crastino, nescis. Speras pecuniam; incertum est an proveniat. Speras uxorem; incertum est an accipias, vel qualem accipias. Speras filios; incertum est an nascantur: nati sunt; incertum est an vivant: vivunt, incertum est an proficiant, an deficiant. Quocumque te verteris, incerta omnia: sola mors certa. Pauper es; incertum est an ditescas: indoctus; incertum est an erudiaris: imbecillus; incertum est an convalescas. Natus es; certum est quia morieris: et in hoc ipso quia mors ipsa certa est, dies mortis incertus est. Inter haec incerta, ubi sola mors certa, cuius etiam hora incerta, et sola multum cavetur, quae nullo modo devitatur, omnis homo vivens vane conturbatur. Multis Deus loquitur in corde.

20. (v 13.] Ergo inter haec iam transiliens, iam in quibusdam superioribus agens, haec ima contemnens, inter haec positus: Exaudi, inquit, orationem meam. De quibus gaudeam, de quibus gemam? De transactis gaudeo, pro his quae restant gemo. Exaudi orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Numquid enim quia tanta transilivi, quia tanta transcendi, iam non fleo? Nonne multo magis fleo? Quia qui apponit scientiam, apponit dolorem. Nonne quanto magis quod abest desidero, tanto magis donec veniat gemo, tanto magis donec veniat fleo? Nonne tanto magis, quanto magis crebrescunt scandala, quanto magis abundat iniquitas, quanto magis refrigescit caritas multorum ? Dico: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? Exaudi orationem meam et deprecationem meam: auribus percipe lacrymas meas. Ne sileas a me. Ne obsurdescam in aeternum. Ne sileas a me: audiam te. Occulte enim dicit Deus, multis in corde loquitur: et magnus ibi sonus in magno silentio cordis, quando magna voce dicit: Salus tua ego sum. Dic, inquit, animae meae: Salus tua ego sum. Ab hac voce, qua dicit Deus animae: Salus tua ego sum, optat ne sileatur ab illo. Ne sileas a me.

E terra emigraturi sumus in aeternam caeli domum.

21. Quoniam inquilinus ego sum apud te. Sed apud quem inquilinus? Apud diabolum cum essem, inquilinus eram, sed malum domnaedium habebam: nunc autem iam quidem apud te, sed adhuc inquilinus. Quid est, inquilinus? Unde migraturus sum, non ubi perpetuo mansurus. Ubi perpetuo sum mansurus, dicatur domus mea: unde migraturus sum, inquilinus sum: sed tamen apud Deum meum sum inquilinus, apud quem domo accepta mansurus sum. Sed quae domus est, quo migrandum est ex hoc inquilinatu? Recognoscite illam domum, de qua dicit Apostolus: Habitationem habemus ex Deo, domum non manu factam, aeternam in coelis. Si domus haec aeterna est in coelis, cum ad eam venerimus, inquilini non erimus. Quomodo enim eris inquilinus in aeterna domo? Hic autem ubi dicturus est Dominus domus: Migra, et quando dicturus est nescis, paratus esto. Desiderando autem domum aeternam paratus eris. Nec succenseas ei, quia cum vult dicit: Migra. Non enim cautionem tecum fecit, et placito quodam se obstrinxit, et conductor domus accessisti certa pensione ad certum tempus: quando vult Dominus eius, migraturus es. Ideo enim gratis manes. Quia inquilinus ego sum apud te, et peregrinus. Ergo ibi patria, ibi domus: inquilinus apud te, et peregrinus. Et hic subauditur apud te. Multi enim peregrini sunt cum diabolo: qui autem iam crediderunt et fideles sunt, peregrini quidem sunt, quia nondum ad illam patriam domumque venerunt, sed tamen apud Deum sunt. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino: et ambimus, sive hic manentes, sive peregrinantes, placentes illi esse. Et peregrinus et inquilinus: sicut omnes patres mei. Si ergo sicut omnes patres mei, dicturus sum me non migraturum, cum illi migraverint? Alia conditione mansurus sum, quam illi manserunt? A mutabilitate huius vitae ad immutabilitatem vitae aeternae.

22. (v 14.] Quid ergo restat ut petam, quia hinc sine dubio migraturus sum? Remitte mihi ut refrigerer priusquam eam. Vide, vide Idithun, quos nodos habeas remittendos tibi, quibus remissis refrigerari vis priusquam eas. Habes enim aliquos aestus, a quibus vis refrigerari, et dicis: Refrigerer; et dicis: Remitte mihi. Quid remittet tibi, nisi forte illum scrupulum ubi dicis, et unde dicis: Dimitte nobis debita nostra ? Remitte mihi priusquam eam, et amplius iam non ero. Immunem me fac a peccatis priusquam eam, ne cum peccatis eam. Remitte mihi, ut requiescam in conscientia mea, ut exonerata sit aestu sollicitudinis: qua sollicitudine curam gero pro peccato meo. Remitte mihi ut refrigerer, ante omnia, priusquam eam, et amplius iam non ero. Si enim mihi non remiseris ut refrigerer, ibo et non ero. Priusquam eam: quo si iero, iam non ero. Remitte mihi ut refrigerer. Est quaestio oborta, quomodo iam non erit. Ecce iam non it ad requiem? Quod avertat Deus ab Idithun! Ibit enim plane Idithun, ad requiem ibit. Sed fac aliquem iniquum, non Idithun, non transilientem; hic thesaurizantem, incubatorem, iniquum, superbum, iactantem, elatum, pauperis ante ianuam iacentis contemptorem: nonne et ipse erit? Quid est ergo, non ero? Si enim dives ille non erat, quis est qui ardebat? quis est qui guttam aquae de digito Lazari stillari in linguam suam desiderabat? quis est qui dicebat: Pater Abraham, mitte Lazarum ? Utique qui loqueretur erat, et qui arderet erat: et qui resurgat in finem, et qui cum diabolo aeterno igne damnetur. Quid est ergo, non ero, nisi respiciat iste Idithun, quid est esse, et non esse? Videbat enim illum finem, quo corde poterat, qua mentis acie valebat, quem sibi ostendi desideraverat dicens: Notum fac mihi, Domine, finem meum. Videbat numerum dierum suorum qui est: attendebat infra omnia quae sunt, in comparatione illius esse, non esse; et se non esse dicebat. Illa enim permanent; ista mutabilia sunt, mortalia, fragilia: et dolor ipse aeternus, plenus corruptionis, ad hoc non finitur, ut sine fine finiatur. Respexit ergo beatam illam regionem, beatam patriam, beatam domum, ubi participes sunt sancti vitae sempiternae atque incommutabilis veritatis: et timuit extra ire, ubi non est esse; ibi desiderans esse, ubi est summum esse. Propter hanc ergo comparationem inter utrumque constitutus, adhuc timens dicit: Remitte mihi, ut refrigerer priusquam eam, et amplius iam non ero. Si enim mihi non remiseris peccata, ibo in aeternum abs te. Et a quo ibo in aeternum? Ab illo qui dixit: Ego sum qui sum: ab illo qui dixit: Dic filiis Israel: Qui est misit me ad vos. Ab eo ergo qui vere est qui in contrarium pergit, ad non esse pergit.

23. Itaque fratres mei, etsi onerosus fui labori corporis vestri, ferte; quia et ego laboravi: et vere dico, quia istum laborem vos vobis facitis. Si enim sentirem vos fastidire quod dicitur, cito tacerem.






Aug. in Psalmos enar. 38