Aug. in Psalmos enar. 42
42
(Ps 42)
1. Psalmus iste brevis est: sic satisfacit mentibus auditorum, ut molestus non sit ventribus ieiunorum. Pascatur ex hoc anima nostra, quam tristem esse dicit, qui cantat in hoc psalmo: tristem, credo, ex aliquo ieiunio suo, vel potius ex aliqua fame sua. Nam ieiunium voluntatis est, fames necessitatis. Esurit Ecclesia, esurit corpus Christi, et homo ille ubique diffusus, cuius caput sursum est, membra deorsum: eius vocem in omnibus Psalmis vel psallentem vel gementem, vel laetantem in spe, vel suspirantem in re, notissimam iam et familiarissimam habere debemus, tamquam nostram. Non ergo diu est immorandum, ut insinuemus vobis quis loquatur: sit unusquisque in Christi corpore, et loquetur hic. In hac peregrinatione simul boni et mali vitam agunt.
2. (v 1.] Nostis autem omnes qui proficiunt, et qui coelesti illi civitati ingemiscunt, qui peregrinationem suam norunt, qui viam tenent, qui in desiderio terrae illius stabilissimae spem tamquam ancoram praefixerunt: nostis ergo quia hoc genus hominum, hoc semen bonum, hoc frumentum Christi inter zizania gemit; et hoc donec veniat tempus messis, id est usque in finem saeculi, sicut exponit quae non fallitur veritas. Gemens ergo inter zizania, id est inter malos homines, inter dolosos et seductores, aut ira turbulentos, aut insidiis venenatos; circumspiciens simul cum illis esse se tamquam in uno agro per totum mundum, unam pluviam excipere, pariter perflari, pariterque secum inter adversa nutriri, habere simul ista communia dona Dei, malis bonisque concessa communiter ab illo qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos : videns ergo semen Abrahae, semen sanctum, quanta cum malis a quibus quandoque separandum est nunc habeat communia, aequaliter nasci, eamdem conditionem generis humani sortiri, pariter mortalia ferre corpora, simul uti luce, fontibus, fructibus, prosperitatibus atque adversitatibus saeculi, sive fame, sive abundantia, sive pace, sive bello, sive salute, sive peste; videns quanta habeat communia cum malis, cum quibus tamen non habet causam communem, erumpit in hanc vocem: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Iudica, inquit, me, Deus: non timeo iudicium tuum, quia novi misericordiam tuam. Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Nunc interim in hac peregrinatione nondum discernis locum meum, quia simul cum zizaniis vivo usque ad tempus messis; nondum discernis pluviam meam, nondum discernis lucem meam: discerne causam meam. Distet inter cum qui in te credit, et eum qui in te non credit. Par infirmitas est, sed dispar conscientia: par labor, sed dispar desiderium. Desiderium impiorum peribit: de desiderio autem iustorum, nisi certus esset pollicitator, dubitare deberemus. Finis desiderii nostri, ipse promissor. Seipsum dabit, quia seipsum dedit: seipsum dabit immortalibus immortalem, quia seipsum dedit mortalibus mortalem. Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Ab homine iniquo et doloso erue me: hoc est, de gente non sancta. Ab homine, a quodam genere hominum, quia quidam homo et quidam homo, et in his duobus unus assumetur, et unus relinquetur.
Causa tristitia tuae peccatum est, causa laetitiae tuae iustitia tua.
3. (v 2.] Et quoniam patientia opus est ferendi usque ad messem, quamdam, si dici potest, indiscretam discretionem; simul enim sunt, et ideo discreta nondum sunt; zizania autem zizania sunt, et frumenta frumenta sunt, et ideo discreta iam sunt; quia ergo fortitudine opus est, imploranda ab illo qui iussit ut fortes simus, et nisi fortes ipse fecerit, non erimus quod iussit, ab illo qui dixit: Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ; ne sibi ipsa anima arrogando fortitudinem debilitetur, continuo adiungit: Quia tu es, Deus meus, fortitudo mea; utquid me repulisti, et utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Causam quaerit tristitiae suae. Quare, inquit, tristis incedo, dum affligit me inimicus? Tristis ambulo, inimicus affligit me quotidianis tentationibus, immittens vel quod male amemus, vel quod male timeamus: et contra utrumque pugnans anima, etsi non capta, tamen periclitans, contrahitur tristitia, et dicit Deo: Utquid? Quaerat ergo ab ipso, et audiat utquid. Quaerit enim in psalmo causam tristitiae suae, dicens: Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo? Audiat ex Isaia, succurrat illi lectio, quae modo recitata est: Spiritus, inquit, a me prodiet, et omnem flatum ego feci: propter peccatum modicum quid contristavi illum, et averti faciem meam ab illo; et contristatus est, et abiit tristis in viis suis. Quid ergo quaerebas: Utquid me repulisti, et utquid tristis incedo? Audisti: propter peccatum. Causa tristitiae tuae peccatum est, causa laetitiae tuae iustitia sit. Peccare volebas, et laborare nolebas; ut parum tibi esset quod esses iniustus, nisi et eum iniustum voluisses, a quo in te vindicari noluisses. Respice vocem meliorem in alio psalmo: Bonum est mihi quod humilasti me, ut discam iustificationes tuas. Didiceram elatus iniquitates meas, discam humilatus iustificationes tuas. Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? De inimico quereris; revera affligit, sed tu ei locum dedisti. Et nunc habes quod agas: elige consilium, regem admitte, tyrannum exclude. Lux tua, Domine, et veritas tua duo nomina, res una.
4. (v 3.] Sed ut hoc faciat, quid dicit, quid supplicat, quid orat attende. Ora quod audis, ora cum audis; omnium nostrum sit ista vox: Emitte lucem tuam et veritatem tuam; ipsa me deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua. Quia ipsa lux tua et veritas tua: haec nomina duo, res una. Quid enim aliud lux Dei, nisi veritas Dei? aut quid veritas Dei, nisi lux Dei? Et hoc utrumque unus Christus. Ego sum lux mundi: qui credit in me, non ambulabit in tenebris. Ego sum via, veritas et vita. Ipse lux, ipse veritas. Veniat ergo, et eruat nos, discernens modo causam nostram a gente non sancta; eruat ab homine iniquo et doloso: separet frumentum a zizaniis: quia ipse mittet Angelos suos messis tempore, ut colligant de regno eius omnia scandala, et mittant in ignem ardentem, frumentum autem eius congregent in horreum. Emittat lucem suam et veritatem suam; quia ipsa iam nos deduxerunt et perduxerunt in montem sanctum eius et in tabernacula eius. Pignus habemus, praemium speramus. Sanctus mons eius, sancta Ecclesia eius. Mons ille est, qui crevit ex minimo lapide, secundum visionem Danielis, confringens regna terrarum; et in tantum excrescens, ut impleret universam faciem terrae. In hoc monte se exauditum dicit, qui dicit: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Quisquis praeter istum montem erat, non sese speret exaudiri ad vitam aeternam. Exaudiuntur enim multi ad multa. Nec sibi plaudant quod exaudiuntur: exauditi sunt daemones, ut in porcos mitterentur. Exaudiri ad vitam aeternam concupiscamus, propter desiderium quo dicimus: Emitte lucem tuam et veritatem tuam. Illa lux oculum cordis inquirit: Beati enim, inquit, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Modo in monte eius sumus, id est in Ecclesia eius, et in tabernaculo eius. Tabernaculum peregrinantium est, domus cohabitantium: est et tabernaculum peregrinantium et militantium. Cum audis tabernaculum, bellum intellege, hostem cave. Domus autem quae erit? Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te. Laetificat Deus novitatem meam, qui tribulationibus contristavit vetustatem meam.
5. (v 4.] Iam ergo perducti ad tabernaculum, et positi in monte sancto eius, quam spem gerimus? Et introibo ad altare Dei. Est enim quoddam sublime altare invisibile, quo non accedit iniustus. Ad illud altare ille solus accedit, qui ad istud securus accedit: illic inveniet vitam suam, qui in isto discernit causam suam. Et introibo ad altare Dei: de monte sancto eius, et de tabernaculo eius, de sancta Ecclesia eius, introibo ad altare Dei sublime. Quale ibi sacrificium est? Ipse qui intrat, assumitur in holocaustum. Introibo ad altare Dei. Quid est quod dicit, ad altare Dei? Ad Deum qui laetificat iuventutem meam. Iuventus novitatem significat: tamquam diceret: Ad Deum qui laetificat novitatem meam. Laetificat novitatem meam, qui contristavit vetustatem meam. Incedo enim modo tristis in vetustate, tunc autem stabo gaudens in novitate. Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Quid est in cithara confiteri, et in psalterio confiteri? Non enim semper in cithara, nec semper in psalterio. Duo haec organa musicorum habent inter se distinctam discretamque rationem, dignam consideratione et commendatione memoriae. Utrumque hoc manibus portatur et tangitur, et significat opera quaedam nostra corporalia. Utrumque bonum, si quis norit psallere, si quis norit citharizare. Sed quia psalterium istud organum dicitur, quod de superiore parte habet testudinem; illud scilicet tympanum et concavum lignum cui chordae innitentes resonant: cithara vero idipsum lignum cavum et sonorum ex inferiore parte habet: discernenda sunt opera nostra, quando in psalterio sint, quando in cithara, utraque tamen placita Deo et suavia eius auditui. Quando ergo ex praeceptis Dei aliquid agimus, iussis eius obtemperantes et obaudientes ad implenda praecepta eius; ubi facimus et non patimur, psalterium est. Faciunt enim ita et Angeli: non enim aliquid patiuntur. Cum autem aliquid patimur tribulationum, tentationum, scandalorum in hac terra; quia non patimur nisi ex inferiore parte, id est ex eo quod mortales sumus, ex eo quod primae nostrae causae quiddam tribulationum debemus, et quia patimur multa ab eis qui non sunt desuper, cithara est. Venit enim sonus suavis ex inferiore parte: patimur et psallimus, vel potius cantamus et citharizamus. Quando dicebat Apostolus evangelizare se, et praedicare Evangelium toto orbe terrarum ex praecepto Dei; quia illud Evangelium se non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum accepisse dicebat, desuper sonabant chordae: cum vero dicebat: Gloriamur in tribulationibus; scientes quia tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem ; cithara sonabat ex inferiore quidem, sed tamen dulciter. Omnis enim patientia dulcis est Deo. Si autem in ipsis tribulationibus defeceris, citharam fregisti. Quare ergo modo dixit: Confitebor tibi in cithara? Propter illud quod dixerat: Utquid tristis incedo, dum affligit me inimicus? Patiebatur enim quiddam ex inferiore afflictione, et in eo ipso tamen volebat placere Deo, et gratias gestiebat agere Deo, fortis in tribulationibus: et quia sine tribulatione esse non poterat, patientiam Deo debebat: Confitebor tibi in cithara, Deus, Deus meus. Habemus aliquid ubi imago Dei est, mentem scilicet atque rationem.
6. (v 5.] Et rursus ad animam suam, ut ex inferiore illo sonoro ligno capiat sonum: Utquid tristis es, inquit, anima mea, et utquid conturbas me? In tribulationibus sum, in languoribus, in maeroribus, utquid me conturbas, o anima? Quis dicit? cui dicit? Animae dicit, omnes novimus; planum est enim, ad illam directus est sermo. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Quaeritur persona loquens. Numquid caro animae loquitur, cum caro sine anima non loquatur? Proprium enim magis est, ut anima carnem alloquatur, quam ut caro alloquatur animam. Sed quia non dixit: Quare tristis es, caro mea, sed ait: Quare tristis es, anima mea? (Si enim carnem alloqueretur, fortasse non diceret: Quare tristis es; sed: Quare doles? Dolor enim animae tristitia dicitur: molestia vero quae fit in corpore dolor dici potest, tristitia non potest. Sed ex dolore corporis plerumque anima contristatur. Interest tamen quid doleat, et quid contristetur. Dolet enim caro, tristis est anima; et aperta ista vox est: Utquid tristis es, anima mea?) Non ergo anima alloquitur carnem; quia non dixit: Utquid tristis es, caro mea? nec caro, animam; quia absurdum est ut inferior alloquatur superiorem. Ergo intellegimus habere nos aliquid ubi imago Dei est, mentem scilicet atque rationem. Ipsa mens invocabat lucem Dei et veritatem Dei. Ipsa est qua capimus iustum et iniustum; ipsa est qua discernimus verum a falso; ipsa est quae vocatur intellectus, quo intellectu carent bestiae; quem intellectum quisquis in se neglegit, et postponit caeteris, et ita abicit quasi non habeat, audit ex psalmo: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Intellectus ergo noster alloquitur animam nostram. Ista in tribulationibus marcida est, fessa in angoribus, contracta in tentationibus, aegra in laboribus. Erigit eam mens desuper capiens veritatem, et dicit Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Ille sit sanitas in te qui suscepit vulnera propter te.
7. Videte si non est ista allocutio in illo conflictu Apostoli, in se praefigurantis quosdam, et forte nos, et dicentis: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem, video autem aliam legem in membris meis, id est motus quosdam carnales: et in quadam lucta et quasi desperatione, invocat gratiam Dei: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Tales ita pugnantes etiam ipse Dominus in se praefigurare dignatus est, cum ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Ille enim noverat ad quod venerat. Ille passionem pavebat qui dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam; nemo tollit illam a me, sed ego ipse pono eam a me, et iterum sumo eam ? Sed: Tristis est anima mea usque ad mortem, qui dixit, quaedam membra sua in se figuravit. Plerumque enim iam mens bene credit et bene novit futurum hominem secundum fidem suam in gremio Abrahae: credit hoc, et tamen cum venerit aliquis articulus mortis, turbatur ex familiaritate quadam saeculi huius; erigit auditum in illam vocem Dei internam, audit rationabile carmen intrinsecus. Ita enim desuper in silentio sonat quiddam, non auribus, sed mentibus; ut quicumque audit illud melos, taedio afficiatur ad strepitum corporalem, et tota ista vita humana tumultus ei quidam sit, impediens auditum superni cuiusdam soni nimium delectabilis, et incomparabilis, et ineffabilis. Et revera cum ita contingit ex aliqua perturbatione, vim patitur homo, alloquens animam suam: Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? An forte ideo quia difficile purgata vita invenitur, cum ille iudicat qui novit ad purum et liquidum iudicare? Quia etsi probabilis iam vita est inter homines, ita ut homines quid iam reprehendant iuste non habeant: procedit examen ab illius oculis, procedit regula exaequans non fallaciter, et invenit in homine quaedam quae reprehendat Deus, quae homines reprehendenda non videbant, nec ille ipse intus qui iudicandus est. Haec timens anima forte conturbatur: alloquitur eam mens, quasi dicens: Quid times de peccatis, quia non potes omnia devitare? Spera in Dominum, quoniam confitebor illi. Quaedam sanat praesens allocutio, reliqua purgat fidelis confessio. Plane time, si iustum te dicis; si non habes illam vocem ex alio psalmo: Ne intres in iudicium cum servo tuo. Quare: Ne intres in iudicium cum servo tuo? Misericordia tua mihi opus est. Nam si iudicium exhibueris sine misericordia, quo ibo? Si iniquitates observaveris Domine, Domine, quis sustinebit? Ne intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ergo si non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens, quia quicumque hic vivit, quantumlibet iuste vivat, vae illi si cum illo in iudicium intraverit Deus. Nam ex alio propheta arrogantes et superbos identidem sic obiurgat: Utquid vultis mecum iudicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Noli ergo iudicio contendere: da operam esse iustus; et quantumcumque fueris, confitere te peccatorem; semper spera misericordiam: et in ista humili confessione securus alloquere turbantem te, et tumultuantem adversus te animam tuam. Utquid tristis es, anima mea, et utquid conturbas me? Forte in te volebas sperare: Spera in Dominum, noli in te. Quid enim es in te? quid es de te? Ille sit sanitas in te, qui suscepit vulnera propter te. Spera, inquit, in Dominum, quoniam confitebor illi. Quid illi confiteberis? Salutare vultus mei, Deus meus. Tu es salutare vultus mei, tu sanabis me. Aeger ad te loquor: agnosco medicum, non me iacto sanum. Quid est, agnosco medicum, non me iacto sanum? Quod in alio psalmo dicitur: Ego dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quoniam peccavi tibi. Animo ilari ac prompto caritas est facienda.
8. Haec vox, fratres, tuta est: sed vigilate in operibus bonis. Tangite psalterium, obediendo praeceptis: tangite citharam, tolerando passiones. Frange esurienti panem tuum, audisti ab Isaia: noli ieiunium putare sufficere. Ieiunium te castigat, non alterum reficit. Fructuosae erunt angustiae tuae, si alteri praestiteris latitudinem. Ecce fraudasti animam tuam: cui dabis quod tibi abstulisti? ubi pones quod tibi denegasti? Quam multos pauperes saginare potest intermissum hodie prandium nostrum! Ita ieiuna, ut alio manducante prandisse te gaudeas, propter orationes, ut exaudiaris. Ibi enim ait: Adhuc loquente te dicam: Ecce adsum; si fregeris ex animo esurienti panem : quia plerumque fit a tristibus et a murmurantibus, ut careant taedio interpellantis, non ut reficiant viscera indigentis: Hilarem autem datorem diligit Deus. Si panem dederis tristis, et panem et meritum perdidisti. Ergo ex animo fac: ut ille qui intus videt adhuc loquente te, dicat: Ecce adsum. Quam celeriter accipiuntur orationes bene operantium: et haec iustitia hominis in hac vita, ieiunium, eleemosyna, oratio. Vis orationem tuam volare ad Deum? Fac illi duas alas, ieiunium et eleemosynam. Tales nos inveniat, ut securos inveniat lux Dei, et veritas Dei, cum venerit liberare nos a morte, qui iam venit subire pro nobis mortem. Amen.
43
(Ps 43)
Nemo, persecutionem patiens, ex ipsa poena quaerat gloriam, nisi bona adsit causa.
1. Psalmus iste filiis Core dicitur, sicut eius titulus praefert. Interpretatur autem Core Calvitium vel Calvaria, et invenimus in Evangelio Dominum Iesum Christum in loco Calvariae crucifixum. Ergo clarum est, quod filiis passionis eius cantetur hic psalmus. Habemus autem hinc evidentissimum et firmissimum testimonium apostoli Pauli: quia tum cum in persecutionibus Gentilium laboraret Ecclesia, hinc sumpsit versum, quem interponeret ad exhortationem et consolationem patientiae. Hic enim dictum est, quod ille in Epistola sua posuit: Propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Vocem ergo martyrum audiamus in psalmo: et vox martyrum videte quam bonam causam habeat, cum dicit: Propter te. Nam et Dominus ideo addidit, propter iustitiam, cum diceret: Beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam : ne quisquam persecutionem patiens, ex ipsa poena quaereret gloriam, non bonam habens causam. Et hinc exhortatus suos ait: Beati eritis cum vobis illa et illa fecerint vel dixerint homines, propter me. Hinc ergo vox: Propter te mortificamur tota die. Non relinquit te Deus etiam cum videtur relinquere.
2. (v 1.] Est autem magnae considerationis et magnae profunditatis consilium Dei, quid causae fuerit ut cum patres nostros Patriarchas, et totum illum populum Israel eduxerit in manu fortissima de Aegypto, et persequentes inimicos eorum in mari demerserit, duxeritque per contradicentes gentes, debellatisque hostibus in terram promissionis posuerit, victoriasque magnas ex paucitate suorum in magna inimicorum multitudine fecerit: postea placuerit ei quasi avertere se a populo suo, ut stragem occisionis et mortis paterentur sancti eius, et nemo resisteret, nemo defenderet, nemo prohiberet; quasi averterit faciem suam a gemitibus eorum, quasi oblitus sit eos, quasi ipse non sit Deus, qui in manu valida et brachio excelso evidentissima potentia patres nostros, id est illum populum, sicut dixi, ab Aegypto liberatum, victis pulsisque de terra sua gentibus constituerit in regno, mirantibus omnibus quod saepe a paucis multi victi essent. Hoc ergo in gemitu confessionis incipit cantari in psalmo isto. Non frustra enim ista facta sunt, nisi ut intellegatur quare facta sint. Proinde quia facta sunt, manifestum est: quare sint facta, altius quaerendum est. Ideo titulus non habet tantum, filiis Core; sed: In intellectum filiis Core. Hoc et in illo psalmo est, cuius primum versum ipse Dominus de cruce dixit: Deus meus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? Transfigurans enim nos in id quod dicebat, et in corpus suum (quia et nos sumus corpus eius, ille caput nostrum), vocem de cruce non dixit suam, sed nostram. Non enim unquam eum dereliquit Deus, nec ipse a Patre unquam recessit; sed propter nos dixit hoc: Deus meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? Nam sequitur ibi: Longe a salute mea verba delictorum meorum. Et ostendit ex quorum persona hoc dixerit; non enim in ipso delictum potuit inveniri. Clamabo ad te, inquit in ipso psalmo, per diem, et non exaudies; et nocte, subauditur utique, et non exaudies; sed addidit: et non ad insipientiam mihi, id est, hoc ipsum quod non exaudies, non ad insipientiam mihi, sed ad intellectum. Quid est, ad intellectum non exaudies? id est, me non exaudies ad temporalia, ut intellegam a te desideranda sempiterna. Non ergo relinquit Deus, et cum videtur relinquere, tollit quod male desiderasti, et docet quid debeas bene desiderare. Si enim semper Deus in istis prosperitatibus faveret nobis, ut omnia nobis abundarent, nullamque in tempore isto mortalitatis nostrae tribulationem, nullas pressuras angustiasque pateremur; non diceremus nisi ista esse summa bona quae praestat Deus servis suis, et maiora ab illo non desideraremus. Ideo autem huic vitae male dulci miscet amaritudines tribulationum, ut alia quae salubriter dulcis est, requiratur; hoc est: In intellectum filiis Core. Denique audiamus psalmum, et ibi potius hoc videamus.
3. (vv 2.3.] Deus, auribus nostris audivimus; patres nostri annuntiaverunt nobis, opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis. Admirantes quare in istis diebus tamquam deseruerit eos quos in passionibus exercere voluerit, recolunt praeterita quae audierunt a patribus, tamquam dicentes: Non ea quae patimur nobis retulerunt patres nostri. Nam et in illo psalmo hoc dixit: In te speraverunt patres nostri, speraverunt, et eruisti eos: ego autem sum vermis, et non homo, opprobrium hominum, et abiectio plebis. Illi speraverunt, et liberasti eos: egone speravi, et dereliquisti me; et sine causa credidi in te, et sine causa nomen meum scriptum est apud te, et nomen tuum scriptum est in me? Haec ergo nobis indicaverunt patres nostri. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos; infirmasti populos, et expulisti eos: id est, populos expulisti de terra sua, ut istos introduceres atque plantares, eorumque regnum tua misericordia confirmares. Haec audivimus a patribus nostris. Nobis Deus miraculo suam praesentiam insinuat.
4. (v 4.] Sed forte ideo illi ista potuerunt, quia fortes erant, quia praeliatores, quia invicti, quia exercitati, quia bellicosi? Absit. Non hoc indicaverunt nobis patres nostri, non hoc habet Scriptura; sed quid habet, nisi quod sequitur? Non enim in gladio suo haereditate possederunt terram, et brachium ipsorum non salvos fecit eos; sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui. Dextera tua, potentia tua; brachium tuum, ipse Filius tuus. Et illuminatio vultus tui: quid est hoc? Quia talibus signis eis affuisti, ut praesens intellegereris. Numquid enim quando nobis Deus aliquo miraculo adest, faciem ipsius oculis nostris videmus? Sed effectu miraculi suam praesentiam insinuat hominibus. Denique omnes qui mirantur ad huiuscemodi facta, quid dicunt? Vidi Deum praesentem. Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui: quoniam complacuisti in eis: hoc est, sic cum eis egisti, ut bene placeres in eis, ut quisquis eos attenderet quomodo eum eis ageretur, diceret quia vere Deus est cum illis, et Deus illos agit. Non solum per te ades, sed per quamcumque creaturam tuam.
5. (v 5.] Quid ergo? Alter erat tunc, et alter est nunc? Absit. Quid enim sequitur? Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu es ipse, non enim mutatus es. Tempora mutata video, creator temporum non mutatur. Tu es ipse rex meus et Deus meus. Tu me soles ducere, tu me soles regere, tu mihi soles subvenire. Qui mandas salutem Iacob. Quid est: Qui mandas? Etiamsi tu per tuam prorsus substantiam atque naturam qua es quidquid es, occultus es, nec per hoc quod es interfuisti patribus, ut facie ad faciem te viderent; tamen per quamlibet creaturam tu mandas salutem Iacob. Etenim illa visio facie ad faciem, liberatis in resurrectione servatur. Et illi patres etiam Novi Testamenti quamvis revelata mysteria tua viderint, quamvis revelata secreta annuntiaverint; tamen in speculo se videre dixerunt et in aenigmate: servari autem visionem in futurum facie ad faciem, quando venerit quod ipse Apostolus ait: Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo; cum autem Christus apparuerit, vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria. Tunc ergo nobis servatur visio illa facie ad faciem, de qua et Ioannes dicit: Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus; scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est. Etsi ergo tunc patres nostri non te viderunt facie ad faciem secundum quod tu es, etiamsi ista visio servatur in resurrectione, tamen etsi Angeli affuerunt, tu mandas salutem Iacob. Non solum per te ades, sed per quamcumque creaturam tuam affueris, tu mandas hoc propter salutem servorum tuorum quod tu ipse per te facis; hoc autem fit pro salute servorum tuorum quod faciunt quibus mandas. Cum ergo tu ipse sis rex meus et Deus meus, et tu mandes salutem Iacob, quare ista nunc patimur?
1. 6. (v 6.] Sed forte praeterita tantum narrata sunt nobis, de futuro autem non est aliquid tale sperandum. Imo vero sperandum. In te inimicos nostros ventilabimus. Ergo patres nostri indicaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis: quia manus tua gentes disperdidit, eiecisti populos et plantasti eos. Ista praeterita sunt: de futuro vero quid erit? In te inimicos nostros ventilabimus: veniet tempus quando omnes inimici Christianorum, sicut palea ventilentur, sicut pulvis ventilentur, et de terra proiciantur. Ergo si et praeterita sic sunt nobis narrata, et futura talia praenuntiata; in medio praesentium quare laboramus, nisi in intellectum filiis Core? In te inimicos nostros ventilabimus: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Hoc de futuro.
2. 7. (v 7.] Non enim in arcu meo sperabo: quomodo nec patres in gladio suo. Et gladius meus non salvum faciet me.
Deo et futura tam certa sunt, tamquam praeterita sint.
8. (v 8.] Salvos enim fecisti nos ex affligentibus nos. Et hoc figura praeteriti de futuro dicitur: sed ideo tamquam praeteritum dicitur, quia tam certum est quasi factum sit. Intendite quare pleraque Prophetae ita dicunt tamquam praeterita sint, cum praenuntientur futura, non facta. Nam et de ipso Domino futura passio praenuntiabatur, et tamen: Foderunt, inquit, manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea: non dixit: Fodient, et dinumerabunt. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: non dixit: Considerabunt et conspicient. Diviserunt sibi vestimenta mea : non dixit, divident. Omnia ista tamquam praeterita dicuntur, cum futura sint; quia Deo et futura tam certa sunt, tamquam praeterita sint. Nobis enim ea quae praeterierunt, certa sunt; quae futura, incerta sunt. Novimus enim aliquid accidisse, et non potest fieri ut non acciderit quod accidit. Da prophetam cui tam certum sit futurum quam tibi praeteritum: et quam tibi quod meministi factum, non potest fieri ut non sit factum, tam illi quod novit futurum, non potest fieri ut non fiat. Ideo de securitate dicuntur tamquam praeterita, quae adhuc futura sunt. Hoc ergo speramus. Salvos enim fecisti nos ex affligentibus nos, et eos qui oderunt nos confudisti.
9. (v 9.] In Deo laudabimur tota die. Videte quemadmodum miscet etiam verba futuri temporis, ut intellegas et praeterita quae dicta sunt de futuro esse praedicta. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula. Quid: laudabimur? Quid: confitebimur? Quia ex omnibus affligentibus nos eruisti nos, quia regnum perpetuum dabis nobis, quia complebitur in nobis: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Omnia mala quae patiuntur Christiani praevisa sunt.
10. (v 10.] Haec ergo futura cum certa sint nobis, et illa praeterita cum a patribus nostris audierimus, quid modo? Nunc autem repulisti et confudisti nos. Confudisti, non in conscientia nostra, sed in facie hominum. Erat enim tempus quo affligerentur Christiani, cum ubique fugerent, cum ubique diceretur, Christianus est, tamquam ad insultationem et ad opprobrium pertineret. Ubi est ergo ille Deus noster, rex noster, qui mandat salutem Iacob? Ubi est ille qui fecit omnia quae nobis narraverunt patres nostri? Ubi est qui facturus est omnia quae nobis revelavit per Spiritum suum? Numquid mutatus est? Sed in intellectum filiis Core fiunt haec. Aliquid enim intellegere debemus, quare nos ista omnia medio tempore pati voluit. Quae omnia? Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris. Procedimus ad inimicos nostros, et tu nobiscum non procedis: videmus eos, praevalent illi, et nos invalidi sumus. Ubi est illa virtus tua? ubi est dextera et potentia tua? ubi mare siccatum? ubi Aegyptii persequentes fluctibus obruti? ubi Amalech resistens, in crucis signo superatus ? Et non egredieris Deus in virtutibus nostris.
1. 11. (v 11.] Avertisti autem nos retrorsum prae inimicis nostris: ut quasi illi ante sint, nos retro; illi victores, nos victi deputemur. Et qui nos oderunt, diripiebant sibi: quid, nisi nos?
2. 12. (v 12.] Dedisti nos tamquam oves escarum, et in nationibus dispersisti nos: a nationibus manducati sumus. Hi significantur qui sic passi sunt, ut in corpus gentium verterentur. Plangit enim eos Ecclesia, tamquam membra sua devorata.
3. 13. (v 13.] Vendidisti populum tuum sine pretio. Vidimus enim quos dedisti, non vidimus quid accepisti. Et non fuit multitudo in iubilationibus eorum. Numquid enim quando fugiebant Christiani persequentibus inimicis idololatris, fiebant congregationes et iubilationes Deo? Numquid concinebantur hymni de ecclesiis Dei, qui solent in pace concini, dulcique concentu fraternitatis Dei auribus personari? Et non fuit multitudo in iubilationibus eorum.
4. 14. (vv 14.15.] Posuisti nos in opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro sunt. Posuisti nos in similitudinem in nationibus. Quid est, in similitudinem? Quando maledicentes homines similitudinem dant de eo quem detestantur: Sic moriaris, sic puniaris. Quanta tunc dicta sunt talia? Sic crucifigaris. Hodieque non desunt hostes Christi, illi ipsi Iudaei, contra quos quando defendimus Christum, dicunt nobis: Sic moriaris quomodo ille. Non enim illam mortem intulissent, nisi eo modo mori vehementer exhorruissent; aut quid mysterii haberet, si intellegere potuissent. Caecus quando inunguitur, collyrium in manu medici non videt. Nam crux ipsa et pro ipsis persequentibus facta est. Inde sunt postea sanati, et in eum crediderunt quem ipsi occiderunt. Posuisti nos in similitudinem in nationibus, commotionem capitis in populis: commotionem capitis ad insultandum. Et locuti sunt labiis, et moverunt caput. Hoc Domino, hoc etiam omnibus sanctis eius, quos persequi, quos tenere, quos illudere, quos tradere, quos affligere, quos occidere potuerunt. Liberandus est christianus populus, duce Christo apparente in gloria sua.
15. (vv 16.17.] Tota die verecundia mea contra me est, et confusio vultus mei operuit me: a voce exprobrantis et obloquentis: hoc est, a voce insultantium et crimen mihi obicientium, quia colo te, quia confiteor te: et crimen mihi obicientium de illo nomine, unde mea omnia crimina delebuntur. A voce exprobrantis et obloquentis, id est, contra me loquentis. A facie inimici et persequentis. Et quis hic intellectus? Quae praeterita dicta sunt, non in nobis fient: quae futura sperantur, non apparent. Praeterita: in magna gloria tua eductus est populus de Aegypto, liberatus a persequentibus, ductus per gentes, expulsis gentibus collocatus in regno. Quae futura? Educendus populus de ista Aegypto saeculi, duce Christo apparente in gloria sua; ponendi sancti ad dexteram, iniqui ad sinistram, damnandi iniqui cum diabolo in aeterna poena; accipiendum regnum a Christo cum sanctis in sempiternum. Haec sunt futura, illa praeterita. In medio quid? Tribulationes. Quare? Ut appareat animus colens Deum, quantum colat Deum; ut videatur utrum gratis colat eum a quo salutem gratis accepit. Si enim tibi dicat Deus: Quid dedisti mihi ut facerem te? Certe si factus promeruisti me, non me promerueras antequam facerem te. Quid dicturi sumus ei, qui primo gratis nos fecit, quia bonus est, non quia aliquid meruimus? Deinde de ipsa reparatione, de secunda nativitate quid dicturi sumus? Merita nostra fecisse ut nobis illa salus perpetua mitteretur a Domino? Absit. Si merita nostra aliquid facerent, ad damnationem nostram veniret. Non venit ille ad inspectionem meritorum, sed ad remissionem peccatorum. Non fuisti, et factus es: quid Deo dedisti? Malus fuisti, et liberatus es: quid Deo dedisti? Quid non ab eo gratis accepisti? Merito et gratia nominatur, quia gratis datur. Exigitur ergo a te, ut et tu gratis eum colas: non quia dat temporalia, sed quia praestat aeterna. Ne speraveris tibi danda a Deo, qualia hic iubet contemnere.
16. Sed ipsa aeterna vide ne aliter cogites, et cogitando aeterna carnaliter, nihilominus Deum gratis non colas. Quid enim? Si ideo colis Deum, quia dat tibi fundum, non eum culturus es, quia tollit tibi fundum? Sed forte tu dicis: Ideo eum colam, quia dabit mihi villam, non tamen temporalem. Nihilominus adhuc corruptam mentem geris: amore enim casto non colis, adhuc mercedem expetis. Ea enim vis habere in futuro saeculo, quae hic necesse est derelinquas: mutare vis voluptatem carnalem, non amputare. Non laudatur in illo ieiunium, qui ad luxuriosam coenam servat ventrem suum. Invitantur enim aliquando homines ad coenam magnam, et cum ad eam volunt avidi venire, ieiunant: numquid hoc ieiunium continentiae, et non potius luxuriae deputandum est? Noli ergo talia sperare tibi danda a Deo, qualia hic iubet contemnere. Haec enim sperabant Iudaei, ideo turbabantur in illa quaestione. Nam et ipsi resurrectionem sperant, sed ad tales voluptates corporis se sperant resurrecturos, quales hic amant. Ideo cum eis proponeretur quaestio illa a Sadducaeis, qui non credunt resurrectionem, de illa muliere quae nupsit septem fratribus sibimet succedentibus, cuius eorum in resurrectione erit uxor, deficiebant, et respondere non poterant. At vero Domino quando est proposita, quia nobis resurrectio talis promittitur, non qua repetantur huiusmodi voluptates, sed qua aeterna de ipso Deo gaudia comparentur, respondit Dominus, et ait:
Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei: in resurrectione enim neque nubent, neque uxores ducent: non enim incipient mori. Id est, non ibi quaeritur successor, ubi non erit decessor. Et quid erit? Sed erunt, inquit, aequales Angelis Dei. Nisi forte putas, quod Angeli epulis quotidianis, et vino quo te inebrias, gaudeant, aut hoc forte arbitraris, quod Angeli uxores habeant. Nihil eorum est apud Angelos. Unde gaudent Angeli, nisi unde Dominus ait: Nescitis quia Angeli eorum, semper vident faciem Patris? Si ergo ad faciem Patris gaudent Angeli, ad tale gaudium te praepara: aut si invenis melius quam videre faciem Dei? Vae tali amori tuo, si vel suspicaris aliquid pulchrius, quam est ille a quo est omne pulchrum, quod te teneat, ne illum cogitare merearis. Dominus in carne erat, et apparebat homo hominibus. Qualis apparebat? Iam dixi, homo hominibus. Quid magnum apparebat? Caro carni. Quid magnum apparebat, de quo dictum est: Vidimus eum, et non habebat speciem neque decorem ? Quis non habebat speciem neque decorem? De quo item dicitur: Speciosus forma prae filiis hominum. Ut homo, non habebat speciem neque decorem; sed speciosus forma ex eo quod est prae filiis hominum. Ideo formam illam deformem carnis ostendens oculis intuentium, quid ait? Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum, et ostendam illi meipsum. Quem videbant, ostensurum se illis promittebat. Sed quid est hoc? Quasi diceret: Videtis formam servi, occulta est forma Dei: per hanc vobis blandior, illam vobis servo; hac vos parvulos nutrio, illa grandes pasco. Ergo ut haec fides nostra qua purgamur, ad invisibilia praeparetur, hoc est, quod in intellectum filiis Core facta sunt ista omnia, ut detraherentur sanctis ea quae habebant, detraheretur et ipsa vita temporalis: ut non propter haec ipsa temporalia colerent ipsum aeternum, sed amore illius casto tolerarent haec omnia quae pro tempore paterentur. Ille mercedem accipient qui in tribulationibus non deficiunt ac radicem caritatis habent.
17. (vv 18.19.] Denique quia intellexerunt hoc filii Core, quid dicunt? Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te. Quid est, et obliti non sumus te? Et inique non egimus in testamento tuo: et non recessit retro cor nostrum: et declinasti semitas nostras de via tua.
Ecce est intellectus, quia non recessit retro cor nostrum, quia obliti non sumus te, quia inique non egimus in testamento tuo, positi in magnis tribulationibus et persecutionibus gentium. Declinasti semitas nostras de via tua. Semitae enim nostrae erant in voluptatibus saeculi; semitae nostrae erant in prosperitatibus temporalium rerum: tulisti semitas nostras de via tua, et ostendisti nobis quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam. Et declinasti semitas nostras de via tua. Quid est, declinasti semitas nostras de via tua? Tamquam diceret nobis: In tribulatione positi estis, multa patimini, multa quae amabatis in hoc saeculo, amisistis: sed non vos dimisi in via, quam angustam vos doceo. Latas semitas quaerebatis: quid vobis dico? Hac itur ad vitam sempiternam: qua vultis ambulare, ad mortem pergitis.
Quam lata et spatiosa via est quae ducit ad interitum, et multi sunt qui ambulant per eam!
Quam arcta et angusta via est quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui ambulant per illam!
Qui sunt pauci? Qui tolerant tribulationes, qui tolerant tentationes, qui in istis omnibus molestiis non deficiunt; qui non ad horam gaudent ad verbum, et in tempore tribulationis tamquam orto sole arescunt, sed habent radicem caritatis, sicut audivimus quod modo lectum est in Evangelio. Radicem, inquam, caritatis habe, ut cum sol exortus fuerit, non te urat, sed nutriat. Haec omnia venerunt super nos, et obliti non sumus te; et inique non egimus in testamento tuo; et non recessit retro cor nostrum. Sed quia haec omnia inter tribulationes facimus, iam in angusta via ambulantes, declinasti semitas nostras de via tua.
1. 18. (v 20.] Quoniam humilasti nos in loco infirmitatis. Ergo exaltabis nos in loco fortitudinis. Et operuit nos umbra mortis. Haec enim mortalitas umbra mortis est. Vera mors est damnatio cum diabolo.
2. 19. (v 21.] Si obliti sumus nomen Dei nostri. Iste est intellectus filiorum Core. Et si expandimus manus nostras ad Deum alienum.
Deo cognoscere dicitur, cum cognoscentes facit.
20. (v 22.] Nonne Deus requiret ista? Ipse enim novit occulta cordis. Novit, et requirit: si novit occulta cordis, quid ibi facit? Nonne Deus requiret ista? Novit in se, requirit propter nos. Etenim ideo requirit Deus aliquando, et dicit sibi innotescere, quod facit tibi innotescere. Opus suum tibi dicit, non cognitionem suam. Dicimus plerumque: Laetus dies, quando serenus est: numquid ipse dies gaudet? Sed gaudentem dicimus, quia gaudentes nos facit. Et dicimus: Triste coelum. Non enim est ullus talis sensus in nubibus: sed quia homines huiusmodi videntes coeli faciem contristantur, triste dicitur, eo quod tristes facit. Sic et Deus cognoscere dicitur, quando cognoscentes facit. Deus dicit ad Abraham: Nunc cognovi quia tu times Deum. Ante non cognoverat? Sed ipse Abraham se non cognovit: quia in ipsa tentatione ipse sibi innotuit. Plerumque enim homo putat se posse quod non potest, aut putat se non posse quod potest; accedit ad illum interrogatio ex divina dispensatione, et per interrogationem notus fit sibi; et dicitur Deus cognovisse, quod illum fecit nosse. Numquid Petrus noverat se, quando dixit medico: Tecum sum usque ad mortem ? Medicus noverat, vena inspecta, quid intus ageretur in aegroto; aegrotus non noverat. Venit accessio tentationis; et probavit medicus sententiam suam, perdidit aeger praesumptionem suam. Sic ergo et novit Deus, et requirit. Novit. Quomodo ipse requirit? Propter te, ut tu invenias te, et gratias agas ei qui fecit te. Nonne Deus requiret ista? Potes videre hominem mortificari; quare mortificetur nescis, Deus solus hoc novit.
21. Ipse enim novit occulta cordis. Quid est, novit occulta? quae occulta? Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Potes enim videre mortificari hominem; quare mortificetur, nescis: Deus hoc novit; res in occulto est. Sed dicit mihi aliquis: Ecce pro nomine Christi detinetur, nomen Christi confitetur. Quare non et haeretici nomen Christi confitentur, et non tamen iam propter ipsum moriuntur? Prorsus in ipsa Ecclesia, dicam, catholica, putatis defuisse aut deesse posse, qui causa humanae gloriae paterentur? Si deessent huiusmodi homines, non diceret Apostolus: Si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Sciebat ergo esse posse quosdam qui hoc iactatione facerent, non dilectione. Ideo obscurum est; Deus hoc solus videt, nos non possumus. Ipse solus potest iudicare, qui novit occulta cordis. Quoniam propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis. Iam dixi, hinc etiam apostolum Paulum testimonium posuisse ad exhortandos martyres, ne deficerent in tribulationibus pro nomine Christi susceptis. Iudaei Christum viderunt mori, non crediderunt autem resurrexisse.
22. (v 23.] Exsurge, quare obdormis, Domine? Cui dicit? et quis dicit? Nonne magis dicetur ille dormire, et halare, qui talia loquitur, Exsurge, quare dormis, Domine? Respondet tibi: Novi quid dicam: scio quia non dormit qui custodit Israel : sed tamen martyres clamant: Exsurge, quare obdormis, Domine? O Domine Iesu! occisus es, dormisti in passione, iam nobis resurrexisti. Novimus enim quia nobis resurrexisti. Quare resurrexisti? Gentes quae nos persequuntur, mortuum te putant, resurrexisse non credunt. Exsurge ergo et illis. Quare dormis, non nobis, sed illis? Si enim iam te illi crederent resurrexisse, numquid eos qui in te crederent persequi poterant. Sed quare persequuntur? Dele, occide nescio quos, qui crediderunt in te nescio quem male mortuum? Adhuc eis dormis: exsurge ut intellegant quia resurrexisti, et quiescant. Denique factum est dum moriuntur martyres, et ista dicunt, dormiunt, et excitant Christum vere mortuum dormitionibus eorum; surrexit Christus quodammodo in gentibus, id est, creditus est resurrexisse: ita paulatim et ipsi credendo conversi ad Christum, fecerunt numerum magnum, quem timerent persecutores, et cessaverunt persecutiones. Unde? Quia resurrexit Christus in gentibus, qui illis ante non credentibus dormiebat. Exsurge, et ne repellas usque in finem.
1. 23. (v 24.] Quare faciem tuam avertis? quasi non adsis, quasi oblitus sis nostri. Oblivisceris inopiam nostram, et tribulationem nostram.
2. 24. (v 25.] Quoniam humilata est in pulvere anima nostra. Ubi humilata est? In pulvere, id est, pulvis nos persequitur. Illi nos persequuntur, de quibus dixisti: Non sic impii, non sic; sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae. Humilata est in pulvere anima nostra; haesit in terra venter noster. Poenam nimiae humilationis mihi videtur expressisse, qua quisque quando se prosternit, haeret in terra venter eius. Quisquis enim ita humilatur ut genua figat, adhuc habet quo humilietur: quisquis autem sic humilatur ut haereat in terra venter eius, ultra quo humilietur non habet. Si enim ultra voluerit, iam non erit humilare, sed obruere. Hoc ergo forsitan dixerit: Nimium humilati sumus in hoc pulvere, ultra quo humiliemur non habemus: iam pervenit usque ad summum humilatio, veniat et miseratio. Persecutionum tempore perde potius pecuniam, ne perdas iustitiam.
25. An forte, fratres, eos plangit Ecclesia voce ista, quibus illi qui persequebantur persuaserunt impietatem: ut illi qui perdurarunt hoc dicant: Humilata est in pulvere anima nostra? Id est, inter manus pulveris huius, inter manus impiorum et persequentium: Humilata est in pulvere anima nostra, ad hoc ut te invocaremus, ut dares auxilium de tribulatione: venter autem noster haesit in terra, id est, consensit impietati pulveris huius venter noster; hoc est enim dictum: Haesit. Si enim cum diligis et ardes caritate, recte dicis Deo: Adhaesit anima mea post te ; et: Mihi adhaerere Deo bonum est : tunc autem adhaeres Deo, quando consentis Deo: non sine causa dictum est, de ventre isto quod adhaesit in terra, nisi quia illi significantur, qui persecutionem non tolerantes, consenserunt iniquis: sic enim haeserunt in terra. Sed quare dicti sunt venter, nisi quia carnales sunt: ut os Ecclesiae in sanctis sit, in spiritalibus sit; venter Ecclesiae in carnalibus sit? Itaque os Ecclesiae eminet; venter absconditus est, tamquam mollior et infirmior. Hoc significat quodam loco Scriptura, ubi quidam dicit se accepisse librum; et liber ipse dulcis erat, inquit, in ore meo, et amarus in ventre meo. Quid est hoc, nisi quia praecepta summa quae capiunt spiritales, non capiunt carnales; et de quibus gaudent spiritales, contristantur carnales? Liber iste, fratres, quid habet? Vende omnia quae habes, et da pauperibus. Quam dulcis in ore Ecclesiae! Ab omnibus spiritalibus factum est. At vero carnali cuicumque dixeris: Fac hoc; facilius a te tristis recedit, sicut ille dives a Domino, quam facit quod dictum est. Quare autem tristis recessit, nisi quia liber ille dulcis est in ore, et in ventre amarus? Dedisti nescio quid auri et argenti; ventum est ad hunc articulum, ut nisi perdas, forte aliquod peccatum committas, iniuriam forte ingeras Ecclesiae, blasphemare cogaris: posito itaque in angustiis, aut damno pecuniae, aut damno iustitiae, dicitur tibi: Perde potius pecuniam, ne perdas iustitiam: tu autem cui non dulcis est in ore iustitia, sed adhuc in illis membris infirmus es, quales in ventre deputat Ecclesia, contristatus eligis aliquando amittere aliquid de iustitia, quam vel nummum de pecunia; et percutis te damno graviore, implens saccellum tuum, et exinaniens cor tuum. Fortassis ergo de illis dixerit: Haesit in terra venter noster. Sive patientes sive gaudentes, redime nos gratis, hoc est non propter meritum.
26. (v 26.] Exsurge, Domine, adiuva nos. Et vere, carissimi, exsurrexit et adiuvit. Namque cum exsurgeret, id est, cum resurgeret, et gentibus innotesceret, cessantibus persecutionibus, etiam illi qui haeserant in terra, eruti sunt de terra, et agentes poenitentiam, redditi sunt corpori Christi, quamvis infirmi, quamvis imperfecti, ut compleretur in eis: Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur. Exsurge, Domine, adiuva nos: et redime nos propter nomen tuum: hoc est, gratis; propter nomen tuum, non propter meritum meum; quia tu dignatus es facere, non quia ego dignus sum cui facias. Nam et hoc ipsum quod non sumus obliti te, et non recessit retro cor nostrum, quod non expandimus manus nostras ad Deum alienum, nisi te adiuvante, unde possemus? nisi te intus alloquente et exhortante, non deserente, unde valeremus? Ergo sive patientes in tribulationibus, sive gaudentes in prosperitatibus, redime nos; non propter meritum nostrum, sed propter nomen tuum.
Aug. in Psalmos enar. 42