Aug. in Psalmos enar. 45

IN PSALMUM 45 ENARRATIO. Sermo ad plebem. De Christo eiusque passione loquitur.

45
(
Ps 45)

1. (v 1.] Iam Caritati vestrae quaedam sicut notissima loquimur, in quibus immorari non debemus: quia ea quae scitis, breviter commemorari debent. Filios Core nos esse intellegamus. Commemoro enim vos scientes, Core interpretari Calvitium; Dominumque nostrum, quoniam in Calvariae loco crucifixus est, adduxisse sibi multos, tamquam illud granum, quod nisi mortificatum esset, solum remaneret ; et eos qui adducti sunt, appellatos filios Core: hoc in mysterio. Caeterum fuerunt nescio qui filii Core illo tempore, quando ista cantabantur : sed spiritus nos vivificare debet, non littera velare. Nos ergo hic intellegamus, et videte si ea quae sequuntur, id est, quae habet psalmi ipsius contextus, congruunt nobis: et invenimus hic nos, si tamen inhaeremus membris eius, cuius corporis caput in coelo est, ex illa passione ascendens, ut eos qui in humilitate iacebant, secum in ubertate adducat, fructum ferentes in tolerantia. Dictum est autem: In finem pro filiis Core, pro occultis, psalmus. Occultum est ergo; sed ille ipse qui in Calvariae loco crucifixus est, nostis quia velum discidit, ut templi secreta patescerent. Proinde quia crux Domini nostri clavis fuit, qua clausa aperirentur; credamus adfuturum eum nobis, ut ista occulta revelentur. In finem quod habet, semper Christum intellegere debemus. Finis enim Legis Christus, ad iustitiam omni credenti. Finis autem dicitur, non quia consumit, sed quia perficit. Nam et finitum cibum dicimus qui manducabatur, et finitam tunicam quae texebatur: illud ad consumptionem, hoc ad perfectionem. Quia ergo ultra quo tendamus non habemus, cum ad Christum pervenerimus, ipse cursus nostri finis dicitur. Nec putare debemus, quia cum ad illum pervenerimus, aliquid amplius debemus niti ut et ad Patrem perveniamus. Hoc enim putavit et Philippus, cum ei dixit: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Cum dicit, sufficit nobis, finem quaerit satietatis et perfectionis. Et ille, tanto, inquit, tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui videt me, videt et Patrem. In illo ergo habemus Patrem, quia ipse in Patre, et Pater in ipso, et ipse et Pater unum sunt. Cum ad hominem refugimus, magis infirmamur.

2. (v 2.] Quid igitur hic admonet qui cantat, ubi vocem nostram agnoscere debemus, si tamen huius vocis affectum habemus? Deus noster refugium et virtus. Sunt quaedam refugia ubi non est virtus, quo quisque cum fugerit, magis infirmatur quam confirmetur. Confugis, verbi gratia, ad aliquem in saeculo magnum, ut facias tibi potentem amicum: refugium tibi videtur. Tanta tamen huius saeculi incerta sunt, et ita potentum ruinae quotidianae crebrescunt, ut cum ad tale refugium perveneris, plus ibi timere incipias. Antea enim causae tuae tantum timebas; cum vero ad talem refugeris, et de illo tibi timebis. Multi enim cum ad talia refugia confugissent, cadentibus illis ad quos confugerant, et ipsi quaesiti sunt: quos nemo quaereret, si non ad talia confugissent. Non est refugium nostrum tale, sed refugium nostrum virtus est. Cum illuc confugerimus, firmi erimus. Sola conscientia recta refugium, ubi Deum invenire possumus.

3. Adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Multae sunt tribulationes, et in omni tribulatione ad Deum confugiendum est: sive sit tribulatio in re familiari, sive sit in salute corporis, sive de periculo carissimorum, sive de aliqua re ad huius vitae sustentaculum necessaria, omnino aliud refugium non debet esse homini christiano quam Salvator eius, quam Deus eius, quo cum confugerit, fortis sit. Non enim ipse in se fortis erit, aut sibi ipse fortitudo erit; sed ille illi fortitudo erit, qui refugium eius factus est. Verumtamen, carissimi, inter omnes tribulationes humanae animae, nulla est maior tribulatio quam conscientia delictorum. Namque si ibi vulnus non sit, sanumque sit intus hominis quod conscientia vocatur; ubicumque alibi passus fuerit tribulationes, illuc confugiet, et ibi inveniet Deum. Si autem ibi requies non est propter abundantiam iniquitatis, quoniam et ibi Deus non est; quid facturus est homo? quo confugiet, cum coeperit pati tribulationes? Fugiet ab agro ad civitatem, a publico ad domum, a domo in cubiculum, et sequitur tribulatio. A cubiculo iam quo fugiat non habet, nisi in interius cubile suum. Porro si ibi tumultus est, si fumus iniquitatis, si flamma sceleris, non illuc potest confugere: pellitur inde; et cum inde pellitur, a seipso pellitur. Et ecce hostem suum invenit, quo confugerat: seipsum quo fugiturus est? Quocumque fugerit, se trahit post se: et quocumque talem traxerit se, cruciat se de se. Ipsae sunt tribulationes quae inveniunt hominem nimis: acerbiores enim non sunt: tanto non sunt acerbiores, quanto non sunt interiores. Videte, carissimi, cum ligna deiciuntur et probantur a fabris; aliquando in superficie videntur quasi laesa et putria: faber autem inspicit tamquam medullam interiorem ligni, et si sana interius ligna cognoverit, promittit ea in aedificio duratura; nec valde erit de superficie laesa sollicitus, quando id quod interius est sanum renuntiat. Porro homini interius conscientia non invenitur: quid igitur prodest, si quod est exterius sanum est, et putrefacta est medulla conscientiae? Arctae istae, et vehementes omnino, et sicut psalmus ipse ait, nimiae tribulationes sunt: tamen et in his adiutor factus est Dominus dimittendo peccata. Iniquorum enim conscientias non sanat nisi indulgentia. Si enim magnas tribulationes habere se dicit debitor fisci confessus, et intuens angustias rei familiaris suae, cum se videt non posse esse solvendo; propter imminentes omni anno compulsores, tribulationes magnas se pati dicit, nec usquam respirat nisi in spe indulgentiae rerum terrenarum: quanto magis debitor poenarum de abundantia delictorum, quando reddet quod debet de mala conscientia, quando si reddiderit ipse perit? Hoc enim debitum reddere, poenas luere est. Restat ergo ut de ipsius indulgentia securi esse possimus: si tamen accepta indulgentia non rursus ad debita contrahenda redeamus. Securi bibite sanguinem, quem fudistis.

4. Isti ergo filii Core fortasse intelleguntur esse illi, quibus locutus est Petrus in Actibus Apostolorum, cum intenti facti essent ad mirabilia adventus Spiritus sancti, cum omnes in quos venerat linguis omnibus loquerentur. Annuntiavit enim illis Christum, eum qui tanta potuisset mittendo Spiritum sanctum. Illi quem ipsi crucifixerant manibus suis, cogitantes quam contemptibilis esset, cum ab eis occideretur, quam altus et excelsus apud Deum factus esset, qui Spiritu sancto idiotas impleret, et linguas infantium faceret disertas, compuncti corde, dixerunt: Quid faciemus? Istae erant nimiae tribulationes, quae illos invenerant. Non enim ipsi invenerunt peccata sua, sed inventa in eis sunt commemoratione Apostolorum. Ideo invenerunt illos tribulationes, non ipsi invenerunt tribulationes. Nam quando sine alicuius admonitione ipse homo considerat factum suum, et rogat Deum, quid dicit? Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. Alia est ergo tribulatio quam tu invenis, alia quae te invenit. In utraque tamen sive quae te invenit, sive quam tu invenis, ut utramque depellat, ille rogandus est qui est adiutor in tribulationibus. Nam et ille cum inveniret, hoc dixit: Et nomen Domini invocari: et hi in tribulationibus, a quibus se inventos esse dixerunt, hoc dixerunt: Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Sed quia adiutor factus est, unde factus est? Compuncti, inquit, corde dixerunt: Quid faciemus? Tamquam magna desperatione. Ille tantus est, quem nos occidimus, nos ubi erimus? Et Petrus: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi, et dimittuntur vobis peccata vestra. Nihil enim hoc peccato gravius cogitare potuerunt. Quod gravius peccatum aegri, quam medici interfectio? quid gravius potest aeger facere, quam si medicum suum occidat? Cum hoc dimittitur, quid non dimittitur? Ab illo ergo cui dictum est: Refugium et virtus, acceperunt magnam securitatem. Baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini nostri Iesu Christi: in illius nomine quem occidistis, baptizamini, et dimittuntur vobis peccata vestra. Medicum vel postea cognovistis, iam securi bibite sanguinem quem fudistis.

5. (v 3.] Denique accepta tanta securitate, quid dicunt? Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra. Paulo ante solliciti, subito securi, ex tribulationibus nimiis in magna tranquillitate positi. Dormiebat enim illis Christus, ideo turbabantur: excitatus est Christus, sicut modo audivimus in Evangelio, imperavit ventis, et quieverunt. Quoniam Christus in cuiusque corde per fidem est, significatum est nobis, quia eius cor tamquam navis in huius saeculi tempestate turbatur, qui fidem suam obliviscitur: tamquam Christo dormiente turbatur; excitato autem Christo, fit tranquillitas. Denique et ipse Dominus quid ait? Ubi est fides vestra? Excitatus Christus excitavit fidem: ut quod in navi factum erat, fieret in cordibus eorum. Adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis: id egit ut ibi esset tranquillitas magna. Christus mons magnus deseruit gentem Iudaeorum et factus est in gentibus.

6. Videte ipsam tranquillitatem: Propterea non timebimus, cum conturbabitur terra, et transferentur montes in cor maris. Tunc non timebimus. Quaeramus montes translatos; et si invenire potuerimus, manifestum est quia ipsa est securitas nostra. Dominus quippe dixit discipulis: Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Tollere et mittere in mare, et fiet. Forte, monti huic, de seipso dixit; dictus est enim mons: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini. Sed iste mons super alios montes collocatus est: quia et Apostoli montes, portantes montem hunc. Ideo sequitur: Erit in novissimis temporibus, manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium. Transcendit ergo cacumina montium omnium, et in cacumine omnium montium collocatus est; quoniam montes sunt annuntiantes montem. Mare autem significat hoc saeculum, in cuius maris comparatione tamquam terra videbatur gens Iudaeorum. Non enim idololatriae amaritudine tegebatur, sed erat tamquam arida amaritudine Gentium tamquam mari circumdata. Futurum erat ut turbaretur terra, id est illa ipsa gens iudaea; et transferrentur montes in cor maris, id est primo ipse mons magnus paratus in cacumine montium. Deseruit enim gentem iudaeam, et factus est in Gentibus; translatus est de terra ad mare. Transferentibus quibus? Apostolis, quibus dixerat: Si habueritis fidem in vobis tamquam granum sinapis, dicetis monti huic: Tollere et mittere in mare, et fiet: id est, per fidelissimam vestram praedicationem fiet ut mons iste, hoc est ego ipse praedicer in Gentibus, glorificer in Gentibus, agnoscar in Gentibus, et fiat quod de me praedictum est: Populus quem non cognovi, servivit mihi. Quando autem et illi montes translati sunt? Et hoc indicet nobis Scriptura Dei. Quando Apostolus praedicabat Iudaeis, respuerunt verbum; et ait apostolus Paulus: Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad Gentes. Translati sunt montes in cor maris. Vere enim Gentes crediderunt montibus, ut in corde maris essent montes illi: non sicut Iudaei, de quibus dictum est: Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Hoc enim et de Novo Testamento promittit Dominus, per prophetam dicens: Dabo leges meas in cordibus eorum. Hae leges, haec praecepta per Apostolos indita omnium Gentium fidei et credulitati, montes dicti sunt translati in cor maris. Tunc nos non timebimus. Qui non timebimus? Illi qui compuncti sumus corde, ne fieremus de numero reproborum Iudaeorum, tamquam ramorum fractorum. Crediderunt enim quidam illorum, et adhaeserunt Apostolis praedicantibus. Timeant ergo illi quos deseruerunt montes: nos a montibus non recessimus; et quando translati sunt in cor maris, secuti sumus. Non deserit Deus civitatem suam.

7. (v 4.] Quid iam sequitur ex eo quod translati sunt montes in cor maris? Attendite et videte veritatem. Haec enim quando dicebantur, obscura erant, quia nondum contigerant: nunc autem quis iam facta non cognoscat? Liber tibi sit pagina divina, ut haec audias: liber tibi sit orbis terrarum, ut haec videas. In istis codicibus non ea legunt, nisi qui litteras noverunt: in toto mundo legat et idiota. Quid ergo factum est, dum translati sunt montes in cor maris? Sonuerunt et turbatae sunt aquae eius. Quando praedicabatur Evangelium: Quid est hoc? Peregrinorum daemoniorum videtur iste annuntiator esse : hoc Athenienses. Ephesii autem quo tumultu occidere Apostolos voluerunt, quando in theatro pro Diana sua tantum strepitum fecerunt, ut clamarent: Magna Diana Ephesia ? Inter quos fluctus et sonitus maris non timebant, qui ad refugium illud confugerant. Denique apostolus Paulus volebat intrare in theatrum, et a discipulis revocatus est, quia necessarium erat adhuc ut in carne maneret propter ipsos. Sed tamen Sonuerunt et turbatae sunt aquae eius: conturbati sunt montes in fortitudine eius. Cuius? Numquidnam maris, an potius Dei, de quo dictum est: Refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? Turbati enim sunt montes, id est potestates huius saeculi. Alii sunt enim montes Dei, alii sunt montes saeculi: montes saeculi, quibus caput diabolus; montes Dei, quibus caput Christus. Sed per istos montes turbati sunt illi montes. Tunc dederunt voces contra Christianos, quando turbati sunt montes sonantibus fluctibus: et montes sunt turbati, et factus est magnus terrae motus cum motu aquae. Sed cui haec? Civitati illi fundatae super petram. Sonant aquae, turbantur montes, annuntiato Evangelio. Quid tu civitas Dei? Audi quod sequitur.

8. (v 5.] Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Cum turbantur montes, cum saevit mare, non deserit Deus civitatem suam per impetus fluminis. Qui sunt isti impetus fluminis? Inundatio illa Spiritus sancti, de qua Dominus dicebat: Si quis sitit, veniat et bibat: qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius. Ergo haec flumina fluebant de ventre Pauli, Petri, Ioannis, aliorum Apostolorum, aliorum Evangelistarum fidelium. Haec flumina cum fluerent ab uno flumine, multi impetus fluminis laetificant civitatem Dei. Nam ut noveritis hoc de Spiritu sancto dictum, in eodem Evangelio consequenter dicit Evangelista: Hoc autem dicebat de Spiritu, quem accepturi erant hi qui in eum erant credituri. Spiritus autem nondum erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Glorificato Iesu post resurrectionem, glorificato post ascensionem, die Pentecostes venit Spiritus sanctus, implevit credentes, locuti sunt linguis, praedicare Evangelium coeperunt Gentibus. Hinc civitas Dei laetificabatur, dum mare turbaretur sonitu aquarum suarum, dum montes conturbarentur quaerentes quid agerent, quomodo novam doctrinam pellerent, quomodo Christianorum genus de terra eradicarent. Contra quem? Contra fluminis impetus laetificantes civitatem Dei. Hinc etiam ostendit de quo flumine diceret, quia spiritum sanctum significabat: Fluminis impetus laetificant civitatem Dei. Et quid sequitur? Sanctificavit tabernaculum suum Altissimus. Si ergo sequitur sanctificationis nomen, manifestum est fluminis illos impetus de Spiritu sancto intellegendos, quo sanctificatur omnis pia anima credens in Christum, ut fiat civis civitatis Dei.

1. 9. (v 6.] Deus in medio eius, et non commovebitur. Saeviat mare, conturbentur montes: Deus in medio eius, et non commovebitur. Quid est, in medio eius? Tamquam Deus in uno loco stet, et circumdent eum qui credunt in eum. Ergo ambitur loco Deus, et lata sunt quae circumdant, in angusto est qui circumdatur? Absit. Nihil tale cogitetis de Deo, qui nullo capitur loco, cui sedes est conscientia piorum: et ita sedes Dei est in cordibus hominum, ut si homo ceciderit a Deo, Deus in se maneat, non quasi cadat, non inveniendo ubi sit. Magis enim te sublevat, ut in illo sis, quam in te incumbit, ut si te subduxeris, cadat. Ille si se subduxerit, cades tu: tu te si subduxeris, non cadet ille. Quid ergo est, Deus in medio eius? Hoc significat quod aequus est omnibus Deus, et personas non accipit. Quomodo enim illud quod in medio est, paria habet spatia ad omnes fines; ita Deus medius esse dicitur, aequaliter omnibus consulens. Deus in medio eius, et non commovebitur. Unde non commovebitur? Quia in medio eius Deus. Adiuvabit eam Deus vultu suo. Ille est, adiutor in tribulationibus, quae invenerunt nos nimis. Adiuvabit eam Deus vultu suo. Quid est, vultu suo? Demonstratione sua. Quomodo se demonstrat Deus, et vultum eius videamus? Iam commemoro, didicistis praesentem Deum, didicimus per opera. Quando ab illo aliquid adiutorii accipimus, ita ut omnino non dubitemus a Domino nobis esse concessum, vultus Dei nobiscum est. Adiuvabit eam Deus vultu suo.

2. 10. (v 7.] Conturbatae sunt gentes. Et quomodo conturbatae? utquid conturbatae? Ut deicerent civitatem Dei, in cuius medio Deus? ut everterent tabernaculum sanctificatum, quod adiuvat Deus vultu suo? Non. Sed iam salubriter conturbatae gentes. Quid enim sequitur? Et inclinata sunt regna. Inclinata, inquit, sunt regna: iam non erecta, ut saevirent; sed inclinata, ut adorarent. Quando inclinata sunt regna? Quando factum est quod praedictum est in alio psalmo: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient ei. Quae res fecit ut inclinarentur regna? Quae res, audi: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Arreptitii idolorum tamquam ranae de paludibus personabant, tanto tumultuosius, quanto sordidius de luto et coeno. Et quid strepitus ranarum ad tonitrua nubium? Inde enim dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra: tonuit de nubibus suis. Quae sunt nubes eius? Apostoli eius, praedicatores eius, de quibus intonabat praeceptis, coruscabat miraculis. Ipsi nubes qui et montes: montes propter altitudinem et firmitatem, nubes propter pluviam et ubertatem. Irrigaverunt enim terram nubes istae, de quibus dictum est: Dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. De his enim nubibus minatur cuidam vineae sterili, unde translati sunt montes in cor maris: Mandabo, inquit, nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Hoc impletum est in eo quod commemoravimus, quando translati sunt montes in cor maris: quando dictum est: Ad vos missi eramus, sed quia respuistis verbum Dei, imus ad gentes : impletum est: Mandabo nubibus meis, ne pluant super eam imbrem. Denique ipsa gens Iudaea modo sic remansit, tamquam vellus siccum in area. Nam et hoc nostis contigisse in quodam miraculo. Area sicca erat, vellus solum madebat: sed pluvia in vellere non apparebat. Sic et sacramentum Novi Testamenti non apparebat in gente Iudaeorum. Quod illic vellus, hic velum: velatum enim erat sacramentum in vellere. In area vero, in omnibus Gentibus patet Evangelium Christi: pluvia manifesta est, nuda est gratia Christi; non enim tegitur velamento. Ut autem exiret inde pluvia, expressum est vellus. Per pressuram enim a se excluserunt Christum, et Dominus iam de nubibus suis compluit aream, vellus siccum remansit. Inde ergo dedit vocem suam Altissimus, de istis nubibus, per quam vocem regna inclinarentur, et adorarent.

Si Deus pro nobis, quis contra nos?

11. (v 8.] Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Non quicumque homo, non potestas quaelibet, non denique angelus, non aliqua creatura, sive terrena, sive coelestis, sed Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Qui misit Angelos, venit post Angelos, venit ut ei servirent Angeli, venit ut homines faceret aequales Angelis. Magna gratia. Si Deus pro nobis, quis contra nos? Dominus virtutum nobiscum. Quis Dominus virtutum nobiscum. Si Deus pro nobis, inquam, quis contra nos? Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? Ergo securi simus, in tranquillitate cordis nutriamus bonam conscientiam de pane Domini. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Quantacumque sit infirmitas tua, vide quis te suscipiat. Aegrotat nescio quis, adhibetur medicus; susceptum suum dicit medicus aegrotum. Quis eum suscepit? Ille. Magna spes salutis, magnus medicus eum suscepit. Quis medicus? Omnis medicus praeter illum homo est: omnis medicus qui venit ad infirmum, alia die infirmari potest, praeter illum. Susceptor noster Deus Iacob. Fac te infantem parvulum omnino, quales a parentibus suscipiuntur. Qui enim non suscipiuntur, exponuntur: qui suscipiuntur, nutriuntur. Putasne sic te suscepit Deus, quomodo infantem te suscepit mater tua? Non sic, sed in aeternum. Tua enim vox est in illo psalmo: Quoniam pater meus et mater mea dereliquerunt me, Dominus autem assumpsit me. Susceptor noster Deus Iacob. Christus lapis ille contemtus a Iudaeis, ad nos venit: credamus in illum.

12. (v 9.] Venite, et videte opera Domini. Iam de hac susceptione quid fecit Dominus? Animadverte orbem terrarum, veni, et vide. Si enim non venis, non vides; si non vides, non credis; si non credis, longe stas: si credis, venis; si credis, vides. Quomodo enim venitur ad montem istum? Numquid pedibus? numquid navibus? numquid pennis? numquid equis? Quantum attinet ad locorum spatia, ne satagas, ne conturberis, ipse ad te venit. Etenim ex lapide parvo crevit, et factus est mons magnus, ita ut impleret universam faciem terrae. Quid vis ergo ad eum per terras venire, qui terras implevit? Ecce iam venit; evigila: crescendo et dormientes pulsat; si tamen non tantus in eis somnus est, qui etiam contra montem venientem obdurescant, sed audiant: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus. Multum enim erat Iudaeis videre lapidem. Lapis enim ille adhuc parvus erat: merito et parvum contempserunt, contemnendo offenderunt, et offendendo quassati sunt; restat ut et conterantur. Hoc enim de lapide illo dictum est: Qui offenderit in lapidem illum, conquassabit eum; super quem venerit, conteret eum. Aliud est conquassari, aliud conteri: conquassari minus est quam conteri: sed neminem conterit excelsus veniens, nisi quem conquassaverit humilis iacens. Modo enim antequam veniat Dominus noster, humiliter iacuit Iudaeis, et offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet postea in iudicio suo clarus atque altus, magnus et potens; non infirmus ut iudicetur, sed fortis ut iudicet, et conterat eos qui conquassati sunt in eum offendendo. Lapis enim offensionis et petra scandali non credentibus ipse est. Ergo, carissimi, non est mirum si Iudaei non agnoverunt quem tamquam parvulum lapidem ante pedes suos iacentem contempserunt: illi mirandi sunt qui adhuc tam magnum montem nolunt agnoscere. Iudaei in lapidem parvum non videndo offenderunt, haeretici in montem offendunt. Iam enim crevit ille lapis; iam dicimus illis: Ecce impleta est prophetia Danielis: Lapis ille qui erat parvus, factus est mons magnus, et implevit universam terram. Quare in illum offenditis, et non in illum ascenditis? Quis tam caecus est ut offendat in montem? Quasi ideo ad te venerit ut habeas in quem offendas, et non habeas in quem ascendas. Venite, ascendamus ad montem Domini. Isaias hoc dicit: Venite, ascendamus. Quid est: Venite, ascendamus? Venite, est credite; ascendamus, proficiamus. Isti autem nec venire volunt, nec ascendere, nec credere, nec proficere. Latrant contra montem. Iam in illum toties offendendo quassati sunt, et nolunt ascendere, semper eligentes offendere. Dicamus illis: Venite, et videte opera Domini, quae posuit prodigia super terram. Prodigia dicuntur, quod aliquid portendant, signa illa miraculorum quae facta sunt quando mundus credidit. Et quid inde factum est, et quid portendebant? Arma superbiae et arma humilitatis. Auxilium a Domino.

13. (v 10.] Auferens bella usque ad fines terrae. Hoc nondum videmus esse completum: sunt adhuc bella, sunt inter gentes pro regno; inter sectas, inter Iudaeos, Paganos, Christianos, haereticos, sunt bella, crebrescunt bella; aliis pro veritate, aliis pro falsitate certantibus. Nondum ergo completum est: Auferens bella usque ad fines terrae: sed fortasse complebitur. An et modo completum est? In quibusdam completum est: in tritico completum est, in zizaniis nondum completum est. Quid est hoc ergo: Auferens bella usque ad fines terrae? Bella dicit, quibus bellatur adversus Deum? Quis enim bellat adversus Deum? Impietas. Et quid potest facere Deo impietas? Nihil. Quid facit fictile vas elisum ad petram, quamvis vehementer elidatur? Tanto maiore malo suo venit, quanto maiore impetu venerit. Haec bella magna erant, crebra erant. Contra Deum impietas dimicabat, et vasa fictilia conterebantur: praesumendo de se homines, de virtute sua multum praevalendo. Cuius rei scutum etiam Iob dixit de quodam impio: Cucurrit adversus Deum in crassa cervice scuti sui. Quid est, in crassa cervice scuti sui? Nimium praesumendo de protectione sua. Numquidnam isti tales erant qui dicebant: Deus noster refugium et virtus, adiutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis? aut in alio psalmo: Non enim in arcu meo sperabo, et brachium meum non salvabit me ? Quando quisque cognoscit quia in seipso nihil est, et adiutorium de se nullum habet, arma in illo confracta sunt, bella sedata sunt. Talia ergo bella delevit vox illa Altissimi de nubibus sanctis, qua terra commota est, et inclinata sunt regna: abstulit haec bella usque ad fines terrae. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni. Arcus, arma, scuta, ignis. Arcus est, insidiae; arma, publica oppugnatio; scutum, vana praesumptionis protectio. Ignis quo ista comburuntur, est de quo Dominus ait: Ignem veni mittere in terram. De quo igne dicit psalmus: Et non est qui se abscondat a calore eius. Fervente igne isto, nulla in nobis impietatis arma remanebunt, necesse est ut omnia confringantur, conterantur, comburantur. Remaneas inermis non habens ullum adiutorium tuum: et quanto magis infirmus es, nulla tua arma habens, tanto magis te suscipit, de quo dictum est: Susceptor noster Deus Iacob. Valebas enim quasi per te, conturbaris in te. Perde arma quibus praesumebas: audi Dominum dicentem: Sufficit tibi gratia mea. Dic et tu: Quando infirmor, tunc fortis sum. Apostoli vox est. Omnia arma sua perdiderat tamquam fortitudinis suae, qui dicebat: Ego autem non gloriabor, nisi in infirmitatibus meis : velut si diceret: Non curro adversus Deum in crassa cervice scuti mei, qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem in eos qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Auferens bella usque ad fines terrae. Quando autem nos Dominus suscipit, numquid inermes dimittit? Armat nos, sed aliis armis, evangelicis, veritatis, continentiae, salutis, spei, fidei, caritatis. Haec arma habebimus, sed non a nobis. Arma autem quae a nobis habuimus, arserunt: si tamen igne illo Spiritus sancti accensi sumus, de quo dicitur: Et scuta comburet igni. Qui potens in te esse cupiebas, infirmum te fecit Deus, ut fortem te faceret de se, quia infirmabaris de te.

14. (v 11.] Quid ergo sequitur? Vacate. Ad quam rem? Et videte quoniam ego sum Deus. Hoc est: Non vos, sed ego sum Deus: ego creavi, ego recreo; ego formavi, ego reformo; ego feci, ego reficio. Si non potuisti facere te, quomodo potes reficere te? Hoc non videt tumultus contentiosus animi humani: cui tumultui contentioso dicitur: Vacate, id est, reprimite animos vestros a contradictionibus. Nolite argumentari et tamquam armari contra Deum: alioquin vivunt arma nondum illo igne combusta. Si autem combusta sunt: Vacate; quia non habetis unde pugnetis. Si autem vacaveritis in vobis, et a me petieritis omnia, qui primo de vobis praesumebatis: Vacate, et videbitis quoniam ego sum Deus.

15. (v 12.] Exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra. Paulo ante dixeram terrae nomine significari gentem Iudaeorum, maris nomine caeteras gentes. Translati sunt montes in cor maris: conturbatae sunt gentes, inclinata sunt regna, dedit vocem suam Altissimus, et mota est terra. Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob. Facta sunt miracula in gentibus, impletur fides gentium, ardent arma praesumptionis humanae: vacatur in tranquillitate cordis, ut cognoscatur auctor Deus omnium munerum suorum. Et post istam clarificationem, numquid deserit et plebem Iudaeorum, de qua dicit Apostolus: Dico enim vobis, ut non sitis vobis sapientes, quia caecitas ex parte Israel facta est, donec plenitudo Gentium intraret? Id est, donec montes huc transferrentur, nubes hic pluerent, hic Dominus tonitruo suo regna inclinaret, donec plenitudo Gentium intraret. Et quid postea? Et sic omnis Israel salvus fieret. Ideo et hic ipsum ordinem servans: Exaltabor, inquit, in gentibus, et exaltabor in terra: id est et in mari et in terra; ut iam omnes dicant quod sequitur: Dominus virtutum nobiscum, susceptor noster Deus Iacob.





IN PSALMUM 46 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

46
(
Ps 46)

In cor quae audis mitte, ut non piger sis postea inde cogitare.

1. Dominus Deus noster fidem in qua vivimus, et ex qua vivimus, per Libros sanctos, Scripturas sanctas multipliciter nobis varieque diffudit; sacramenta quidem verborum varians, fidem tamen unam commendans. Una enim eademque res ideo multis modis dicitur, ut modo ipso dicendi propter fastidium varietur, sed propter concordiam una teneatur. Itaque in hoc psalmo quem cantatum audivimus, cui cantando respondimus, ea sumus dicturi quae nostis: et tamen fortassis aliquam, adiuvante et donante Domino, suavitatem allaturi sumus vobis, quando ea quae alibi et alibi noveratis, etiam commoniti ruminatis. Nam et ipsa ruminatione, in qua significat Deus munda animalia, hoc voluit insinuare, quia omnis homo quod audit sic debet in cor mittere, ut non piger sit postea inde cogitare: ut quando audit, sit similis manducanti; cum autem audita in memoriam revocat, et cogitatione dulcissima recolit, fiat similis ruminanti. Alio ergo modo eadem dicuntur, et faciunt nos dulciter cogitare quae novimus, et eadem ipsa libenter audire; quia modus dicendi variatur, et res antiqua ipso modo dicendi renovatur. Proponitur pueritia ad imitandum humilitatem, ad cavendum fatuitatem.

2. (v 1.] Titulus psalmi sic se habet: In finem pro filiis Core, psalmus ipsi David. Filios istos Core habent tituli Psalmorum etiam alii nonnulli, et indicant dulce mysterium, insinuant magnum sacramentum: ubi et nos ipsos libenter intellegamus, et agnoscamus in titulo nos qui audimus et legimus, et tamquam speculo proposito qui sumus intuemur. Filii Core qui sunt? Fuit homo quidam Core nomine, sic enim vocabatur aliquis homo: verumtamen cum leguntur quae scripta sunt, et invenitur sermo divinus loqui ad quosdam, qui non valde intelleguntur filii esse illius unius hominis qui vocabatur Core; recurrit animus ad mysterium, ut quaerat quid significet Core. Quia enim verbum hebraeum est, dicitur utique et interpretatur in graecam linguam et in latinam linguam. Et factum est iam; multa nomina hebraea interpretata sunt nobis: et inspicimus, et invenimus Core interpretari Calvum. Multo magis attendistis. Obscurum erat cum dicerentur filii Core, nonne obscurius est cum dicuntur filii calvi? Qui sunt isti filii calvi? An forte filii sponsi? Quia sponsus in loco Calvariae crucifixus est. Recolite Evangelium, ubi Dominum crucifixerunt, et invenietis eum in loco Calvariae crucifixum. Proinde qui crucem eius irrident, a daemonibus tamquam a bestiis devorantur. Nam significavit et hoc quaedam Scriptura. Cum ascenderet propheta Dei Elisaeus, clamabant post eum pueri irridentes: Ascende calve, ascende calve: ille autem non tam crudeliter quam mystice, fecit illos pueros ab ursis exeuntibus devorari. Si non devorarentur illi pueri, numquid usque adhuc viverent? aut non possent mortales nati etiam febre intercipi? Mysterium in eis tamen non ostenderetur, ubi posteri terrerentur. Nemo ergo irrideat crucem Domini: Iudaei sunt possessi a daemonibus et devorati. Nam in Calvariae loco crucifigentes Christum, et levantes in cruce, tamquam ipsi dicebant sensu puerili, non intellegentes quid loquerentur: Ascende calve. Quid est enim: Ascende? Crucifige, crucifige. Proponitur enim pueritia ad imitandum humilitatem, et item proponitur pueritia ad cavendum fatuitatem. Proposita pueritia ad imitandum humilitatem a Domino est, quando vocavit ad se pueros, et cum prohiberentur ab illo, dixit: Sinite eos venire ad me, talium est enim regnum coelorum. Propositum exemplum pueritiae ad cavendam fatuitatem ab Apostolo est: Fratres, nolite pueri esse sensibus. Et rursum proponit ad imitandum: Sed malitia infantes estote, ut mentibus perfecti sitis. Pro filiis Core. Psalmus canitur: ergo pro Christianis cantatus est. Audiamus eum tamquam filii sponsi illius, quem pueri insensati in Calvariae loco crucifixerunt. Illi enim meruerunt a bestiis devorari, nos ab Angelis coronari. Agnoscimus enim humilitatem Domini nostri, et non de illa erubescimus. Non erubescimus de illo appellato mystice calvo, propter Calvariae locum. Ipsa enim cruce in qua illi insultatum est, non permisit calvam esse frontem nostram, quia eam suo ligno signavit. Denique ut noveritis, quia nobis dicuntur haec, videte quid dicitur. Ne gaudeamus ore et cessemus manibus.

3. (v 2.] Omnes gentes, plaudite manibus. Numquid populus Iudaeorum omnes gentes erant? Sed caecitas ex parte Israel facta est, ut pueri insensati clamarent: Calve, calve; atque ita Dominus crucifigeretur in Calvariae loco, ut sanguine fuso gentes redimeret, et impleretur quod ait Apostolus: Caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret. Insultent ergo vani et hebetes, et insensati, et dicant: Calve, calve: vos autem sanguine illius redempti, qui fusus est in Calvariae loco: Omnes gentes plaudite manibus, pervenisse ad vos gratiam Dei. Plaudite manibus. Quid est, plaudite? Gaudete. Sed quare manibus? Quia bonis operibus. Ne gaudeatis ore, et cessetis manibus. Si gaudetis, plaudite manibus. Manus gentium videat, qui gaudia donare dignatus est. Quid est, manus gentium? Facta bene operantium. Omnes gentes, plaudite manibus: iubilate Deo in voce exsultationis. Et voce, et manibus. Si tantum voce, non bene; quia pigrae sunt manus: si tantum manibus, nec hoc bene; quia muta est lingua: concordent manus et lingua; illa confiteatur, illae operentur.

Iubilate Deo in voce exsultationis.

4. (v 3.] Quoniam Dominus excelsus terribilis. Excelsus ille, quasi irrisibilis descendendo, ascendendo in coelum factus est terribilis. Rex magnus super omnem terram. Non tantum super Iudaeos: nam et super illos rex. Inde enim et Apostoli crediderunt, inde et multa millia hominum res suas vendiderunt, et pretia ad pedes Apostolorum posuerunt : et impletum est in illis, quod erat in titulo crucis conscriptum: Rex Iudaeorum. Rex est enim et Iudaeorum. Sed parum est Iudaeorum. Omnes gentes plaudite manibus: quoniam rex omnis terrae Deus. Non enim illi sufficit unam gentem habere sub se: ideo tantum pretium ex latere dedit, ut emeret orbem terrarum. Rex magnus super omnem terram. Dominus emit nos, ut alieni ab eo non essemus.

5. (v 4.] Subiecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Quas subiecit, et quibus? Qui sunt qui loquuntur? Forte Iudaei? Plane si Apostoli, plane si sancti. His enim Deus subiecit plebes et gentes, ut hodie honorentur in gentibus, qui a suis civibus occidi meruerunt: quomodo Dominus eorum occisus est a civibus, et honoratur a gentibus, crucifixus a suis, adoratur ab alienis, sed pretio factis suis. Ideo enim emit nos, ut alieni ab eo non essemus. Putas ergo voces esse Apostolorum: Subiecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris ? Nescio. Mirum si Apostoli tam superbe loquerentur, ut gauderent gentes esse positas sub pedibus suis, id est Christianos sub pedibus Apostolorum. Etenim gaudent nos secum esse sub pedibus illius qui mortuus est pro nobis. Nam sub pedes Pauli currebant, qui volebant esse Pauli; et dicebat eis: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est ? Quid ergo hic? quid accepturi sumus? Subiecit plebes nobis, et gentes sub pedibus nostris. Omnes pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt, et omnes non pertinentes ad haereditatem Christi in omnibus gentibus sunt: et videtis sic exaltari in nomine Christi Ecclesiam Christi, ut omnes nondum credentes in Christo, sub pedibus iaceant Christianorum. Quanti enim modo currunt ad Ecclesiam nondum christiani, rogant auxilium Ecclesiae; subveniri sibi temporaliter volunt, etiamsi in aeternum nobiscum regnare adhuc nolunt. Cum omnes quaerunt auxilium Ecclesiae, et qui nondum sunt in Ecclesia, nonne subiecit plebes et gentes sub pedibus nostris?

6. (v 5.] Elegit nobis haereditatem suam, speciem Iacob quam dilexit. Pulchritudinem quamdam Iacob elegit nobis haereditatem suam Iacob. Duo fratres erant Esau et Iacob; in utero matris ambo confligebant, et de conflictu viscera materna quatiebantur: et ibi cum duo essent, electus est minor, et praepositus est maiori, et dictum est: Duo populi sunt in utero tuo, et maior serviet minori. Per omnes gentes maior, per omnes gentes minor: sed minor in bonis christianis, electis, piis, fidelibus; maior in superbis, indignis, peccatoribus, contumacibus, sua peccata defendentibus magis quam confitentibus; qualis etiam ipse populus Iudaeorum fuit, ignorans Dei iustitiam, et suam volens constituere. Sed quia dictum est: Maior serviet minori, manifestum est quia piis subdentur impii, et humilibus subdentur superbi. Prior natus est Esau, et posterior natus est Iacob: sed qui posterius natus est, praelatus est primo nato, qui per gulam perdidit primogenita sua. Sic habes scriptum: Desideravit lenticulam, et ait illi frater eius: Si vis ut dem tibi, da mihi primogenita tua. Ille plus amavit quod carnaliter concupierat, quam quod spiritaliter prius nascendo meruerat: et deposuit primogenita sua, ut manducaret lenticulam. Lenticulam autem invenimus cibum esse Aegyptiorum; nam ibi abundat in Aegypto. Unde magnificatur lenticula alexandrina, et venit usque ad terras nostras, quasi hic non nascatur lenticula. Ergo desiderando cibum aegyptium, perdidit primatum. Sic et populus Iudaeorum, de quo dictum est: Conversi sunt corde in Aegyptum, lenticulam quodammodo desideraverunt, et primatum perdiderunt. Elegit nobis haereditatem suam, speciem Iacob quam dilexit. Credite in absentem, sed etiam praesentem sentite.

7. (v 6.] Ascendit Deus in iubilatione. Ipse ille Deus noster Dominus Christus ascendit in iubilatione. Dominus in voce tubae. Ascendit: quo, nisi quo scimus? Quo eum Iudaei non sunt secuti, nec oculis. In cruce enim exaltatum irriserunt, in coelum ascendentem non viderunt. Ascendit Deus in iubilatione. Quid est iubilatio, nisi admiratio gaudii, quae verbis non potest explicari? Quomodo admirati sunt gaudentes discipuli, videntes ire in coelum quem planxerunt mortuum: revera gaudio huic verba non sufficiebant, restabat iubilare quod nemo poterat explicare. Ibi erat et vox tubae, vox illa Angelorum. Dictum est enim: Sicut tuba exalta vocem tuam. Praedicaverunt Angeli ascensionem Domini: viderunt discipulos ascendente Domino haerentes, admirantes, stupentes, nihil dicentes, sed corde iubilantes: et vox iam tubae in clara voce Angelorum: Viri Galilaei, quid statis? Hic est Iesus. Quasi illi non scirent quia ipse esset Iesus. Ante se paulo ante cum non viderant? secum loquentem non audierant? Nempe non solum speciem viderunt praesentis, sed et membra contrectaverunt. Ipsi ergo nesciebant quod ille esset Iesus? Sed admiratione ipsa prae gaudio iubilationis, tamquam mente alienatis, loquuntur Angeli: Ipse est Iesus. Quasi: Si creditis illi, ille est quo crucifixo nutaverunt vobis pedes, quo occiso et sepulto spem vobis perdidisse putabatis; ecce ipse est Iesus. Ascendit ante vos; sic veniet quemadmodum eum videtis euntem in coelum : tollitur quidem corpus ab oculis vestris, sed non separatur Deus a cordibus vestris: videte ascendentem, credite in absentem, sperate venientem; sed tamen per misericordiam occultam etiam sentite praesentem. Ille enim qui ascendit in coelum, ut tolleretur ab oculis vestris, promisit vobis dicens: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi. Merito et Apostolus sic nos alloquebatur: Dominus in proximo est, nihil solliciti fueritis. Sedet super coelos Christus, et longe sunt coeli, et ipse qui ibi sedet prope est. Dominus in voce tubae. Ergo vos filii Core, iam si intellexistis vos, et inspicitis hic vos, et vos gaudetis, quia videtis hic vos. Christus ante creationem, ante carnem et cum carne semper Deus est.

8. (v 7.] Psallite Deo nostro, psallite. Quem tamquam hominem irriserunt qui a Deo alienati sunt, psallite Deo nostro. Non enim homo tantum, sed et Deus. Homo ex semine David, Deus Dominus David, ex Iudaeis carnem habens: quorum patres, ait Apostolus, et ex quibus Christus secundum carnem. Ex Iudaeis ergo Christus, sed secundum carnem. Quis autem iste Christus, qui est ex Iudaeis secundum carnem? Qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Deus ante carnem, Deus in carne, Deus cum carne. Nec solum ante carnem Deus, sed ante terram Deus, unde facta est caro; nec tantum ante terram Deus, unde caro facta est, sed etiam ante coelum Deus, quod prius factum est; ante diem Deus qui primus factus est; ante omnes Angelos Deus, ipse Christus Deus: quoniam in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Ille est ante omnia, per quem facta sunt omnia. Psallite ergo Deo nostro, psallite.

9. (v 8.] Quoniam rex omnis terrae Deus. Quid enim? Et ante, non omnis terrae Deus? Nonne et coeli et terrae Deus, cum utique per illum facta sunt omnia? Quis posset dicere non esse Deum suum? Sed non omnes homines agnoverunt Deum suum; et ubi agnoscebatur, quasi ibi tantum Deus erat. Notus in Iudaea Deus : nondum filiis Core dicebatur: Omnes gentes, plaudite manibus. Ille enim Deus notus in Iudaea, rex omnis terrae Deus est. Iam ab omnibus agnoscitur, quia impletum est quod dicit Isaias: Ipse Deus tuus qui eruit te, universae terrae Deus vocabitur. Quoniam rex omnis terrae Deus: psallite intellegenter. Docet nos et admonet nos ut psallamus intellegenter: non quaeramus sonum auris, sed lumen cordis. Psallite, inquit, intellegenter. Gentes, unde vocati estis ut christiani essetis, adorabant deos manu factos, et psallebant illis; sed non intellegenter. Si intellegenter cantarent, lapides non adorarent. Quando homo sensatus cantabat lapidi insensato, numquid intellegenter cantabat? Modo autem, fratres, non videmus oculis quem adoramus, et tamen correcti adoramus. Multo magis nobis Deus commendatur, quia eum oculis non videmus. Si eum oculis videremus, forte contemneremus. Nam et Christum Iudaei visum contempserunt, non visum Gentes adoraverunt. Illis enim dictum est: Psallite intellegenter. Nolite esse sicut equus et mulus, in quibus non est intellectus. Deus in illis sedet qui bene vivunt secundum caritatem piam.

10. (v 9.] Regnabit Dominus super omnes gentes. Qui regnabat super unam gentem, regnabit, inquit, super omnes gentes. Quando dicebantur ista, super unam gentem regnabat Deus: prophetia erat, nondum res demonstrabatur. Deo gratias, iam videmus impleri quod ante prophetabatur. Chirographum Deus ante tempus scripsit nobis, impleto tempore reddidit nobis. Regnabit Deus super omnes gentes, promissio est. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quod tunc futurum promittebatur, nunc impletum agnoscitur et tenetur. Deus sedet super sedem sanctam suam. Quae sedes eius sancta? Forsitan coeli; et bene intellegitur. Ascendit enim Christus, sicut novimus, cum corpore in quo crucifixus est, et sedet ad dexteram Patris : inde eum venturum exspectamus ad iudicandos vivos et mortuos. Sedet super sedem sanctam suam. Coeli sunt sedes sancta eius? Vis et tu esse sedes eius? Noli putare te esse non posse: para illi locum in corde tuo; venit, et libenter sedet. Ipse certe est Dei Virtus et Dei Sapientia. Et quid dicit Scriptura de ipsa Sapientia? Anima iusti, sedes sapientiae. Si ergo anima iusti sedes est sapientiae; sit anima tua iusta, et eris regalis sella sapientiae. Et revera, fratres, omnes homines qui bene vivunt, qui bene agunt, secundum caritatem piam conversantur, nonne Deus in illis sedet, et ipse iubet? Obtemperat anima sedenti in se Deo, et ipsa iubet membris. Anima enim tua iubet membro tuo, quo moveatur pes, quo manus, quo oculus, quo auris, et iubet ipsa membris tamquam famulis suis: sed et ipsa servit interius insidenti sibi Domino suo. Non potest inferiori se bene imperare, nisi superiori se non fuerit dedignata servire. Deus sedet super sedem sanctam suam. Qui vere filii Abrahae sint.

11. (v 10.] Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham. Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob. Verum est, dixit hoc Deus, et superbierunt inde Iudaei, et dixerunt: Nos filii Abrahae sumus. Superbientes de nomine paterno, gerentes eius carnem, non tenentes eius fidem; semine adhaerentes, moribus degenerantes. Denique Dominus quid ait eis ita superbientibus? Si filii Abrahae estis, facta Abrahae facite. Item quid dixit illis Ioannes venientibus et contremiscentibus quibusdam ipsorum, qui se poenitendo corrigere voluerunt? Progenies viperarum. Erant enim iniqui, erant perditi, erant peccatores, erant impii: venerunt ad baptismum Ioannis: et quid eis dicit? Progenies viperarum. Illi se dicebant filios Abrahae, et ipse illos dicebat filios viperarum. Numquid Abraham vipera erat? Sed quia male vivendo daemones imitati erant, et eorum filii facti erant, quos imitando male vivebant: Progenies, inquit, viperarum, quis vobis ostendit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et nolite dicere apud vosmetipsos: Patrem habemus Abraham, et quasi superbire de genere Abrahae; potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae. Non enim remansurus est Abraham sine filiis, si vos damnaverit Deus: potens est enim et damnare quos odit, et illi reddere quos promisit. Et unde illi redditurus est filios, si damnat Hebraeos de carne eius progenitos? De lapidibus istis. Ostendebat illis lapides in eremo. Qui erant lapides, nisi Gentes, quae lapides adorabant? Lapides quare? Adorando lapides, dicti erant lapides: quia psalmus praedixerat: Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Tamen de ipsis lapidibus reddidit filios Abrahae: modo omnes qui lapides adorabamus, conversi ad Dominum filii Abrahae facti sumus; non ducendo ab illo carnem, sed imitando fidem. Principes ergo populorum convenerunt cum Deo Abraham. Principes populorum: Gentium principes, non unius populi principes, sed principes populorum omnium, convenerunt cum Deo Abraham. Centurionis exemplum.

12. Ex ipsis principibus erat et iste Centurio, de quo modo Evangelium cum legeretur audistis. Erat enim Centurio habens honorem et potestatem inter homines, princeps erat de principibus populorum. Venienti ad se Christo obviam misit amicos suos, imo vere transituro Christo misit amicos; et rogavit ut curaret puerum eius qui periculose infirmabatur: et cum vellet ipse Dominus venire, hoc ei mandavit: Non sum dignus ut sub tectum meum intres, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites. Videte quemadmodum tenuit ordinem: prius commemoravit quod sub alio esset, et postea quod alii sub illo essent. Sub potestate sum, et in potestate sum; et sub aliquo sum, et super aliquos sum. Et dico huic: Vade, et vadit; et alii: Veni, et venit; et servo meo: Fac hoc, et facit. Tamquam diceret: Si ego sub potestate constitutus iubeo illis qui sub me sunt, tu qui sub nullius potestate positus es, non potes iubere creaturae tuae, quando omnia per te facta sunt, et sine te factum est nihil? Dic ergo verbo, inquit, et sanabitur puer meus. Nam ut in domum meam intres, non sum dignus. Trepidavit Christum mittere intra parietes suos, et iam intus erat in corde eius: iam erat anima eius sedes illius, iam ibi sedebat ille qui humiles requirebat. Conversus denique Christus, miratus est, et ait sequentibus se: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel. Et sicut alius evangelista eamdem rem narrat, sequitur Dominus, et dicit: Ideo dico vobis, quia multi ab Oriente et Occidente venient, et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regno coelorum. Iste enim Centurio non erat de populo Israel. Nam in populo Israel superbi repellebant a se Deum: in principibus Gentium inventus est humilis, qui ad se invitaret Deum. Admirans Iesus fidem ipsius, reprobat perfidiam Iudaeorum. Sani enim sibi videbantur, cum periculosius aegrotarent, quando medicum non cognoscentes occidebant. Cum ergo reprobaret et repudiaret illorum superbiam, quid ait? Ideo vobis dico, quia multi ab Oriente et Occidente venient, non pertinentes ad cognationem Israel: venient multi quibus dixit: Omnes gentes, plaudite manibus; et recumbent cum Abraham in regno coelorum. Non illos genuit carne sua Abraham; et venientes recumbent cum illo in regno coelorum, et filii ipsius erunt. Quare filii ipsius? Non nati de carne, sed sequendo fidem ipsius. Filii autem regni, id est Iudaei, ibunt in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium. Damnabuntur in tenebras exteriores qui nati sunt de carne Abrahae, et recumbent cum eo in regno coelorum qui imitati sunt fidem Abrahae. Merito ergo et hic: Principes populorum convenerunt cum Deo Abraham.

13. Et quid illi qui pertinebant ad Deum Abraham? Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Qui erant dii, populus ille Dei, vitis illa Dei, de qua dicitur: Iudicate inter me et inter vineam meam, ibunt in tenebras exteriores, non recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob, non conveniunt cum Deo Abraham. Quare? Quoniam dii fortes terrae. Illi qui erant dii fortes terrae, praesumentes de terra. De qua terra? de seipsis: quia omnis homo terra. Homini enim dictum est: Terra es, et in terram ibis. Debet autem homo de Deo praesumere, et inde sperare auxilium, non de se. Non enim terra pluit sibi, aut lucet sibi: quomodo autem terra de coelo exspectat pluviam et lucem, sic homo de Deo debet exspectare misericordiam et veritatem. Illi ergo dii fortes terrae valde elevati sunt, id est, valde superbierunt: non sibi medicum necessarium putaverunt, et ideo in sua aegritudine remanserunt, et ipsa aegritudine ad mortem perducti sunt. Praecisi sunt rami naturales, ut humilis insereretur oleaster. Quoniam dii fortes terrae valde elevati sunt. Teneamus ergo, fratres, humilitatem, caritatem, pietatem; quia vocati sumus illis reprobatis, vel illorum exemplo superbire timeamus.






Aug. in Psalmos enar. 45