Aug. in Psalmos enar. 47
47
(Ps 47)
De Ecclesia cantatur, firmamentum in iis qui firmi sunt.
1. (v 1.] Titulus psalmi est, Laus Cantici filiis Core, secunda sabbati. De hoc quod Dominus donare dignatur, excipite tamquam filii firmamenti. Secunda enim sabbati, id est, post diem primum, quem dominicum dicimus, quae etiam secunda feria dicitur, factum est firmamentum coeli, imo firmamentum coelum. Coelum enim vocavit Deus firmamentum (Gn 1,3-8). Primo autem die lucem fecerat, et a tenebris diviserat; et vocaverat lucem, diem, et tenebras, noctem. Sicut autem indicat psalmi huius contextio, aliquid etiam praelocutus est Deus in illo opere suo, quod compleretur in nobis: et secundum huius creaturae conditionem saecula cucurrerunt. Non frustra enim Dominus ait de Moyse: De me enim ille scripsit : nisi quia omnia quae scripta sunt, etiam cum Deus conderet creaturam, possunt interpretari ad significationem futurorum; ut intellegas Deum fecisse lucem, cum Christus a mortuis resurrexit. Tunc enim revera illa lux divisa est a tenebris, quando immortalitas a mortalitate discreta est. Quid ergo sequitur, nisi ut capiti etiam corpus fieret, quod est Ecclesia? Denique est etiam psalmus de prima sabbati, in quo apertissime resurrectio Domini declaratur: ibi enim dicitur: Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit Rex gloriae. Quid evidentius quam Christum esse Regem gloriae? de quo dictum est: Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Secundam ergo sabbati non debemus intellegere nisi Ecclesiam Christi: sed Ecclesiam Christi in sanctis, Ecclesiam Christi in his qui scripti sunt in coelo, Ecclesiam Christi in his qui mundi huius tentationibus non cedunt. Ipsi enim digni sunt nomine firmamenti. Ergo Ecclesia Christi in his qui firmi sunt, de quibus dicit Apostolus: Debemus autem nos firmi infirmitates infirmorum sustinere, appellata est firmamentum. De hoc cantatur in psalmo: audiamus, agnoscamus, sociemur, gloriemur, regnemus. Namque eam etiam firmamentum apostolicis Litteris appellatam audi, et agnosce: Quae est, inquit, Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis. De hoc firmamento cantatur filiis Core, quos nostis esse filios sponsi crucifixi in Calvariae loco. Core namque Calvitium interpretatur. Sequitur in hoc psalmo, qui inscribitur, secunda sabbati. Ne sis piger adscendere in montem, quomodo mons non fuit tardus venire ad dormientem.
2. (v 2.] Magnus, Dominus, et laudabilis valde. Ecce magnus Dominus, et laudabilis valde: sed numquid infideles laudant Dominum? Numquid etiam qui credunt et male vivunt laudant Dominum, per quos fit ut nomen Dei blasphemetur in Gentibus? numquid laudant Dominum ? An vero si etiam laudent, acceptatur laus eorum, eum scriptum sit: Non est speciosa laus in ore peccatoris ? Dixisti ergo: Magnus Dominus, et laudabilis valde: sed hic ubi. In civitate Dei nostri, in monte sancto eius. De hoc alibi dicitur: Quis ascendet in montem Domini? Innocens manibus et mundo corde. In his magnus Dominus, et laudabilis valde: hoc est, in civitate Dei nostri, in monte sancto eius. Haec est civitas in monte posita, quae abscondi non potest: haec est lucerna quae sub modio non occultatur, omnibus nota, omnibus diffamata. Non autem universi cives eius sunt, sed illi in quibus magnus Dominus, et laudabilis valde. Quae est ergo ista civitas, videamus, ne forte quia dictum est: In civitate Dei nostri, in monte sancto eius, debeamus quaerere istum montem, ubi etiam exaudiri possimus. Non enim frustra dicitur in alio psalmo: Voce mea ad Dominum clamavi, et exaudivit me de monte sancto suo. Adiuvit ergo te mons iste ut exaudireris. Nam si in eum non ascenderes, infra iacens clamare posses, sed exaudiri non posses. Quis est ergo iste mons, fratres? Magna cura inquirendus, magna sollicitudine investigandus; labore etiam occupandus et ascendendus. Sed si in aliqua parte terrarum est, quid faciemus? Peregrinabimur de terra nostra, ut ad illum montem pervenire possimus? Imo tunc peregrinamur, si in illo non sumus. Ipsa est enim civitas nostra, si membra regis sumus, qui caput est civitatis ipsius. Ubi est ergo iste mons? Si regionem aliquam tenuit, laborandum est, ut dixi, ut ad eum perveniatur. Sed quid satagis? Utinam non sis piger ascendere in montem, quomodo mons non fuit tardus venire ad dormientem. Fuit enim quidam lapis angularis contemptibilis, in quem Iudaei offenderunt, praecisus de quodam monte sine manibus, hoc est de regno Iudaeorum veniens sine manibus, quia humanum opus non accessit ad Mariam, de qua natus Christus. Sed si lapis iste ubi in eum offenderunt Iudaei, ibi remaneret, tu quo ascenderes non haberes. Quid autem factum est? Quid dicit prophetia Danielis? Quid, nisi quia crevit lapis iste, et factus est mons magnus? Quam magnus? Ita ut impleret universam faciem terrae. Ergo crescendo mons iste et implendo universam faciem terrae, venit ad nos. Quid ergo montem quasi absentem quaerimus, et non in praesentem iam ascendimus, ut sit in nobis magnus Dominus, et laudabilis valde? Duo parietes civitatis Christi Iudaei et Gentiles.
3. (v 3.] Denique ne istum montem non agnosceres et in hoc psalmo, et in aliqua parte terrarum quaerendum existimares, vide quid sequitur: cum dixisset: In civitate Dei nostri, in monte sancto eius, quid addidit? Dilatans exsultationes universae terrae, montes Sion. Sion unus mons est: quid ergo montes? An quia ad Sion pertinuerunt etiam qui de diverso venerunt, ut sibi occurrerent in lapidem angularem, et fierent illi duo parietes tamquam duo montes, unus ex circumcisione, alter ex praeputio; unus ex Iudaeis, alter ex Gentibus: non iam adversi; etsi diversi, quia ex diverso, iam in angulo nec diversi? Ipse est enim, inquit, pax nostra, qui fecit utraque unum. Ipse ille angularis lapis, quem reprobaverunt aedificantes, factus est in caput anguli. Duos iunxit in se mons montes. Una domus, et duae domus: duae propter ex diverso venientes, una propter lapidem angularem, in quo sibi ambae copulantur. Audi et hoc: Montes Sion; latera aquilonis civitas regis magni. Intenderas enim tu Sion tamquam unum locum, ubi condita est Ierusalem, et in ea tibi non occurrebat, nisi populus ex circumcisione; qui quidem ex reliquiis a Christo collectus est, ex magna autem parte tamquam palea ventilatus. Etenim scriptum est: Reliquiae salvae fient. Sed attende et Gentes, vide et oleastrum inseri in pinguedinem olivae. Ecce Gentes: Latera aquilonis: adiuncta sunt latera aquilonis civitati regis magni. Contrarius solet esse aquilo Sion: Sion quippe in meridie, aquilo contra meridiem. Quis est iste aquilo, nisi qui dixit: Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo ? Tenuerat regnum diabolus impiorum, et possederat Gentes servientes simulacris, adorantes daemonia: et totum quidquid generis humani erat ubique per mundum, inhaerendo illi aquilo factum erat. Sed quoniam ille qui alligat fortem, aufert eius vasa, et facit vasa sua, liberati homines ab infidelitate et superstitione daemoniorum, credentes in Christum collinati sunt illi civitati, occurrerunt in angulo illi parieti de circumcisione venienti, et facta est civitas regis magni quae fuerant latera aquilonis. Ideo et in alia Scriptura dicitur: Ab aquilone nubes coloris aurei; in his est magna gloria et honor Omnipotentis. Magna enim gloria medici est, quando ex desperatione convalescit aegrotus. Ab aquilone nubes, et non nigrae nubes, non caliginosae, non tetrae, sed coloris aurei. Unde nisi gratia illuminante per Christum? Ecce: Latera aquilonis, civitas regis magni. Latera utique, quia inhaeserant diabolo. Quicumque enim alicui cohaerent, latera ipsius dicuntur. Nam et de aliquibus hominibus solemus ita loqui: Bonus homo est, sed mala latera habet: id est, ipse quidem probitate praestat, sed maligni sunt qui ei coniuncti sunt. Latera ergo aquilonis qui diabolo cohaerebant: unde venit et iste filius, de quo modo audiebamus, quia mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Proficiscendo enim in regionem longinquam, etiam ad aquilonem pervenerat, et ibi, sicut audistis, uni ex principibus regionis illius adhaeserat. Factus est ergo latus aquilonis, adhaerendo principi illius regionis: sed quia civitas regis magni et ex latere aquilonis colligitur, reversus ad se, dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum. Et occurrit ei pater, qui dicit de illo: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Vitulus ille saginatus, lapis angularis fuit. Denique et maior filius qui epulari nolebat, exhortatus a patre ingressus est: et duo iam parietes, tamquam illi duo filii ad vitulum pervenientes, civitatem regis magni fecerunt. Amat medicus aegrotum, ut faciat sanum.
4. (v 4.] Sequatur ergo iste psalmus, et dicat: Deus in domibus eius cognoscetur. Iam in domibus propter montes, propter duos parietes, propter duos filios. Deus in domibus eius cognoscetur. Sed gratiam commendat, ideo addidit: Cum suscipiet eam. Nam quid esset ipsa civitas, nisi ille suscepisset eam? Nonne statim caderet, nisi tale fundamentum haberet? Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Nemo ergo de suis meritis glorietur; sed qui gloriatur, in Domino glorietur. Quia tunc est illa magna civitas, tunc in ea cognoscitur Dominus, cum suscipiet eam: quomodo suscipit medicus aegrotum curandum, non sicut est amandum. Etenim febrem odit medicus. Non amat medicus aegrotum, et amat medicus aegrotum: si aegrotum amaret, semper aegrotum optaret; rursus si aegrotum non amaret, ad aegrotum non veniret: sed amat aegrotum, ut faciat sanum. Suscepit ergo hanc civitatem Dominus, et agnitus est in ea, id est, gratia ipsius cognita est in illa civitate; quia quidquid habet illa civitas quae gloriatur in Domino, non habet de se. Propter hoc enim dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Deus in domibus eius cognoscetur, cum suscipiet eam. Christus rex dabit nobis regnum caelorum.
5. (vv 5-7.] Quoniam ecce reges terrae collecti sunt. Iam ecce illa latera aquilonis videte quomodo veniant, videte quomodo dicant: Venite, ascendamus in montem Domini: annuntiavit enim nobis viam suam, ut ingrediamur in eam. Ecce reges terrae collecti sunt, et convenerunt in unum. In quem unum, nisi in lapidem illum angularem ? Ipsi videntes ita admirati sunt. Post admirationem miraculorum et gloriae Christi, quid secutum est? Conturbati sunt, commoti sunt, tremor apprehendit eos. Unde tremor apprehendit eos, nisi de conscientia delictorum? Currant ergo reges post regem, agnoscant reges regem. Inde alibi: Ego autem, inquit, constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum Domini: Dominus dixit ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; reges eos in virga ferrea, et tamquam vas figuli conteres eos. Auditus est ergo rex constitutus in Sion, tradita est illi possessio usque ad terminos orbis terrae. Metuere debent reges, ne regnum perdant, ne illis auferatur regnum, sicut miser timuit Herodes, et pro parvulo occidit parvulos. Timens autem regnum amittere, non meruit regem agnoscere. Utinam et ipse regem cum Magis adoraret! non male regnum quaerendo, innocentes perderet, et nocens periret. Nam quod ad illum attinebat, perdidit innocentes: quantum autem ad Christum, etiam parvus pro se morientes parvulos coronavit. Ergo debuerunt timere reges quando dictum est: Ego autem constitutus sum rex ab eo, et haereditatem usque ad fines terrae dabit mihi qui me constituit regem. Sed quid invidetis, reges? Videte, non invidete. Longe enim iste aliter rex qui dixit: Regnum meum non est de hoc mundo. Nolite ergo timere ne vobis auferatur regnum mundi huius: dabitur vobis regnum, sed coelorum, ubi ille rex est. Ideo quid ibi sequitur? Et nunc reges intellegite. Iam invidere vos parabatis: intellegite; de alio rege dicitur, cuius regnum non est de hoc mundo. Merito ergo collecti sunt reges in unum, conturbati sunt, tremor apprehendit eos. Inde et illis hoc dicitur: Et nunc reges intellegite, erudimini omnes qui iudicatis terram. Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Et quid fecerunt? Ibi dolores ut parturientis. Quid sunt dolores ut parturientis, nisi dolores poenitentis? Vide ipsam conceptionem doloris et parturitionis: A timore tuo, inquit Isaias, concepimus, et parturivimus Spiritum salutis. Sic ergo conceperunt reges a timore Christi, ut parturiendo salutem parerent credendo in eum quem timuerunt. Ibi dolores sicut parturientis. Ubi parturientem audis, fetum exspecta. Parturit vetus homo, sed nascitur novus homo. Ibi dolores ut parturientis.
6. (v 8.] In spiritu violento conteres naves Tharsis. Breviter intellegitur, evertes superbiam gentium. Sed unde ex hac historia dicitur eversio superbiae gentium? Propter naves Tharsis. Tharsis civitatem quaesierunt docti, hoc est, quaenam civitas hoc nomine significaretur: et aliquibus visum est Ciliciam dictam esse Tharsis, ex eo quod metropolis eius Tharsus dicitur. De qua civitate erat etiam Paulus apostolus, natus in Tharso Ciliciae. Aliqui autem eam Carthaginem intellexerunt: fortassis aliquando ita nominatam, aut aliqua locutione ita significatam. Namque apud prophetam Isaiam sic invenitur: Ululate naves Carthaginis. Apud Ezechielem autem a diversis interpretibus, ab aliis Carthago, ab aliis Tharsis interpretata est ; et hac diversitate interpretum potest intellegi hanc appellari Tharsum, quae Carthago dicebatur. Manifestum est autem, quod primordia regni Carthaginis navibus floruerunt, et ita floruerunt, ut inter caeteras gentes excellerent negotiationibus et navigationibus. Nam quando Dido fugiens fratrem delapsa est ad terras Africae, ubi Carthaginem condidit, naves quae paratae erant ad mercationem in eius regione assumpserat ad fugam, consentientibus sibi regionis eius principibus: et ipsae naves etiam condita Carthagine ad negotiandum non defecerunt. Atque hinc nimium superba facta est civitas illa, ut digne per eius naves intellegatur superbia gentium, praesumens in incertis tamquam in flatibus ventorum. Iam non praesumatur de velificatione, et quasi prosperitate saeculi huius, tamquam maris: fundamentum nostrum in Sion sit; ibi stabiliri debemus, non perflari omni vento doctrinae. Quicumque ergo ex incertis huius vitae tumuerant, evertantur; et subiciatur Christo omnis superbia gentium, conterenti in spiritu violento naves Tharsis: non cuiuscumque civitatis, sed Tharsis. Quomodo in spiritu violento? Timore fortissimo. Sic enim eum tremuit omnis superbia iudicaturum, ut in humilem crederet, ne excelsum expavesceret. In Ecclesia adimpletae sunt promissiones.
7. (v 9.] Sicut audivimus, ita et vidimus. O beata Ecclesia! quodam tempore audisti, quodam tempore vidisti. Audivit in promissionibus, videt in exhibitionibus: audivit in prophetia, videt in Evangelio. Omnia enim quae modo complentur, antea propheta sunt. Erige oculos ergo, et diffunde per mundum; vide iam haereditatem usque ad terminos orbis terrae: vide iam impleri quod dictum est: Adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi. Vide impletum esse quod dictum est: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Vide illum cuius pedes et manus fixi sunt clavis, cuius ossa in ligno pendentia numerata sunt, super cuius vestimentum sors missa est : vide regnantem, quem illi viderunt pendentem: vide in coelo sedentem, quem contempserunt in terra ambulantem. Vide inde impleri: Commemorabuntur, et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium. Haec videns exclama cum gaudio: Sicut audivimus, ita et vidimus. Merito sic vocatur ipsa Ecclesia de gentibus: Audi filia, et vide, et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Pater tuus Aquilo fuit, veni ad montem Sion. Audi, et vide: non vide, et audi; sed audi, et vide: prius audi, postea vide. Audis primo quod non vides, videbis postea quod audisti. Populus, inquit, quem non cognovi, servivit mihi, in obauditu auris obaudivit mihi. Si in obauditu auris obaudivit, ergo non vidit. Et ubi est: Quibus non est nuntiatum de eo, videbunt; et qui non audierunt, intellegent ? Ad quos non missi sunt Prophetae, ipsi primo audierunt et intellexerunt Prophetas: illi qui primo non audierunt, postea audientes admirati sunt. Remanserunt illi ad quos missi sunt, codices ferentes, veritatem non intellegentes; Testamenti tabulas habentes, et haereditatem non tenentes. Sed nos sicut audivimus, ita et vidimus. In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Ibi audivimus, ibi et vidimus. Extra illam qui est, nec audit, nec videt; in illa qui est, nec surdus nec caecus est. Sicut audivimus, ita et vidimus. Et ubi audis? ubi vides? In civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri. Deus fundavit eam in aeternum. Non insultent haeretici per partes conscissi: non se extollant qui dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic. Qui dicit: Ecce hic est, ecce illic, ad partes inducit. Unitatem promisit Deus: reges in unum collecti sunt, non per schismata dissipati sunt. Sed forte ista civitas quae mundum tenuit, aliquando evertetur. Absit: Deus fundavit eam in aeternum. Si ergo eam Deus fundavit in aeternum, quid times ne cadat firmamentum? Christi sunt qui eius sacramenta habent et bonos mores.
8. (v 10.] Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. Qui susceperunt, et ubi susceperunt? Nonne ipse populus tuus suscepit misericordiam tuam? Si populus tuus suscepit misericordiam tuam, quomodo suscepimus misericordiam tuam, et in medio populi tui? quasi alii sint qui susceperunt, alii in quorum medio susceperunt. Magnum sacramentum, sed tamen notum: cum et hinc, hoc est, ex his versibus exsculptum fuerit et erutum quod nostis, non erit rudius, sed dulcius. Nunc quippe populus Dei censentur omnes qui portant sacramenta eius, sed non omnes pertinent ad misericordiam eius. Omnes quippe sacramentum Baptismi Christi accipientes, Christiani vocantur; sed non omnes digne illo sacramento vivunt. Sunt enim quidam de quibus dicit Apostolus: Habentes formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Tamen propter ipsam speciem pietatis in populo Dei nominantur: quomodo ad aream, quamdiu trituratur, non solum grana, sed etiam palea pertinet. Numquid et ad horreum pertinebit? In hoc medio autem populi mali est populus bonus, qui suscepit misericordiam Dei. Vivit digne misericordia Dei, qui audit et tenet et facit quod ait Apostolus: Praecipientes ergo rogamus, ne in vacuum gratiam Dei suscipiatis. Qui ergo non in vacuum gratiam Dei suscipit, ipse tam sacramentum quam etiam misericordiam Dei suscipit. Et quid illi obest, quia in medio populi inobedientis est, donec area ista ventiletur, donec boni a malis separentur? quid ei obest in medio populi habitare? Sit de illis qui appellantur firmamentum, suscipiens misericordiam Dei; sit lilium in medio spinarum. Nam et ipsae spinae quoniam ad populum Dei pertinent, vis audire? Ita posita est ipsa similitudo: Sicut lilium, inquit, in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. Numquid dixit, in medio alienarum? Non; sed, in medio filiarum. Sunt ergo filiae malae, et inter illas est lilium in medio spinarum. Itaque illi qui sacramenta habent, et mores bonos non habent, et Dei dicuntur et non Dei; et eius dicuntur et alieni: eius, propter ipsius sacramentum; alieni, propter proprium vitium. Ita et filiae alienae: filiae, propter formam pietatis; alienae, propter amissionem virtutis. Sit ibi lilium, suscipiat misericordiam Dei, teneat radicem boni floris, non sit ingratum pluviae dulci de coelo venienti. Ingratae sint spinae, crescant de imbribus; ad ignem crescunt, non ad horreum. Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui. In medio populi tui non suscipientis misericordiam tuam nos suscepimus misericordiam tuam. In sua enim propria venit, et sui eum non receperunt. In medio tamen eorum quotquot receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri. Pauci videntur iusti: multi sunt sed inter plures latentes.
9. Iam hic occurrit unicuique cogitanti: Et quid? Iste populus qui in medio populi Dei suscipit misericordiam Dei, quantum numerum habet? Quam pauci sunt! vix invenitur aliquis: illisne contentus Deus erit, et perdet tantam multitudinem? Dicunt hoc qui sibi promittunt quod a Deo promittente non audierunt. Et vere si male vivamus, si mundi huius deliciis perfruamur, si nostris libidinibus serviamus, perditurus est nos Deus? Quot enim sunt illi qui videntur servare praecepta Dei? Vix invenitur unus vel duo vel paucissimi: ipsos solos Deus liberaturus est, et caeteros damnaturus? Absit, inquiunt: cum venerit et videbit tantam multitudinem ad sinistram, miserebitur, et dabit indulgentiam. Hoc plane etiam serpens ille promisit primo homini: nam minatus erat Deus mortem, si gustaret. ille autem: Absit, inquit, non morte moriemini. Crediderunt serpenti, invenerunt verum esse quod minatus est Deus, falsum quod promiserat diabolus. Ita et nunc, fratres, ponite vobis Ecclesiam ante oculos ad instar similitudinemque paradisi: non cessat serpens suggerere quod tunc suggessit. Sed casus primi hominis ad experimentum cavendi debet nobis valere, non ad imitationem peccandi. Ideo ille cecidit, ut nos surgamus. Respondeamus talibus suggestionibus quod respondit Iob. Nam et ipsum per feminam tamquam per Evam tentavit, et vicit in stercore, victus in paradiso. Ergo non audiamus tales voces, nec putemus paucos esse istos: multi sunt, sed inter plures latent. Non possumus enim negare plures esse malos, et tam plures, ut inter eos prorsus boni non appareant, quomodo non apparent grana in area. Nam quisquis aream videt, potest putare quod palea sola sit. Da hominem inexpertum, et putat inaniter fieri quod boves mittuntur, quod ibi homines sub aestu desudant ut conterant paleam; sed ibi est et massa ventilatione purganda. Tunc procedet copia frumenti, quae latebat in copia palearum. Et modo vis invenire bonos? Esto, et invenies. Iusti per totum orbem diffusi.
10. (v 11.] Contra istam ergo desperationem vide quid sequatur in psalmo isto. Quoniam cum dixisset: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio populi tui, significavit esse populum non suscipientem misericordiam Dei, in cuius medio quidam suscipiant misericordiam Dei: et ne occurreret hominibus, tam paucos esse, ut prope nulli sint; quomodo consolatus est consequentibus verbis? Secundum nomen tuum, Deus, ita et laus tua in fines terrae. Quid est hoc? Magnus Dominus et laudabilis valde, in civitate Dei nostri, in monte sancto eius ; nec potest esse laus eius, nisi in sanctis eius. Nam qui male vivunt, non eum laudant; sed etsi praedicant lingua, blasphemant vita. Quia ergo laus eius non est nisi in sanctis eius, non sibi dicant haeretici: In nobis remansit laus eius, quia pauci sumus, et a turba separati; nos iuste vivimus, nos laudamus Deum, non solum loquendo, verum etiam conversando. Respondetur eis ex hoc psalmo: Quid vos dicitis in parte laudare Deum, cui dictum est: Secundum nomen tuum Deus, ita et laus tua in fines terrae? Id est, quomodo notus es per omnes terras, sic et laudaris per omnes terras; nec desunt qui te nunc laudant per omnes terras. Illi autem laudant, qui bene vivunt. Secundum enim nomen tuum, Deus, ita et laus tua, non in parte, sed in fines terrae. Iustitia plena est dextera tua: id est, multi sunt et illi qui stabunt ad dexteram. Non solum illi multi erunt qui stabunt ad sinistram, sed et ibi erit plenitudo massae ad dexteram constitutae: Iustitia plena est dextera tua.
11. (v 12.] Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. O mons Sion, o filiae Iudaeae, laboratis modo inter zizania, inter paleas, inter spinas laboratis; sed exsultate propter iudicia Dei. Non errat Deus in iudicando. Discretae vivite, etsi concretae natae estis, non frustra vox exiit de ore et de corde vestro: Ne comperdas cum impiis animam meam, et cum viris sanguinum vitam meam. Ille ventilabit tantus artifex, in manu ventilabrum portabit, ut unum granum tritici non cadat in acervum paleae comburendum, nec una arista paleae transeat ad massam in horreo recondendam. Exsultate, filiae Iudaeae, propter iudicia Dei non errantis; et nolite modo temere iudicare. Ad vos pertineat colligere, ad illum pertineat separare. Laetetur mons Sion, et exsultent filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine. Ne autem putetis filias Iudaeae Iudaeos esse. Iuda Confessio est. Omnes filii confessionis, filii Iudaeae sunt: quia, Salus ex Iudaeis, nihil est aliud quam Christus ex Iudaeis. Hoc ait et Apostolus: Non enim qui in manifesto Iudaeus est, neque quae in manifesto in carne est circumcisio; sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio cordis, in spiritu, non littera, cuius laus non ex hominibus, sed ex Deo. Talis Iudaeus esto: gloriare de circumcisione cordis, etsi non habes circumcisionem carnis.
Exsultent filiae Iudaeae, propter iudicia tua, Domine.
12. (v 13.] Circumdate Sion, et complectimini eam. Dicatur eis qui male vivunt, in quorum medio est populus ille qui suscepit misericordiam Dei: In medio vestrum est populus bene vivens: Circumdate Sion. Sed quomodo? Complectimini eam. Nolite scandalis circumdare, sed caritate circumdate; ut qui bene vivunt in medio vestrum, eos imitemini, et eorum imitatione Christo, cuius membra sunt, incorporemini. Circumdate Sion, et complectimini eam. Narrate in turribus eius. In altitudine munitionum eius praedicate laudes eius.
Caritas est virtus quam nemo vincit, violentissima ad salvandum.
13. (v 14.] Ponite corda vestra in virtute eius. Non ut habeatis formam pietatis, virtutem eius abnegetis ; sed in virtute eius ponite corda vestra. Quae est virtus civitatis huius? Qui vult intellegere virtutem huius civitatis, intellegat vim caritatis. Ipsa est virtus quam nemo vincit. Huius ignem nulli fluctus saeculi, nulla flumina tentationis exstinguunt. De hac dictum est: Valida est sicut mors dilectio. Quomodo enim mors quando venit, resisti ei non potest, quibuslibet artibus, quibuslibet medicamentis occurras; violentiam mortis vitare non potest, qui mortalis natus est: sic contra violentiam caritatis mundus nil potest. A contrario enim similitudo data est de morte; quomodo enim mors ad auferendum violentissima est, sic caritas violentissima est ad salvandum. Per caritatem enim multi mortui sunt saeculo, ut viverent Deo. Hac caritate accensi martyres, non simulati, non vana gloria ventilati, non tales de quibus dictum est: Si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, sed tales quos vere Christi et veritatis caritas perduceret ad passionem;
quid eis fecerunt tentationes saevientium? Maiorem violentiam habuerunt oculi flentium suorum, quam persecutiones insectantium. Quam multos enim tenebant filii ne paterentur! quam multorum genibus provolvebantur uxores, ne viduae relinquerentur! quam multos parentes filii prohibebant mori, sicut novimus et legimus in passione beatae Perpetuae! Facta sunt is a. Sed lacrymae quantaelibet et quantolibet impetu fluerent; quando ardorem caritatis exstinguerent ? Haec est virtus Sion, cui et alibi dicitur: Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis. Annuntiate in turribus eius: Ponite corda vestra in virtute eius, et distribuite domos eius.
14. Quid hic intellegimus: Ponite corda vestra in virtute eius; et distribuite domos eius? Id est, distinguite domum a domo, nolite confundere. Domus est enim formam pietatis habens, et pietatem non habens: est autem domus et formam et pietatem habens. Distribuite, nolite confundere. Tunc autem distribuitis et non confunditis; quando corda vestra in virtute eius ponitis, id est; cum facti fueritis per caritatem spiritales. Tunc temere non iudicabitis; tunc videbitis nihil obesse bonis malos, quamdiu sumus in hac area: Distribuite domos eius. Potest et alius esse intellectus. Domos illas duas, unam ex circumcisione, alteram ex praeputio venientem, Apostolis dictum est ut distribuerent. Cum enim vocatus esset Saulus, et factus apostolus Paulus, conveniens in unitatem coapostolorum suorum, sic cum eis habuit placitum, ut illi irent in circumcisionem, iste in praeputium. Ista dispensatione apostolatus sui distribuerunt domos civitatis magni regis, et concordantes in angulo, Evangelium dispensatione diviserunt, caritate iunxerunt. Et revera hoc magis intellegendum est. Nam sequitur, et ostendit quod hoc praedicatoribus dictum sit: Et distribuite domos eius: ut enarretis in progenie altera, id est, ut etiam ad nos post futuros illorum Evangelii dispensatio perveniret. Non enim illis tantum laboraverunt, cum quibus in hac terra vixerunt; nec Dominus illis tantum Apostolis, quibus se vivum etiam post resurrectionem dignatus est ostendere, sed et nobis. Nam illis loquebatur, et nos significabat, cum diceret: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi. Numquid illi hic futuri erant usque in consummationem saeculi? Item dicit: Non pro his rogo tantum, sed pro his qui credituri sunt per verbum illorum in me : Ergo attendit nos, quia passus est propter nos. Merito itaque dicitur: Ut enarretis in progenie altera. Deus rex protegit nos ne moriamur, regit nos ne cadamus.
15. (v 15.] Quid enarretis? Quoniam hic est Deus noster. Terra videbatur, terrae conditor non videbatur: caro tenebatur, sed Deus in carne non agnoscebatur. Tenebatur caro ab eis ex quibus fuerat sumpta ipsa caro, ex semine Abrahae enim virgo Maria: ad carnem remanserunt, divinitatem non intellexerunt. O Apostoli, o civitas magna! in turribus tu praedica, et dic: Hic est Deus noster. Sic, sic quomodo contemptus est, quomodo lapis ante pedes iacuit offendentium, ut humilaret corda confitentium; sic hic est Deus noster. Certe visus est, sicut dictum est: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est. Hic est Deus noster. Et homo est, et quis est qui cognoscet eum? Quoniam hic est Deus noster. Sed forte ad tempus, quomodo dii falsi. Quia enim vocari possunt dii, esse autem non possunt, ad tempus vel vocantur. Nam quid eis dicit propheta, vel quid monet ut eis dicatur? Haec eis dicetis: Quid? Dii qui coelum et terram non fecerunt, pereant de terra; et de his quae sub coelo sunt. Non est iste talis Deus, quoniam Deus noster super omnes deos. Super quos omnes deos? Quoniam omnes dii gentium daemonia, Dominus autem coelos fecit. Ipse est ergo Deus noster, hic est Deus noster: Quousque? In aeternum et in saeculum saeculi; ipse reget nos in saecula. Si Deus noster est, et rex noster est; protegit nos, quia Deus est, ne moriamur; regit nos, quia rex est, ne cadamus. Regendo autem nos non frangit nos; nam quos non regit, frangit. Reges eos, inquit, in virga ferrea, et tamquam vas figuli conteres eos. Sed sunt quos non regit: ipsis non parcit, tamquam vas figuli conterens eos. Ab illo ergo optemus regi et liberari: quia hic est Deus noster in aeternum, et in saeculum saeculi; et ipse reget nos in saecula.
48
(Ps 48)
Pollent et florent non colentes Deum, colentes autem laborant in angustiis.
1. 1. Omnia divina eloquia salubria sunt bene intellegentibus; periculosa vero his qui ea volunt ad sui cordis perversitatem detorquere, potius quam suum cor ad eorum rectitudinem corrigere. Haec est enim in hominibus magna et usitata perversitas; quia cum debeant vivere ipsi secundum voluntatem Dei, Deum volunt vivere secundum voluntatem suam: et cum ipsi nolunt corrigi, illum volunt depravari; rectum non arbitrantes quod ille vult, sed quod ipsi volunt. Solemus autem audire homines murmurantes adversus Deum, quod malis in hac vita bene sit et laborent boni: quasi ille perversus sit, et nesciat quid agat, aut omnino averterit oculos a rebus humanis; vel securitatem suam perturbari nolit, ut haec non attendat, quia cum labore ista Deus aut videat aut corrigat. Murmurant ergo homines, qui propterea volunt Deum colere ut hic illis bene sit, quando viderint eos qui Deum non colunt pollere atque florere felicitate terrena; se autem colentes Deum laborare in angustiis, in necessitatibus, in aerumna, caeterisque difficultatibus mortalitatis humanae. Contra istam vocem et contra has blasphemias murmurantium, incantat semper sermo divinus, curans a morsu serpentis. Venenati enim cordis est ista sanies, eructans in Deum putorem blasphemiae, et quod peius est manus curantis repellens, morsum serpentis non repellens. Hoc dixi, repellit a se cor hominis verbi Dei severitatem, et admittit ad se male suadentis serpentis blanditias. Contra hos ergo cantat sermo divinus, et iam in isto psalmo loquitur nobis. Ad quem psalmum intentam ego facerem Sanctitatem vestram, nisi ipse nos faceret omnes intentos; nec nos solos, sed totum orbem terrarum. Audite enim quemadmodum coepit.
2. 2. (v 2.] Audite haec omnes gentes. Non ergo vos soli qui hic estis. Nam vox nostra quanta est, ut sic clamemus, ut audiant omnes gentes? Clamavit enim per Apostolos Dominus noster Iesus Christus, clamavit tot linguis quas misit; et videmus hunc psalmum qui ante non recitabatur nisi in una gente, in synagoga Iudaeorum, recitari per totum orbem terrarum, per omnes Ecclesias, impletumque esse quod hic dictum est: Audite haec omnes gentes. Ad hoc solum volo intentos facere animos vestros, ne propter laborem corporalem non erigatis animum, terrente vos longitudine psalmi huius. Si potuerit, finietur hodie: si non, restabit nobis aliquid in crastinum diem; tamen vos semper intenti estote. Tantum enim audietis, si Dominus voluerit, quantum vos non gravet, sed relevet. Audite haec, omnes gentes: unde estis et vos. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Hoc iterum videtur repetisse, quasi parum fuerit quod dixit: Audite. Quod dico, inquit, audite, auribus percipite, hoc est, nolite transeunter audire. Quid est, auribus percipite? Quod Dominus dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat : cum omnes qui in conspectu eius erant, utique haberent aures; quas ille aures quaerebat nisi cordis, cum diceret: Qui habet aures audiendi, audiat? Has et iste psalmus aures pulsat. Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Forte et hic est aliqua distinctio. Non quidem nos coarctare debemus, sed nihil mali est etiam istam explicare sententiam. Forte aliquid distat inter id quod dixit, omnes gentes, et quod dixit, omnes qui habitatis orbem. Significantius enim fortasse voluit nos intellegere quod dixit, inhabitatis, ut gentes intellegamus omnes iniquos, habitatores autem orbis omnes, iustos. Ille enim habitat qui non tenetur: nam qui tenetur, habitatur, non habitat. Quomodo ille possidet quaecumque habet, qui dominus est rerum suarum; dominus autem est, qui non est irretitus cupiditate: qui autem cupiditate tenetur, possessus est, non possessor. Habemus enim quoddam verbum habitatione signatum in Scriptura Dei, ubi ait: Elegi abici in domo Domini, magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Quid enim, si abiceris in domo Domini, non ibi habitas? Noluit significare habitationem, nisi in eis qui regunt, et tenent, et dominantur, et gubernant: qui autem contemnuntur, non quasi habitant, sed subiecti sunt. Ita autem dixit: Subditus volo esse in domo Dei, magis quam regnare in tabernaculis peccatorum. Itaque si est aliqua distinctio inter omnes gentes, et habitatores orbis, sicut est distinctio inter audite, et auribus percipite, hoc quidem videtur repetisse; sed tamen aliud est, quod sane voluit significare; quia ista eloquia audituri erant non solum peccatores et impii, sed et iusti. Permixte modo audiunt omnes: sed cum ventum fuerit ad reddendam rationem, separabuntur qui sine causa audierunt, ab illis qui auribus perceperunt. Audiant ergo et peccatores: Audite haec, omnes gentes. Audiant et iusti, qui non sine causa audierunt, et regunt potius terram, quam reguntur a terra: Auribus percipite, omnes qui habitatis orbem. Pauperes corde veritatem inquirunt, passionem Domini imitantur.
3. (v 3.] Et iterum dicit: Quique terrigenae et filii hominum. Quod ait, terrigenae, ad peccatores retulit; quod ait, filii hominum, ad fideles et iustos. Videtis ergo, quia servatur ista distinctio. Qui sunt ergo terrigenae? Filii terrae. Qui sunt filii terrae? Qui haereditates terrenas requirunt. Qui sunt filii hominum? Qui pertinent ad filium hominis. Aliquando iam ista distinximus Sanctitati vestrae, et invenimus quia Adam homo erat, filius hominis non erat; Christus autem filius hominis erat, et Deus erat. Quicumque enim pertinent ad Adam, terrigenae: quicumque pertinent ad Christum, filii hominum. Omnes tamen audiant, ego nulli subtraho sermonem meum. Terrigena est, audiat propter iudicium; filius hominis est, audiat propter regnum. Simul in unum dives et pauper. Iterum ipsa sunt repetita. Quod ait dives, ad terrigenas pertinet; quod ait, pauper, ad filios hominum. Divites intellege superbos, pauperes humiles. Habeat multas facultates pecuniarum; si in eis non extollitur, pauper est: non habeat aliquid, et cupiat et infletur; inter divites et reprobos eum deputat Deus. Et divites et pauperes in corde interrogat Deus, non in arca et domo. Nonne pauperes sunt qui accipiunt mandatum Apostoli dicentis Timotheo: Praecipe divitibus huius saeculi non superbe sapere? Quomodo eos qui divites erant fecit pauperes? Tulit illis quare quaeruntur divitiae. Nemo enim vult esse dives, nisi ut infletur inter eos inter quos vivit, et superior illis videatur. Cum autem dixit, non superbe sapere, aequales eos fecit non habentibus; ut fortassis pauculis nummis mendicus plus extollatur, quam ille dives qui audit Apostolum dicentem: Praecipe divitibus huius saeculi non superbe sapere. Unde non superbe sapere? Si faciant quod sequitur: Neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Non dixit, qui praestat illis; sed, qui praestat nobis. Numquid ipse Paulus non habebat divitias? Habebat plane. Quas divitias? De quibus dicit alio loco Scriptura: Fideli homini mundus totus divitiarum est. Audi et ipsum confitentem: Quasi nihil habentes, et omnia possidentes. Qui vult ergo esse dives, non haereat parti, et totum possidebit: illi inhaereat qui totum creavit. Simul in unum dives et pauper. Dicit in alio psalmo; Edent pauperes, et saturabuntur. Quomodo commendavit pauperes? Edent pauperes, et saturabuntur. Quid edunt? Quod sciunt fideles. Quomodo saturabuntur? Imitando passionem Domini sui, et non sine causa accipiendo pretium suum. Edent pauperes, et saturabuntur, et laudabunt Dominum, qui requirunt eum. Divites quid? Etiam ipsi edunt. Sed quomodo edunt? Manducaverunt et adoraverunt omnes divites terrae. Non dixit: Manducaverunt, et saturati sunt; sed: Manducaverunt, et adoraverunt. Adorant quidem Deum, sed humanitatem nolunt exhibere fraternam. Manducant illi, et adorant; manducant isti, et saturantur: tamen omnes manducant. Exigitur de manducante quod manducat; non prohibeatur manducare a dispensatore, sed moneatur timere exactorem. Audiant ergo ista peccatores et iusti, gentes et qui habitant orbem, terrigenae et filii hominum, simul in unum dives et pauper: non divisi, non separati. Tempus messis hoc faciet, manus ventilatoris hoc poterit. Nunc simul in unum audiant dives et pauper, simul in unum pascantur haedi et agni, donec veniat qui segreget alios ad dexteram, alios ad sinistram. Simul in unum audiant docentem, ne segregati ab invicem audiant iudicantem.
4. (v 4.] Et quid est quod nunc audituri sunt? Os meum loquetur sapientiam, et meditatio cordis mei, intellegentiam. Et haec repetita potius, ne forte cum dixisset, os meum, intellegeres eum tibi loqui, qui in labiis haberet sapientiam. Multi enim habent in labiis et non habent in corde, de quibus dicit Scriptura: Populus iste labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Quid ergo ait ille qui tibi loquitur? qui cum dixerit: Os meum loquetur sapientiam; ut intellegas quia illud quod ex ore funditur, de vena cordis emanat, intulit: Et meditatio cordis mei intellegentiam. Omnes videbunt Christum iudicaturum, soli autem iusti sicuti est.
5. (v 5.] Inclinabo in parabolam aurem meam, aperiam in psalterio propositionem meam. Quis est hic cuius meditatio cordis loquitur intellegentiam, ut non sit in sola superficie labiorum, sed hominis interiora possideat? Quis est iste qui audit, et sic loquitur? Multi enim loquuntur quod non audiunt? Qui sunt qui loquuntur quod non audiunt? Qui non faciunt quae dicunt: quales dicit Dominus Pharisaeos sedere super cathedram Moysi. Voluit tibi loqui in cathedra Moysi, per eos qui ea loquuntur, et non faciunt; et tibi securitatem Dominus voluit dare. Nolite timere: Quae dicunt, inquit, facite, quae autem faciunt nolite facere; dicunt enim, et non faciunt. Non audiunt quod dicunt. Qui vero faciunt, et sic dicunt, audiunt quod dicunt: et ideo fructuose dicunt, quia audiunt. Qui ergo dictor et non auditor est, alteri prodest, sibi non prodest. Iste ergo qui et auditor volebat esse et dictor, qui tibi loquitur, antequam diceret: Aperiam in psalterio propositionem meam, quod est iam loqui per corpus, sic enim utitur anima corpore, quomodo utitur citharista psalterio, dixit: Inclinabo in parabolam aurem meam. Antequam loquar tibi, inquit, per corpus, antequam psalterium sonet, primo ego inclinabo in parabolam aurem meam, id est, audiam quid tibi dicam. Et quare, in parabolam? Quia videmus nunc per speculum in aenigmate, sicut dicit Apostolus. Quamdiu sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Quia nondum est illa visio nostra facie ad faciem, ubi iam non sint parabolae, ubi iam non sint aenigmata et similitudines. Quidquid modo intellegimus, per aenigmata conspicimus. Aenigma est obscura parabola quae difficile intellegitur. Quantumvis excolat homo cor suum, et ad interiora intellegenda refugiat, quamdiu per corruptibilitatem carnis huius videmus, ex parte videmus. Assumpta autem incorruptione in resurrectione mortuorum, cum apparuerit Filius hominis iudicaturus vivos et mortuos, tunc videbitur Filius hominis, qui primo iudicatus est, iudicans, discernens malos a bonis, ponens malos a sinistris, bonos a dextris. Videbunt illum et boni et mali, sed malis dicet. Ite in ignem aeternum: bonis autem dicet: Venite benedicti Patris mei, percipite regnum. Abibunt mali in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam ; et ibi erit illa visio facie ad faciem, qua illi non sunt digni. Attendite quid dicam. Filium enim hominis sicut hic cum esset adhuc iudicandus, et mali viderunt, et boni; viderunt enim Apostoli qui secuti sunt, viderunt Iudaei qui crucifixerunt; sic cum venerit iudicaturus, et boni illum videbunt et mali: boni, ut percipiant mercedem, quia secuti sunt; mali, ut percipiant poenam, quia crucifixerunt. Soli ergo illi damnabuntur, qui crucifixerunt? Audeo dicere, soli. Ergo nos, inquiunt peccatores huius temporis, securi sumus. Si non animum interrogat Deus, securi estis. Quid est quod dixi? Intellegat Caritas vestra, ne hoc dicant in iudicio Dei, quia non intellexerunt. Iudaei quia viderunt Christum, crucifixerunt; tu quia non vides Christum, verbo ipsius resistis. Qui verbo resistis, carnem non crucifigeres si videres? Contempsit Iudaeus in ligno pendentem, contemnis tu in coelo sedentem. Ergo viderunt eum ambo genera, dum hic esset: ambo genera videbunt, et cum venerit. Filius enim hominis veniet ut iudicet; quia Filius hominis venit ut iudicaretur. Ideo quia Pater non est incarnatus, Pater non est passus, et per Filium hominis iudicat, sicut ipse dixit in Evangelio: Pater non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio: secutus paulo post ait: Et dedit ei potestatem iudicii faciendi, quoniam Filius hominis est. Secundum enim quod Filius Dei est, Verbum semper cum Patre; et quia semper cum Patre, cum Patre semper iudicat: secundum autem quod Filius hominis est, et iudicatus est, et iudicaturus est. Quomodo autem visus est ab eis qui crediderunt, et ab eis qui crucifixerunt, quando iudicatus est; sic videbitur, cum coeperit esse iudex, et ab eis quos damnabit, et ab eis quos coronabit. Visionem autem illam divinitatis, quam promisit dilectoribus suis, quando ait: Qui diligit me, diligetur a Patre meo: et qui diligit me, mandata mea custodit, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi, iam impii non videbunt. Ista demonstratio quodammodo familiaris est, suis illam servat, non illam ostendit impiis. Qualis est ista visio? Qualis Christus? Aequalis Patri. Qualis est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Huic visioni suspiramus modo, et gemimus quamdiu peregrini sumus; huic visioni in fine reddemur, hanc visionem modo in aenigmate videmus, si ergo in aenigmate videmus, inclinemus in parabolam aurem nostram, et sic aperiamus in psalterio propositionem nostram: audiamus quod dicimus, faciamus quod praecipimus. Malum repelle antequam surgat delectatio et sequatur consensio.
6. (v 6.] Et quid dixit? Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Coepit obscurius: Utquid timebo, inquit, in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Magis ergo debet timere, si iniquitas calcanei eius circumdabit eum. Non enim timeat, inquit, homo quod non habet in potestate devitare. Verbi gratia: qui timet mortem, quid facturus est ut non moriatur? Dicat mihi qua evadat quod debet Adam, qui natus est ex Adam. Sed cogitet quia natus est ex Adam, et secutus est Christum, et oportet eum solvere quod debet Adam, et consequi quod promisit Christus. Qui ergo timet mortem, non est qua evadat: qui autem timet damnationem quam audient impii: Ite in ignem aeternum, est qua evadat. Non ergo timeat? Utquid enim timeat? Iniquitas calcanei ipsius illum circumdatura est? Si ergo vitet iniquitatem calcanei sui, et ambulet per vias Dei, non perveniet ad diem malam: dies mala, dies novissima, non erit illi mala. Etenim dies novissima mala erit quibusdam, bona erit quibusdam. Numquid mala erit illis quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? Sed mala erit illis quibus dicetur: Ite in ignem aeternum. Quod si iniquitas calcanei sui circumdabit eum, utquid ergo timet in die mala? Modo cum vivunt provideant sibi, tollant iniquitatem a calcaneo suo: ambulent illam viam, ambulent per viam de qua ipse dixit: Ego sum via, et veritas, et vita : et non timeant in die mala, quia dat illis securitatem, qui factus est via. Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Ergo vitent iniquitatem calcanei sui. In calcaneo quisque labitur. Intendat Caritas vestra. A Deo quid dictum est serpenti? Ipsa tuum observabit caput, et tu eius observabis calcaneum. Diabolus calcaneum tuum observat, quando labaris, ut deiciat te. Ille observat calcaneum tuum, tu observa caput illius. Quod est caput illius? Initium malae suggestionis. Quando incipit mala suggerere, tunc repelle antequam surgat delectatio, et sequatur consensio; et tunc vitabis caput eius, et non apprehendet ille calcaneum tuum. Quare autem Evae hoc dixit? Quia per carnem labitur homo. Eva nobis interior caro nostra est. Qui diligit, inquit, uxorem suam, seipsum diligit. Quid est, seipsum? Sequitur, et dicit: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit. Quia ergo quomodo illum hominem Adam per Evam supplantavit, sic diabolus per carnem vult nos supplantare; praeceptum est Evae ut observet caput diaboli, quia diabolus calcaneum ipsius observat. Si ergo iniquitas calcanei circumdabit nos, utquid timemus in die mala, cum conversi ad Christum habeamus in potestate ut non faciamus iniquitatem; et non erit quod nos circumdet, et gaudebimus in die novissima, non plangemus?
7. (v 7.] Qui sunt autem quos circumdabit iniquitas calcanei? Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Ergo vitabo ista, et non iniquitas calcanei mei circumdabit me. Quid est vitare ista? Non confidamus in virtute nostra, non gloriemur in abundantia divitiarum nostrarum; sed gloriemur in eo qui nobis promisit humilibus altitudinem, et minatus est elatis damnationem; et non nos iniquitas calcanei circumdabit.
Qui confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur. Frater noster Christus, ipse redimit nos.
8. (v 8.] Sunt qui praesumunt in amicis suis: alii praesumunt in virtute sua, alii in divitiis. Ista est praesumptio generis humani, non praesumentis in Deo. Dixit de virtute, dixit de divitiis, dicit de amicis: Frater non redimit, redimet homo? Exspectas ut homo te redimat ab ira ventura? Si te frater non redimit, homo te redempturus est? Quis est frater, qui si non redemerit, nullus homo redempturus est? Qui post resurrectionem dixit: Vade, dic fratribus meis. Frater noster voluit esse: et cum Deo dicimus, Pater noster, hoc manifestatur in nobis. Qui enim dicit Deo, Pater noster; Christo dicit, Frater. Ergo qui patrem Deum et fratrem habet Christum, non timeat in die mala. Non enim eum circumdabit iniquitas calcanei eius; quia non praesumit de virtute sua, nec in abundantia divitiarum suarum gloriatur, nec de amicis suis potentibus se iactat. In illo ergo praesumat qui propter illum mortuus est, ut ille non in sempiternum moreretur; qui propter illum humilatus est, ut ille exaltaretur; qui quaesivit impium, ut a fideli quaereretur. Ergo si ipse non redimit, homo redempturus est? Aliquis homo redimet, si Filius hominis non redimit? Si Christus non redimit, Adam redimet? Frater non redimit, redimet homo? Levemus thesaurum nostrum de terra ad coelum.
9. (v 9.] Non dabit Deo depropitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae. Ille confidit in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriatur, qui non dabit Deo depropitiationem suam; id est placationem qua flectat Deum pro peccatis: nec pretium redemptionis animae suae, qui praesumit de virtute sua, et de amicis, et de divitiis suis. Qui sunt autem qui dant pretium redemptionis animae suae? Quibus ait Dominus: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant vos in tabernacula aeterna. Illi dant pretium redemptionis animae suae, qui non cessant eleemosynas facere. Adeo illos quos monet per Timotheum Apostolus, noluit esse superbos, ne in abundantia divitiarum suarum gloriarentur: denique quod possidebant, noluit apud illos veterascere, sed aliquid ex eo fieri, ut esset pretium redemptionis animae eorum. Ait enim: Divitibus huius saeculi praecipe, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Et quasi dicerent: Quid ergo facturi sumus de divitiis nostris? Divites sint, inquit, in operibus bonis, facile tribuant, communicent: et non illud perdituri sunt. Unde scimus? Audi quid sequitur: Thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Sic dabunt pretium redemptionis animae suae. Et Dominus noster hoc monet: Facite vobis sacculos non veterascentes, thesaurum non deficientem in coelis, quo fur non accedit, neque tinea corrumpit. Noluit Deus ut perdas divitias tuas, sed ut locum illis mutes consilium tibi dedit. Intellegat Caritas vestra: modo si amicus tuus intraret in domum tuam, et inveniret te in loco humido frumenta posuisse, qui forte sciret naturam corruptionis frumentorum quam tu nescires, daret tibi huiusmodi consilium, dicens: Frater, perdis quod cum magno labore collegisti; in loco humido posuisti, paucis diebus ista putrescunt. Et quid facio, frater? Leva in superiora. Audires amicum suggerentem ut frumenta levares de inferioribus ad superiora; et non audis Christum monentem ut thesaurum tuum leves de terra ad coelum, ubi non hoc tibi reddatur quod servas, sed serves terram, accipias coelum, serves mortalia, accipias sempiterna! Feneres Christum; accipiat in terra parva, ut reddat tibi in coelo multa. Verum autem illi quos circumdabit iniquitas calcanei sui, quia confidunt in virtute sua, et in abundantia divitiarum suarum gloriantur, et de amicis hominibus nihil valentibus praestare praesumunt, non dabunt Deo depropitiationem suam, et pretium redemptionis animae suae. Non hic habemus vitam, qui forte hic laboramus in terra.
10. (v 10.] Et quid dixit de tali homine? Et laboravit in aeternum, et vivet in finem. Labor eius sine fine erit, vita ipsius habebit finem. Quare hoc dixit, vivet in finem? Vitam quippe non ponunt isti, nisi delicias quotidianas. Adeo multi inopes et pauperes nostri, parum firmi, et non intuentes quid illis promittat Deus pro istis laboribus, cum viderint divites in epulis quotidianis, in splendore et nitore auri et argenti, quid dicunt? Soli sunt isti, isti vere vivunt. Dicitur; iam non dicatur, et monemus, et dici habet, vel a paucioribus dicatur, quam diceretur si non moneremus. Nam nec nos praesumimus ita nos ista dicere ut non dicatur, sed vel a paucioribus dicatur; nam dicetur usque in finem saeculi. Parum est quia dicit eum vivere; adiungit, et dicit, tonat: Putas eum solum vivere. Vivat; finietur vita ipsius: quoniam non dat pretium redemptionis animae suae, finietur vita, labor non finietur. Laboravit in aeternum, et vivet in finem. Quomodo vivet in finem? Quomodo vivebat ille qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide; et iacentem ulcerosum ante ianuam, cuius ulcera canes linguebant, et desiderantem micas quae de mensa eius cadebant, superbus et tumidus contemnebat. Quid illi profuerunt illae divitiae? Mutaverunt vices ambo: ille a ianua divitis sublatus est in sinum Abrahae; ille ab epulis splendidis missus est in ignem: ille requiescebat, ille ardebat; satiabatur ille, ille sitiebat: ille laboraverat in finem, vivebat in aeternum; ille vixerat in finem, laborabat in aeternum. Et quid profuit diviti, qui quaesivit apud inferos in tormentis positus, stillari sibi guttam aquae in linguam suam de digito Lazari, dicens: Quoniam ardeo hic in hac flamma, et non illi concessum est ? Sic desideravit ille guttam de digito, quomodo ille micas de mensa divitis: sed illius labor finitus est, et illius vita finita est; labor huius in aeternum, vita illius in aeternum. Non hic habemus vitam, qui forte hic laboramus in terra: et non sic erimus postea; erit enim vita nostra Christus in aeternum: illi autem qui hic volunt habere vitam, laborabunt in aeternum, et vivent in finem.
11. (v 11.] Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Iste qui laboravit in aeternum, et vivet in finem, non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes: quid est hoc? Non intelleget quid sit interitus, quando viderit sapientes morientes. Dicit enim sibi: Iste, quia sapiens erat, et cum sapientia inhabitabat, et cum pietate Deum coluit, numquid non est mortuus? Faciam mihi ergo bene, cum vivo: nam si aliquid possent qui aliud sapiunt, non morerentur. Videt illum mori, et non videt quae sit mors. Non videbit interitum, cum videbit sapientes morientes. Quomodo Iudaei viderunt Christum pendentem in cruce, et contempserunt, dicentes: Iste si Filius Dei esset, descenderet de cruce : non videntes quid sit interitus. Si viderent quid sit interitus, si viderent! Ille moriebatur temporaliter, ut revivisceret in aeternum; illi vivebant temporaliter, ut morerentur in aeternum. Sed quia illum videbant morientem, non videbant interitum, id est, non intellegebant quis esset verus interitus. Quid dicunt etiam in Sapientia? Morte turpissima condemnemus illum, erit enim respectus ex sermonibus illius; si enim est vere filius Dei, liberabit illum de manibus contrariorum : non permittet mori filium suum, si vere filius ipsius est. At ubi viderunt illum in cruce insultantes se, et illum non descendentem de cruce, dixerunt: Vere homo fuit. Dictum est: et utique poterat descendere de cruce, qui potuit de sepulcro resurgere; sed docuit nos ferre insultantes, docuit adversus linguas hominum esse patientes, bibere modo calicem amaritudinis, et postea accipere sempiternam salutem. Bibe, aeger, calicem amarum, ut sanus sis, cui non sunt sana viscera: noli trepidare, quia ne trepidares, prior bibit medicus; id est, passionis amaritudinem bibit prior Dominus. Bibit qui peccatum non habebat, qui quod in eo sanaretur non habebat. Bibe donec transeat amaritudo huius saeculi, et veniat saeculum ubi nullum scandalum, nulla ira, nulla tabes, nulla amaritudo, nulla febris, nullus dolus, nullae inimicitiae, nulla senectus, nulla mors, nulla contentio. Labora hic, venturus ad finem; labora, ne cum non vis hic laborare, venias ad finem vitae, et nunquam venias ad finem laborum. Quoniam non videbit interitum, cum viderit sapientes morientes. Esto prudens, imitare formicam; collige quod ibi tibi sit in posterum.
12. Simul imprudens et insipiens peribunt. Quis est imprudens? Qui non sibi prospicit in futurum. Quis est insipiens? Qui non intellegit in quo malo sit. Tu vero intellege in quo malo sis modo, et prospice ut in bonis sis in posterum. Intellegendo in quo malo sis, non eris insipiens: prospiciendo tibi in futurum, non eris imprudens. Quis est qui sibi prospicit? Servus ille cui dedit Dominus suus quod erogaret, et postea dixit ei: Non potes mihi agere, redde rationem actus tui. Et ille: Quid facio? fodere non possum, mendicare confundor. Sed et de re domini sui fecit sibi amicos, qui illum reciperent, cum de actu proiceretur. Et ille fraudem fecit domino suo, ut compararet sibi amicos qui illum susciperent: tu noli timere ne fraudem facias; ipse Dominus hortatur ut facias, ipse tibi dicit: Fac tibi amicos de mammona iniquitati. Fortassis ea quae acquisisti, de iniquitate acquisisti; aut fortasse ea ipsa est iniquitas, quia tu habes et alter non habet, tu abundas et alter eget. De ista mammona iniquitatis, de divitiis istis quas iniqui vocant divitias, fac tibi amicos et prudens eris: comparas tibi, non fraudaris. Modo enim videris perdere. Numquid perdes in thesaurario ponens? Nam pueri, fratres, unde sibi emant nescio quid simul inveniunt nummos, et ponunt in thesaurario, et non aperiunt nisi postea: numquid quia non vident quod colligunt, ideo perdiderunt? Noli timere: ponunt pueri in thesaurario, et securi sunt; ponis tu in manu Christi, et times! Esto prudens, et prospice tibi in posterum in coelo. Esto ergo prudens, imitare formicam, sicut dicit Scriptura ; reconde aestate, ne esurias in hieme: hiems est dies novissimus, dies tribulationis; hiems est dies scandalorum et amaritudinis: collige quod ibi tibi sit in posterum; si autem non facis, simul imprudens et insipiens peribis.
13. Sed mortuus est ille dives, et tale illi funus factum est. Ecce quo se converterunt homines: non attendunt quam malam vitam habuerit cum viveret, sed quam pompam cum moreretur. O felix quem tanti plangunt! Iste vero sic vixit ut pauci plangant. Omnes enim deberent plangere tam male viventem. Sed pompa est funeris, excipitur sepulcro pretioso, involvitur pretiosis vestibus, sepelitur unguentis et aromatis. Deinde memoriam qualem habet! quam marmoratam! Vivitur in ipsa memoria? Ille ibi mortuus est. Ista putantes homines bona, aberraverunt a Deo, nec quaesierunt vera, et decepti sunt falsis: adeo vide quid sequitur. Ille qui non dedit pretium redemptionis animae suae, qui non intellexit interitum, quia vidit sapientes morientes, factus est imprudens et insipiens, ut simul periret. Et quomodo peribunt qui relinquent alienis divitias suas? Simul imprudens et insipiens peribunt. Quicumque tibi in tribulatione subvenire non possunt, alieni a te sunt.
14. Attendite, fratres: Et relinquent alienis divitias suas. Quasi eos posuit in maledicto, qui cum mortui fuerint, alieni possidebunt res ipsorum. Ergo felices illi qui relinquunt filios in possessione sua, quibus sui succedunt. Habuit filios, non est mortuus. Quid filii ipsius? Et ipsi servant quod eis reliquerunt parentes sui: parum est quia servant; et augent. Quibus et ipsi servant? Filiis suis, et illi filiis, et tertii filiis Quid Christo? quid animae suae? Omnia filiis. Inter filios suos quos habent in terra, computent unum fratrem quem habent in coelo: cui totum dare debebant, vel dividant cum illo. Sed tamen ait mihi aliquis: Ecce quos maledictos dixit Scriptura, quos dixit perire et relinquere alienis divitias suas; ille autem beatus qui suis relinquit. Ego discutio sensum istum, quia inclino in parabolam aurem meam; et video non frustra sic loqui Scripturam. Video enim multos iniquos mori, quibus successores sunt filii; nec potuit sic loqui Scriptura, ut separaret eos a miseria, quorum vitam improbat: et quid, putatis, intellego, fratres, nisi quia omnes tales alienis relinquunt divitias suas? Quomodo alieni sunt filii? Iniquorum filii alieni sunt; nam invenimus quemdam extraneum propinquum factum, quia profuit. Si quis tuorum tibi nihil prodest, alienus est. Ubi invenimus nescio quem exterum propinquum factum, quia profuit? In Evangelio. Iacebat quidam vulneratus a latronibus, Dominus autem dixerat cuidam: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. Et ille responderat: Et quis est mihi proximus? Et narravit Dominus: Homo quidam descendebat ab Ierusalem in Iericho, et incidit in latrones, qui eum vulneraverunt, et semivivum in via reliquerunt: transierunt propinqui; Iudaeus enim erat, de Ierusalem descendebat Iericho: transiit sacerdos, et praeteriit; transiit Levites, et praeteriit etiam ipse; transivit quidam Samaritanus, Samaritanus nescio quis, extraneus erat; ipse ad illum accessit, inspexit miseriam eius, et misericordia curavit vulnera, levavit in iumentum, et duxit in stabulum, commendavit stabulario. Quae in mysterio dicta sunt, et ad discutiendum nunc prolixiora videntur: tamen propter quod proposui, fratres, ait Dominus: Quis est illorum illi sauciato proximus? Respondit ille: Credo, qui cum illo fecit misericordiam. Vade, inquit, et tu fac similiter. Cui misericordiam facis, proximus tibi est. Si ergo extraneus Samaritanus faciendo misericordiam et subveniendo proximus factus est; quicumque tibi in tribulatione subvenire non possunt, alieni a te facti sunt. Iam attendamus illos divites qui male vixerunt, qui superbe egerunt, mortui sunt, et reliquerunt, non dico extraneis, filiis suis reliquerunt divitias, et filii ipsorum viam parentum suorum sequuntur: sicut illi superbi, ita et isti; sicut illi rapaces, ita et isti; ut illi avari, et isti: alieni ab illis sunt. Nam ut noveritis quia alieni sunt, subvenirent illi diviti qui ardebat in flamma successores divitiarum ipsius. Sed forte non habuit qui illi succederent, et alieni possederunt divitias ipsius? Invenimus in ipso Evangelio quia habuit: ait enim: Habeo quinque fratres. Fratres ipsius subvenire illi ardenti in flamma non potuerunt. Quid tibi diceret dives? Habeo quinque fratres: unum fratrem mihi amicum non feci, qui iacebat ante ianuam: illi mihi fratres subvenire non possunt qui possident divitias meas; alieni a me facti sunt. Videtis quia omnes qui male vivunt, alienis relinquunt divitias suas.
15. (v 12.] Sed plane praestant illis ipsi alieni, qui vocantur sui? Audite quid illis praestant, attendite quomodo irrideantur: Simul imprudens et insipiens peribunt; et relinquent alienis divitias suas. Quare dixit alienis? Quia nihil eis prodesse possunt. Et tamen in quo sibi videntur prodesse: Et sepulcra eorum domus eorum in aeternum. Iam quia ista structa sunt sepulcra, domus sunt sepulcra. Nam plerumque audis divitem dicentem: Habeo marmoratam domum quam relicturus sum, et non cogito mihi aeternam domum ubi semper ero. Quando cogitat sibi memoriam marmoratam aut exsculptam facere, quasi de domo aeterna cogitat; quasi ibi manebat ille dives. Si ibi maneret, non arderet apud inferos. Ubi maneat spiritus male agentis, non ubi ponatur corpus mortale, cogitandum est: sed domus eorum sepulcra eorum in aeternum. Tabernacula eorum in generationem et generationem. Tabernacula, in quibus temporaliter manserunt domus, in quibus quasi in aeternum manebunt, id est sepulcra. Tabernacula ergo suis dimittunt, ubi manebant cum viverent, transeunt quasi ad domos aeternas ad sepulcra. Quid illis prosunt tabernacula eorum in generationem et generationem? Iam generatio et generatio, puta, filii sunt, nepotes erunt et pronepotes: quid faciunt, quid prosunt tabernacula eorum? Quid? Audi: Invocabunt nomina eorum in terris ipsorum. Quid est hoc? Tollent panem et merum ad sepulcra, et invocabunt ibi nomina mortuorum. Putas quantum invocatum est nomen illius divitis postea, quando inebriabant se homines in memoria ipsius, nec descendebat una gutta super linguam ipsius ardentem ? Ventri suo serviunt homines, non spiritibus suorum. Ad spiritus mortuorum non pervenit, nisi quod secum vivi fecerunt: si autem vivi secum non fecerunt, ad mortuos nihil pervenit. Sed quid faciunt illi? Solum invocabunt nomina eorum in terris ipsorum. In bonis operibus domum aeternam nobis praeparare debemus.
16. (v 13.] Et homo, cum in honore esset, non intellexit: comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis. Quomodo insultatum est hominibus, qui non intellexerunt quid facerent de divitiis cum viverent, et putarunt se beatos futuros, si haberent memoriam marmoratam, quasi aeternam domum, et si sui, quibus reliquissent substantiam suam, invocarent nomina eorum in terris ipsorum. Debuerunt autem contra praeparare sibi domum aeternam in bonis operibus, praeparare sibi vitam immortalem, mittere ante se sumptus, sequi opera sua, attendere comitem egentem, dare ei cum quo ambulabant, non contemnere Christum ante ianuam ulcerosum, qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Quia ergo non intellexit homo in honore positus. Quid est, in honore positus? Factus ad imaginem et similitudinem Dei, homo praelatus iumentis. Non enim fecit Deus sic hominem, quomodo fecit iumentum; sed fecit Deus hominem cui servirent iumenta: numquid eius viribus, et non intellectui? Ille autem non intellexit: et qui factus erat ad imaginem Dei, comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis. Unde alibi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus.
17. (v 14.] Haec via ipsorum scandalum ipsis. Ipsis sit scandalum, non tibi. Quando autem erit et tibi? Si putes quod beati sint tales. Si intellegas quia non sunt beati, ipsis erit scandalum via ipsorum; non Christo, non corpori eius, non membris eius. Et postea in ore suo benedicent. Quid est, postea in ore suo benedicent? Cum facti fuerint tales ut non quaerant nisi bona temporalia, fiunt hypocritae; et quando benedicunt Deum, labiis benedicunt, non corde. Tales facti christiani, quando illis laudatur vita aeterna, et dicitur illis contemptores divitiarum esse debere in nomine Christi, torquent os in corde suo: et si non audent in facie, ne erubescant, aut ne corripiantur ab hominibus, in corde id faciunt, contemnunt; et remanet eis in ore benedictio, et in corde maledictio. Et postea in ore suo benedicent. Longum est ut psalmum finiamus: sufficiat Caritati vestrae quod audistis interim hodie; cras, quod Domino placuerit audietis.
Aug. in Psalmos enar. 47