Aug. in Psalmos enar. 51

IN PSALMUM 51 ENARRATIO. Sermo ad populum. David figura Christi.

51
(
Ps 51)

1. Psalmus brevis est, de quo loquendum suscepimus Caritati Vestrae: sed titulum habet aliquantulum negotiosum. Patienter ergo sustinete nos, donec illum enodemus, ut possumus, quantum adiuverit Dominus. Neque enim passim praetereunda sunt haec; quandoquidem placuit fratribus, non tantum aure et corde, sed et stylo excipienda quae dicimus: ut non auditorem tantum, sed et lectorem etiam cogitare debeamus. Nata est quidem occasio psalmo huic ex re quadam gesta, quam vobis etiam fecimus recitari de libro Regnorum. Saul enim rex non ad permanendum electus a Domino, sed secundum populi cor durum et malum datus ad eorum correptionem, non ad utilitatem, secundum illam sententiam sanctarum Scripturarum, quae ait de Deo: Qui regnare facit hominem hypocritam, propter perversitatem populi : cum ergo talis esset Saul, persequebatur David, in quo Deus praefigurabat regnum salutis aeternae, et quem Deus elegerat permansurum in semine suo; quandoquidem futurus erat rex noster, rex saeculorum cum quo regnaturi sumus in aeternum, ex semine ipsius David secundum carnem. Cum ergo David Deus elegisset, et praeelegisset, et praedestinasset ad regnum, noluit et ipsum David ante regnum tenere, quam primo a persequentibus liberaret; ut etiam in hoc ipso figuraret nos, id est corpus eius, cuius corporis caput Christus. Porro enim si ipsum caput nostrum sine primo peracto labore in terra, in coelo regnare noluit, neque levare sursum corpus quod deorsum accepit, nisi per tribulationis viam; quid audent membra sperare, capite suo magis se posse esse felicia? Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius ? Non ergo speremus molliorem viam: qua praecessit eamus, qua duxit sequamur. Si enim a vestigio eius aberravimus, perimus. In hoc ergo David quid praefigurabatur, videtis: ergo et in Saul quid praefigurabatur, videtis: regnum malum in Saul, regnum bonum in David: mors in Saul, et vita in David. Etenim nos non persequitur nisi mors, de qua in fine triumphabimus, dicentes: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Quid est quod dico, non nos persequitur nisi mors? Quia nisi mortales essemus, non esset quod nobis faceret inimicus. Numquid enim Angelis quidquam facit? Ergo etiam ipsa mors, a qua maxime habemus persecutionem, cuius finitur in fine contentio cum resurrexerimus a mortuis, sicut finita est in capite nostro, sic finietur et in nobis, si iusti fuerimus inventi. Nam mortuus ille mortis interfector fuit, et magis in illo mors mortua est, quam ipse in morte. Saul nomen est mortis.

2. Denique etiam nomen ipsum si attendamus, non est sine mysterio. Nam Saul interpretatur Petitio, hoc est appetitio. Quid enim dubitare debemus nos nobis fecisse mortem istam? A peccato enim hominis nata est mors. Merito ergo ipse sibi homo appetivit mortem, et ideo petitio nomen est mortis. Nam sicut scriptum est: Deus mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum. Creavit enim Deus ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum. Et unde mors tamquam quaereres: Impii autem manibus, inquit, et verbis accersierunt illam, et aestimantes illam amicam defluxerunt. Ergo appetendo illam defluxerunt, et in mortem irruerunt, aestimantes illam sibi esse amicam: quomodo aestimavit populus amicum, et petivit regem inimicum. Extorsit enim populus a Domino habere regem, et datus est Saul, tamquam dati essent illi in manus suas, qui manibus et verbis accersierunt mortem, et figurata est in ipso Saule ipsa mors. Ideo psalmus ille septimus decimus sic habet titulum: In die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius, et de manu Saul. Dixit primo, omnes inimicos eius; et postea, de manu Saul: quia novissima inimica destruetur mors. Quid est: Et de manu Saul? Quoniam exemit nos ab inferis et de manu mortis liberavit nos. Doech et David, duo homines duo hominum genera significantes.

3. Cum ergo Saul persequeretur virum sanctum David, confugit David ubi tutum putavit: transiens per sacerdotem quemdam Achimelech, accepit ab eo panes. Ubi figuravit etiam personam, non tantum regis, sed et sacerdotis: quia manducavit panes propositionis, quos, sicut dicit Dominus in Evangelio, non licebat manducare nisi solis sacerdotibus. Postea coepit eum quaerere Saul, et iratus est suis quod nemo eum sibi vellet prodere. Hoc modo lectum est in libro Regnorum. Erat autem ibi Doech quidam, quando venerat ille ad Achimelech sacerdotem, princeps pastorum Saul, Idumaeus. Qui cum adesset quando Saul irascebatur suis, quod nullus illi vellet prodere David, prodidit ubi eum vidisset. Misit continuo Saul, exhibuit sacerdotem et omnes eius, et iussit occidi. Nemo ausus est hominum regis Saul, nec iubente rege, mittere manum in sacerdotes Domini: sed ille qui prodiderat, sicut Iudas, qui a proposito suo non recessit, et usque in finem perseveravit de illa radice fructus ferre, (quales, nisi quales fert arbor mala?) occidit Doech iste manu sua, iubente rege, sacerdotem et omnes eius: deinde debellata est civitas etiam sacerdotum. Invenimus ergo Doech istum inimicum regi David et sacerdoti Achimelech. Unus homo est Doech, sed genus hominum est Doech: sicut David et corpus ipsum regis et sacerdotis, tamquam unus homo et duae personae, sed tamen unum genus hominum. Proinde in isto tempore, et in isto saeculo videamus haec duo genera, ut pertineat ad utilitatem nostram, vel quod cantamus, vel quod cantari audimus. Modo videamus Doech, modo videamus corpus regis et sacerdotis, modo videamus corpus hominum adversus regem et sacerdotem. Caelestis terrenique regni cives nunc miscentur.

4. Primo nomina ipsa attendite quam mystica sint. Doech interpretatur Motus: Idumaeus interpretatur Terrenus. Iam videte quale genus hominum significet Doech iste motus: non ergo perseverans in aeternum, sed emigrandus. Terrenus: quid exspectatis de homine terreno aliquos fructus? Coelestis homo erit in aeternum. Est ergo regnum terrenum, ut breviter dicam et cito insinuem, hodie in isto saeculo, ubi est et regnum coeleste. Peregrinos habet cives suos utrumque regnum, regnum terrenum et regnum coeleste, regnum eradicandum et regnum in aeternum plantandum. Modo in hoc saeculo cives utriusque regni permixti sunt: corpus regni terreni, et corpus regni coelestis commixtum est. Regnum coeleste gemit inter cives regni terreni, et aliquando (nam et hoc tacendum non est) quodammodo regnum terrenum angariat cives regni coelorum, et regnum coeleste angariat cives regni terreni. Utrumque vobis de Scriptura Dei demonstrabimus. Daniel et tres pueri in Babylonia praepositi sunt negotiis regis : Ioseph in Aegypto secundus a rege positus est administrare rempublicam, de qua republica erat populus ille Dei liberandus: in ipsa republica angariam quodammodo faciebat Ioseph, sicut illi tres pueri, sicut Daniel.

Manifestum est ergo quod usurparat sibi ad opera sua, id est ad opera regni sui, non ad facta sua mala, regnum terrenum cives regni coelorum. Quid et regnum coelorum, quomodo usurpat in hoc saeculo ad tempus cives regni terreni? Nonne de his Apostolus dicit, quod non caste Evangelium annuntiabant, sed terrena desiderantes regnum coelorum praedicabant; sua quaerebant, et Christum annuntiabant? Et ut noveritis quod et ipsi ad opus regni coelorum, tamquam mercenarii assumpti sunt, Apostolus gaudens de illis dicit: Sunt qui per invidiam et contentionem Christum annuntiant non caste, existimantes tribulationem se suscitare vinculis meis. Quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus annuntietur? Et in hoc gaudeo, sed et gaudebo. De talibus etiam Christus annuntiat, dicens: Pharisaei et Scribae super cathedram Moysi sederunt. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Quae dicunt, pertinent ad David; quae autem faciunt, pertinent ad Doech. Per illos me audite, illos imitari nolite. Ista duo genera hominum sunt hodie in terra. De his duobus generibus hominum cantat psalmus iste. Achimelec an Abimelec?

5. (vv 1.2.] Habet autem Psalmi titulus: In finem intellectus David, cum venit Doech Idumaeus, et nuntiavit Saul: Venit David in domum Abimelech: cum legamus eum venisse in domum Achimelech. Et fortasse quod non absurde sentimus propter similitudinem nominis, et unius syllabae differentiam, vel potius unius litterae, variati sunt tituli. In codicibus tamen Psalmorum cum inspiceremus, magis Abimelech quam Achimelech invenimus. Et quoniam in alio loco habes evidentissimum psalmum, non dissimilitudinem nominis, sed prorsus diversum nomen insinuantem; quandoquidem David ante regem Achis, non ante regem Abimelech immutavit faciem suam, et dimisit eum, et abiit: titulus autem Psalmi sic scriptus est: Quando immutavit vultum suum coram Abimelech : ipsa magis mutatio nominis in mysterium facit intentos, ne tamquam res historiae persequaris, et sacrata vela contemnas. Discussum nomen in psalmo illo, quod est Abimelech, invenitur interpretatum, Patris mei regnum. Quomodo autem patris sui regnum dimisit David, et abiit, nisi quomodo Christus regnum Iudaeorum dimisit, et ad Gentes transivit? Hinc fortassis etiam propheticus spiritus adscribens titulum psalmo huic, voluit ut non diceret Achimelech, sed Abimelech, quia quando venit David ad patris sui regnum, tunc est proditus; hoc est quando venit Dominus noster Iesus Christus ad regnum Iudaeorum institutum a Patre suo, de quo dicit: Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus eius et iustitiam, tunc est proditus morti, quam significat Saul. Non est autem occisus, sicut nec Isaac, cum et ipse passionem Domini figuraret; nec tamen sine sanguine figura transacta est, vel ibi illius arietis, vel hic Achimelech sacerdotis. Neque enim occidi oportuit eos, quos tunc resurgere non oportebat: sed eorum vitam a mortis periculo, verumtamen effuso sanguine, liberans Iesus resurrectionem potius significabat, quae hoc modo in illis figurabatur, quia vero Domino servabatur. Plura hinc dici possent, si illarum rerum gestarum in hoc sermone suscepissemus tractanda mysteria. Mixti in vita, in fine saeculi divisi.

6. Nunc iam audiamus ista duo genera hominum, quandoquidem de titulo isto, etsi operosius et fortasse loquacius, tamen ut Dominus concessit, exitum est. Duo genera hominum attendite: unum laborantium, alterum eorum inter quos laboratur; unum de terra, alterum de coelo cogitantium; unum in profundum cor mittentium, alterum cor Angelis coniungentium; unum sperantium de terrenis quibus pollet hic mundus, alterum praesumentium de coelestibus quae promisit non mendax Deus. Sed mixta sunt ista genera hominum.

Invenimus modo civem Ierusalem, civem regni coelorum administrare aliquid in terra; ut puta, purpuras gerit, magistratus est, aedilis est, proconsul est, imperator est, rempublicam gerit terrenam: sed cor sursum habet, si christianus est, si fidelis est, si pius est, si contemnens in quibus est, et sperat in quo nondum est. De quo genere fuit illa sancta mulier Esther, quae cum esset uxor regis, ventum est ad periculum deprecandi pro civibus suis; et cum oraret coram Deo, ubi mentiri non posset, in oratione sua dixit, ita sibi fuisse illa ornamenta regalia sicut pannum menstruatae. Non ergo desperemus de civibus regni coelorum, quando eos videmus aliqua gerere Babyloniae negotia, aliquid terrenum in republica terrena: nec rursus continuo gratulemur omnibus hominibus quos videmus agere negotia coelestia; quia et filii pestilentia sedent aliquando in cathedra Moysi, de quibus dicitur: Quae dicunt facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt. Illi in terrenis rebus levant cor in coelum, isti in coelestibus verbis trahunt cor in terra. Veniet autem tempus ventilabri, quando utrumque diligentissime discernatur, ne granum aliquod transeat in acervum paleae comburendum, ne una stipula transeat ad massam in horreo recondendam. Quamdiu ergo nunc permixtum est, audiamus hinc vocem nostram, id est civium regni coelorum (hoc enim affectare debemus, tolerare hic malos, quam tolerari a bonis); et coniungamus nos huic voci, et aure, et lingua, et corde, et opere. Quod si fecerimus, nos hic loquimur in his quae audimus. Dicatur ergo primo de corpore malo regni terreni. In bonitate, non in malitia excellendum.

7. (v 3.] Quid gloriatur in malitia qui potens est? Attendite, fratres mei, gloriam malignitatis, gloriam hominum malorum. Quae est gloria? Quid gloriatur in malitia qui potens est? id est, qui in malitia potens est, quid gloriatur? Opus est potentem esse, sed in bonitate, non in malitia. Aliquid magnum est gloriari in malitia? Aedificare domum paucorum est, destruere quivis ignarus potest. Seminare frumenta, excolere segetem, exspectare donec maturescat, et in eius fructu in quo laboravit gaudere, paucorum est: una scintilla omnem segetem incendere quivis potest. Suscipere infantem, natum nutrire, educare, ad iuvenilem aetatem perducere, magnum officium est: occidere illum uno puncto temporis quivis potest. Ergo ea quae ad destructionem fiunt, facillime fiunt. Qui gloriatur, in Domino glorietur : qui gloriatur, in bonitate glorietur. Gloriaris, quia potens es in malo. Quid facturus es, o potens, quid facturus es, multum te iactans? Occisurus es hominem: hoc et scorpius, hoc et una febris, hoc et fungus malus. Hucne redacta est omnis potentia tua, ut malo fungo coaequetur? Hoc ergo faciunt boni cives Ierusalem, qui non in malitia, sed in bonitate gloriantur: primo ut non in se, sed in Domino glorientur; deinde ut ea quae ad aedificationem faciunt, studiose faciant, et talia faciant quae valeant ad permanendum; quae autem faciunt ad destructionem, faciant propter disciplinam proficientium, non propter oppressionem innocentium. Huic ergo potentiae comparatum corpus illud terrenum, quare non audiat ex his verbis: Quid gloriatur in malitia qui potens est? Peccator in se ipse saevit.

8. (v 4.] In iniquitate tota die iniustitiam cogitavit lingua tua. In iniquitate tota die, id est toto tempore, sine lassitudine, sine intervallo, sine pausatione. Et quando non facis, cogitas; ut quando aliquid mali abest a manibus, a corde non absit: aut facis malum, aut dum non potes facere, dicis malum, hoc est, maledicis: aut quando nec hoc potes, vis et cogitas malum. Tota die ergo, id est sine intermissione. Exspectamus huic homini poenam. Parva sibi poena est? Minaris ei: tu eum ei minaris, quo cum vis mittere in malum? Dimitte illum in se. Ut multum saevias, subrecturus es bestiis: in seipsum peior est bestiis. Bestia enim lacerare corpus eius potest: ipse cor suum sanum relinquere non potest. Interius in se ipse saevit, et tu exterius plagas inquiris? Imo ora Deum pro illo, ut liberetur a se. Verumtamen in hoc psalmo, fratres mei, non oratio est pro malis, aut contra malos, sed prophetia quid sit eventurum malis. Non itaque putetis ex malevolentia Psalmum aliquid dicere: dicitur enim in spiritu prophetiae. Superfluis rebus bene utendum.

9. Quid ergo sequitur? Tota potentia tua, et tota cogitatio iniquitatis tota die, et meditatio malignitatis in lingua tua sine intermissione, quid egit? quid fecit? Sicut novacula acuta fecisti dolum. Ecce quid faciunt sanctis mali; capillos radunt. Quid est quod dixi? Si sint tales cives Ierusalem qui audiant vocem Domini sui, regis sui dicentis: Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere ; qui audiant vocem, quae modo ex Evangelio recitata est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, se autem ipsum detrimentum faciat, contemnunt omnia praesentia bona, insuper et ipsam vitam. Et quid factura est novacula Doech homini meditanti in hac terra regnum coelorum; et futuro in regno coelorum, habenti secum Deum, et permansuro cum Deo? quid est factura illa novacula? Capillos rasura, calvum factura est. Et hoc ad Christum pertinet, qui in loco Calvariae crucifixus est. Facit et filium Core, quod interpretatur Calvitium. Nam isti capilli superflua rerum temporalium significant. Qui quidem capilli non superflue facti sunt a Deo in corpore hominum, sed ad aliquod ornamentum: tamen quia sine sensu praeciduntur, illi qui haerent corde in Domino, sic habent ista terrena tamquam capillos. Sed aliquando et aliquid boni de capillis operandum est, quando frangis panem esurienti, egenum sine lecto inducis in domum tuam, si videris nudum, vestis : postremo etiam ipsi martyres imitantes Dominum, sanguinem pro Ecclesia fundentes, audientes vocem illam: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus pro fratribus animas ponere, quodammodo de capillis suis bene nobis fecerunt, id est de his rebus quas potest amputare vel radere illa novacula. Quia ergo et de ipsis capillis boni aliquid fieri potest significavit et illa mulier peccatrix, quae cum flevisset super pedes Domini, capillis suis tersit, quos lacrymis rigavit. Quid significans? Quia cum misertus fueris alicuius, debes et subvenire, si potes. Cum enim misereris, tamquam lacrymas fundis: cum subvenis, capillis tergis. Et si hoc cuicumque, quanto magis pedibus Domini? Qui sunt pedes Domini? Evangelistae sancti, de quibus dictum est: Quam speciosi sunt pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona! Ergo acuat sicut novaculam linguam suam Doech; acuat dolum quantum potest: ablaturus est superflua temporalia; numquid necessaria sempiterna? Qui malum praefert bono, sibi nocet.

10. (v 5.] Dilexisti malitiam super benignitatem. Ante te erat benignitas, ipsam diligeres. Non enim aliquid eras erogaturus, aut quod diligeres de longinqua navigatione allaturus eras. Benignitas ante te, iniquitas ante te: compara, et elige. Sed forte habes oculum quo videas malignitatem, et non habes oculum quo videas benignitatem. Vae iniquo cordi! Quod peius est, avertit se ne videat quod videre potest. Quid enim de talibus alio loco dictum est? Noluit intellegere ut bene ageret. Non enim dictum est, non potuit; sed noluit, inquit, intellegere ut bene ageret, clausit oculos a luce praesenti. Et quid sequitur? Iniquitatem meditatus est in cubili suo, hoc est in interiore secreto cordis sui. Tale quid obicitur huic Doech Idumaeo, maligno corpori, mortui terreno, non permanenti, non coelesti. Dilexisti malitiam super benignitatem. Nam vis nosse quam videat malus utrumque, et illud potius eligat, hinc se avertat? Quare clamat quando inique aliquid patitur? Quare tunc exaggerat quantum potest iniquitatem, et laudat benignitatem, reprehendens eum qui in illo operatus est malignitatem super benignitatem? Sit ergo regula sibi ad vivendum: de seipso iudicabitur. Porro si faciat quod scriptum est: Diliges proximum tuum tamquam teipsum ; et: Quae vultis ut faciant vobis homines bona, haec et vos facite illis ; apud se habet unde noverit, quia quod in se non vult fieri, non debet facere alteri. Dilexisti malitiam super benignitatem. Inique, inordinate, perverse vis levare aquam super oleum; demergetur aqua, oleum supereminebit. Ponere vis sub tenebris lucem; fugabuntur tenebrae, lux manebit. Super coelum terram vis collocare; pondere suo cadet terra in locum suum. Tu ergo mergeris diligendo malitiam super benignitatem. Nam nunquam benignitatem malitia superabit. Dilexisti malitiam super benignitatem: iniquitatem magis quam loqui aequitatem. Ante te est aequitas, ante te est iniquitas: unam linguam habes, quo vis eam vertis; quare ergo potius ad iniquitatem, et non ad aequitatem? Cibos amaritudinis non das ventri tuo, et cibos iniquitatis das linguae tuae malignae? Sicut eligis quo vescaris, sic elige quod loquaris. Praeponis ergo iniquitatem aequitati, et praeponis malitiam benignitati: tu quidem praeponis, sed supra esse quid potest nisi benignitas et aequitas? Sed tu imponendo te quodammodo super ea quae necesse est ut deorsum eant, non illa facies esse supra bona, sed tu cum eis mergeris in mala.

11. (v 6.] Propter hoc sequitur in Psalmo: Dilexisti omnia verba submersionis. Eripe ergo te, si potes, a submersione. Naufragium fugis, et plumbum amplecteris! Si non vis mergi, tabulam apprehende, ligno portare, crux te perducat. Nunc vero quia Doech es Idumaeus, motus et terrenus, quid facis? Dilexisti omnia verba submersionis, linguam dolosam. Haec praecessit, verba submersionis secuta sunt linguam dolosam. Quid est lingua dolosa? Ministra fallaciae est lingua dolosa, aliud in corde gestantium, aliud ore promentium. Sed in his subversio, in his submersio. Radix bonorum operum caritas.

12. (v 7.] Propterea Deus destruet te in finem: etsi nunc videris virere tamquam fenum in agro ante aestum solis. Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, et flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum. Ecce quo te teneas, ad quod manet in aeternum. Nam ad fenum et ad florem feni si te tenueris, quoniam fenum arescet, et flos decidet, destruet te Deus in finem: etsi non modo, certe in finem destruet, quando illud ventilabrum venerit, et acervus paleae a massa separatus fuerit. Nonne massa in horrea, et palea in ignem ? Nonne totus iste Doech ad sinistram stabit, quando dicturus est Dominus: Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius ? Destruet ergo te Deus in finem: evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo. Modo ergo Doech iste Idumaeus est in tabernaculo: sed servus non manet in domo in aeternum. Operatur et iste aliquid boni, etsi non factis suis, saltem verbis Dei, ut in Ecclesia quando sua quaerit, saltem quae Christi sunt dicat. Sed emigrabit te de tabernaculo tuo. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam. Et radicem tuam de terra viventium. Ergo in terra viventium nos debemus habere radicem. Radix nostra ibi sit. In occulto est radix: fructus videri possunt, radix videri non potest. Radix nostra caritas nostra, fructus nostri opera nostra: opus est ut opera tua de caritate procedant, tunc est radix tua in terra viventium. Inde eradicabitur iste Doech, nec omnino poterit ibi permanere, quia nec altius ibi fixit radicem: sed quomodo illa semina in petra, etsi radicem eiciant, tamen quia humorem non habent, sole orto continuo arescunt. At vero illi qui altius figunt radicem, quid audiunt ab Apostolo? Flecto genua mea pro vobis ad Patrem Domini nostri Iesu Christi, ut sitis in caritate radicati et fundati. Et quia ibi iam radix: Ut possitis, inquit, comprehendere quae sit altitudo, latitudo, longitudo et profundum; scire etiam supereminentem scientiam caritatis Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. Talibus fructibus digna est tanta radix, tam simplex, tam germinans, in germina tam alte fundata. At vero huius radix eradicatur de terra viventium. Modo timeat qui in iudicio exsultare cupit.

13. (v 8.] Et videbunt iusti, et timebunt, et super eum ridebunt. Quando timebunt? quando ridebunt? Intellegamus ergo et discernamus duo ista tempora satis utiliter timendi et ridendi. Quamdiu enim sumus in hoc saeculo, nondum est ridendum, ne postea ploremus. Legimus quid servetur in finem huic Doech; legimus, et quia intellegimus et credimus, videmus, sed timemus. Hoc ergo dictum est: Videbunt iusti, et timebunt. Quamdiu videmus quid eventurum sit in finem malis, quare timemus? Quia dixit Apostolus: In timore et tremore vestram ipsorum operamini salutem : quia dictum est in psalmo: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Quare, cum timore? Quapropter qui se putat stare, videat ne cadat. Quare, cum tremore? Quia dicit alibi: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis, intendens teipsum ne et tu tenteris. Ergo iusti qui sunt modo, qui vivunt ex fide, sic vident istum Doech quid illi eventurum sit, ut tamen timeant et sibi: quid enim sunt hodie, sciunt; quid cras futuri sint, nesciunt. Modo ergo videbunt iusti, et timebunt. Quando autem ridebunt? Quando transierit iniquitas, quando transvolaverit, sicut iam ex magna parte transvolavit tempus incertum, quando fugatae fuerint tenebrae huius saeculi, in quibus modo non ambulamus nisi ad lucernam Scripturarum, et ideo timemus tamquam in nocte. Ambulamus enim ad prophetiam, de qua dicit apostolus Petrus: Habemus certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, sicut lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Quamdiu ergo ad lucernam ambulamus, necesse est ut cum timore vivamus. Cum autem venerit dies noster, id est manifestatio Christi, de qua idem dicit Apostolus: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria ; tunc iusti ridebunt istum Doech. Non est enim iam subveniendi locus: non quomodo nunc, quando vides hominem iniuste viventem, vis cum illo laborare ut corrigas; quia qui iniustus est, conversus poterit iustus esse, quomodo et iustus aversus potest iniustus esse. Itaque nec de te praesumas, nec de illo desperes; et da operam quantum potes, si benignus es, si non diligis malitiam super benignitatem, ut ambulantem hominem in via mala et errantem corrigas ad viam bonam. Tunc vero cum venerit iudicii tempus, correctionis locus non erit, sed tantum damnationis: et erit ibi poenitentia, sed infructuosa, quia sera. Vis ut sit fructuosa? Non sit sera: hodie te corrige. Reus es, ille iudex est: corrige reatum, et gaudebis ad iudicem. Hodie enim hortatur te, ne iudicet te; et qui iudex tuus futurus est, ipse est hodie advocatus tuus. Tunc ergo, fratres, restat ridendi tempus. Nam ipsam irrisionem iniquorum quae futura est iustis, significavit liber ille Sapientiae. In suis enim, in quorum animas transfert se sapientia, factura est quod dixit:

Increpabam, et non exaudiebatis; loquebar, et meis sermonibus non intendebatis; et ego vestrae perditioni superridebo. Hoc fiet tunc a iustis in istum Doech. Modo autem videamus et timeamus, ne hoc simus quod in eum dicimus: et si hoc eramus, hoc esse desinamus, ut modo timentes, postea rideamus.

Paupertas et temporalium bonorum contemptio.

14. (v 9.] Quid autem tunc dicent qui ridebunt? Et super eum ridebunt, et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum. Videte corpus terrenum. Quantum habebis, tantus eris. Proverbium avarorum, rapacium, innocentes opprimentium, res alienas invadentium, commendata negantium. Quale hoc proverbium? Quantum habebis, tantus eris; id est, quantum habueris pecuniae, quantum acquisieris, tanto plus poteris. Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum. Non dicat pauper forte malus: Ego non sum de hoc corpore. Audivit enim Prophetam dicentem: Speravit in multitudine divitiarum suarum: continuo si pauper est, attendit pannos suos, respexit iuxta se forte divitem in populo Dei ornatius vestitum, et ait in corde suo: De isto dicit, numquid de me? Noli inde te excipere, noli separare, nisi videris et timueris, ut postea rideas. Nam quid tibi prodest, si eges facultate et ardes cupiditate? Quando Dominus noster Iesus Christus abeunti a se illi diviti contristato dixerat: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo: et veni, sequere me, et magnam desperationem divitibus praenuntiarat, ut diceret facilius posse camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum; nonne continuo discipuli contristati sunt, dicentes apud seipsos: Quisnam poterit salvari? Ergo quando dicebant: Quisnam poterit salvari? divites paucos attendebant; latebat eos tanta pauperum multitudo? Non sibi poterant dicere: Si difficile est, imo impossibile ut intrent divites in regnum coelorum, sicut impossibile est ut intret camelus per foramen acus, omnes pauperes intrent in regnum coelorum, divites soli excludantur? Quot sunt enim divites? At vero pauperum millia innumerabilia. Non enim tunicas inspecturi sumus in regno coelorum; sed vestis cuiusque fulgor iustitiae deputabitur: erunt ergo pauperes aequales Angelis Dei; induti stolis immortalitatis, fulgebunt, sicut sol in regno Patris sui : quid nobis est de divitibus paucis sollicitos esse aut laborare? Non hoc senserunt Apostoli: sed cum Dominus hoc dixisset: Facilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum: illi apud se dicentes: Quisnam poterit salvari? quid attenderunt? Non facultates, sed cupiditates. Viderunt enim etiam ipsos pauperes, etsi non habentes pecuniam, tamen habere avaritiam. Et ut noveritis non pecuniam in divite, sed avaritiam condemnari, advertite quod dico: respicis illum divitem stantem iuxta te; et forte in illo est pecunia et non est avaritia, in te non est pecunia et est avaritia. Pauper ulcerosus, aerumnosus, linctus a canibus, non habens opem, non habens escam, non habens forte ipsam vestem, ablatus est ab Angelis in sinum Abrahae. Eia tu pauper gaudes modo, numquidnam tibi et ulcera optanda sunt? Nonne patrimonium tuum sanitas est? Non est in hoc Lazaro meritum paupertatis, sed pietatis. Nam vides qui sublatus est, non vides quo sublatus est. Quis est sublatus ab Angelis? Pauper, aerumnosus, ulcerosus. Quo sublatus est? In sinum Abrahae. Lege Scripturas, et invenies divitem Abraham. Ut noveris, quia non divitiae culpantur: habebat Abraham multum auri, argenti, pecorum, familiae; dives erat, et in eius sinum Lazarus pauper sublatus est. In sinum divitis pauper: an potius ambo Deo divites, ambo a cupiditate pauperes? De divitiis non praesumendum.

15. Quid ergo in hoc Doech culpat Scriptura? Non dixit: Ecce homo qui fuit dives; sed: Ecce homo qui non posuit Deum adiutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum.

Non quia habuit divitias, sed quia in ipsis speravit, et in Deo non speravit, ideo damnatur, ideo punitur, ideo movetur de tabernaculo, tamquam motus ille terrenus, sicut pulvis quem proicit ventus a facie terrae ; ideo exstirpatur radix eius de terra viventium. Numquid huic similes sunt divites, de quibus Paulus apostolus loquitur: Praecipe divitibus huius mundi, non superbe sapere, sicut Doech; neque sperare in incerto divitiarum, sicut ipse speravit in multitudine divitiarum suarum; sed in Deo vivo, non quomodo iste qui non posuit Deum adiutorem suum? Denique illis quid praecepit? Divites sint in operibus bonis; facile tribuant, communicent. Et quid, si facile tribuerint, si communicaverint non habenti? Intrabunt per foramen acus? Intrabunt plane: nam et pro illis iam ipse camelus intravit. Ipse enim prior intravit, quem sicut camelum nemo sarcina passionis oneraret, nisi se ipse in terram deponeret. Quia et ipse hoc dixit: Quod hominibus impossibile est, Deo facile est. Damnetur ergo iste Doech, timeant de illo modo iusti, rideant super eum postea iusti. Merito enim damnatur, qui non posuit Deum adiutorem suum, sicut tu: qui forte habes pecuniam; sed de Deo praesumis, non de pecunia. Et speravit in multitudine divitiarum suarum: similis factus est illis qui cum dicerent: Beatus populus cui haec sunt, id est ista terrena, retulit continuo iste qui insultat huic Doech: Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius. Nam illa in quibus dixerunt beatum populum, enumerat Psalmus. Locuti sunt enim tamquam filii alieni, tamquam iste Doech Idumaeus, id est terrenus: Os eorum locutum est vanitatem; dextera eorum, dextera iniquitatis. Quorum filii ipsorum sicut novellae constabilitae in iuventute sua: filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus, neque clamor in plateis eorum. Quasi magnam felicitatem videntur habere pacis terrenae. Sed ille qui terrenus est, etiam motus est, id est tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae. Denique quid in illis reprehenditur? Non quia ista habuerint; nam et boni habent ista: sed quid? Hoc intendite; ne passim divites reprehendatis, et rursus ne de paupertate et de egestate praesumatis. Si enim non est praesumendum de divitiis, quanto magis non est praesumendum de paupertate, sed de Deo vivo? In quo ergo isti notantur? Quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ideo filii alieni, ideo os eorum locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Tu autem quid? Beatus populus cuius est Dominus Deus ipsius. Deus non temporalia diligi.

16. (v 10.] Ergo isto damnato qui speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua: quid enim vanius eo qui putat plus valere nummum quam Deum? Ergo isto damnato qui dixit beatum populum cui haec sunt: tu qui dicis: Beatus populos cuius est Dominus Deus ipsius, quid de te sentis? quid tibi speras? Ego autem, iam modo corpus illud audi; Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Non unus homo loquitur, sed oliva illa fructifera, unde amputati sunt superbi rami, et insertus humilis oleaster. Sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei. Ille quid? In multitudine divitiarum suarum: ideo radix eius evelletur de terra viventium. Ego autem quia sicut oliva fructifera in domo Dei, cuius radix nutritur, non eradicatur, speravi in misericordia Dei. Sed forte modo? Nam et hinc errant homines aliquando. Deum quidem colunt, et non sunt iam similes isti Doech: sed quamvis de Deo praesumant, ad temporalia tamen; ut dicant sibi: Colo Deum meum, qui me facturus est divitem in terra, qui mihi filios daturus est, qui mihi uxorem daturus est. Talia quidem non dat nisi Deus, sed non vult se propter talia diligi Deus. Ideo enim saepe ista dat et malis, ut aliud ab illo discant quaerere boni. Quomodo ergo tu dicis: Speravi in misericordia Dei? Forte ad temporalia adipiscenda? Imo in aeternum, et in saeculum saeculi. Quod dixit in aeternum, repetere voluit adiciendo in saeculum saeculi, ut confirmaret ibi repetendo, quam fundatus esset in dilectione regni coelorum, et in spe aeternae felicitatis. Deus ideo salvator quia misericors.

17. (v 11.] Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti. Quid fecisti? Doech damnasti, David coronasti. Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti. Magna confessio, quoniam fecisti. Quid fecisti, nisi haec ipsa quae supra dicta sunt, ut tamquam oliva fructifera in domo Dei, sperarem in misericordia Dei, in aeternum, et in saeculum saeculi? Tu fecisti: impius iustificare se non potest. Sed quis est qui iustificat? Credenti, inquit, in eum qui iustificat impium. Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis, quasi ex te habeas? Absit ut ego sic glorier, ait iste qui oppositus est contra Doech, qui tolerat Doech in terra, donec emigret ille de tabernaculo, et eradicetur de terra viventium. Non glorior quasi non acceperim, sed in Deo glorior. Et confitebor tibi quoniam fecisti, id est, quia tu fecisti, non ex meritis meis, sed ex misericordia tua. Ego enim quid feci? Si recolas, prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus. Tu autem quid fecisti? Sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci. Confitebor tibi in saeculum quoniam fecisti. Nominis Dei iucunditas.

18. Et exspectabo nomen tuum, quia iucundum es. Amarum est saeculum, sed nomen tuum iucundum. Et si dulcia quaedam sunt in saeculo, sed cum amaritudine digeruntur. Praeponitur nomen tuum, non solum magnitudine, sed etiam iucunditate. Narraverunt etenim mihi iniusti delectationes suas, sed non sicut lex tua, Domine. Neque enim si nihil dulce esset martyribus, tantas tribulationum amaritudines aequo animo sustinerent. Amaritudo eorum a quovis sentiebatur, dulcedinem eorum non facile quisquam gustare poterat. Nomen ergo Dei iucundum est amantibus Deum super omnes iucunditates. Exspectabo nomen tuum, quia iucundum est. Et cui probas quia iucundum est? Da mihi palatum cui iucundum est. Lauda mel quantum potes, exaggera dulcedinem eius quibus valueris verbis: homo nesciens quid sit mel, nisi gustaverit, quid dicas nescit. Ideo magis ad experimentum te invitans psalmus, quid ait? Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus. Gustare non vis, et dicis: Iucundum est? Quid iucundum est? Si gustasti, in fructu tuo inveniatur, non in solis vocibus, tamquam tantummodo in foliis, ne maledicto Domini arescere tamquam illa ficulnea merearis. Gustate, inquit, et videte quoniam suavis est Dominus. Gustate, et videte: tunc videbitis, si gustaveritis. Homini autem non gustanti, unde probas? Laudando iucunditatem nominis Dei, quantacumque dixeris, verba sunt: aliud est gustus. Verba laudis eius audiunt et impii: non autem gustant quam iucundum est, nisi sancti. Proinde iste sentiens dulcedinem nominis Dei, et volens explicare, et volens ostendere, nec inveniens quibus: etenim sanctis non opus est ut ostendat, quia et ipsi gustant et norunt; impii autem sentire non possunt quod gustare nolunt: quid ergo facit de iucunditate nominis Dei? Tulit se continuo a turbis impiorum: Et exspectabo, inquit, nomen tuum, quia iucundum est in conspectu sanctorum tuorum. Iucundum est nomen tuum, sed non in conspectu impiorum: ego quam dulce sit scio, sed his qui gustarunt.






Aug. in Psalmos enar. 51