Aug. in Psalmos enar. 55
55
(Ps 55)
1. (v 1.] Sicut aliquam domum intraturi, cuius sit et ad quem pertineat in titulo inspicimus, ne forte importune irruamus quo non oportet, neque rursus timiditate revocemur ab eo quo oportet intrare: tamquam ergo si legeremus: Haec praedia illius aut illius; ita in superliminari psalmi huius habemus inscriptum: In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est, ipsi David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. Agnoscamus ergo populum qui longe factus est a sanctis in tituli inscriptionem. Pertinet hoc enim ad ipsum David, quem iam nostis intellegere spiritaliter: neque enim commendatur nobis nisi ille de quo dictum est: Finis Legis Christus ad iustitiam omni credenti. Ergo, In finem, cum audis, in Christum intende, ne in via remanendo non pervenias ad finem. Quidquid enim est, ubi infra steteris, antequam ad Christum pervenias, nihil tibi aliud divinus sermo dicit, nisi: Accede, nondum est locus ubi securitas sit. Est quidam locus ubi statio fidissima collocatur; est quaedam petra ubi domus secura consurgit, ut non metuat imbrem tempestatis. Flumina enim impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra petram : Petra autem erat Christus. Sub nomine David Christus figuratur; quia de illo dictum est: qui factus est ex semine David secundum carnem. Quaevis tentatio probatio est, eaque fructuosissima.
2. Quis est ergo populus qui longe a sanctis factus est in tituli inscriptionem? Ipse titulus ostendat nobis populum istum. Scriptus est enim quidam titulus in dominica passione, quando Dominus crucifixus est: erat ibi titulus inscriptus, hebraice, graece, et latine, Rex Iudaeorum; tribus linguis tamquam tribus testibus titulus approbatus, quia in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. Istum titulum cum legissent Iudaei, indignati sunt, et dixerunt ad Pilatum: Noli scribere, Rex Iudaeorum; sed quia ipse dixit se regem esse Iudaeorum. Ipsum dixisse scribe, dixerunt; non hoc esse quod dixit. Sed quia verum est in alio psalmo, In tituli inscriptionem ne corrumpas, respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi: tamquam dicens: Non corrumpo veritatem, etsi vos diligitis falsitatem. Quia ergo in maledicto isto indignati sunt Iudaei, dicentes: Nos non habemus regem nisi solum Caesarem, de tituli offensione longe facti sunt a sanctis. Propinquent sanctis, et agglutinentur sancto qui regem Christum agnoscunt et habere concupiscunt: longe fiant a sanctis qui contradicentes titulo respuerunt regem Deum, et elegerunt regem hominem. Omnis ergo populus humano regno delectatus, respuens in se regnare Dominum, quo regnante ita quisque subiectus est, ut regnet et ipse cupiditatibus suis, omnis ergo populus talis longe est a sanctis. Nolite itaque, fratres, in solis Iudaeis hoc advertere. Data sunt quidem in illis quasi primitiva exempla, ut in illo populo eluceret quod omnis homo caveret. Aperte illi regem Christum recusaverunt, et regem Caesarem elegerunt. Est quidem et Caesar rex homo hominibus ad humana, sed alius rex est ad divina; alius rex ad vitam temporalem, alius ad aeternam; alius rex terrenus, alius rex coelestis: rex terrenus sub rege coelesti, rex coelestis super omnia. Non ergo illi quia dixerunt se habere Caesarem regem, peccaverunt; sed quia regem Christum habere noluerunt. Et modo multi Christum regem in coelo sedentem et ubique regnantem habere nolunt: et ipsi sunt qui tribulant nos. Contra tales iste psalmus confirmat nos. Necesse est enim ut tales patiamur usque in finem: quos non pateremur, nisi nobis expediret. Omnis enim tentatio probatio est, et omnis probationis effectus habet fructum suum. Quia homo plerumque etiam sibi ipsi ignotus est: quid ferat, quidve non ferat, ignorat; et aliquando praesumit se ferre quod non potest, et aliquando desperat se posse ferre quod potest: accedit tentatio quasi interrogatio, et invenitur homo a seipso; quia latebat et seipsum, sed artificem non latebat. Proinde Petrus praesumpsit nescio quid quod in illo nondum erat, usque ad mortem se cum Domino Iesu Christo esse perseveraturum: vires suas Petrus ignorabat, sed Dominus noverat. Respondit minus idoneum qui fabricaverat, qui etiam fabricato a se vires idoneas daturus erat, quid nondum dederat, sciebat; ille qui nondum acceperat, nesciebat: accessit tentatio; negavit, flevit, accepit. Cum ergo nesciamus quid petamus tamquam non habentes, et unde gratias agamus tamquam accipientes, opus est semper tentationibus et tribulationibus erudiri in isto saeculo; sed tribulari non possumus, nisi ab eis qui longe fiunt a sanctis. Longinquitatem istam, fratres, intellegite cordis esse, non corporis. Fit enim plerumque ut qui corpore longe peregrinatur a te, coniunctus sit tibi, quia hoc amat quod tu: et fit plerumque ut stans iuxta te, coniunctus sit tibi, quia hoc amat quod tu: et fit plerumque ut stans iuxta te, ex eo quia diligit mundum, cum tu diligas Deum, longe sit a te. Christus caput et corpus est.
3. Quid ergo sibi vult, quod ad ipsum titulum adhuc pertinet, quia tenuerunt eum Allophyli in Geth? Geth civitas quaedam erat Allophylorum, id est alienigenarum, utique populi longe a sanctis. Ex eo enim quod alienigenae, non utique appropinquant sanctis, sed longe sunt a sanctis. Omnes qui recusant Christum regem alienigenae fiunt. Quare alienigenae fiunt? Quia et illa vitis quamvis ab illo plantata, amara facta quid audivit? Quare conversa es in amaritudinem, vitis aliena? Non dictum est: Vitis mea: quia si mea, dulcis; si amara, non mea; si non mea, utique aliena. Tenuerunt ergo eum Allophyli in Geth. Invenimus quidem, fratres, David ipsum filium Iesse, regem Israel, peregrinatum esse apud Allophylos, cum quaereretur a Saule ; et fuit in ista civitate et apud regem civitatis huius: sed ibi retentum esse non legimus. Ergo David nostrum Dominum Iesum Christum natum ex semine illius David, non solum tenuerunt, sed et tenent adhuc Allophyli in Geth. Geth diximus quod civitas sit. Interrogata autem interpretatio huius nominis, indicat Torcular. Christus secundum quod caput Salvator corporis, ille natus ex virgine crucifixus, qui iam nobis exemplum resurrectionis nostrae in resurrectione suae carnis ostendit, qui sedet ad dexteram Patris, et pro nobis interpellat, est et hic, sed in corpore suo quod est Ecclesia. Corpus coniunctum est capiti suo, caput pro corpore clamat: Saule, Saule, quid me persequeris ? Et corpus in capite suo est secundum Apostolum dicentem: Et simul resuscitavit, et simul sedere fecit in coelestibus. Et nos ibi sedemus, et ipse hic laborat: nos ibi sedemus secundum spem, et ille hic nobiscum est secundum caritatem. Haec compago tamquam unius hominis facit duos in carne una, sponsum et sponsam. Unde et ipse Dominus dicit: Igitur iam non duo, sed una caro. Quomodo ergo hic tenetur in Geth? Tenetur in torculari corpus eius, id est Ecclesia eius. Quid est, in torculari? In pressuris. Sed in torculari fructuosa pressura est. Uva in vite pressuram non sentit, integra videtur, sed nihil inde manat: mittitur in torcular, calcatur, premitur; iniuria videtur fieri uvae, sed ista iniuria sterilis non est; imo si nulla iniuria accederet, sterilis remaneret.
Verus Christi discipulus et mundum et diabolum habet inimicus.
4. (v 2.] Quicumque ergo sancti pressuram patiuntur ab eis qui longe facti sunt a sanctis, attendant psalmum istum, agnoscant hic se, dicant quod hic dicitur, qui patiuntur quod hic dicitur. Certe qui non patitur, non dicat: Non astringo ad vocem, quem video extra passionem. Sed videat ne, cum vult esse longe a passione, longe fiat a sanctis. Cogitet ergo unusquisque de inimico suo; si christianus est, mundus ipsi inimicus est. Privatas ergo inimicitias nemo cogitet, auditurus verba psalmi huius: sciamus quia non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et spiritalia nequitiae, id est adversus diabolum et angelos eius; quia et quando patimur homines importunos, ille instigat, ille inflammat, ille tamquam vasa sua movet. Attendamus ergo duos hostes; quem videmus, et quem non videmus: hominem videmus, diabolum non videmus; hominem diligamus, diabolum caveamus; pro homine oremus, contra diabolum oremus, et dicamus Deo: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo. Noli timere, quia conculcavit te homo; vinum habeto, uva factus es ut calceris. Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me omnis qui longe factus est a sanctis. Sed et ipse diabolus quare hic non intellegatur? An forte quia non dictus est homo? Ergo errat Evangelium, quia dixit: Inimicus homo hoc fecit Sed sub quadam figura potest et ille dici homo, non tamen esse homo. Sive ergo ipsum intueretur qui dicebat haec, sive populum et unumquemque longe factum a sanctis, per quales diabolus tribulat populum Dei inhaerentem sanctis, inhaerentem sancto, inhaerentem regi, ad cuius regis titulum indignati illi tamquam repercussi, longe sunt facti; dicat: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: nec deficiat in ista conculcatione, sciens quem invocet, et quo exemplo fortis effectus sit. Primus botrus in torculari pressus est Christus. Cum ille botrus passione expressus est, manavit illud unde calix inebrians quam praeclarus est! Dicat ergo et corpus eius, intuens caput suum: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me. Tota die, toto tempore. Nemo sibi dicat: Fuerunt tribulationes apud patres nostros, apud nos non sunt. Si putas te non habere tribulationes, nondum coepisti esse christianus. Et ubi est vox Apostoli: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutiones patientur ? Si ergo non pateris ullam pro Christo persecutionem, vide ne nondum coeperis in Christo pie vivere. Cum autem coeperis in Christo pie vivere, ingressus es torcular; praepara te ad pressuras; sed noli esse aridus, ne de pressura nihil exeat.
5. (vv 3.4.] Conculcaverunt me inimici mei tota die. Illi longe facti a sanctis, ipsi inimici mei. Tota die: iam dictum est. Ab altitudine diei. Quid sibi hoc vult: Ab altitudine diei? Forte altum est ad intellectum. Nec mirum, quia altitudo diei est. Forte enim illi propterea longe facti sunt a sanctis, quia non potuerunt penetrare altitudinem diei, cuius Apostoli duodecim horae fulgentes. Ergo qui tamquam hominem crucifixerunt, in die erraverunt. Quare autem tenebras passi sunt, ut longe fierent a sanctis? Quia in alto lucebat dies, in alto latentem non cognoverunt: si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Hac ergo altitudine diei repercussi, et longe facti a sanctis, facti sunt inimici qui tribulent et conculcent tamquam uvam in torculari. Est et alius intellectus: Ab altitudine diei conculcaverunt me inimici mei tota die, hoc est, toto tempore: Ab altitudine diei, hoc est, a superbia temporali. Quando enim conculcant, alti sunt: humiles sunt qui conculcantur, alti sunt qui conculcant. Sed noli timere altitudinem conculcantium; diei altitudo est, temporalis est, non aeterna. Inter sanitatem, stuporem et immortalitatem distinguendum.
6. Quoniam multi qui debellant me, timebunt. Quando timebunt? Cum transierit dies qua alti sunt. Et enim ad tempus alti sunt, finito tempore altitudinis suae timebunt. Ego vero in te sperabo, Domine. Non ait: Ego vero non timebo; sed: Multi qui debellant me, timebunt. Cum venerit ille dies iudicii, tunc lamentabuntur se omnes tribus terrae. Cum apparuerit signum Filii hominis in coelo, tunc securi erunt omnes sancti. Illud enim veniet quod sperabant, quod desiderabant, quod ut veniret orabant: illis autem poenitendi locus nullus remanebit, quia eo tempore quo fructuosa posset esse poenitentia, cor obduraverunt adversus monentem Dominum. Numquid et murum erigent adversus iudicantem Deum? Pietatem sane huius agnosce, et, si in eo corpore es, imitare. Cum dixisset: Multi qui debellant me, timebunt; non reddidit: Ego vero non timebo; ne suis viribus assignando quod non timet, esset et ipse in altis temporalibus, et per superbiam temporalem non mereretur venire ad requiem sempiternam: potius te fecit intellegere unde non timebit; Ego vero, inquit, in te sperabo, Domine: non dixit praesumptionem suam, sed causam praesumptionis suae. Si enim non timebo, possum et duritia cordis non timere; multi enim nimia superbia nihil timent. Attendat Caritas Vestra: aliud est sanitas corporis, aliud stupor corporis, aliud immortalitas corporis. Sanitas quidem perfecta, immortalitas est; sed dicitur etiam secundum quemdam modum sanitas, quam habemus in hac vita. Quando non infirmatur, unusquisque sanus vocatur; et cum inspexerit medicus, sanum renuntiat; et cum aegrotare quisque coeperit, ipsa sanitas perturbatur; et quando curatur, ad ipsam sanitatem reditur. Tres ergo affectiones quasdam corporis advertite et inspicite: sanitatem, stuporem, immortalitatem. Sanitas aegritudinem non habet; sed tamen quando tangitur et molestatur, dolet. Stupor autem non dolet; amisit sensum doloris, tanto insensibilior, quanto peior. Rursus immortalitas non dolet; absumpta est enim omnis corruptio, et corruptibile hoc induit incorruptionem, et mortale hoc induit immortalitatem. Nullus ergo dolor in corpore immortali, nullus dolor in corpore stupido. Non se putet stupidus iam immortalem: vicinior est immortalitati sanitas dolentis, quam stupor non sentientis. Invenis ergo hominem superbum typho arrogantissimo, qui sibi persuaserit nihil timere: fortiorem putas illo, qui ait: Foris pugnae, intus timores fortiorem ipso capite nostro Domino Deo nostro, qui dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem ? Non est iste fortior: non te delectet stupor eius; non immortalitate indutus, sed sensu exutus est. Tu vero habeto animam non sine affectu, reprehensi enim sunt qui sunt sine affectu, et dic de sensu sanitatis: Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? Si ad istum non pertineret scandalum, cuiusque infirmi perditio, quasi rigidus et sine dolore videretur melior esse? Absit: stupor esset, non tranquillitas. Plane, fratres, cum venerimus ad eum locum, ad eam sedem, ad eam beatitudinem, ad coelestem patriam, ubi anima nostra impleatur securitate, impleatur quiete et sempiterna felicitate, nullus ibi dolor erit: quia unde dolentur non erit. Multi, inquit, qui debellant me, timebunt. Et ipsi stupidi qui modo nihil timent. timebunt aliquando: Veniet enim tantus terror qui totam duritiam frangat et conterat. Multi qui debellant me, timebunt. Ego vero in te sperabo. Domine. Nemo sibi usurpet dona Dei.
7. (v 5.] In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Quare? Quia in Deo sperabo. Quare? Quia in Deo laudabo sermones meos. Si in te laudas sermones tuos, non dico ut non timeas; impossibile est ut non timeas. Sermones enim tuos aut mendaces habebis, ideoque tuos quia mendaces: aut si erunt veraces sermones, et non eos putabis te habere a Deo, sed a te loqui; veraces erunt, sed tu mendax eris: si autem cognoveris nihil te verum in sapientia Dei, in fide veritatis, posse dicere, nisi quod ab illo acce isti, de quo dicitur: Quid enim habes quod non accepisti? in Deo laudas sermones tuos, ut in Deo lauderis sermonibus Dei. Etenim si quod in te Dei est, honoratur a te; et tu factus a Deo, honoraberis in Deo: si autem quod in te Dei est, honoraveris tamquam tuum, non Dei; quomodo populus ille longe factus est a sanctis, sic tu longe a sancto. Ergo: In Deo laudabo sermones meos: si in Deo, quare meos? Et in Deo, et meos. In Deo, quia ab ipso: meos, quia accepi. Ipse voluit meos esse qui dedit, amando eum cuius sunt: quia ex illo mihi sunt, mei facti sunt. Unde enim: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie ? Quomodo, nostrum? Quomodo, da? Ab illo petendo non eris vacuus, tuum confitendo non eris ingratus. Si enim non dicas tuum, non accepisti: rursus si dicas tuum ita, quasi a te sit quod dicis tuum, amittis quod acceperas, quia ingratus es illi a quo acceperas In Deo ergo laudabo sermones, quia ibi ipse est fons sermonum verorum: meos, quia sitiens accessi et bibi. In Deo laudabo sermones meos, in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. Nonne tu eras qui paulo ante dicebas: Miserere mei, Domine, quoniam conculcavit me homo: tota die bellans tribulavit me? Quomodo ergo hic, non timebo quid faciat mihi caro? Quid tibi faciet? Tu ipse paulo ante dixisti: Conculcavit me, tribulavit me: Nihil faciet cum ista faciet? Respexit ad vinum quod manat de calcatura, et respondit: Plane conculcavit, plane tribulavit; sed quid mihi faciet? Uva eram, vinum ero: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. Ne dedignetur corpus passiones Capitis obire.
8. (v 6.] Tota die verba mea abominabantur. Sic sunt, nostis. Dicite veritatem, praedicate veritatem, annuntiate Christum Paganis, annuntiate Ecclesiam haereticis, annuntiate omnibus salutem: contradicunt, abominantur verba mea. Sed cum verba mea abominantur, quem putamus abominantur, nisi eum in quo laudabo sermones meos? Tota die verba mea abominabantur. Sufficiat saltem, abominentur verba, nihil ultra progrediantur, reprehendant, respuant. Absit. Utquid dicam hoc? Quando verba respuunt, quando verba abominantur, quae verba de fonte veritatis emanant, quid faciant illi per quem verba ipsa dicuntur? Quid, nisi quod sequitur: Adversum me omnia consilia eorum in malum? Si panem ipsum abominantur, vasculo in quo ministratur quomodo parcunt? Adversum me omnia consilia eorum in malum. Si sic et in ipsum Dominum, non dedignetur ergo corpus quod praecessit in capite, ut corpus haereat capiti. Contemptus est Dominus tuus, et tu te honorari vis ab eis qui longe facti sunt a sanctis? Noli tibi arrogare velle quod in illo non praecessit. Non est discipulus maior magistro suo, non est servus maior domino suo. Si patrem familias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos eius? Adversum me omnia consilia eorum in malum. Cur in Dei domo falsi fratres inveniantur.
9. (v 7.] Incolent, et abscondent. Incolere peregrinari est. Incolae dicuntur qui habitant in patria non sua. Omnis homo in hac vita peregrinus est: in qua vita videtis quia carne circumtegimur, per quam carnem cor videri non potest. Ideo Apostolus dicit: Nolite ante tempus quidquam iudicare, quoadusque veniat Dominus, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. Antequam hoc fiat, in hac peregrinatione carnalis vitae quisque cor suum portat, et omne cor omni cordi clausum est. Proinde isti quorum consilia adversus hunc in malum, incolent, et abscondent; quia in ista peregrinatione sunt et carnem portant, dolum tegunt in corde, quidquid mali cogitant abscondunt. Quare? Quia adhuc peregrina est vita ista. Abscondant; apparebit quod abscondunt, et ipsi non abscondentur. Est et in hoc abscondito alius intellectus, qui fortasse magis placebit. Etenim ex iis qui longe facti sunt a sanctis, subintrant quidam ficti, et peiores tribulationes faciunt corpori Christi, quia non tamquam penitus alieni devitantur. Ab ipsis pericula graviora commemorans Apostolus, cum enumeraret multas passiones suas, et diceret: Periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mari: Periculis, inquit, in falsis fratribus. Hi nimis periculosi sunt, de quibus dicitur in alio psalmo: Et ingrediebantur ut viderent. Ingrediebantur ut viderent, et nemo dicit: Non intres ut videas. Intrat etenim tamquam tuus, non cavetur ut alienus. Isti ergo incolent, et abscondent. Quia sic intrant in domum magnam, non ibi perseveraturi; ideo incolent. Tales enim peccatores servos volens intellegi Dominus, secundum illum intellectum evangelicum, quo omnis qui facit peccatum servus est peccati, ait: Servus non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum. Qui intrat ut filius, non incolet, quia perseverabit usque in finem : qui intrat ut servus, subdolus, peccator, ad oculum attendens; quaerens quid rapiat, quaerens quid accuset aut quid vituperet, incolere intrat, non inhabitare et perseverare. Nec istos tamen timeamus, fratres: In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. Etsi incolunt, etsi intrant, etsi fingunt, etsi abscondunt, caro sunt: tu in Domino spera, nihil tibi faciet caro. Sed infert tribulationem, infert conculcationem. Accedit vinum, quia uva premitur. Tribulatio tua infructuosa non erit: alter videt te, imitatur te; quia et tu ut disceres talem ferre, caput tuum contemplatus es, botrum illum primum, ad quem intravit homo ut videret, incoluit, et abscondit traditor Iudas. Omnes ergo ficto animo intrantes, incolentes et abscondentes noli timere. Pater ipsorum Iudas cum Domino tuo fuit, et ille quidem noverat eum: quamquam Iudas traditor incolebat et abscondebat, tamen cor ipsius Domino rerum patebat; sciens ille elegit unum, unde tibi solatium faceret nescituro quos devites. Poterat enim ille non eligere Iudam, quia noverat Iudam; ait quippe discipulis: Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Ergo et diabolus electus est? Aut si electus non est, quomodo duodecim elegit, et non potius undecim? Electus et ille est, sed ad aliud. Electi undecim ad opus probationis, electus unus ad opus tentationis. Unde possit tibi exemplum dare nescituro quos devites malos, quos caveas falsos et fictos, incolentes et abscondentes, nisi ut dicat tibi: Ecce ego mecum habui unum ipsorum? praecessit exemplum, toleravi, perferre volui quod sciebam, ut tibi nescienti praeberem solatium. Quod mihi fecit, nec faciet et tibi: ut multum possit, ut multum saeviat, accusaturus est, falsa crimina dicturus est. Ut praevaleant falsitates, numquid in te praevalebunt, et in me non praevaluerunt? In me certe praevaluerunt, sed coelum mihi non abstulerunt. Caro ipsius iam sepulta, falsos testes pertulit: parum fuit eos perpeti in iudicio, perpessus est in sepulcro. Acceperunt pecuniam ut mentirentur, dixerunt: Cum dormiremus, venerunt discipuli eius, et abstulerunt eum. Tales autem caeci erant Iudaei, ut crederent dicto omnino incredibili: crediderunt testibus dormientibus! Aut falsum erat quod dormierunt, et mendacibus credere non debuerunt: aut verum erat quod dormierunt, et quod factum est nescierunt. Incolent, et abscondent. Incolant, et abscondant: quid facturi? In Deo speravi, non timebo quid faciat mihi caro. Insectatores ne timeamus.
10. Ipsi calcaneum meum observabunt. Etenim sic incolent et abscondent, ut observent ubi homo labitur. Intenti sunt ad calcaneum, quando fiat lapsus, ut pedem teneant ad ruinam, aut pedem supponant ad offensionem, certe ut inveniant quod accusent. Et quis ita ambulet ut nusquam labatur? Certe quod cito fit vel in lingua. Etenim scriptum est: Si quis in lingua non offendit, hic perfectus est vir. Quis tandem se audeat dicere aut putare perfectum? Ergo necesse est ut aliquis labatur in lingua. Illi autem qui incolent et abscondent, aucupantur verba omnia, quaerentes alicubi laqueos et nodosas facere calumnias, quibus prius ipsi implicantur quam quos implicare contendunt; ut prius ipsi capiantur et pereant, quam alios capiant ut perdant. Etenim recurrit homo in cor suum, et inde recurrit ad Deum, et novit dicere: In Deo laudabo sermones meos. Quidquid bonum dixi, quidquid verum dixi, Dei dixi, et de Deo dixi: quidquid forte aliud dixi quod dicere non debui, homo dixi, sed sub Deo dixi. Qui confirmat ambulantem, minatur erranti, ignoscit agnoscenti, revocat linguam, revocat lapsum. Iustus enim septies cadet et resurget, impii vero infirmabuntur in malis. Non ergo timeat unusquisque nostrum callidos insectatores, aucupes verborum, dinumeratores pene syllabarum, et praevaricatores praeceptorum. Quid in te arguat, attendit; ut credat per te Christo, non attendit. Attende in sermones eius quem reprehendis, ne forte te aliquid salubriter doceat. Et quid me, inquit, salubriter poterit docere, qui sic lapsus est in verbo?
Hoc ipsum te forte salubriter docet, ne sis auceps verborum, sed collector praeceptorum. Ipsi calcaneum meum observabunt.
11. Sicut sustinuit anima mea. Hoc dico quod sustinui. Loquebatur expertus: Sicut sustinuit anima mea. Incolent et abscondent. Omnes sustineat anima mea; foris latrantes, intus occultantes sustineat. Forinsecus veniens, quasi fluvius venit tentatio: in petra te inveniat, impingat, non deiciat; fundata est domus supra petram. Intus est, incolet et abscondet: ut palea tibi vicinetur, intret tritura boum, intret tribula tentationum; tu purgaris, illa comminuitur. Dei salvatoris nostri omnipotentia et gratia.
12. (v 8.] Sicut sustinuit mea, pro nihilo salvos facies eos. Docuit et pro ipsis orare. Nempe incolent et abscondent, nempe dolosi, nempe simulatores atque insidiatores sunt: tu ora pro eis, et noli dicere: Numquid et talem hominem Deus correcturus est, tam malum, tam perversum? Noli desperare: quem roges attende, non pro quo roges. Magnitudinem morbi vides, potentiam medici non vides? Incolent et abscondent: sicut sustinuit anima mea. Sustine, ora: et quid fit? Pro nihilo salvos facies eos. Sic illos salvos facies, ut nihil tibi sit, id est, ut nullus labor tibi sit. Hominibus desperati sunt, sed tu verbo curas: non laborabis in curando, quamvis nos stupeamus inspiciendo. Est alius sensus in hoc versu, Pro nihilo salvos facies eos: nullis eorum meritis praecedentibus salvos facies eos. Qui prius fui blasphemus, inquit, et persecutor et iniuriosus. Accipiebat litteras a sacerdotibus, ut ubicumque inveniret Christianos, alligaret et adduceret. Utique ut alligaret et adduceret, primo incolebat, et abscondebat. Nulla ergo huius bona merita praecesserant, imo talia praecesserant de quibus damnaretur; nihil boni attulit, et salvus factus est. Pro nihilo salvos facies eos. Non ad te afferent hircos, arietes, tauros, non dona et aromata afferent in templo tuo, non aliquid de conscientia bona libaminis superfundunt; totum in illis asperum, totum tetrum, totum detestandum: et cum illi ad te nihil afferant unde salventur, Pro nihilo salvos facies eos, id est gratis data gratia tua. Quid ille latro attulerat ad crucem? De fauce in iudicium, de iudicio in lignum, de ligno in paradisum. Credidit, propter quod locutus est. Sed et ipsam fidem quis donavit, nisi qui iuxta pependit? Pro nihilo salvos facies eos. Ira Dei paterna.
13. In ira populos deduces. Irasceris et deducis, saevis et salvas, terres et vocas. Quid est enim: In ira populos deduces? Imples tribulationibus omnia, ut in tribulationibus positi homines recurrant ad te, ne deliciis et securitate perversa seducantur. A te ira videtur, sed paterna. Irascitur pater filio contemptori praeceptorum suorum: iratus ei eum colaphizat, caedit, aurem vellit, manu trahit, ad scholam ducit. In ira populos deduces. Quam multi ingressi sunt, quam multi impleverunt domum Domini, in ira eius deducti, id est tribulationibus territi, et fide impleti! Ad hoc enim exagitat tribulatio, ut exinaniat vas quod plenum est nequitia, ut impleatur gratia. In ira populos deduces. Ut viveres Deus tibi praestitit.
14. (v 9.] Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Ut vivam enim tu fecisti, et ad hoc enuntio vitam meam tibi. Itane vero Deus ignorabat quod dederat? Quid est, quod illi enuntias? Docere vis Deum? Absit. Ergo quid ait: Enuntiavi tibi? An forte: Quia tibi prodest quod enuntiavi vitam meam? Et quid prodest Deo? Lucris Dei prodest. Enuntiavi Deo vitam meam, quia vivere me fecit Deus. Quomodo enuntiavit vitam suam Paulus apostolus, dicens: Qui prius fui blasphemus et persecutor et iniuriosus! Enuntiet vitam suam: Sed misericordiam consecutus sum. Enuntiavit vitam suam, non sibi, sed illi: quia sic enuntiavit ut illi crederetur; non ad lucra sua, sed ad lucra illius. Quid enim ait ipse Paulus? Ideo Christus mortuus est et resurrexit, ut qui vivit iam non sibi vivat, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Si ergo vivis, et non a te vivis, quia ut viveres ille praestitit, enuntia vitam tuam, non tibi, sed illi; non tua quaerens, non tibi vivens, sed ei qui pro omnibus mortuus est. Etenim de quibusdam reprobis quid ait idem Apostolus? Omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi. Si propterea enuntias vitam tuam ut tibi prosit, et aliis non prosit, tibi illam enuntias, non Deo: si autem sic enuntias vitam tuam, ut alios etiam invites ad accipiendam vitam quam et tu accepisti, enuntias vitam tuam illi a quo accepisti, et habebis mercedem ampliorem, quia et ex eo quod accepisti non ingratus exstitisti. Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Posuisti lacrymas meas in conspectu tuo. Exaudisti me deprecantem te. Sicut et in repromissione tua. Quia sic promiseras, hoc egisti. Dixisti te exauditurum flentem: credidi, flevi, exauditus sum; inveni te misericordem in repromittendo, veracem in reddendo. Sicut et in repromissione tua. Vir arrogans et de se praesumens humilabitur.
15. (v 10.] Convertantur inimici mei retrorsum. Hoc ipsis prodest, non male illis optat: etenim praecedere volunt, ideo corrigi nolunt. Mones inimicum tuum ut bene vivat, ut se corrigat: ille contemnit, ille respuit verbum tuum: Ecce qui me monet, ecce a quo auditurus sum praecepta quibus vivam! Praecedere te vult, et praecedendo non corrigitur. Non attendit quia verba tua non sunt tua; non attendit quia vitam tuam Deo enuntias, non tibi. Praecedendo ergo non corrigitur: bonum est illi ut convertatur retrorsum, et quem praecedere volebat sequatur. Dominus de passione sua futura discipulis loquebatur, exhorruit Petrus, et ait: Absit, Domine, non fiet istud: qui paulo ante dixerat: Tu es Christus Filius Dei vivi, confessus Deum, timuit eum mori quasi hominem. Dominus autem qui sic venerat ut pateretur, neque enim aliter salvi esse possemus, nisi eius sanguine redimeremur, paulo ante confessionem Petri laudaverat, et dixerat: Quia non tibi caro et sanguis revelavit hoc, sed Pater meus qui in coelis est. Propterea tu es Petrus, et super istam petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferorum non vincent eam; et tibi dabo claves regni coelorum.
Videte quemadmodum prosecutus est confessionem veram, piam, plenam fiduciae, quia dixit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Continuo autem ubi coepit loqui Dominus de passione sua, timuit ille ne periret moriendo, cum ipsi nos periremus nisi ille moreretur; et ait: Absit, Domine, non fiet istud. Et Dominus illi, cui paulo ante dixerat: Beatus es, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam: Redi, inquit, retro satanas, scandalum mihi es: Quare ergo satanas, qui paulo ante beatus et petra? Non enim sapis quae mei sunt, ait, sed quae sunt hominis. Paulo ante quae Dei: quia non revelavit tibi caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Quando in Deo laudabat sermonem, non satanas, sed Petrus a petra: quando autem a se, et ex humana infirmitate, amore hominis carnali, quod impedimento esset saluti ipsius et caeterorum, satanas dictus est. Quare? Quia praecedere Dominum volebat, et Duci coelesti terrenum dare consilium. Absit, Domine, non fiet istud. Dicis: Absit; et dicis: Domine: utique si Dominus est, potestate facit; si magister est, novit quid faciat, novit quid doceat. Tu autem vis ducere ducem, docere magistrum, iubere Domino, optare Deo: multum praecedis, redi retro. Numquid non et istis inimicis hoc proderat? Convertantur inimici mei retrorsum: sed non remaneant retrorsum. Ideo convertantur retrorsum, ne praecedant; sed ut sequantur, non ut remaneant. Convertantur inimici mei retrorsum.
Deus ipsum diligentes diligit.
16. In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Magna scientia! Non ait: Scivi quia Deus es; sed, quia Deus meus es tu. Tuus est enim, cum tibi subvenit; tuus est, cum tu ab illo alienus non es. Unde dicitur: Beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Quare, cuius est? cuius enim non est? Omnium quidem Deus est: sed eorum Deus proprie dicitur, qui eum diligunt, qui eum tenent, qui illum possident, qui illum colunt; tamquam de domo ipsius, magna sunt familia eius, redempti magno sanguine unici Filii. Quantum dedit nobis Deus, ut ipsius essemus et ipse sit noster! At vero alienigenae longe facti a sanctis, filii alieni sunt. Videte quid de illis dicatur in alio psalmo: Domine, libera me, ait, de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Et vide altitudinem ipsorum, sed altitudinem diei, id est superbiam temporalem. Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae ut similitudo templi. Felicitatem describit praesentis saeculi, in qua errantes homines et eam pro magno habentes, felicitatem veram sempiternamque non quaerunt. Inde ergo isti filii alieni, non filii Dei: Quorum filii eorum, inquit, sicut novellae constabilitae, filiae eorum ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: boves eorum crassi, oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis: non est ruina maceriae neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Et quid sequitur? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Sed qui dixerunt? Filii alieni, quorum os locutum est vanitatem. Tu quid dicis? Beatus populus, cuius est Dominus Deus ipsius. Tulit omnia de medio caetera quae dat Deus, et dedit ipsum Deum. Omnia quippe illa, fratres, quae commemorarunt filii alieni, Deus dat; sed et alienis dat, sed et malis dat, sed et blasphemis dat, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Aliquando ista bonis dat, aliquando non dat; et malis aliquando dat, aliquando non dat: bonis tamen servat seipsum, malis autem ignem sempiternum. Est ergo malum quod non dat bonis, et est bonum quod non dat malis: sunt quaedam media, et bona et mala, quae dat et bonis et malis. Casto corde amemus Deum.
17. Nos ergo Deum amemus, fratres, pure et caste. Non est castum cor, si Deum ad mercedem colit. Quid ergo? mercedem de Dei cultu non habebimus? Habebimus plane, sed ipsum Deum quem colimus. Ipse nobis merces erit, quia videbimus eum sicuti est. Attende quia mercedem consequeris. Amatoribus suis Dominus noster Iesus Christus quid dicit? Qui diligit me, mandata mea custodit; et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Quid illi ergo dabis? Et ostendam meipsum illi. Si non amas, parum est: si amas, si suspiras, si gratis colis eum a quo gratis emptus es, non enim eum promerueras ut te redimeret, si consideratis in te beneficiis eius suspiras, et inquietum habes cor desiderio eius; noli extra eum aliquid ab eo quaerere, ipse tibi sufficit. Quantumlibet sis avarus, sufficit tibi Deus. Etenim avaritia terram quaerebat possidere totam, adde et coelum: plus est qui fecit coelum et terram. Dicam, fratres: in istis humanis coniugiis considerate cor castum quale sit ad Deum. Certe humana coniugia sunt: non diligit uxorem suam, qui propter dotem illam diligit; non maritum caste diligit, quae propterea diligit, quia aliquid donavit, aut quia multum donavit. Et dives maritus, et pauper factus maritus est. Quam multi proscripti, a castis uxoribus amplius dilecti sunt? Probata sunt multa casta coniugia calamitatibus maritorum: ne aliud amare quam maritum putarentur, non solum non deseruerunt, sed amplius obsecutae sunt. Si ergo maritus carnalis gratis diligitur, si caste diligitur; et uxor carnalis gratis diligitur, si caste diligitur: Deus quomodo diligendus est, verus et verax animae maritus ad prolem sempiternae vitae fecundans, et steriles nos non esse permittens? Illum ergo sic diligamus, ut aliud praeter ipsum non diligatur; et fit in nobis quod diximus, quod cantavimus, quia et hic vox nostra est: In quacumque die invocavero te, ecce scivi quoniam Deus meus es tu. Hoc est invocare Deum, gratis invocare. Proinde de quibusdam quid dictum est? Dominum non invocaverunt. Quasi Dominum sibi invocare videbantur; et petebant eum de haereditatibus, de amplianda pecunia, de prolonganda vita ista, de caeteris temporalibus rebus: et quid de illis Scriptura? Dominum non invocaverunt. Ideo quid sequitur? Ibi timuerunt timore, ubi non erat timor. Quid est, ubi non erat timor? Ne illis subtraheretur pecunia, ne aliquid in domo eorum minus fieret; postremo ne minus annorum haberent in hac vita, quam sibi sperabant: verum ibi trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quales fuerunt illi Iudaei: Si dimiserimus eum vivere, venient Romani, et auferent a nobis et locum et gentem. Ibi timuerunt timore ubi non erat timor. Ecce scivi, quoniam Deus meus es tu. Magnae divitiae cordis, magnum lumen oculi interioris, magna fiducia securitatis! Ecce scivi quoniam Deus meus es tu.
18. (v 11.] In Deo laudabo verbum, in Domino laudabo sermonem: in Deo speravi, non timebo quid faciat mihi homo. Iam ipse est sensus qui superius est repetitus. Sincerae fidei sacrificium et vota laudis offeramus.
19. (v 12.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. Vovete, et reddite Domino Deo vestro. Quid voveatis, quid reddatis? An forte animalia illa quae offerebantur ad aras aliquando? Nihil tale offeras: in te est quod voveas et reddas. De cordis arca profer laudis incensum, de cellario bonae conscientiae profer sacrificium fidei. Quidquid profers, accende caritate. In te sint vota, quae reddas laudis Deo. Cuius laudis? Quid enim tibi praestitit? Quoniam eruisti animam meam de morte. Ipsa est illa vita quam enuntiat illi: Deus, vitam meam enuntiavi tibi. Quid enim eram? Mortuus. Per meipsum eram mortuus: per te quid sum? Vivus. Ideo in me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi. En amo Deum meum; nemo hunc mihi eripit: quod illi dem nemo mihi eripit, quia in corde inclusum est. Merito dicitur in illa superiore fiducia: Quid faciat mihi homo? Saeviat homo, permittatur saevire, permittatur efficere quod conatur: quid est ablaturus? Aurum, argentum, pecora, servos, ancillas, fundos, domos; auferat omnia: numquid aufert vota quae in me sunt, quae reddam laudis Deo? Permissus est tentare tentator sanctum virum Iob: uno puncto temporis abstulit omnia, quidquid facultatum habuerat ademit, abstulit haereditatem, interfecit haeredes; neque hoc paulatim, sed catervatim, uno ictu, uno impetu, ut omnia subito nuntiarentur. Ablatis omnibus solus remansit Iob; sed in illo erant vota laudis quae redderet Deo, in illo plane erant: arcam sancti pectoris sui fur diabolus non invaserat, plenus erat unde sacrificaret. Audi quae habebat, audi quae protulit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domino benedictum. O divitiae interiores, quo fur non accedit! Ipse dederat Deus unde accipiebat; ipse ditaverat, unde illi offerebat quod amabat. Laudem a te quaerit Deus, confessionem tuam quaerit Deus. Sed de agro tuo aliquid daturus es? Ipse pluit ut haberes. De arca daturus es aliquid? Ipse instituit quod daturus es. Quid daturus es quod ab illo non accepisti? Quid enim habes quod non accepisti? De corde dabis? Ipse dedit fidem, spem et caritatem: hoc prolaturus, hoc sacrificaturus es. Sed plane omnia illa caetera potest tibi auferre inimicus invito, hoc auferre non potest nisi volenti. Illa perdet et invitus; et volens habere aurum, perdet aurum, et volens habere domum, perdet domum: fidem nemo perdet nisi qui spreverit. Sanctitatis et piae in Deum devotionis exemplar, Iob.
20. (v 13.] In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi: quia eruisti animam meam de morte, oculos meos a lacrymis, et pedes meos de lapsu; ut placeam eorum Deo in lumine viventium. Merito non placet filiis alienis longe factis a sanctis, quia non habent lumen viventium, unde videant quod Deo placet. Lumen viventium est lumen immortalium, lumen sanctorum. Qui non est in tenebris, placet in lumine viventium. Attenditur homo et ea quae ipsius sunt, nemo scit qualis est: Deus videt qualis est. Aliquando et ipsum diabolum latet; nisi tentet, non invenit sicut de isto viro quem modo commemoravi. Noverat eum Deus, et ei testimonium perhibebat: diabolus eum non noverat, et ideo dixerat: Numquid Iob gratis colit Deum? Videte quo provocat inimicus: ibi perfectio est. Videte quid obicit inimicus. Videbat hominem Deo servientem, in omnibus obsequentem, omnia bene operantem; et quia dives erat et felicissima domus, hoc obicit quia ideo colit Deum, quoniam dedit illi haec omnia: Numquid Iob gratis colit Deum? Hoc enim erat verum lumen, hoc lumen viventium, ut gratis coleret Deum. Deus videbat in corde servi sui cultum suum gratuitum. Placebat enim illud cor in conspectu Domini, in lumine viventium: diabolum latebat, quia in tenebris erat. Admisit Deus tentatorem, non ut ipse nosset quod noverat, sed ut nobis noscendum et imitandum praeberet. Numquid enim si tentator non admitteretur, videremus nos ipsi in Iob quod deberemus et vellemus imitari? Admissus est tentator, abstulit omnia, remansit ille solus a facultatibus, solus a familia, solus a filiis, plenus Deo. Uxor sane relicta erat. Misericordem putatis diabolum, qui ei reliquit uxorem? Noverat per quam deceperat Adam. Suam reliquerat adiutricem, non mariti consolatricem. Ille ergo plenus Deo, in quo vota erant quae redderet laudis, ut ostenderet quia gratis Deum colebat, non ideo quia tanta acceperat; et amissis omnibus talis est, quia illum qui dederat omnia non amisit: Dominus dedit, inquit: Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Vulnere etiam percussus a capite usque ad pedes, integer tamen intus, respondit tentatrici, de lumine viventium, de lumine cordis sui: Locuta es tamquam una ex insipientibus mulieribus, id est, tamquam ea quae non habet lumen viventium. Lumen enim viventium sapientia, et tenebrae insipientium stultitia est. Locuta es tamquam una ex insipientibus mulieribus: carnem meam vides, lumen cordis mei non vides. Poterat enim illa tunc virum amplius amare, si pulchritudinem interiorem nosset, et inspiceret ubi ille pulcher erat coram oculis Dei: quia in illo erant vota, quae redderet laudis Deo. Quomodo illud patrimonium non invaserat inimicus! Quam integrum erat quod possidebat, et propter quod amplius possidendum sperabat iturus a virtutibus in virtutem! Ergo, fratres, ad hoc nobis valeant haec omnia, ut Deum gratis diligamus, in illo speremus semper, nec hominem, nec diabolum timeamus. Nec ille, nec iste facit aliquid, nisi quando permittitur: permitti ad nihilum potest, nisi quod nobis prodest. Toleremus malos, simus boni, quia et nos fuimus mali. Pro nihilo salvos faciet Deus omnes, de quibus desperare audemus. Ergo de nemine desperemus, pro omnibus quos patimur oremus, a Deo nunquam recedamus. Patrimonium nostrum ipse sit, spes nostra ipse sit, salus nostra ipse sit. Ipse hic consolator, ibi munerator, ubique vivificator et vitae dator; non alterius vitae, sed illius de qua dictum est: Ego sum via et veritas et vita : ut et hic in lumine fidei, et ibi in lumine speciei, tamquam in lumine viventium, in conspectu Domini placeamus.
Aug. in Psalmos enar. 55