Aug. in Psalmos enar. 69

69
(
Ps 69)

In membris Christi adimplentur Christi passiones.

1. (v 2.] Gratias grano tritici, quia mori voluit et multiplicari : gratias unico Filio Dei Domino et Salvatori nostro Iesu Christo, qui mortem nostram subire non dedignatus est, ut nos vita sua dignos faceret. Ecce qui singularis erat, donec transiret, sicut dixit in psalmo: Singularis ego sum, donec transeam : quia sic erat singulare granum, ut in se haberet magnam multitudinis fecunditatem; in quantis granis passionem eius imitantibus exsultamus, quando natalitia Martyrum celebramus! Multa ergo membra eius, sub uno capite ipso Salvatore nostro caritatis et pacis vinculo colligata, sicut nosse dignamini, quoniam saepissime audistis, unus homo sunt: et ipsorum ut unius hominis vox plerumque in Psalmis auditur; et sic clamat unus tamquam omnes, quia omnes in uno unus sunt. Audiamus ergo quoniam laboraverunt martyres, et inter magnas tempestates odiorum in hoc saeculo periclitati sunt; non tam corpore, quod quandoque posituri erant, sed ipsa fide, ne deficientes, et forte acerbis persecutionum cedentes doloribus, vel amori vitae huius, amitterent quod promiserat Deus: qui non solum verbo, sed etiam exemplo abstulerat omnem timorem; verbo, dicens: Nolite timere eos qui corpus occidunt; animam autem non possunt occidere ; exemplo, faciens quod verbo praecepit, ut nec eorum verberantium manus vellet devitare, nec alapas percutientium, nec salivas conspuentium, nec coronam de spinis imponentium, nec crucem interficientium: nihil horum vitare voluit, cui nihil opus erat, propter eos quibus hoc opus erat; faciens aegrotis de seipso medicamentum. Laboraverunt ergo martyres; et nisi ille semper adesset qui ait: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi, utique defecissent.

Christianorum vita persecutiones novit et insidias.

2. Est ergo in hoc psalmo vox contribulatorum; et ideo utique martyrum inter passiones periclitantium, sed de suo capite praesumentium. Audiamus eos, et loquamur cum eis ex affectu cordis, etiamsi non similitudine passionis. Illi enim iam coronati sunt; nos adhuc periclitamur: non quia tales nos persecutiones urgent, quales ipsos urserunt; sed fortasse peiores in omnimodis generibus tantorum scandalorum. Nostra enim tempora magis abundant illo Vae quod clamavit Dominus: Vae mundo ab scandalis. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum. Neque enim et Lot ille sanctus, in Sodomis ab aliquo corporalem persecutionem patiebatur, aut dictum illi erat ut non ibi habitaret; persecutio eius, facta mala Sodomitarum erant. Nunc ergo iam Christo in coelo sedente, iam glorificato, iam subiectis cervicibus regum iugo eius, et suppositis eorum frontibus signo eius; iam nullo remanente qui palam Christianis audeat insultare, adhuc tamen inter organa et symphoniacos gemimus; adhuc illi inimici Martyrum, quia vocibus et ferro non possunt, eos sua luxuria persequuntur. Atque utinam Paganos tantummodo doleremus! esset qualecumque solatium, exspectare eos qui nondum cruce Christi signati sunt, quando signentur, et quando eius auctoritate alligati desinant furere. Videmus etiam portantes in fronte signum eius, simul in ipsa fronte portare impudentiam luxuriarum, diebusque et sollemnitatibus martyrum non exsultare, sed insultare. Et inter haec gemimus, et haec persecutio nostra est, si est in nobis caritas quae dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror? Nullus ergo servus Dei sine persecutione; verumque est illud quod Apostolus ait: Sed et omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur. Videris unde, videris quomodo; diabolus ille biformis est. Leo est in impetu, draco in insidiis. Leo minetur, inimicus est; draco insidietur, inimicus est. Quando nos securi? Ecce fiant omnes Christiani, numquid et diabolus christianus erit? Tentare ergo non cessat; insidiari non cessat. Infrenatus est atque illigatus in cordibus impiorum, ne saeviat in Ecclesiam, et tantum faciat quantum vult. Fremunt dentes impiorum adversus dignitatem Ecclesiae et pacem Christianorum, et quia non habent quid agant saeviendo; saltando, blasphemando, luxuriando, non impellunt corpora Christianorum, sed lacerant animas Christianorum. Clamemus ergo una voce omnes verba haec: Deus, in adiutorium meum intende. Opus enim habemus sempiterno adiutorio in isto saeculo. Quando autem non! Modo tamen in tribulatione positi maxime dicamus: Deus, in adiutorium meum intende.

Optemus inimicos nostros salubriter confundi.

3. (v 3.] Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Christus dicit: sive caput dicat, sive corpus dicat; ille dicit, qui dixit: Quid me persequeris ? ille dicit, qui dixit: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Nota est ergo vox huius hominis, totius hominis, capitis et corporis: non saepe commendanda, quia nota. Confundantur, inquit, et revereantur qui quaerunt animam meam. In alio psalmo dicit: Considerabam in dexteram, et videbam, et non erat qui cognosceret me: periit fuga a me, et non est qui exquirat animam meam. Ibi de persecutoribus ait quia non erat qui exquireret animam eius; hic autem: Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam. Dolebat se non quaeri ad imitandum; gemebat se quaeri ad opprimendum. Quaeris animam iusti, cum imitari cogitas; quaeris animam iusti, cum occidere cogitas. Quoniam duobus modis quaeritur anima hominis iusti, singuli in singulis psalmis expressi sunt. Illic dolet, quia non est qui requirat animam eius ad imitandum passiones eius; hic autem: Confundantur et revereantur qui quaerunt animam meam. Quaerunt animam eius, non ut duas habeant. Non enim sic quaerebant animam eius, quomodo quaerit latro tunicam viatoris: ad hoc occidit, ut exspoliet, ut habeat. Qui autem persequitur ut occidat, excludit animam, non se vestit. Quaerunt illi animam meam; occidere me volunt. Quid ergo tu illis optas? Confundantur, et revereantur. Et ubi est quod audisti a Domino tuo: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro his qui persequuntur vos? Ecce persecutionem pateris, et maledicis eis a quibus pateris: quomodo imitaris passiones praecedentes Domini tui, pendentis in cruce, et dicentis: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt ? Respondet talia dicentibus martyr, et dicit: Dominum mihi proposuisti dicentem: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt; agnosce et vocem meam, ut sit et tua. Quid enim dixi de inimicis meis? Confundantur, et revereantur. Iam facta est talis vindicta de inimicis martyrum. Saulus ille qui Stephanum persecutus est, confusus est et reveritus. Anhelabat caedes, quaerebat quos attraheret et necaret: audita desuper voce: Saule, Saule, quid me persequeris? confusus et prostratus est, et erectus ad obediendum qui inflammatus erat ad persequendum. Hoc ergo optant martyres inimicis suis: Confundantur, et revereantur. Quamdiu enim non confunduntur et reverentur, necesse est facta sua defendant; gloriosi sibi videntur, quia tenent, quia ligant, quia verberant, quia occidunt, quia saltant, quia insultant: de his omnibus factis aliquando confundantur, et revereantur. Si enim confundentur, et convertentur; quia converti non possunt, nisi confusi fuerint, et reveriti. Optemus ergo haec inimicis nostris; securi optemus. Ecce ego dixi, et vobiscum dixerim: omnes qui adhuc saltant et cantant et insultant Martyribus, confundantur, et revereantur; aliquando in his parietibus tundant confusi pectora sua.

Stulti est Dominum praecedere velle eique consilia dare.

4. (v 4.] Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Primo fuit impetus persequentium; modo remansit malevolentia cogitantium. Prorsus tempora sunt in Ecclesia persecutionis distincta sequentia. Factus est impetus in Ecclesiam, quando reges persequebantur: et quia praedicti erant reges et persecuturi et credituri, impleto uno, utique alterum sequebatur. Factum est et illud quod consequens fuit; crediderunt reges, data pax est Ecclesiae, coepit esse in culmine dignitatis Ecclesia, etiam in hac terra, etiam in hac vita: sed non deest fremitus persecutorum; impetus suos ad cogitationes verterunt. In illis cogitationibus tamquam in abysso ligatus est diabolus ; fremit, et non erumpit. Dictum est enim de his temporibus Ecclesiae: Peccator videbit, et irascetur. Et quid faciet? Numquid quod primo? Attrahe, liga, percute. Non facit hoc. Quid ergo? Dentibus suis frendet, et tabescet. Et his tamquam irascitur martyr; et tamen pro his orat martyr. Quomodo enim bene optavit illis de quibus dixit: Confundantur, et revereantur qui quaerunt animam meam; sic et nunc: Avertantur retrorsum, et erubescant qui cogitant mihi mala. Quare? Ut non praecedant, sed sequantur. Qui enim reprehendit christianam religionem, et consilio suo vult vivere, quasi praecedere vult Christum; ut ille videlicet erraverit, et invalidus infirmusque fuerit, qui vel voluerit pati inter manus Iudaeorum, vel potuerit: ille autem cordatus sit cavens ista omnia, declinans mortem, mentiens etiam inique ne moriatur, interficiens animam suam ut vivat corpore, magni consilii prudentisque sibi videtur. Praecedit reprehendens Christum; veluti antecedit Christum: credat in Christum, et sequatur Christum. Nam quod optatum est modo persecutoribus cogitantibus mala, dixit hoc ipse Dominus Petro. Praecedere quippe quodam loco Petrus voluit Dominum. Loquebatur enim Salvator de passione sua, quam si non suscepisset, nos salvi non essemus; et Petrus qui paulo ante eum confessus erat Filium Dei, et in illa confessione appellatus erat Petra, supra quam fabricaretur Ecclesia, paulo post Domino dicente de futura passione sua, ait: Absit, Domine; propitius esto tibi, non fiet istud. Paulo ante: Beatus es, Simon Bar Iona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est : modo repente: Redi post me, satana. Quid est: Redi post me? Sequere me. Praecedere me vis, consilium mihi dare vis; melius est ut consilium meum sequaris: hoc est: Redi retro, redi post me. Antecedentem compescit, ut retro redeat; et appellat satanam, quia vult praecedere Dominum. Paulo ante: Beatus: modo: Satanas. Unde paulo ante: Beatus? Quia non tibi, inquit, revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est. Unde modo, Satanas? Quia non sapis, inquit, quae Dei sunt, sed quae sunt hominum. Qui ergo volumus recte celebrare natalitia martyrum, desideremus imitationem martyrum; ne velimus praecedere martyres, et melioris consilii nobis videri esse, quia evitamus passiones pro iustitia et pro fide, quas illi non evitaverunt. Ergo illi qui cogitant mala, et in luxuria nutriunt corda sua, avertantur retrorsum, et erubescant. Audiant ab Apostolo postea dicente: Quem autem fructum habuistis aliquando in quibus nunc erubescitis?

Adsentatorum periculum quam persequentium. Impie et absurde Donatus praefertur Christo.

5. Quid sequitur? Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Duo sunt genera persecutorum; vituperantium, et adulantium. Plus persequitur lingua adulatoris, quam manus interfectoris; nam et ipsam caminum dixit Scriptura. Certe cum de persecutione loqueretur Scriptura, dixit: Tamquam aurum in fornace probavit illos, de martyribus interfectis, et sicut holocausti hostiam accepit illos. Audi quia et lingua adulantium talis est: Probatio, inquit, argenti et auri ignis; vir autem probatur per os laudantium eum. Ignis ille, ignis et iste; de utroque te salvum oportet exire. Fregit te reprehensor, fractus es in fornace tamquam vas fictile. Formavit te verbum, et venit tentatio tribulationis: illud quod formatum est, oportet ut coquatur; si bene formatum est, accedit ignis ut firmet. Unde ille dicebat in passione: Aruit sicut testa virtus mea. Passio quippe et caminus tribulationis fecerat fortiorem. Rursus si lauderis ab adulantibus et assentantibus, et annueris eis, veluti emens oleum, non tecum portans, sicut quinque virgines insipientes ; erit caminus fracturae tuae etiam os laudantium te. Sed sine his non possumus; necesse est ut et intremus in haec, et exeamus inde: intremus in vituperationem aliquam malorum et improborum, intremus et in assentationem aliquam adulatorum; sed exire inde opus est. Rogemus eum de quo dictum est: Custodiat Dominus introitum tuum et exitum tuum ; ut intrans integer, sic exeas integer. Ait enim et Apostolus: Fidelis est Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis. Ecce habes ingressum. Non dixit: Non tentemini: qui enim non tentatur non probatur; et qui non probatur, non proficit. Quid ergo optavit? Fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra quam potestis. Audisti ingressum; audi et exitum: Sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis tolerare. Ergo et illi avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Quare enim me laudant? Laudent Deum. Quis enim ego sum, ut lauder in me? aut quid ego feci? quid habeo quod non accepi? Si accepisti, inquit, quid gloriaris quasi non acceperis ? Avertantur ergo statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Tali oleo pingue factum est caput haereticorum, cum dicunt: Ego sum, ego sum, et dicitur illis: Tu, Domine. Acceperunt Euge, euge; secuti sunt Euge, euge: facti sunt duces caeci caecorum sequentium. Apertissimis vocibus Donato dicuntur ista cantata: Euge, euge, dux bone, dux praeclare. Et non dixit ille: Avertantur statim, et erubescant qui dicunt mihi: Euge, euge; nec eos corrigere voluit, ut Christo dicerent: Dux bone, dux praeclare. At vero Apostolus reformidans Euge hominum, ut vere laudaretur in Christo, noluit se laudari pro Christo; dicentibusque quibusdam: Ego sum Pauli, respondit in libertate Domini: Numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? Ergo dicant martyres in persecutione etiam adulantium: Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge.

Christi sumus quia ab ipso quaesiti et redempti.

6. (v 5.] Et quid fit, cum illi avertuntur, et erubescunt omnes; sive qui quaerunt animam meam, sive qui cogitant mihi mala, sive qui perversa et simulata benevolentia, lingua volunt emollire quod feriant; cum fuerint et ipsi aversi et confusi, quid fiet? Exsultent, et iucundentur in te: non in me, non in illo, aut in illo; sed in quo facti sunt lux qui fuerunt tenebrae. Exsultent, et iucundentur in te, omnes qui quaerunt te. Aliud est quaerere Deum, aliud quaerere hominem. Iucundentur qui quaerunt te. Non iucundabuntur ergo qui quaerunt se, quos prior quaesisti antequam quaererent te. Nondum quaerebat ovis illa pastorem; aberraverat a grege: et descendit ad eam; quaesivit eam, reportavit in humeris suis. Contemnet te, o ovis, quaerentem se, qui prior quaesivit contemnentem se, et non quaerentem se? Iam ergo quaerere eum incipe, qui prior quaesivit te, et reportavit in humeris suis. Fac quod ait: Quae sunt oves meae, vocem meam audiunt, et sequuntur me. Si ergo quaeris eum qui prior quaesivit te, et ovis facta es eius, et audis vocem pastoris tui, et sequeris eum; vide quid tibi de se ostendit, quid de corpore suo, ne in ipso errares, ne in Ecclesia errares, ne quis tibi diceret: Christus est, qui non est Christus; aut Ecclesia est, quae non est Ecclesia. Multi enim dixerunt carnem non habuisse Christum, et non in corpore suo resurrexisse Christum: noli sequi voces eorum. Audi vocem ipsius pastoris, qui indutus est carne, ut quaereret perditam carnem. Resurrexit, et ait: Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Ostendit se tibi; vocem eius sequere. Ostendit et Ecclesiam; ne quis te fallat nomine Ecclesiae: Oportebat, inquit, Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem. Habes vocem pastoris tui; noli sequi vocem alienorum : et furem non timebis, si vocem pastoris fueris secutus. Unde autem sequeris? Si nec cuiquam hominum dixeris, quasi eius merito, Euge, euge; nec cum gratulatione audieris, ne oleo peccatoris pinguescat caput tuum. Exsultent, et iucundentur in te, omnes qui quaerunt te; et dicant. Quid dicant qui exsultant? Semper magnificetur Dominus. Dicant hoc omnes qui exsultant et quaerunt te. Quid? Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Non tantum magnificetur Dominus, sed etiam semper. Ecce errabas, et aversus ab eo eras: vocavit te; magnificetur Dominus. Ecce inspiravit tibi confessionem peccatorum: confessus es, dedit veniam; magnificetur Dominus. Iam coepisti iuste vivere; iam puto quasi iustum est ut et tu magnificeris. Etenim cum te vocaret errantem, magnificandus erat Dominus; cum tibi confitenti peccata dimisit, magnificandus erat Dominus: modo iam audiens verba eius coepisti proficere, iustificatus es, pervenisti ad quamdam virtutis excellentiam; dignum est ut et tu aliquando magnificeris. Dicant: Semper magnificetur Dominus. Peccator es; magnificetur ut vocet: confiteris; magnificetur ut ignoscat: iam iuste vivis; magnificetur ut regat: perseveras usque in finem; magnificetur ut glorificet. Semper ergo magnificetur Dominus. Hoc dicant iusti; hoc dicant qui quaerunt eum. Quisquis hoc non dicit, non quaerit eum. Ecce, magnificetur Dominus. Exsultent et iucundentur omnes qui quaerunt eum; et dicant: Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare eius. Ab illo est enim illis salus, non a se. Salutare Domini Dei nostri, Salvator Dominus noster Iesus Christus: quisquis diligit Salvatorem, confitetur se sanatum; quisquis se confitetur sanatum, fuisse se confitetur aegrotum. Dicant ergo: Semper magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum: non salutare suum, quasi se ipsi salvent; non quasi salutare hominis, tamquam ab illo salventur. Nolite, inquit, confidere in principes, et in filios hominum, in quibus non est salus. Quare hoc? Domini est salus, et super populum tuum benedictio tua. Ergo: Semper magnificetur Dominus. Qui hoc dicunt? Qui diligunt salutare tuum.

Deus non homo, revera est dominus.

7. (v 6.] Ecce magnificetur Dominus; nunquam tu, nusquam tu? In illo aliquid, in me nihil: si autem in illo quidquid ego; ille, non ego. Tu ergo quid? Ego vero egenus et pauper sum. Ille dives, ille abundans, ille nullius indigens. Ecce lumen meum, ecce unde illuminor; quoniam clamo: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illuminabis tenebras meas. Dominus solvit compeditos; Dominus erigit elisos; Dominus sapientes facit caecos; Dominus custodit proselytos. Quid ergo tu? Ego vero egenus et pauper. Ego tamquam pupillus; anima mea tamquam vidua destituta et desolata: auxilium quaero; semper infirmitatem meam confiteor. Ego vero egenus et pauper. Donata sunt mihi peccata; iam coepi sequi praecepta Dei: adhuc tamen egenus et pauper. Unde adhuc egenus et pauper? Quia video aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae. Unde egenus et pauper? Quia: Beati qui esuriunt, et sitiunt iustitiam. Adhuc esurio, adhuc sitio: saturitas mea dilata est; non ablata. Ego vero egenus et pauper; Deus, adiuva me. Unde coepit, Deus in adiutorium meum intende; Deus, adiuva me. Rectissime et Lazarus Adiutus interpretari dicitur; ille egenus et pauper, qui ablatus est in sinum Abrahae : et gerit typum Ecclesiae Dei, quae semper confiteri debet adiutorio sibi opus esse. Hoc est verum, hoc est pium. Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare? Quoniam bonorum meorum non eges. Ille non eget nostri; nos egemus ipsius: ideo verus Dominus. Nam tu non valde verus dominus servi tui; ambo homines, ambo egentes Deo. Si autem putas egere tui servum tuum, ut des panem; eges et tu servi tui, ut adiuvet labores tuos: uterque vestrum altero vestrum indiget. Itaque nullus vestrum vere dominus, et nullus vestrum vere servus. Audi verum Dominum, cuius verus es servus: Dixi Domino: Deus meus es tu. Quare tu Dominus? Quoniam bonorum meorum non eges. Quid autem tu? Ego vero egenus et pauper. Ecce egenus et pauper; pascat Deus, sublevet Deus, adiuvet Deus: Deus, inquit, adiuva me.

In via Dei semper proficiendum.

8. Adiutor et erutor meus es tu, Domine; ne tardaveris. Tu adiutor et erutor: indigeo auxilio, adiuva; implicatus sum, erue. Nemo enim eruet de implicationibus, nisi tu. Circumstant nos nexus diversarum curarum; hinc atque inde dilaniamur quasi spinis et sepibus, ambulamus angustam viam; fortasse haesimus in sepibus: dicamus Deo: Tu es erutor meus. Qui ostendit angustam viam, fecit ut sequeremur. Haec vox perseveret in nobis, fratres Quantumcumque hic vixerimus, quantumcumque hic profecerimus, nemo dicat: Sufficit mihi; iustus sum. Qui dixerit, remansit in via, non novit pervenire. Ubi dixerit: Sufficit; ibi haesit. Attende Apostolum, cui non sufficit; vide quomodo se vult adiuvari, donec perveniat: Fratres, inquit, ego me non arbitror apprehendisse ; ne illi sibi viderentur apprehendisse, quibus rursus dicit: Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oportet scire. Quid ergo ait? Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Supra dixerat: Non quia iam acceperim, aut iam perfectus sim ; et ibi sequitur: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse. Si nondum accepit, egenus et pauper est: si nondum perfectus est, egenus et pauper est. Bene dicit: Deus, adiuva me. Sed intellegit aliquid, et excelsius intellegit. Vide tamen quid dicat: Ei autem qui potest super omnia facere superabundantius quam petimus et intellegimus. Vide ergo quia nondum pervenit, nondum apprehendit. Quid ergo ait? Fratres, ego me non arbitror apprehendisse: unum autem, quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis. Ille ergo currit, tu haesisti. Ille dicit nondum se perfectum; et tu iam de perfectione gloriaris! Confundantur qui tibi dicunt: Euge, euge. Confundaris inter illos et tu, quia tu tibi dicis: Euge, euge. Qui enim seipsum laudat, sibi dicit: Euge, euge: qui ab aliis laudatur et consentit, non portat oleum secum; deficiunt faces, clausurus est ille ianuam.

Dominus cito venturus est.

9. Hoc ergo nos docuit psalmus iste breviter, carissimi, ex admonitione solemnitatis martyrum, ut intellegamus quia martyres tribulationem hic passi sunt corporalem: nos in quantacumque pace simus, necesse est patiamur tribulationem spiritalem; et necesse est ut inter scandala, et zizania, et paleam gemat Ecclesia et illa massa, donec messis veniat, donec ventilabrum, donec veniat ultima ventilatio, ut separetur palea a frumento, donec ad horreum redigatur. Quod donec fiat, clamemus: Ego vero egenus et pauper sum; Deus, adiuva me: adiutor meus es tu, Domine; ne tardaveris. Quid est: Ne tardaveris? Quia multi dicunt: Longum est ut veniat Christus. Quid ergo, quia dicimus: Ne tardaveris? venturus est antequam statuit venire? Quid sibi vult hoc votum: Ne tardaveris? Ne mihi tardius videatur quod venturus es. Tibi enim longum videtur; non Deo longum videtur, cui mille anni dies unus est, vel tres horae vigiliae. Sed tu si non habueris tolerantiam, tardum tibi erit: et cum tibi tardum erit, deflecteris ab eo, et eris similis illis qui in eremo fatigati sunt, et festinaverunt a Deo petere delicias, quas illis in patria reservabat; et cum non darentur deliciae in itinere, quibus forte corrumperentur, murmuraverunt adversus Deum, et redierunt corde in Aegyptum ; unde corpore fuerant separati, corde redierunt. Noli ergo tu sic; noli sic: time verbum Domini dicentis: Mementote uxoris Lot. Et ipsa in via, iam liberata de Sodomis, retro respexit; ubi respexit, ibi remansit: facta est statua salis, ut condiat te. Exemplo enim tibi data est, ut tu cor habeas, non remaneas fatuus in via. Attende remanentem, et transi; attende respicientem retro, et tu in anteriora extentus esto, sicut Paulus. Quid est non respicere retro? Quae retro oblitus, inquit. Ideo sequeris vocatus ad supernam palmam de qua postea glorieris. Quia idem Apostolus dicit: Superest mihi corona iustitiae, quam mihi reddet Dominus in illo die iustus iudex.





IN PSALMUM 70 ENARRATIO. Sermo 1 Gratiam Dei gratuitam commendat psalmus.

70
(
Ps 70)

1. In omnibus Scripturis sanctis, gratia Dei quae liberat nos commendat se nobis, ut commendatos habeat nos. Hoc in isto psalmo canitur, de quo cum Vestra Caritate loqui suscepimus. Aderit Dominus, ut sic eam corde concipiam, quomodo dignum est; et sic eam promam, quomodo expedit vobis. Multum enim movet Dei amor et timor: timor Dei, quia iustus est; amor, quia misericors est. Quis enim ei diceret: Quid fecisti, si damnaret iniustum? Quanta ergo misericordia eius, ut iustificet iniustum? Ex hoc praelectum nobis et Apostolum audivimus eamdem maxime gratiam commendantem: de cuius commendatione habebat Iudaeos inimicos, velut de Legis littera praesumentes, et tamquam iustitiam suam diligentes atque iactantes; de quibus dicit: Testimonium perhibeo illis, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Et tamquam ei diceretur: Quid est enim habere zelum Dei non secundum scientiam? subiecit continuo: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Gloriantes, inquit, tamquam de operibus, excludunt a se gratiam; et tamquam de sanitate sua falsa praesumentes respuunt medicinam. Contra tales enim et Dominus dixerat: Non veni vocare iustos, sed peccatores in poenitentiam; non est opus sanis medicus, sed male habentibus. Haec est ergo tota scientia magna, hominem scire quia ipse per se nihil est; et quoniam quidquid est, a Deo est, et propter Deum est. Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Hanc gratiam commendat Apostolus; hinc habere meruit inimicos Iudaeos, de littera Legis et de sua iustitia gloriantes. Hanc ergo commendans in lectione quae lecta est, sic ait: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quia persecutus sum Ecclesiam Dei. Sed ideo misericordiam, inquit, consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate. Deinde paulo post: Fidelis sermo est, inquit, et omni acceptione dignus, quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum. Numquid ante illum non erant peccatores? Quid est ergo, primus ego? Antecedens omnes non tempore, sed malignitate. Sed ideo, inquit, misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam : id est, ut unusquisque peccator et iniquus iam de se desperans, iam habens quasi gladiatorium animum, ut ideo faciat quidquid vult, quia necessario damnandus est, respiciat tamen ad apostolum Paulum, cui tanta crudelitas, tantaque malitia a Deo donata est; et, non de se desperando, convertatur ad Deum. Hanc ergo gratiam commendat nobis Deus et in isto psalmo; intueamur illum, et videamus an ita sit, an forte ego aliter suspicer. Etenim arbitror hunc eum habere affectum, et hoc omnibus prope suis syllabis resonare: id est, hoc nobis commendare, gratiam Dei gratuitam, quae nos liberat indignos, non propter nos, sed propter se; ut etiamsi non hoc dicerem, neque hoc praelocutus essem, quilibet mediocris cordis homo, attente audiens verba eiusdem psalmi, saperet hoc; et forte ipsis verbis, si aliud habebat in corde, mutaretur, et fieret quod hic sonat. Quid est hoc? Ut tota spes nostra in Deo sit, nihilque de nobis tamquam de nostris viribus praesumamus; ne nostrum facientes quod ab illo est, et quod accepimus amittamus.

Parentibus ex praecepto Domini oboediendum. Per inoboedientiam captivi facti sumus.

2. (v 1.] Titulus ergo est psalmi huius, ut solet titulus indicans in limine quid agatur in domo: Ipsi David filiorum Ionadab, et eorum qui primi captivi ducti sunt. Ionadab homo fuit quidam, commendatur nobis ex prophetia Ieremiae, qui filiis suis praeceperat ut vinum non biberent, neque in domibus, sed in tabernaculis habitarent. Praeceptum autem patris filii tenuerunt et servaverunt, et ex hoc benedici a Domino meruerunt. Dominus autem hoc non praeceperat, sed pater ipsorum. Sic autem hoc acceperunt, tamquam praeceptum a Domino Deo suo: quia etsi Dominus non praeceperat, ut non biberent vinum, et in tabernaculis habitarent; praeceperat tamen Dominus, ut filii patri oboedirent. In ea ergo re sola filius non debet obedire patri suo, si aliquid pater ipsius iusserit contra Dominum Deum ipsius. Neque enim debet irasci pater, quando ei praeponitur Deus. Ubi autem hoc iubet pater quod contra Deum non sit, sic audiendus est, quomodo Deus; quia obedire patri iussit Deus. Benedixit ergo Deus filios Ionadab propter obedientiam, eosque obiecit inobedienti populo suo, exprobrans quia cum filii Ionadab obedientes essent patri suo, illi non obedirent Deo suo. Cum autem ageret ista Ieremias, id agebat cum populo Israel, ut pararent se ad captivitatem ducendos esse in Babyloniam, et non resisterent voluntati Dei, nec sperarent aliud, nisi quia futuri essent captivi. Videtur ergo inde coloratus titulus huius psalmi, ut cum dixisset, filiorum Ionadab, subiceret, et eorum qui primi captivi ducti sunt: non quia filii Ionadab captivi ducti sunt, sed quia illis qui captivi ducendi erant oppositi sunt filii Ionadab, quia patri obedientes erant; ut intellegerent illi propterea se fieri captivos, quia Deo obedientes non fuerunt. Accedit etiam quia Ionadab interpretatur Domini Spontaneus. Quid est hoc, Domini spontaneus? Deo voluntate libenter serviens. Quid est, Domini spontaneus? In me sunt, Deus, vota tua, quae 9 10

reddam laudis tibi. Quid est, Domini spontaneus? Voluntarie sacrificabo tibi. Si enim disciplina apostolica servum monet ut homini domino suo, non tamquam ex necessitate, sed ex voluntate serviat; et libenter serviendo se in corde liberum faciat; quanto magis Deo tota, et plena, et libenti voluntate serviendum est, qui videt ipsam voluntatem tuam? Nam si servus tibi non ex animo serviat, manus eius, faciem eius, praesentiam eius potes videre; cor eius non potes: et tamen ait illis Apostolus: Non ad oculum servientes. Et quid est: Non ad oculum? Quid ergo, visurus est dominus meus quomodo illi serviam, ut dicas mihi: Non ad oculum servientes? adiecit: Sed quasi servi Christi. Dominus homo non videt; sed Dominus Christus videt. Ex animo, inquit, cum bona voluntate. Talis fuit Ionadab; id est, hoc nomen ipsius interpretatur. Qui sunt ergo qui primi captivi ducti sunt? Ducti sunt filii Israel captivi primi, et secundi, et tertii; sed pro his Psalmus, aut de his Psalmus, qui primi ducti sunt, non hoc sonat: id est, ipse psalmus discussus, perscrutatus, interrogatus omnibus versibus suis aliud tibi dicit, non de illis se loqui, qui homines nescio qui, nescio quando, irruentibus hostibus, in Babyloniam captivi ducti sunt ex Ierusalem. Sed dicit Psalmus, quid, nisi quod audistis ab Apostolo? Commendat nobis gratiam Dei; commendat nobis, quia nos per nosmetipsos nihil sumus: commendat nobis, quia quidquid sumus, illius misericordia sumus; quidquid autem ex nobis sumus, mali sumus. Quare ergo, captivi? et quare nomine captivitatis commendatur ipsa gratia liberatoris? Aperit, ipse dicit Apostolus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ecce habes duci captivum. Quid ergo commendat iste psalmus? Quod sequitur ibi Apostolus:

Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Quare ergo primi? Nam dictum est, quare captivi. Quantum arbitror, et hoc elucet. Quoniam in comparatione filiorum Ionadab omnis inobedientia culpata est. Per inobedientiam autem captivi facti sumus, quia ipse Adam non obediendo peccavit. Dictum est autem ab eodem Apostolo, quod et verum est, quia omnes in Adam moriuntur, in quo omnes peccaverunt. Merito et primi ducti sunt captivi: quia primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis; qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est. Primus homo captivos nos fecit; secundus homo nos de captivitate liberavit. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Sed in Adam moriuntur per carnis nativitatem; in Christo liberantur per cordis fidem. Non erat in potestate tua ut non nascereris ex Adam; est in potestate tua ut credas in Christum. Qantumcumque ergo ad primum hominem pertinere volueris, ad captivitatem pertinebis. Et quid est, pertinere volueris? aut quid est, pertinebis? Iam pertines: exclama: Quis me liberabit de corpore mortis huius ? Audiamus ergo istum hoc exclamantem.

3. Deus, in te speravi; Domine, non confundar in aeternum. Iam confusus sum; vel non in aeternum! Quomodo enim non est confusus, cui dicitur: Quem fructum habuistis in his, in quibus nunc erubescitis. Quid ergo fiet, ne confundamur in aeternum? Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent. Confusi estis in Adam: recedite ab Adam, accedite ad Christum, et iam non confundemini. In te speravi, Domine; non confundar in aeternum. Si in me confundor, in te non confundar in aeternum.

Dei iustitiam qua iustus es nemini invidens.

4. (v 2.] In tua iustitia erue me, et exime me. Non in mea, sed in tua; si enim in mea, ero ex illis de quibus ille ait: Ignorantes Dei iustitiam, et suam iustitiam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Ergo in tua iustitia, non in mea. Quia mea quid? Praecessit iniquitas. Et cum ero iustus, tua iustitia erit: quia iustitia mihi abs te data iustus ero; et sic erit mea, ut tua sit, id est abs te mihi data. In eum enim credo qui iustificat impium, ut deputetur fides mea ad iustitiam. Erit ergo et sic iustitia mea; non tamen tamquam propria mea, non tamquam a meipso mihi data: sicut putabant illi qui per litteram gloriabantur, et gratiam respuebant. Nam dictum est alio loco: Iudica me, Domine, secundum iustitiam meam. Certe non gloriabatur in sua iustitia. Sed revoca ad me Apostolum: Quid enim habes quod non accepisti? et sic dic iustitiam tuam, ut memineris quod acceperis eam, et non eam invideas accipientibus. Nam et ille Pharisaeus, tamquam a Deo accepisset, dicebat: Gratias tibi, quia non sum sicut caeteri homines. Gratias tibi: bene. Quia non sum sicut caeteri homines: quare? Inde enim te delectat quia bonus es, quod alter malus est? Denique quid addidit? Iniusti, raptores, adulteri, sicut et Publicanus iste. Hoc iam non est exsultare, sed insultare. Ille autem captivus nec oculos ad coelum audebat levare; sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori. Parum itaque est, ut illud quod in te est bonum agnoscas quod a Deo sit, nisi etiam inde non te extollas super illum quid nondum habet; qui fortasse cum acceperit, transiet te. Quando enim erat Saulus Stephani lapidator, quam multi erant Christiani quorum erat ille persecutor! Tamen quando conversus est, omnes qui se praecesserant superavit. Ergo dic Deo quod audis in Psalmo: In te speravi, Domine; non confundar in aeternum: in tua iustitia, non in mea, erue me, et exime me. Inclina ad me aurem tuam. Et haec confessio est humilitatis. Qui dicit: Inclina ad me, confitetur quia iacet tamquam aeger prostratus medico stanti. Denique vide quia aeger loquitur: Inclina ad me aurem tuam, et salvum me fac.

Fiam firmus ex te qui fui infirmatus in me.

5. (v 3.] Esto mihi in Deum protectorem. Non ad me iacula inimici perveniant, ego enim me protegere non possum. Et parum est, in protectorem; addidit, et in locum munitum, ut salvum facias me. In locum munitum mihi esto; tu esto locus munitus meus. Ubi est quod ab illo fugiebas, Adam, et te inter paradisi ligna abscondebas? Ubi est quod eius faciem formidabas, ad quem gaudere consueveras ? Abiisti, et periisti: captivatus es, et ecce visitaris, et ecce non dimitteris; et ecce dimittuntur nonaginta novem oves in montibus, et quaeritur ovis perdita; et ecce dicitur de inventa ove: Mortuus erat, et revixit; perierat, et inventus est. Ecce ipse Deus factus est locus refugii tui, qui primo erat metus fugae tuae. In locum munitum, inquit, mihi esto, ut salvum facias me. Non ero salvus nisi in te: nisi tu fueris requies mea, sanari non poterit aegritudo mea. Leva me a terra; in te iaceam, ut surgam in locum munitum. Quid munitius? Cum ad illum locum confugeris, dic mihi quos adversarios formidabis? quis insidiabitur, et perveniet ad te? Nescio quis dicitur de montis vertice clamasse, cum imperator transiret: Non de te loquor: respexisse ille dicitur et dixisse: Nec ego de te. Contempserat imperatorem cum insignibus armis, exercitu potente. Unde? De loco munito. Si securus ille in alta terra; quomodo tu in eo a quo factum est coelum et terra? Esto ergo mihi in Deum protectorem, et in locum munitum, ut salvum facias me. Ego si mihi alium locum elegero, salvus esse non potero. Elige certe, homo, si inveneris, munitiorem. Non est ergo quo fugiatur ab illo, nisi ad illum. Si vis evadere iratum, fuge ad placatum. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu. Firmamentum meum, quid est? Per te sum firmus, et ex te sum firmus. Quoniam firmamentum meum, et refugium meum es tu: ut fiam firmus ex te, sicubi fuero infirmatus in me, refugiam ad te. Firmum enim te facit gratia Christi, et immobilem adversus omnes tentationes inimici. Sed ibi est et humana fragilitas, ibi est adhuc prima captivitas, ibi est et lex in membris repugnans legi mentis, et captivum volens ducere in lege peccati : adhuc corpus quod corrumpitur, aggravat animam. Quantumlibet firmus sis ex gratia Dei; quamdiu adhuc portas terrenum vas, in quo thesaurus est Dei, aliquid etiam de ipso vase fictili formidandum est. Ergo firmamentum meum es tu, ut firmus sim in hoc saeculo adversus omnes tentationes. Sed si multae sunt, et turbant me, refugium meum tu es. Ad hoc enim confitebor infirmitatem meam, ut sim timidus tamquam lepus, quia spinis plenus tamquam ericius. Et, ut in alio psalmo dicitur: Petra est refugium ericiis et leporibus : Petra autem erat Christus.

Nemo mala tolerat si a De non adiuvatur.

6. (v 4.] Deus meus, erue me de manu peccatoris. Generaliter peccatores, inter quos laborat iste qui de captivitate iam liberandus est; iste qui iam clamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum ? Intus est hostis, lex illa in membris; sunt et foris hostes: quo clamas? Ad illum, cui clamatum est: Ab occultis meis munda me, Domine; et ab alienis parce servo tuo. Ergo: Salvum me fac cum dicitur, ab aegritudine tua dicitur interiore, id est ab iniquitate tua; ab ea qua captivus es, ab ea qua ad primum hominem pertines, ut inter primos captivos clames. Salvus autem factus ab iniquitate tua, vide iam et de iniquitatibus alienis, inter quos tibi necesse est vivere, quousque vita ista finiatur. Et quousque? Ecce finitur tibi: numquid finitur Ecclesiae. nisi in fine saeculi? Iste autem unus homo, unitas Christi, clamat has voces. Necesse est ergo ut multi exeuntes de hoc corpore fideles, iam sint in illa requie quam praestat Deus spiritibus fidelium: sed hic sunt adhuc membra Christi; in his qui in hac vita degunt, in his qui postea nascentur. Ergo usque in finem saeculi erit hic iste homo, qui clamat a peccatis suis liberari, et a lege membrorum repugnante legi mentis. Deinde inter peccata aliorum, inter quos necesse est ut vivat usque in finem. Sed duo habent genera peccatores isti: alii sunt qui Legem acceperunt, alii sunt qui non acceperunt; omnes Pagani Legem non acceperunt, omnes Iudaei et Christiani Legem acceperunt. Ergo generale nomen est peccator; aut Legis transgressor, si accepit Legem; aut tantummodo iniquus sine Lege, si non accepit Legem. De utroque genere loquitur Apostolus, et dicit: Qui sine Lege peccaverunt, sine Lege peribunt; et qui in Lege peccaverunt, per Legem iudicabuntur. Tu autem qui inter utrumque genus gemis, dic Deo quod audis in Psalmo: Deus meus, erue me de manu peccatoris. Cuius peccatoris? De manu Legem praetereuntis et iniqui. Est quidem et iniquus Legem praeteriens, non enim non iniquus qui Legem praeterit: sed omnis Legem praeteriens iniquus est, non omnis iniquus Legem praeterit. Ubi enim non est Lex, ait Apostolus, nec praevaricatio. Qui ergo Legem non acceperunt, iniqui dici possunt, praevaricatores non possunt. Iudicantur utrique secundum merita sua. Sed ego qui de captivitate volo liberari per gratiam tuam, clamo ad te: Libera me de manu peccatoris. Quid est, de manu eius? De potestate eius; ne cum saevit, adducat ad consensionem; ne cum insidiatur, persuadeat iniquitatem. De manu Legem praetereuntis et iniqui. Responde illi: Quid te quaeris liberari de manu Legem praetereuntis et iniqui? Noli consentire; sed si saevit, patiens esto, tolera. Sed quis tolerat, si deserat ille qui fit locus munitus? Quare ergo dico: Libera me de manu Legem praetereuntis et iniqui? Quia non est in me ut patiens sim, sed in te qui donas patientiam.

Spes et patientia nostra, Deus.

7. (vv 5.6.] Denique sequitur quare hoc dico: Quoniam tu es patientia mea. Iam si patientia, recte et quod sequitur: Domine, spes mea a iuventute mea. Ideo patientia mea, quia spes mea: an potius ideo spes mea, quia patientia mea? Tribulatio, ait Apostolus, patientiam operatur, patientia probationem, probatio autem spem, spes vero non confundit. Merito in te speravi, Domine; non confundar in aeternum. Domine, spes mea a iuventute mea. A iuventute tua, Deus spes tua? Nonne et a pueritia tua, et ab infantia tua? Plane, inquit. Nam vide quid sequitur, ne hoc putares ita me dixisse: Spes mea a iuventute mea, quasi nihil profuerit Deus infantiae vel pueritiae meae; audi quod sequitur: In te confirmatus sum ex utero. Audi adhuc: De ventre matris meae tu es protector meus. Quare ergo, a iuventute mea, nisi ex quo in te coepi sperare? Ante enim non in te sperabam; quamvis tu fueris protector meus, qui me salvum perduxisti ad tempus quo in te discerem sperare. A iuventute autem mea coepi in te sperare; ex quo me adversus diabolum armasti, ut in procinctu exercitus tui armatus fide tua, caritate, spe, caeterisque donis tuis confligerem adversus invisibiles inimicos tuos, audiremque ab Apostolo: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; sed adversus principatus, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae. Ergo iuvenis est qui pugnat contra ista; sed quamvis iuvenis sit, cadit, nisi ille sit spes eius cui clamat: Domine, spes mea a iuventute mea.

Dei gratiam te liberantem numquam oblitus sis.

8. In te cantatio mea semper. Numquid ex quo in te sperare coepi usque nunc? Sed, semper. Quid est, semper? Non tantum tempore fidei, sed et tempore speciei. Nunc enim quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem : veniet tempus ut videamus quod non visum credimus; viso autem quod credimus, laetabimur: viso autem quod non crediderunt impii, confundentur. Tunc veniet res cuius est modo spes. Spes enim quae videtur, non est spes. Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Modo ergo gemis, modo in locum refugii curris, ut salvus fias; modo in infirmitate positus medicum rogas: quid, cum acceperis perfectam etiam sanitatem? quid, cum effectus fueris aequalis Angelis Dei ? iam forte istam gratiam qua liberatus es oblivisceris? Absit. In te cantatio mea semper.

In via angusta non deficiendum.

9. (v 7.] Tamquam prodigium factus sum multis. Hic tempore spei, tempore gemitus, tempore humilitatis, tempore doloris, tempore infirmitatis, tempore vocis a compedibus, hic ergo quid? Tamquam prodigium factus sum multis. Unde, tamquam prodigium? unde mihi insultant qui me prodigium putant? Quia credo quod non video. Illi enim, beati in his quae vident, exsultant in potu, in luxuria, in scortationibus, in avaritia, in divitiis, in rapinis, in saecularibus dignitatibus, in dealbatione lutei parietis; in his exsultant: ambulo autem ego in viam dissimilem, contemnens ea quae praesentia sunt, et timens etiam prospera saeculi, nec alicubi securus nisi in promissis Dei. Et illi: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Quid ais? repete. Manducemus, inquit, et bibamus. Age; quid postea dixisti? Cras enim moriemur. Terruisti; non seduxisti Plane hoc ipso quod postea dixisti, incussisti mihi timorem ne tibi consentiam. Cras enim moriemur, dixisti; et praecessit: Manducemus et bibamus. Cum enim dixisses: Manducemus et bibamus; adiunxisti: Cras enim moriemur. Audi contra a me: Imo ieiunemus et oremus; cras enim moriemur. Hanc viam tenens arctam et angustam, tamquam prodigium factus sum multis; sed tu adiutor fortis. Adesto, o Domine Iesu, qui mihi dicas: Noli deficere in via angusta; ego prior transii, ego sum ipsa via, ego duco, in me duco, ad me perduco. Ergo quamvis prodigium factus sum multis; tamen non timebo, quia tu adiutor fortis.

10. (v 8.] Repleatur os meum laude, ut hymno dicam gloriam tuam; tota die magnificentiam tuam. Quid est, tota die? Sine intermissione. In prosperis, quia consolaris; in adversis, quia corrigis; antequam essem, quia fecisti; cum essem, quia salutem dedisti: cum peccassem, quia ignovisti; cum conversus essem, quia adiuvisti; cum perseverassem, quia coronasti. Ita plane repleatur os meum laude, ut hymno dicam gloriam tuam; tota die magnificentiam tuam.

Quo praecessit Caput membra secutura sunt.

11. (v 9.] Ne proicias me in tempore senectutis. Spes mea a iuventute mea, ne proicias me in tempore senectutis. Quod est hoc tempus senectutis? Cum deficiet virtus mea, ne derelinquas me. Respondet hic tibi Deus: Imo vero deficiat virtus tua, ut in te maneat mea; ut dicas cum Apostolo: Quando infirmor, tunc potens sum. Noli timere ne proiciaris in infirmitate, in ista senectute. Quid enim, Dominus tuus non est infirmatus in cruce? nonne ante illum, tamquam ante hominem nihil valentem, captivatum et oppressum, caput agitaverunt fortissimi, et tauri pingues, et dixerunt: Si Filius Dei est, descendat de cruce ? Numquid ille, quia infirmus erat, desertus est; qui maluit non descendere de cruce, ne non potentiam ostendisse, sed insultantibus cessisse videretur? Quid te docuit pendens, qui descendere noluit, nisi patientiam inter insultantes, nisi ut sis fortis in Deo tuo? Forte et ex eius persona dictum sit: Tamquam prodigium factus sum multis, et tu adiutor fortis: ex persona eius secundum infirmitatem, non secundum potestatem; secundum id quod nos in se transfiguraverat, non secundum id quod ipse descenderat. Factus est enim multis prodigium. Et forte ipsa erat senectus eius; quia ex vetustate non incongrue senectus vocatur, et ait Apostolus: Vetus homo noster simul crucifixus est cum illo. Si ibi erat vetus homo noster, senectus ibi erat; quia vetus, senectus. Tamen quia verum est: Renovabitur sicut aquilae iuventus tua, resurrexit ipse die tertio, promisit resurrectionem finito saeculo. Iam praecessit caput; membra secutura sunt. Quid times ne derelinquat te, ne abiciat in tempus senectutis, cum defecerit virtus tua? Imo tunc in te erit virtus eius, quando defecerit virtus tua.

Venere Deus Christus dereliquit?

12. (vv 10.11.] Quare hoc dico? Quia dixerunt inimici mei mihi, et qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes: Deus dereliquit eum; persequimini et comprehendite eum, quia non est qui eruat eum. Dictum est hoc de Christo: ille enim qui potentia magna divinitatis, qua Patri aequalis est, resuscitaverat mortuos, subito inter manus inimicorum infirmus factus est, et quasi nihil valens prehensus est. Quando prehenderetur, nisi illi primo in corde suo dicerent: Deus dereliquit eum? Unde illa vox est in cruce: Deus meus, Deus meus, utquid dereliquisti me? Ergo Deus dereliquit Christum, cum Deus esset in Christo mundum reconcilians sibi, cum esset et Christus Deus, ex Iudaeis quidem secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula ? Deus reliquit illum? Absit. Sed in vetere nostro vox nostra erat, quia simul crucifixus erat vetus homo noster cum illo; et de ipso vetere nostro corpus acceperat, quia Maria de Adam erat. Ergo quod illi putaverunt, hoc de cruce dixit: Quare me dereliquisti ? Quare me isti derelictum putant malo suo? Quid est, derelictum putant malo suo? Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Persequimini, et comprehendite eum. Familiarius tamen hoc, fratres, accipiamus ex membris Christi, et vocem nostram in his verbis agnoscamus: quia et ille tales voces ex persona nostra habuit, non ex potentia et maiestate sua; sed ex eo quod factus est propter nos, non secundum id quod erat qui fecit nos.

13. (v 12.] Domine Deus meus, ne elonges a me. Ita fit, et non elongat omnino. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor. Deus meus, in adiutorium meum respice.

In tribulatione ne fueris Deo rebellis. Inimicis parcendum pro eisque orandum.

14. (v 13.] Confundantur et deficiant committentes animam meam. Quid optavit? Confundantur et deficiant. Quare optavit? Committentes animam meam. Quid est, committentes animam meam? Committentes quasi in rixam aliquam. Committi enim dicuntur, qui rixari provocantur. Si ergo ita est, caveamus committentes animam nostram. Quid est, committentes animam nostram? Primo provocantes nos ut Deo resistamus, ut in malis nostris Deus nobis displiceat. Quando enim rectus es, ut bonus sit tibi Deus Israel, bonus rectis corde ? quando rectus es? vis audire? Quando in eo bono quod facis, Deus tibi placet; in eo autem malo quod pateris: Deus tibi non displicet. Videte quid dixerim, fratres, et cauti estote contra committentes animas vestras. Omnes enim qui vobiscum agunt, ut in moeroribus et tribulationibus fatigemini, id agunt, ut in eo quod patimini Deus vobis displiceat, et exeat ex ore vestro: Quid est hoc? quid enim feci? Iam ergo tu nihil mali fecisti, et tu iustus es, ille iniustus? Peccator sum, inquis, fateor; iustum me non dico. Sed quid, peccator? numquid tantum quantum ille cui bene est? quantum Gaius Seius? Ego scio mala ipsius, ego scio iniquitates ipsius, a quibus ego, etsi peccator, longe absum; et tamen video eum florere omnibus bonis, et ego tanta patior! Non ergo ideo dico: Deus quid tibi feci, quia nihil omnino mali feci; sed quia non tantum feci, ut ista dignus sim pati. Iterum tu iustus es, ille iniustus? Evigila miser; commissa est anima tua. Non, inquit, ego iustum me dixi. Quid ergo dicis? Peccator sum, sed non tanta commisi ut ista dignus essem pati. Non ergo dicis Deo: Iustus sum, sed tu es iniustus; sed dicis: Iniustus sum, sed tu es iniustior. Ecce commissa est anima tua, ecce iam bellum gerit anima tua. Quae? contra quem? Anima tua, contra Deum; quae facta est, contra eum a quo facta est. Vel quia es quae contra illum clames, ingrata es. Redi ergo ad confessionem infirmitatis tuae; implora medici manum. Non tibi videantur felices qui florent ad tempus. Tu castigaris; illis parcitur: forte tibi castigato et emendato filio haereditas reservatur. Redi ergo, redi, praevaricator, ad cor ; non committatur anima tua. Potentior est multum cui bellum indixisti. Quanto grandiores lapides in coelum miseris, tanto te fortior ruina pressura est. Redi potius; agnosce te. Deus est qui tibi displicet: erubesce; tu tibi displice. Nihil boni faceres, nisi ille bonus esset; et nihil mihi patereris, nisi ille iustus esset. Evigila ergo in hanc vocem: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Iniusti erant qui iuxta Iob putrescentem sani sedebant ; et tamen ille recipiendus flagellabatur, illis puniendis parcebatur. Quidquid ergo tribulationis tibi acciderit, quidquid insultationis, non committatur anima tua; non committatur, non solum contra Deum, sed nec contra eos ipsos qui tibi ista faciunt. Si enim vel ipsos odio habueris; et contra illos commissa est anima tua. Prorsus illi gratias age; pro istis ora. Forte enim et oratio pro ipsis est ista quam audisti: Confundantur et deficiant committentes animare meam. Confundantur et deficiant: multum enim de iustitia sua praesumunt; ergo confundantur. Hoc illis expedit ut peccata sua cognoscant, unde confundantur et deficiant, male enim de viribus suis praesumebant; et ipsi defecti dicant: Quando infirmor, tunc potens sum ; et ipsi defecti dicant: Ne abicias me in tempus senectutis. Bonum ergo illis optavit, ut confundantur de malis suis, et deficiant a perversis viribus suis; et tunc iam defecti et confusi quaerant illuminatorem a confusione, et refectorem a defectione. Denique vide quid sequitur: Induantur confusionem et verecundiam, qui cogitant mihi mala. Confusionem et verecundiam: confusionem de mala conscientia; verecundiam propter modestiam. Fiat hoc in illis, et boni erunt. Non tibi videatur saevire: utinam exaudiatur pro illis! Nam saevire videbatur et Stephanus, quando ore flammanti verba illa iaculabatur: Dura cervice, et non circumcisi corde et auribus, vos semper resistitis Spiritui Sancto. Quam accensa iracundia, quam vehemens adversus inimicos! Commissa tibi videtur anima ipsius. Absit. Salutem ipsorum requirebat; phreneticos male saevientes verbis ligabat. Nam vide quia non erat commissa anima ipsius, non solum contra Deum, sed nec contra ipsos: Domine, inquit, Iesu, accipe spiritum meum. Non ei displicuit Iesus, quia passus erat lapidationem pro verbo ipsius; non ergo erat commissa anima eius contra Deum. Item dixit: Domine, ne statuas illis hoc delictum : non ergo erat commissa anima eius, nec contra inimicos suos. Induantur confusionem et verecundiam, qui cogitant mihi mala. Hoc enim quaerunt omnes qui me tribulant; mala mihi quaerunt. Quae mala quaerebat etiam mulier illa, quando suggessit: Dic aliquid in Deum, et morere. Et illa uxor Tobiae, quae ait marito: Ubi sunt iustitiae tuae ? Ad hoc dicebat, ut displiceret illi Deus, qui illum fecerat caecum; et cum illi displiceret, committeretur anima ipsius.

Lauda Deum artificem et liberatorem tuum.

15. (v 14.] Si ergo nemo tibi tribulando persuaserit, nemo extorserit ut tibi displiceat Deus in his quae pateris, aut ut oderis homines per quos pateris, non committitur anima tua; securus dicis quod sequitur: Ego autem semper in te sperabo, et adiciam super omnem laudem tuam. Quid est hoc? Movere nos debet, adiciam super omnem laudem tuam. Perfectiorem facturus es laudem Dei? est aliquid quod superadiciatur? si iam omnis illa laus est, tu quid adiecturus es? Laudatus est Deus in omnibus bonis factis suis, in omni creatura sua, in omni institutione rerum omnium, in gubernatione et regimine saeculorum, in ordine temporum, in eminentia coeli, in fecunditate terrarum, in circumfusione maris, in omni praepollentia nascentis ubique creaturae, in ipsis filiis hominum, in danda lege, in liberandis suis a captivitate Aegyptiorum, et caeteris omnibus mirabilibus suis: nondum erat laudatus in eo quod suscitavit carnem in vitam aeternam. Sit ergo ista laus adiecta per resurrectionem Domini nostri Iesu Christi; ut hic eius vocem intellegamus super omnem laudem praeteritam: sic hoc et recte intellegimus. Quid, tu forte peccator, qui timebas committi animam tuam, qui in ipso solo sperabas, ut a prima illa captivitate liberareris, qui de iustitia tua non praesumebas, sed de gratia illius quam commendat hic psalmus; quid, tu adicies aliquid super omnem laudem Dei? Adiciam, inquit. Videamus quid adiciat. Posset esse omnis laus tua, et nihil omnino deesse videretur ad laudem tuam, quia et nihil deesset, si damnares omnes iniquos. Non enim non esset magna laus Dei iustitia ipsa qua iniqui damnantur: magna laus esset. Fecisti hominem, dedisti ei liberum arbitrium, in paradiso collocasti, praeceptum imposuisti, mortem, si praeceptum violaret, iustissimam denuntiasti; nihil non fecisti, nemo est qui a te amplius exigat. Peccavit; factum est genus humanum tamquam massa peccatorum, profluens de peccatoribus ; quid ergo, tu si massam istam iniquitatis damnes, quisquam tibi dicet: Iniuste fecisti? Esses plane etiam sic iustus, et omnis esset ista laus tua; sed quia liberasti et ipsum peccatorem iustificando impium, adiciam super omnem laudem tuam.

In prosperis et in adversis rebus dic Deo laudem.

16. (v 15.] Os meum enuntiabit iustitiam tuam: non meam. Inde adiciam super omnem laudem tuam, quia et quod iustus sum, si iustus sum, iustitia tua est in me, non mea; tu enim iustificas impium. Os meum enuntiabit iustitiam tuam; tota die salutem tuam. Quid est, salutem tuam? Domini est salus. Nemo sibi usurpet quia se salvum facit: Domini est salus. Non se salvum per se quisquam facit: Domini est salus, vana salus hominis. Tota die salutem tuam: toto tempore. Aliquid adversi est; praedica salutem Domini: aliquid prosperi est; praedica salutem Domini. Ne praedices in prosperis, et obmutescas in adversis; alioquin non erit quod dictum est, tota die. Tota enim dies cum sua nocte est. Numquid quando dicimus: Triginta dies, verbi causa, transierunt, dicimus et noctes? nonne et in ipso nomine dierum includimus noctes? In Genesi quid dicebatur? Factum est vespere, et factum est mane dies unus. Ergo dies totus cum sua nocte est; nox enim diei servit, non dies nocti. Quidquid facis in carne mortali, iustitiae debet servire; quidquid facis ex praecepto Dei, non propter emolumenta carnis fiat, ne dies serviat nocti. Ergo tota die laudem Dei dic; scilicet in prosperis et in adversis: in prosperis, tamquam tempore diurno; in adversis, tamquam tempore nocturno: tota tamen die laudem Dei dic, ut non frustra cantaveris: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo. Salvis filiis, pecore, familia, omni re sua, Iob laudabat Deum; hoc quasi diurno tempore: damna venerunt, orbitas irruit, periit quod servabatur, obierunt quibus servabatur; hoc quasi nocturno tempore. Vide tamen tota die laudantem. Numquid post illud diurnum tempus ubi laetabatur, quia factus est illius quasi lucis, hoc est prosperitatis occasus, defecit a laudibus Dei? Nonne dies erat in corde, unde fulgebat: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum ? Et hoc quasi adhuc vespertinum erat tempus: venit et nox crassior, tenebrae profundiores, corporis dolor, putredo vermium; nec sic in ipsa putredine defecit a laudibus Dei foris in nocte, qui intus exsultabat in die. Namque uxori persuadenti blasphemiam, et committenti animam ipsius, male suadenti miserae tamquam umbrae nocturnae: Locuta es, inquit, tamquam una ex insipientibus mulieribus. Vere filia noctis! Si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus ? Laudavimus in die, deficiemus in nocte? Tota die, id est cum sua nocte, salutem tuam.

Non omnes artes et negotia sunt per se reprobanda.

17. Quoniam non cognovi negotiationes. Ideo, inquit, tota die salutem tuam, quoniam non cognovi negotiationes. Quae sunt istae negotiationes? Audiant negotiatores, et mutent vitam; et si fuerunt, non sint; non cognoscant quod fuerunt, obliviscantur: postremo, non approbent, non laudent; improbent, damnent, mutentur, si peccatum est negotiatio. Hinc enim aviditate nescio qua acquirendi, o negotiator, quando damnum passus fueris, blasphemabis; et non erit in te quod dictum est: Tota die laudem tuam. Quando autem pro pretiis rerum quas vendis, non solum mentiris, verum etiam falsum iuras; quomodo in ore tuo tota die laus Dei? quando si christianus es, etiam ex ore tuo blasphematur nomen Dei, ut dicatur: Ecce quales sunt Christiani! Ergo, si propterea iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognovit negotiationes, corrigant se Christiani; non negotientur. Sed ait mihi negotiator: Ecce ego affero quidem ex longinquo merces ad ea loca in quibus non sunt ea quae attulero, unde vivam, tamquam mercedem laboris mei peto, ut carius vendam quam emerim. Unde enim vivam, cum scriptum sit: Dignus est operarius mercede sua ? Sed agitur de mendacio, de periurio. Hoc vitium meum est, non negotiationis: neque enim non, si vellem, possem agere sine isto vitio. Non ergo meam culpam actor ad negotium transfero: sed si mentior, ego mentior, non negotium. Possem enim dicere: Tanto emi, sed tanto vendam; si placet, eme. Non enim istam veritatem audiens emptor repelleretur, et non potius omnes accurrerent; quia plus fidem quam mercem diligerent. Hoc ergo, inquit, me mone ne mentiar, ne periurem; non ut abiciam negotium unde me transigo. Quo enim vocas, quando hinc revocas? Forte ad artem aliquam? Ero sutor; calceamenta faciam hominibus. Mendaces enim et ipsi non sunt? periuri et ipsi non sunt? Nonne locatis ab alio calceamentis, cum acceperint ab alio pretium, dimittunt quod faciebant, et suscipiunt alteri facere, et fallunt eum cui promiserant cito se facturos? nonne saepe dicunt: Hodie facio, hodie impleo? Deinde in ipsa sutura tantas fraudes non faciunt? Faciunt ista, et dicunt ista; sed ipsi mali sunt, non ars quam profitentur. Omnes ergo artifices mali Deum non timentes, vel pro lucro, vel pro timore damni aut egestatis mentiuntur, periurant; non est continua Dei laus in eis. Quomodo ergo revocas a negotiatione? An ut agricola sim, et adversus Deum tonantem murmurem, ut grandinem timens sortilegum consulam, ut quaeram quid faciam contra coelum; ut optem pauperibus famem, quo possim vendere quod servavi? ad hoc me adducis? Sed non ea faciunt, inquis, agricolae boni. Nec illa negotiatores boni. Quid enim, etiam et filios habere malum est, quia quando eis caput dolet, malae et infideles matres ligaturas sacrilegas et incantationes quaerunt? Ista hominum, non rerum peccata sunt. Potest mihi hoc dicere negotiator. Quaere ergo, Episcope, quemadmodum intellegas negotiationes quas legisti in Psalterio; ne forte tu non intellegas, et me a negotiatione prohibeas. Mone ergo quemadmodum vivam: si bene, bene mihi erit; unum tamen scio, quia si malus fuero, non negotiatio mihi facit, sed iniquitas mea. Quando verum dicitur, non est quod contradicatur.

Malus negotiator ille est qui de se praesumit.

18. Quaeramus ergo quas dixerit negotiationes, quas vere qui non cognovit, tota die laudat Deum. Negotiatio et in graeca lingua ab actu dicitur, et in latina a negato otio: sed sive ab actu, sive a negato otio, discutiatur quid sit. Qui enim negotiatores actuosi, quasi ex eo quod agunt praesumunt, opera sua laudant, non perveniunt ad gratiam Dei. Ergo contra illam gratiam sunt negotiatores, quam commendat hic psalmus. Illam enim gratiam commendat, ut nemo de suis operibus glorietur. Quomodo quodam loco dicitur, Medici non resuscitabunt ; deserere debent homines medicinam? Sed quid est hoc? Sub isto nomine intelleguntur superbi, pollicentes salutem hominibus, cum Domini sit salus. Quomodo ergo contra medicos, id est superbos salutis pollicitatores, vigilat hoc quod dictum est: Tota die salutem tuam: sic contra negotiatores, id est, qui de actu suo et operibus gaudent, vigilat hoc quod dictum est:

Os meum enuntiabit iustitiam tuam, id est non meam. Qui sunt negotiatores, id est quasi de actu suo sibi placentes? Qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Merito et negotium dictum est, quia negat otium. Quantum mali est, quod negat otium? Merito Dominus expulit de templo illos quibus dixit: Scriptum est,

Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis eam domum negotiationis ; id est, gloriantes de operibus vestris, otium non quaerentes, nec audientes contra inquietudinem et negotiationem vestram dicentem Scripturam: Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus. Quid est, Vacate, et videte quoniam ego sum Dominus; nisi, ut sciatis quia Deus est qui operatur in vobis, et non de vestris operibus extollamini? Non audis vocem dicentis: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris ? Haec requies contra negotiatores praedicatur, haec requies contra eos qui oderunt otium praedicatur, agendo et iactando se de operibus suis, ut non requiescant in Deo; et tanto longius a gratia resiliant, quanto magis de suis operibus extolluntur.

Lex sine gratia est littera occidens, non salvans. Languidus apud piscinam Bethesda hominem sub lege figurat. Lex ad adventum Salvatoris parandum data est.

19. Sed est in quibusdam exemplaribus: Quoniam non cognovi litteraturam. Ubi alii codices habent, negotiationem; ibi alii, litteraturam: quomodo concordent, invenire difficile est; et tamen interpretum diversitas forte sensum ostendit, non errorem inducit. Quaeramus ergo et litteraturam quomodo intellegamus, ne sic offendamus grammaticos, quomodo paulo ante negotiatores: quia et grammaticus potest in arte sua honeste vivere; non peierare, non mentiri. Quaeramus ergo litteraturam quam non cognovit iste, in cuius ore tota die laus Dei est. Est quaedam litteratura Iudaeorum: ad illos enim et hoc referamus; ibi inveniemus quod dictum est. Quomodo cum de negotiatoribus quaereremus, propter actus et opera, invenimus illam dici negotiationem detestandam, quam notavit Apostolus dicens: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Contra quam dicit idem Apostolus: Non ex operibus, ne forte quis extollatur. Quomodo ergo? Numquid non operabimur bonum? Operabimur; sed ipso in nobis operante: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis. Quomodo hoc ergo invenimus contra negotiatores, id est de actu gloriantes, de negotio quod neget otium se extollentes, inquietos potius quam bonos operatores; quia boni operatores illi sunt in quibus Deus operatur: sic et nescio quam litteraturam invenimus apud Iudaeos. Dominus adsit ut explicem verbis, quod dignatus est donare ut corde conspicerem. Superbia Iudaeorum praesumentium tamquam de viribus suis et de iustitia operum suorum, gloriabatur de Lege, quod ipsi Legem acceperint, aliae gentes non acceperint; in qua Lege, non de gratia gloriabantur, sed de littera. Lex enim sine gratia, littera sola est: manet ad convincendam iniquitatem, non ad dandam salutem. Quid enim ait Apostolus? Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia: sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. De hac littera dicit alio loco: Littera occidit; spiritus autem vivificat. Habes litteram, si praevaricator legis es: Qui per litteram, inquit, et circumcisionem praevaricator legis es. Nonne bene cantatur et dicitur: Erue me de manu legem praetereuntis et iniqui? Habes litteram; sed non imples litteram. Unde non imples litteram? Quoniam qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis. Nomen enim Dei per vos blasphematur in Gentibus, sicut scriptum est. Quid tibi ergo profuit littera quam non imples? Quare autem non imples? Quia de te praesumis. Quare non imples? Quia negotiator es; opera tua extollis: nescis necessariam esse gratiam adiuvantis, ut impleatur praeceptum iubentis. Ecce iussit Deus; age quod iussit. Incipis agere quasi ex viribus tuis, et cadis; et manet super te littera puniens, non salvans.

Merito Lex per Moysen data est; Gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Moyses quinque libros scripsit: sed in quinque porticibus piscinam cingentibus languidi iacebant; sed curari non poterant. Vide quomodo manet littera, convincens reum, non salvans iniquum. Illis enim quinque porticibus, in figura quinque librorum, prodebantur potius quam sanabantur aegroti. Quid ergo ibi tunc sanabat aegrotum? Motus aquae. Piscina illa mota descendebat aegrotus, et sanabatur unus, quia unitas: quisquis alius ad ipsum motum descenderet, non sanabatur. Quomodo commendabatur unitas corporis clamantis a finibus terrae? Alius non sanabatur, nisi rursus mota fuisset piscina. Significabat ergo piscinae motus perturbationem populi Iudaeorum, quando venit Dominus Iesus Christus. Angeli enim adventu intellegebatur moveri aqua in piscina. Aqua ergo cincta porticibus quinque, gens erat Iudaea cincta Lege. Et in porticibus aegroti iacebant, et in sola aqua turbata et mota sanabantur. Venit Dominus, turbata est aqua, crucifixus est; descendat ut sanetur aegrotus. Quid est, descendat? Humiliet se. Ergo quicumque amatis litteram sine gratia, in porticibus remanebitis; aegri eritis, iacentes, non convalescentes: de littera enim praesumitis. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia. Sed data est lex, ut reos vos faceret, rei facti timeretis, timentes indulgentiam peteretis, iam de viribus vestris non praesumeretis, de littera vos non extolleretis. Nam ipsa figura est etiam, quod Eliseus primo ad mortuum resuscitandum baculum misit per servum. Mortuus erat filius viduae hospitae ipsius; nuntiatum est ei, servo suo dedit baculum suum: Vade, inquit, pone super mortuum. Nesciebat Propheta quid ageret? Praecessit servus, posuit baculum super mortuum, non surrexit mortuus. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex lege esset iustitia. Non vivificavit lex per servum missa; et tamen ille misit baculum suum per servum, qui postea secutus vivificavit. Namque cum ille infans non resurrexisset, venit ipse Eliseus, iam figuram portans Domini, qui servum suum cum baculo, tamquam cum Lege, praemiserat; venit ad iacentem mortuum, posuit membra sua super illum. Ille infans erat; ille iuvenis erat: contraxit et breviavit quodammodo iuventutis suae magnitudinem, parvulus factus ut mortuo congrueret. Mortuus ergo surrexit, cum se vivus mortuo coaptavit: et fecit Dominus quod non fecit baculus; fecit gratia quod non fecit littera. Illi ergo qui in baculo remanserunt, in littera gloriantur, et ideo non vivificantur. Ego autem de gratia tua volo gloriari. Mihi autem, ait Apostolus, absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, nisi in illo qui se mihi vivus mortuo, ut resurgerem, coaptavit; ut iam non ego viverem, viveret autem in me Christus. In ipsa gratia glorians. litteraturam non cognovi: id est, homines de littera praesumentes, et a gratia resilientes, toto corde reprobavi.

Opera legis implet caritas. Mea sola non sunt nisi peccata.

20. (v 16.] Merito sequitur: Introibo in potentiam Domini: non meam, sed Domini. Nam illi in potentia sua de littera gloriati sunt; ideo adiunctam litterae gratiam non cognoverunt. Nam Lex per Moysen data est; gratia et veritas per Iesum Christum facta est. Ipse enim venit ut Legem impleret, quando caritatem donavit, per quam Lex posset impleri. Plenitudo enim Legis caritas. Illi non habentes caritatem, id est, non habentes Spiritum gratiae, quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum qui datus est nobis, remanserunt gloriantes in littera. Sed quia littera occidit; spiritus autem vivificat; non cognovi litteraturam, et introibo in potentiam Domini. Ideo versus iste sequens confirmat perficitque sententiam, ita ut eam figat in cordibus hominum, nec alium permittat omnino irrepere ulla ex parte intellectum. Domine, memorabor iustitiae tuae solius. O solius! Quid addidit, solius? rogo vos. Sufficeret, memorabor iustitiae tuae. Solius, inquit, prorsus: ibi meam non cogito:

Quid enim habes quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Iustitia tua sola me liberat; mea sola non sunt nisi peccata. Non glorier ergo de viribus meis; non in littera remaneam: reprobem litteraturam, id est homines de littera gloriantes, et de suis viribus perverse, tamquam phreneticos, praesumentes; reprobem tales, intrem in potentiam Domini, ut quando infirmus sum, tunc potens sim; ut tu in me sis potens, quoniam memorabor iustitiae tuae solius.




Aug. in Psalmos enar. 69