Aug. in Psalmos enar. 70
Ps 70
Non nostris meritis sed Dei dono liberamur.
1. Gratiam Dei, qua gratis salvi facti sumus, nullis nostris meritis praecedentibus. nisi quibus supplicium debebatur, isto commendari psalmo, hesterna die insinuavimus Caritati Vestrae: eumque tractando quoniam finire nequivimus, extremam eius partem in hodiernam diem distulimus, promittentes in nomine Domini nos debitum soluturos. Quod solvendi quoniam tempus est, adestote animo, tamquam agro fertili, ubi et semen multiplicetis, et pluviae ingrati non sitis. Commendavimus hesterno die titulum eius; sed propter renovandam intentionem vestram, et his intimandum qui heri absentes fuerunt, breviter commemoramus quod recolant qui audierunt, audiant qui nescierunt. Filiorum Ionadab Psalmus est; quod nomen interpretatur Domini Spontaneus: quoniam spontanea, hoc est bona, pura, sincera et perfecta voluntate, non ficto corde Domino serviendum est; quod etiam illud indicat ubi dictum est: Voluntarie sacrificabo tibi. Filiis huius, id est, filiis obedientiae cantatur Psalmus, et his qui primi captivi ducti sunt, ut agnoscatur hic gemitus noster, et sufficiat diei malitia sua. Iam enim, si superbi deseruimus, vel fatigati redeamus. Nec rediri nisi per gratiam potest. Gratia gratis data est: nam nisi gratis esset, gratia non esset. Porro autem, si propterea gratia est, quia gratis est, nihil tuum praecessit, ut acciperes. Nam si aliqua bona opera tua praecesserunt, pretium accepisti, non gratis: pretium autem quod nobis debebatur, supplicium est. Quod ergo liberamur, non nostris meritis, sed illius gratia est. Illum ergo laudemus; illi totum quod sumus, et quod salvi efficimur, debeamus. Ad quod conclusit, cum multa dixisset, dicens: Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Ad istum versum conclusa est hesterna tractactio. Primi ergo captivi, id est, pertinentes ad primum hominem: propter hoc enim captivi, propter primum hominem in quo omnes morimur; quia non prius quod spiritale est, sed quod animale postea spiritale. Propter primum hominem primi captivi: propter secundum hominem secundi redempti. Nam et ipsa redemptio clamat captivitatem nostram. Unde enim redempti, si non antea captivi? Et eam captivitatem expressius ab Apostolo insinuatam ex Epistola eius, verba quaedam commemorantes, insinuavimus, et repetimus: Video aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ipsa est prima captivitas nostra, qua concupiscit adversus spiritum caro. Venit autem hoc de poena peccati, ut homo adversus seipsum divideretur, qui uni subditus esse noluit. Nihil enim tam expedit animae quam obedire. Et si expedit animae obedire in servo ut obediat domino, in filio ut obediat patri, in uxore ut obediat viro; quanto magis in homine ut obediat Deo? Expertus ergo malum Adam: omnis autem homo Adam; sicut in his qui crediderunt omnis homo Christus, quia membra sunt Christi: expertus ergo malum quod non debuit experiri, si crederet dicenti: Noli tangere ; expertus ergo malum, postea saltem obtemperet praeceptis medici ut surgat, qui noluit credere medico ut non aegrotaret. Nam et sano bonus et fidelis medicus dat praeceptum, ne sit illi necessarius. Non est enim sanis necessarius medicus, sed male habentibus. Boni autem amici medici, qui nolunt vendere artem suam, et plus gaudent ad sanos quam ad aegrotos, dant quaedam praecepta sanis, quae observando in aegritudinem non cadant. Porro autem illi si praecepta contempserint, et in aegritudinem inciderint,
supplicant medico: quem contempserunt sani, rogant aegroti. Utinam saltem rogent! ne per febrem mente perdita et medicum caedant. Audistis modo, cum Evangelium legeretur, quemadmodum in illos dicta sit parabola. Mentis sanae erant qui dixerunt: Hic est haeres; venite, occidamus eum, et nostra erit haereditas ? Utique non: puta qui occiderunt filium, et patrem occisuri erant; hoc est mentem sanam non habere. Postremo ecce quia occiderunt filium: resurrexit filius, et lapis reprobatus ab aedificantibus factus est in caput anguli. Offenderunt in illum, et conquassati sunt: veniet super eos, et conteret eos. Sed non ita iste qui cantat in Psalmo, et dicit: Introibo in potentiam Domini; non meam, sed Domini. Domine, memorabor iustitiae tuae solius. Nullam meam agnosco; solius tuae iustitiae memorabor. A te habeo, quidquid boni habeo; quidquid autem a me habeo, mali habeo. Non meritis supplicium reddidisti; sed gratiam gratis impertisti: Tuae itaque solius iustitiae memorabor.
Iustitia nostra ex Deo est redimente nos.
2. (v 17.] Deus, docuisti me ex iuventute mea. Quid me docuisti? Quia tuae solius iustitiae memorari debeo. Considerans enim vitam praeteritam meam, video quid mihi debebatur, et quid acceperim pro eo quod mihi debebatur. Debebatur poena; reddita est gratia: debebatur gehenna; data est vita aeterna. Deus, docuisti me ex iuventute mea. Ex ipso initio fidei meae, qua me innovasti, docuisti me nihil in me praecessisse, unde mihi dicerem deberi quod dedisti. Quis enim convertitur ad Deum, nisi ab iniquitate? quis redimitur, nisi a captivitate? quis autem potest dicere iniustam fuisse captivitatem suam, quando deseruit imperatorem, et defecit ad desertorem? Imperator enim Deus, desertor diabolus: praeceptum dedit imperator, fraudem suggessit desertor. Ubi aures tuae inter praeceptionem et deceptionem? Meliorne diabolus quam Deus? melior qui defecit, quam qui te fecit? Credidisti quod promisit diabolus, et invenisti quod minatus est Deus. Iam ergo ex captivitate liberatus, adhuc tamen in spe, nondum in re, ambulans per fidem, nondum per speciem: Deus, inquit, docuisti me ex iuventute mea. Ex quo conversus sum ad te, innovatus a te qui factus a te, recreatus qui creatus, reformatus qui formatus: ex quo conversus sum, didici merita mea nulla praecessisse; sed gratiam tuam mihi gratis venisse, ut memorarer iustitiae tuae solius.
Deus nos errantes quaesivit mortuosque resuscitavit. Animarum nostrarum lux, Deus.
3. Quid deinde post iuventutem? quoniam docuisti me, inquit, ex iuventute mea; quid post iuventutem? In ipsa enim prima conversione tua didicisti quod ante conversionem iustus non fuisti, sed praecessit iniquitas, ut expulsa iniquitate succederet caritas; et renovatus in novum hominem spe duntaxat, nondum re, didicisti quod nihil tui boni praecesserat, et gratia Dei conversus es ad Deum. Iam forte ex quo conversus es, habebis aliquid tuum, et de viribus tuis praesumere debes? Quemadmodum solent homines dicere: Iam dimitte; opus erat ut viam ostenderes, sufficit, ambulabo viam. Et ille qui tibi viam ostendit: Ne forte vis ut deducam te? Tu autem si superbis: Absit, sufficit, ambulabo viam. Dimitteris, et per infirmitatem iterum aberrabis. Bonum erat tibi ut deduceret te, qui prius in via collocavit te. Caeterum nisi et ipse ducat, rursus errabis: dic illi ergo: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua. Quod autem viam ingressus es, iuventus est, ipsa renovatio, et initium fidei. Antea enim ambulabas per vias tuas vagabundus; errans per silvosa, per aspera, laceratus omnibus membris: patriam quaerebas, hoc est stabilitatem quamdam spiritus tui, ubi diceres: Bene est; et securus diceres, quietus ab omni molestia, ab omni tentatione, ab omni postremo captivitate; et non inveniebas. Quid dicam? Venit ad te qui tibi ostenderet viam? Venit ad te ipsa via, et constitutus es in ea nullis tuis meritis praecedentibus, quoniam utique errabas. Quid, ex quo ingressus es, iam regis te? iam ille qui viam docuit te, dimittit te? Non, inquit: Docuisti me ex iuventute mea; et usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Mirabile est enim quod adhuc facis, ut regas me, qui in via posuisti me; et haec sunt mirabilia tua. Quae sunt, putas, mirabilia Dei? Quid mirabilius inter Dei mirabilia, quam mortuos suscitare? Numquidnam ego mortuus sum, inquis? Si mortuus non esses, non diceretur tibi: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus. Mortui sunt omnes infideles, omnes iniqui; corpore vivunt, sed corde exstincti sunt. Qui autem suscitat mortuum secundum corpus, reddit eum luci huic videndae, et huic aeri ducendo: non autem suscitator eius ipse illi lux et aer est; incipit videre, quemadmodum videbat antea. Anima non sic exsuscitatur. Anima enim exsuscitatur a Deo; quamquam et corpus exsuscitetur a Deo: sed Deus quando exsuscitat corpus, mundo reddit; quando exsuscitat animam, sibi redit. Si recedat aer mundi istius, moritur corpus; si recedat Deus, moritur anima. Cum ergo animam suscitat Deus, nisi adsit qui suscitavit, suscitata non vivit. Non enim suscitat, et dimittit ut vivat sibi: sicut Lazarus quando resuscitatus est quatriduanus mortuus, suscitatus est corpore per Domini corporalem praesentiam. Accessit enim corporaliter ad sepulcrum; clamavit: Lazare, veni foras: et surrexit Lazarus, processit de sepulcro ligatus; deinde solutus discessit. Resuscitatus est Domino praesente, sed vixit et Domino absente. Quamquam eum Dominus corporaliter resuscitasset, quantum ad visibilia pertinet: caeterum praesentia maiestatis suae illum suscitavit; qua praesentia nusquam recedit. Interim tamen ad praesentiam visibilem Dominus suscitavit Lazarum; discessit de ipsa civitate Dominus, vel de illo loco: numquid Lazarus non vixit? Non sic anima suscitatur: suscitat illam Deus; moritur si discesserit Deus. Dicam enim audacter, fratres, sed tamen verum. Duae vitae sunt, una corporis, altera animae: sicut vita corporis anima, sic vita animae Deus; quomodo si anima deserat, moritur corpus; sic anima moritur, si deserat Deus. Ipsa est ergo gratia eius, ut suscitet, et sit nobiscum. Quod ergo nos suscitat a morte nostra praeterita, et innovat quodammodo vitam nostram, dicimus ei: Deus, docuisti me ex iuventute mea. Quia vero non recedit ab eis quos suscitat, ne cum recesserit moriantur, dicimus ei: Et usque nunc annuntiabo mirabilia tua; quia cum mecum es vivo, et animae meae vita tu es, quae morietur si dimittatur sibi. Ergo dum adest vita mea, hoc est Deus meus, usque nunc: quid postea?
Christiani usque in finem saeculi permanebunt.
4. (v 18.] Et usque in senectam et senium. Duo ista nomina senectutis sunt, et discernuntur a Graecis. Gravitas enim post iuventutem aliud nomen habet apud Graecos, et post ipsam gravitatem veniens ultima aetas aliud nomen habet: nam dicitur gravis, et senex. Quia vero in latina lingua duorum istorum nominum distinctio deficit, de senectute ambo sunt posita, senecta et senium: scitis autem esse duas aetates. Docuisti me gratiam tuam a iuventute mea; et usque nunc, post iuventutem meam, annuntiabo mirabilia tua, quia mecum es ut non moriar, qui venisti ut surgam; et usque in senectam et senium, id est usque ad ultimum meum, nisi mecum fueris, non erit aliquid meriti mei: gratia tua semper perseveret mecum. Hoc diceret etiam unus homo, tu, ille, ego: quia vero vox ista unius cuiusdam magni hominis est, hoc est ipsius unitatis; vox est enim Ecclesiae; quaeramus iuventutem Ecclesiae. Quando venit Christus, crucifixus est, mortuus est, surrexit, vocavit gentes; coeperunt converti, facti sunt martyres fortes in Christo, fusus est sanguis fidelis, surrexit seges Ecclesiae: haec iuventus. Progredientibus autem temporibus confiteatur Ecclesia; dicat: Usque nunc annuntiabo mirabilia tua. Non tantum in iuventute, quando Paulus, quando Petrus, quando primi Apostoli nuntiaverunt; procedente etiam aetate, ego ipse, id est unitas tua, membra tua, corpus tuum, annuntiabo mirabilia tua. Quid postea? Et usque ad senectam et senium annuntiabo mirabilia tua: usque in finem saeculi erit hic Ecclesia. Si enim non hic futura est usque in finem saeculi; quibus Dominus dixit: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque in consummationem saeculi ? Quare ista oportebat ut dicerentur in Scripturis? Quia futuri erant inimici christianae fidei qui dicerent: Ad parvum tempus sunt Christiani, postea peribunt, et redibunt idola, rediet quod erat antea. Quamdiu erunt Christiani? Usque ad senectam et senium; id est usque in finem saeculi. Tu cum exspectas, miser infidelis, ut transeant Christiani, transis tu sine Christianis: et Christiani usque in finem saeculi permanebunt; et tu per infidelitatem tuam, cum finieris brevem vitam tuam, qua fronte exies ad iudicem quem cum viveres blasphemasti? Ergo a iuventute mea, et usque nunc, et usque ad senectam et senium, Domine, ne derelinquas me. Non, quomodo dicunt inimici mei, usque ad tempus erit. Ne derelinquas me, donec annuntiem brachium tuum generationi omni superventurae. Et brachium Domini cui revelatum est ? Brachium Domini, Christus. Noli ergo derelinquere me; non gaudeant qui dicunt: Usque ad certum tempus erunt Christiani. Sint qui annuntient brachium tuum. Cui? Generationi omni superventurae. Si ergo omni generationi superventurae; usque ad finem saeculi: finito enim saeculo, iam nulla superveniet generatio.
Hominum et Angelorum bona a Deo sunt.
5. (v 19.] Potentiam tuam, et iustitiam tuam: hoc est, annuntiem generationi omni superventurae brachium tuum. Et quid praestitit brachium tuum? Liberationem nostram gratuitam. Hoc ergo annuntiem, ipsam gratiam omni generationi superventurae; dicam omni homini nascituro: Nihil es per te, Deum invoca; tua peccata sunt, merita Dei sunt; supplicium tibi debetur, et cum praemium venerit, sua dona coronabit, non merita tua, Dicam omni generationi superventurae: De captivitate venisti; ad Adam pertinebas. Dicam hoc omni generationi superventurae, nullas vires meas, nullam iustitiam meam; sed potentiam tuam et iustitiam tuam, Deus, usque in altissima quae fecisti magnalia. Potentiam tuam et iustitiam tuam, usquequo? usque ad carnem et sanguinem? Imo, usque ad altissima quae fecisti magnalia. In altis coeli sunt; in altis Angeli sunt, Sedes, Dominationes, Principatus, Potestates: tibi debent quod sunt, tibi debent quod vivunt, tibi debent quod iuste vivunt, tibi debent quod beate vivunt: Potentiam tuam et iustitiam tuam, usquequo? Usque in altissima quae fecisti magnalia. Ne putes hominem solum pertinere ad gratiam Dei. Quid erat Angelus antequam fieret? quid est Angelus, si deserat qui creavit? Ergo, potentiam tuam et iustitiam tuam, usque in altissima quae fecisti magnalia.
Homo Dei imago et gloria.
6. Et homo se extollit! et ut pertineat ad primam captivitatem, audit serpentem suggerentem: Gustate, et eritis sicut dii ! Homines sicut dii! Deus, quis similis tibi? Non in abysso, non in inferno, non in terra, non in coelo; omnia enim tu fecisti. Quid contendit opus cum artifice? Deus, quis similis tibi? Ego autem, ait Adam miser, et in Adam omnis homo, cum volo esse perverse similis tibi, ecce quid factus sum, ut de captivitate ad te clamem: cui bene erat sub rege bono, captivus factus sum sub meo seductore; et clamo ad te, quia cecidi abs te. Et unde abs te cecidi? Cum quaero esse perverse similis tibi. Quid enim? Deus nonne ad suam similitudinem nos vocat? Nonne ipse est qui dicit: Diligite inimicos vestros; orate pro eis qui vos persequuntur; benefacite eis qui vos oderunt? Haec dicens, ad similitudinem Dei nos hortatur. Denique quid adiungit? Ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est. Quid enim ipse facit? Hoc facit certe: Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Qui ergo bene vult inimico suo, Deo similis est: nec ista superbia, sed obedientia est. Quare? Quia ad imaginem Dei facti sumus: Faciamus, inquit, hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Non ergo aliquid alienum est, si imaginem Dei tenemus in nobis: utinam eam per superbiam non amittamus! Sed quid est, per superbiam velle esse similem Deo? quid putamus, ut exclamaret captivus: Domine, quis similis tibi? quae est ista perversa similitudo? Audite, et intellegite, si potestis: credimus autem quia ipse qui nos posuit haec vobis dicere, dabit vobis etiam posse et intellegere. Deus nullo indiget bono, et ipse est summum bonum, et ab ipso est omne bonum. Ut ergo boni simus, Deo indigemus: ut bonus sit Deus, nobis non indiget, nec nobis tantum, sed usque ad altissima quae fecit magnalia, nec ipsis coelestibus, nec supercoelestibus, nec coelo coeli quod dicitur, indiget Deus, ut aut melior sit, aut potentior, aut beatior. Quid enim esset quidquid aliud est, nisi ipse fecisset? Quo ergo eget abs te qui erat ante te, et tam potens erat, ut cum tu non esses, faceret te? Numquid quomodo parentes faciunt filios? Per quamdam concupiscentiam carnalem generant, potius quam creant; istis enim generantibus, Deus creat. Nam si tu ita creas, dic quid tua mulier paritura est. Quid dicam: Tu dic? ipsa dicat, quae quod portat ignorat. Generant tamen homines filios, et ad solatium suum, et ad subsidium senectutis. Numquid ideo creavit haec omnia Deus, a quibus senex adiuvaretur? Novit ergo Deus quod creat, et quale sit per eius bonitatem, et quale futurum sit per propriam voluntatem; novit Deus et ordinavit omnia. Ut autem homo sit aliquid, convertit se ad illum a quo creatus est. Recedendo enim frigescit; accedendo fervescit: recedendo tenebrescit; accedendo clarescit. A quo enim habet ut sit, apud illum habet ut ei bene sit. Denique filius minor, qui voluit in sua potestate habere substantiam suam, quae illi apud patrem optime servabatur, factus suae potestatis, profectus est in regionem longinquam, haesit principi malo, porcos pavit; fame correctus est qui saturitate superbus abscesserat. Ergo quisquis ita vult esse similis Deo, ut ad illum stet, fortitudinemque suam, sicut scriptum est, ad illum custodiat, non ab illo recedat: ei cohaerendo signetur tamquam ex annulo cera, illi affixus habeat imaginem eius, faciens quod dictum est: Mihi adhaerere Deo bonum est ; vere custodit similitudinem et imaginem ad quam factus est. Porro autem si perverse voluerit imitari Deum, ut quomodo Deus non habet a quo formetur, non habet a quo regatur, sic ipse velit sua potestate uti, ut quomodo Deus, nullo formante, nullo regente vivat; quid restat, fratres, nisi ut recedens ab eius calore torpescat, recedens a veritate vanescat, recedens ab eo quod summe atque incommutabiliter est, in deterius mutatus deficiat.
De lapsu protoparentum.
7. Hoc diabolus fecit: imitari Deum voluit, sed perverse; non esse sub illius potestate, sed habere contra illum potestatem. Homo autem positus sub praecepto, audivit a Domino Deo: Noli tangere. Quid? Hanc arborem. Quid est enim illa arbor? Si bona est, quare non tango? si mala est, quid facit in paradiso? Prorsus ideo est in paradiso, quia bona est; sed nolo tangas. Quare non tango? Quia obedientem te volo, non contradicentem. Servi ad hoc, serve; sed noli male, serve. Serve, audi prius Domini iussum, et tunc iubentis disce consilium. Bona est arbor: nolo tangas. Quare? Quia Dominus sum, et servus es. Haec tota causa est. Si parva est, dedignaris esse servus? Quid autem tibi expedit, nisi esse sub Domino? Quomodo eris sub Domino, nisi fueris sub praecepto? Porro si expedit tibi esse sub Domino, et sub praecepto, quid tibi iussurus erat Deus? Aliquid enim quaerit abs te? Offer mihi sacrificium, dicturus est tibi? Nonne ipse fecit omnia, in quibus et te fecit? Obsequere mihi, dicturus est tibi; sive ad lectum, cum requiesco; sive ad mensam, cum me reficio; sive ad balneas, cum lavo? Quia ergo nullo abs te indiget Deus, nihil tibi debuit iubere? Si autem debuit aliquid iubere, ut te, quod tibi expedit, sentires esse sub Domino, ab aliqua re prohibendus eras; non propter illius arboris malitiam, sed propter tuam obedientiam. Non potuit Deus perfectius demonstrare quantum sit bonum obedientiae, nisi cum prohibuit ab ea re quae non erat mala. Sola ibi obedientia tenet palmam; sola ibi inobedientia invenit poenam. Bonum est; nolo tangas. Non enim non tangendo moriturus es. Numquid qui hinc prohibuit, alia subtraxit? Nonne est paradisus fructuosis plenus arboribus? Quid tibi deest? Hoc nolo tangas; hinc nolo gustes. Bonum est, sed obedientia melior est. Proinde cum tetigeris, numquid arbor illa malum erit, ut moriaris? Sed inobedientia te subiecit morti, quia prohibita tetigisti. Ideo arbor illa appellata est scientiae dignoscendi boni et mali, non quia inde talia quasi poma pendebant; sed quidquid esset arbor illa, cuiuslibet pomi, cuiuslibet fructus esset, ideo sic vocata est, quia homo qui nollet bonum a malo discernere per praeceptum, discreturus erat per experimentum; ut tangendo vetitum, inveniret supplicium. Quare autem tetigit, fratres mei? Quid illi deerat? Dicatur mihi quid illi deerat in paradiso constituto, in media opulentia, mediisque deliciis; cui magnae deliciae erant ipsa visio Dei, cuius faciem quasi inimici timuit post peccatum? Quid illi deerat, ut tangeret, nisi quia sua potestate uti voluit, praeceptum rumpere delectavit; ut nullo sibi dominante fieret sicut Deus, quia Deo nullus utique dominatur? Male vagus, male praesumens, futurus mortuus, recedendo a via iustitiae! ecce solvit praeceptum, excussit a cervice iugum disciplinae, habenas regiminis exaltante animositate disrupit; ubi est nunc? Certe captivus clamat: Domine, quis similis tibi? Volui esse perverse similis tibi, et factus sum similis pecori. Sub tua dominatione, sub tuo praecepto vere similis eram: sed homo in honore positus non intellexit; comparatus est iumentis insensatis, et similis factus est illis. Iam de similitudine iumentorum clama sero, et dic:
Deus, quis similis tibi?
Totum bonum nostrum, Deus.
8. (v 20.] Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Merito, superbe serve: voluisti enim perverse esse similis Domino tuo, qui factus eras ad imaginem Domini tui. Bene tibi velles ut esset recedenti ab illo bono? Prorsus dicit tibi Deus: Si recedis a me, et bene est tibi, ego non sum bonum tuum. Proinde si ille bonus, et summe bonus, et de se sibi bonus, et nullo alieno bono bonus, et ipse nostrum summum bonum; recedendo inde, quid eris, nisi malus? Item, si ipse est beatitudo nostra, quid erit recedenti, nisi miseria? Redi ergo post miseriam, et dic: Domine, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas!
Deus nos reducens a submersione peccati.
9. (vv 20.21.] Sed disciplina fuit; admonitio, non desertio. Denique gratias agens quid dicit? Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Quando enim antea? quid est hoc, iterum? Cecidisti ab altitudine, o homo, mancipium inobediens, superbe adversus Dominum, cecidisti! Factum est in te: Omnis qui se exaltat, humilabitur: fiat in te: Omnis qui se humilat, exaltabitur. Redi de profundo. Redeo, inquit; redeo, agnosco: Deus, quis similis tibi? Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! Et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Intellegimus, audio. Reduxisti enim de abyssis terrae; reduxisti a profunditate et submersione peccati. Sed quare, iterum? Quando iam factum erat? Sequamur, ne forte posteriora psalmi ipsius exponant nobis, quod hic nondum intellegimus, quid dixerit iterum. Ergo audiamus: Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas! et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Quid deinde? Multiplicasti iustitiam tuam; et conversus consolatus es me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce alterum iterum. Si hoc iterum solvere laboramus semel positum, quis poterit solvere geminatum? Iam ipsum iterum geminatio est, et rursum positum est iterum. Adsit ille a quo gratia: adsit et brachium quod annuntiamus omni generationi superventurae: adsit ipse, et tamquam clave crucis suae clausum sacramentum aperiat. Neque enim frustra, illo crucifixo, velum templi medium scissum est, nisi quia per ipsius passionem omnium mysteriorum secreta patuerunt. Adsit ergo ipse transeuntibus ad eum; auferatur velamen : dicat nobis Dominus noster et Salvator Iesus Christus, quare talis vox Prophetae praemissa est: Ostendisti mihi tribulationes multas et malas; et conversus vivificasti me, et de abyssis terrae iterum reduxisti me. En hoc primum positum est iterum: videamus quid hoc sit, et inveniemus quare alterum iterum.
Christo resurgente, etiam nos resurreximus. Prima resurrectio per fidem, secunda simul cum corpore.
10. Quid est Christus? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum: hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Grande hoc! magnum hoc! Tu quid, captive? ubi iaces? In carne, sub morte. Quis ergo ille? quis tu? et quid ille postea? Propter quem? Quis ille, nisi quod dictum est, Verbum? Quod Verbum? ne forte sonat et transit? Verbum Deus apud Deum; Verbum per quod facta sunt omnia. Quid propter te? Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum; quomodo non et cum illo omnia nobis donavit ? Ecce quid, quis, propter quem. Filius Dei caro propter peccatorem, propter iniquum, propter desertorem, propter superbum, propter perversum Dei sui imitatorem! Factus ille quod tu, filius hominis, ut nos efficeremur filii Dei! Caro factus: unde caro? Ex Maria virgine. Unde Maria virgo? Ex Adam. Ergo ex illo primo captivo; et caro in Christo de massa captivitatis. Utquid hoc? Ad exemplum. Suscepit a te in quo moreretur pro te; suscepit a te quod offerret pro te, quo exemplo doceret te. Quid doceret te? Quia resurrecturus es. Unde enim crederes, nisi exemplum carnis praecederet assumptae de massa mortis tuae? Ergo in illo primo resurreximus; quia et Christus cum resurrexit, nos resurreximus. Non enim Verbum mortuum est, et resurrexit; sed in Verbo caro mortua est, et resurrexit. Ibi mortuus est Christus, ubi es tu moriturus; et ibi resurrexit Christus, ubi es tu resurrecturus. Exemplo suo docuit quid non timeres, quid sperares. Timebas mortem; mortuus est: desperabas resurrectionem; resurrexit. Sed dicis mihi: Ille resurrexit; numquid ego? Sed resurrexit in eo quod pro te accepit ex te. Ergo natura tua in illo praecessit te; et quod sumptum est ex te, ascendit ante te: ibi ergo et tu ascendisti. Ascendit ergo ille prior, et in illo nos; quia caro illa de genere humano. Ergo et illo resurgente, reducti sumus ex abyssis terrae. Cum itaque resurrexit Christus, de abyssis terrae reduxisti me. Cum vero credimus in Christum, de abyssis terrae iterum reduxisti me. Ecce unum iterum. Audi impleri ab Apostolo: Si ergo resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Praecessit ergo ille; iam resurreximus et nos, sed adhuc in spe. Audi hoc idem apostolum Paulum dicentem: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus adoptionem, exspectantes redemptionem corporis nostri. Adhuc ingemiscis, adhuc exspectas. Quid ergo est quod tibi praestitit Christus? Audi quod sequitur: Spe enim salvi facti sumus; spes autem quae videtur non est spes. Quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Reducti ergo sumus iterum ab abyssis spe. Quare iterum? Quia iam Christus praecesserat. Sed quia resurgemus in re: modo enim spe vivimus, modo secundum fidem ambulamus: reducti sumus ab abyssis terrae, credendo in eum qui ante nos resurrexit ab abyssis terrae; resuscitata est anima nostra ab iniquitate infidelitatis, et facta est in nobis quasi prima resurrectio per fidem. Sed si sola erit, ubi est quod Apostolus ait: Adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri? ubi est quod illo loco dixit: Corpus mortuum est propter peccatum; spiritus vita est propter iustitiam. Si autem qui suscitavit Christum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, per inhabitantem Spiritum eius in vobis ? Ergo iam resurreximus mente, fide, spe, caritate; sed restat ut resurgamus corpore. Audisti unum iterum; audisti alterum iterum: unum iterum, propter Christum praecedentem; et alterum, sed adhuc spe, quod restat in re. Multiplicasti iustitiam tuam: iam in credentibus, iam in illis qui primo resurrexerunt in spe. Multiplicasti iustitiam tuam. Ad ipsam iustitiam pertinet et flagellum; quia tempus est ut iudicium incipiat a domo Dei, ait Petrus; id est a sanctis eius. Flagellat autem omnem filium quem recipit. Multiplicasti iustitiam tuam: quia iam nec filiis pepercisti; sed quibus haereditatem aeternam servabas, disciplina non deseruisti. Multiplicasti iustitiam tuam; et conversus consolatus es me: et propter corpus in fine resurrecturum, et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
11. (v 22.] Etenim ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam. Vasa psalmi, psalterium. Sed quid est psalterium? Organum ligneum cum chordis. Quid significat? Interest aliquid inter ipsum et citharam: interesse dicunt qui norunt, eo quod concavum illud lignum cui chordae supertenduntur ut resonent, in superiore parte habet psalterium, cithara in inferiore. Et quia spiritus desuper, caro de terra, significari videtur per psalterium spiritus, per citharam caro. Et quia duas dixerat reductiones nostras ab abyssis terrae; unam secundum spiritum in spe, alteram secundum corpus in re; audi eas duas: Etenim ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam. Hoc secundum spiritum: quid de corpore? Psallam tibi in cithara, sanctus Israel.
Omnes in fine resurgemus, quisque cum causa sua.
12. (vv 23.24.] Iterum hoc audi, propter ipsum iterum et iterum. Exsultabunt labia mea, cum psallam tibi. Quia labia solent dici et interioris hominis et exterioris, incertum est quomodo posita sint labia: sequitur ergo: Et anima mea quam redemisti. Ergo de labiis interioribus salvati in spe, reducti ab abyssis terrae in fide et caritate, exspectantes tamen adhuc redemptionem corporis nostri, quid dicimus? Iam dixit: Et anima mea quam redemisti. Sed ne solam animam redemptam putares, in qua nunc audisti unum iterum: Adhuc autem, inquit: quid adhuc? Adhuc autem et lingua mea: ergo iam lingua corporis Tota die meditabitur iustitiam tuam: id est in aeterni tate sine fine. Sed quando hoc? Iam in fine saeculi resurrectione corporis, et immutatione in angelicum statum. Unde hoc probatur quia de fine dicitur: Adhuc autem et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam? Cum confusi fuerint, et erubuerint qui quaerunt mala mihi. Quando confundentur, quando erubescent, nisi in fine saeculi? Duobus enim modis confundentur; aut cum credent in Christum, aut cum venerit Christus. Nam quamdiu hic est Ecclesia; quamdiu gemit triticum inter paleas, quamdiu gemunt spicae inter zizania, quamdiu gemunt vasa misericordiae inter vasa irae facta in contumeliam, quamdiu gemit lilium inter spinas, non deerunt inimici qui dicant: Quando morietur, et peribit nomen eius ; id est: Ecce veniet tempus ut finiantur, et non sint Christiani: sicut coeperunt ex aliquo tempore, ita usque ad certum tempus erunt. Sed cum ista dicunt; et sine fine moriuntur, et permanet Ecclesia, praedicans brachium Domini omni generationi superventurae. Veniet et ipse ultimus in claritate sua; resurgent omnes mortui, quisque cum causa sua: separabuntur boni ad dexteram, mali autem ad sinistram ; et confundentur qui insultabant, erubescent qui garriebant: et sic lingua mea post resurrectionem meditabitur iustitiam tuam, tota die laudem tuam, sum confusi fuerint, et erubuerint qui quaerunt mihi mala.
71
(Ps 71)
ENARRATIO.
Christus mediator noster et pax.
1. (v 1.] In Salomonem quidem psalmi huius titulus praenotatur; sed haec in eo dicuntur, quae non possint illi Salomoni regi Israel secundum carnem, iuxta ea quae de illo sancta Scriptura loquitur, convenire: Domino autem Christo aptissime possunt. Unde intellegitur etiam ipsum vocabulum Salomonis ad figuratam significationem adhibitum, ut in eo Christus accipiatur. Salomon quippe interpretatur Pacificus; ac per hoc, tale vocabulum illi verissime atque optime congruit, per quem mediatorem ex inimicis, accepta remissione peccatorum, reconciliamur Deo. Etenim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius. Idem ipse est ille pacificus, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua; legem mandatorum decretis evacuans, ut duos conderet in se in unum novum hominem, faciens pacem: et veniens evangelizavit pacem iis qui longe, et pacem iis qui prope. Ipse in Evangelio dicit: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. Et multis aliis testimoniis Dominus Christus pacificus esse monstratur: non secundum pacem quam novit et quaerit hic mundus; sed illam pacem de qua dicitur apud prophetam: Dabo eis solatium verum, pacem super pacem ; cum scilicet paci reconciliationis additur pax immortalitatis. Nam post omnia reddita quae promisit Deus, novissimam pacem nos exspectare debere, qua cum Deo vivamus in aeternum, idem propheta ostendit, ubi ait: Domine, Deus noster, pacem da nobis; omnia enim dedisti nobis. Pax erit plane illa perfecta, quando novissima inimica destruetur mors. Et in quo erit hoc, nisi in pacifico illo reconciliatore nostro? Sicut enim in Adam omnes moriuntur; sic et in Christo omnes vivificabuntur. Quoniam ergo invenimus verum Salomonem, hoc est verum pacificum; quid deinde psalmus ipse de illo doceat attendamus.
De "parallelismo membrorum" in Scriptura.
2. (v 2.] Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis. Dominus ipse in Evangelio dicit: Pater non iudicat quemquam; sed omne iudicium dedit Filio : hoc est ergo: Deus, iudicium tuum regi da. Qui rex etiam filius est regis, quia et Deus Pater utique rex est. Ita scriptum est, quod rex fecit nuptias filio suo. More autem Scripturae idem repetitur. Nam quod dixit, iudicium tuum; hoc aliter dixit: iustitiam tuam: et quod dixit, regi; hoc aliter dixit, filio regis; sicut est illud. Qui habitat in coelis, irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Quod est, qui habitat in coelis; hoc est, et Dominus: et quod est, irridebit eos; hoc est, subsannabit eos. Et: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Coeli repetiti sunt nomine firmamenti: et quod dictum est, gloriam Dei; repetitum est, opera manuum eius: et quod dictum est, enarrant; repetitum est, annuntiat. Istae autem repetitiones multum eloquia divina commendant; sive eadem verba, sive aliis verbis eadem sententia repetatur: et maxime reperiuntur in Psalmis; et in eo genere sermonis quo animi est movendus affectus.
Dei populus pauper et humilis esse debet.
3. Deinde sequitur: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio. Rex Pater regi Filio ad quam rem dedit iudicium suum et iustitiam suam satis ostenditur, cum dicit: Iudicare populum tuum in iustitia, id est, ad iudicandum populum tuum. Talis locutio est apud Salomonem: Proverbia Salomonis, filii David, scire sapientiam et disciplinam ; hoc est, Proverbia Salomonis, ad sciendam sapientiam et disciplinam. Ita, iudicium tuum da, iudicare populum tuum; id est, iudicium tuum da, ad iudicandum populum tuum. Quod autem ait prius, populum tuum; hoc ait posterius, pauperes tuos: et quod ait prius, in iustitia; hoc posterius, in iudicio; more illo repetitionis. Ubi sane demonstrat populum Dei pauperem esse debere, id est, non superbum, sed humilem. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Qua paupertate etiam beatus Iob pauper fuit, et antequam magnas illas terrenas divitias amisisset. Quod ideo commemorandum putavi, quoniam sunt quidam qui facilius omnia sua pauperibus distribuunt, quam ipsi pauperes Dei fiant. Inflati sunt enim iactantia qua putant sibi esse tribuendum, non gratiae Dei, quod bene vivunt; et ideo iam nec bene vivunt, quantacumque bona opera facere videantur. De suo quippe habere se putant, et gloriantur quasi non acceperint : divites sui, non pauperes Dei; abundantes sibi, non egentes Deo. Sed ait Apostolus: Si distribuero omnia mea pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Tamquam si diceret: Si distribuero omnia mea pauperibus, et pauper Dei non fuero, nihil mihi prodest. Caritas enim non inflatur; nec est vera Dei caritas in eo qui ingratus est sancto Spiritui eius, per quem diffunditur in cordibus nostris caritas eius. Et ideo tales non pertinent ad populum Dei, quia non sunt pauperes Dei. Pauperes quippe Dei dicunt: Nos autem non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis. Nam cum et in isto psalmo, propter suscepti hominis sacramentum quo Verbum caro factum est, dicatur Deo Patri regi, Iustitiam tuam da filio regis; nolunt isti sibi dari iustitiam, sed a semetipsis eam habere confidunt. Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Non sunt itaque, ut dixi, pauperes Dei, sed divites sui; quia non sunt humiles, sed superbi. Veniet vero ille iudicare populum Dei in iustitia, et pauperes Dei in iudicio: et eo iudicio discernet a divitibus eorum pauperes suos; sed quos paupertate sua fecit divites suos. Clamat ei quippe populus pauper: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta.
De iudicio et iustitia.
4. Quod autem mutato verborum ordine, cum prius dixisset, Deus, iudicium tuum regi da, et iustitiam tuam filio regis, prius ponens iudicium, deinde iustitiam; prius iustitiam posuit, deinde iudicium, dicens: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio; magis ostendit iudicium se appellasse iustitiam, nihil interesse demonstrans quo ordine ponatur, cum idem significet. Solet enim dici iudicium pravum quod iniustum est; iustitiam vero iniquam vel iniustam dicere non solemus. Si enim prava, et iniusta erit; nec iustitia iam dicenda est. Proinde ponendo iudicium, atque iustitiae nomine repetendo; vel ponendo iustitiam, et eam iudicii nomine repetendo, satis edocet proprie se appellare iudicium quod pro iustitia poni solet, id est, quod in male iudicando intellegi non potest. Ubi enim Dominus dicit: Nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate, ostendit esse posse pravum iudicium, cum dicit: Rectum iudicium iudicate: denique illud vetat; hoc praecipit. Cum vero sine ulla adiectione dicit iudicium, continuo iustum vult intellegi; sicut est quod ait Augustinus Hipponensis - In Psalmum 71 enarratio Relinquitis graviora Legis, misericordiam, et iudicium. Et illud quod Ieremias dicit: Faciens divitias suas non cum iudicio. Non ait: Faciens divitias suas pravo iniustove iudicio, vel non cum iudicio recto aut iusto; sed, non cum iudicio: iudicium non appellans, nisi quod rectum ac iustum est.
Quinam in Ecclesia sint montes et quinam colles.
5. (v 3.] Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam. Montes maiores sunt, colles minores. Nimirum ergo hi sunt quos alius habet psalmus: Pusillos cum magnis. Isti quippe montes exsultaverunt sicut arietes, et isti colles sicut agni ovium, in exitu Israel ex Aegypto, id est in populi Dei liberatione ab huius saeculi servitute. Excellenti ergo sanctitate eminentes in Ecclesia, montes sunt; qui idonei sunt et alios docere, sic loquendo ut fideliter instruantur, sic vivendo ut salubriter imitentur: colles autem sunt illorum excellentiam sua obedientia subsequentes. Quare ergo montes pacem, et colles iustitiam? An forte nihil interesset, etiamsi ita diceretur: Suscipiant montes iustitiam populo, et colles pacem? Utrisque enim iustitia, et utrisque pax necessaria est: et fieri potest ut alio nomine pax appellata sit ipsa iustitia; haec est enim vera pax, non qualem iniusti inter se faciunt. An potius cum distinctione non contemnenda intellegendum est quod ait: Montes pacem, et colles iustitiam? Excellentes quippe in Ecclesia, paci debent vigilanti intentione consulere; ne propter suos honores superbe agendo schismata faciant, unitatis compage disrupta. Colles autem ita eos imitando et obediendo subsequantur, ut eis Christum anteponant; ne malorum montium, quoniam videntur excellere, vana auctoritate seducti, se a Christi unitate disrumpant. Ideo dictum est: Suscipiant montes pacem populo. Dicant quidem: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Sed rursus dicant: Licet si nos, aut angelus de coelo vobis annuntiaverit praeterquam quod accepistis. anathema sit. Dicant etiam: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est, aut in nomine Pauli baptizati estis ? Ita suscipiant pacem populo Dei, id est, pauperibus Dei; non illis, sed cum illis regnare cupientes. Illi quoque non dicant: Ego sum Pauli, ego sum Apollo, ego vero Cephae; sed omnes dicant: Ego sum Christi. Haec est iustitia: non anteponere servos Domino, nec aequare; ita levare oculos in montes unde veniat auxilium sibi, ut tamen auxilium suum non sperent a montibus, sed a Domino qui fecit coelum et terram.
Deus utitur ministris in opere reconciliationis.
6. Potest et sic convenientissime intellegi: Suscipiant montes pacem populo, ut pacem intellegamus in reconciliatione qua Deo reconciliamur: montes quippe eam suscipiunt populo eius. Hoc Apostolus ita testatur: Vetera transierunt; ecce facta sunt nova: omnia autem ex Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis. Ecce quomodo suscipiunt montes pacem populo eius. Deus enim erat in Christo, mundum reconcilians sibi; non reputans illis delicta eorum, et ponens in nobis verbum reconciliationis.
In quibus, nisi in montibus qui suscipiunt pacem populo eius? Quocirca legati pacis subsequenter adiungunt, et dicunt: Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos; obsecramus pro Christo reconciliari Deo. Hanc pacem suscipiunt montes populo eius, id est, praedicationem legationemque pacis eius: colles autem iustitiam; hoc est obedientiam, quod est in hominibus et in omni rationali creatura omnis iustitiae origo atque perfectio; ita ut duorum hominum, id est, Adam qui fuit caput mortis nostrae, et Christi qui est caput salutis nostrae, haec commendetur magna distinctio: quia sicut per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi; ita et per obedientiam unius hominis, iusti constituentur multi. Suscipiant ergo montes pacem populo, et colles iustitiam; ut hoc modo utrisque concordantibus, fiat quod scriptum est: Iustitia et pax osculatae sunt se. Quod vero alii codices habent: Suscipiant montes pacem populo, et colles: utrosque praedicatores evangelicae pacis intellegendos puto; sive praecedentes, sive subsequentes. In his autem codicibus illud sequitur: In iustitia iudicabit pauperes populi. Sed illi magis codices approbantur, qui habent quod supra exposuimus: Suscipiant montes pacem populo, et colles iustitiam. Aliqui autem habent, populo tuo; aliqui non habent tuo, sed tantummodo populo.
Christus populum suum salvat, hostes vero humilat.
7. (v 4.] Iudicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum. Pauperes et filii pauperum iidem ipsi mihi videntur; sicut eadem civitas est Sion et filia Sion. Si autem distinctius intellegendum est; pauperes accipimus, montes; filios autem pauperum, colles: velut Prophetas atque Apostolos, pauperes; filios autem eorum, id est, qui sub eorum auctoritate proficiunt, filios pauperum. Quod vero supra dictum est: Iudicabit, et postea, salvos faciet, quaedam velut expositio est quomodo iudicabit. Ad hoc enim iudicabit, ut salvos faciat, id est, a perdendis damnandisque discernat, quibus donat salutem paratam revelari in tempore novissimo. A talibus quippe illi dicitur: Ne comperdas cum impiis animam meam ; et: Iudica me, Deus, et discerne causam meam de gente non sancta. Considerandum etiam quod non ait: Iudicabit pauperem populum; sed, pauperes populi. Supra enim ubi dixit: Iudicare populum tuum in iustitia, et pauperes tuos in iudicio, eumdem dixit populum Dei quos pauperes eius; id est, tantummodo bonos et ad dexteram partem pertinentes. Quia vero in hoc saeculo simul dextri sinistrique pascuntur, qui velut agni et haedi in fine separandi sunt ; totum sicut commixtus est, nomine populi nuncupavit. Et quia iudicium etiam hic in bono ponit, id est, ad salvos faciendos ; ideo ait: Iudicabit pauperes populi: id est, eos ad salutem discernet, qui sunt in populo pauperes. Iam qui sint pauperes supra exposuimus: hos et egenos intellegamus. Et humilabit calumniatorem. Nullus melius quam diabolus hic calumniator agnoscitur. Calumnia eius est: Numquid gratis colit Iob Deum? Humilat autem illum Dominus Iesus, gratia sua suos adiuvans, ut gratis Deum colant, id est, delectentur in Domino. Humilavit etiam sic: quia cum in eo diabolus, id est, princeps huius mundi nihil invenisset, occidit per calumnias Iudaeorum; quibus est usus calumniator tamquam vasis suis, operans in filiis diffidentiae. Humilatus est enim, quia ille quem occiderant resurrexit, et regnum abstulit mortis; cuius ille potestatem ita gerebat, ut ex uno homine quem deceperat, omnes per mortem traheret ad condemnationem. Sed humilatus est: quoniam si ob unius delictum mors regnavit per unum, multo magis qui abundantiam gratiae et iustitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Iesum Christum, qui humilavit calumniatorem, falsa crimina, iniquos iudices, falsos testes, ut eum perderent immittentem.
Christus permanet in aeternum.
quidam nostri putaverunt, quod in graeco est. Quod si latine uno verbo dici posset, compermanebit dicendum esset: ideo quia latine verbum non potest dici; ut saltem sententia exprimeretur, dictum est, permanebit cum sole. Nihil est enim aliud compermanebit soli, quam permanebit cum sole. Quid autem magnum est permanere cum sole ei per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil ; nisi quia haec prophetia propter eos praemissa est, qui putant religionem nominis christiani usque ad certum tempus in hoc saeculo victuram, et postea non futuram? Permanebit ergo cum sole, quamdiu sol oritur et occidit: hoc est, quamdiu tempora ista volvuntur, non deerit Ecclesia Dei, id est, Christi corpus in terris. Quod vero adiungit: Et ante lunam, generationes generationum: potuit dicere: Et ante solem, id est, et cum sole, et ante solem; quod intellegeretur: Et cum temporibus, et ante tempora. Quod ergo tempus antecedit, aeternum est: et hoc vere habendum est aeternum, quod nullo tempore variatur, sicut in principio erat Verbum. Sed per lunam significare maluit incrementa defectusque mortalium. Denique cum dixisset, ante lunam; volens quodammodo exponere pro qua re lunam posuerit, generationes, inquit, generationum: tamquam diceret: Ante lunam, id est ante generationes generationum, quae transeunt decessione et successione mortalium, tamquam decrementis incrementisque lunaribus. Ac per hoc quid melius intellegitur permanere ante lunam, nisi omnia mortalia immortalitate praecedere? Quod etiam sic non inconvenienter accipi potest, ut quod iam humilato calumniatore sedet ad dexteram Patris, hoc sit permanere cum sole. Splendor enim aeternae gloriae intellegitur Filius ; tamquam sol sit Pater, et splendor eius Filius eius; sed sicut ista dici possunt de invisibili substantia Creatoris: non sicut de ista visibili creatura, in qua sunt corpora coelestia, quorum illustrius eminet sol, de quo haec similitudo adhibita est; sicut adhibetur etiam de terrestribus, petra, leo, agnus, homo habens duos filios, et caetera. Ergo humilato calumniatore permanet cum sole; quia victo diabolo per resurrectionem, sedet ad dexteram Patris, ubi iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Et hoc ante lunam, tamquam primogenitus a mortuis praecedens Ecclesiam, mortalium decessione ac successione transeuntem. Ipsae sunt generationes generationum. Aut forte quia generationes sunt, quibus generamur mortaliter; generationes autem generationum, quibus regeneramur immortaliter. Et haec est Ecclesia quam ille antecessit, ut permaneret ante lunam,
adiungeret, generationes generationum.
Christus Iudaei primum, deinde gentibus, revelatus.
9. (v 6.] Et descendet sicut pluvia in vellus, et sicut guttae stillantes super terram. Recoluit et admonuit illud quod factum est per iudicem Gedeon, de Christo id habere finem. Petiit quippe ille signum a Domino, ut in area positum solum vellus complueretur, et sicca esset area; et rursum solum vellus siccum esset, et complueretur area; et ita factum est. Quod significavit, tamquam in area in toto orbe terrarum, siccum vellus fuisse priorem populum Israel. Idem ipse ergo Christus descendit sicut pluvia in vellus, cum adhuc area sicca esset; unde etiam dixit: Non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israel. Ibi matrem de qua formam servi acciperet, in qua hominibus appareret, elegit; ibi discipulos quibus hoc idem praecepit, dicens: In viam Gentium ne abieritis, et in civitates Samaritanorum ne introieritis: ite primum ad oves quae perierunt domus Israel. Cum dicit: Ite primum ad illas, ostendit et postea, cum iam esset area compluenda, ituros eos etiam ad alias oves quae non essent ex veteri populo Israel, de quibus dicit: Habeo alias oves quae non sunt ex hoc ovili; oportet me et ipsas adducere, ut sit unus grex et unus pastor. Hinc et Apostolus:
Dico enim, inquit, Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Sic pluvia descendit super vellus, sicca adhuc area. Sed quoniam sequitur, Gentes autem super misericordia glorificare Deum ; ut accedente tempore compleretur quod per Prophetam dicit: Populus quem non cognovi servivit mihi: in obauditu auris obedivit mihi : videmus iam gratia Christi siccam remansi se gentem Iudaeorum, totumque orbem terrarum in omnibus gentibus christianae gratiae plenis nubibus complui. Alio quippe verbo eamdem pluviam significavit, dicens: Guttae stillantes; non iam super vellus, sed super terram. Quid est enim aliud pluvia quam guttae stillantes? Ideo autem illam gentem velleris nomine significari puto, vel quia exspolianda fuerat auctoritate doctrinae, sicut ovis exspoliatur vellere; vel quia in abdito eamdem pluviam detinebat, quam nolebat praeputio praedicari, id est, incircumcisis gentibus revelari.
Luna bene significat vel mortalitatem vel Ecclesiam.
10. (v 7.] Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec tollatur luna. Id quod graecum sicut unicuique visum est, transferentes, quod ibi positum est, magis habet consuetudo ita dici, ut auferatur et non sit, quam ita ut altius elevetur; auferatur vero prorsus aliter intellegi non potest, nisi ut perdatur, hoc est, ut non sit: extollatur autem nihil nisi ut altius elevetur. Quod quidem cum in malo ponitur, superbiam solet significare;
sicuti est: In tua sapientia noli extolli. In bono autem ad honorem pertinet ampliorem, velut cum aliquid elevatur; sicuti est: In noctibus extollite manus vestras in sancta, et benedicite Dominum. Hic ergo si auferatur dictum intellexerimus, quid erit donec auferatur luna, nisi efficiatur ut non sit? Fortassis enim hoc intellegi voluit, ne ulterius sit mortalitas, quando novissima inimica destruetur mors : ut pacis abundantia usque ad hoc perducatur, ne quid resistat felicitati beatorum ex infirmitate mortalitatis; quod erit in illo saeculo, cuius tenemus fidelem promissionem Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, de quo dicitur: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis: donec morte omnino devicta atque destructa, omnis mortalitas absumatur. Sin vero vocabulo lunae, non mortalitas carnis per quam nunc transit Ecclesia, sed ipsa omnino Ecclesia significata est, quae permaneat in aeternum, ab hac mortalitate liberata; ita dictum accipiendum est: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna, tamquam diceretur: Orietur in diebus eius iustitia, quae contradictionem ac rebellationem carnis vincat, et fiet pax in tantum crescens et abundans, donec luna extollatur, id est, elevetur Ecclesia, per gloriam resurrectionis cum illo regnatura, qui eam in hac gloria primogenitus a mortuis antecessit, ut sederet ad dexteram Patris ; ita cum sole permanens ante lunam, quo postea extolleretur et luna.
De primordiis Ecclesiae eiusque exitu.
11. (v 8.] Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. De quo utique dixerat: Orietur in diebus eius iustitia et abundantia pacis, donec extollatur luna. Si Ecclesia hic recte significatur vocabulo lunae, consequenter ostendit quam late eamdem Ecclesiam fuerat diffusurus, cum adiecit: Et dominabitur a mari usque ad mare. Mari quippe magno cingitur terra, qui vocatur Oceanus; de quo influit quiddam exiguum in medio terrarum, et facit ista maria nota nobis, quae navigiis frequentantur. Proinde, a mari usque ad mare, a quolibet fine terrae, usque ad quemlibet finem dominaturum dixit, cuius nomen et potestas toto orbe fuerant praedicanda, multumque valitura. Quod ne aliter posset intellegi, a mari usque ad mare; continuo subiecit, et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Quod ergo ait, usque ad terminos orbis terrae; hoc ante dixerat, a mari usque ad mare. Quod vero nunc ait, a flumine; evidenter expressit inde voluisse Christum potestatem suam iam commendare, unde et discipulos coepit eligere; a flumine scilicet Iordane, ubi super baptizatum Dominum cum descenderet Spiritus sanctus, sonuit vox de coelo: Hic est Filius meus dilectus. Hinc ergo doctrina eius incipiens et magisterii coelestis auctoritas, dilatatur usque ad terminos orbis terrae, cum praedicatur Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus; et tunc veniet finis.
Catholica Ecclesia toto orbe diffunditur.
12. (v 9.] Coram illo procident Aethiopes, et inimici eius terram lingent. Per Aethiopes, a parte totum, omnes gentes significavit; eam eligens gentem, quam potissimum nominaret, quae in finibus terrae est. Coram illo procident, dictum est, adorabunt eum. Et quia schismata futura erant per diversa terrarum loca, quae inviderent Ecclesiae catholicae toto terrarum orbe diffusae; eadem porro schismata per hominum nomina se fuerant divisura, et, homines amando quibus auctoribus scissa sunt, gloriae Christi, quae per omnes terras est, inimicatura: ideo cum dixisset: Coram illo decident Aethiopes; adiunxit, et inimici eius terram lingent; id est, homines amabunt, ut invideant gloriae Christi, cui dictum est: Exaltare super coelos, Deus, et super omnem terram gloria tua. Homo quippe audire meruit: Terra es, et in terram ibis. Hanc terram lingendo, id est, talium auctoritate vaniloqua delectati, eos amando, et in suavissimos habendo, contradicunt divinis eloquiis, quibus catholica Ecclesia praenuntiata est, non in aliqua parte terrarum futura, sicut quaelibet schismata; sed in universo mundo fructificando atque crescendo, usque ad ipsos Aethiopes, extremos videlicet et teterrimos hominum, perventura.
De Christo hominum liberatore.
1. 13. (vv 10.11.] Reges Tharsis et insulae munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei. Hoc iam non expositorem, sed contemplatorem desiderat; imo non solum laetantium fidelium, sed etiam infidelium gementium infertur aspectibus: nisi fortasse quaerendum est quid dictum sit, dona adducent. Ea quippe adduci solent, quae ambulare possunt. Numquidnam ergo de immolandis victimis dici potuit? Absit ut talis oriatur in diebus eius iustitia. Sed ista dona quae adducenda praedicta sunt, homines mihi videntur significare, quos in societatem Ecclesiae Christi regum adducit auctoritas; quamvis reges etiam persequentes dona adduxerint, non scientes quid facerent sanctos martyres immolando.
2. 14. (v 12.] Cum vero exponeret causas cur ei tantus honor deferretur a regibus, eique serviretur ab omnibus gentibus: Quia liberavit, inquit, egenum a potente, et pauperem cui non erat adiutor. Iste egenus et pauper, populus est credentium in eum. In hoc populo sunt etiam reges adorantes eum. Non enim egeni esse dedignantur et pauperes, id est humiliter peccata confitentes, et egentes gloria et gratia Dei, ut eos rex ille, filius Regis, liberet a potente. Idem quippe est potens, ille qui superius calumniator est dictus: quem potentem ad homines sibi subdendos et in captivitate retinendos non virtus eius fecit, sed humana peccata. Idem ipse et fortis est dictus; ideo et hic potens. Sed qui humilavit calumniatorem,
et intravit in domum fortis, ut eo alligato vasa eius diriperet, hic liberavit egenum a potente, et pauperem cui non erat adiutor. Non enim hoc efficere potuit vel cuiusquam virtus, vel quisquam homo iustus, vel aliquis Angelus. Cum ergo nullus esset adiutor, ipse adveniens salvos fecit eos.
Gratia nos sanat et sanctificat.
15. (v 13.] Occurrebat autem: Si propter peccata homo tenebatur a diabolo, numquidnam Christo qui eruit egenum a potente, peccata placuerunt? Absit: sed: Parcet ipse inopi et pauperi; id est, peccata dimittet humili, et non de suis meritis confidenti, aut de sua virtute salutem speranti, sed indigenti gratia Salvatoris sui. Cum autem addidit: Et animas pauperum salvas faciet, utrumque adiutorium gratiae commendavit; et quod est in remissionem peccatorum, cum ait: Parcet pauperi et inopi; et quod est in participatione iustitiae, cum addidit: Et animas pauperum salvas faciet. Nemo enim sibi est idoneus ad salutem, quae salus est perfecta iustitia, nisi Dei adiuvet gratia; quia plenitudo Legis non est nisi caritas, quae non a nobis existit in nobis, sed diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
A peccati servitute redempti, iustitia sumus induti.
16. (v 14.] Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Quae sunt istae usurae, nisi peccata, quae etiam debita nominantur ? Usuras autem appellatas puto, quia plus mali invenitur in suppliciis, quam commissum est in peccatis. Nam, verbi gratia, cum homicida corpus tantum hominis perimat, animae autem nocere nihil possit; ipsius et anima et corpus perditur in gehenna. Propter huiusmodi contemptores praesentis praecepti, et irrisores futuri supplicii dictum est: Ego veniens, cum usuris exigerem. Ab his usuris redimuntur animae pauperum, sanguine illo qui fusus est in remissionem peccatorum. Redimet ergo ab usuris, remittendo peccata, quae debebant ampliora supplicia: redimet autem ab iniquitate, adiuvando per gratiam etiam ad faciendam iustitiam. Eadem itaque duo repetita sunt quae supra dicta erant. Quod enim supra est: Parcet inopi et pauperi, hoc intellegitur: Ex usuris: quod vero ibi dicit: Et animas pauperum salvas faciet ; hoc dictum videtur: Ex iniquitate: ut redimet ad utrumque subaudiatur. Nam parcendo redimet ab usuris; salvos autem faciendo redimet ab iniquitate. Ita, cum parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet; sic ex usuris et iniquitate redimet animas eorum. Et honorabile nomen eius coram ipsis. Dant enim honorem nomini eius pro tantis beneficiis, qui respondent dignum et iustum esse gratias agere Domino Deo suo. Vel quod habent codices aliqui: Et honorabile nomen eorum coram ipso: quia etsi videntur huic saeculo contemptibiles Christiani, nomen eorum coram ipso est honorabile, qui eis illud dedit, iam non memor nominum illorum per labia sua, quibus antea vocabantur, cum essent Gentilium superstitionibus obligati, vel suorum malorum meritorum signati vocabulis, antequam essent christiani: quod nomen honorabile est coram ipso, etsi contemptibile videtur inimicis.
Sapientes mundi in Christum credituros praedicitur.
17. (v 15.] Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae. Non diceretur: Et vivet, (de quo enim non posset dici hoc quantulocumque spatio temporis vivente in hac terra?) nisi illa vita commendaretur, in qua iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Atque ideo et vivet qui contemptus est moriens: quoniam sicut alius propheta dicit: Tolletur de terra vita eius. Sed quid est, et dabitur ei de auro Arabiae? Nam quod inde aurum etiam ille Salomon accepit, in hoc psalmo figurate transiectum est in alium verum Salomonem, id est verum pacificum: non enim ille dominatus est a flumine usque ad terminos orbis terrae.
Sic ergo prophetatum est, etiam sapientes huius mundi in Christo fuisse credituros. Per Arabiam autem Gentes intellegimus: per aurum sapientiam, quae ita excellit inter omnes doctrinas, ut aurum inter metalla; unde scriptum est: Accipite prudentiam sicut argentum, et sapientiam sicut aurum probatum. Et orabunt de ipso semper. Quod habet graecus,, aliqui interpretati sunt, de ipso; aliqui, pro ipso, vel pro eo. Quid est autem, de ipso, nisi forte quod oramus dicentes: Adveniat regnum tuum ? Christi namque adventus praesentabit fidelibus regnum Dei. Pro eo vero quomodo intellegatur, angustum est; nisi quia cum oratur pro Ecclesia, pro ipso oratur, quia corpus est eius. De Christo quippe et Ecclesia praemissum est sacramentum magnum: Erunt duo in carne una. Iam vero quod sequitur: Tota die, id est toto tempore, benedicent ei, satis apertum est.
In divinis Scripturis firmamentum habemus veritatis. Caelorum aeterna dona sperantes felicitatem spernunt temporalem.
18. (v 16.] Et erit firmamentum in terra, in summis montium. Omnes enim promissiones Dei in illo Etiam, id est, in illo firmatae sunt; quia in illo impletum est quidquid pro salute nostra prophetatum est. Nam summa montium, Scripturarum divinarum auctores, id est, per quos ministratae sunt, intellegere convenit; in quibus utique ipse est firmamentum, quoniam ad illum omnia quae divinitus scripta sunt, referuntur. Hoc autem in terra esse voluit, quia propter eos qui in terra sunt, illa conscripta sunt: unde et ipse in terram venit, ut ea cuncta firmaret, id est, in se monstraret impleri. Oportebat enim, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in Lege et prophetis et psalmis de me ; id est, in summis montium. Sic enim venit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium ; quod hic ait, in summis montium. Superextolletur super Libanum fructus eius. Libanum solemus accipere veluti huius saeculi dignitatem; quoniam mons est Libanus excelsas arbores habens, et nomen ipsum interpretatur Candidatio. Quid enim mirum, si super huius saeculi praeclarum omne fastigium fructus superextollitur Christi, cuius fructus dilectores omnia saecularia culmina contempserunt? Si autem in bono accipimus Libanum, propter cedros Libani quas plantavit ; quis alius fructus intellegendus est, qui super hunc Libanum extollitur, nisi de quo Apostolus dicit de caritate sua locuturus: Adhuc supereminentem viam vobis demonstro ? Haec enim et in primo proponitur munerum divinorum, ubi ait. Fructus autem spiritus est caritas; atque inde caetera utique consequentia contexuntur. Et florebunt de civitate sicut fenum terrae. Quoniam ambigue posita est civitas, nec adiunctum est eius, aut Dei; non enim dictum est, de civitate eius, vel de civitate Dei, sed tantum de civitate; in bono intellegitur, ut de civitate Dei, hoc est, de Ecclesia floreant sicut fenum; sed fenum fructiferum, sicuti est frumenti: nam et hoc fenum appellatur in sancta Scriptura; sicut in Genesi iussum est producere terram omne lignum et omne fenum, nec adiunctum est, omne frumentum; quod procul dubio non praeteriretur nisi feni nomine etiam hoc intellegeretur; et in multis aliis Scripturarum locis hoc invenitur. Si autem sic accipiendum est: Et florebunt sicut fenum terrae, quemadmodum dictum est: Omnis caro fenum, et claritas hominis sicut flos feni; profecto et civitas illa intellegenda est, quae saeculi huius societatem significat: non enim frustra primus Cain condidit civitatem. Exaltato itaque fructu Christi super Libanum, id est super arbores diuturnas et ligna imputribilia, quia ille fructus aeternus est; omnis claritas hominis secundum temporalem saeculi celsitudinem feno comparatur, quoniam a credentibus et vitam aeternam iam sperantibus spernitur felicitas temporalis, ut impleatur quod scriptum est. Omnis caro fenum, et omnis claritas carnis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit. Verbum autem Domini manet in aeternum. Ibi est fructus eius exaltatus super Libanum. Semper enim caro fenum fuit, et claritas carnis ut flos feni: sed quia non demonstrabatur quae fuerat eligenda et praeponenda felicitas, flos feni pro magno habebatur; nec solum minime contemnebatur, sed etiam maxime appetebatur. Quasi ergo tunc ita esse coeperit, quando aversum est atque contemptum quidquid florebat in saeculo, ita dictum est: Superextolletur super Libanum fructus eius, et florebunt de civitate sicut fenum terrae: id est, diffamabitur super omnia quod in aeternum promittitur, et comparabitur feno terrae quidquid pro magno habetur in saeculo.
Omnes tribus in Christo benedictae.
19. (v 17.] Sit ergo nomen eius benedictum in saecula: ante solem permanet nomen eius. Per solem tempora significata sunt: ergo in aeternum permanet nomen eius; aeternum enim antecedit tempora, nec clauditur tempore. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae. In ipso quippe impletur quod promissum est Abrahae. Non enim dicit: In seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Abrahae autem dicitur: In semine tuo benedicentur omnes tribus terrae. Neque filii carnis, sed filii promissionis deputantur in semine. Omnes gentes magnificabunt eum. Tamquam exponendo repetitum est quod supra dictum est. Quia enim benedicentur in eo, magnificabunt eum: non ipsi faciendo ut magnus sit, qui per seipsum magnus est; sed laudando et magnum fatendo. Sic enim magnificamus Deum; sic etiam dicimus: Sanctificetur nomen tuum : quod semper utique sanctum est.
20. (v 18.] Benedictus Dominus, Deus Israel, qui facit mirabilia solus. Consideratis omnibus supra dictis eructatur hymnus, et benedicitur Dominus Deus Israel. Impletur enim quod ad illam sterilem dictum est, Et qui eruit te, ipse Dominus, Deus Israel, universae terrae vocabitur. Ipse facit mirabilia solus: quoniam quicumque faciunt, ipse in eis operatur, qui facit mirabilia solus.
21. (v 19] Et benedictum nomen gloriae eius in aeternum, et in saeculum saeculi. Quid aliud latini interpretes dicerent, qui non possent dicere, in aeternum, et in aeternum aeterni? Quasi , quod forte commodius diceretur, in saeculum, et in saeculum saeculi; ut in saeculum intellegeretur, quantum hoc saeculum durat; in saeculum autem saeculi, quod post huius finem futurum promittitur. Et replebitur gloria eius omnis terra: fiat, fiat. Iussisti, Domine, ita fit; ita fit, donec illud quod coepit a flumine, perveniat omnino usque ad terminos orbis terrae.
Aug. in Psalmos enar. 70