Aug. in Psalmos enar. 74
74
(Ps 74)
Quaelibet Dei promissio certa est et inconcussa.
1. (v 1.] Psalmus iste tumori superbiae medicinam humilitatis apportat, humiles autem consolatur in spe: hoc agens, ut ne quisquam superbe de se praesumat, ne quisquam humilis de Domino desperet. Est enim promissio Dei rata, certa, fixa et inconcussa, fidelis et omni dubitatione carens, quae consolatur afflictos. Tota enim vita humana super terram, sicut scriptum est, tentatio est. Nec quasi prospera eligenda est, et sola adversa devitanda: sed utraque cavenda est; illa ne corrumpat, ista ne frangat; ut unicuique hominum, in quocumque statu rerum in hac vita egerit, non sit refugium nisi Deus, nec ullum gaudium nisi in promissis eius. Vita enim haec qualibet redundans felicitate multos fallit; Deus neminem. Quia ergo omni homini converso ad Deum mutatur delectatio, mutantur deliciae (non enim subtrahuntur, sed mutantur): omnes autem deliciae nostrae in hac vita, nondum sunt in re; sed ipsa spes tam certa est, ut omnibus huius saeculi deliciis praeponenda sit, sicut scriptum est: Delectare in Domino. Et ne putares te iam habere quod promittit, subiecit statim: Et dabit tibi petitiones cordis tui. Si ergo nondum habes petitiones cordis tui, unde delectaris in Domino, nisi quia tenes certum promissorem, qui se effecit promittendo debitorem? Huius igitur deprecationis ut permaneat nobiscum spes nostra, et introducamur in id quod promisit Deus, loquitur titulus huius psalmi: In finem ne corrumpas. Quid est, ne corrumpas? Quod promisisti, exhibe. Sed quando? In finem. Illuc ergo mentis oculus dirigatur; in finem: omnia quae in via occurrerint, transeantur, ut perveniatur in finem. Exsultent superbi de praesenti felicitate; tumeant honoribus, fulgeant auro, redundent familiis, obsequiis clientium constipentur: praetereunt ista; transeunt tamquam umbra. Cum ille finis venerit, ubi omnes qui modo in Domino sperant gaudeant, tunc illis veniet sine fine tristitia. Quando acceperint humiles quod irrident superbi, tunc superborum typhus convertetur in luctum. Tunc erit illa vox quam in libro Sapientiae novimus: dicent enim tunc videntes gloriam sanctorum, qui cum hic humilarentur, toleraverunt; qui cum hic sublimarentur, non annuerunt; tunc ergo illi dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. Ubi etiam dicunt: Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tamquam umbra. Quia de corruptibilibus praesumpserunt, spes eorum corrumpetur; nostra vero spes tunc erit res. Promissio enim Dei ut maneat integra et firma et certa erga nos, diximus ex corde fidei: In finem, ne corrumpas. Noli ergo timere ne promissiones Dei corrumpat aliquis potentium. Ipse non corrumpit, quia verax est; potentiorem non habet a quo eius promissio corrumpatur: certi ergo simus de promissis Dei; et cantemus iam, unde incipit Psalmus.
Deus humila respicit et alta a longe cognoscit.
2. (v 2.] Confitebimur tibi, Deus, confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Noli antequam confitearis invocare; confitere, et invoca. Illum quippe quem invocas, in te vocas. Quid est enim invocare, nisi in teipsum vocare? Si invocatur a te, id est, si vocatur in te, ad quem accedit? Ad superbum non accedit. Certe altus est; non eum attingit elatus. Omnia sublimia ut contingamus, attollimus nos; et si attingere non possumus, machinamenta aliqua vel scalas quaerimus, ut sublimati sublimia contingamus: contra Deus; et altus est, et ab Augustinus Hipponensis - In Psalmum 74 enarratio humilibus contingitur. Scriptum est: Prope est Dominus his qui obtriverunt cor : tritura cordis, pietas, humilitas. Qui se conterit, irascitur sibi: se habeat iratum, ut illum habeat propitium; se habeat iudicem, ut illum habeat defensorem. Ergo invocatus Deus venit. Ad quem venit? Ad superbum non venit. Audi aliud testimonium: Excelsus Dominus, et humila respicit; excelsa autem a longe cognoscit. Excelsus Dominus, et humila respicit, non a longe; excelsa autem a longe cognoscit. Et ne forte cum dictum esset quia humila respicit, superbi de impunitate gauderent, quasi eos superbientes non agnoscat qui in excelsis habitat; territi sunt et dictum est eis: Videt vos, et cognoscit vos, sed a longe. Hos facit beatos quibus propinquat: vos autem, inquit, o superbi, o excelsi, non eritis impuniti, quia cognoscit; non eritis beati, quia a longe cognoscit. Videte ergo quid agatis; quia si agnoscit, non ignoscit. Melius ergo ignoscit, quam agnoscit. Quid est enim ipsum ignoscere, nisi non noscere? Quid est non noscere? Non animadvertere: nam et vindicantis solet dici animadversio. Audi orantem ut ignoscat: Averte faciem tuam a peccatis meis. Quid igitur facies, si averterit faciem suam a te? Molestum est, et timendum ne deserat te. Rursus si faciem non avertit, animadvertit. Novit hoc Deus, potest hoc Deus, et avertere faciem a peccante, et non avertere a confitente. Itaque alibi ei dicitur: Averte faciem tuam a peccatis meis; et alibi ei dicitur: Ne avertas faciem tuam a me. Ibi: A peccatis meis averte; hic autem: A me noli avertere. Confitere ergo, et invoca: confitendo enim mundas templum quo veniat invocatus. Confitere, et invoca. Avertat faciem a peccatis tuis; non avertat a te: avertat faciem ab eo quod tu fecisti; non avertat ab eo quod ipse fecit. Te enim hominem ipse fecit; peccata tua ipse fecisti. Confitere ergo, et invoca; dic: Confitebimur tibi, Deus: confitebimur tibi.
Confessio tua nihili Deum docet, sed te mundat. Sententias repetere modus est loquendi sacrorum auctorum.
3. Ipsa repetitio, confirmatio est, ne te confessum esse poeniteat. Non enim alicui crudeli confessus es; non ultori, non insultatori: confitere securus. Audi aliam vocem psalmi adhortantem: Confitemini Domino, quoniam bonus est. Quid est, quoniam bonus est? Quid timetis confiteri? bonus est; ignoscit confitenti. Time confiteri iudici homini, ne forte confessum puniat; Deo noli: fac confitendo propitium, quem negando non facis nescium. Confitebimur tibi, Deus; confitebimur, et securi iam invocabimus nomen tuum. Exhausimus corda nostra confessione; terruisti, mundasti. Confessio nos humiles facit, propinqua humilibus, qui recedis ab excelsis. Firmamentum autem esse sententiae in repetitione, multis Scripturarum locis docemur. Inde est quod Dominus ait: Amen amen. Inde in aliquibus psalmis: Fiat, fiat : ad significationem rei sufficeret unum fiat; ad significationem firmitatis accessit alterum fiat. Rex Aegypti Pharao, nostis quod cum ibi iam esset Ioseph propter pudicitiae amorem inclusus in carcere, vidit somnium idem Pharao notum omnibus nobis: a septem macris consumptas esse septem boves pingues; et rursus, a septem spicis exilibus consumptas esse septem fecundas. Et quid est interpretatus Ioseph? Si meministis, non duo sunt ista somnia, sed visum unum. Una est, inquit, interpretatio eorum: sed quod rursus vidisti, ait, ad confirmationem valet. Haec dixi ut non putetis repetitionem in verbis sanctae linguae, quasi loquacitatis esse appetitum. Saepe ibi repetitio firmamenti habet vim. Paratum cor meum, Deus, inquit; paratum cor meum. Alio loco dicit: Sustine Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum. Innumerabilia talia sunt per omnes Scripturas. His sufficit commendasse nos vobis loquendi genus, quod observetis in omnibus similibus: modo ad rem advertite. Confitebimur tibi, inquit, et invocabimus. Dixi quare ante invocationem praecedit confessio: quia quem invocas, invitas. Venire autem non vult invocatus, si tu fueris elatus: elatus si fueris, confiteri non poteris; nec ea negas Deo quae nescit. Itaque confessio tua non illum docet, sed te mundat.
Christus caput et corpus est.
4. Et iam confessus est, invocavit: imo confessi sunt, invocaverunt; et dicitur ex persona unius: Enarrabo omnia mirabilia tua. Confessus exinanivit se malis, invocans implevit se bonis, enarrans eructavit quo se implevit. Et videte, fratres; cum confiterentur multi erant: Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Multa enim sunt corda confitentium, unum credentium. Quare multa sunt corda confitentium, unum credentium? Diversa enim peccata homines confitentur; unam fidem credunt. Iam ergo cum coeperit Christus habitare in interiore homine per fidem, coeperitque invocatus possidere confessum; fit totus Christus, caput, et corpus, et ex multis unus. Audite iam verba Christi. Nam quasi non eius verba videbantur: Confitebimur tibi, Deus; confitebimur tibi, et invocabimus nomen tuum. Iam incipit ex persona capitis sermo. Sive autem caput loquatur, sive membra loquantur, Christus loquitur: loquitur ex persona capitis, loquitur ex persona corporis. Sed quid dictum est? Erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est; ego, inquit, dico, in Christo et in Ecclesia. Et ipse in Evangelio: Igitur iam non duo, sed una caro. Nam ut noveritis has duas quodammodo esse personas, et rursus unam copulatione coniugii, tamquam unus loquitur apud Isaiam, et dicit: Sicut sponso alligavit mihi mitram, et sicut sponsam induit me ornamento. Sponsum se dixit ex capite, sponsam ex corpore. Loquitur ergo unus; audiamus eum, et in eo nos quoque loquamur: simus membra eius, ut haec vox et nostra esse possit. Enarrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Evangelizat Christus seipsum, evangelizat se etiam in membris suis iam existentibus, ut et alios adducat, et accedant qui non erant, et copulentur membris eius, per quae membra eius praedicatum est Evangelium; et fiat unum corpus sub uno capite, in uno spiritu, in una vita.
Christus, Dei et hominis filius, iudex venturus est.
5. (v 3.] Et quid ait? Cum accepero, inquit, tempus ego iustitias iudicabo. Quando iudicabit iustitias? Cum acceperit tempus. Nondum est ipsum tempus. Gratias misericordiae eius: prius praedicat iustitias, et sic iudicat iustitias. Nam si ante vellet iudicare quam praedicare, quis inveniretur liberandus? quis absolvendus occurreret? Modo ergo praedicationis tempus est: Narrabo, inquit, omnia mirabilia tua. Audi narrantem, audi praedicantem; nam si contempseris: Cum accepero tempus, inquit, ego iustitias iudicabo. Dono, inquit, nunc peccata confitenti; non parcam postea contemnenti. Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine, dicitur in psalmo. Misericordiam et iudicium: modo misericordiam, postea iudicium; in qua misericordia peccata donantur, in quo iudicio peccata puniuntur. Vis non timere peccatorum punitorem? Ama donatorem; noli respuere, noli te extollere, noli dicere: Non habeo quod mihi donet; audi enim quod sequitur: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo. Accepit tempus Christus? accepit tempus Filius Dei? Filius Dei non accepit tempus; sed Filius hominis accepit tempus. Idem ipse autem et Filius Dei per quem facti sumus, et Filius hominis per quem refecti sumus. Homine assumpto, ipse non assumptus; homine mutato in melius, nullo modo ipse in deterius commutatus, non destitit esse quod erat, sed accepit quod non erat. Quid erat? Cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo: Apostoli verba sunt. Et quid accepit? Sed semetipsum exinanivit. formam servi accipiens. Sicut formam servi accepit, ita et tempus accepit. Demutatus est ergo? deminutus est? exilior redditus? in defectum lapsus? Absit. Quid ergo semetipsum exinanivit, formam servi accipiens? Exinanisse se dictus est accipiendo inferiorem, non degenerando ab aequali. Ergo, fratres, quid est hoc: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo? Accepit tempus ut Filius hominis; gubernat tempora ut Filius Dei. Audi quia ut Filius hominis accepit tempus iudicandi. Dicit in Evangelio: Dedit ei potestatem iudicii faciendi, quoniam Filius hominis est. Secundum quod Filius Dei, nunquam accepit potestatem iudicandi; quia nunquam caruit potestate iudicandi: secundum quod Filius hominis, accepit tempus sicut nascendi et patiendi, sicut moriendi et resurgendi et ascendendi, ita veniendi et iudicandi. Dicit in illo ista et corpus eius; non enim sine illis iudicabit: dicit quippe in Evangelio: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Ergo totus Christus dicit, id est caput et corpus in sanctis: Cum accepero tempus, ego iustitias iudicabo.
Ecclesiae columnae, Apostoli, Domini resurrectione firmati.
6. (v 4.] Modo autem quid? Defluxit terra. Si defluxit terra, unde defluxit nisi peccatis? Ideo et delicta dicuntur. Delinquere est, tamquam de liquido quodam defluere a stabilitate firmamenti virtutis atque iustitiae. Cupiditate enim inferiorum quisque peccat: sicut roboratur caritate superiorum, sic deficit, et quasi liquescit cupiditate inferiorum. Hunc fluxum rerum in peccatis hominum attendens donator misericors, donator peccatorum, nondum exactor suppliciorum, attendit et ait: Defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea. Ipsa utique terra defluxit in habitantibus se. Expositio est consequens, non additio. Tamquam si diceres: Quomodo defluxit terra? subtracta sunt fundamenta, et aliquid in ea hiatu quodam demersum est? Quod dico terram, omnes inhabitantes in ea. Inveni, inquit, terram peccatricem; et quid feci? Ego confirmavi columnas eius. Quas columnas confirmavit? Columnas Apostolos dicit: sic apostolus Paulus de coapostolis suis: Qui videbantur, inquit, columnae esse. Et quid essent illae columnae, nisi ab illo firmarentur? quia quodam terrae motu etiam ipsae columnae nutaverunt; in passione Domini omnes Apostoli desperaverunt. Ergo columnae illae quae passione Domini nutaverunt, resurrectione firmatae sunt. Clamavit initium aedificii per columnas suas, et in eis omnibus columnis architectus ipse clamavit. Columna enim una erat ex illis Paulus apostolus, cum diceret: An vultis experimentum accipere eius, qui in me loquitur Christus? Ergo: Ego, inquit, confirmavi columnas eius: resurrexi; ostendi mortem non esse metuendam, ostendi timentibus nec ipsum corpus perire in morientibus. Terruerunt eos vulnera; firmaverunt cicatrices. Posset Dominus Iesus Christus sine ulla cicatrice resurgere: quid enim illi potestati magnum erat, ad tantam integritatem compagem corporis revocare, ut nullum omnino vestigium praeteriti vulneris appareret? Habebat potestatem unde illud etiam sine cicatrice sanaret; sed habere voluit unde nutantes columnas firmaret.
Ne defenderis, accusa potius peccata tua.
7. (v 5.] Audivimus iam, fratres, quod quotidie non tacetur; audiamus quid clamaverit per columnas has. Tempus audiendi est propter terrorem illum: Ego iustitias iudicabo, cum accepero tempus. Ille accepturus est tempus iustitias iudicandi; vos iam nunc habetis tempus iustitias faciendi. Si taceret, non haberetis quid facere; sed confirmatis columnis clamat. Quid clamat? Dixi iniquis: Nolite inique facere. Clamat, fratres mei; certe clamatis, delectat vos, audite clamantem. Per ipsum obsecro, terreat vos ista vox: non tam nos vestrae istae voces delectare debent, quam vos istae terrere. Dixi iniquis: Nolite inique facere. Sed iam fecerunt, et rei sunt; iam defluxit terra, et omnes inhabitantes in ea. Compuncti sunt corde qui Christum crucifixerunt; agnoverunt peccatum suum, didicerunt aliquid ab Apostolis, ne desperarent de indulgentia praedicatoris. Medicus enim venerat, et ideo non ad sanos venerat: Non est, inquit, opus sanis medicus, sed male habentibus; non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Ergo: Dixi iniquis: Nolite inique facere. Non audierunt.
Olim enim nobis dictum est; non audivimus, lapsi sumus, mortales facti, mortales geniti: defluxit terra. Audiant vel modo, ut surgant, medicum qui venit ad languidum: quem noluerunt audire sani, ut non caderent; audiant iacentes, ut surgant. Dixi iniquis: Nolite inique facere. Quid agimus: Iam fecimus. Et delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum. Quid est hoc? Si fecistis iniquitatem per cupiditatem, nolite eam defendere per elationem: confitemini, si fecistis. Qui enim non confitetur, et iniquus est, exaltat cornu. Dixi iniquis: Nolite inique facere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu vestrum. Exaltabitur in vobis cornu Christi, si non exaltetur cornu vestrum. Cornu vestrum de iniquitate est; cornu Christi de maiestate.
Impie Deus iniustitiae arguitur.
8. (vv 6-8.] Nolite ergo efferri: ne loquamini adversus Deum iniquitatem. Audite iam voces multorum; audiat unusquisque, et pungatur. Quid solent homines dicere? Vere iudicat Deus de rebus humanis? et est illud iudicium Dei? aut vero curat quid agatur in terra? Tam multi iniqui redundant felicitatibus; innocentes premuntur laboribus! Sed illi accidit nescio quid mali, castigante Deo et admonente, et novit conscientiam suam; novit pro merito peccatorum suorum aliquid se perpeti posse: unde argumentatur adversus Deum? Quia non potest dicere: Iustus sum; quid putamus eum dicere? Sunt peiores iniqui, et tamen ista non patiuntur. Haec est iniquitas quam loquuntur homines adversus Deum. Videte autem quam iniquum sit: dum se vult iustum videri, illum facit iniustum. Qui enim dicit: Inique patior quod patior; illum iniquum facit cuius iudicio patitur, se autem iustum qui inique patitur. Rogo vos, fratres mei, aequum est hoc, ut Deus credatur iniustus, tu iustus? Cum autem haec dicis, loqueris ad versus Deum iniquitatem.
Deus ubique praesens.
9. Quid dicit in alio psalmo? Haec fecisti: numeratis quibusdam peccatis. Haec, inquit, fecisti, et tacui. Quid est, tacui? Nunquam tacet praecepto, sed interim tacet supplicio; quiescit a vindicta, non profert in damnatum sententiam. Sed hoc ille dicit: Feci illa et illa, et non vindicavit Deus; ecce sanus sum, nihil mali contigit mihi. Haec fecisti, et tacui: suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Quid est, quod ero tibi similis? Quia tu iniquus es, et me iniquum putasti; tamquam approbatorem facinorum tuorum, non adversatorem, non ultorem. Et quid postea tibi dicit? Arguam te, et constituam te ante faciem tuam. Quid est hoc? Quia modo peccando post terga te ponis, non te vides, non te inspicis; ego te ponam ante te, et faciam tibi supplicium de te. Sic et hic. Ne loquamini adversus Deum iniquitatem. Attendite. Multi autem loquuntur istam iniquitatem; sed non audent palam, ne blasphemi exhorreantur ab hominibus piis: in corde suo ista rodunt, intus tali nefario cibo pascuntur; delectat eos loqui adversus Deum, et si non erumpunt lingua, corde non tacent. Unde in alio psalmo dicitur: Dixit stultus in corde suo: Non est Deus. Dixit stultus; sed homines timuit: noluit dicere ubi audirent homines; et ibi dixit, ubi audiret ipse de quo dixit. Propterea et hic in isto psalmo, carissimi, intendite, quoniam hoc quod dixit: Nolite loqui adversus Deum iniquitatem, vidit multos hoc in corde agere, et adiunxit: Quoniam neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus iudex est. Iniquitatum tuarum iudex Deus est. Si Deus est, ubique praesens est. Quo te auferes ab oculis Dei, ut in parte aliqua loquaris quod ille non audiat? Si ab oriente iudicat Deus, secede in occidentem, et dic quidquid vis adversus Deum; si ab occidente, vade in orientem, et ibi loquere; si a desertis montium iudicat, vade in medium populorum, ubi tibi submurmures. De nullo loco iudicat, qui ubique secretus est, ubique publicus; quem nulli licet ut est cognoscere, et quem nemo permittitur ignorare. Vide quid agas. Loqueris adversus Deum iniquitatem. Spiritus Domini replevit orbem terrarum (alia Scriptura dicit hoc); et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis: propter hoc qui loquitur iniqua, non potest latere. Noli ergo cogitare Deum in locis; ille tecum est talis, qualis fueris. Quid est talis, qualis fueris? Bonus, si bonus fueris; et malus tibi videbitur, si malus fueris: sed opitulator si bonus fueris; ultor si malus fueris. Ibi habes iudicem in secreto tuo. Volens facere aliquid mali, de publico recipis te in domum tuam, ubi nemo inimicorum videat; de locis domus tuae promptis et in faciem constitutis, removes te in cubiculum; times et in cubiculo aliunde conscium, secedis in cor tuum, ibi meditaris: ille corde tuo interior est. Quocumque ergo fugeris, ibi est. Teipsum quo fugies? Nonne quocumque fugeris, te sequeris? Quando autem et teipso interior est, non est quo fugias a Deo irato, nisi ad Deum placatum: prorsus non est quo fugias. Vis fugere ab ipso? Fuge ad ipsum. Ergo ne loquamini adversus Deum iniquitatem, nec illic ubi loquimini. Iniquitatem, inquit, meditatus est in cubili suo. Quid meditatus est in cubili suo? Cubile cor eius, dicens: Sacrificate sacrificium iustitiae, et sperate in Domino. Sed supra dixit. Dicite in cordibus vestris, et in cubilibus vestris compungimini. Quot habes ibi punctiones facinorum, tot habe illic compunctiones confessionum. Ubi ergo loqueris adversus Deum iniquitatem, ibi te iudicat: non iudicium differt, sed poenam. Iam iudicat, iam novit, iam videt: poena restat; cum fuerit praesentata, habebis et poenam, cum apparuerit facies illius hominis qui hic irrisus est, qui iudicatus, qui crucifixus, qui sub iudice stetit; cum apparuerit iudicans in praesentia sua, tunc habebis poenam, si te non correxeris. Quid ergo modo faciemus? Praeveniamus faciem eius,
Praeveni in confessione: veniet mitis quem feceras iratum. Neque a desertis montium; quoniam Deus iudex est: non ab oriente, non ab occidente, non a desertis montium. Quare? Quoniam Deus iudex est. Si in aliquo loco esset, non esset Deus: quia vero Deus iudex est, non homo, noli illum exspectare de locis. Locus eius tu eris, si bonus, si confessus invocaveris eum.
De pharisaeo et publicano.
10. Hunc humilat, et hunc exaltat. Quem humilat, quem exaltat iudex ille? Attendite duos illos in templo, et videtis quem humilat, et quem exaltat. "Ascenderunt in templo orare," ait; "unus Pharisaeus, et alter Publicanus." Pharisaeus dicebat: "Gratias tibi ago, quia non sum sicut caeteri homines, iniusti, raptores, adulteri, sicut et hic Publicanus: ieiuno bis in sabbato; decimas do omnium quae possideo." Ad medicum ascenderat, et membra sana ostendebat; vulnera tegebat. Quid ergo ille qui melius noverat unde sanaretur? Publicanus autem de longinquo stabat, et percutiebat pectus suum. Videtis eum de longinquo stantem: illi propinquabat quem invocabat. Et percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Amen dico vobis; descendit iustificatus Publicanus ille, magis quam Pharisaeus ille: quia omnis qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur. Expositus est versus psalmi huius. Deus iudex quid facit? Hunc humilat, et hunc exaltat; humilat superbum, exaltat humilem.
Deus forma humana circumscriptum ne cogitaveritis.
11. (v 9.] Quia calix in manu Domini vini meri plenus est mixto. Merito. Et inclinavit ex hoc in hunc; verumtamen faex eius non est exinanita: bibent omnes peccatores terrae. Renovamini paululum; obscurum aliquid est: sed, quomodo audivimus Evangelii lectionem recentissimam: Petite, et dabitur vobis; quaerite et invenietis, pulsate, et aperietur vobis. Sed dicis: Quo pulso, ut aperiatur mihi? Neque ab oriente, neque ab occidente, neque a desertis montium; quoniam Deus iudex est. Si praesens est hic atque illic, et absens nusquam, ubi stas, ibi pulsa; ibi tantum sta, quia stando pulsatur. Quid ergo est hoc? Prima quaestio ista occurrit: Vini meri plenus est mixto: quomodo meri, si mixto? Caeterum: Calix in manu Domini, cum dicit, eruditis in Ecclesia Christi loquor, non utique veluti forma humana circumscriptum Deum debetis vobis in corde pingere, ne clausis templis simulacra in cordibus fabricetis. Calix ergo iste aliquid significat. Inveniemus hoc. In manu autem Domini, est in potestate Domini: manus enim Dei potestas Dei commendata est. Nam et de hominibus plerumque dicitur: In manu hoc habet; hoc est, in potestate habet, cum vult facit. Vini meri plenus est mixto. Consequenter ipse exposuit: Inclinavit, inquit, ex hoc in hunc; verumtamen faex eius non est exinanita. Ecce unde mixto vino plenus erat. Non ergo vos terreat, quia et merum et mixtum: merum propter sinceritatem, mixtum propter faecem. Quid ergo ibi vinum, et quid faex? Et quid est: Inclinavit ex hoc in hunc, ita ut faex eius non esset exinanita?
Iudaeorum et paganorum pars in opere salvifico. In V.T. Novum absconditur.
12. Unde venerit ad hoc, recordamini: Hunc humilat, et hunc exaltat. Quod figuratum est nobis in Evangelio per duos homines, Pharisaeum et Publicanum, hoc latius accipientes, intellegamus duos populos, Iudaeorum, et Gentium: Iudaeorum populus, Pharisaeus ille; Gentium populus, Publicanus ille. Iudaeorum populus iactabat merita sua; Gentium confitebatur peccata sua. Qui novit in Litteris sanctis et Epistolas apostolicas, et Actus Apostolorum, videt ibi quod dico: ne longum faciam quomodo Apostoli exhortabantur Gentes ne desperarent, quod in magnis peccatis iacuissent; et reprimebant Iudaeos, ne se extollerent quasi ex iustificationibus Legis, et ideo se putarent iustos, Gentiles autem peccatores esse, quia Iudaeis et Lex erat, et templum erat, et sacerdotium erat. Illi autem omnes cultores idolorum, veneratores daemoniorum, longe quidem positi; sicut Publicanus ille de longinquo stabat. Sicut illi superbiendo recesserunt, sic isti confitendo propinquaverunt. Calix ergo vini meri plenus in manu Domini, quantum donat Dominus ut intellegam (potest enim alius melius, quia sic se habet obscuritas Scripturarum: difficile est ut unum pariant intellectum. Quicumque tamen intellectus exierit, opus est ut regulae fidei congruat: nec maioribus invidemus, nec parvuli desperamus. Quid nobis videatur dico Caritati Vestrae, non ut obstruam aures vestras adversus alios melius aliquid forte dicturos). Calix vini meri plenus mixto videtur mihi esse Lex quae data est Iudaeis, et omnis illa Scriptura Veteris quod dicitur Testamenti, ibi sunt pondera omnium sententiarum. Nam ibi Novum Testamentum absconditum latet, tamquam in faece corporalium sacramentorum. Circumcisio carnis magni sacramenti res est, et intellegitur inde circumcisio cordis. Templum illud Ierusalem magni sacramenti est res, et intellegitur ex eo corpus Domini. Terra promissionis intellegitur regnum coelorum. Sacrificium victimarum et pecorum magnum habet sacramentum; sed in omnibus illis generibus sacrificiorum intellegitur unum illud sacrificium et unica victima in cruce Dominus: pro quibus omnibus sacrificiis unum nos habemus, quia et illa figurabant haec, id est, illis haec figurabantur. Accepit populus ille Legem; accepit mandata iusta et bona. Quid tam iustum quam, Non occides, Non moechaberis, Non furaberis, Non falsum testimonium dices. Honora patrem et matrem, Non concupisces rem proximi tui, Non concupisces uxorem proximi tui, Unum Deum adorabis, et ipsi soli servies ? Omnia ista ad vinum pertinent. Illa vero carnalia quasi resederunt, ut remanerent apud illos, et effunderetur inde omnis spiritalis intellectus. Calix vero in manu Domini, id est in potestate Domini; vini meri, id est Legis sincerae; plenus est mixto, id est cum faece corporalium sacramentorum. Et quia hunc humilat, superbum Iudaeum, et hunc exaltat, confitentem Gentilem, inclinavit ex hoc in hunc, id est a Iudaico populo in Gentilem populum. Quid inclinavit? Legem: eliquatus est inde spiritalis intellectus; Verumtamen faex eius non est exinanita, quia omnia sacramenta carnalia apud Iudaeos remanserunt. Bibent omnes peccatores terrae. Qui bibent? Omnes peccatores terrae. Qui peccatores terrae? Iudaei erant quidem peccatores, sed superbi; Gentiles autem erant peccatores, sed humiles: Omnes peccatores bibent; sed vide qui faecem, qui vinum. Etenim illi bibendo faecem, evanuerunt; isti bibendo vinum, iustificati sunt: audeam dicere et inebriatos, et non timebo; atque utinam omnes sic inebriemini! Recordamini: Calix tuus inebrians quam praeclarus ! Quid enim? putatis, fratres mei, omnes illos qui confitendo Christum etiam mori voluerunt, sobrios fuisse? Usque adeo ebrii erant, ut suos non agnoscerent. Omnes propinqui sui, qui eos a spe coelestium praemiorum terrenis blandimentis avertere moliti sunt, non sunt agniti, non sunt auditi ab ebriis. Non erant ebrii, quibus mutatum cor erat? Non erant ebrii, quorum mens alienata erat ab hoc saeculo? Bibent, inquit, omnes peccatores terrae. Sed qui bibent vinum? Peccatores bibent, sed ne remaneant peccatores; ut iustificentur, non ut puniantur.
13. (v 10.] Ego autem: nam omnes bibunt; sed seorsum ego, id est Christus cum corpore suo; in saeculum gaudebo; psallam Deo Iacob: promissione illa futura in fine, de qua dicitur: Ne corrumpas. Ego autem in saeculum gaudebo.
Modo tempus est eligendi inter vitam et mortem.
14. (v 11.] Et omnia cornua peccatorum confringam; et exaltabuntur cornua iusti. Hoc est: Hunc humilat, et hunc exaltat. Nolunt sibi frangi cornua peccatores, quae sine dubio frangentur in fine. Non vis ut ille tunc frangat? tu hodie frange. Audisti enim supra; noli contemnere: Dixi iniquis: Nolite inique agere; et delinquentibus: Nolite exaltare cornu. Quando audisti: Nolite exaltare cornu, contempsisti, et exaltasti cornu; venies ad finem, ubi fiet: Omnia cornua peccatorum confringam, et exaltabuntur cornua iusti. Cornua peccatorum, dignitates superborum; cornua iusti, munera Christi: per cornua enim sublimitates intelleguntur. Oderis in terra sublimitatem terrenam, ut possis habere coelestem. Amas terrenam; non te admittit ad coelestem: et ad confusionem pertinebit quod frangitur tibi cornu; quomodo ad gloriam pertinebit, si exaltatur tibi cornu. Modo ergo est tempus eligendi; tunc non erit. Non es dicturus: Dimittar et eligam: praecesserunt enim voces: Dixi iniquis. Si non dixi, para excusationem, para defensionem: si autem dixi, praeoccupa confessionem, ne venias ad damnationem; quia tunc confessio sera erit, et defensio nulla erit.
75
(Ps 75)
Iudas excellit inter Patriarchas, tribus eius inter filios Israel. Iudaeis exheredatis, Dei regnum ad catholicam transivit Ecclesiam.
1. (v 2.] Solent inimici Domini Iesu Christi omnibus noti Iudaei gloriari in isto psalmo quem cantavimus, dicentes: Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius, et insultare Gentibus quibus non est notus Deus, et dicere quia sibi solis notus est Deus; quando Propheta dicit: Notus in Iudaea Deus: alibi ergo ignotus. Notus est autem revera in Iudaea Deus, si intellegant quid sit Iudaea. Nam vere non est notus Deus nisi in Iudaea. Ecce et nos hoc dicimus, quia nisi quisque fuerit in Iudaea, notus ei Deus esse non potest. Sed quid dicit Apostolus? Qui in occulto Iudaeus est; qui circumcisione cordis, non littera, sed spiritu : sunt ergo Iudaei in circumcisione carnis, et sunt Iudaei in circumcisione cordis. Patres nostri multi sancti, et circumcisionem carnis habebant propter signaculum fidei, et circumcisionem cordis propter ipsam fidem. Ab his patribus degenerantes isti qui modo in nomine gloriantur et facta perdiderunt; ab his ergo patribus degenerantes, remanserunt in carne Iudaei, in corde Pagani. Ipsi enim Iudaei, qui sunt ex Abraham, a quo Isaac natus est, et ex illo Iacob, et ex Iacob duodecim Patriarchae, et ex duodecim Patriarchis populus universus Iudaeorum. Sed Iudaei propterea maxime appellati sunt, quia Iudas unus erat de filiis duodecim Iacob, patriarcha inter duodecim, et de stirpe eius regnum veniebat Iudaeis. Nam omnis ille populus secundum numerum duodecim filiorum Iacob duodecim tribus habebat. Tribus dicuntur tamquam curiae et congregationes distinctae populorum. Habebat ergo ille populus duodecim tribus; e quibus duodecim tribubus una tribus erat Iuda ex qua erant reges, et erat altera tribus Levi ex qua erant sacerdotes. Sed quia sacerdotibus templo servientibus terra divisa non est, oportebat autem ut duodecim tribubus dispertiretur omnis regio promissionis: excepta ergo una tribu maioris dignitatis, tribu Levi, quae erat in sacerdotibus, remanerent undecim, nisi per adoptionem duorum filiorum Ioseph duodecim complerentur. Hoc quid sit, advertite. Unus de duodecim filiis Iacob erat Ioseph. Iste est Ioseph quem fratres sui in Aegyptum vendiderunt, et illic merito castitatis ad sublimem dignitatem perductus est, et adfuit illi Deus in omni opere suo; et suscepit fratres suos a quibus venditus erat, et patrem, fame laborantes, et propter panem ad Aegyptum descendentes. Iste Ioseph duos filios habuit, Ephraim et Manasse. Moriens Iacob, tamquam testamento, assumpsit illos nepotes suos in numerum filiorum, et dixit filio suo Ioseph: Caeteri qui nascuntur, tibi erunt; isti autem mihi, et divident terram cum fratribus suis. Adhuc non erat data, nec divisa terra promissionis; sed dicebat ille in Spiritu prophetans. Accedentibus ergo duobus filiis Ioseph, factae sunt nihilominus duodecim tribus, quia iam tredecim sunt: pro una enim tribu Ioseph, duae accesserunt, et factae sunt tredecim. Excepta ergo tribu Levi, illa tribu sacerdotum quae serviebat templo, et de decimis vivebat caeterarum omnium quibus terra divisa est, remanent duodecim. In his duodecim erat tribus Iuda, unde reges erant. Nam primo de alia tribu datus est rex Saul, et reprobatus est tamquam malus rex; postea datus est de tribu Iuda rex David, et ex illo de tribu Iuda fuerunt reges. Iacob autem ille hoc dixerat, quando benedixerat filios suos: Non deficiet princeps de Iuda, nec dux de femoribus eius, donec veniat cui repromissum est. De tribu autem Iuda venit Dominus noster Iesus Christus. Est enim, sicut Scriptura dicit et modo audistis, ex semine David, natus de Maria. Caeterum quod attinet ad divinitatem Domini nostri Iesu Christi, in qua aequalis est Patri; non solum ante Iudaeos, sed etiam ante ipsum Abraham ; nec solum ante Abraham, sed et ante Adam; nec solum ante Adam, sed et ante coelum et terram, et ante saecula: quia omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quia ergo in prophetia dictum est: Non deficiet princeps ex Iuda, neque dux de femoribus eius, donec veniat cui repromissum est: considerantur priora tempora, et invenitur quia Iudaei de tribu Iuda semper reges habuerunt, unde dicti sunt Iudaei; et non habuerunt regem prius alienigenam, nisi Herodem illum qui fuit quando Dominus natus est. Inde coeperunt reges alienigenae, ab Herode. Ante Herodem omnes de tribu Iuda, sed donec veniret cui repromissum est. Itaque ipso iam veniente Domino, eversum est regnum Iudaeorum, et sublatum est ex Iudaeis. Modo non habent regnum, quia nolunt cognoscere verum regem. Videte iam si Iudaei sint appellandi. Iam videtis quia Iudaei non sunt appellandi. Ipsi voce sua abdicaverunt se ab isto nomine, ut Iudaei non sint digni appellari, nisi tantum carne. Ubi ergo se separaverunt ab isto nomine? Dicebant, saeviebant in Christum, id est genus Iuda, saeviebant in semen David. Et ait illis Pilatus: Regem vestrum crucifigam? Et illi: Nos non habemus regem, nisi Caesarem. O Iudaei qui vocamini, et non estis; si non habetis regem, nisi Caesarem, defecit iam princeps de Iuda: venit ergo ille cui repromissum est. Illi ergo verius Iudaei, qui christiani facti sunt ex Iudaeis: caeteri Iudaei qui in Christum non crediderunt, etiam nomen ipsum perdere digni fuerunt. Iudaea ergo vera, Christi Ecclesia est, credens in illum regem qui venit ex tribu Iuda per virginem Mariam; credens in illum de quo modo Apostolus dicebat, ad Timotheum scribens: Memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum. De Iuda enim David, et ex David Dominus Iesus Christus. Nos credentes in Christum pertinemus ad Iudam; et nos cognovimus Christum qui oculis non vidimus, fide retinemus. Non ergo insultent Iudaei, qui iam non sunt Iudaei: ipsi dixerunt: Nos non habemus regem, nisi Caesarem. Nam melius illis erat, ut rex illorum esset Christus, ex semine David de tribu Iuda. Tamen quia ipse Christus ex semine David secundum carnem, Deus autem super omnia benedictus in saecula, ipse rex noster est et Deus noster: rex noster, secundum quod natus est ex tribu Iuda secundum carnem, Christus Dominus Salvator; Deus autem noster, qui est ante Iudam, et ante coelum et terram, per quem facta sunt omnia, et spiritalia et corporalia. Si enim omnia per ipsum facta sunt; et ipsa Maria de qua natus est, per ipsum facta est. Quomodo ergo ille quasi caeteri homines nasceretur, qui sibi fecit matrem de qua nasceretur? Ergo ipse Dominus: Apostolo dicente, cum loqueretur de Iudaeis: Quorum patres; et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Quia ergo Iudaei viderunt Christum, et crucifixerunt, non viderunt Deum: Gentes autem quia non viderunt, et crediderunt, intellexerunt Deum. Ergo si innotuit eis Deus in Christo mundum reconcilians sibi, et ideo illi crucifixerunt, quia in carne latentem Deum non intellexerunt, recedat illa quae vocatur Iudaea, et non est; accedat vera Iudaea, cui dicitur: Accedite ad eum, et illuminamini, et vultus vestri non erubescent. Vultus verae Iudaeae non confundentur. Etenim audierunt, et crediderunt; et facta est Ecclesia vera Iudaea, ubi notus Christus, qui homo est ex semine David, Deus super David.
Quis verus Israelita in quo dolus non est.
2. Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius. Et de Israel sic debemus accipere, quomodo de Iudaea: quomodo illi non sunt veri Iudaei, sic nec verus Israel. Quis enim dicitur Israel? Videns Deum. Et quomodo illi viderunt Deum, inter quos ambulavit in carne, et cum putarent hominem, occiderunt? Resurgens ille apparuit Deus omnibus quibus se voluit demonstrare. Illi ergo digni sunt Israel dici, qui meruerunt Christum intellegere Deum in carne positum, ut non quod videbant contemnerent, sed quod non videbant adorarent. Non visum enim oculis Gentes humili mente perceperunt illum quem non videbant, et fide tenuerunt. Proinde illi qui manibus tenuerunt, occiderunt; qui fide tenuerunt, adoraverunt. In Israel magnum nomen eius. Vis esse Israel? Illum attende de quo Dominus ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Si verus Israelita, in quo dolus non est, dolosi et mendaces non sunt veri Israelitae. Non ergo dicant isti quoniam apud illos est Deus, et magnum nomen eius in Israel: probent se Israelitas, et concedo ego quia in Israel magnum nomen eius.
Dei imaginem in te confitendo redintegra.
3. (v 3.] Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. Rursus Sion quasi patria est Iudaeorum: vera Sion Ecclesia est Christianorum. Interpretatio autem nominum hebraeorum sic nobis traditur: Iudaea Confessio interpretatur; Israel Videns Deum. Post Iudaeam Israel: sic hic positum est: Notus in Iudaea Deus; in Israel magnum nomen eius. Deum vis videre? Prius confitere tu, et sic in teipso fit locus Dei; quia factus est in pace locus eius. Quamdiu ergo non confiteris peccata tua, quodammodo rixaris cum Deo: quomodo enim non cum illo litigas, qui quod illi displicet laudas? Punit ille furem; tu furtum laudas: punit ille ebriosum; tu laudas ebriositatem. Litigas cum Deo; non fecisti illi locum in corde tuo: quia in pace locus eius. Et quomodo incipis pacem habere cum Deo? Incipis illi in confessione. Psalmi vox est dicentis: Incipite Domino in confessione. Quid est: Incipite Domino in confessione? Incipite adiungi Deo. Quomodo? Ut hoc vobis displiceat quod et illi displicet. Displicet illi vita tua mala: si placeat tibi, disiungeris ab illo; si displiceat tibi, per confessionem illi coniungeris. Vide ex quanta parte dissimilis es, quando utique propter ipsam dissimilitudinem displices. Factus enim es, o homo, ad imaginem Dei; per vitam vero perversam et malam perturbasti in te, et exterminasti in te imaginem Conditoris tui. Factus dissimilis, attendis in te, et displices tibi: iam ex eo coepisti similis fieri, quia hoc tibi displicet quod displicet et Deo.
Homo, Deo suo non oboediens, bellum in seipso experitur.
4. Sed quomodo sum similis, inquis, quando adhuc mihi displiceo? Ideo dictum est: Incipite. Incipe Domino in confessione; perficieris in pace. Adhuc enim habes adversum te bellum. Indicitur tibi bellum, non solum adversus suggestiones diaboli, adversus principem potestatis aeris huius, qui operatur in filiis diffidentiae, adversus diabolum et angelos eius, spiritalia nequitiae ; non solum ergo adversus ipsos tibi bellum indicitur, sed adversus teipsum. Quomodo adversus teipsum? Adversus tuam consuetudinem malam, adversus vetustatem vitae tuae malae, quae trahit te ad solitam, et refrenat a nova. Indicitur enim tibi quaedam nova vita, et tu vetus es: novitatis gaudio suspenderis, vetustatis onere praegravaris; incipit tibi esse bellum adversus te. Sed ex qua parte tibi displices, iungeris Deo; et ex qua parte iam iungeris Deo, idoneus eris ad vincendum te, quia ille tecum est qui omnia superat. Attende quid dicit Apostolus: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati. Unde mente? Quia displicet tibi vita tua mala. Unde carne? Quia non desunt suggestiones et delectationes malae; sed ex eo quod mente iungeris Deo, vincis quod in te non vult sequi. Praecessisti enim ex parte, et ex parte tardaris: trahe teipsum ad illum qui te sursum tollit. Pondere quodam vetustatis deprimeris; clama et dic: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? quis me liberabit ab eo quo gravor? corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam. Quis ergo liberabit? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum. Quare autem permittit ut diu contra te litiges, donec absorbeantur omnes cupiditates malae? Ut intellegas in te poenam tuam: in te ex teipso est flagellum tuum; sit rixa tua tecum. Sic vindicatur in rebellem adversus Deum, ut ipse sibi sit bellum, qui pacem noluit habere cum Deo. Sed tene membra tua adversus concupiscentias tuas malas. Surrexit ira; tene tu manum coniunctus Deo. Potuit surgere, sed non invenit arma. Apud iram tuam impetus est; apud te arma sunt: sit impetus inermis, et discit iam non surgere qui frustra surrexit.
Desideriis inordinatis ne consentiat anima veritatis amica. De visione beatifica.
5. Hoc autem dico, carissimi, ne forte quia diximus: Carne autem legi peccati, putetis consentiendum esse desideriis vestris carnalibus. Etsi non possunt modo nisi esse desideria carnalia, non est illis consentiendum. Propterea non dixit Apostolus. Non sit peccatum in vestro mortali corpore; novit enim quia quamdiu mortale est, est ibi peccatum: sed quid ait? Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore. Quid est, non regnet? Ipse exposuit: Ad obediendum, inquit, desideriis eius. Sunt desideria, existunt; desideria non tu obaudis desideriis tuis, non sequeris ipsa desideria, non illis consentis: est tibi peccatum, sed amisit regnum, quando iam in te non regnat peccatum; postea inimica novissima destruetur mors. Quid enim nobis promittitur, quoniam dictum est: Mente servio legi Dei; carne autem legi peccati ? Audi promissionem: quia non semper erunt in carne desideria illicita. Etenim resurget, et mutabitur; et cum mutata fuerit caro ista mortalis in spiritale corpus, iam nullis concupiscentiis saecularibus, iam nullis terrenis delectationibus titillabit animam, nec avertet a contemplatione Dei. Fit ergo in ea quod dicit Apostolus: Corpus quidem mortuum est propter peccatum; spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra, propter Spiritum suum qui habitat in vobis. Vivificatis ergo corporibus nostris, erit pax vera ubi locus est Dei: sed praecedat confessio. Notus in Iudaea Deus: confitere ergo prius. In Israel magnum nomen eius: nondum vides in specie; vide ex fide, et fiet in te quod sequitur Et factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion. Sion interpretatur contemplatio. Iam hesterna die diximus, et audierunt quidam fratres, quos et hodie praesentes vidimus quid sit contemplatio? Contemplabimur enim Deum facie ad faciem. Hic nobis promittitur, in quem modo non videntes credimus. Quomodo gaudebimus cum viderimus eum? Fratres, si modo tantum gaudium in nobis facit promissio, quantum est factura redditio? Reddetur enim nobis quod promisit. Et quid promisit? Seipsum, ut in facie ipsius, et illius contemplatione gaudeamus; et non aliquid aliud delectabit nos, quia nihil est melius illo qui fecit omnia quae delectant. Factus est in pace locus eius, et habitatio eius in Sion: id est, in contemplatione quadam et speculatione facta est habitatio eius in Sion.
6. (v 4.] Ibi confregit fortitudines arcuum et scutum, et gladium, et bellum. Ubi confregit? In illa pace aeterna, in illa pace perfecta. Et modo, fratres mei, qui bene crediderunt, vident quia non de se debent praesumere; et omnem potentiam minarum suarum, et quidquid in eis acutum est ad nocendum, confringunt illud: et quidquid quasi pro magno habent unde se protegerent temporaliter, et bellum quod adversus Deum defendendo peccata sua gerebant, omnia haec ibi confregit.
Apostolorum munus in Dei Ecclesia.
7. (v 5.] Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Qui sunt montes aeterni? Quos ipse fecit aeternos; qui sunt montes magni, praedicatores veritatis. Tu illuminas; sed a montibus aeternis: primi magni montes excipiunt lucem tuam, et a luce tua quam suscipiunt montes, vestitur et terra. Sed illi magni montes exceperunt Apostoli; tamquam orientis luminis primordia exceperunt Apostoli. Numquid quod exceperunt, apud se retinuerunt? Non; ne diceretur illis: Serve nequam et piger, dares pecuniam meam nummulariis. Si ergo quod susceperunt non apud se retinuerunt, sed omni orbi terrarum praedicaverunt: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Quos aeternos fecisti, per illos vitam aeternam et caeteris promisisti: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Magnifice cum pondere dictum est: Tu; ne putet aliquis quod cum montes illuminent. Multi enim putantes quod ab ipsis montibus illuminarentur, fecerunt sibi partes de montibus; et ipsos montes conciderunt, et ipsi confracti sunt. Nescio qui sibi fecerunt Donatum, nescio qui sibi fecerunt Maximianum, nescio qui sibi fecerunt illum et illum. Quare computant salutem suam in hominibus esse, non in Deo? O homo, venit ad te lux per montes; sed Deus te illuminat, non montes. Illuminans tu, inquit: tu, non montes. Tu illuminans: a montibus quidem aeternis; sed, tu illuminans. Unde et in alio loco quid ait psalmus? Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Quid ergo, in montibus est spes tua, et inde tibi veniet auxilium? remansisti in montibus? Vide quid agas. Est aliquid super montes: super montes est quem tremunt montes. Levavi, inquit, oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi. Sed quid sequitur? Auxilium meum, inquit, a Domino, qui fecit coelum et terram. In montes quidem levavi oculos, quia per montes mihi sunt Scripturae monstratae; sed ego cor habeo in illo qui illuminat omnes montes.
Schismata et dissensiones res sunt absurdissimae in populo Dei.
8. Ergo, fratres, ad hoc dictum est, ne quisquam vestrum velit spem suam ponere in homine. Tamdiu est aliquid homo, quamdiu illi haeret a quo factus est homo. Nam recedens ab illo, nihil est homo, et cum haeret illis. Tu sic accipe consilium per hominem, ut illum consideres qui illuminat hominem. Etenim et tu potes accedere ad illum qui tibi per hominem loquitur; non enim fecit illum accedere ad se, et te repellit. Et qui vere sic accessit ad Deum, ut in illo habitet Deus, displicent illi omnes qui non in illo ponunt spem suam. Propterea datum est quoddam exemplum, cum ipsos Apostolos sibi diviserunt, et in schismata ierunt qui dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephae, id est Petri. Hos plangit Apostolus, et dicit eis: Divisus est Christus? et se elegit quem apud ipsos contemneret: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Vide bonum montem quaerentem gloriam, non sibi, sed a quo montes illuminantur: nolebat de se praesumi, sed de illo de quo et ipse praesumpserat. Quisquis ergo ita se commendare voluerit populis, ut si forte contigerit ei aliquis tumultus, frangat post se populos, et dividat Ecclesiam catholicam propter se, non est de illis montibus quos illuminat Altissimus. Sed quis est iste? Contenebratus a se, non illuminatus a Domino. Unde autem probantur isti montes? Si forte contigerit aliquis tumultus adversus montes in Ecclesia; aut per populares seditiones carnalium, aut per aliquas falsas suspiciones hominum; bonus mons repellit a se omnes qui propter ipsum volunt ab unitate recedere. Sic enim ipse manebit in unitate, si propter ipsum non divisa fuerit ipsa unitas. Illi autem divisi sunt: quando recessit populus ab orbe terrarum, et secutus est nomen ipsorum, gavisi sunt; elati sunt, et deiecti sunt. Humilarentur, et exaltarentur, quomodo humilatus est Apostolus, dicens: Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? et alio loco: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Ergo neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Tales montes in se humiles sunt, in Deo excelsi sunt; qui autem in seipsis excelsi sunt, a Deo humilantur: Quoniam qui se exaltat, humilabitur; et qui se humilat, exaltabitur. Ideo tales qui superbias suas attendunt, inamaricant hominibus pacificis in Ecclesia. Illi volunt coagulare pacem; isti inter se miscent dissensionem. Et quid de illis dicit alius psalmus? Qui amaricant, non exaltentur in semetipsis. Illuminans tu, attende hic, tu admirabiliter a montibus aeternis.
Materialibus bonis recte utendum.
9. (v 6.] Conturbati sunt omnes insipientes corde. Praedicata est veritas, dicta est aeterna vita; dicta est esse alia vita quae non est de ista terra: contempserunt homines vitam praesentem, et amaverunt vitam futuram, illuminati per montes illuminatos. Insipientes autem corde conturbati sunt. Quomodo conturbati sunt? Cum Evangelium praedicatur. Et quid est vita aeterna? et quis est qui resurrexit a mortuis? Admirati sunt Athenienses, loquente Paulo apostolo de resurrectione mortuorum, et putaverunt eum nescio quas fabulas dicere. Sed quia dicebat esse aliam vitam, quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, ergo insipientes corde turbati sunt. Sed quid eis contigit? Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Amaverunt praesentia, et dormierunt in ipsis praesentibus; et sic illis facta sunt ipsa praesentia deliciosa: quomodo qui videt per somnium invenisse se thesauros, tamdiu dives est, quamdiu non evigilet. Somnium illum divitem fecit; evigilatio pauperem facit. Tenuit illum somnus fortasse in terra dormientem, et in duro iacentem, pauperem et forte mendicum; in somnis vidit se iacere in lecto eburneo vel aureo, et in plumis altius exstructis: quamdiu dormit, bene dormit; evigilans invenit se in duro, in quo illum somnus tenuerat. Tales sunt et isti: venerunt in hanc vitam, et per cupiditates temporales quasi obdormierunt hic; et exceperunt illos divitiae et vanae pompae volaticae, et transierunt: non intellexerunt quantum inde boni posset fieri. Nam si nossent aliam vitam, illic sibi thesaurizarent quod hic erat periturum: sicut Zacchaeus vidit illud bonum maior publicanorum, quando suscepit Dominum Iesum hospitio, et ait: Dimidium rerum mearum do pauperibus, et si cui aliquid fraudavi, quadruplum reddo. Non erat iste in vanitate somniantium, sed in fide vigilantium. Ideo Dominus, quia medicus intraverat ad aegrotum, pronuntiavit ipsius salutem, et ait: Hodie salus domui huic facta est, quoniam et hic est filius Abrahae : ut noveritis quia nos imitando fidem, filii Abrahae sumus; Iudaei autem qui de carne superbiunt, a fide degeneraverunt. Ergo dormierunt somnum suum viri divitiarum, et nihil invenerunt in manibus suis. Dormierunt in cupiditatibus suis; delectat illos, transit somnus iste, transit vita ista, et nihil inveniunt in manibus suis, quia nihil posuerunt in manu Christi. Vis aliquid invenire in manibus tuis postea? Noli contemnere modo manum pauperis; et respice manus inanes, si vis habere manus plenas. Dixit enim Dominus: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et dedistis mihi potum; hospes fui, et adduxistis me, et caetera. Et illi: Quando te vidimus esurientem, sitientem, aut hospitem? Et ille dicit illis: Quando uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Esurire in pauperibus voluit, qui dives in coelo est; et tu dubitas homo dare homini, cum scias te Christo dare quod das, a quo accepisti quidquid das! Sed illi dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
Cordis duritia, obdormitio pessima.
10. (v 7.] Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Qui sunt, qui ascenderunt equos? Qui humiles esse noluerunt. Non in equis sedere peccatum est; sed cervicem potestatis contra Deum erigere, et putare se in aliquo honore esse. Quia dives es, ascendisti; increpat Deus, et dormis. Magna ira increpantis, magna ira! attendat Caritas Vestra rem tremendam. Increpatio strepitum habet; strepitus expergisci solet facere homines. Tantum pondus est increpantis Dei, ut diceret: Ab increpatione tua Deus Iacob, dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos. Ecce quo somno dormitavit ille Pharao qui ascendebat equos : non enim vigilavit in corde, quia de increpatione durum cor habebat. Duritia enim cordis, obdormitio est. Rogo vos, fratres mei, videte quomodo dormiunt, qui sonante Evangelio, et Amen, et Alleluia per totum orbem terrarum, adhuc vitam veterem nolunt damnare, et in novam evigilare. Erat Scriptura Dei in Iudaea; modo per totum orbem cantatur: in illa una gente dicebatur Deus unus qui fecit omnia, esse adorandus et colendus; modo ubi tacetur: Christus resurrexit? irrisus in cruce, ipsam crucem suam in qua irrisus est iam fixit in frontibus regum; et adhuc dormitur! Magna ira Dei, fratres! Melius nos audivimus eum qui dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis; et illuminabit te Christus. Sed qui illum audiunt? Qui non ascendunt equos. Qui sunt qui non ascendunt equos? Qui non se iactant et extollunt, quasi in honoribus et potestatibus suis. Ab increpatione tua, Deus Iacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.
Poena gravissima mulctabuntur impii pauperibus insultantes.
11. (v 8.] Tu terribilis es; et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Modo dormiunt, et iratum non sentiunt; sed ut dormirent iratus est. Modo quod dormientes non sentiunt, in fine sentient: apparebit enim iudex vivorum et mortuorum; et quis resistet tibi tunc ab ira tua? Modo enim loquuntur quod volunt, et disputant contra Deum, et dicunt: Qui sunt Christiani? aut quis est Christus? aut quales inepti qui credunt quod non vident, et dimittunt delicias quas vident, et sequuntur fidem rerum quae oculis ipsorum non exhibentur? Dormitis, et balatis; loquimini adversus Deum quantum potestis. Usquequo peccatores, Domine, usquequo peccatores gloriabuntur? respondent, et loquentur iniquitatem? Quando autem nemo respondet, et nemo loquitur, nisi quando se in se convertat? quando in se convertent dentes quibus modo nos rodunt, quibus nos discerpunt irridendo Christianos, et reprehendendo vitam sanctorum? Tunc se in se convertent, cum illis eveniet quod dicitur in libro Sapientiae: Dicent inter se, poenitentiam agentes, et per angustiam spiritus gementes: cum viderint gloriam sanctorum, tunc dicent: Hi sunt quos aliquando habuimus in risum. O qui multum dormistis! certe iam evigilatis, et in vestris manibus nihil invenitis. Videtis quomodo plenas habeant manus gloria Dei, quos tamquam pauperes irrisistis. Dicite ergo tunc vobis, quando non resistitis irae Dei; non manu, nec lingua, nec verbo, nec cogitatione: apparebit enim vobis manifestus, quem irridendum putastis, cum vobis venturus nuntiaretur. Et quid dicent? Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quomodo iustitiae sol oriretur dormientibus? Sed ab ira et increpatione eius dormiunt. Hoc forte dicturus est: Et non ascenderem equum: et tunc ipsi equos suos accusabunt. Audi illos accusantes equos suos in quibus dormierunt: Ergo erravimus, inquit Scriptura, a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Quid nobis profuit superbia? et divitiarum iactantia quid contulit nobis? Transierunt omnia tamquam umbra. Ergo vigilasti aliquando. Sed melius equum non ascenderes, ut tunc non dormitares, quando vigilare debuisti; et audires vocem Christi, et illuminaret te Christus. Tu terribilis es; et quis resistet ibi tunc ab ira tua? Quid enim erit tunc?
1. 12. (v 9.] De coelo iaculatus es iudicium: terra tremuit, et quievit. Quae modo se turbat, quae modo loquitur, timere habet in fine et quiescere. Melius modo quiesceret, ut in fine gauderet.
2. 13. (v 10.] Terra tremuit, et quievit. Quando? Cum exsurgeret in iudicium Deus, ut salvos faceret omnes mites corde. Qui sunt mites corde? Qui frementes equos non ascenderunt, sed in humilitate sua peccata confessi sunt. Ut salvos faceret omnes mites corde.
Peccator veniam assecutus, peccatorum suorum ne obliviscatur.
14. (v 11.] Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Prima, cogitatio; posteriores, reliquiae cogitationis. Quae est cogitatio prima? Unde incipimus: bona illa cogitatio, unde incipies confiteri. Confessio adiungit nos Christo. Iam vero confessio ipsa, id est prima cogitatio, facit in nobis reliquias cogitationis; et ipsae reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt tibi. Quae est cogitatio quae confitebitur? Quae damnat vitam priorem, cui displicet quod erat, ut sit quod non erat, ipsa est prima cogitatio. Sed quia sic debes recedere a peccatis, prima cogitatione confessus Deo, ut non tibi recedat de memoria quia peccator fuisti, per hoc quod peccator fuisti, solemnia celebras Deo. Adhuc intellegendum est. Prima cogitatio confessionem habet, et recessionem a vetere vita: sed si oblitus fueris a quibus peccatis liberatus sis, non agis gratias liberatori, et non celebras solemnia Deo tuo. Ecce prima cogitatio confitens Sauli apostoli, iam Pauli, qui primo Saulus fuit: quando audivit vocem de coelo, cum persequeretur Christum, et fureret in Christianos, et vellet ut ubicumque inventos adduceret necandos, audivit vocem de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? et circumfulsus lumine, facta sibi caecitate in oculis, ut intus videret, emisit primam cogitationem obedientiae; cum audiret: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris, Domine, ait, quid me iubes facere? Haec est cogitatio confitens; iam Dominum appellat quem persequebatur. Quomodo reliquiae cogitationis solemnia celebrabunt, in Paulo audistis, cum ipse Apostolus legeretur: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum. Quid est memor esto? Non deleatur de memoria tua cogitatio qua primo confessus es; sint reliquiae cogitationis in memoria. Et vide quemadmodum repetit quod sibi donatum est, idem Paulus apostolus alio loco: Qui prius inquit, fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus. Qui dicit: Prius fui blasphemus, numquid adhuc blasphemus est? Ut non esset blasphemus, fuit prima cogitatio confitens; ut autem commemoraret quid illi donatum est, reliquiae cogitationis erant, per ipsas reliquias cogitationis solemnia celebrabat.
Quotidie per gratiam nos innovat qui per primam gratiam innovavit.
15. Etenim, fratres mei, ecce innovavit nos Christus; donavit omnia peccata, et conversi sumus: si obliviscamur quid nobis donatum est, et a quo donatum est, obliviscimur munus Salvatoris; cum autem non obliviscimur munus Salvatoris, nonne quotidie nobis Christus immolatur? Et semel nobis Christus immolatus est, cum credidimus; tunc fuit cogitatio: modo autem reliquiae cogitationis sunt, cum meminimus quis ad nos venerit, et quid nobis donaverit; ex ipsis reliquiis cogitationis, id est ex ipsa memoria, quotidie nobis sic immolatur, quasi quotidie nos innovet qui prima gratia sua nos innovavit. Iam enim innovavit nos Dominus in Baptismo, et facti sumus novi homines; in spe quidem gaudentes, ut in tribulatione simus patientes : tamen non debet de memoria nostra recedere quid nobis praestitum sit. Et si modo non est cogitatio tua quae fuit: (etenim prima cogitatio fuit recedere a peccato; modo autem non recedis, sed tunc recessisti): sint reliquiae cogitationis, ne excidat a memoria qui sanavit. Vulnus te habuisse si oblitus fueris, non tibi erunt reliquiae cogitationis. Quid enim putatis dixisse David? Ecce ex omnium persona loquitur. Peccavit David sanctus graviter; missus est ad illum Nathan propheta, et corripuit illum: et confessus est, et dixit: Peccavi. Haec fuit prima cogitatio confitentis: Cogitatio hominis confitebitur tibi. Quae erant reliquiae cogitationis? Quando ait: Et peccatum meum ante me est semper. Quae fuit ergo prima cogitatio? Ut recederet a peccato. Et si iam recessit a peccato, quomodo peccatum illius ante illum est semper, nisi quia cogitatio illa transiit, sed reliquiae cogitationis solemnia celebrant? Meminerimus ergo, fratres carissimi; rogamus vos: quisquis liberatus est a peccato, meminerit quid fuit; sint in illo reliquiae cogitationis. Tunc enim portat alium sanandum, si se meminerit esse sanatum. Ergo unusquisque recordetur quid fuit, et utrum iam non sit; et tunc subveniet ei qui adhuc est quod ille iam non est. Si autem iactat se quasi de meritis suis, et repellit tamquam indignos peccatores, et sine misericordia saevit; equum ascendit, videat ne dormiat: dormitaverunt enim qui ascenderunt equos. Iam tunc dimisit equum; humilavit se: non iterum ascendat equum, id est, non se rursus erigat in superbiam. Unde illi hoc fit? Si reliquiae cogitationis solemnia celebrent Deo.
Vovete et reddite.
16. (v 12.] Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Quisque quod potest voveat, et reddat. Ne voveatis, et non reddatis; sed quisque quod potest voveat, et reddat. Non sitis pigri ad vovendum; non enim viribus vestris implebitis. Deficietis, si de vobis praesumitis; si autem de illo cui vovetis, vovete, securi reddetis. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Omnes communiter quid debemus vovere? Credere in illum, sperare ab illo vitam aeternam, bene vivere secundum communem modum. Est enim quidam modus communis omnibus. Furtum non facere, non castimoniali praecipitur, et nuptae non praecipitur: adulterium non facere, omnibus praecipitur: non amare vinolentiam, qua ingurgitatur anima, et corrumpit in se templum Dei, omnibus aequaliter praecipitur: non superbire, omnibus aequaliter praecipitur: non hominem occidere, non odi se fratrem, non adversus aliquem tenere perniciem, omnibus in commune praecipitur. Hoc totum omnes vovere debemus. Sunt etiam vota propria singulorum: alius vovet Deo castitatem coniugalem, ut praeter uxorem suam non noverit aliam; sic et femina, ut praeter virum suum non noverit alium. Alii etiam vovent, etsi experti tale coniugium, ultra nihil tale pati, nihil tale concupiscere aut sustinere: et ipsi voverunt aliquid maius quam illi. Alii virginitatem ipsam ab ineunte aetate vovent, ut nihil tale vel experiantur, quale illi experti reliquerunt: et isti voverunt plurimum. Alii vovent domum suam esse hospitalem omnibus sanctis advenientibus: magnum votum vovent. Alius vovet relinquere omnia sua distribuenda pauperibus, et ire in communem vitam, in societatem sanctorum: magnum votum vovet. Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Quisque quod vovere voluerit voveat: illud attendat, ut quod voverit reddat. Unusquisque Deo quod vovet, si respicit retrorsum, malum est. Nescio quae castimonialis nubere voluit: quid voluit? Quod et virgo quaelibet. Quid voluit? Quod et mater ipsius. Aliquid mali voluit? Mali plane. Quare? Quia iam voverat Domino Deo suo. Quid enim dixit de talibus apostolus Paulus? Cum dicat viduas adolescentulas nubere si velint, sed tamen ait quodam loco: Beatior autem erit, si sic permanserit secundum meum consilium. Ostendit beatiorem, si sic permanserit; non tamen damnandam, si nubere voluerit. Quid autem ait de quibusdam quae voverunt, et non reddiderunt? Habentes, inquit, damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Quid est, primam fidem irritam fecerunt? Voverunt, et non reddiderunt. Nemo ergo positus in monasterio frater dicat: Recedo de monasterio, neque enim soli qui sunt in monasterio perventuri sunt ad regnum coelorum, et illi qui ibi non sunt ad Deum non pertinent. Respondetur ei: Sed illi non voverunt; tu vovisti, tu retro respexisti. De die iudicii cum Dominus minaretur, quid ait? Mementote uxoris Lot. Omnibus dixit. Quid enim fecit uxor Lot? Liberata est a Sodomis, et in via posita retrorsum respexit: ubi respexit, ibi remansit. Facta est autem statua salis, ut illius contemplatione condiantur homines; cor habeant, non sint fatui, non retro respiciant, ne malum exemplum dantes, ipsi remaneant, et alios condiant. Nam et modo dicimus illud quibusdam fratribus nostris, quos forte viderimus velut infirmari in proposito bono: Et talis vis esse, qualis ille? Obicimus illis quosdam qui retro respexerunt. Illi fatui sunt in se, sed alios condiunt, quando commemorantur, ut illorum exemplum timentes isti retro non respiciant. Vovete, et reddite Domino Deo nostro, quia illa uxor Lot ad omnes pertinet. Maritata mulier voluit facere adulterium; de loco suo quo pervenerat retro respexit. Vidua quae iam sic permanere voverat, voluit nubere, hoc voluit quod licuit ei quae nupsit; sed illi non licuit, quia de loco suo retro respexit. Virgo est castimonialis, iam dicata Deo; habeat et cetera, quae vere ornant ipsam virginitatem, et sine quibus illa virginitas turpis est. Quid si enim sit corpore integra, et mente corrupta? Quid est quod dixi? Quid si nullus tetigerit corpus, sed si forte ebriosa sit, superba sit, litigiosa sit, linguosa sit? Haec omnia damnat Deus. Si antequam vovisset nupsisset, non damnaretur: elegit aliquid melius, superavit quod ei licebat; superbit, et illicita tanta committit. Hoc dico: Nubere licet antequam voveat; superbire nunquam licet. O tu virgo Dei, nubere noluisti, quod licet; extollis te, quod non licet. Melior virgo humilis, quam maritata humilis; sed melior maritata humilis, quam virgo superba. Quae autem respexit ad nuptias, non quia voluit nubere damnatur; sed quia iam antecesserat, et fit uxor Lot respiciendo retrorsum. Non sitis pigri qui potestis, quibus aspirat Deus apprehendere gradus meliores, quia non ista ideo loquimur, ut non voveatis, sed ut voveatis, et reddatis: Vovete, et reddite Domino Deo nostro. Iam quia ista tractavimus, forte volebas vovere, et modo non vis vovere. Sed quid tibi dixerit Psalmus, attende. Non dixit: Nolite vovere; sed: Vovete, et reddite. Quia audisti, reddite, non vis vovere? Ergo vovere volebas, et non reddere? Imo utrumque fac. Unum sit ex professione tua; aliud ex adiutorio Dei perficietur. Aspice eum qui te ducit, et non respicies retro, unde te educit. Qui te ducit, ante te ambulat; unde te educit, post te est. Ama ducentem, et non te damnat retro respicientem. Vovete, et reddite Domino Deo nostro.
Communis omnium possessio est veritas, eaque comminui non debet.
17. Omnes qui in circuitu eius sunt, offerent munera. Qui sunt in circuitu eius? Ubi enim est iste, ut dicat: Omnes qui in circuitu eius sunt? Si Deum Patrem cogites, ubi non est qui ubique praesens est? Si Filium cogites secundum formam divinitatis, et ipse cum Patre ubique est; quia ipse est Sapientia Dei, de qua dictum est: Attingit autem ubique propter suam munditiam. Si autem Filium sic intellegas, secundum quod assumpsit carnem, et visus est inter homines, et crucifixus est, et resurrexit, novimus quia ascendit in coelum. Qui sunt in circuitu eius? Angeli. Ergo nos non offerimus munera, quia Omnes qui in circuitu eius sunt, dixit, offerent munera. Si sepultus Dominus noster hic esset in terra, et iaceret corpus ipsius, quomodo alicuius martyris vel apostoli, attenderemus eos qui in circuitu eius essent, quaecumque vel gentes essent circa ipsum locum undique, vel convenientes ad illam sepulturam cum muneribus: nunc autem ascendit; sursum est. Quid est hoc: Omnes qui in circuitu eius sunt, offerent munera? Hoc interim quod Deus admonet dicam vobis, quid ex his verbis mihi ipse inspirare dignatus sit: si melius aliquid postea visum fuerit, et hoc vestrum est quia communis est omnibus veritas. Non est nec mea, nec tua; non est illius, aut illius: omnibus communis est. Et fortasse ideo media est, ut in circuitu eius sint omnes qui diligunt veritatem. Quidquid enim omnibus commune est, in medio est. Quare in medio dicitur? Ut tantum distet ab omnibus, et tantum propinquet omnibus. Quod non est in medio, quasi privatum fit. Quod publicum est, in medio ponitur, ut omnes qui veniunt, percipiant, illuminentur. Nemo dicat: Meum est; ne in parte sua velit facere quod in medio est omnibus. Quid est ergo: Omnes qui in circuitu eius sunt, offerent munera? Omnes qui intellegunt communem esse omnibus veritatem, et non illam faciunt quasi suam superbiendo de illa, ipsi offerent munera; quia humilitatem habent: qui autem quasi suum faciunt quod omnibus commune est, tamquam in medio positum, ad partem seducere conantur, non offerent hi munera; quia Omnes qui in circuitu eius sunt, offerent munera terribili. Offerentur munera terribili: timeant ergo omnes qui in circuitu eius sunt. Ideo enim timebunt, et cum tremore laudabunt, quia ideo in circuitu eius sunt, ut omnes assequantur eum, et publice omnibus confluat, et publice illuminet: hoc est, contremiscere. Tu cum feceris tibi eum quasi proprium, et iam non communem, extolleris in superbiam; cum scriptum sit: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Ergo offerent munera qui in circuitu eius sunt: ipsi enim humiles sunt, qui communem norunt esse omnibus veritatem.
Bonorum omnium largitor, Deus.
18. (v 13.] Cui offerent munera? Terribili, et ei qui aufert spiritum principum. Spiritus enim principum, superbi sunt spiritus. Illi ergo non sunt spiritus eius; quia et si aliquid noverunt, suum volunt esse, non publicum: sed ille qui commendat se tamquam aequalem omnibus, qui se in medio ponit, ut omnes capiant quantum possunt, quidquid possunt; non de cuiusquam hominis, sed de Dei, et ideo de suo, quia ipsi facti sunt eius. Ergo illi omnes humiles sint necesse est: perdiderunt spiritum suum, et Spiritum Dei habent. A quo perdiderunt spiritum suum? Ab illo qui aufert spiritum principum; quandoquidem dicitur ei in alio loco: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes Spiritum tuum, et creabuntur, et innovabis faciem terrae. Nescio quis intellexit aliquid; suum vult esse, adhuc spiritum suum habet: bonum est illi ut perdat spiritum suum, et habeat Spiritum Dei: adhuc inter principes superbit; bonum est ut redeat ad pulverem suum, et dicat: Memento, Domine, quia pulvis sumus. Si enim te confessus fueris pulverem, Deus de pulvere facit hominem. Omnes qui in circuitu eius sunt, offerunt munera: omnes humiles confitentur ei, et adorant eum. Terribili offerunt munera. Unde terribili? Exsultate cum tremore, et ei qui aufert spiritum principum: id est, tollit audaciam superborum. Terribili apud reges terrae. Terribiles sunt reges terrae; sed ille super omnes, qui terret reges terrae. Esto rex terrae, et erit tibi terribilis Deus. Quomodo, inquies, ero rex terrae? Rege terram, et eris rex terrae. Noli ergo aviditate imperandi ponere tibi ante oculos provincias latissimas, qua tua regna diffundas; terram quam portas rege. Audi Apostolum regentem terram: Non sic pugillor, quasi aerem verberans; sed castigo corpus meum, et in servitutem redigo, ne forte aliis praedicans, ipse reprobus efficiar. Ergo, fratres mei, estote in circuitu eius, ut per quemcumque vobis veritas sonuerit, non illam imputetis illi per quem sonat; sed de medio sit omnibus, quia aequaliter adest omnibus. Et estote humiles, ne vobis et vos ipsi usurpetis, si quid forte boni illius intellexeritis: quia et nos quod melius intellexerimus, vestrum est, et quod vos melius intellexeritis, nostrum est, ut in circuitu eius simus, et humiles simus. Atque ita perdentes spiritum nostrum, offeremus munera terribili super omnes reges terrae, id est super omnes regentes carnem suam, sed subiectos Creatori suo.
Aug. in Psalmos enar. 74