Aug. in Psalmos enar. 86

IN PSALMUM 86 ENARRATIO. Sermo Cives sumus aeternae patriae.

86
(
Ps 86)

1. Psalmus qui modo cantatus est, brevis est numero verborum, magnus pondere sententiarum. Nam totus lectus est, et videtis quam exiguo tempore ad terminum usque perductus. Hic nobis, quantum Dominus donare dignatur, cum vestra Caritate tractandus, modo est propositus a beatissimo praesente patre nostro. Repentina propositio me gravaret, nisi me continuo proponentis oratio sublevaret. Intendat ergo Caritas vestra. Civitas quaedam in isto psalmo cantata et commendata est: cuius cives sumus, in quantum christiani sumus; et unde peregrinamur, quamdiu mortales sumus; et ad quam tendimus, per cuius viam, quae omnino quasi dumetis et sentibus interclusa non inveniebatur, rex ipsius civitatis se fecit viam, ut ad civitatem perveniremus. Ambulantes ergo in Christo, et adhuc peregrinantes donec perveniamus, et suspirantes desiderio cuiusdam ineffabilis quietis quae habitat in illa civitate, de qua quiete dictum est hoc nobis esse promissum quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit ; ambulantes ergo, sic cantemus, ut desideremus. Nam qui desiderat, etsi lingua taceat, cantat corde: qui autem non desiderat, quolibet clamore aures hominum feriat, mutus est Deo. Videte quomodo erant amatores huius civitatis ardentes, illi ipsi per quos haec dicta sunt, per quos haec nobis commendata sunt, quanto per eos affectu ista cantata sunt. Affectum istum generabat in eis amor civitatis; amorem autem civitatis infuderat Spiritus Dei: Caritas, inquit: Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Hoc ergo Spiritu ferventes audiamus quae dicta sunt de hac civitate.

Fundamentum et lapis angularis Ecclesiae Christus.

2. (vv. 1.2.] Fundamenta eius in montibus sanctis. Nihil de illa adhuc dixerat Psalmus; hinc incipit, et ait: Fundamenta eius in montibus sanctis. Cuius fundamenta? Non dubium est quia fundamenta, praesertim in montibus, civitatis alicuius sunt. Repletus ergo Spiritu sancto civis iste, et multa de amore et desiderio civitatis huius volvens secum, tamquam plura intus apud se meditatus, erupit in hoc: Fundamenta eius in montibus sanctis; quasi iam de illa dixerit aliquid. Quomodo de illa nihil dixerat, qui nunquam de illa corde tacuerat? Quomodo enim dicitur eius, de qua nihil dictum est? Sed multa, ut dixi, secum in silentio de illa civitate parturiens, clamans ad Deum, erupit etiam in aures hominum: Fundamenta eius in montibus sanctis. Et quasi homines audientes quaererent: Cuius? Diligit, inquit: Dominus portas Sion. Ecce cuius fundamenta in montibus sanctis, cuiusdam civitatis Sion, cuius Dominus portas diligit, sicut consequenter dicit, super omnia tabernacula Iacob. Sed quid est: Fundamenta eius in montibus sanctis? qui sunt montes sancti super quos fundata est ista civitas? Alter quidam civis planius hoc dixit, apostolus Paulus. Civis inde Propheta, civis inde Apostolus: et hi propterea loquebantur, ut caeteros cives exhortarentur. Sed hi, id est Prophetae et Apostoli, quomodo cives? Fortasse ita ut etiam ipsi sint montes, super quos fundamenta sunt huius civitatis, cuius portas diligit Dominus. Dicat ergo alius civis hoc aperte ne nos suspicari videamur. Loquens ad Gentes, et commemorans ut redirent, et quasi construerentur in fabricam sanctam: Superaedificati, inquit, super fundamentum Apostolorum et Prophetarum. Et quia nec ipsi Apostoli aut Prophetae, in quibus fundamentum est civitatis, se tenerent in se; secutus ibi ait: Ipso summo existente lapide angulari Christo Iesu. Ne itaque putarent Gentes non se pertinere ad Sion: erat enim quaedam civitas Sion terrena, quae per umbram gestavit imaginem cuiusdam Sion de qua modo dicitur, coelestis illius Ierusalem de qua dicit Apostolus: Quae est mater omnium nostrum : ne ergo illi non pertinere dicerentur ad Sion, quia non erant de populo Iudaeorum, hoc eis dixit: Igitur iam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, superaedificati super fundamentum Apostolum et Prophetarum. Habes constructionem tantae civitatis. Sed omnis ista compages ubi innititur, ubi incumbit, ut nusquam cadat? Ipso, inquit, summo angulari lapide existente Christo Iesu.

Christus fundamentum fundamentorum.

3. Dicet fortasse aliquis: Si angularis lapis est Christus Iesus, in illo quidem duo parietes compaginantur. Neque enim angulum faciunt, nisi duo parietes in unum de diverso venientes: sic et populi duo ex circumcisione et ex praeputio, ad pacem christianam sibimet connexi in una fide, una spe, una caritate. Sed si angulus summus Christus Iesus, quasi videntur priora fundamenta et posterior lapis angularis. Potest ergo aliquis dicere quia magis Christus super Prophetas et Apostolos incumbit, non illi super illum, si illi sunt in fundamento, ipse in angulo. Sed cogitet qui hoc dicit, angulum et in fundamento esse. Neque enim ibi est tantum angulus ubi videtur, ut surgat in apicem: a fundamento enim incipit. Nam ut noveritis quia et fundamentum Christus et primum et maximum: Fundamentum, inquit Apostolus, nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Quomodo ergo fundamenta Prophetae et Apostoli, et quomodo fundamentum Christus Iesus, quo ulterius nihil est? Quomodo putamus, nisi quemadmodum aperte dicitur sanctus sanctorum, sic figurate fundamentum fundamentorum? Si ergo sacramenta cogites, Christus sanctus sanctorum: si gregem subditum cogites, Christus pastor pastorum: si fabricam cogites, Christus fundamentum fundamentorum. In aedificiis istis non potest esse idem lapis in imo et in summo: si fuerit in imo, in summo non erit; si in summo fuerit, in imo non erit. Angustias enim omnia pene corpora patiuntur; nec ubique esse possunt, nec semper: Divinitas autem quae ubique praesto est, undique ad eam potest duci similitudo; et totum potest esse in similitudinibus, quia nihil horum est in proprietatibus. Numquid Christus ianua est, quemadmodum videmus ianuas factas a fabro? Non utique: et tamen dixit: Ego sum ianua. Aut numquid sic est pastor, quomodo videmus pastores istos praepositos pecorum? Ex dixit: Ego sum pastor. Et uno loco ambas res dixit. In Evangelio dixit quia pastor per ianuam intrat: et ibi dixit: Ego sum pastor bonus; et ibi dixit: Ego sum ianua. Pastor intrat per ianuam: et quis est pastor qui intrat per ianuam? Ego sum pastor bonus. Et quae est ergo ianua qua intras tu, pastor bone? Ego sum ianua. Quomodo ergo tu omnia? Quomodo per me omnia. Verbi gratia, cum Paulus intrat per ianuam, nonne Christus intrat per ianuam? Quare? Non quia Paulus Christus; sed quia in Paulo Christus, et per Christum Paulus. Ipse dixit: An experimentum eius vultis accipere, qui in me loquitur Christus? Cum sancti eius et fideles eius intrant per ianuam, nonne Christus intrat per ianuam? Quomodo probamus? Quia ipsos sanctos eius persequebatur Saulus, nondum Paulus, quando ei clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris? Ergo fundamentum et lapis angularis ipse est, ab imo surgens; si tamen ab imo. Etenim origo fundamenti huius summitatem tenet: et quemadmodum fundamentum corporeae fabricae in imo est; sic fundamentum spiritalis fabricae in summo est. Si ad terram aedificaremur, in imo nobis ponendum erat fundamentum: quia coelestis fabrica est, ad coelos praecessit fundamentum nostrum. Ipse ergo angularis lapis, montesque Apostoli, Prophetae magni, portantes fabricam civitatis, faciunt vivum quoddam aedificium.

Hoc aedificium modo clamat de cordibus vestris? hoc agit artificiosa manus Dei etiam per linguam nostram, ut ad illius aedificii fabricam conquadremini. Non enim frustra etiam de lignis quadratis aedificata est arca Noe, quae nihilominus figuram gestabat Ecclesiae. Quid est enim quadrari? Attendite similitudinem quadrati lapidis: similis debet esse christianus. In omni tentatione sua christianus non cadit; etsi impellitur, et quasi vertitur, non cadit: nam quadratum lapidem quacumque verteris, stat. Cadere visi sunt Martyres, cum percuterentur; sed quid dixit quaedam vox Cantici? Cum ceciderit iustus non conturbabitur; quoniam Dominus confirmat manum eius. Sic ergo conquadramini, ad omnes tentationes parati; quidquid impulerit, non vos evertat. Stantem te inveniat omnis casus. Erigeris ergo in hanc fabricam affectu pio, religione sincera, fide, spe, caritate; et ipsum aedificari ambulare est. In istis civitatibus alia est fabrica aedificiorum, alii sunt cives inhabitantes in fabrica: illa civitas civibus suis aedificatur, ipsi sunt lapides qui sunt cives; lapides enim vivi sunt. Et vos, inquit, tamquam lapides vivi aedificamini in domum spiritalem. Ad nos directa vox est. Ergo sequamur de ista civitate.

Apostoli fundamentum et portae Ecclesiae. Duodenarii numeri sacramentum.

4. Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion. Iam ideo praelocutus sum, ne putetis alia esse fundamenta, alias portas. Quare sunt fundamenta Apostoli et Prophetae? Quia eorum auctoritas portat infirmitatem nostram. Quare sunt portae? Quia per ipsos intramus ad regnum Dei: praedicant enim nobis. Et cum per ipsos intramus, per Christum intramus: ipse est enim ianua. Et dicuntur duodecim portae Ierusalem, et una porta Christus, et duodecim portae Christus; quia in duodecim portis Christus: et ideo duodenarius numerus Apostolorum. Sacramentum magnum huius duodenarii numeri. Sedebitis, inquit, super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Si duodecim sellae ibi sunt; non est ubi sedeat tertius decimus Paulus apostolus, et non erit quomodo iudicet: et ipse se iudicaturum dixit, non homines tantum, sed et angelos. Quos angelos, nisi apostatas angelos? Nescitis, inquit, quia angelos iudicabimus ? Responderet ergo turba: Quid te iactas iudicaturum? Ubi sedebis? Duodecim sedes dixit Dominus duodecim Apostolis; unus cecidit Iudas, in locum ipsius Matthias ordinatus est, impletus est duodenarius numerus sedium: primo locum inveni ubi sedeas, et sic te minare iudicaturum. Duodecim ergo sedes quid sibi velint, videamus. Sacramentum est cuiusdam universitatis; quia per totum orbem terrarum futura erat Ecclesia, unde vocatur hoc aedificium ad Christi compagem: et ideo quia undique venitur ad iudicandum, duodecim sedes sunt; sicut quia undique intratur in illam civitatem, duodecim portae sunt. Non solum ergo illi duodecim et apostolus Paulus, sed quotquot iudicaturi sunt, propter significationem universitatis, ad sedes duodecim pertinent; quemadmodum quotquot intrabunt, ad duodecim portas pertinent. Partes enim mundi quatuor sunt, Oriens, Occidens, Aquilo et Meridies. Istae quatuor partes assidue nominantur in Scripturis. Ab omnibus istis quatuor ventis, sicut dicit Dominus in Evangelio a quatuor ventis se collecturum electos suos ; ab omnibus ergo istis quatuor ventis vocatur Ecclesia. Quomodo vocatur? Undique in Trinitate vocatur: non vocatur nisi Baptismo in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Quatuor ergo ter ducta, duodecim inveniuntur.

Impletae erant passiones in Capite, restabat in corpore.

5. Pulsate ergo affectu ad has portas, et clamet in vobis Christus: Aperite mihi portas iustitiae. Praecessit enim in capite; sequitur se in corpore. Videte quid dixit Apostolus,

quia in ipso Christus patiebatur: Ut adimpleam, inquit, quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Ut adimpleam: Quid? Quae desunt. Cui desunt? Pressurarum Christi. Et ubi desunt? In carne mea. Numquid aliquid pressurarum deerat in illo homine, quod factum est Verbum Dei, nato de Maria virgine? Passus enim est quidquid pati deberet, ex sua voluntate non ex peccati necessitate; et videtur quia omnia: in cruce enim positus accepit acetum ultimum, et ait: Perfectum est; inclinato capite emisit spiritum. Quid est: Perfectum est? Iam de mensura passionum nihil mihi deest; omnia quae de me praedicta sunt, completa sunt: tamquam ideo exspectaret ut complerentur. Quis est qui sic proficiscatur, quomodo ille de corpore egressus est? Sed quis est qui hoc potuit? Qui primo dixerat: Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem. habeo iterum sumendi eam: nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a me, et iterum sumo eam. Posuit quando voluit; sumpsit quando voluit: nemo abstulit, nemo extorsit. Ergo impletae erant omnes passiones, sed in capite:

restabant adhuc Christi passiones in corpore. Vos autem estis corpus Christi et membra. In his ergo membris cum esset Apostolus, dixit: Ut adimpleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Ergo illuc imus quo Christus praecessit, et adhuc Christus illuc pergit quo praecessit: praecessit enim Christus in capite, sequitur in corpore. Et adhuc Christus hic laborat; et Christus hic patiebatur a Saulo, quando audivit Saulus: Saule, Saule, quid me persequeris? Quomodo solet lingua dicere, calcato pede: Calcas me. Linguam nullus tetigit; compassione clamat, non attritione. Adhuc Christus hic eget, Christus hic peregrinatur, Christus hic aegrotat, Christus hic in carcere includitur. Iniuriam ei facimus, si non ipse dixit: Esurivi, et dedistis mihi manducare; sitivi, et potastis me; hospes, et collegistis me; nudus, et vestistis me; aeger, et visitastis me. Et illi: Quando te vidimus haec patientem, et ministravimus tibi? Et ille: Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ergo aedificemur in Christum super fundamentum Apostolorum et Prophetarum, ipso summo angulari lapide existente ; quia diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Quasi vero et ipsa Sion non inter tabernacula Iacob. Et ubi erat Sion nisi in populo Iacob? Iacob enim nepos Abrahae, unde natus populus Iudaeorum, dicitur populus Israel, quia ipse Iacob appellatus est et Israel. Haec bene novit Sanctitas vestra. Sed quia erant quaedam tabernacula temporalia et imaginaria; loquitur autem iste de civitate quadam, quam spiritaliter intellegit, cuius umbra et figura erat illa terrena: ait: Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob. Diligit illam spiritalem civitatem super omnia figurata, quibus intimabatur illa civitas semper manens, et semper coelestis in pace.

Omnium gentium mater, civitas illa caelestis Ierusalem.

6. (vv. 3.4.] Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Quasi intuebatur civitatem illam Ierusalem in terra. Nam videte quam civitatem dicit, de qua dicta sunt quaedam gloriosissima. Nam illa destructa est in terra; hostes passa cecidit in terram, iam non est quod erat: expressit imaginem, transivit umbra. Unde igitur: Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei? Audi unde: Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me. In illa civitate, inquit iam ex persona Dei, memor ero Raab, et memor ero Babylonis. Raab non pertinet ad populum Iudaeorum; Babylon non pertinet ad populum Iudaeorum. Nam sequitur: Etenim alienigenae, et Tyrus, et populus Aethiopum, hi fuerunt ibi. Merito gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei: ubi non solus est ille populus Iudaeorum natus ex carne Abrahae; sed ibi omnes gentes, quarum quaedam nominatae sunt, ut omnes intellegantur. Memor ero, inquit: Raab: quae ista est meretrix, illa in Iericho meretrix quae suscepit nuntios et alia via eiecit; quae praesumpsit in promissione, quae timuit Deum, cui dictum est ut per fenestram mitteret coccum, id est, ut in fronte haberet signum sanguinis Christi. Salvata est ibi, et Ecclesiam Gentium significavit. Unde Dominus superbientibus Pharisaeis: Amen dico vobis, publicani et meretrices praecedunt vos in regnum coelorum. Praecedunt, quia vim faciunt: impellunt credendo, et ceditur fidei, nec obsistere potest quisquam; quia qui vim faciunt, diripiunt illud. Ibi enim positum est: Regnum coelorum vim patitur, et qui vim faciunt, diripiunt illud. Hoc fecit ille latro, fortior in cruce quam in fauce. Memor ero Raab et Babylonis. Babylon civitas dicitur secundum saeculum. Quomodo una civitas sancta, Ierusalem; una civitas iniqua, Babylon: omnes iniqui ad Babyloniam pertinent; quomodo omnes sancti ad Ierusalem. Sed delabitur de Babylone in Ierusalem. Unde, nisi per eum qui iustificat impium ? Piorum civitas Ierusalem; impiorum civitas Babylon. Sed venit ille qui iustificat impium; quia: Memor ero, inquit, non solum Raab, sed etiam Babylonis. Sed quorum memor erit Raab et Babylonis? Scientibus me. Ideo quodam loco dicit Scriptura: Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt. Hic ait: Effunde iram tuam in gentes quae te non cognoverunt; et alibi: Praetende misericordiam tuam scientibus te. Et ut noveritis quia in Raab et Babylone Gentes significavit; quasi diceretur: Quid est quod dixisti: Memor ero Raab et Babylonis, scientibus me? quare hoc dixisti? Etenim alienigenae, inquit, id est, pertinentes ad Raab, pertinentes ad Babylonem, et Tyrus. Sed quousque Gentes? Usque ad fines terrae. Elegit enim populum qui in fine terrae est: Et populus, inquit: Aethiopum, hi fuerunt ibi. Si ergo ibi Raab, ibi ex Babylone, quia ibi alienigenae, ibi Tyrus, ibi populus Aethiopum; merito, gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei.

Sic fundavit sibi civitatem Christus quomodo creavit Matrem.

7. (v. 5.] Iam attendite sacramentum magnum. Per eum illic Raab, per quem illic Babylon, iam non Babylon; caret enim Babylone, et incipit esse Ierusalem. Dividitur filia adversus matrem suam, et erit in membris reginae illius cui dicitur: Obliviscere populum tuum et domum patris tui; concupivit rex speciem tuam. Nam unde Babylon aspiraret ad Ierusalem? unde Raab ad illa fundamenta perveniret? unde alienigenae, unde Tyrus, unde populus Aethiopum? Audi unde: Mater Sion, dicet homo. Est quidam homo qui dicit: Mater Sion; et per hunc veniunt isti omnes. Sed iste homo quis est? Dicit, si audiamus, si capiamus: Mater Sion, dicet homo. Sequitur ibi, quasi quaereres, per quem venerit Raab, Babylon, alienigenae, Tyrus, Aethiopes. Ecce per quem venerunt: Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Quid apertius, fratres? Vere quia gloriosissima de te dicta sunt, civitas Dei. Ecce: Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Qui homo factus est in ea. In ea factus est homo, et ipse eam fundavit. Quomodo in ea factus est, et ipse eam fundavit? Ut in ea fieret homo, iam fundata erat. Sic intellege, si potes. Etenim: Mater Sion, dicet; sed, homo, Mater Sion, dicet; homo autem factus est in ea: ipse autem fundavit eam, non homo, sed Altissimus. Sic fundavit civitatem in qua nasceretur, quomodo creavit matrem, de qua nasceretur. Quid est hoc, fratres? Quales promissiones, quantam spem tenemus! Ecce propter nos Altissimus qui fundavit civitatem: Mater, dicit ipsi civitati; et homo in ea factus est, et Altissimus eam fundavit.

Principes caelestis civitatis a Deo constituti.

8. (v. 6.] Quasi diceretur: Unde ista scitis? Cantavimus haec omnes, et cantat homo in omnibus Christus: homo propter nos, Deus ante nos. Sed quid magnum ante nos? Ante terram et coelum, ante saecula. Hic ergo homo propter nos factus in ea, idem ipse Altissimus fundavit eam. Unde ista scimus? Dominus narrabit in Scriptura populorum. Hoc enim sequitur in Psalmo: Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus. Dominus narrabit in Scriptura populorum et principum. Quorum principum? Horum qui facti sunt in ea. Principes qui facti sunt in ea, in ea facti sunt principes: nam antequam in ea fierent principes, abiecta mundi elegit Deus, ut confunderet fortia. Numquid princeps piscator? numquid princeps publicanus? Principes plane; sed quia facti sunt in ea. Quales isti principes? Venerunt de Babylone principes, credentes de saeculo principes venerunt ad urbem Romam, quasi caput Babylonis; non ierunt ad templum Imperatoris, sed ad memoriam Piscatoris. Unde enim isti principes? Infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia: et ignobilia elegit Deus, et ea quae non sunt tamquam quae sunt, ut quae sunt evacuentur. Hoc facit qui erigit de terra inopem, et de stercore exaltat pauperem. Utquid erigit? Ut collocet eum cum principibus, cum principibus populi sui. Magna res, magnum gaudium, magna laetitia. Postea venerunt in hanc civitatem et oratores; sed non venirent nisi praecederent piscatores. Magna haec; sed ubi haec, nisi in illa civitate Dei, de qua gloriosissima dicta sunt.

Paremus nos interim gaudere ad Deum Deumque laudare.

9. (v. 7.] Ideo collatis omnibus gaudiis atque conflatis, quomodo clausit? Tamquam iucundatorum omnium habitatio in te. Tamquam iucundatorum habitatio omnium iucundatorum in hac civitate. In peregrinatione ista conterimur: habitatio nostra, iucunditas sola erit. Peribit labor et gemitus; transeunt orationes, succedunt laudationes. Ibi ergo habitatio iucundatorum, non erit gemitus desiderantium, sed laetitia perfruentium. Aderit enim cui modo suspiramus; similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est : ibi totum negotium nostrum non erit, nisi laudare Deum, et frui Deo. Et quid aliud quaeremus, ubi solus sufficit, per quem facta sunt omnia? Habitabimur et habitabimus: subicientur illi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. Beati ergo qui habitant in domo tua. Unde beati? Habendo aurum, habendo argentum, numerosam familiam, multiplicem prolem? Unde beati? Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Hoc uno beati otioso negotio. Hoc ergo unum desideremus, fratres, cum venerimus ad hoc; nos paremus gaudere ad Deum, laudare Deum. Opera bona quae modo nos perducunt, non ibi erunt. Diximus et hesterno die, quantum potuimus; non ibi erunt opera misericordiae, ubi nulla erit miseria: egentem non invenies, nudum non invenies, nemo tibi occurret sitiens, nullus peregrinus erit, nullus aegrotus quem visites, nullus mortuus quem sepelias, nullus litigatorum inter quos pacem componas. Quid facturus es? An forte propter necessitates corporis nostri novellabimus, et arabimus, et negotiabimur, et peregrinabimur? Magna ibi quies: nam ibi omnia opera, quae necessitas flagitat, subtrahentur; mortua necessitate, peribunt opera necessitatis. Quid ergo erit? Quomodo potuit, dixit lingua humana: Tamquam iucundatorum omnium habitatio in te. Quid est, tamquam? quare, tamquam? Quia talis ibi erit iucunditas, qualem hic non novimus. Video hic multas iucunditates, et multi gaudent in saeculo, alii hinc, alii inde; et non est quod illi gaudio comparem, sed tamquam iucunditas erit. Nam si dicam: Iucunditas; incipit homini occurrere talis iucunditas, qualem solet habere in poculis, in prandiis, in avaritia, in honoribus saeculi. Extolluntur enim homines, et laetitia quadam insaniunt: sed non est gaudere impiis, dicit Dominus. Est quaedam iucunditas quam nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. Tamquam iucundatorum omnium habitatio in te. Ad aliud gaudium nos paremus; quia hic tamquam simile invenimus, et non est hoc: ne quasi paremus nos talibus ibi perfrui, qualibus hic gaudemus; alioquin continentia nostra avaritia erit. Sunt enim homines qui invitantur ad coenam opimam, ubi multa et pretiosa ponenda sunt; non prandent: iam si quaeras ab eis quare non prandeant: Ieiunamus. Magnum opus, christianum opus ieiunium. Noli cito laudare: quaere causam; negotium ventris agitur, non religionis. Quare ieiunant? Ne ventrem praeoccupent vilia, et non possit admittere pretiosa. Ergo negotium gutturis gerit in ieiunio. Magna res utique ieiunium: contra ventrem et guttur pugnat; aliquando illis militat. Itaque, fratres mei, si putatis aliquid tale habituros nos in illa patria, ad quam nos exhortatur tuba coelestis, et propterea vos a praesentibus abstinetis, ut illic talia copiosius recipiatis; sic estis quomodo illi qui ieiunant propter epulas maiores, et continent se maiore incontinentia. Nolite ergo sic: ad aliquid vos ineffabile praeparate; mundate cor ab omnibus affectionibus vestris terrenis et saecularibus. Visuri sumus quiddam, quo viso beati erimus, et hoc solum nobis sufficiet. Et quid? non manducabimus? Imo manducabimus; et ipse erit cibus noster, qui et reficiat, et non deficiat. Tamquam iucundatorum omnium habitatio in te. Iam dictum est unde iucundabimur: Beati qui habitant in domo tua; in saecula saeculorum laudabunt te. Laudemus et modo Dominum, quantum possumus, mixtis gemitibus; quia laudando eum desideramus eum, et nondum tenemus: cum tenuerimus, subtrahetur omnis gemitus, et remanebit sola et pura et aeterna laudatio. Conversi ad Dominum.




IN PSALMUM 87 ENARRATIO. Crucis Christi sacramentum.

87
(
Ps 87)

1. (v. 1.] Psalmi huius octogesimi et septimi titulus habet aliquid quod novum negotium disputatori afferat. Nusquam enim aliorum psalmorum positum est quod hic legitur: Pro melech ad respondendum. Nam de Psalmo cantici et cantico psalmi alias iam quid nobis videretur diximus : et, filiis Core, usitatum in titulis psalmorum saepissimeque tractatum est, et quid sit, in finem; sed quod sequitur: Pro melech ad respondendum, hoc inusitatum habet iste titulus. Pro melech autem, latine pro choro dici potest: melech enim verbo Hebraeo chorus significatur. Quid est ergo: Pro choro ad respondendum; nisi forte ut canenti chorus consonando respondeat? Sicut non istum solum, sed alios quoque psalmos credendum est esse cantatos, quamvis alios titulos acceperint; quod factum existimo causa varietatis, qua fastidium levaretur. Non enim solus iste psalmus dignus est habitus, ubi responderet chorus, cum utique non sit solus de Domini passione conscriptus. Aut si est alia causa cur tanta sit varietas titulorum, qua possit ostendi ita Psalmos omnes esse praenotatos, qui sunt aliter atque aliter praenotati, ut nullius titulus valeat alicui alteri convenire; ego eam, fateor, cum multum conatus essem, penetrare non potui: et si quid de hac re legi ab eis dictum, qui ante nos ista tractarunt, non satisfecit exspectationi, sive tarditati meae. In quo igitur mysterio dictum mihi videatur: Pro choro ad respondendum, id est, ut canenti per chorum respondeatur, exponam. Domini hic passio prophetatur. Dicit autem apostolus Petrus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia eius : hoc est respondere. Dicit etiam apostolus Ioannes: Sicut Christus pro nobis animam suam posuit, ita et nos debemus animam pro fratribus ponere : hoc est respondere. Chorus autem concordiam significat, quae in caritate consistit. Quisquis ergo quasi aemulator dominicae passionis tradiderit corpus suum ut ardeat, si caritatem non habeat, non respondet in choro; et ideo nihil ei prodest. Proinde quemadmodum dicuntur in arte musica, sicut ea docti homines latine dicere potuerunt, praecentor et succentor; praecentor scilicet qui vocem praemittit in cantu, succentor autem qui subsequenter canendo respondet: ita in hoc cantico passionis, praecedentem Christum subsequitur chorus martyrum in finem coelestium coronarum. Hoc enim canitur filiis Core, id est imitatoribus passionis Christi: quoniam in Calvariae loco crucifixus est Christus ; quae illius hebraei nominis interpretatio perhibetur, id est: Core. Et hic est intellectus Aeman Israelitae: quod in tituli huius ultimo positum est. Aeman quippe interpretari dicitur: Frater eius. Eos enim fratres suos Christus facere dignatus est, qui sacramentum crucis eius intellegunt, et non solum de illa non erubescunt, verum etiam in illa fideliter gloriantur, non se de suis meritis extollentes, sed eius gratiae non ingrati; ut unicuique eorum dici possit: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est : sicut ipsum Israel Scriptura sine dolo fuisse commendat. Iam itaque Christi vocem in prophetia praecinentis audiamus, cui suus chorus vel imitatione, vel gratiarum actione respondeat.

2. (vv. 2.3.] Domine Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. Intret in conspectu tuo oratio mea; inclina aurem tuam ad precem meam. Oravit enim et Dominus, non secundum formam Dei, sed secundum formam servi: secundum hanc enim et passus est. Oravit autem et cum in laetis rebus ageret, quod diei nomine; et cum in adversis, quod noctis nomine significari arbitror. Ingressus orationis in conspectu Dei, acceptatio eius est; inclinatio auris Dei, misericors exauditio est: nam membra talia qualia nos habemus in corpore, non habet Deus. Est autem solita repetitio: nam quod est: Intret in conspectu tuo oratio mea; idipsum est: Inclina aurem tuam ad precem meam.

Christus anima et corpore dolet ad docendum et roborandum nos.

3. (v. 4.] Quoniam repleta est malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Audemusne dicere animam Christi repletam malis, cum illa passionis afflictio in carne valuerit, quidquid valuit? Unde et ipse suos ad tolerantiam passionis accendens, et tamquam ad respondendum exhortans chorum suum: Nolite, inquit, timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. An occidi a persecutoribus anima non potest, malis autem repleri potest? Quod si ita est, quaerendum quibus. Non enim vitiis, per quae homini dominatur iniquitas, animam illam repletam possumus dicere; sed forte doloribus, quibus anima suae carni in eius passione compatitur. Non enim vel ipse qui dicitur corporis dolor, potest esse sine anima, quem inevitabiliter imminentem praecedit tristitia, quae solius animae dolor est. Dolere ergo anima, etiam non dolente corpore, potest; dolere autem corpus sine anima non potest. Cur itaque non dicamus non humanis peccatis, sed tamen humanis malis repletam fuisse animam Christi? De quo alius propheta dicit quod pro nobis doluerit : et evangelista: Assumpto, inquit, Petro et duobus filiis Zebedaei, coepit contristari et maestus esse; et ipse Dominus de seipso tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. Haec futura praevidens Propheta, psalmi huiusce conscriptor, inducens eum loquentem: Quoniam repleta est, inquit, malis anima mea, et vita mea in inferno appropinquavit. Nam ipsam sententiam omnino verbis aliis explicavit, qua dictum est: Tristis est anima mea usque ad mortem. Quod enim ait: Tristis est anima mea; hoc dictum est: Repleta est malis anima mea: et quod sequitur, usque ad mortem; hoc dictum est, et vita mea in inferno appropinquavit. Hos autem humanae infirmitatis affectus, sicut ipsam carnem infirmitatis humanae, ac mortem carnis humanae Dominus Iesus, non conditionis necessitate, sed miserationis voluntate suscepit, ut transfiguraret in se corpus suum, quod est Ecclesia, cui caput esse dignatus est, hoc est membra sua in sanctis et fidelibus suis: ut si cui eorum inter humanas tentationes contristari et dolere contingeret, non ideo se ab eius gratia putaret alienum; et non esse ista peccata, sed humanae infirmitatis indicia, tamquam voci praemissae concinens chorus, ita corpus eius ex ipso suo capite addisceret. In hoc quippe corpore praecipuum membrorum apostolum Paulum legimus et audimus confitentem talibus malis repletam animam suam, cum dicit tristitiam sibi esse magnam, et continuum dolorem cordi suo pro fratribus suis secundum carnem, qui sunt Israelitae. Pro quibus si contristatum dicamus et Dominum, cum eius passio propinquaret, in qua illi se immanissimo scelere fuerant obligaturi, non incongrue nos dicere existimo.

4. (vv. 5.6.] Denique illud quod in cruce dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt ; etiam in isto psalmo deinceps dicitur: Deputatus sum cum descendentibus in lacum: utique a nescientibus quid facerent, qui eum sic mori putaverunt, ut moriuntur homines caeteri, tamquam necessitati subditum atque illa necessitate devictum. Lacum enim dixit, vel miseriae vel inferni profunditatem.

Deus Christum in morte non dereliquit.

5. Factus sum, inquit, sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. In his verbis maxime persona Domini apparet. Quis enim alius inter mortuos liber, nisi in similitudine carnis peccati inter peccatores solus sine peccato ? Unde illis qui se insipienter liberos putabant: Omnis,

ait, qui facit peccatum, servus est peccati. Et quia per eum qui non habebat peccatum, oportebat liberari a peccatis: Si vos, inquit: Filius liberaverit, tunc vere liberi eritis. Hic ergo inter mortuos liber, qui in potestate habebat ponere animam suam, et iterum sumere eam ; a quo eam nemo tollebat, sed eam ipse voluntate ponebat; qui etiam carnem suam tamquam solutum ab eis templum, resuscitare poterat, cum volebat ; quem passurum cum omnes deseruissent, solus non remansit, quia Pater eum non deseruit, sicut ipse testatur : ab inimicis tamen pro quibus oravit nescientibus quid faciebant, et dicentibus: Alios salvos fecit, seipsum non potest. Si filius Dei est, descendat nunc de cruce, et credimus ei. Salvum faciat eum, si vult eum ; factus est, id est existimatus est, tamquam homo sine adiutorio. Tamquam vulnerati dormientes in sepulcro. Sed addit, quorum non meministi adhuc: ubi est Domini Christi a caeteris mortuis animadvertenda discretio. Nam et ipse vulneratus est, et mortuus positus in sepulcro : sed illi qui nesciebant quid faciebant, quis esset utique nescientes, similem illum putaverunt aliis vulnere occisis et dormientibus in sepulcro, quorum Deus adhuc non meminit, id est, quorum nondum tempus resurgendi advenit. Ideo namque mortuos consuevit Scriptura dicere dormientes, quia evigilaturos, id est, resurrecturos vult intellegi. Sed hic vulneratus et dormiens in sepulcro, die tertio evigilavit, et factus est sicut passer singularis in tecto, id est, ad dexteram Patris in coelo; nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Unde longe distat ab eis quorum ad talem resurrectionem Deus non meminit adhuc: quod enim praecedere oportebat in capite, corpori servatur in fine. Tunc autem dicitur Deus meminisse, quando facit; tunc oblivisci, quando non facit: nam neque oblivio cadit in Deum, quia nullo modo mutatur; neque recordatio, quia non obliviscitur. Factus sum ergo, ab eis nescientibus quid faciebant, tamquam homo sine adiutorio; cum essem inter mortuos liber: factus sum ab eis nescientibus quod faciebant, velut vulnerati dormientes in sepulcro. Et ipsi expulsi sunt de manu tua: id est, cum haec ab eis factus sum, ipsi expulsi sunt de manu tua; ipsi adiutorio manus tuae privati sunt, qui me sine adiutorio esse putaverunt. Foderunt enim, sicut dicit in alio psalmo, ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. Melius enim sic intellegendum existimo, quam ut id quod dictum est: Et ipsi expulsi sunt de manu tua, ad illos referatur dormientes in sepulcro, quorum non meminit adhuc: cum sint in eis iusti, quorum licet non meminerit adhuc ut resurgant; de his tamen dictum est: Iustorum animae in manu Dei sunt, hoc est, habitant in adiutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorantur. Sed illi expulsi sunt de manu Dei, qui Dominum Christum de manu eius expulsum esse crediderunt, quia eum inter iniquos deputatum occidere potuerunt.

6. (v. 7.] Posuerunt me, inquit, in lacu inferiore; vel potius, in lacu infimo: sic enim est in graeco. Quid est autem lacus infimus, nisi profundissima miseria, qua non sit profundior? Unde alibi dicitur: Eduxisti me de lacu miseriae. In tenebrosis et in umbra mortis: posuerunt utique id existimantes, quando quid faciebant nesciebant, et ignorabant eum quem nemo principum huius saeculi cognovit. Umbra enim mortis, nescio utrum mors corporis hic intellegenda sit: an illa potius de qua scriptum est: Qui sedebant in tenebris et umbra mortis, lux orta est eis ; quia credendo in lucem et in vitam, ex tenebris et morte impietatis educti sunt. Talem ergo illi qui nesciebant quid faciebant, Dominum putaverunt, et inter tales nesciendo posuerunt, qualibus ne hoc essent ipse subvenit.

Christus factus pro nobis maledictum.

7. (v. 8.] In me confirmata est indignatio tua; vel, sicut alii codices habent, ira tua; vel sicut alii, furor tuus. Quod enim graece positum est, diverse interpretati sunt nostri. Nam ubi graeci codices habent, ibi iram latine dicere nullus fere dubitavit interpres; ubi autem positum est, plerique non putaverunt iram esse dicendam, cum magni auctores latinae eloquentiae de philosophorum graecorum libris etiam hoc irae nomine verterint in latinum: neque de hac re diutius disputandum est; cui tamen si et nos aliud nomen adhibere debemus, tolerabilius indignationem dixerim quam furorem. Furor quippe, sicut se latinum habet eloquium, non solet esse sanorum. Quid ergo est: In me confirmata est ira tua; nisi quemadmodum illi putaverunt, qui Dominum gloriae non cognoverunt? Apud eos enim sic erat, quod ira Dei non solum commota, verum etiam confirmata fuerit super eum, quem usque ad mortem, nec quamlibet mortem, sed quam prae caeteris exsecrabilius habebant, id est, usque ad mortem crucis perducere potuerunt. Unde dicit Apostolus: Christus nos redemit de maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim: Maledictus omnis qui pendet in ligno. Et ideo cum eius obedientiam usque ad extremam humilitatem commendare vellet: Humiliavit, inquit, semetipsum, factus obediens usque ad mortem: quod cum parum videretur, adiecit, mortem autem crucis. Propter hoc, quantum mihi videtur, etiam in isto psalmo talis versus sequitur: Et omnes suspensiones tuas; vel, sicut quidam sunt interpretati, omnes fluctus tuos; aut, sicut alii, omnes elationes tuas super me induxisti. Scriptum est et in alio psalmo: Omnes suspensiones tuae, et fluctus tui super me ingressi sunt : vel, sicut quidam melius transtulerunt, super me transierunt; enim est in graeco, non. Ubi ergo utrumque positum est, et suspensiones et fluctus, non ibi potuerunt poni pro suspensionibus fluctus. Quae duo sic exposuimus, ut suspensiones diceremus comminationes, fluctus autem iam ipsas passione quae utraque veniunt de iudicio Dei. Sed illic dictum est: Omnes super me transierunt; hic vero: Omnes super me induxisti. Illic ergo etsi quaedam acciderunt; omnia tamen mala quae illis verbis intellegi voluit, super me transierunt, dixit: hic vero, super me induxisti. Transeunt enim, sive quae non attingunt, sicut suspensiones; sive quae attingunt, sicut fluctus. Cum autem: Omnes suspensiones, non ait, super me transierunt, sed super me induxisti; omnia quae impendebant evenisse significat: impendebant autem, quamdiu in prophetia futura imminebant, omnia quae de illius passione praedicta sunt.

Sancti Apostoli Dominum passurum expavescebant.

8. (vv. 9.10.] Longe, inquit, fecisti notos meos a me. Si eos quos noverat acceperimus dictum esse notos meos, omnes erunt: nam quem ille non noverat? Sed eos dicit notos, quibus et ipse notus erat, quantum eum tunc nosse potuerunt; certe vel hactenus quod sciebant eum innocentem, etiamsi hominem tantummodo, non et Deum putabant. Quamvis et bonos quos probaret, notos dicere potuerit; sicut malos quos improbaret, ignotos, quibus in fine dicturus est: Non novi vos. Quod vero adiungit: Posuerunt me abominationem sibi: possunt et illi quidem intellegi quos notos suos dixit, quia et ipsi genus illius mortis horrebant; sed melius intellegitur de his de quibus suis persecutoribus superius loquebatur. Traditus sum, inquit, et non egrediebar. Utrum quia foris erant discipuli eius, quando ipse intus iudicabatur ? an potius, non egrediebar, altius dictum debemus accipere, id est, in interioribus meis latebam, non ostendebam quis essem, non propalabar, non manifestabar? et ideo sequitur: Oculi mei infirmati sunt ab inopia. Nam quos eius oculos intellecturi sumus? Si exteriores in carne in qua patiebatur positos, non eos in eius passione legimus infirmatos ab inopia, id est, tamquam fame, ut assolet, languisse: post coenam quippe suam traditus, et eodem die crucifixus est. Si interiores, quomodo infirmati sunt ab inopia, cum in eis esset lux indeficiens? Sed nimirum oculos suos dixit membra quae in suo corpore cui caput est ipse,

clariora et eminentiora et praecipua diligebat. De quo corpore Apostolus loquens, et de nostro corpore similitudinem adhibens, ait: Si totum corpus oculus, ubi auditus? si totum auditus, ubi odoratus? si fuissent omnia unum membrum, ubi corpus? Nunc autem multa membra, unum autem corpus. Non potest dicere oculus manibus: Opus vobis non habeo. Et si dixerit manus: Quia non sum oculus, non sum de corpore; num ideo non est de corpore? Quid autem his verbis vellet intellegi, evidentius expressit dicens: Vos autem estis corpus Christi et membra. Quapropter et illi oculi, id est sancti Apostoli; quibus non revelaverat caro et sanguis, sed Pater eius qui in coelis est, ut Petrus diceret: Tu es Christus Filius Dei vivi, videntes eum tradi, ac tanta perpeti mala; quoniam non eum videbant qualem volebant, quia non egrediebatur, id est, non manifestabatur in virtute et potentia sua, sed in suis interioribus occultus, omnia quasi superatus atque impotens perferebat, infirmati sunt ab inopia, velut subtracto sibi cibo suo, lumine suo.

Quo sensu accipi oporteat illud "Tota die".

9. Et clamavi, inquit, ad te, Domine. Hoc quidem et apertissime fecit, cum penderet in ligno. Sed quod sequitur: Tota die extendi manus meas ad te, quomodo oporteat accipi, merito quaeritur. Si enim in eo quod ait: Extendi manus meas, crucis patibulum intellexerimus; quomodo intellecturi sumus: Tota die? Numquid tota die pependit in ligno, cum et nox ad totum diem pertineat? Si autem hoc loco diem voluit intellegi, qui praeter noctem dies appellari solet; etiam talis diei, quando crucifixus est, iam pars prima et non parva transierat. Si autem diem pro tempore positum velimus accipere (maxime quia hoc nomen genere feminino posuit, quod in latino eloquio nonnisi tempus significare solet: quamvis in graeco non ita sit; semper quippe in ea lingua dies feminino genere dicitur, et ideo nostros sic interpretari puto), arctius quaestio colligabitur. Quomodo enim toto tempore, si nec saltem uno toto die manus extendit in cruce? Porro si totum pro parte accipiendum esse dicamus, quia isto genere locutionis uti etiam sancta Scriptura consuevit; non mihi occurrit exemplum, totum pro parte etiam tunc posse accipi, quando ipsum verbum additur et dicitur totum. Nam et in eo quod dixit Dominus in Evangelio: Sic erit et Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus ; ideo totum pro parte non insolenter accipitur, quia non ait: Totis tribus diebus et totis tribus noctibus: unus quippe medius fuit totus dies, duorum autem partes; primi ultima, ultimi prima. Si autem non crucem suam in hac prophetia Psalmi significavit his verbis, sed orationem, quam eum ex forma servi fudisse Deo Patri, Evangelio teste, didicimus, ubi eum et longe ante passionem, et sub die passionis, et in ipsa cruce orasse meminimus; nusquam hoc eum toto die fecisse legimus. Proinde convenienter per extentas manus tota die continuationem bonorum operum intellegere possumus, a quorum nunquam intentione cessavit.

Occulta Dei gratia est qua hominum mentes reviviscunt.

10. (v. 11.] Sed quia solis praedestinatis ad aeternam salutem, non autem omnibus hominibus, nec ipsis inter quos facta sunt, eius bona opera profuerunt; ideo consequenter adiecit: Numquid mortuis facies mirabilia? Hoc enim si de his dictum putaverimus, quorum caro exanimis facta est; magna mirabilia facta sunt mortuis, cum quidam eorum etiam revixerunt : et quod Dominus penetravit inferna, atque inde mortis victor ascendit, magnum mortuis miraculum factum est. Significat ergo isto verbo quo ait: Numquid mortuis facies mirabilia, homines corde ita mortuos, ut eos ad vitam fidei tanta Christi mirabilia non moverent. Neque enim propterea dixit non eis fieri mirabilia, quia non ea vident; sed quia non eis prosunt. Nam sicut hic ait: Tota die expandi manus meas ad te; quia omnia opera sua nonnisi ad voluntatem referat Patris, saepissime contestans ideo se venisse, ut voluntatem Patris impleret : ita, quia eadem opera etiam infidelis populus vidit, alius propheta dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem. Ipsi sunt mortui, quibus non sunt facta mirabilia; non quod ea non viderunt, sed quod per ea non revixerunt. Quod autem sequitur: Aut medici exsuscitabunt, et confitebuntur tibi? id est, quia non a medicis exsuscitabuntur homines, ut confiteantur tibi. In hebraeo quidem aliter se habere firmatur; non enim medici, sed gigantes esse perhibentur: verum Septuaginta interpretes, quorum auctoritas tanta est, ut non immerito propter mirabilem consonantiam divino Spiritu interpretati esse credantur; de vocis similitudine, qua in hebraea lingua gigantes et medici pene eodem modo sonant, et exigua differentia distinguuntur, non errore, sed potius occasione, quomodo isto loco accipiendi essent gigantes, significare voluerunt. Si enim superbos gigantum nomine insinuatos intellegamus, de quibus dicit Apostolus: Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor huius saeculi ? non fuit incongruum eosdem medicos nuncupari, velut per artem sapientiae suae promittentes animarum salutem: contra quos dicitur: Domini est salus. Si autem in bono acceperimus gigantes, quia et de ipso Domino dictum est: Exsultavit ut gigas ad currendam viam ; quod ita sit gigas gigantum, magnorum scilicet et fortissimorum, qui in eius Ecclesia spiritali robore excellunt; sicuti est mons montium, quia de illo scriptum est: Erit in novissimis temporibus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium ; sicut etiam sanctus sanctorum: non est absurdum ut iidem ipsi magni et fortes etiam medici vocentur. Unde dicit apostolus Paulus: Si quo modo aemulari potero carnem meam, ut salvos faciam aliquos ex illis. Sed etiam tales medici, quamvis non de suo curent, quia nec medici corporis curant de suo; tamen quantumlibet per fidele ministerium opitulentur saluti, viventes curare possunt, non mortuos excitare: de quibus dictum est: Numquid mortuis facies mirabilia? Nimis enim occulta Dei gratia est, qua hominum mentes quodam modo reviviscunt, ut possint a quibuslibet eius ministris praecepta sanitatis audire. Quam gratiam commendat in Evangelio dicens: Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum: et paulo post apertius hoc ipsum repetens, ait: Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt; sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Deinde interponit Evangelista: Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus eum esset: et secutus atque ipsius Domini verba coniungens, ait: Et dicebat, Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Supra dixerat: Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt; et tamquam huius rei causam exponens: Propterea dixi, inquit, vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo: ut ostenderet etiam ipsam fidem qua credit, et ex morte sui cordis anima reviviscit, dari nobis a Deo. Quantumlibet ergo excellentes verbi praedicatores, et veritatis etiam per miracula suasores, tamquam magni medici, agant cum hominibus; si mortui sunt et tua gratia non revixerunt: Numquid mortuis facies mirabilia; aut medici exsuscitabunt, et hi quos exsuscitabunt, confitebuntur tibi? Haec enim confessio indicat vivos: non sicut alibi scriptum est: A mortuo, velut qui non sit, perit confessio.

11. (v. 12.] Numquid enarrabit quis in sepulcro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? Subauditur quod supra dictum est, ut etiam iste versus ita se habeat, ac si dictum sit: Numquid enarrabit quis veritatem tuam in perditione? Misericordiam quippe et veritatem amat Scriptura coniungere, maxime in Psalmis. Quod vero ait, in perditione, alio verbo repetivit quod supra dixerat, in sepulcro. Sic autem dictum est, in sepulcro, ut intellegantur ii qui sunt in sepulcro, qui et superius significati sunt nomine mortuorum, ubi ait: Numquid mortuis facies mirabilia? Animae namque mortuae corpus sepulcrum est. Unde Dominus in Evangelio talibus dicit: "Similes estis sepulcris dealbatis, quae foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia: sic et vos aforis quidem Augustinus Hipponensis - In Psalmum 87 enarratio paretis hominibus iusti; intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

Nemo ad Christi venit, nisi quem Pater traxerit.

12. (v. 13.] Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua, et iustitia tua in terra oblita? Quod est, in tenebris; hoc est, in terra oblita. Infideles enim significantur nomine tenebrarum: hinc dicit Apostolus: Fuistis enim aliquando tenebrae. Sic et terra oblita, homo est qui oblitus est Deum: potest namque anima infidelis usque ad tantas tenebras pervenire, ut dicat stultus in corde suo: Non est Deus. Totus ergo iste sensus ita continuatur atque contexitur: Clamavi ad te, Domine, inter passiones meas; tota die expandi manus meas ad te: id est, non destiti ad te glorificandum extendere opera mea. Cur ergo in me impii saeviunt, nisi quia mortuis non facies mirabilia? id est, non eis commoventur ad fidem, nec medici eos exsuscitabunt, ut confiteantur tibi, in quibus occulta gratia tua non operatur, qua trahantur ut credant; quia nemo venit ad me, nisi quem tu attraxeris. Nam quis enarrabit in sepulcro misericordiam tuam; id est, animae mortuae, cuius mors iacet sub corporis pondere? et veritatem tuam in perditione; hoc est, in tali morte nihil horum valenti credere atque sentire? Numquid enim in tenebris huius mortis, hoc est, in homine qui te obliviscendo vitae lumen amisit, tua mirabilia et iustitia cognoscentur?

Credere non potuissem nisi me Dei misericordia praevenisset.

13. (v. 14.] Occurrebat autem quaestio, quisnam sit usus istorum mortuorum; quid ex his agat Deus ad utilitatem corporis Christi, quod est Ecclesia: ut in eis demonstretur quae sit Dei gratia in praedestinatis, qui secundum propositum vocati sunt. Unde ipsum corpus in alio psalmo dicit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me. Deus meus demonstrabit mihi in inimicis meis. Ergo et hic sequitur ac dicit: Et ego ad te, Domine, clamavi. In quibus verbis iam intellegendus est Dominus Christus ex voce corporis sui loqui, id est, Ecclesiae: quid est enim: Et ego; nisi quia fuimus et nos aliquando natura filii irae, sicut et caeteri ? Sed ad te clamavi, ut salvus essem. Quis enim me discernit ab aliis filiis irae, cum Apostolum audiam ingratos terribiliter increpantem, ac dicentem: Quis enim te discernit? Quid autem habes, quod non accepisti? Si autem et accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis ? Domini est salus : gigas autem in multitudine virtutis suae non erit salvus ; sed, sicut scriptum est: Qui invocaverit nomen Domini, salvus erit. Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? aut quomodo praedicabunt, si non mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona ! Ipsi sunt medici curantes a latronibus sauciatum; sed Dominus eum perduxit ad stabulum : quia ipsi sunt etiam operantes in agro Dominico; nec tamen qui plantat est aliquid, aut qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. Ideo et ego ad Dominum clamavi; hoc est, Dominum ut salvus essem invocavi. Quomodo autem invocarem, nisi crederem? quomodo crederem, nisi audirem? Sed ut audita crederem, ipse me attraxit; quia in occulto a morte cordis non quilibet medici, sed ipse excitavit. Nam multi audierunt; quia in omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum : sed non omnium est fides ; et novit Dominus qui sunt eius. Ac per hoc, nec credere potuissem, nisi me Dei misericordia praevenisset; et quia mortuos suscitat, et vocat ea quae non sunt, tamquam quae sunt, me in occultis vocando, et suscitando, et trahendo, a tenebris eduxisset, et ad lumen fidei perduxisset. Ideo sequitur: Et mane oratio mea praeveniet te. Iam mane, posteaquam nox infidelitatis et tenebrae transierunt. Quod mane ut mihi esset, misericordia quidem tua praevenit me: sed quia restat illa clarificatio, ubi illuminabuntur occulta tenebrarum, et manifestabuntur cogitationes cordis, et laus erit unicuique a te ; nunc in ista vita, in ista peregrinatione, in hac luce fidei, quae in comparatione tenebrarum infidelium iam dies est, sed in comparatione diei ubi videbimus facie ad faciem, adhuc nox est, adhuc oratio mea praeveniet te.

14. (v. 15.] Ut autem ista fervescat et exerceatur oratio, quod nobis quantum expediat, nullis, ut opinor, verbis explicari potest; differtur bonum quod in aeternum dabitur, et mala transitura crebrescunt. Ideo sequitur: Utquid, Domine, repulisti orationem meam? Hoc et in illis verbis dictum est: Deus, Deus meus, respice in me; utquid me dereliquisti ? Causa cognoscenda proposita est, non tamquam sine causa hoc faceret Dei culpata sapientia: ita et hic: Utquid, Domine, repulisti orationem meam? Huius tamen rei causa si diligenter advertatur, iam superius indicata est: ad hoc enim oratio sanctorum dilatione tanti beneficii, et tribulationum adversitate quasi repellitur, ut tamquam ignis flatu repercussus inflammetur ardentius.

Populum suum ad tempus deserit Deus, qui omnibus omnia erit in patria.

15. (vv. 16-19.) Exsequitur itaque breviter etiam tribulationes corporis Christi. Neque enim in solo capite factae sunt, cum et Saulo dictum sit: Quid me persequeris ? et ipse iam Paulus tamquam electum membrum in eodem corpore positus dicat: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi in carne mea. Utquid ergo Domine, repulisti orationem meam, avertis faciem tuam a me? Inops sum ego, et in laboribus a iuventute mea; exaltatus autem humiliatus sum et confusus. In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me. Circumdederunt me sicut aqua tota die, circumdederunt me simul. Longe fecisti a me amicum, et notos meos a miseria. Contigerunt et contingunt omnia haec in membris corporis Christi. Et avertit Deus ab orantibus faciem, non exaudiendo ad id quod volunt, quando sibi nesciunt non expedire quod petunt. Et inops est Ecclesia, cum esurit et sitit peregrina, unde satietur in patria. Et in laboribus est a iuventute sua: ipsum enim corpus Christi et in alio psalmo dicit: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Et ad hoc exaltantur etiam in saeculo isto quaedam membra eius, ut in eis sit maior humilitas. Et super ipsum corpus, id est unitatem sanctorum atque fidelium, cui caput est Christus, transeunt irae Dei; non autem manent: quia non de fideli, sed de infideli dictum est: Ira Dei manet super eum. Et terrores Dei conturbant infirmitatem fidelium; quia omne quod accidere potest, etiamsi non accidat, prudenter timetur. Et aliquando terrores ipsi ita conturbant animum cogitantis circumpendentibus malis, ut sicut aqua undique circumfluere videantur, et simul circumdare metuentem. Et quia Ecclesiae in hoc mundo peregrinanti ista non desunt, dum modo in his, modo in illis membris eius usquequaque contingunt; ideo dixit, tota die, continuationem significans temporis, donec finiatur hoc saeculum. Et saepe amici et noti periclitantes secundum saeculum, sanctos formidine deserunt: de quibus dicit Apostolus: Omnes me reliquerunt; non illis imputetur. Sed utquid haec omnia, nisi ut oratio huius sancti corporis mane, id est, post noctem infidelitatis in luce fidei praeveniat Deum, donec veniat salus illa, in cuius nondum re, sed iam spe salvi facti sumus, eamque cum patientia fideliter exspectamus ? Ubi nec repellet Dominus orationem nostram, quoniam tunc nihil erit petendum, sed quidquid recte petitum est, obtinendum: nec faciem suam avertet a nobis, quoniam videbimus eum sicuti est : nec inopes erimus, quia copia nostra ipse Deus erit omnia in omnius : nec laborabimus, quia nulla remanebit infirmitas: nec exaltati humilabimur et conturbabimur, quia nulla ibi erit adversitas: nec iram Dei vel transeuntem sustinebimus, quia in eius benignitate manente manebimus: nec terrores eius nos conturbabunt, quia promissa reddita nos beabunt: nec territus longe fiet a nobis notus et amicus, ubi nullus erit qui timeatur inimicus.






Aug. in Psalmos enar. 86