Aug. in Psalmos enar. 88
88
(Ps 88)
Sermo 1. 1. (v. 1.] Psalmum istum, de quo loqui proposuimus Caritati Vestrae, donante Domino, accipite de spe quam habemus in Christo Iesu Domino nostro: et erigite animos, quia ille qui promisit, ita caetera completurus est, ut multa complevit. Dat enim nobis ad eum fiduciam, non meritum nostrum, sed illius misericordia. Et ipse est, quantum arbitror: Intellectus Aethan Israelitae; unde iste psalmus titulum accepit. Videris enim quis homo fuerit, qui vocabatur Aethan; interpretatio tamen nominis huius Robustum indicat. Et nemo in hoc saeculo robustus est, nisi in spe promissionis Dei: quantum enim attinet ad merita nostra, infirmi sumus; quantum ad eius misericordiam, robusti sumus. Itaque iste infirmus in se, robustus in misericordia Dei, inde coepit.
2. 2. (v. 2.] Misericordias tuas, Domine, in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Obsequantur membra, inquit, mea Domino meo: loquor, sed tua loquor; annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Si non obsequor, servus non sum; si a me loquor, mendax sum. Ergo ut et abs te dicam, et ego dicam, duo quaedam sunt: unum tuum, unum meum; veritas tua, os meum. Quam ergo veritatem annuntiet, quas misericordias cantet, audiamus.
Deus promissa implet quae Iudaeis gentibusque fecit.
3. (v. 3.] Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur. Hoc canto; haec est veritas tua, huic annuntiandae servit os meum: Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur. Sic, inquis, aedifico, ut non destruam: quoniam quosdam sic destruis, ut non aedifices: quosdam vero sic destruis, ut aedifices. Nisi enim quidam destruerentur, ut aedificarentur, non diceretur Ieremiae: Ecce posui te ad destructionem, et aedificationem. Et utique omnes qui idola colebant et lapidibus serviebant, in Christo non aedificarentur, nisi in pristino errore destruerentur. Rursus, nisi quidam ita destruerentur, ut non aedificarentur, non diceretur: Destrues eos, et non aedificabis illos. Propter eos ergo qui destruuntur et aedificantur, ne putarent aedificationem qua aedificantur, esse temporalem, sicut temporalis fuit ruina in qua destruuntur; tenuit se iste, cuius os servit veritati Dei, ad ipsam veritatem Dei. Ideo annuntiabo, ideo dico: Quoniam dixisti; securus homo dico, quoniam tu Deus dixisti: quia, etsi ego in verbo meo fluctuarem, verbo tuo confirmarer. Quoniam dixisti. Quid dixisti? In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua. Quomodo superius, ita in sequentibus. Misericordias tuas, Domine, inquit, in aeternum cantabo: in generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Dixit misericordias, dixit veritatem; ita rursus utrumque coniunxit: Quoniam dixisti: In aeternum misericordia aedificabitur. In coelis praeparabitur veritas tua. Et hic repetivit misericordiam et veritatem. Universae enim viae Domini misericordia et veritas. Neque enim exhiberetur veritas in impletione promissorum, nisi praecederet misericordia in remissione peccatorum. Deinde, quoniam populo Israel etiam secundum carnem venienti de semine Abrahae promissa erant multa prophetice, et ita ille populus propagatus est, in quo implerentur promissa Dei; non autem clausit Deus fontem bonitatis suae etiam in alienigenas gentes, quas sub Angelis constituerat, portionem sibi faciens populum Israel: in haec duo et Apostolus distincte distribuit misericordiam Domini et veritatem. Ait enim Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Ecce quia non fefellit Deus; ecce quia non repulit plebem suam, quam praescivit. Etenim cum de casu Iudaeorum ageretur, ne quis putaret sic illos improbatos, ut nihil frumenti ex illa ventilatione in horreum mitteretur, ait Apostolus: Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit; nam et ego Israelita sum. Si totum illud spinae fuerunt, unde granum vobis loquor? Ergo impleta est veritas Dei in iis qui ex Israelitis crediderunt, et venit unus paries de circumcisione applicans se ad lapidem angularem. Sed ille lapis angulum non faceret, nisi alium parietem ex Gentibus susciperet. Ille itaque paries tamquam proprie pertinet ad veritatem, iste autem alius ad misericordiam. Dico enim, inquit: Iesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum. Merito: In coelis praeparabitur veritas tua. Etenim omnes illi Israelitae vocati Apostoli, coeli facti sunt qui enarrant gloriam Dei. De his coelis dicitur: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum. Et ut noveritis de his coelis dici, certe de his in consequenti expressius dictum est: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Quaere quorum, non invenies supra nisi coelorum. Si ergo Apostoli sunt, quorum in omnibus loquelis vox audita est, ipsi sunt de quibus dictum est: In omnem terram exiit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum ; quia etsi assumpti hinc sunt antequam Ecclesia impleret orbem terrarum, tamen verba eorum pervenerunt usque ad terminos orbis terrae: bene accipimus in his impletum quod nunc legimus: In coelis praeparabitur veritas tua.
4. (v. 4.] Disposui testamentum electis meis. Dixisti (Intellegitis) hoc totum: dixisti: Disposui testamentum electis meis. Quod testamentum, nisi novum? Quod testamentum, nisi quo renovamur ad novam haereditatem? Quod testamentum, nisi cuius haereditatis desiderio et amore cantamus canticum novum? Disposui, inquit, testamentum electis meis. Iuravi David servo meo. Quam securus loquitur iste, qui intellegit, cuius os servit veritati? Quoniam dixisti, securus loquor. Si securum me facis, quia dixisti; quanto securiorem, quia iurasti? Dei quippe iuratio, promissionis est confirmatio. Bene prohibetur homo iurare ; ne consuetudine iurandi, quia potest homo falli, etiam in periurium prolabatur. Deus solus securus iurat, quia falli non potest.
Christi capitis membra sumus ipsiusque sedes.
5. (v. 5.] Videamus ergo quid iuraverit Deus. Iuravi, inquit: David servo meo: usque in aeternum praeparabo semen tuum. Semen David quod est, nisi semen Abrahae? Quod autem semen Abrahae? Et semini, inquit, tuo, quod est Christus. Sed forte ille Christus caput Ecclesiae, salvator corporis, semen est Abrahae, et ideo David; nos autem non sumus semen Abrahae? Imo vero sumus, sicut Apostolus ait: Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Sic ergo hic accipiamus, fratres: Usque in aeternum praeparabo semen tuum; non tantum illam carnem Christi natam ex virgine Maria, sed etiam nos omnes credentes in Christum: illius enim capitis membra sumus. Non potest hoc corpus decollari: si in aeternum caput, in aeternum gloriantur et membra, ut sit ille Christus integer in aeternum. Usque in aeternum praeparabo semen tuum; et aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Putamus, hoc dixit, in aeternum, quod in generationem et generationem; quoniam et supra dixerat: In generationem et generationem annuntiabo veritatem tuam in ore meo. Quid est, in generationem et generationem? In omnem generationem. Non enim toties repetendum erat verbum, quoties generatio venit et transit. Ergo multiplicatio generationum in repetitione significata et commendata est. An forte duae generationes sunt intellegendae, sicut nostis, sicut iam insinuatum vestrae Caritati retinetis? Est enim generatio nunc carnis, et sanguinis; erit generatio futura in resurrectione mortuorum. Praedicatur hic Christus; praedicabitur ibi: sed hic praedicatur, ut credatur; ibi praedicabitur, ut videatur. Aedificabo in generationem et generationem sedem tuam. Nunc Christus habet in nobis sedem, aedificata est sedes eius in nobis: nisi enim sederet in nobis, non nos regeret; si autem ab illo non regeremur, a nobis ipsis praecipitaremur. Sedet ergo in nobis, regnans in nobis: sedet etiam in alia generatione, quae fuerit ex resurrectione mortuorum. In aeternum Christus regnabit in sanctis suis. Hoc promisit Deus, hoc dixit Deus: si parum est, hoc iuravit Deus. Quia ergo non secundum merita nostra, sed secundum illius misericordiam firma est promissio; nemo debet cum trepidatione praedicare, unde non potest dubitare. Fiat ergo in cordibus nostris robur illud, unde Aethan nomen accepit, Robustus corde: praedicemus veritatem Dei, eloquium Dei, promissa Dei, iurationem Dei; et his modis omni ex parte firmati praedicemus, et portando Deum, coeli simus.
Perditorum redemptio mirabilibus opus quam mortuorum resuscitatio.
6. (v. 6.] Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. Non merita sua confitebuntur coeli, sed confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. In omni enim misericordia perditorum, in iustificatione impiorum, quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia resurrexerunt mortui; plus lauda quia redempti sunt perditi. Quae gratia, quae misericordia Dei! Vides hominem heri voraginem ebriositatis, hodie ornamentum sobrietatis: vides hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae: vides hominem heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei: vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris. Ab istis omnibus desperationibus ita homines convertuntur: non respiciant ad merita sua; fiant coeli, confiteantur coeli mirabilia eius a quo facti sunt coeli. Quoniam videbo, inquit, coelos, opera digitorum tuorum. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine. Et ut noveritis qui coeli confitebuntur, videte ubi confiteantur: sequitur enim: Et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. De coelis ergo nulla dubitatio est, quoniam intellegantur praedicatores verbi veritatis. Et ubi confitebuntur coeli mirabilia tua et veritatem tuam? In ecclesia sanctorum. Excipiat Ecclesia rorem coelorum; sitienti terrae pluant coeli, et germinet excipiens pluviam germina bona, opera bona: ne pro bona pluvia det spinas, et pro horreo exspectet ignem. Confitebuntur coeli mirabilia tua, Domine, et veritatem tuam in ecclesia sanctorum. Coeli ergo confitebuntur mirabilia tua et veritatem tuam. Totum quidquid praedicant coeli, ex te est, de te est; et ideo securi praedicant: norunt enim quem praedicant, quia non possunt de praedicato erubescere.
Nemo inter filios Dei similis est Filio Dei.
7. (v. 7.] Quid praedicant coeli? quid confitebuntur in ecclesia sanctorum? Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Hoccine coeli confitebuntur, hoc coeli pluent? Quid? Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Inde securi praedicatores, quoniam nemo in nubibus aequabitur Domino. Magna laus vobis videtur, fratres, non aequari nubes Creatori. Si intellegatur sine mysterio ad litteram, non magna laus est, Domino non aequari nubes. Quid enim? stellae quae sunt supra nubes aequantur Domino? Quid enim? sol, luna, Angeli, coeli, vel comparari poterunt Domino? Quid est quod pro magno ait: Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? Intellegimus, fratres, nubes istas sicut coelos, praedicatores esse veritatis; Prophetas, Apostolos, annuntiatores verbi Dei. Nam ista omnia genera praedicatorum nubes esse dictas, ex illa prophetia intellegimus, ubi Deus iratus vineae suae dixit: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem: quam vineam explicat et designat apertissime, dicens: Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est. Ne tu aliter intellegas vineam, et relictis hominibus significatis terram scruteris: Vinea, inquit: Domini Sabaoth, domus Israel est. Non intellegat aliud, se intellegat domus Israel esse vineam meam; se intellegat mihi non dedisse uvam, sed spinas; se intellegat ingratam exstitisse plantatori atque cultori, ingratam exstitisse irrigatori. Ergo si vinea Domini Sabaoth, domus Israel est, quid dixit iratus? Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem. Et revera ita fecit: missi sunt Apostoli tamquam nubes, ut pluerent Iudaeis; et illi verbum Dei repellentes quia pro uva spinas dederunt, dixerunt Apostoli: Ad vos missi eramus; sed quia repulistis verbum Dei, imus ad Gentes. Ex illo coeperunt nubes non pluere pluviam super vineam illam. Si igitur nubes sunt praedicatores veritatis, quaeramus primo quare sint nubes. Iidem quippe coeli, iidem nubes: coeli propter fulgorem veritatis, nubes propter occulta carnis: nubes enim omnes nebulosae sunt, propter mortalitatem; et veniunt, et transeunt. Propter ipsa occulta carnis, id est, occulta nubium, ait Apostolus: Nolite ante tempus quidquam iudicare, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum. Nunc ergo quid loquatur homo, vides; quid gestet in corde, non vides: quod exprimitur de nube, vides; quod servatur in nube, non vides. Cuius enim oculi nubem penetrant? Ergo nubes in carne praedicatores veritatis. Venit et ipse omnium Creator in carne. Sed quis in nubibus aequabitur Domino? Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? et quis similis erit Domino in filiis Dei? Ergo nemo in filiis Dei similis erit Filio Dei. Et ipse dictus est Filius Dei, et nos dicti sumus filii Dei; sed quis similis erit Domino in filiis Dei? Ille unicus, nos multi; ille unus, nos in illo unum; ille natus, nos adoptati; ille ab aeterno Filius genitus per naturam, nos a tempore facti per gratiam; ille sine ullo peccato, nos per illum liberati a peccato. Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei? Dicimur nubes propter carnem, et sumus praedicatores veritatis propter imbrem nubium; sed caro nostra aliter venit, caro illius aliter. Dicimur et filii Dei, sed ille aliter Filius Dei. Illius nubes ex virgine, ille Filius ex aeternitate, Patri aequalis. Quis ergo in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei? Dicat ipse Dominus utrum similem inveniat. Quem me dicunt homines esse filium hominis? Ecce enim quia videor, quia conspicior, quia inter vos ambulo, et fortasse praesentia vilui; dicite quem me dicunt homines esse filium hominis? Certe quia filium hominis vident, nubem vident: dicant, vel dicite quem me dicunt homines esse. Et responderunt dicta hominum: Alii dicunt Ieremiam, alii Eliam, alii Ioannem Baptistam, aut unum ex Prophetis. Nominatae sunt multae nubes et filii Dei. Etenim quia iusti et sancti, utique et ipsi filii Dei: Ieremias, Elias, Ioannes, filii Dei; et nubes, quia praedicatores Dei. Dixistis quas nubes me homines esse putent, et in quibus filiis Dei me homines numerent: dicite et vos quem me dicitis esse. Respondens Petrus pro omnibus, pro unitate unus: Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi. Quoniam quis in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino inter filios Dei? Tu es Christus Filius Dei vivi; non quomodo filii Dei qui tibi non aequantur: venisti in carne; sed non quomodo nubes quae tibi non aequantur.
Uno loco natus et conservatus, Christus per praedicatores omnibus innotescit.
8. (v. 8.] Quis enim tu, cui respondetur: Tu es Christus Filius Dei vivi; quem putaverunt alii homines non sancti, non iusti, unum ex Prophetis, aut Eliam, aut Ieremiam, aut Ioannem Baptistam: quis ergo tu? Audi quod sequitur: Deus glorificandus in consilio iustorum. Qui" ergo in nubibus aequabitur Domino? aut quis similis erit Domino in filiis Dei, quando ille Deus est glorificandus in consilio iustorum? Quoniam non possunt aequales illi esse; consilium ipsorum sit credere in illum: quoniam non possunt aequales illi esse nubes et filii Dei; restat consilium humanae fragilitati, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Deus glorificandus in consilio iustorum: magnus et terribilis in omnes qui in circuitu eius sunt. Ubique Deus. Qui ergo in circuitu eius sunt, qui ubique est? Si enim habet aliquos in circuitu, quasi undique finitus intellegitur. Porro si verum dictum est Deo et de Deo: Magnitudinis eius non est finis ; qui remanent, qui sunt in circuitu eius, nisi quia ille qui ubique est, voluit per carnem in uno loco nasci, in una gente conversari, in uno loco crucifigi, ex uno loco resurgere, ex uno loco in coelum ascendere? Ubi hoc fecit, in circuitu eius Gentes sunt. Si ibi remaneret ubi ista fecit, non esset magnus et terribilis in omnes qui in circuitu eius sunt: quia vero ibi sic praedicavit, ut inde sui nominis mitteret praedicatores per omnes Gentes toto orbe terrarum; faciendo miracula per servos suos, factus est magnus et terribilis in omnes qui in circuitu eius sunt.
9. (v. 9.] Domine Deus virtutum, quis similis tibi? Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. Magna potentia tua; tu fecisti coelum et terram, et omnia quae in eis sunt: sed plus est misericordia tua, quae exhibuit veritatem tuam in circuitu tuo. Si enim ibi solum praedicareris, ubi nasci, ubi pati, ubi resurgere, unde ascendere voluisti; impleta esset illa veritas promissi Dei, ad confirmandas promissiones patrum: sed non impleretur: Gentes autem super misericordia glorificare Deum, nisi illa veritas expanderetur, et ab illo loco ubi apparere voluisti, in circuitu diffunderetur. Tu quidem in illo loco de nube propria intonuisti, sed ad rigandum in circuitu Gentium alias nubes misisti. Vere potens implesti quod dixisti: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus coeli. Potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo.
Christianae praedicationi obstant terrenae potestates.
10. (v. 10.] Sed cum coepit veritas tua in circuitu praedicari, utique fremuerunt Gentes, et populi meditati sunt inania; astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius. Utique cum coepisset veritas tua praedicari in circuitu tuo, tamquam venires ad ducendam coniugem ex alienigenis, occurrit leo fremens, et suffocatus est a te. Hoc enim praefiguratum est in Samson : et illis verbis meis, sine nomine illius dictis, non acclamaretis, nisi agnosceretis; audistis enim, ut illi qui soletis complui a nubibus Dei. Ergo veritas tua in circuitu tuo. Sed quando sine persecutionibus, quando sine contradictionibus, cum dictum sit eum natum in signum cui contradicetur ? Quia ergo illa gens, ubi nasci, ubi conversari voluisti, tamquam terra erat separata a fluctibus Gentium, ut appareret arida compluenda, reliquae autem Gentes mare erant in amaritudine sterilitatis suae; quid faciunt praedicatores tui spargentes veritatem tuam in circuitu tuo, quoniam fremunt fluctus maris? quid faciunt? Tu dominaris potestati maris. Nam quid fecit mare saeviendo, nisi diem quem hodie celebramus? Martyres occidit, semina sanguinis sparsit, seges Ecclesiae pullulavit. Securae ergo pergant nubes; diffundant veritatem tuam in circuitu tuo, non timeant rabidos fluctus: Tu dominaris potestati maris. Movetur quidem mare, contradicit mare, perstrepit mare; sed fidelis Deus, qui non vos sinat tentari supra id quod potestis. Quia ergo fidelis est qui non vos sinit tentari supra id quod potestis: Motum autem fluctuum eius tu mitigas.
Christus Satanam humiliat eique subiectos homines rapit.
11. (v. 11.] Denique ut placaretur mare, imo ut enervaretur rabies maris, quid in ipso mari fecisti? Tu humilasti sicut vulneratum superbum. Est quidam superbus draco in mari, de quo alia Scriptura dicit: Mandabo draconi ibi ut mordeat eum ; est draco de quo dicitur: Draco hic quem finxisti ad illudendum ei : cuius caput contundit super aquam. Tu, inquit,
humiliasti sicut vulneratum superbum. Humiliasti te, et humiliatus est superbus. Superbus enim per superbiam superbos tenebat: humiliatus est magnus, credens autem in eum factus est parvus. Dum nutritur parvus exemplo magni facti parvi, perdidit quod tenebat diabolus; quia superbus nonnisi superbos tenebat. Dato tanto humilitatis exemplo, didicerunt homines damnare superbiam suam, imitari humilitatem Dei. Ita ergo ille perdendo quos tenebat, etiam ipse humiliatus est; non correctus, sed prostratus. Tu humiliasti sicut vulneratum superbum. Humiliatus es, et humiliasti; vulneratus es, et vulnerasti: neque enim eum non vulneraret sanguis tuus, qui fusus est ut deleret chirographum peccatorum. Unde enim superbiebat, nisi quia cautionem contra nos tenebat? Hanc tu cautionem, hoc chirographum tuo sanguine delevisti : illum ergo vulnerasti, cui tot abstulisti. Vulneratum enim intellegas diabolum, non penetrata carne, quam non habet; sed percusso corde, ubi superbus est. Et in brachio virtutis tuae dispersisti inimicos tuos.
12. (vv. 12.13.] Tui sunt coeli, et tua est terra. A te pluunt, super tuam pluunt. Tui sunt coeli, per quos praedicata est veritas in circuitu tuo: tua est terra, quae excepit veritatem in circuitu tuo. Denique quid de illa pluvia factum est? Orbem terrarum et plenitudinem eius tu fundasti; aquilonem et maria tu creasti. Non enim aliquid contra te valet, contra Creatorem suum. Et malitia quidem sua, per suae voluntatis perversitatem saevire potest mundus; numquid tamen excedit modum positum a Creatore, qui fecit omnia? Quid ergo timeo aquilonem? quid timeo maria? Est quidem in aquilone diabolus, qui dixit: Ponam sedem meam in aquilonem, et ero similis Altissimo ; sed humiliasti sicut vulneratum superbum. Ergo quod in illis tu fecisti, plus valet ad dominationem tuam, quam illorum voluntas ad malitiam suam. Aquilonem et maria tu creasti.
Christus lux nostra et liberator.
13. (v 13.] Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Montes isti intelleguntur, sed aliquid significant. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt. Thabor interpretari dicitur Veniens lumen. Sed unde venit lumen de quo dictum est: Vos estis lumen mundi, nisi ab illo de quo dictum est: Erat lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum ? Illud ergo lumen quod est lumen mundi, ab illo lumine venit quod non aliunde accenditur, ut timendum sit ne exstinguatur. Ergo venit lumen ab illo, lucerna illa quae non ponitur sub modio, sed super candelabrum, veniens lumen Thabor. Hermon autem interpretatur Anathema eius. Merito venit lumen et factum est anathema eius. Cuius, nisi diaboli, vulnerati, superbi? Ut ergo illuminaremur, abs te datum est; ut anathema nobis esset qui nos in suo errore et superbia detinebat, a te nobis est. Ergo Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: non in meritis suis, sed in nomine tuo. Dicent enim isti: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam; propter mare saeviens: ne forte dicant Gentes: Ubi est Deus eorum ?
14. (v. 14.] Tuum brachium cum potentia. Nemo sibi aliquid arroget. Tuum brachium cum potentia: a te facti sumus, a te defensi sumus. Tuum brachium cum potentia; confirmetur manus tua, et exaltetur dextera tua.
Domini misericordia et veritas.
15. (v. 15.] Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae. Apparebit in fine iustitia tua et iudicium tuum: nunc occulta sunt ista. Et de iudicio tuo dicitur in alio psalmo: Pro occultis filii. Erit manifestatio iudicii tui et iustitiae tuae. Ponentur quidam ad dexteram, et quidam ad sinistram : et expavescent infideles, cum viderint quod modo deridentes non credunt; gaudebunt iusti, cum viderint quod modo non videntes credunt. Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae: utique in die iudicii. Nunc ergo quid? Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam. Praeparationem sedis tuae, iustitiam tuam et iudicium tuum venturum timerem, nisi antecederet te misericordia et veritas tua: quid timeam in fine iudicia tua, quando praecedente misericordia tua deles peccata mea, et exhibendo veritatem imples promissa tua? Misericordia et veritas praeeunt ante faciem tuam. Universae enim viae Domini misericordia et veritas.
16. (vv. 16.17.] In his omnibus non exsultabimus? aut quod exsultamus capiemus? aut verba sufficient laetitiae nostrae? aut lingua idonea erit explicare gaudium nostrum? Si ergo nulla verba sufficiunt; Beatus populus sciens iubilationem. O beate popule! putas, intellegis iubilationem? Nullo modo beatus es, nisi intellegas iubilationem. Quid est, intellegas iubilationem? Scias unde gaudeas quod verbis explicare non possis. Gaudium enim tuum non de te, ut qui gloriatur, in Domino glorietur. Noli ergo exsultare in superbia tua, sed in gratia Dei. Vide ipsam gratiam tantam esse, cui lingua explicandae non sit idonea, et intellexisti iubilationem.
Qui de seipso gaudet per superbiam cadit.
17. Denique si intellexisti in gratia iubilationem, ipsius gratiae audi commendationem. Beatus certe populus sciens iubilationem. Quam iubilationem? Vide si non de gratia, vide si non de Deo, et omnino non de te. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt. Thabor ille: Veniens lumen, nisi in lumine vultus tui ambulet, vento superbiae lucerna exstinguitur. Domine, in lumine vultus tui ambulabunt; et in nomine tuo exsultabunt tota die. Thabor ille et Hermon in nomine tuo exsultabunt: si volunt tota die, in nomine tuo; sin autem exsultabunt in nomine suo, non tota die exsultabunt. Non enim in gaudio perseverabunt, quando de seipsis gaudebunt, et per superbiam cadent. Ergo ut tota die exsultent, in nomine tuo exsultabunt; et in tua iustitia exaltabuntur. Non in sua iustitia, sed in tua: ne sint zelum Dei habentes, sed non secundum scientiam. Quidam enim notantur ab Apostolo, quod zelum Dei habeant, sed non secundum scientiam; ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, et non in lumine tuo exsultantes, iustitiae Dei non sunt subiecti. Sed unde? Quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Populus autem sciens iubilationem (illi enim non secundum scientiam; beatus autem populus non nesciens, sed sciens iubilationem), unde debet iubilare, unde debet exsultare, nisi in nomine tuo, ambulans in lumine vultus tui? Et exaltari quidem merebitur, sed in tua iustitia: auferat de medio Iustitiam suam, et humilietur; veniet Dei iustitia, et exaltabitur. Et in tua iustitia exaltabuntur.
1. 18. (v. 18.] Quoniam gloria virtutis eorum tu es, et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum: quia tibi beneplacuit, non quia nos digni sumus.
2. 19. (v. 19.] Quoniam Domini est susceptio. Nam ego ut cumulus arenae impulsus sum, et caderem; et cecidissem, nisi Dominus suscepisset me. Quoniam Domini est susceptio; et sancti Israel regis nostri. Ipse susceptio, ipse te illuminat: in eius lumine tutus es, in eius lumine ambulas, iustitia eius exaltaris. Ipse te suscepit, infirmitatem tuam ipse custodit; ipse te facit robustum de se, non de te.
De munere prophetico.
20. (v. 20.] Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti. Locutus es in aspectu tuo, revelasti hoc Prophetis tuis. Ideo locutus es eis in aspectu, id est, in revelatione: unde Prophetae Videntes dicebantur. Viderunt quiddam intus quod dicerent foris; et in occulto audierunt quod palam praedicaverunt. Tunc locutus es in aspectu filiis tuis, et dixisti: Posui adiutorium super potentem. Intellegitis quem potentem. Exaltavi electum de populo meo. Intellegitis quem electum; quem iam gaudetis exaltatum.
21. (v. 21.] Inveni David servum meum: istum David ex semine David. In oleo sancto meo unxi eum: de illo enim dicitur: Unxit te, Deus, Deus tuus oleo exsultationis prae participibus tuis.
22. (v. 22.] Manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit eum: secundum quod susceptio hominis facta est, secundum quod caro in utero virginis assumpta est, secundum quod ab illo qui in forma Dei aequalis est Patri, forma servi suscepta est, et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
Inimicus, dum saevit, animabus sanctorum prodest.
1. 23. (v. 23.] Non proficiet inimicus in eo. Saevit quidem inimicus, sed non proficiet in eo: solet quidem nocere, sed non nocebit. Quid est ergo quod affliget? Exercebit, non nocebit: proderit saeviendo, quia in quos saevit, coronabuntur vincendo. Quid enim vincitur, si nihil contra nos saevit? aut ubi adiutor noster Deus, si nos non dimicamus? Inimicus ergo faciet quod suum est; sed non proficiet inimicus in eo, et filius iniquitatis non apponet nocere ei.
2. 24. (v. 24.] Et concidam inimicos eius a facie illius. Conciduntur a conspiratione sua, et quod credunt conciduntur. Paulatim enim credunt; tamquam comminuto capite vituli, venient in potum populi Dei. Comminuit enim caput vituli Moyses, sparsit in aqua, et dedit bibere filiis Israel. Comminuuntur omnes infideles, credunt paulatim; et a populo Dei bibuntur, in corpus Christi traiciuntur. Et concidam inimicos eius a facie illius; et eos qui oderunt eum, fugabo: ne noceant. Sed fugatorum istorum forte aliqui dicunt: Quo ibo a spiritu tuo? et a facie tua quo fugiam? Et videntes non se habere quo fugiant ab Omnipotente, conversi fugiunt ad Omnipotentem. Et eos qui oderunt eum, fugabo.
Domini misericordiam et veritatem imitemur.
25. (v. 25.] Et veritas mea et misericordia mea cum ipso est. Universae viae Domini misericordia et veritas. Mementote, quantum potestis, quam saepe nobis commendentur duo haec, ut reddamus illa Deo. Sicut enim ipse exhibuit nobis misericordiam, ut deleret peccata nostra; et veritatem, ut impleret promissa sua: sic et nos ambulantes in via eius, debemus ei reddere misericordiam et veritatem; misericordiam, ut miserorum misereamur; veritatem, ut non inique iudicemus. Non tibi tollat veritas misericordiam, nec misericordia impediat veritatem: si enim per misericordiam iudicaveris contra veritatem, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam; non ambulabis in via Dei, ubi misericordia et veritas occurrerunt sibi. Et in nomine meo exaltabitur cornu eius. Quid opus est ut immoremur? Christiani estis, Christum agnoscite.
1. 26. (v. 26.] Et ponam in mari manum eius: hoc est, dominabitur Gentibus. Et in fluminibus dexteram eius. Flumina currunt in mare; cupidi homines in amaritudinem huius saeculi prolabuntur: omnia tamen genera ista Christo subdita erunt.
2. 27. (vv. 27.28.] Ipse invocabit me, Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. Martyres nostri, quorum natalitia celebramus, sanguinem suum propter haec credita et nondum visa fuderunt: quanto fortiores nos esse debemus, videndo quod illi crediderunt? Excelsum enim apud reges terrae illi nondum viderant Christum; adhuc principes conveniebant in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius: nondum impletum erat quod in ipso psalmo sequitur: Et nunc, reges,
intellegite; erudimini omnes qui iudicatis terram. Iam ergo factus est Christus excelsus apud reges terrae.
28. (v. 29.] In aeternum servabo ei misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Propter ipsum, fidele testamentum; in ipso mediatum est testamentum; ipse mediator testamenti, ipse signator testamenti, ipse fideiussor testamenti, ipse testis testamenti ipse haereditas testamenti, ipse cohaeres testamenti.
Alii sunt dies caeli, alii vero dies terrae.
29. (v. 30.] Et ponam in saeculum saeculi semen eius. Non tantum in hoc saeculo, sed in saeculum saeculi; quo transibit utique semen eius, quae est haereditas eius, semen Abrahae quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis: et si in aeternum accepturi haereditatem, ponet in saeculum saeculi semen eius. Et thronum eius sicut dies coeli. Throni regum terrenorum sicut dies terrae. Alii sunt dies coeli, alii sunt dies terrae.
Dies coeli anni sunt illi de quibus dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Dies terrae succedentibus urgentur, praecedentes excluduntur, nec qui succedunt manent; sed veniunt ut eant, et pene antequam veniant eunt. Ita sunt dies terrae. Dies autem coeli et illi anni non deficientes, nec initium habent nec terminum; nec ullus ibi dies angustatur inter hesternum et crastinum: nemo ibi exspectat futurum, nemo ibi perdit praeteritum; sed dies coeli semper praesentes sunt, ubi erit thronus eius in aeternum. Quod restat, si placet, servemus; quoniam longus est Psalmus, et adhuc vobiscum aliquid in nomine Christi acturi sumus. Reficite ergo vires; non dico animi vestri, nam video quod animo infatigabiles estis: sed propter servos animae, ut durent in ministerio corpora vestra, aliquantulum reficimini, et refecti ad cibos redite.
Ps 88
Sermo 1. Ad reliqua psalmi de quo in matutino locuti sumus, animum intendite, et pium debitum exigite; eo reddituro per nos, qui fecit et nos et vos. Dominus Christus in superioribus Psalmi ex promisso Dei annuntiabatur, et adhuc in his etiam verbis quae tractaturi sumus, ipse annuntiatur. De illo enim inter caetera paulo superius dictum erat: Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. In aeternum servabo illi misericordiam meam, et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies coeli. De his et de omnibus supra ab ipso exordio, quae potuimus, diximus.
Quem diligit Dominus corripit.
2. (vv. 31-35.] Sequitur autem: Si dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint; si iustificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea: neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis, non reprobabo. Magnum firmamentum promissionis Dei. Filii huius David, filii sunt sponsi: omnes ergo Christiani, filii eius dicuntur. Multum est autem quod promittit Deus, quia Si Christiani, hoc est, filii eius dereliquerint, inquit, legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint; si iustificationes meas profanaverint, et mandata mea non custodierint; non contemnam eos, neque in perditione dimittam eos: sed quid faciam? Visitabo in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Non ergo tantum misericordia vocantis est, sed et verberantis et flagellantis. Sit itaque manus paterna super te, et si filius bonus es, noli repellere disciplinam: quis est enim filius, cui non dat disciplinam pater eius? Det disciplinam, dum non auferat misericordiam; caedat contumacem, dum tamen reddat haereditatem. Tu si promissa patris bene agnovisti, non timeas flagellari, sed exhaeredari: quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit. Peccator filius dedignatur flagellari, cum sine peccato videat Unicum flagellatum? Visitabo ergo, ait, in virga iniquitates eorum. Sic et Apostolus comminatur: Quid vultis? in virga veniam ad vos? Absit ut dicerent pii filii: Si cum virga venturus es, noli venire. Melius est enim erudiri in virga patris, quam in blandimento perire praedonis.
Dei misericordia et hominum peccata.
3. Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Misericordiam vero meam non dispergam ab eo. A quo? Ab illo scilicet David cui talia promisi, quem unxi in oleo sancto meo prae participibus suis. Agnoscitis eum a quo non disperget Deus misericordiam suam? Ne quis forte sollicitus dicat: Quandoquidem Christum dicit, a quo se misericordiam suam non dispersurum esse confirmat, quid ergo peccator? Numquid enim hoc dixit. Misericordiam autem meam non dispergam ab eis? Visitabo, inquit, in virga iniquitates eorum, et in flagellis delicta eorum. Exspectabas ad securitatem tuam: Misericordiam vero meam non dispergam ab eis. Et quidem hoc nonnulli codices habent, sed emendatiores non habent: tamen et qui hoc habent, nihil ab re habent. Quomodo enim a Christo misericordiam suam non dispergit? Numquid ipse Salvator corporis vel in terra vel in coelo peccavit; qui sedet ad dexteram eius, et interpellat pro nobis ? A Christo tamen: sed a membris eius, a corpore eius quod est Ecclesia. Sic enim pro magno dicit quod ab illo non dispergat misericordiam suam, quasi non agnoscimus unigenitum Filium qui est in sinu Patris: non enim pro persona sua ibi computatur homo, sed una persona est Deus et homo. Ergo ab eo non dispergit misericordiam suam, cum a membris eius, cum a corpore eius non dispergit misericordiam suam, in quo et ipse in terra persecutiones patiebatur, cum iam sederet in coelo; et de coelo clamabat: Saule, Saule, non: Quid persequeris servos meos; non: Quid persequeris sanctos meos; non: Quid persequeris discipulos meos: sed: Quid me persequeris? Sicut ergo, cum eum sedentem in coelo nemo persequeretur, clamavit: Quid me persequeris? cum caput membra sua cognosceret, et a compage corporis sui caput caritas non separaret: sic, cum misericordiam suam non dispergit ab eo, a nobis utique non dispergit, qui sumus membra eius et corpus eius. Nec ideo tamen debemus securi peccare, et perverse nobis polliceri quoniam quidquid fecerimus, non perimus. Sunt enim quaedam peccata et quaedam iniquitates de quibus quidem disserere atque definire aut impossibile nobis est, aut, si iam esset possibile, certe tempori longum esset. Nemo enim potest dicere esse se sine peccato; quia si dixerit, mentietur: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo unusquisque pro peccatis suis necessario flagellatur; sed ab eo, si christianus est, Dei misericordia non dispergitur. Plane si in tantas ieris iniquitates, ut repellas a te virgam verberantis, si repellas manum flagellantis, et de disciplina Dei indigneris, et fugias a Patre caedente, et nolis eum patrem pati, quia non parcit peccanti; tu te alienasti ab haereditate, ipse te non abiecit: nam si maneres flagellatus, non remaneres exhaeredatus. Misericordiam vero, inquit, meam non dispergam ab eo, neque nocebo in veritate mea. Ad hoc enim non dispergetur misericordia liberantis, ne noceat veritas vindicantis.
Toto caelo differunt poenitens et impoenitens peccator.
4. Neque profanabo testamentum meum; et quae procedunt de labiis meis non reprobabo.
Non quia filii eius peccant, ideo ego mendax inveniar: promisi, facio. Pone quia volunt illi etiam cum desperatione peccare, et sic ire omnino in peccata, ut offendant oculos Patris, et exhaeredari mereantur; nonne ipse est Deus de quo dictum est: De lapidibus istis suscitabit filios Abrahae ? Itaque dico vobis, fratres: multi christiani tolerabiliter peccant, multi flagello a peccato corriguntur, et emendantur, et sanantur; multi omnino aversi, dura cervice obnitentes adversus disciplinam Patris, et ipsam omnino Dei paternitatem recusantes, habentes tamen signum Christi, eunt in tales iniquitates, ut non possit nisi recitari contra eos: Quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Non tamen propter hos remanebit Christus sine haereditate: non propter paleam etiam frumenta interibunt ; non propter pisces malos nihil ex illa sagena mittetur in vascula. Novit Dominus qui sunt eius. Securus enim promisit, qui nos antequam essemus praedestinavit: Quos autem praedestinavit, illos et vocavit; quos autem vocavit, illos et iustificavit; quos autem iustificavit, illos et glorificavit. Peccent quantum volent desperati: respondeant membra Christi: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Non ergo nocebit Deus in veritate sua, nec profanabit testamentum suum. Manet immobile testamentum eius, quia ipse sibi praesciens praedestinavit haeredes: et quae procedunt de labiis eius, non reprobabit.
Deus electorum gaudium. De carnis resurrectione.
5. (vv. 36-38.] Audi ad confirmationem tuam, audi ad securitatem tuam, si te in membris Christi esse cognoscis. Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar. Exspectas ut iterum iuret Deus? Quoties iuraturus est, si semel iurando mentitur? Unam iurationem pro vita nostra habuit, qui pro nobis ad mortem Unicum suum misit. Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar: semen eius in aeternum manebit. In aeternum manet semen eius; quia novit Dominus qui sunt eius. Et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum; et testis in coelo fidelis. Sedes eius, quibus dominatur, in quibus sedet, in quibus regnat. Si sedes eius, et membra eius; quia etiam membra nostra sedes sunt capitis nostri. Videte quemadmodum caetera omnia membra nostra caput portent: caput autem ipsum super se non portat aliquid, sed ipsum portatur a caeteris membris nostris, quasi totum corpus hominis sedes sit capitis. Sedes ergo eius, omnes in quibus regnat Deus, sic erunt, inquit, in conspectu meo sicut sol: quia iusti fulgebunt in regno Patris mei sicut sol. Sed sol spiritaliter; non corporaliter, sicut lucet iste de coelo, quem facit oriri super bonos et malos. Denique iste sol in conspectu est non solam hominum, verum etiam pecorum minutissimarumque muscarum: quod enim quorumlibet vilissimorum animalium non videt solem istum? At vero de illo sole quid ait proprie? Sicut sol in conspectu meo. Non in conspectu hominum, non in conspectu carnis, non in conspectu mortalium animalium, sed in conspectu meo. Et sicut luna: sed quae luna? Perfecta in aeternum. Etenim, etsi perficitur luna ista quam novimus, alio die incipit minui, posteaquam perfecta fuerit. Sicut luna, inquit, perfecta in aeternum: sic perficietur sedes eius tamquam luna; sed luna in aeternum perfecta. Si sol, quare et luna? Per lunam solent significare Scripturae mortalitatem carnis huius, propter augmenta et decrementa, propter transitoriam speciem. Denique et Iericho Luna interpretatur: et utique quidam qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, incidit in latrones ; descendebat enim ab immortalitate ad mortalitatem. Similis est ergo caro ista lunae, quae omni tempore et omni mense patitur augmenta et decrementa: sed erit caro ista nostra in resurrectione perfecta; et testis in coelo fidelis. Itaque si in solo animo perficeremur. tantummodo soli nos compararet; rursus, si in solo corpore perficeremur, tantummodo lunae nos compararet: sed quia perficiet nos Deus et in animo et in corpore, secundum animum dictum est, sicut sol in conspectu meo; quia animum non videt nisi Deus: et sicut luna, iam caro; perfecta in aeternum, in resurrectione mortuorum: et testis in coelo fidelis; quia vera dicebantur omnia de resurrectione mortuorum. Obsecro vos, audite hoc iterum planius, et mementote: scio enim quosdam intellexisse, alios vero fortassis quid dixerim adhuc inquirere. In nulla re sic contradicitur fidei christianae, quam in resurrectione carnis. Denique ille qui natus est in signum cui contradicitur, et ipsam carnem suam resuscitavit, ut obviam iret contradictori; et qui posset membra sua sic sanare, ut ea vulnerata fuisse non appareret, cicatrices servavit in corpore, ut vulnus dubitationis sanaret in corde. In nulla ergo re tam vehementer, tam pertinaciter, tam obnixe et contentiose contradicitur fidei christianae, sicut de carnis resurrectione. Nam de animi immortalitate multi etiam philosophi Gentium multa disputaverunt, et immortalem esse animum humanum pluribus et multiplicibus libris conscriptum memoriae reliquerunt: cum ventum fuerit ad resurrectionem carnis, non titubant, sed apertissime contradicunt, et contradictio eorum talis est, ut dicant fieri non posse ut caro ista terrena possit in coelum ascendere. Ideo luna ista perfecta in aeternum, et adversus omnes contradictores testis in coelo fidelis.
In Christo omnes Dei promissiones implentur.
6. (vv. 39-46.] Haec de Christo promissa sunt, quam certa, quam firma, quam aperta, quam indubitata. Nam, etsi quaedam sunt tecta mysteriis, quaedam tamen sic manifesta, ut ex ipsis facillime aperiantur obscura. Haec cum ita sint, videte quid sequitur: "Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti, distulisti Christum tuum. Evertisti testamentum servitur; profanasti in terra sanctitatem eius. Destruxisti omnes macerias eius; posuisti munitiones eius formidinem.
Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum eius; iucundasti omnes inimicos eius. Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione: sedem eius in terram collisisti. Minuisti dies sedis eius; perfudisti eum confusione." Quid est hoc? Illa omnia promisisti; tu vero ista contraria fecisti. Ubi sunt promissiones ad quas paulo ante gaudebamus, de quibus tam alacriter plaudebamus, de quibus securi gratulabamur? Quasi alius promiserit, alius everterit. Quod mirandum est, non alius; sed: Tu vero, tu qui promittebas, tu qui confirmabas, tu qui propter dubitationem humanam etiam iurabas, illa promisisti, et ista fecisti. Ubi tenebo iusiurandum tuum, ubi inveniam promissum tuum? Quid est hoc? ita vero falsum promitteret Deus, aut falsum iuraret? Quare ergo illa promisit, et ista fecit? Ego dico quia ista fecit, ut promissa firmaret. Sed quis ego qui hoc dico? Videamus si hoc veritas dicit; tunc non erit inane quod dico. David positus erat cui promitterentur haec omnia in semine eius, quod est Christus, implenda. Propter promissa ergo quae dicta sunt ad David, exspectabant homines ea impleri in David. Proinde, ne quisquam christianus cum diceret: De Christo dixit; alius diceret: Non, sed de illo David dixit; et erraret, cum videret impleta omnia esse in David: destruxit ea in David, ut cum vides ea in illo non impleta, quae necesse est impleri, quaeras alterum in quo ostendantur impleri. Ita etiam de Esau et Iacob, invenimus maiorem adoratum a minore, cum scriptum sit: Maior serviet minori ; ut cum in illis duobus praecedentibus videris non impletum, exspectes duos populos, in quibus impleatur quod non mendax Deus polliceri dignatur. Ecce ex semine tuo, dixit David, ponam super sedem tuam. Promisit ex semine eius in aeternum aliquid; et natus Salomon, factus est tantae sapientiae, ut promissio Dei de semine David in illo putaretur impleta: sed cecidit Salomon, et dedit locum sperando Christo; ut quoniam Deus nec falli posset, nec fallere, quem sciebat casurum, non in eo poneret promissum suum, sed post casum eius respiceres tu Deum, et flagitares promissum. Ergo, Domine, mentitus es? Non imples quod promisisti? non exhibes quod iurasti? Forte hic dicturus tibi erat Deus: Iuravi quidem et promisi, sed iste noluit perseverare. Quid ergo? tu, Domine Deus, non praesciebas istum non perseveraturum? Utique sciebas. Quare ergo in non perseveraturo mihi quod aeternum esset promittebas? Nonne tu dixisti: Si dereliquerint legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, et testamentum meum profanaverint ; manebit tamen promissio mea, implebitur iuratio mea? Semel iuravi in sancto meo, intus in secreto quodam, in ipso fonte unde Prophetae biberunt, qui nobis haec ructaverunt: Semel, inquit, iuravi, si David mentiar. Exhibe ergo quod iurasti, redde quod promisisti. Sublatum est de isto David, ne exspectaretur in isto David. Exspecta ergo quod promisi.
In populo Israel Christi adventus parabatur.
7. Novit illud et ipse David. Vide enim quid dicat: Tu vero repulisti, et ad nihilum deduxisti. Ergo ubi est quod promisisti? Distulisti Christum tuum. Quamvis tristitia quaedam enumeret, in hoc tamen verbo reficit nos: manet omnino, Deus, quod promisisti; nam Christum tuum non abstulisti, sed distulisti. Huic ergo David, in quo sperabant ignari promissa sua Deum completurum, videte quid accidit, ut promissa Dei firmius in alio sperata compleantur: Distulisti Christum tuum: evertisti testamentum servi tui. Ubi est enim testamentum vetus Iudaeorum? ubi est terra illa promissionis, in qua habitantes peccarunt, qua deleta migrarunt? Regnum Iudaeorum quaeris, non est: altare Iudaeorum quaeris, non est: sacrificium Iudaeorum quaeris, non est: sacerdotium Iudaeorum quaeris, non est. Evertisti testamentum servi tui; profanasti in terra sanctitatem eius. Sancta illa quae habebant, terrena esse ostendisti. Destruxisti omnes macerias eius, quibus eum munieras: quando enim diriperetur, nisi maceriae dirutae fuissent? Posuisti munitiones eius formidinem. Quid est, formidinem? Ut dicatur peccantibus: Si Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Diripuerunt eum omnes transeuntes viam: omnes scilicet Gentes, per viam, hoc est, per vitam istam transeuntes diripuerunt Israel, diripuerunt David. Primum videte frusta eius in omnibus gentibus: de ipsis enim dictum est: Partes vulpium erunt. Reges quippe impios vulpes appellavit Scriptura, dolosos et timidos quos terret virtus aliena. Ideo ipse Dominus cum de Herode comminante loqueretur: Dicite, inquit, vulpi illi. Rex qui neminem hominum timet, ipse vulpes non est: leo ille de tribu Iuda, cui dicitur: Ascendisti recumbens, dormisti sicut leo. Potestate ascendisti, potestate dormisti; quia voluisti, dormisti. Ideo in alio psalmo dicit: Ego dormivi. Nonne plena erat sententia: Dormivi, et somnum coepi: et exsurrexi, quoniam Dominus suscipiet me ? quare additum est: Ego? Et cum magno pondere pronuntiandum est: Ego; Ego dormivi. Illi saevierunt, illi persecuti sunt, sed si noluissem, non dormissem. Ego dormivi. Ergo de quibus dictum erat: Partes vulpium erunt; de his nunc dictum est: Diripuerunt eum omnes transeuntes viam; factus est opprobrium vicinis suis. Exaltasti dexteram inimicorum eius; iucundasti omnes inimicos eius. Advertite Iudaeos, et videte omnia impleta quae praedicta sunt. Avertisti adiutorium gladii eius. Quomodo solebant pauci dimicare, multos prosternere? Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Merito victus, merito captus, merito a regno suo alienatus, merito dispersus: eam enim terram perdidit, pro qua Dominum occidit. Avertisti adiutorium gladii eius, et non es opitulatus ei in bello. Dissolvisti eum ab emundatione. Quid est hoc? Inter omnia mala magnus hic terror. Quantumcumque enim caedat Deus, quantumlibet irascatur, quantumlibet verberet, flagellet; ligatum tamen flagellet, quem mundet, non dissolvat ab emundatione: si enim dissolvit ab emundatione; iam non habet mundandum, sed proiciendum. A qua ergo emundatione dissolvitur Iudaeus? A fide. Ex fide enim vivimus ; et de fide dictum est: Fide mundans corda eorum : et quia sola fides Christi mundat, non credendo in Christum soluti sunt ab emundatione. Dissolvisti eum ab emundatione; sedem eius in terram collisisti: merito et fregisti. Minuisti dies sedis eius: putabant se in aeternum regnaturos. Perfudisti eum confusione. Haec omnia evenerunt Iudaeis, non tamen ablato Christo, sed dilato.
8. (v. 47.] Videamus ergo utrum impleat Deus promissa sua. Post haec dura quae commemoravit evenisse illi populo et illi regno, ne ibi putaretur Deus implevisse quod promiserat, et non daret alterum regnum in Christo, cuius regni non erit finis; alloquitur eum Propheta, et dicit: Quousque, Domine, averteris in finem? Forte enim non in finem et ab ipsis; quia caecitas ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Interea tamen: Exardescet sicut ignis ira tua.
Deus hominem peccati vanitate inquinatum mundat.
9. (vv. 48.49.] Memento quae est substantia mea. David iste dicit positus in carne in Iudaeis, positus in spe in Christo: Memento quae est substantia mea. Non enim quia Iudaei defecerunt, defecit substantia mea. Etenim de illo populo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi; et caro illa non peccatrix; sed peccatorum mundatrix: ibi est, inquit, substantia mea. Memento quae est substantia mea. Non enim omnino interiit radix; veniet semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris. Memento quae est substantia mea: non enim vane constituisti omnes filios hominum. Ecce omnes filii hominum ierunt in vanitatem; tu tamen non vane illos constituisti. Cum ergo ierunt omnes in vanitatem, quos tu non vane constituisti; unde eos mundares a vanitate, numquid nihil tibi servasti? Illud quod tibi servasti unde mundares homines a vanitate, sanctus ille tuus, in eo substantia mea. Ex illo enim mundantur omnes, quos non frustra constituisti a propria vanitate: quibus dicitur:
Filii hominum quousque graves corde? utquid diligitis vanitatem, et quaeritis mendacium?
Forte solliciti facti converterentur a vanitate, invenirent se vanitate inquinatos, quaererent unde mundarentur; succurre, fac securos. Et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum. Sanctum suum admirabilem fecit; inde omnes a vanitate mundavit: ibi est, inquit, substantia mea, memento eius. Non enim vane constituisti omnes filios hominum. Ergo servasti aliquid unde mundarentur. Quis est iste quem servasti? Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Ergo ille homo qui vivet et non videbit mortem, ipse mundat a vanitate. Non enim in vanitate constituit omnes filios hominum, aut potest illos contemnere qui fecit illos, ut non eos converteret et non mundaret.
De Christi Domini resurrectione.
10. Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Surgens enim a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur. Denique cum in alio psalmo scriptum legatur: Non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem, assumit hoc testimonium apostolica disciplina, et ita in Actibus Apostolorum contra infideles disputat, dicens: Viri fratres, scimus quia David patriarcha mortuus est, et caro eius vidit corruptionem; non ergo de illo dictum est: Nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. Si ergo non de illo dictum est, de quo dictum est: Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Sed forte nullus est. Imo: Quis est, ut quaeras dictum est, non ut desperes. Sed forte est aliquis homo qui vivet et non videbit mortem; non tamen de Christo dixit, qui mortuus est? Nullus omnino homo est qui vivet et non videbit mortem, nisi qui iam pro mortalibus mortuus est. Nam ut scias quia de illo dixit, vide quid sequitur. Quis est homo qui vivet et non videbit mortem? Ergo nunquam fuit in morte? Fuit. Quomodo ergo vivet et non videbit mortem? Eruet animam suam de manibus inferni. Ecce vere solus, omnino singulariter solus vivet et non videbit mortem; eruet animam suam de manibus inferni: quia etsi caeteri fideles eius resurgent a mortuis, et vivent et ipsi in aeternum, et non videbunt mortem; non tamen animam suam ipsi eruent de manibus inferni. Ille qui eruit animam suam de manibus inferni, ipse eruit animas fidelium suorum; ipsi se eruere non possunt. Proba quia ipse animam suam eruit. Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Nemo tollit eam a me; quia ego dormivi : sed ipse eam pono a me, et iterum sumo eam, quia ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni.
11. (v. 50.] Sed et in ipsa fide Christi laboratum est aliquantum, et diu dixerunt Gentes frementes: Quando morietur, et peribit nomen eius ? Propter hos ergo iam in Christum credentes, sed aliquandiu laboraturos, sequitur et dicit: Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine? Iam agnovimus Christum mundatorem, iam tenemus in quo comples promissa; exhibe in illo quod promisisti. Ipse est qui vivet et non videbit mortem, ipse est qui eruit animam suam de manibus inferni: et nos tamen adhuc laboramus. Dixerunt ista martyres, quorum natalitia celebramus. Ipse vivet et non videbit mortem, ipse eruit animam suam de manibus inferni; et nos propter te mortificamur tota die, deputati sumus velut oves occisionis : Ubi sunt misericordiae tuae antiquae, Domine, quas iurasti David in veritate tua?
Multa opprobria Christianis obiecta.
12. (v. 51.] Memento, Domine, opprobrii, servorum tuorum. Iam illo vivente, iam in coelo ad dexteram Patris sedente, opprobria obiecta sunt Christianis: crimen de Christo Christiani diu habuerunt. Vidua illa pariens, et habens filios abundantiores quam illa quae habebat virum, audivit ignominias, audivit opprobria: sed Ecclesia multiplicata, extendens in dexteram atque sinistram, ignominiae viduitatis suae iam non est memor. Memento, Domine, apud quem est abundantia suavitatis memoriae tuae; Memento, noli oblivisci. Quid: Memento? Memento opprobrii servorum tuorum, quod continui in sinu meo multarum gentium. Ibam, inquit, praedicare, et opprobria audiebam, et in sinu meo continebam; quia implebam: Blasphemamur, rogamus; quasi purgamenta mundi facti sumus, omnium peripsema. Diu continuerunt Christiani opprobria in sinu suo, in corde suo; nec audebant resistere conviciantibus: antea cum crimen videretur respondere pagano, nunc iam crimen est remanere paganum. Gratias Domino; memor fuit opprobriorum nostrorum: exaltavit cornu Christi sui, fecit admirabilem apud reges terrae. Iam modo nemo insultat Christianis, aut si insultat, non publice insultat: sic loquitur, ut plus timeat audiri, quam velit credi. Quod continui in sinu meo multarum gentium.
Christi mors et resurrectio acriter impeditur.
13. (v. 52.] Quod exprobraverunt inimici tui, Domine: et Iudaei et Pagani. Quod exprobraverunt: quid exprobraverunt? Commutationem Christi tui. Hoc exprobraverunt, commutationem Christi tui: hoc enim obiecerunt, quia mortuus est Christus, quia crucifixus est Christus. Quid obicitis insani? Quamvis iam nemo est qui obiciat; tamen si qui reliqui remanserunt, quid obicitis quia mortuus est Christus? Ille non perimebatur, sed commutabatur. Mortuus dicitur propter triduum. Ecce quid exprobraverunt inimici tui: non amissionem, non perditionem: sed plane commutationem Christi tui. Mutatus est ille a temporali vita ad aeternam, mutatus est a Iudaeis ad Gentes, mutatus est etiam a terra in coelum. Eant nunc vani inimici tui, et adhuc exprobrent commutationem Christi tui. Utinam et ipsi mutentur; commutationem Christi non exprobrabunt. Sed displicet Christi mutatio, quia ipsi mutari nolunt: neque enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. Quod exprobraverunt inimici tui, commutationem Christi tui.
Deus pater est, Ecclesia mater.
14. (v. 53.] Exprobraverunt illi commutationem: tu autem quid? Benedictio Domini in aeternum: fiat, fiat. Gratias misericordiae ipsius; gratias gratiae ipsius Nos enim gratias agimus; non damus, nec reddimus, nec referimus, nec rependimus: gratias verbis agimus, re tenemus. Ipse nos gratis salvos fecit, ipse impietates nostras non attendit; ipse nos non eum quaerentes quaesivit, invenit, redemit, liberavit a dominatu diaboli et potestate daemoniorum: alligavit nos fide mundandos, unde solvit illos inimicos qui non credunt, et ideo mundari non possunt. Dicant qui remanserunt quotidie quidquid volunt, in dies singulos minus minusque remanebunt: obiciant, irrideant, exprobrent, non interitum, sed commutationem Christi tui. Non vident quia cum ista dicunt, deficiunt aut credendo, aut moriendo? Illorum enim maledictio temporalis est; benedictio autem Domini in aeternum. Et ad confirmandam benedictionem, ne quis timeat: fiat, fiat. Ista subscriptio est cautionis Dei. Securi ergo de promissionibus eius, praeterita credamus, praesentia cognoscamus, futura speremus. Non nos avertat inimicus a via, ut qui colligit nos tamquam pullos suos sub alis suis, foveat nos; ne aberremus ab alis eius, ne accipiter aereus rapiat implumes adhuc pullos. Non enim de se debet sperare christianus: si vult esse firmus, vapore materno nutriatur. Illa est enim gallina colligens pullos suos, de qua improperatur illi civitati infideli Ierusalem:
Quoties volui colligere filios tuos tamquam gallina pullos suos sub alas suas, et noluisti? Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. Hinc dictum est: Posuisti munitiones eius formidinem. Quia ergo illi noluerunt contegi sub alis gallinae huius, et tale exemplum dederunt, quo timere debeamus a volaticis spiritibus immundis, quaerentibus quotidie quod rapiant; intremus sub alas gallinae huius divinae Sapientiae, quoniam propter pullos suos infirmata est usque ad mortem. Amemus Dominum Deum nostrum, amemus Ecclesiam eius: illum sicut patrem, istam sicut matrem; illum sicut dominum, hanc sicut ancillam eius; quia filii ancillae ipsius sumus. Sed matrimonium hoc magna caritate compaginatur: nemo offendit unum, et promeretur alterum. Nemo dicat: Ad idola quidem vado, arreptitios et sortilegos consulo: sed tamen Dei Ecclesiam non relinquo; catholicus sum. Tenens matrem, offendisti patrem. Alius item dicit: Absit a me; non consulo sortilegum, non quaero arreptitium, non quaero divinationes sacrilegas, non eo ad adoranda daemonia, non servio lapidibus: sed tamen in parte Donati sum. Quid tibi prodest non offensus Pater, qui offensam vindicat matrem? quid prodest si Dominum confiteris, Deum honoras, ipsum praedicas, Filium eius agnoscis, sedentem ad Patris dexteram confiteris; et blasphemas Ecclesiam eius? Non te corrigunt exempla humani coniugii? Si haberes aliquem patronum, cui quotidie obsequereris, cuius limina serviendo contereres, quem quotidie, non dico salutares, sed et adorares, cui impenderes fidelia obsequia; si unum crimen de eius coniuge diceres, numquid domum eius intrares? Tenete ergo, carissimi, tenete omnes unanimiter Deum patrem, et matrem Ecclesiam. Natalitia sanctorum cum sobrietate celebrate, ut imitemur eos qui praecesserunt et gaudeant de vobis qui orant pro vobis; ut benedictio Domini in aeternum maneat super vos: fiat, fiat.
89
Aug. in Psalmos enar. 88