Aug. in Psalmos enar. 89
89
(Ps 89)
1. (v. 1.] Oratio Moysi hominis Dei, psalmus iste praenotatur: per quem hominem suum Deus Legem dedit populo suo, quem per eumdem hominem suum de domo servitutis liberans, quadraginta annos per eremum duxit. Fuit ergo Moyses minister Testamenti Veteris, et propheta Testamenti Novi. Omnia quippe illa in figura contingebant in illis, sicut ait Apostolus: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit. Secundum hanc ergo dispensationem quae facta est per Moysen, inspiciendus est iste psalmus, qui ex eius oratione titulum accepit.
Moyses, Dei minister, propheta et scriptor.
2. Domine, inquit, refugium factus es nobis in generatione et generatione: sive in omni generatione, sive in duabus generationibus, vetere et nova; quia, sicut dixi, minister fuit ille Testamenti pertinentis ad generationem veterem, et Propheta Testamenti pertinentis ad generationem novam. Cuius Testamenti sponsor, sponsusque coniugii quod de illa generatione sortitus est, ait ipse Iesus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille Scripsit. Non enim credendum est ab ipso omnino Moyse istum psalmum fuisse conscriptum, qui ullis eius litteris inditus non est, in quibus eius cantica scripta sunt: sed alicuius significationis gratia tam magni meriti servi Dei nomen adhibitum est, ex quo dirigeretur legentis vel audientis intentio. Factus es ergo nobis, inquit: Domine, refugium in generatione et generatione.
Qui semper est, refugium factus est nobis.
3. (v. 2.] Quale autem refugium factus sit, quoniam scilicet nobis coepit esse quod non erat, id est refugium, non autem ipse non erat antequam nobis esset refugium, secutus adiunxit:
Priusquam montes fierent, et formaretur terra et orbis terrae, et a saeculo usque in saeculum tu es. Tu ergo qui semper es, et antequam essemus, et antequam mundus esset, refugium ex quo ad te conversi sumus factus es nobis. Non mihi autem videtur utcumque intellegendum quod ait: Priusquam montes fierent, et formaretur terra; vel, sicut alii codices habent, quod de uno verbo graeco expressum est, fingeretur terra. Montes quippe partes terrae sunt altiores: et utique si antequam formaretur terra Deus est, a quo terra formata est; quid magnum de montibus vel quibuslibet aliis eius partibus dicitur, cum sit Deus non solum ante terram, sed et ante coelum et terram, et ante omnem corporalem spiritalemque et creaturam? Sed nimirum universa creatura rationalis hac differentia fortasse distincta est, ut montium nomine significentur celsitudines Angelorum, et terrae nomine humilitas hominum. Et ideo quamvis omnia quae creata sunt, non incongrue vel facta vel formata dicantur; tamen si verborum istorum est ulla proprietas, facti sunt Angeli, qui cum in eius coelestibus enumerarentur operibus, ita enumeratio ipsa conclusa est: Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt : unde autem homo secundum corpus fieret, terra formata est. Nam hoc verbo Scriptura utitur, ubi legimus, vel: Finxit Deus; vel: Formavit Deus hominem de limo terrae. Ergo priusquam fierent ea quae in creatura tua summa atque magna sunt; quid enim maius rationali coelesti creatura? et priusquam fingeretur terra, ut esset qui te agnosceret et laudaret in terra: et hoc parum est, quia ista coeperunt, sive in tempore, sive cum tempore; sed a saeculo et usque in saeculum tu es. Quod convenientius diceretur: Ab aeterno in aeternum: non enim a saeculo Deus, qui est ante saecula; aut usque in saeculum, cuius est finis, cum sit ille sine fine. Sed ex ambiguo verbo graeco fit plerumque in Scripturis ut vel saeculum pro aeterno, vel aeternum pro saeculo ponat latinus interpres. Optime autem non ait: A saeculo tu fuisti, et usque in saeculum tu eris: sed praesentis significationis verbum posuit, insinuans Dei substantiam omni modo incommutabilem, ubi non est: Fuit, et Erit; sed tantum: Est. Unde dictum est; Ego sum qui sum; et: Qui est, misit me ad vos ; et: Mutabis ea, et mutabuntur; tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Ecce quae aeternitas facta est nobis refugium, ut in ea mansuri, ad eam de hac temporis mutabilitate fugiamus.
Per voluntatis arbitrium tentationes superare non possumus.
4. (v. 3.] Sed quoniam cum hic sumus, in magnis et multis tentationibus vivimus, quibus ne avertamur ab isto refugio metuendum est; intueamur quid consequenter oratio poscat hominis Dei. Ne avertas hominem in humilitatem: id est, ne a tuis aeternis atque sublimibus homo aversus, temporalia concupiscat, sapiatque terrena. Et hoc a Deo petit quod Deus ipse praecepit; simili omnino sententia qua in oratione dicimus: Ne nos inferas in tentationem. Denique et hic adiungit: Et dixisti: Convertimini, filii hominum. Tamquam diceret: Hoc a te peto quod ipse iussisti: dans eius gratiae gloriam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur ; sine cuius adiutorio, per arbitrium voluntatis tentationes huius vitae superare non possumus. Ne avertas, inquit, hominem in humilitatem: et tamen tu dixisti: Convertimini, filii hominum. Sed da quod iussisti, precem petentis exaudiendo, et adiuvando volentis fidem.
Fugit tempus.
5. (v. 4.] Quoniam mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesterna, quae praeteriit. Ideo debemus ad refugium tuum, ubi sine ulla mutabilitate tu es, ab illis praetereuntibus labentibusque converti; quoniam quantumlibet huic vitae longum tempus optetur, mille anni ante oculos tuos, tamquam dies hesternus est, qui praeteriit; non saltem tamquam dies crastinus, qui venturus est: ita omnia quae temporis fine clauduntur, pro transactis habenda sunt. Unde et ea sibi Apostoli postposuit intentio, quae retro sunt obliviscentis, ubi temporalia cuncta oportet intellegi; et in ea quae ante sunt extenti, quae appetitio est aeternorum. Ne putarent autem aliqui mille annos sic computari apud Deum pro uno die, quasi tam longos dies Deus habeat, cum hoc ad contemnendam temporis longitudinem dictum sit: ideo addidit: Et sicut vigilia in nocte; cum vigiliae spatium non habeat amplius quam tres horas. Et tamen ausi sunt homines praesumere scientiam temporum; quod scire cupientibus discipulis Dominus ait: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate : et definierunt hoc saeculum sex annorum millibus, tamquam sex diebus posse finiri. Nec attenderunt quod dictum est, tamquam dies unus, qui praeteriit: non enim, quando dictum est, soli mille anni praeterierant. Et eos maxime debuit admonere, ne temporum luderentur incerto, quod est, sicut vigilia in nocte: neque enim, sicut de sex diebus aliquid verisimile videntur opinati, propter sex dies primos quibus Deus perfecit opera sua; sic etiam sex vigilias; id est horas decem et octo, possunt illi opinationi coaptare.
Mortalitatis aerumnae ex peccato derivant.
6. (vv. 5.6.] Deinde iste homo Dei, vel potius propheticus spiritus, velut Dei legem in secreta eius sapientia conscriptam, ubi vitae mortalium peccatrici constituit procurrendi modum ac mortalitatis aerumnam, videtur quodam modo recitare, cum dicit: Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Mane sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere decidat, durescat, et arescat. Felicitas ergo haeredum Veteris Testamenti, quam pro magno bono expetiverunt a Domino Deo suo, hanc legem accipere meruit in occulta eius providentia, quam videtur recitare Moyses: Quae pro nihilo habentur, anni erunt eorum. Pro nihilo enim habentur, quae antequam veniant, adhuc non sunt; cum venerint, iam non erunt: non enim ut adsint veniunt, sed ut non sint. Mane, id est prius, sicut herba transeat, mane floreat, et praetereat; vespere, id est, postea, decidat, durescat, et arescat. Decidat, utique in morte; durescat, in cadavere; arescat in pulvere. Quae, nisi caro, ubi est concupiscentia damnata carnalium? Omnis enim caro fenum, et claritas hominis ut flos feni: fenum aruit, flos decidit; verbum autem Domini manet in aeternum.
7. (v. 7.] Hanc autem poenam de peccato venisse non tacens, continuo subiecit: Quoniam defecimus in ira tua, et in indignatione tua conturbati sumus. Defecimus, in infirmitate; conturbati sumus, mortis timore. Infirmi enim facti sumus, et infirmitatem finire trepidamus. Alter te, inquit, cinget, et feret quo tu non vis ; quamvis martyrio non puniendum, sed coronandum: et ipsius Domini anima nos in se transfigurans, tristis erat usque ad mortem ; quoniam et Domini exitus nonnisi mortis.
8. (v. 8.] Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo: id est, non ab eis dissimulasti. Saeculum nostrum in illuminatione vultus tui: subauditur, posuisti. In illuminatione autem vultus tui dixit, quod superius, in conspectu tuo, et saeculum nostrum, quod superius, iniquitates nostras.
Hominum vita brevis.
9. (vv. 9.10.] Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Satis in his verbis ostenditur poenalis esse ista mortalitas. Defecisse dies dicit, sive quod in eis deficiant homines amando quae transeunt, sive quod ad paucitatem redacti sint ; quod videtur in consequentibus aperire, cum dicit: Anni nostri sicut aranea meditabantur. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor. Haec quidem verba videntur exprimere brevitatem miseriamque vitae huius; quia longaevi appellantur hoc tempore etiam qui septuaginta annos vixerunt. Usque ad octoginta autem videntur aliquas vires habere: his vero amplius si vixerint, multiplicatis labore doloribus vivunt. Sed multi et intra septuaginta annos gerunt infirmissimam et aerumnosissimam senectutem, et saepe ultra octoginta annos senes mirabiliter vigere probati sunt. Melius est ergo in his numeris spiritale aliquid perscrutari. Neque enim super filios Adam, per quem unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, maior ira est Dei, quia multo brevius vivunt quam vixerunt antiqui; cum et vitae ipsorum irrisa sit longitudo, ubi mille anni comparati sunt diei hesterno atque praeterito, et horis tribus: et utique tunc multum vivebant, quando iram Dei provocaverunt usque ad diluvium quo perierunt.
Veteris et Novi Testamenti promissa.
10. Septuaginta porro anni et octoginta, fiunt centum quinquaginta; quem sacratum esse numerum satis insinuat liber iste Psalmorum. Hanc enim habent in significatione rationem centum quinquaginta, quam quindecim: qui numerus fit septem et octo coniunctis; quorum primus insinuat propter sabbati observationem Testamentum Vetus, secundus Testamentum Novum propter Domini resurrectionem. Hinc sunt in templo quindecim gradus; hinc sunt in Psalmis quindecim cantica graduum; hinc quindecim cubitis summos montes aqua diluvii superavit ; et si quibus aliis locis sacratus commendatur hic numerus. Ergo: Anni nostri, inquit, sicut aranea meditabantur. In rebus corruptibilibus laboramus, corruptibilia opera texebamus: quae nos, secundum Isaiam prophetam, minime contegebant. Dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni: si autem in potentatibus octoginta anni. Aliud est in ipsis, aliud in potentatibus. In ipsis, hoc est in annis vel diebus ipsis quod datur intellegi in temporalibus rebus: ideo septuaginta; quia temporalia promitti videntur in Vetere Testamento. Si autem, non in ipsis annis, sed in potentatibus, id est, non in rebus temporalibus, sed in aeternis, octoginta anni; quod Novum Testamentum in spe est renovationis et resurrectionis in aeternum: et amplius eorum labor et dolor; id est, quisquis hanc fidem transgreditur, et amplius aliquid quaerit, labores invenit et dolores. Potest et sic intellegi: Quia licet in Novo Testamento constituti simus, quod octogenarius significat numerus, amplius habet haec vita nostra laborem et dolorem, dum in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri: spe enim salvi facti sumus; et quod nondum videmus, per patientiam exspectamus. Et hoc ad misericordiam Dei pertinet: unde sequitur, et dicit: Quoniam supervenit super nos mansuetudo, et corripiemur. Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium, quem recipit : et dat etiam magnis quibusdam stimulum carnis, a quo colaphizentur, ne extollantur in magnitudine revelationum suarum, ut virtus in infirmitate perficiatur. Quidam sane codices non habent, corripiemur; sed erudiemur, quod ad eamdem mansuetudinem revocatur. Non enim potest erudiri quisquam sine labore et dolore; quia virtus in infirmitate perficitur.
De ira Dei etiam terrena gaudia procedunt.
11. (vv. 11.12]. Quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Valde paucorum hominum est, inquit, nosse irae tuae potestatem; quia plerisque ita magis, cum parcis, irasceris, ut non ad iram, sed potius ad mansuetudinem tuam pertinere intellegatur labor et dolor, quo corripis erudisque quos diligis, ne poenis excrucientur aeternis: sicut enim legitur in alio psalmo: Irritavit Dominum peccator; pro magnitudine irae suae non exquiret. Quis ergo novit, id est, quotusquisque reperitur qui noverit potestatem irae tuae, et prae timore tuo iram tuam dinumerare? Etiam hic subauditur, quis novit. Quam difficile invenitur qui noverit ita prae timore tuo dinumerare iram tuam, ut etiam hoc addat, et ad eam intellegat pertinere, quod nonnullis, quibus plus irasceris, parcere videaris, ut prosperetur peccator in via sua, et maiora recipiat in novissimo? Potestas quippe humanae irae cum corpus occiderit, amplius non habet quid faciat; Deus vero habet potestatem et hic punire, et post corporis mortem mittere in gehennam. Et a paucis eruditis maior eius ira intellegitur vana et seductoria felicitas impiorum. Hanc ille non noverat, cuius pene commoti sunt pedes, quia zelavit in peccatoribus, pacem peccatorum intuens: sed didicit eam, cum intraret in sanctuarium Dei, et intellegeret in novissima ; quo pauci intrant, ut discant prae timore Dei dinumerare iram eius, et prosperitatem hominum malorum numero applicare poenarum.
Dei dextera quomodo intellegenda.
12. Dexteram tuam sic notam fac. Hoc enim magis habent codices graeci; non sicut quidam latini: Dexteram tuam notam fac mihi. Quid est ergo: Dexteram tuam sic notam fac; nisi Christum tuum, de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est, sic notum fac, ut in eo discant fideles tui ea magis a te poscere et sperare praemia fidei quae non apparent in Vetere Testamento, sed revelantur in Novo; ne arbitrentur pro magno habendam et cupiendam vel adamandam esse terrenorum ac temporalium bonorum felicitatem, et commoveantur pedes eorum, cum eam viderent et in eis qui te non colunt; et gressus eorum effundantur in lapsum, dum nesciunt dinumerare iram tuam? Denique secundum hanc orationem hominis sui, sic notum fecit Christum suum, ut suis passionibus demonstraret, non ea munera quae videntur sonare in Vetere Testamento, ubi sunt umbrae futurorum, sed aeterna esse concupiscenda. Potest in isto sensu etiam Dei dextera intellegi, in qua iustos suos ab impiis segregabit : quia et ipsa bene sic innotescit, cum flagellat omnem filium quem recipit, nec in peccatis suis prosperari sinit plus irascendo, sed in mansuetudine, sinistra flagellat, ut emendatum ad dexteram ponat. Et illud quod plerique codices habent: Dexteram tuam notam fac mihi, ad utrumque referri potest, sive ad Christum, sive ad aeternam felicitatem: nam Deus ita non habet corporalis formae dexteram, sicut nec iram commotionibus turbulentam.
13. Quod vero adiungit: Et compeditos corde in sapientia: alii codices non habent, compeditos, sed, eruditos. Verbum enim graecum ita in utraque significatione similiter sonat, ut una syllaba paululum differat. Sed cum illi erudiantur in sapientia, qui iniciunt, sicut scriptum est, pedem in compedes eius (non utique pedem corporis, sed pedem cordis), et eius velut aureis vinculis illigati a via Dei non exorbitant, nec fiunt ab illo fugitivi; quodlibet horum legatur, salva est sententia veritatis. Et ipsos enim compeditos, vel eruditos corde in sapientia sic notos Deus fecit in Novo Testamento, ut pro fide quam Iudaeorum et Gentilium detestabatur impietas, omnia contemnerent; et eis se privari paterentur, quae magna putant promissa in Vetere Testamento qui carnaliter iudicant.
Martyris vox inter tormenta describitur.
14. (v. 13.] Et quoniam cum sic noti fierent, ut illa contemnerent, et desiderandis aeternis per suas passiones testimonium perhiberent (unde et testes dicti sunt; sic enim graece martyres appellantur), multa et multum mala et acerba temporalia pertulerunt; hoc attendit iste homo Dei, et spiritus propheticus per Moysi vocabulum figuratus, et ait: Convertere, Domine; quousque; et deprecabilis esto super servos tuos. Vox est eorum, vel pro eis, qui multa, persequente isto saeculo, mala tolerantes, innotescunt compediti corde in sapientia, ut nec tantis malis coacti refugiant a Domino ad huius saeculi bona. Secundum autem illud quod alibi scriptum est: Quousque avertis faciem tuam a me? Etiam hoc dictum est: Convertere, Domine; quousque? Et ut sciant qui multum carnaliter Deo tribuunt humani corporis formam, aversionem vultus eius et conversionem non fieri motu simili motibus corporis nostri; in hoc eodem psalmo recolant superiora: Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo, saeculum nostrum in illuminatione vultus tui. Quomodo ergo hic dicit: Convertere, ut sit propitius, quasi faciem avertisset iratus; cum ibi sic insinuet iratum, ut non averterit faciem ab iniquitatibus et saeculo eorum quibus irasceretur, sed ea potius in conspectu suo et in illuminatione vultus sui posuerit? Quod autem dicitur, quousque, verbum est orantis iustitiae, non indignantis impatientiae. Sane quod hic positum est, deprecabilis esto; alii verbum e verbo, deprecare, interpretati sunt. Sed qui ait, deprecabilis esto, vitavit ambiguum; quia deprecari commune verbum est: nam et ille deprecatur qui deprecationem fundit, et ille cui funditur; dicimus enim: Deprecor te, et, deprecor a te.
Dies aeternus, dies summopere appetendus.
15. (vv. 14.15.] Deinde illa bona quae futura sunt, spe anticipans, et velut iam facta deputans: Repleti sumus, inquit, mane misericordia tua. Ergo in his velut nocturnis laboribus et doloribus prophetia nobis accensa est, sicut lucerna in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris. Beati enim mundi corde, quia ipsi Deum videbunt. Tunc replebuntur eo bono iusti, quod nunc esuriunt et sitiunt, cum per fidem ambulantes peregrinantur a Domino. Unde et illud dicitur: Replebis me laetitia cum vultu tuo. Mane astabunt et contemplabuntur ; et, sicut alii dixerunt interpretes: Satiati sumus mane misericordia tua, tunc satiabuntur: sicut enim alibi ait: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua. Unde dicitur: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis; atque ipse Dominus ait: Ostendam meipsum illi : quod donec fiat, nihil boni nobis sufficit; nec sufficere debet, ne desiderium nostrum in via remaneat, quod donec perveniat extendendum est. Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et iucundati sumus in omnibus diebus nostris. Dies ille, dies est sine fine. Simul sunt illi omnes dies; ideo satiant. Non enim succedentibus cedunt, ubi non est aliquid quod non veniendo nondum sit, et veniendo iam non sit. Omnes simul sunt, quia unus est qui stat et non transit: ipsa est aeternitas. Hi sunt dies de quibus dicitur: Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Hi dies et alio loco anni appellantur, ubi Deo dicitur: Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Non enim anni sunt qui pro nihilo habentur, aut dies sunt qui sicut umbra declinaverunt : sed dies sunt qui sunt, quorum numerum notum sibi fieri precabatur qui dicebat: Notum fac mihi, Domine, finem meum (quo perveniendo maneam, et nihil ulterius iam requiram), et numerum dierum meorum qui est; utique qui est, non qui non est. Quia dies isti, de quibus et illic consequenter dicit: Ecce veteres posuisti dies meos, non sunt, quia non stant, non manent, celerrima mutabilitate transcurrunt; nec una hora in eis invenitur in qua ita simus, ut non alia pars eius transierit, alia ventura sit, nulla stet ut sit. Illi autem anni et dies non deficiunt, in quibus nec nos deficiemus, sed sine defectu reficiemur. Exaestuet anima nostra illorum dierum desiderio, sitiat ardenter atque vehementer; ut illic repleamur, ibi satiemur, ibi dicamus quod hic praedicimus: Satiati sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et iucundati sumus in omnibus diebus nostris. Laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis quibus vidimus mala.
Dei sumus figmentum.
16. (v. 16.] Nunc autem in diebus adhuc malignis dicamus quod sequitur: Et respice in servos tuos, et in opera tua. Ipsi enim servi tui opera tua sunt, non solum ut homines sint, sed etiam ut sint servi tui, id est obedientes iussis tuis. Ipsius enim sumus figmentum, non solum in Adam, sed etiam creati in Christo Iesu, in operibus bonis, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus. Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate. Et dirige filios eorum: ut sint recti corde, quibus bonus est Deus. Bonus enim Deus Israel, sed rectis corde. Non sicut ille cui commoti sunt pedes, quia pacem peccatorum intuenti displicere coeperat Deus, quasi ista nesciens, quasi ista non curans, et ab humani generis gubernatione dissimulans.
Finis praecepti, caritas.
17. (v. 17.] Et sit splendor Domini Dei nostri super nos. Unde dicitur: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Et opera manuum nostrarum dirige super nos: ut non ea pro rerum terrenarum mercede faciamus; tunc enim non directa, sed curva sunt. Huc usque psalmum istum multi codices habent; sed in nonnullis legitur alius ultimus versus: Et opus manuum nostrarum dirige. Cui versui diligentes et docti praenotant stellam, quos asteriscos vocant, quibus significant ea quae in hebraeo vel aliis interpretibus graecis reperiuntur, in Septuaginta vero interpretatione non sunt. Quem versum si velimus exponere, id mihi videtur habere sententiae, quod omnia bona opera nostra, unum opus est caritatis: plenitudo enim legis caritas. Nam superiore versu cum dixisset: Et opera manuum nostrarum dirige super nos; isto ultimo non opera, sed opus dixit manuum nostrarum dirige: tamquam ultimo versu volens ostendere ipsa opera unum opus esse, id est, ad unum opus dirigi. Tunc enim recta sunt opera, cum ad hunc unum finem diriguntur: finis enim praecepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. Opus ergo unum est, in quo sunt omnia, fides quae per dilectionem operatur : unde etiam Dominus in Evangelio dicit: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem ille misit. Cum ergo in isto psalmo, et vita vetus et vita nova, et vita mortalis et vita vitalis, et anni qui pro nihilo habentur et dies habentes plenitudinem misericordiae veraeque laetitiae, id est, et poena primi hominis et regnum secundi, satis aperteque distincta sint; ad hoc existimo hominis Dei Moysi nomen titulo eius inscriptum, ut eis qui pie recteque scrutantur Scripturas, eo modo intimaretur etiam legem Dei, quae per Moysen ministrata est, ubi pro bonis operibus sola vel pene sola praemia terrenorum bonorum Deus polliceri videtur, sine dubio habere sub velamento tale aliquid, quale iste psalmus ostendit. Sed cum quisque transierit ad Christum, auferetur velamen, et revelabuntur oculi eius, ut consideret mirabilia de lege Dei; donante illo cui dicimus: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
90
(Ps 90)
1. Psalmus iste est de quo Dominum nostrum Iesum Christum diabolus tentare ausus est. Audiamus ergo, ut possimus instructi resistere tentatori, non praesumentes in nobis, sed in ipso qui prior tentatus est, ne nos in tentatione vinceremur. Illi enim tentatio non erat necessaria: tentatio Christi, nostra doctrina est. Si autem attendamus quid responderit diabolo, ut hoc et nos respondeamus, quando similiter tentat; intramus per ianuam, sicut audistis lectionem Evangelii. Quid est enim intrare per ianuam? Intrare per Christum. Ipse enim dixit: Ego sum ianua. Quid est autem intrare per Christum? Imitari vias Christi. In quo imitaturi sumus vias Christi? numquid in ea magnificentia qua Deus erat in carne? aut ad hoc nos exhortatur, aut hoc a nobis exigit, ut talia miracula, qualia fecit ipse, faciamus? Aut vero Dominus noster Iesus Christus non et modo et semper cum Patre totum mundum gubernat? Et numquid vel ad hoc vocat hominem faciens eum imitatorem suum, ut cum illo gubernet coelum et terram, et omnia quae in eis sunt; aut ut sit et ipse creator, per quem fiant omnia, sicut per Christum facta sunt omnia? Neque ad ista opera te invitat Deus salvator Dominus noster Iesus Christus, quae fecit ab initio, de quibus scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, neque ad illa quae fecit in terra. Non hoc tibi dicit: Non eris discipulus meus, nisi 3 4
ambulaveris super mare, aut nisi suscitaveris mortuum quatriduanum, aut nisi oculos caeci nati aperueris. Nec hoc. Quid est ergo intrare per ianuam? Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Quod factus est propter te, hoc in eo debes attendere, ut imiteris. Miracula enim et nondum natus de Maria fecit: quis enim unquam fecit, nisi ipse de quo dictum est: Qui facit mirabilia magna solus ? In ipsius enim virtute, et antea qui fecerunt, potuerunt aliquid facere: in virtute Christi Elias mortuum suscitavit. Nisi forte maior est Petrus quam Christus, quia Christus voce suscitavit aegrotantem, Petrus autem cum transiret, umbra ipsius tangendi proferebantur aegroti. Potentior ergo Petrus quam Christus? Quis hoc dementissimus dixerit? Quare ergo tanta potentia in Petro? Quia Christus in Petro. Ideo dixit: Omnes qui venerunt, fures sunt et latrones : id est, qui venerunt sua sponte, a me non sunt missi, qui venerunt sine me, in quibus ego non fui, quos ego non introduxi. Quotquot ergo miracula facta sunt, sive a praecedentibus, sive a consequentibus, idem ipse Dominus fecit, qui fecit et praesentia sua. Nec ad ipsa ergo miracula hortatur, quae ipse fecit et antequam esset homo: sed quo te hortatur? Ut imiteris quod non posset, nisi factus homo. Tolerare enim passiones numquid posset, nisi homo? Mori et crucifigi et humiliari non posset, nisi homo. Sic ergo et tu molestias huius saeculi cum pateris, quas facit diabolus, sive aperte per homines, sive occulte sicut Iob, sis fortis, sis tolerans; habitabis in adiutorio Altissimi, sicut dicit iste psalmus: quia si recedas ab adiutorio Altissimi, te ipsum non valens adiuvare, cades.
Fortitudo valde necessaria Christi discipulo.
2. Multi enim fortes sunt, quando ab hominibus patiuntur persecutionem, et vident eos aperte saevire in se; et putant quia tunc imitantur passiones Christi, si aperte eos homines persequantur: si autem occulta diaboli persecutione feriantur, putant se non coronari a Christo. Noli timere quando imitaris Christum. Nam et quando tentavit diabolus Dominum, nullus homo fuit in eremo, occulte illum tentavit; sed superatus est, et aperte saeviens superatus est. Sic et tu si vis intrare per ianuam, quando occulte tentat inimicus, quando postulat hominem ut aliquid ei noceat per corporales molestias, per febres, per aegritudines, per aliquos labores corporis, sicut laboravit Iob. Diabolum non videbat, sed potestatem Dei intellegebat. Noverat quia diabolus in eum nihil posset, nisi ab illo cuius summa potestas est, permitteretur: totam gloriam Deo dabat, potentiam diabolo non dabat. Nam et quando abstulit diabolus omnia, hoc dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit. Non dixit: Dominus dedit, diabolus abstulit: quia nihil abstulisset diabolus, nisi permisisset Dominus. Ideo autem permisit Dominus, ut homo probaretur, diabolus vinceretur. Et quando eum plaga percussit, ille permisit. Quia cum a capite usque ad pedes in putredine vermium flueret, nec tunc tribuit diabolo aliquam potestatem Iob: sed cum ei suggessisset uxor eius, quam solam reliquerat diabolus, non consolatricem mariti, sed adiutricem sui, et dixisset ei: Dic aliquod verbum in Deum, et morere; dixit ei: Locuta es tamquam una de insipientibus mulieribus: si bona suscepimus de manu Domini, mala non sustinebimus?
Humilem protegit Deus.
3. (vv. 1.2.] Ergo qui sic imitatur Christum, ut toleret omnes molestias huius saeculi, spes eius in Deo sit, ut nec illecebra capiatur, nec timore frangatur, ipse est qui habitat in adiutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli commorabitur: sicut audistis psalmum, et cantastis; nam inde incipit Psalmus. Quibus autem verbis tentavit Dominum diabolus, cum ad ipsa venerimus, agnoscetis: nota sunt enim. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum, Deus meus. Quis hoc dicit Domino? Qui habitat in adiutorio Altissimi. Quis est qui habitat in adiutorio Altissimi? Qui non habitat in adiutorio suo. Quis est qui habitat in adiutorio Altissimi? Qui non est superbus, quomodo illi qui manducaverunt ut essent quasi dii, et perdiderunt quod erant facti homines immortales. In adiutorio enim suo habitare voluerunt, non in adiutorio Altissimi: ideo suggestionem serpentis audierunt, praeceptum Dei contempserunt; et invenerunt hoc evenisse in se quod minatus est Deus, non quod promisit diabolus.
Christi discipulo opprobria et irrisiones toleranda.
4. (v. 3.] Ergo sic et tu dic: Sperabo in eum; quoniam ipse eruet me, non ego me. Vide si aliud aliquid docet, nisi ut tota spes nostra non sit in nobis, non sit in homine. Unde te eruet? De muscipula venantium, et a verbo aspero. De muscipula venantium, magnum aliquid est: a verbo aspero, quid magnum? Multi in muscipulam venantium per verbum asperum ceciderunt. Quid est quod dico? Tendit diabolus et angeli eius, tamquam venantes tendunt muscipulas; et longe ab ipsis muscipulis ambulant homines qui in Christo ambulant: non audet enim in Christo tendere muscipulam; circa viam ponit, in via non ponit. Via autem tua Christus sit, et tu non cades in muscipulam diaboli. Aberranti a via, iam ibi est muscipula. Hinc atque hinc ponit laqueos, hinc atque inde ponit muscipulam; inter laqueos ambulas. Sed vis securus ambulare? Noli declinare in dexteram neque in sinistram; et sit tibi via ille qui tibi factus est via, ut perducat te ad se per se; et non timebis laqueos venantium. Sed quid est, a verbo aspero? Multos per verbum asperum misit in muscipulam diabolus: verbi gratia, qui voluerint esse Christiani inter Paganos, insultatores patiuntur Paganos; erubescunt inter insultatores, et a verbo aspero recedentes de via, incidunt in laqueos venantium. Et quid tibi facturum est verbum asperum? Nihil. Numquid nihil tibi facturus est laqueus, quo te compellit inimicus per verbum asperum? Quomodo retia plerumque tenduntur, ad caput sepis tenduntur avibus, et lapides mittuntur in sepem: lapides illi nihil facturi sunt avibus. Quando enim ferit avem, qui lapidem mittit in sepem? Timens autem avis inanem sonum, cadit in retia: sic homines timentes insultatorum verba vana et inania, et erubescentes conviciis superfluis, cadunt in laqueos venantium, et captivantur a diabolo. Sed cur non dico, fratres, quod non est tacendum, quod me cogit Deus dicere? Quomodolibet hoc accipiatis, cogit me Deus dicere; et si non dixero, ego cado in laqueos venantium: si enim detractiones hominum timeo, ut non dicam; ego ipse a verbo aspero cado in laqueos venantium, qui vos moneo ut non timeatis verba hominum. Quid est ergo quod dicturus sum? Quomodo inter Paganos qui fuerit Christianus, a Paganis audit verba aspera, quibus si erubuerit, cadit in muscipulam venantium: sic inter Christianos qui voluerint esse diligentiores et meliores, ab ipsis Christianis audituri sunt insultationes. Et quid prodest, frater, quod aliquando invenis civitatem, ubi nullus est paganus? Nemo ibi insultat christiano quod christianus est, quia non ibi invenitur paganus: sed sunt multi male viventes christiani, inter quos qui voluerit bene vivere, et inter ebriosos sobrius esse, et inter fornicarios castus esse, et inter consultores mathematicorum Deum sinceriter colere et nihil tale requirere, et inter spectatores nugacium theatrorum noluerit ire nisi ad ecclesiam, patitur insultatores ipsos christianos, et patitur verba aspera; et dicunt: Magnus tu, iustus, tu es Elias, tu es Petrus, de coelo venisti. Insultant; quocumque se verterit, audit hinc atque inde verbum asperum. Quod si timet et recedit a via Christi, cadit in laqueos venantium. Quomodo autem cum audiuntur haec verba, non receditur a via? Quid est, non recedere a via? Quando audit verba aspera, unde sibi habet facere solatium, ut non curet verba aspera, nec recedat a via, et intret per ianuam?
Dicat: qualia verba audio, servus, peccator? Dominus meus audivit: Daemonium habes Modo audistis verbum asperum quod dictum est in Dominum: non opus erat ut Dominus hoc audiret, sed te monuit adversus verba aspera ne incidas in laqueos venantium.
Refugium nostrum, Christus.
5. (v. 4.] Inter scapulas suas obumbrabit tibi, et sub alis eius sperabis. Hoc dicit, ne tua protectio a te tibi sit, ne putes quia tu te potes protegere: ille te proteget, ut eruat; et eruet de muscipula venantium, et a verbo aspero. Inter scapulas suas obumbrabit tibi, et a tergo potes intellegere, et a pectore: scapulae enim circa caput sunt. Sed quia dicit, sub alis eius sperabis, manifestum est quia protectio alarum expansarum facit te esse inter scapulas Dei, ut hinc atque hinc alae Dei te ponant in medio: et non timebis ne quis tibi noceat; tantum tu noli inde recedere, quo nullus inimicus audet accedere. Si gallina protegit pullos suos sub alis suis; quanto magis tu sub alis Dei tutus eris, et adversus diabolum et angelos eius, quae aereae potestates tamquam accipitres circumvolitant, ut infirmum pullum auferant? Neque enim sine causa comparata est gallina ipsi Sapientiae Dei; nam Christus ipse Dominus noster et salvator tamquam gallinam se dixit: Ierusalem, Ierusalem, quoties volui colligere filios tuos, tamquam gallina pullos suos, et noluisti ? Noluit illa Ierusalem; velimus nos. Illa rapta est ab aereis potestatibus fugiens alas gallinae, praesumens de viribus suis, cum esset infirma: nos confitentes infirmitatem nostram, sub alas Dei fugiamus; erit nobis enim tamquam gallina protegens pullos suos. Non est enim iniuriosum nomen gallinae. Attendite caeteras aves, fratres: multae aves ante nos fetant, calefaciunt pullos suos; nulla sic avis infirmatur cum pullis, quomodo gallina. Attendat Caritas vestra: hirundines, passeres et ciconias videmus extra nidos suos, nec cognoscimus utrum fetus habeant; at vero gallinam cognoscimus in infirmitate vocis, in relaxatione plumarum: tota mutatur affectu pullorum; quia illi infirmi sunt, infirmam se facit. Quia ergo et nos infirmi eramus, infirmam se fecit Sapientia Dei; quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, ut sub alis eius speremus.
Peccator de se praesumens et peccator confitens.
6. (vv. 5.6.] Scuto circumdabit te veritas eius. Quae sunt alae, hoc est scutum; quia nec alae sunt, nec scutum. Si aliquid horum proprie esset, numquid alae scutum esse possent, vel scutum alae? Sed quia figurate per similitudines dici omnia ista possunt, ideo et alae et scutum esse potuerunt. Si vere lapis esset Christus, leo non esset; et si leo esset, agnus non 20 21 22
esset: ideo et leo, et agnus, et lapis, et vitulus, et si quid huiusmodi; quia nec lapis, nec leo, nec agnus, nec vitulus, sed salvator omnium Iesus Christus. Istae enim similitudines sunt, non proprietates. Veritas eius, inquit, circumdabit te. Tamquam scutum veritas eius est; ut non misceat eos qui in seipsis sperant, cum eis qui in Deo sperant. Peccator est, et peccator: sed da peccatorem de se praesumentem, contemnentem, peccata sua non confitentem, et dicet: Si Deo displicerent peccata mea, non permitteret me vivere. Alius autem oculos non audebat levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Domine, propitius esto mihi peccatori. Et ille peccator, et ille: sed ille irridens, iste plangens; ille contemptor, hic confessor peccatorum suorum. Veritas autem Dei quae non personas accipit, discernit poenitentem a defendente, discernit humilem a superbo, discernit praesumentem de seipso a praesumente de Deo. Ergo veritas eius tamquam scuto circumdabit te.
Ignorantis et scientis diversa peccata.
7. (vv 5.6] Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano. Duobus quae supra dixit, redduntur duo quae infra dixit. Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem: et propter timorem nocturnum, a negotio perambulante in tenebris; et propter sagittam volantem per diem, a ruina et daemonio meridiano. Quid est timendum in nocte, et quid in die? Cum quisque ignorans peccat, tamquam in nocte peccat: cum autem sciens peccat, tamquam in die peccat. Duo ergo illa leviora; ipsa sunt graviora, quae repetita sunt. Intendite, ut diligenter hoc, si Dominus annuerit, exponatur vobis: obscurum est enim, et erit magnus fructus si intellexeritis. Tentationem quae fit in ignorantibus levis, timorem nocturnum appellavit; et tentationem quae fit in scientibus levis, sagittam volantem per diem appellavit. Quae sunt leves tentationes? Quae non sic instant, non sic urgent, ut cogant, sed possunt cito declinata transire. Eadem rursus fac gravia. Si persecutor instat, et vehementer terret ignorantes, id est nondum firmos in fide, nec scientes quod ad hoc sunt christiani, ut futuram vitam sperent; cum coeperint terreri de malis temporalibus, putant quod deseruit illos Christus, et sine causa sunt christiani; non norunt enim, ut dixi, quia ad hoc sunt christiani, ut praesentia superent, et futura sperent: invenit illos negotium perambulans in tenebris, et capit eos. Sunt autem quidam qui noverunt se ad futuram spem vocatos; quia quod nobis promisit Deus, non est de ista terra, non est de ista vita; quia istae omnes tentationes tolerandae sunt, ut illud accipiamus, illud acquiramus quod nobis promisit Deus in aeternum; norunt ista: sed quando coeperit persecutor instare vehementius, agere minis, poenis, tormentis, aliquando cedunt, et scientes tamquam in die cadunt.
Persecutionum diversa vehementia describitur.
8. Quare autem in meridie? Quia multum fervet persecutio: maiores aestus dixit meridiem. Attendat hoc Caritas vestra de Scripturis me probantem. Quando de seminante dicebat Dominus, quia exiit seminans seminare, et aliud cecidit in viam, aliud in petrosa, aliud inter spinas; dignatus est ipse exponere similitudinem, et cum venisset ad petrosa, hoc ait: Hi sunt qui audiunt verbum, et ad horam gaudent ad verbum; et in tribulatione quae fit propter verbum, continuo scandalizantur. Quid enim dixerat de his quae exierant in petrosis? Exorto sole, inquit, aruerunt, quia non habebant altam radicem. Hi sunt ergo qui ad horam gaudent ad verbum, et cum persecutio facta fuerit propter verbum, arescunt. Quare arescunt? Quia non habebant firmam radicem. Quae est radix? Caritas: hoc enim dicit Apostolus: Ut in caritate radicati et fundati. Quomodo enim radix omnium malorum cupiditas, sic radix omnium bonorum caritas est. Nostis hoc, et saepe dictum est: sed quare hoc volui commemorare? Ut intellegatis Psalmum, quia daemonium meridianum propter aestum vehementis persecutionis positum est. Sic enim Dominus dicit: Ortus est sol, et aruit herba, quia radicem non habebat. Et exponens nobis quid est a sole herbam arescere, dixit, quia persecutione facta non manent illi, quia altam radicem non habebant. Recte hic intellegimus daemonium meridianum persecutionem vehementem. Qualis fuit illa persecutio aliquando, fratres, commemorem, unde Dominus liberavit Ecclesiam suam, dignetur attendere Caritas vestra. Primo, quod imperatores et reges saeculi putaverunt se persequendo tollere posse de terra nomen Christi et nomen Christianorum, iusserunt ut quisquis se confiteretur christianum, feriretur. Quicumque noluit feriri, negavit se christianum, sciens quid mali faceret; pervenit ad illum sagitta volans per diem. Quicumque autem non curavit praesentem vitam, sed certus speravit futuram, declinavit sagittam volantem per diem, confessus est se christianum: percussus carne, liberatus est spiritu; exspectare coepit positus apud Deum in quiete, etiam redemptionem corporis sui in resurrectione mortuorum: evasit a tentatione illa, a sagitta volante per diem. Ergo: Quicumque se confessus fuerit christianum, feriatur; quomodo sagitta volans per diem fuit. Nondum erat daemonium meridianum, flagrans vehementi persecutione, et faciens magnos aestus etiam fortibus. Audite enim quid secutum sit: cum vidissent inimici quod multi festinarent ad martyrium, et tanto plures crederent in Christum, quanto plures patiebantur, dixerunt apud se: Nos occisuri sumus genus humanum, tot millia quae credunt in hoc nomine, si occiderimus omnes, prope nullus in terra remanebit. Coepit fervere sol, coepit fervere aestus. Audite enim quid iusserint: quomodo antea iusserant: Quicumque confessus se fuerit christianum, feriatur; iusserunt postea: Quicumque confessus se fuerit christianum, torqueatur, et tamdiu torqueatur, donec neget se esse christianum. Comparate sagittam volantem per diem, et daemonium meridianum. Sagitta volans per diem quid erat? Qui se confessus fuerit christianum, feriatur. Quis fidelis eam mortis celeritate non declinaret? Illud autem: Si se confitetur christianum, non occidatur; sed torqueatur, donec neget; si se negaverit, dimittatur: daemonium meridianum erat. Multi ergo non negantes, in tormentis deficiebant; tamdiu enim torquebantur, donec negarent. Perseverantibus autem in non negando Christum, quid facturus erat gladius, uno ictu occidendo corpus, animam ad Deum mittendo? Hoc faciebant et diuturna tormenta: sed quis tandem inveniretur qui duraret adversus tantos et tam longos cruciatus? Multi defecerunt: et, credo, illi defecerunt qui de se praesumpserunt, qui non habitabant in adiutorio Altissimi, et in protectione Dei coeli; qui non dixerunt Domino: Susceptor meus es; qui non sub umbra alarum eius speraverunt, sed viribus suis multum dederunt. Deiecti sunt a Deo, ut ostenderet illis quia ipse protegit, ipse temperat tentationes, ipse tantum venire permittit, quantum potest ferre cui venit.
Persecutione furente, defecerunt quidam Ecclesia primores...
9. (v. 7.] Multi ergo ceciderunt a daemonio meridiano. Quam multi, vultis nosse? Sequitur, et dicit: Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis: ad te autem non appropinquabit. Cui dicitur hoc? cui, fratres, nisi Domino Iesu Christo? Dominus enim Iesus, non solum in se, sed et in nobis. Recordamini verba illa: Saule, Saule, quid me persequeris? Quando ipsum nemo tangebat, et dicebat: Quid me persequeris? numquid non in nobis seipsum computabat? Quando dicebat: Qui fecit uni ex minimis meis, mihi fecit ; nonne in nobis seipsum computabat? Non enim divisa sunt ab invicem membra, caput et corpus. Quid est caput et corpus? Salvator et Ecclesia. Quomodo ergo dictum est: Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis? Cadent enim a daemonio meridiano. Magnus terror, fratres, a latere Christi cadere, a dextris Christi cadere. Quomodo cadent a latere? Quare illi a latere, illi a dextris? Quare mille a latere, et dena millia a dextris? Quid est, a latere mille? Quia pauciores sunt mille, quam dena millia quae a dextris cadent. Qui sunt isti? Modo planum erit in nomine Christi, modo apertum erit. Quibusdam promisit Christus quia cum illo iudicabunt; Apostolis scilicet, qui dimiserunt omnia, et secuti sunt eum. Nam Petrus ait illi: Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te; et hoc illis promisit: Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel. Nolite putare quia ipsis solis promisit Dominus. Ubi enim sedebit Paulus apostolus, qui plus omnibus illis laboravit, si non ibi sedebunt nisi duodecim? Ille enim tertius decimus est. Nam de duodecim cecidit Iudas; in locum autem Iudae traditoris Matthias ordinatus est: in Actibus Apostolorum legimus. Impletae sunt duodecim sedes. Non ibi sedebit qui plus omnibus illis laboravit? An duodecim sedes perfectio est tribunalis? Nam millia sedebunt in duodecim sedibus. Sed unde mihi probas, ait aliquis,
quia et Paulus inter iudices erit? Audi illum dicentem: Nescitis quia angelos iudicabimus? Iudicabimus, inquit. Et ipse non dubitavit in praesumptione, qua credidit, computare se inter illos qui iudicabunt cum Christo. Qui ergo iudicabunt cum Christo, principes Ecclesiae sunt, perfecti sunt. Talibus dixit: Si vis esse perfectus, vade, vende omnia tua, et da pauperibus. Quid est: Vis esse perfectus? Vis mecum iudicare, et non iudicari. Ille contristatus abscessit; sed multi hoc fecerunt, et multi hoc faciunt: ergo isti cum illo iudicabunt. Sed multi promittunt sibi quia iudicabunt cum Christo, quia dimittunt omnia sua et sequuntur Christum, sed habent praesumptionem de se, habent quemdam typhum et superbiam, quam Deus solus potest nosse, et non possunt evitare daemonium meridianum, id est, casum ferventis caloris nimiae persecutionis. Tales multi cum essent illo tempore, qui distribuerant omnia sua pauperibus, et sibi iam promittebant quia sessuri erant cum Christo, et iudicaturi gentes, fervente calore persecutionis tamquam a daemonio meridiano defecerunt in tormentis, et negaverunt Christum. Ipsi sunt qui a latere ceciderunt: tamquam sessuri cum Christo ad mundum iudicandum, ceciderunt.
...plures vero in communi coetu fidelium.
10. A dextris autem dicam qui cadunt. Nostis quia cum apparuerit ipsum tribunal, ubi cum Christo Domino iudicabunt qui voluerunt esse et vere fuerunt perfecti, radicati et fundati in caritate, ut non arescerent de sole et daemonio meridiano, hoc ait Dominus: Congregabuntur ante eum omnes gentes, et dividet illos ab invicem, sicut pastor dividit oves ab haedis; et oves ponet a dextris, haedos autem a sinistris; et iudicabuntur. Multi erunt qui iudicabunt, sed pauciores erunt quam illi qui ante tribunal stabunt: quia illi tamquam mille, illi tamquam dena millia. A dextris positis quid dicturus est? Esurivi, et dedistis mihi manducare; hospes fui, et suscepistis me. Manifestum est quia his dicet qui habent substantiam huius saeculi, unde ista humana faciant. Tamen et ipsi cum illis regnabunt: quia illi tamquam milites, illi tamquam annonam praebentes provinciales, sub uno tamen Imperatore et miles et provincialis in regno est. Miles fortis, provincialis devotus: miles fortis orationibus pugnat adversus diabolum, devotus provincialis annonam tribuit militibus. Intellegat Caritas vestra. Et audient in fine ad dexteram positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Erant ergo illo tempore multi, quando graviter inferbuerat sol persecutionis et daemonium meridianum, erant qui sibi promittebant quia iudicaturi erant cum Christo; non potuerunt ferre aestum persecutionis, et ceciderunt a latere ipsius: erant ibi alii, qui non sibi promittebant sedes iudicantium; sed per eleemosynas promittebant sibi quia ad dexteram futuri erant, quibus dicturus erat Christus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi. Et quia multi de spe illa iudicandi ceciderunt, multi autem et multo plures de spe illa dexterae ceciderunt, ideo dictum est Christo: Cadent a latere tuo mille, et dena millia a dextris tuis. Et quia multi erunt cum illo, qui omnia illa non curarunt, cum quibus tamquam membris unus est Christus: Ad te autem, inquit, non appropinquabit. Numquid ad solum caput dixit, non appropinquabit? Non utique; sed nec ad Petrum, nec ad Paulum, nec ad omnes Apostolos, nec ad omnes martyres, qui in tormentis non defecerunt. Quomodo ergo non appropinquabit? cur sic torti sunt. Propinquavit carni tormentum, sed non pervenit ad locum fidei. Itaque longe erat fides ipsorum a terrore torquentium. Torqueant, nec appropinquabit terror; torqueant, sed irridebunt tormentum, praesumentes in illo qui prior vicit, ut caeteri vincerent. Et qui vincunt, nisi qui de se non praesumpserunt? Intendat Caritas vestra; ad hoc enim dixit omnia superiora. Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; et: Sperabo in eum; quoniam ipse eruet me de muscipula venantium. Ipse eruet me, non ego me. Inter scapulas suas obumbrabit tibi: sed quando? Quando sub alis eius sperabis. Scuto circumdabit te veritas eius. Quia ergo in illo praesumpsisti, et totam spem tuam in illo posuisti, sequitur, quid? Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, a ruina et daemonio meridiano. Quis non timebit? Qui non in se, sed in Christo praesumit. Qui autem de se praesumunt, etsi iam sibi sperabant latus Christi tamquam iudicaturi, etsi futuros se iam sperabant a dextris Christi, quasi diceret illis: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi; venit daemonium meridianum, id est, fervens aestus persecutionis, vehementer terrens, et ceciderunt multi a spe sedis iudiciariae, de quibus dictum est: Cadent a latere tuo mille; et multi a spe remunerationis obsequiorum suorum, de quibus dictum est: Et dena millia a dextris tuis. Ad te autem, id est, ad caput et corpus, non appropinquabit, ruina et daemonium meridianum; quoniam novit Dominus qui sunt eius.
Impii in aeternum plangent.
11. (v. 8.] Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Quid est hoc? quare verumtamen? Quia licuit impiis superbire in servos tuos, licuit impiis persequi servos tuos. Impune ergo erit impiis, quia persecuti sunt servos tuos? Non erit impune. Quamvis enim tu permiseris, et magis inde tui coronati sint; Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis. Malum enim quod voluerunt, non bonum quod per nescientes actum est, eis retribuetur. Modo opus est ut oculos fidei habeamus, et videamus quia exaltantur ad tempus, et plangent in aeternum; et quibus datur potestas in servos Dei temporaliter, dicetur eis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius. Sed si habeat quisque oculos, sicut dixit, oculis tuis considerabis; non est leve videre impium florentem in hoc saeculo, et habere ad illum oculos, ut consideres fide quid ille passurus est in fine, si se non correxerit: quia qui modo tonare volunt, postea fulminantur.
Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.
Deus, refugium nostrum et virtus.
12. (vv. 9-12.] Quoniam tu es, Domine, spes mea. Ecce venit ad illud, quare non cadat a ruina et daemonio meridiano: Quoniam tu es, Domine, spes mea; altissimum posuisti refugium tuum. Quid est quod in alto est refugium tuum? Multi enim sic sibi faciunt refugium Dei, quo fugiant a temporalibus aestibus. In alto est enim refugium Dei, valde in occulto est, quo fugias ab ira ventura. Intus altissimum posuisti refugium tuum. Non accedent ad te mala, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Quoniam Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis. In manibus tollent te, nequando offendas ad lapidem pedem tuum. Ista sunt verba quae diabolus dixit Domino Iesu Christo, quando illum tentavit. Sed quia diligentius consideranda sunt, ne vos fatigemus, differamus in crastinum (quia et crastino debetur vobis sermo), ut ab isto loco Psalmi rursus incipiamus, propter taedium vestrum; ne cum volumus finire res obscuras, praecipitemus, et non perveniant ad intellegentiam vestram.
Aug. in Psalmos enar. 89