Aug. in Psalmos enar. 98

IN PSALMUM 99 ENARRATIO.

Sermo ad plebem.
99
(
Ps 99)

1. 1. Psalmum, fratres, cum cantaretur, audistis; brevis est, nec obscurus: quasi securitatem dederim, ne laborem timeatis. Videamus tamen attentius, et quanto liberius, tanto diligentius, quid sibi velint ea ipsa quae aperte sonant, ut quantum Dominus donare dignatur, spiritaliter intellegantur. Vox Dei quolibet organo sonans, tamen vox Dei; neque enim delectat aures eius, nisi vox eius: nam et nos cum loquimur, tunc eum delectamus, cum ipse de nobis loquitur.

2. 2. (v. 1.] Psalmus in confessione: sic inscribitur, hic est titulus eius: Psalmus in confessione. Pauci versus sunt, magnarum rerum gravidi: pariant semina in cordibus vestris, ut paretur horreum messi dominicae. Psalmus iste in confessione hoc nobis iubet, ad hoc nos hortatur, ut iubilemus Deo. Nec hortatur velut aliquem unum angulum terrae, aut unam aliquam habitationem congregationemve hominum; sed quia ubique novit se seminasse benedictionem, undique exigit iubilationem.

Ore malorum murmurat terra bonorum vero ore iubilat.

3. (v. 2.] Iubilate ergo Domino, universa terra. Numquid modo vocem meam audit universa terra? Et tamen hanc vocem audivit universa terra. Iam iubilat Domino universa terra; et quae adhuc non iubilat, iubilabit. Pertendens enim benedictio, incipiente Ecclesia ab Ierusalem per omnes gentes, impietatem ubique prosternit, pietatem ubique construit: et mixti sunt boni malis, et mali per omnem terram, et boni per omnem terram. In malis murmurat omnis terra, in bonis iubilat omnis terra. Quid est ergo iubilare? Multum enim nos attentos facit ad hoc verbum et praesentis psalmi titulus, quia inscribitur: In confessione. Quid est, in confessione iubilare? Est alterius cuiusdam psalmi sententia dicentis: Beatus populus qui intellegit iubilationem : profecto magnum aliquid est, quod intellectum beatos facit. Dominus ergo Deus noster beatificator hominum, det mihi intellegere quod dicam, det vobis intellegere quod auditis: Beatus populus qui intellegit iubilationem. Curramus ergo ad hanc beatitudinem, intellegamus iubilationem, non eam sine intellectu fundamus. Quid opus est iubilare et obtemperare huic psalmo dicenti: Iubilate Deo, omnis terra, et non intellegere iubilationem, ut vox nostra sola iubilet, et cor non iubilet? Sonus enim cordis, intellectus est.

De profana et christiana iubilatione disseritur. Deum per creaturas agnosces, si sanos oculos habueris.

4. Quod nostis dicturus sum. Qui iubilat, non verba dicit, sed sonus quidam est laetitiae sine verbis: vox est enim animi diffusi laetitia, quantum potest, exprimentis affectum, non sensum comprehendentis. Gaudens homo in exsultatione sua, ex verbis quibusdam quae non possunt dici et intellegi, erumpit in vocem quamdam exsultationis sine verbis; ita ut appareat eum ipsa voce gaudere quidem, sed quasi repletum nimio gaudio, non posse verbis explicare quod gaudet: Animadvertite hoc in eis qui cantant etiam non honeste. Non enim talis erit iubilatio nostra, qualis illorum est; nos enim in iustificatione iubilare debemus, illi autem iubilant in iniquitate: itaque nos in confessione, illi in confusione. Tamen ut hoc quod dico intellegatis,

imo recordemini rem cognitam, maxime iubilant qui aliquid in agris operantur; copia fructuum iucundati vel messores, vel vendemiatores, vel aliquos fructus metentes, et in ipsa fecunditate terrae et feracitate gaudentes, exsultando cantant; et inter cantica quae verbis enuntiant, inserunt voces quasdam sine verbis in elatione exsultantis animi, et haec vocatur iubilatio. Si quis forte propterea non recognoscit, quia nunquam advertit, advertat de caetero. Atque utinam non inveniat quos advertat, ne Deus inveniat quos evertat. Sed tamen quia non quiescunt nasci spinae, in male exsultantibus advertamus iubilationem improbandam, et offeramus Deo iubilationem coronandam.

Quantum proficis in caritate, tanto incipis sentire Deum.

5. Quando ergo nos iubilamus? Quando laudamus quod dici non potest. Attendimus enim universam creaturam, terram et mare, et coelum, et omnia quae in eis sunt: attendimus singula habere origines et causas suas, seminum vim, nascendi ordinem, permanendi modum, intereundi decessum, currere volumina saeculorum sine ulla perturbatione, stellas volvi quodam modo ab oriente in occidentem, peragere cursus annorum, videmus dimensiones mensium, distentiones horarum; inque his omnibus nescio quid invisibile, quod spiritus vel anima dicitur, inesse omnibus animantibus ad appetendam voluptatem fugiendamque molestiam, ad conservandam incolumitatem suam vestigium quoddam unitatis; inesse etiam homini commune quiddam cum Angelis Dei; non cum pecoribus, sicut est vivere, audire, videre, et caetera, sed quod intellegat Deum, quod ad mentem proprie pertineat, quod sicut oculus albam et nigrum, ita aequitatem iniquitatemque discernat. In hac tota consideratione creaturae, quam nominare utcumque et percurrere potuimus, interroget se anima: Quis fecit haec omnia? quis creavit haec? quis in his teipsam? Quid sunt ista quae consideras? quid tu quae consideras? Quis ille qui fecit consideranda et considerantem? quis est iste? Dic illum; ut dicas illum, cogita illum. Potes enim aliquid cogitare, et forte non potes dicere; nullo modo autem poteris dicere quod non potueris cogitare. Ergo cogita illum priusquam dicas illum; ut cogites illum, accede ad illum. Quod enim vis bene videre, ut habeas quod loquaris, accedis ut inspicias, ne forte longe videndo fallaris. Sed ut oculis ista corpora, sic ille mente conspicitur, corde attenditur et videtur. Et ubi est cor unde ille videatur? Beati, ait, mundi corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Audio, credo, ut possum intellego, corde videri Deum, nec posse nisi mundo corde conspici; sed audio aliam Scripturam: Quis gloriabitur castum se habere cor? aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato? Attendi ergo universam creaturam, quantum potui; corporalem animadverti in coelo et in terra, spiritalem autem in meipso qui loquor, qui membra vegeto, qui vocem intendo, qui linguam moveo, qui verba pronuntio, sensusque discerno. Et quando comprehendo me in me? Unde ergo possum quod supra me? Promittitur tamen cordi humano visio Dei, et indicitur quaedam operatio mundandi cordis; hoc dicitur ab Scriptura: Para unde videas quod amas, antequam videas. Audito enim Deo et nomine eius, cui non dulce est quod audit, nisi impio multum remoto, multum longe facto? Quoniam ecce, inquit, qui longe faciunt se abs te, peribunt; sequitur: Perdidisti omnem qui fornicatur abs te. Nobis autem quid? Quia illi longe, et ideo in tenebris, et ita sauciatis oculis in tenebris, ut lumen non solum non desiderent, sed etiam perhorrescant; nobis in longinquo inventis quid dicitur? Accedite ad eum, et illuminamini. Ut autem accedas et illumineris, displiceant tibi tenebrae tuae; damna quod es, ut merearis esse quod non es. Es iniquus, esse debes iustus: nunquam iustitiam percepturus es, si adhuc tibi placet iniquitas. Contere illam in corde tuo, et munda; expelle illam de corde tuo, ubi vult habitare quem vis videre. Accedit ergo utcumque anima humana, interior homo recreatus ad imaginem Dei, quia creatus ad imaginem Dei; qui tanto erat longe factus, quanto ierat in dissimilitudinem. Non enim locorum intervallis acceditur ad Deum, aut receditur a Deo: dissimilis factus, longe recessisti; similis factus, proxime accedis. Vide quomodo nos vult accedere Dominus, faciens primo similes, ut accedamus. Estote, ait, sicut Pater vester qui in coelis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Disce diligere inimicum, si vis cavere inimicum. Inquantum autem in te caritas crescit, efficiens te et revocans te ad similitudinem Dei, pertendit usque ad inimicos; ut sis ei similis qui facit solem suum oriri, non super bonos tantum, sed super bonos et malos; et pluit, non super iustos tantum, sed super iustos et iniustos. Quantum accedis ad similitudinem, tantum proficis in caritate, et tanto incipis sentire Deum. Et quem sentis? qui venit ad te, an ad quem tu redis? Nam ille nunquam discessit a te: recedit a te Deus, cum tu recedis a Deo. Praesentia sunt caecis omnia, sicut videntibus: uno loco stans caecus et videns, iisdem formis rerum uterque circumfunditur; ille est praesens rebus, ille absens: ex duobus uno loco stantibus, unus est praesens, alius absens; non rebus ipsis ad alterum accedentibus et ab altero recedentibus, sed propter dissimilitudinem oculorum suorum. Ille qui caecus dicitur, quia exstinctum est ibi quod contemperari solet luci cuncta vestienti, frustra est praesens rebus quas non videt; imo rectius absens quam praesens dicitur: ubi enim non est sensus eius, recte dicitur absens; hoc est enim absentem esse, sensu abesse. Sic et Deus ubique praesens est, ubique totus. Sapientia eius attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Quod autem Deus Pater, hoc Verbum eius et Sapientia eius, lux de luce, Deus de Deo. Quid ergo optas videre? Non est a te longe quod vis videre. Apostolus dicit equidem non longe positum ab unoquoque nostrum: in ipso enim vivimus et movemur et sumus. Quanta ergo miseria est; longe esse ab eo qui ubique est?

Deus, et ineffabilis et ubique laudandus.

6. Esto ergo similis pietate, et diligens cogitatione: quoniam invisibilia eius per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur ; ea quae facta sunt intuere, mirare, quaere auctorem. Si dissimilis sis, repelleris; si similis, exsultabis. Et cum accedere coeperis similis, et persentiscere Deum, quantum in te caritas crescit, quia et caritas Deus est, senties quiddam quod dicebas, et non dicebas. Ante enim quam sentires, dicere te putabas Deum: incipis sentire, et ibi sentis dici non posse quod sentis. Cum autem ibi didiceris dici non posse quod sentis, tacebis, non laudabis? Ergo mutus eris in laudibus Dei, et gratiarum actionem non reddes ei qui voluit se notum tibi facere? Laudabas, cum quaereres; silebis, cum inveneris? Nullo pacto; non eris ingratus. Debetur honor, debetur reverentia, debetur magna laudatio. Attende te qui sis, terra et cinis: vide quis meruerit, quid videre; vide quis, quid, homo Deum. Agnosco non meritum hominis, sed misericordiam Dei. Lauda ergo miserantem. Quomodo, inquis, laudabo? Modicum ipsum quod sentire possum ex parte in aenigmate per speculum, iam explicare non possum. Audi ergo Psalmum: Iubilate Domino, omnis terra. Intellexisti iubilationem omnis terrae, si iubilas Domino. Domino iubila; noli iubilationem tuam in alias atque alias res dividere. Postremo caetera dici possunt utcumque. ille solus est ineffabilis, qui dixit, et facta sunt omnia. Dixit, et facti sumus : sed nos eum dicere non possumus. Verbum eius quo dicti sumus, Filius eius est: ut a nobis utcumque infirmis diceretur, factus est infirmus. Iubilationem pro verbo possumus dicere, verbum pro verbo non possumus. Iubilate ergo Domino, omnis terra.

Libera servitus, ubi non necessitas sed caritas servit.

7. Servite Domino in iucunditate. Omnis servitus amaritudine plena est: omnes conditione servili obligati et serviunt, et murmurant. Nolite timere illius Domini servitutem: non erit ibi gemitus, non murmur, non indignatio; nemo se petit inde venalem, quia dulce est quod redempti omnes sumus. Magna felicitas, fratres, esse in ista domo magna servum, etsi cum compedibus. Noli timere, serve compedite, confitere Domino: meritis tuis attribue compedes tuas; confitere in compedibus, si vis ut in ornamenta vertantur. Non frustra, nec sine exauditione dictum est: Intret in conspectum tuum gemitus compeditorum. Servite Domino in iucunditate. Libera servitus est apud Dominum; libera servitus, ubi non necessitas, sed caritas servit. Vos, inquit, in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem carnis detis; sed per caritatem spiritus servite invicem. Servum te caritas faciat quia liberum te veritas fecit. Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis; et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos. Simul es et servus et liber: servus, quia factus es; liber, quia amaris a Deo a quo factus es: imo etiam inde liber, quia amas eum a quo factus es. Noli servire cum murmure; non enim id agunt murmura tua, ut non servias, sed ut malus servus servias. Servus es Domini, libertus es Domini; non te sic quaeras manumitti, ut recedas de domo manumissoris tui.

Dei servo inter malos gemendum.

8. Servite Domino in iucunditate. Plena erit illa et perfecta iucunditas, cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem : tunc erit perfecta iucunditas, tunc illa perfecta iubilatio, tunc laus sine defectu, tunc amor sine scandalo, tunc fructus sine timore, tunc vita sine morte. Quid hic? nullumne gaudium? Si nullum gaudium, nulla iubilatio: quomodo: Iubilate Domino, universa terra? Est plane et hic gaudium; de spe futurae vitae gustatur hic unde ibi satiemur. Sed necesse est ut multa perferant frumenta inter zizania: sunt grana inter paleam, est lilium inter spinas. Quid enim audit Ecclesia? Sicut lilium in medio spinarum, ita proxima mea in medio filiarum. Non dictum est: In medio alienarum; sed, in medio filiarum. O Domine, quomodo consolaris, quomodo confortas, quomodo terres? Quid est quod dicis? Sicut lilium in medio, quarum spinarum? Ita proxima mea in medio, quarum filiarum? quas dicis spinas, ipsas filias? Respondet: Spinae sunt propter mores suos; filiae, propter sacramenta mea. Utinam ergo inter gemitus alienorum gemeretur; minus gemeretur. Ille est maior gemitus: Quoniam si inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo. Psalmi voces sunt: qui Litteras nostras novit, sequitur; qui non novit, discat, ut sequatur. Si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, absconderem me utique ab eo: tu vero unanimis, dux meus et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos. Quos dulces cibos nobiscum capiunt, qui nobiscum semper futuri non sunt? quos dulces cibos, nisi: Gustate et videte quam dulcis est Dominus ? Inter illos necesse est gemamus.

"Supportantes invicem in caritate".

9. Sed quo se separaturus est christianus, ut non gemat inter falsos fratres? Quo iturus est? quid facturus? Solitudines petat? Sequuntur scandala. Separaturus est se qui bene proficit, ut nullum omnino hominem patiatur? Quid si et ipsum, antequam proficeret, nemo vellet pati? Si ergo, quia proficit, nullum hominem vult pati, eo ipso quo non vult aliquem hominem pati, convincitur quod non profecerit. Intendat Caritas vestra: Sustinentes invicem, ait Apostolus, in dilectione, satagentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Sustinentes invicem: non habes quod in te alius sustineat? Miror si non est: sed ecce non sit; eo robustior es ad caeteros sustinendos, quo iam non habes quod in te alii sustineant. Non sustineris, sustine caeteros. Non possum, inquis. Ergo habes quod et in te alii sustineant. Sustinentes invicem in dilectione. Tu deseris res humanas, et segregas te, ut nemo te videat; cui proderis? Tu ad hoc pervenisses, si nullus tibi profuisset? An quia veloces pedes tibi videris habuisse ad transeundum, praecisurus es pontem? Exhortor omnes, vox Dei omnes hortatur: Sustinentes invicem in dilectione.

Commendatur vita servorum Dei in otio sancto viventium.

10. Separabo me, inquit aliquis, cum paucis bonis; cum illis mihi bene erit. Nam nulli prodesse impium et crudele est. Non me hoc docuit Dominus meus. Non enim damnavit servum qui intervertit quod accepit, sed qui non erogavit. Intellegatur poena interversoris ex poena pigri. Serve nequam et piger, ait Dominus damnans: non ait: Intervertisti pecuniam meam; non ait: Dedi tibi, et non mihi quod dedi integrum reddidisti: Quia non crevit, quia non erogasti, inde, inquit, te puniam. Avarus est Deus salutis nostrae. Ergo separabo me, inquit, cum paucis bonis: quid mihi est rationem habere cum turbis? Bene: pauci ipsi boni, de quibus turbis sunt eliquati? Si tamen iam ipsi pauci, omnes boni: tamen bona cogitatio humana, laudabilis, esse cum talibus qui elegerunt vitam quietam; remoti a strepitu populari, a turbis inquietis, a magnis fluctibus saeculi, tamquam in portu sunt. Iam ergo ibi gaudium illud? iam ibi iubilatio illa quae promittitur? Nondum; sed adhuc gemitus, adhuc sollicitudo tentationum. Habet enim alicunde et portus aditum: si portus aditum ex nulla parte haberet, nulla in eum navis intraret; oportet ergo ut ex aliqua parte pateat: aliquando autem per eam partem qua patet, ventus irruit; et ubi scopuli non sunt, naves se invicem collisae confringunt. Ubi ergo securitas, si nec in portu? Et tamen utcumque feliciores in portu quam in pelago, fatendum est, concedendum est, verum est. Ament se, naves in portu bene sibi applicentur, non sibi collidantur: servetur ibi parilitas aequabilitatis, constantia caritatis; et quando forte ventus ex illa parte qua patet, irruerit, sit ibi cauta gubernatio.

Unus homo cum turba luctatur in corde suo.

11. Nam quid dicturus est mihi quisquis talibus locis forte praeest, imo servit fratribus, in his quae monasteria dicuntur? quid dicturus est? Cautus ero, nullum malum admittam. Quomodo nullum malum admittes? Nullum hominem malum, nullum fratrem malum intrantem admissurus sum; cum paucis bonis bene mihi erit. Ubi cognoscis quem forte vis excludere? Ut cognoscatur malus, intus probandus est: quomodo ergo excludis intraturum, qui postea probandus est, et probari nisi intraverit non potest? Repelles omnes malos? Dicis enim, et nosti inspicere. Omnes nudis cordibus ad te veniunt? Qui intraturi sunt, ipsi se non noverunt; quanto minus tu? Multi enim sibi promiserunt quod impleturi essent illam vitam sanctam, in commune habentem omnia, ubi nemo dicit aliquid suum, quibus est una anima et cor unum in Deum : missi sunt in fornacem, et crepuerunt. Quomodo ergo cognoscis eum qui sibi ipse adhuc ignotus est? Excludes malos fratres a conventu bonorum? De corde tuo, quisquis ista dicis, omnes malas cogitationes, si potes, exclude: non intret in cor tuum vel suggestio mala. Non consentio, inquis. Sed intravit tamen, ut suggereret. Nam omnes munita corda habere volumus, ut nihil intret quod male suggeratur. Unde autem intret, quis novit? Et pugnamus quotidie in uno corde nostro; unus homo in corde suo cum turba luctatur. Suggerit avaritia, suggerit libido, suggerit voracitas, suggerit laetitia ista popularis; omnia suggerunt: ab omnibus se continet, omnibus respondet, et ab omnibus aversatur; difficile est ut non ab aliqua feriatur. Ubi ergo securitas? Hic nusquam; in ista vita nusquam, nisi in sola spe promissorum Dei. Ibi autem, cum illuc pervenerimus, perfecta securitas, cum clauduntur portae, et confirmantur vectes portarum Ierusalem : ibi vere plena iubilatio et magnum gaudium. Modo autem ne securus laudes quamlibet vitam; ante mortem ne laudes hominem 26

quemquam.

Christianorum monachorumque vitam ne incaute extuleris, neve de ea maledice detraxeris.

12. Hinc autem falluntur homines, ut vel non suscipiant meliorem vitam, vel temere aggrediantur; quia et cum laudare volunt, sic laudant, ut non ibi dicant mala quae mixta sunt; et qui vituperare volunt, tam invido animo et perverso vituperant, ut claudant oculos adversus bona, et sola mala quae ibi vel sunt vel putantur, exaggerent. Inde fit ut unaquaeque professio male laudata, id est non caute laudata, cum invitaverit homines laude sua, inveniant illi qui illuc veniunt, aliquos quales ibi esse non credebant; et offensi a malis, resiliant a bonis. Fratres, disciplinam istam ad vitam vestram conferte, et sic audite ut vivatis. Laudatur, ut generaliter dicam, Ecclesia Dei: magni homines Christiani, soli Christiani, magna Catholica; diligunt se omnes, impendunt sibi quisque quod possunt, orationibus, ieiuniis, hymnis vacatur per totum orbem terrarum, una consensione pacis laudatur Deus. Audit forte qui nescit tacitum esse de commixtis malis, venit laude invitatus, invenit commixtos malos, qui non illi praedicti sunt antequam veniret; offenditur a falsis christianis, refugit a veris christianis. Rursus odiosi, maledici, irruunt in vituperationem: Quales Christiani? qui Christiani? Avari, feneratores. Nonne ipsi sunt qui theatra et amphitheatra implent per ludos et per alia spectacula, qui implent ecclesias per dies festos? Ebriosi, voraces, invidi, insectatores alterutrum. Sunt tales, sed non soli tales. Et iste vituperator caeco animo tacet bonos; et ille laudator incauto animo tacet malos. Si autem sic laudatur in hoc tempore Ecclesia Dei, quomodo laudant Scripturae Dei, ecce quomodo nunc dixi: Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum : audit homo, considerat, placet illi lilium, intrat, adhaeret lilio, tolerat spinas; merebitur esse in laude et in osculis sponsi, qui dicit: Sicut lilium in medio spinarum, sic proxima mea in medio filiarum. Ita et in clericis. Laudatores clericorum intendunt ibi bonos ministros, fideles dispensatores, omnium toleratores, viscera sua impendentes his quos volunt proficere, non quaerentes quae sua sunt, sed quae Iesu Christi. Laudant haec, obliviscuntur quia mixti sunt malis. Rursus qui reprehendunt avaritiam clericorum, improbitates clericorum, lites clericorum, appetentes res alienas, ebriosos, voraces, iactant. Et tu invide vituperas, et tu incaute laudas: tu qui laudas, dic mixtos malos; tu qui vituperas, vide ibi et bonos. Sic et in illa vita communi fratrum, quae est in monasterio: Magni viri, sancti, quotidie in hymnis, in orationibus, in laudibus Dei, inde vivunt, cum lectione illis res est; laborant manibus suis, inde se transigunt; non avare aliquid petunt, quidquid eis infertur a piis fratribus, cum sufficientia et cum caritate utuntur; nemo sibi usurpat aliquid quod alter non habeat; omnes se diligunt, omnes invicem se sustinent. Laudasti, laudasti: qui nescit quid interius agatur, qui nescit quomodo illo vento intrante etiam naves se in portu collidunt, intrat quasi securitatem sperans, neminem quem toleret habiturus; invenit ibi fratres malos, qui mali inveniri non possent, nisi admitterentur (et necesse est ut primo tolerentur, ne forte corrigantur; nec excludi facile possunt, nisi prius fuerint tolerati): et fit ipse intolerandae impatientiae. Quis me huc quaerebat? Ego putabam quia caritas est hic. Et paucorum hominum molestia irritatus, dum non perseveraverit implere quod vovit, fit desertor tam sancti propositi, et reus voti non redditi. Iamvero cum inde exierit, fit et ipse vituperator et maledicus: et dicit ea sola quae quasi se pati non potuisse asseverat; et aliquando vera. Sed vera malorum toleranda sunt propter societatem bonorum. Dicit illi Scriptura: Vae his qui perdiderunt sustinentiam. Et quod est amplius, ructat indignationis malum odorem, unde absterreat intraturos; quia ipse cum intrasset, perdurare non potuit. Quales illi? Invidi, litigatores, neminem sustinentes, avari; ille ibi illud fecit, et ille ibi illud fecit. O male, quare taces bonos? Quos tolerare non potuisti, iactas: qui te malum toleraverunt, taces.

Sinceri fictique homines in qualibet professione miscentur.

13. Merito illud, fratres carissimi, magnificum in Domini Evangelio, ex ore Domini: Duo in agro; unus assumetur, et unus relinquetur: duae in molendino; una assumetur, et una relinquetur: duo in lecto; unus assumetur, et unus relinquetur. Qui sunt duo in agro? Quod dicit Apostolus: Ego plantavi, Apollo rigavit; sed Deus incrementum dedit. Dei agricultura estis. In agro laboramus. Duo in agro, clerici sunt: unus assumetur, et unus relinquetur; assumetur bonus, relinquetur malus. In molendino duae, ad plebes retulit. Quare in molendino? Quia devinctae saeculo, circuitu rerum temporalium, tamquam mola detinentur. Et inde una assumetur, et una relinquetur. Quae inde assumetur? Faciens opera bona, attendens indigentiam servorum Dei, indigentiam pauperum, in confessione fidelis, in laetitia spei certa, vigilans ad Deum, nulli imprecans mala, diligens quantum potest, non solum amicos, sed etiam inimicos, praeter uxorem suam non sciens aliquam, praeter maritum suum non sciens aliquem; assumetur et de molendino: quae autem aliter fuerit, relinquetur. Alii autem dicunt: Quietem volumus, neminem volumus pati, removemus nos a turbis; bene erit nobis in quadam securitate. Si quietem quaeris, quasi lectum quaeris, ut sine aliqua sollicitudine requiescas. Et inde unus assumetur, et unus relinquetur. Nemo vos fallat, fratres: si non vultis falli, et vultis amare fratres, scitote omnem professionem in Ecclesia habere fictos. Non dixi omnem hominem esse fictum, sed omnem professionem habere fictas personas: sunt christiani mali, sed sunt et boni. Quasi plures malos vides, quia palea sunt, et te ad grana pervenire non permittunt: sunt ibi et grana, accede, tenta, excute adhibe oris iudicium. Invenis sanctimoniales indisciplinatas; numquid ideo sanctimonium reprehendendum est? Multae non stant in domibus suis, circumeunt domos alienas, curiose agentes, loquentes quae non oportet, superbae, linguatae, ebriosae: etsi virgines sunt, quid prodest integra caro, mente corrupta? Melius est humile coniugium, quam superba virginitas. Si enim nuberet, non haberet nomen unde extolleretur, et haberet frenum quo regeretur. Sed numquid propter virgines malas, damnaturi sumus sanctas et corpore et spiritu? aut propter istas laudabiles, etiam illas improbandas laudare cogemur? Undique unus assumetur, et unus relinquetur.

14. Ergo, fratres, finiamus Psalmum, quia planus est. Servite Domino in iucunditate: vos alloquitur, quicumque in caritate omnia toleratis, et spe gaudetis. Servite Domino, non in amaritudine murmurationis, sed in iucunditate dilectionis. Intrate in conspectu eius, in exsultatione. Facile est exsultare foris; in conspectu Dei exsulta. Non valde lingua exsultet; conscientia exsultet. Intrate in conspectu eius, in exsultatione.

Christus, Deus animarumque pastor.

15. (v. 3.] Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Quis nescit quia Dominus ipse est Deus? Sed de Domino dicit, quem non putabant homines Deum: Scitote quoniam Dominus ipse est Deus, Dominus ille non vobis vilescat: crucifixistis, flagellastis, sputis illinistis, spinis coronastis, veste ignominiosa vestistis, in ligno suspendistis, clavis confixistis, lancea percussistis, custodes ad sepulcrum posuistis; ipse est Deus. Scitote quoniam Dominus ipse est Deus. Ipse fecit nos, et non nos. Ipse fecit nos: omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Quid est quod exsultatis? quid est quod superbitis? Alius vos fecit; et qui vos fecit, ipse a vobis patitur. Sed vos sic vos iactatis et gloriamini, et extollitis, quasi a vobis ipsis facti sitis. Bonum est vobis ut qui fecit vos, perficiat vos. Ipse fecit nos, et non nos. Non debemus superbire: totum bonum quod habemus, ab artifice nostro habemus; quod in nobis nos fecimus, inde damnamur; quod in nobis ille fecit, inde coronamur. Ipse fecit nos, et non nos. Nos autem populus eius, et oves pascuae eius. Oves et ovis: ipsae oves una ovis. Et quam amantissimum nostri pastorem habemus! Dimisit nonaginta novem, descendit quaerere unam, reportat in humeris suis redemptam sanguine suo. Securus mortuus est pastor pro ove, qui resurgens possidet ovem. Nos autem populus eius, et oves pascuae eius.

Semper debemus Domino confiteri.

16. (vv. 4.5.] Intrate in portas eius in confessione. In portis initium est; a confessione incipite. Inde Psalmus in confessione, ibi iubilate. Confitemini vos non factos a vobis, laudate eum a quo facti estis. Ab illo sit bonum tuum, a quo recedens fecisti malum tuum. Intrate in portas eius in confessione. Intret grex in portas, non foris remaneat ad lupos. Et quomodo intret? In confessione. Porta, id est initium, confessio tibi sit. Unde in alio psalmo dicitur: Incipite Domino in confessione. Quod illic, dicit: Incipite; hoc appellavit hic, portas: Intrate in portas eius in confessione. Et quid, cum iam intraverimus, non confitebimur? Semper confitere, semper habes quod confitearis. Difficile est in hac vita, ut sic homo mutetur, ut nihil inveniatur in eo quod reprehendatur: opus est ut tu te reprehendas, ne ille reprehendat qui damnaturus est. Ergo et cum intraveris in atria, confitere. Quando non erit confessio peccatorum? In illa requie, in illa aequalitate Angelorum. Sed videte quid dixerim: Non erit confessio peccatorum. Non dixi: Non erit confessio: erit enim confessio laudis. Semper confiteberis, illum Deum, te creaturam; illum protectorem, te protectum. In illo quodammodo absconditus eris, sicut dictum est: Abscondes eos in abscondito vultus tui. In atria eius in hymnis confitemini ei. In portis confitemini; et in atria cum intraveritis, confitemini in hymnis. Hymni laudes sunt. Quando intras, te reprehende; cum intraveris, illum lauda. Aperite mihi portas iustitiae, dicit in alio psalmo; ingrediens in eis confitear Domino. Numquid dixit, tum ingressus fuero, iam non confitebor? Etiam ingressus confitebitur. Quae enim peccata confitebatur Dominus noster Iesus Christus, quando ait: Confiteor tibi, Pater, Domine coeli et terrae ? Illum laudans confitebatur, non se accusans.

Dei misericordia et veritas iugiter laudentur.

17. Laudate nomen eius, quia suavis est Dominus. Nolite putare quia deficitis in laudando. Laudatio vestra quasi manducatio erit: quantum laudatis, tantum vires acquiritis, et tantum dulcescit quem laudatis. Laudate nomen eius, quia suavis est Dominus. In aeternum misericordia eius. Non enim cum te liberaverit, desinet esse misericors: et ut protegat semper in aeternam vitam, misericordiae eius est. In aeternum ergo misericordia eius, et usque in generationem et generationem veritas eius. Aut omnem generationem accipe quod dictum est, in generationem et generationem; aut in duabus generationibus, unam terrenam, alteram coelestem. Hic est generatio una quae parit mortales; altera quae parit aeternos. Veritas eius et hic est, et ibi. Noli putare quia hic non est veritas eius: si non hic esset veritas eius, non diceret in alio psalmo: Veritas de terra orta est ; nec ipsa Veritas diceret: Ecce ego vobiscum sum usque in consummationem saeculi.





IN PSALMUM 100 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

100
(
Ps 100)

Misericordiae et iudicii tempus agnoscat.

1. (v. 1.] Psalmus iste centesimus quod habe in primo versu, hoc in toto eius corpore quaerere debemus. Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Nemo sibi ad impunitatem blandiatur de misericordia Dei; quia est et iudicium: et nemo in melius commutatus exhorreat iudicium Dei; quia praecedit misericordia. Homines enim quando iudicant, aliquando victi misericordia, faciunt contra iustitiam; et videtur in eis esse misericordia, et non esse iudicium: aliquando vero rigidum volentes tenere iudicium, perdunt misericordiam. Deus autem nec in bonitate misericordiae perdit iudicii severitatem, nec in iudicando cum severitate amittit misericordiae bonitatem. Ecce si temporibus distinguamus haec duo, misericordiam et iudicium; forte enim non sine causa ipso ordine posita sunt, ut non diceret: Iudicium et misericordiam, sed, misericordiam et iudicium: si ergo per tempora distinguamus haec duo, forte invenimus modo tempus esse misericordiae, futurum autem tempus iudicii. Quomodo est primo tempus misericordiae? Primo in Deo considera, ut et tu quantum ipse tibi donaverit, imiteris Patrem. Neque enim arroganter dicimus, Patrem nostrum nos debere imitari; quandoquidem Dominus ipse unicus Dei Filius ad hoc nos hortatur, dicens: Estote sicut Pater vester coelestis. Cum diceret: Diligite inimicos vestros, orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis, inquit, filii Patris vestri qui in coelis est; qui solem suum facit oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos. Ecce misericordia. Quando vides iustos et iniustos eumdem solem intueri, eamdem lucem carpere, eosdem fontes bibere, eadem pluvia saginari, iisdem fructibus terrae repleri, similiter aerem istum ducere, habere aequaliter bona mundi; noli putare iniustum esse Deum, qui dat ista aequaliter et iustis et iniustis. Misericordiae tempus est, nondum iudicii. Nisi enim primo Deus per misericordiam parceret, non inveniret quos per iudicium coronaret. Est ergo misericordiae tempus, quando patientia Dei ad poenitentiam adducit peccantes.

Dei iudicium malis formidandum, bonis autem cupiendum.

2. Audi Apostolum distinguentem utrumque tempus, et distingue et tu: Existimas autem, inquit, o homo qui iudicas eos qui faciunt ea, et eadem agis, quoniam tu effugies iudicium Dei? Intendite. Videbat enim se (sed cui hoc dicit. Non enim uni homini dicit, sed generi hominum tali), videbat se committere multa mala quotidie, et tamen vivere, nihil mali sibi contingere; et putabat aut dormire Deum, aut res humanas non attendere, aut amare facta hominum mala. Tollit istam cogitationem de corde, sed bene intellegentibus. Quid ergo ait?

Existimas, o homo qui iudicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies iudicium Dei? Et quasi diceret: Quare facio tanta mala quotidie, et nihil mali mihi contingit? secutus ostendit illi tempus misericordiae: An divitias benignitatis, et patientiae, et longanimitatis eius contemnis? Et vere quia hoc contemnebat; sed fecit illum sollicitum. Ignoras, inquit, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit Ecce tempus misericordiae. Ne autem hoc ille semper putaret futurum, quomodo secutus eum terruit? Tu autem (iam tempus iudicii audi; audisti tempus misericordiae, propter: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine): Tu autem, inquit, secundum duritiam cordis tui et cor impaenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua. Ecce: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Sed minatus est de iudicio: numquid ideo iudicium Dei tantummodo formidandum est, et non amandum? Formidandum malis propter poenam, amandum bonis propter coronam. Quia ergo terruit malos Apostolus in hoc testimonio quod commemoravi, audi ubi spem dat bonis de iudicio. Seipsum ponit, et dicit, et ostendit et ipse in se tempus misericordiae. Quia nisi et ipse inveniret tempus misericordiae, qualem illum inveniret iudicium? Blasphemum, persecutorem, iniuriosum. Sic enim dicit, et commendat tempus misericordiae, in quo modo sumus: Qui prius, inquit, fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum. Sed forte ipse solus consecutus est misericordiam? Audi quomodo nos erigat: Ut in me, inquit, ostenderet Christus Iesus omnem longanimitatem, ad informationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam. Quid est, in me ostenderet longanimitatem? Ut unusquisque peccator et sceleratus videret quia Paulus accepit veniam, et non de se desperaret. Ecce ostendit se, erexit et alios. Ubi? In tempore misericordiae. Audi in tempore iudicii quid dicat de bonis, iterum dicens de se et de aliis. Primo misericordiam consecutus est. Quare? Quia fuit blasphemus, et persecutor, et iniuriosus. Venit Dominus ut donaret Paulo, non ut redderet. Nam si reddere vellet, quid inveniret quod redderet peccatori, nisi poenam et supplicium? Noluit reddere poenam, sed donavit gratiam. Audi quia ille cui donavit, tenet Dominum etiam debitorem. Invenit eum donatorem tempore misericordiae, tenet debitorem tempore iudicii. Quomodo hoc dicit, videte. Ego enim iam immolor, dixit, et tempus resolutionis meae proximum est. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Hoc, tempore misericordiae, audi de iudicio. De caetero superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex. Non dixit, donat; sed, reddet. Quando donabat, misericors erat; quando reddet, iudex erit: quia: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Sed donando delicta, fecit se coronae debitorem: ibi misericordiam consecutus sum. Misericors ergo Dominus primo, hic autem reddet mihi coronam iustitiae. Unde reddet? Quia iustus iudex est. Quare iustus iudex? Quia bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. Ideo iustus non potest nisi coronare ista. Invenit enim ista quae coronaret: antea vero quid invenerat? Qui prius fui blasphemus et persecutor. Ista donavit, illa coronabit; donavit haec tempore misericordiae, coronabit illa tempore iudicii: quia: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Sed numquid solus Paulus id meruit? Hoc enim dixeram, quomodo in illo testimonio terruit, sic in isto erexit. Cum dixisset: Reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex: non solum mihi, inquit, sed omnibus qui diligunt manifestationem et regnum eius.

Christi corpus securum exspectat iudicem.

3. Ergo, fratres, quoniam habemus tempus misericordiae, non nobis blandiamur, non nos dimittamus, non dicamus: Semper parcit Deus. Ecce feci heri, pepercit Deus; facio et hodie, et parcit Deus; faciam et cras, quia parcit Deus. Attendis ad misericordiam, et non times iudicium. Si vis cantare misericordiam et iudicium, intellege quia ideo parcit, ut corrigaris, non ut in malignitate permaneas. Noli tibi thesaurizare iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei. Quia in tempore misericordiae in alio psalmo dicitur: "Peccatori autem dixit Deus: Utquid tu enarras iustificationes meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Tu vero odisti disciplinam, et abiecisti sermones meos post te: si videbas furem, concurrebas ei, et cum moechis portionem tuam ponebas; sedens adversus fratrem tuum detrahebas, et adversus filium matris tuae ponebas scandalum. Haec fecisti, et tacui." Vide tempus misericordiae. Quid est, tacui? Numquid: Non corripui? Sed: Non iudicavi. Quomodo enim tacet qui quotidie clamat in Scripturis, in Evangelio, in praedicatoribus suis? Tacui a supplicio, non a verbo. Haec fecisti, et tacui. Et quia tacuit Deus, id est, non vindicavit: quid sibi dixit in corde peccator? Audi: Suspicatus es, inquit, iniquitatem, quod ero tibi similis. Id est, parum est quia tu talis eras; et me talem putasti. Et cum ostendisset illi tempus misericordiae,

Augustinus Hipponensis - In Psalmum 100 enarratio terruit de tempore iudicii: Arguam te, et statuam te ante faciem tuam. Tu te ponis post te, ego te ponam ante te. Omnis enim qui non vult videre peccata sua, post dorsum se ponit, et aliorum peccata acute attendit, non per diligentiam, sed per invidentiam; non volens sanare, sed accusare: se autem obliviscitur. Unde talibus Dominus dicit: Stipulam in oculo fratris tui vides, et trabem in oculo tuo non vides. Quia ergo misericordia et iudicium cantatur nobis, et nos facientes misericordiam securi exspectemus iudicium: et simus in corpore ipsius, et nos cantemus ea. Cantat enim hoc Christus: si solum caput cantat, a Domino est canticum hoc, ad nos non pertinet; si autem totus Christus, id est caput et corpus eius, esto in membris eius, adhaere illi per fidem, et per spem, et per caritatem; et in illo cantas, in illo exsultas: quia et ipse in te laborat, in te sitit, in te esurit et tribulatur. Ille in te adhuc moritur, et tu in illo iam resurrexisti. Nam si non in te moreretur, nollet in te sibi parci a persecutore, cum diceret: Saule, Saule, quid me persequeris? Ergo, fratres mei, Christus cantat; sed quomodo, nostis: Christum assidue commendavimus vobis; et scio quia rudia vobis non sunt. Dominus Christus Verbum Dei est, per quod facta sunt omnia. Hoc Verbum ut redimeret nos, caro factum est, et habitavit in nobis : factus est homo Deus super omnia, Filius Dei aequalis Patri; ad hoc homo factus est, ut Deus homo mediator esset inter homines et Deum, et reconciliaret longe positos, et coniungeret separatos, et revocaret alienatos, et reduceret peregrinos; ad hoc factus est homo. Factus est ergo caput Ecclesiae, habet et corpus et membra. Quaere membra ipsius, modo gemunt per universum orbem terrarum: tunc laetabuntur in fine, in corona iustitiae, de qua dicit Paulus: Quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex. Et modo ergo cantemus in spe, omnes in unum collecti. Christum enim induti Christus sumus cum capite nostro; quia utique Abrahae semen sumus. Apostolus hoc dicit. Quia dixi: Christus sumus. Apostolus ait: Ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem haeredes. Abrahae semen estis: videamus, si semen Abrahae est Christus. In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit: In seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Et nobis dicit: Ergo semen Abrahae estis. Manifestum quia ad Christum pertinemus; et quia membra eius et corpus eius sumus, cum capite nostro unus homo sumus. Cantemus ergo: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine.

De cordis innocentia.

4. (v. 2.] Psallam, et intellegam in via immaculata, quando venies ad me. Nisi in via immaculata, non potes psallere, nec intellegere. Si vis intellegere, in via immaculata psalle, id est, operare in hilaritate Deo tuo. Quae est via immaculata? Audi sequentia: Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Haec via immaculata ab innocentia coepit, in ipsa etiam pervenitur. Quid quaeris multa verba? Innocens esto, et perfecisti iustitiam. Sed quid est esse innocentem? Duobus enim modis nocet homo, quantum in ipso est; aut faciendo miserum, aut deserendo miserum: quia et tu non vis ab alio fieri miser, et non vis deseri ab alio, si miser fueris. Quis est qui facit miseros? Qui infert violentias vel insidias, rapit res alienas, opprimit pauperes, furatur, coniugia aliena sollicitat, calumniosus est, vult inferre hominibus quo doleant, studio malevolentiae. Quis est qui deserit miseros? Qui videt inopem aliquo auxilio egentem, et cum habeat quomodo praestet, contemnit, despicit, alienat cor suum. Quod si iam omnino talis esset, ut non opus haberet aliqua misericordia; superbus esset, si desereret miserum: adhuc in tribulatione carnis constitutus est, nesciens quid sibi possit cras accidere, et despicit lacrymas miserorum; non est innocens. Sed quis est innocens? Qui cum alii non nocet, nec sibi nocet. Qui enim et sibi nocet, non est innocens. Ait aliquis: Ecce non tuli alicui, nec pressi aliquem: de re mea, de iusto labore meo bene mihi faciam, convivium apparatum habere volo, erogare volo quantum me delectat, bibere cum quibus volo quantum me delectat; cui aliquid tuli? quem pressi? quis de me questus est?

Innocens videtur. Sed si seipsum corrumpit, si templum Dei in se evertit, quid exspectas, ut in alios faciat misericordiam, et parcat miseris? Qui in seipsum crudelis est, esse in alium misericors potest? Tota ergo iustitia ad unum verbum innocentiae redigitur. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Quando amabat iniquitatem, putabat quod aliis nocebat. Sed vide si aliis nocebat: Qui diligit, inquit, iniquitatem, odit animam suam. Sibi ergo prius nocet qui vult aliis nocere; nec deambulat, quia non est ubi. Angustias enim patitur omnis malitia: sola innocentia lata est, ubi deambuletur. Deambulabam in innocentia cordis mei, in medio domus meae. Medium domus suae, aut ipsam Ecclesiam dicit; Christus enim in ea deambulat: aut cor suum; domus enim nostra interior, cor nostrum est: ut hoc exposuerit quod superius dixit: In innocentia cordis mei. Quae est innocentia cordis sui? Medium domus suae. Hanc domum quisquis habet malam, pellitur ab illa foras. Quisquis enim in corde premitur mala conscientia, quomodo quisque ab stillicidio exit de domo sua, aut a fumo, non ibi se patitur habitare: sic qui non habet quietum cor, habitare in corde suo libenter non potest. Tales foras exeunt a seipsis animi intentione, et de his quae foris sunt circa corpus delectantur; quietem in nugis, in spectaculis, in luxuriis, in omnibus malis quaerunt. Quare foris sibi volunt esse bene? Quia non est illis intus bene, unde gaudeant in conscientia. Ideo Dominus cum sanasset paralyticum, ait: Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Faciat illud anima quae quasi paralysi dissoluta est: in membris bonae operationis constringatur, ut bene operetur, tollat grabatum suum, regat corpus suum; iam eat in domum suam, intret in conscientiam suam: iam latam inveniet, ubi deambulet, et psallat, et intellegat.

Odisse debes praevaricatores, homines vero diligere.

5. (v. 3.4.] Non proponebam ante oculos meos rem malam. Quid est: Non proponebam ante oculos meos rem malam? Non diligebam. Solet enim dici, quod nostis, de homine qui ab aliquo diligitur: Ante oculos illum habet: et ille qui contemnitur, sic solet queri: Non me habet ante oculos. Quid ergo est, ante oculos habere? Diligere. Quid est, non diligere? Non ibi corde habitare. Dixit ergo: Non proponebam ante oculos meos rem malam: non diligebam rem malam. Et exponit ipsam rem malam: Facientes praevaricationem odio habui. Intendite, fratres mei. Si deambulatis cum Christo in medio domus eius, id est, si vel in corde vestro bene requiescitis, vel in ipsa Ecclesia bonum iter carpitis in via immaculata; non eos tantum qui foris sunt odisse debetis praevaricatores, sed et quoscumque intus inveneritis. Qui sunt praevaricatores? Qui oderunt legem Dei; qui audiunt illam, et non faciunt, praevaricatores dicuntur. Facientes praevaricationem odio habe, repelle illos a te. Sed odisse debes praevaricatores, non homines. Unus homo praevaricator, videte quia duo nomina habet, homo, et praevaricator: hominem Deus fecit, praevaricatorem ipse se fecit; ama in illo quod Deus fecit, persequere in illo quod ipse sibi fecit. Cum enim persecutus fueris praevaricationem eius, occidis quod homo fecit, et liberatur quod Deus fecit. Facientes praevaricationem odio habui.

Recti cordis regula, Dei voluntas.

6. Non adhaesit mihi cor pravum. Quod est cor pravum? Cor tortum. Quod est cor tortum? Cor non rectum. Quod est cor non rectum? Vide quod est cor rectum, et ibi invenis quod est cor non rectum. Rectum cor dicitur hominis, qui omnia quae vult Deus, non ipse non vult. Intendite. Orat aliquis ut nescio quid non eveniat; orat, et non prohibetur. Petat quantum potest: sed contra voluntatem ipsius evenit aliquid; subiungat se voluntati Dei, non resistat voluntati magnae. Quia et ipse Dominus sic illud exponit: ostendens infirmitatem nostram in se, quando passurus erat, ait: Tristis est anima mea usque ad mortem. Non enim vere ille timebat mortem, qui potestatem habebat ponendi animam suam, et potestatem habebat iterum sumendi eam. Et Paulus apostolus miles ipsius, servus ipsius clamat: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex. Exsultat quia moriturus est; et Dominus eius et Imperator eius tristis est, quia moriturus est? Ergo melior servus quam Dominus? Et ubi est quod ait ipse Dominus: Sufficit servo ut sit sicut dominus eius; sufficit discipulo ut sit sicut magister eius ? Ecce fortis est Paulus ventura morte, et Dominus tristis est? Optabam, inquit, dissolvi, et esse cum Christo. Gaudet, quia dissolvitur, ut sit cum Christo; et ipse Christus tristis est, cum quo iste futurum se esse laetatur? Sed quid erat illa vox, nisi sonus infirmitatis nostrae? Multi adhuc infirmi contristantur futura morte: sed habeant rectum cor; vitent mortem, quantum possunt; sed si non possunt, dicant quod ipse Dominus non propter se, sed propter nos dixit. Quid enim dixit? Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Ecce habes voluntatem humanam expressam; vide iam rectum cor: Verum, non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater. Si ergo rectum cor sequitur Deum, pravum cor resistit Deo. Aliquid illi contingat adversum, clamat: Deus, quid tibi feci? quid commisi? quid peccavi? Se iustum vult videri, Deum iniustum. Quid tam pravum? Parum est quia tortus est; et tortam regulam putat. Corrige te, et invenis rectum a quo te depravasti. Ille iuste, tu iniuste: et ideo perversus es, quia hominem iustum dicis, et Deum iniustum. Quem hominem iustum dicis? Teipsum. Quando enim dicis: Quid tibi feci; iustum te putas. Sed respondeat tibi Deus: Verum dicis, mihi nihil fecisti; omnia enim tibi fecisti. Si enim mihi aliquid fecisses, bonum fecisses. Quidquid enim bene fit, mihi fit; quia ex praecepto meo fit: quidquid autem mali fit, tibi fit, non mihi fit; quia non facit malus aliquid nisi sibi, quia hoc non ego iubeo. Tales quando videritis, fratres, corripite, arguite, corrigite: et si non potestis corripere aut corrigere, nolite consentire; ut possitis dicere. Non adhaesit mihi cor pravum.

Inter se contrariae, peccatorum iustorumque viae.

7. Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Non approbabam, non laudabam, non mihi placebat. Cognoscere enim invenimus in Scripturis aliquando dici, pro eo quod est placere nobis. Quid enim latet Deum, fratres? Numquid novit iustos, et non novit iniustos? Quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid facis; sed, quid cogitas quod ille nesciat? Non dico, quid cogitas; sed, quid cogitaturus es quod ille non ante viderit? Omnia ergo novit Deus: et tamen in fine, id est in iudicio post misericordiam, de quibusdam dicit: In illa die multi venturi sunt, et dicent, Domine, Domine, in nomine tuo daemonia eiecimus, in nomine tuo virtutes multas fecimus, in nomine tuo manducavimus et bibimus; et dicam illis: Discedite a me, operarii iniquitatis; non novi vos. Ille non novit aliquem? Sed quid est: Non novi vos? In regula mea non vos agnosco. Novi enim regulam iustitiae meae: non illi congruitis, declinastis ab illa, distorti estis. Ideo et hic dixit: Non cognoscebam. Cum declinaret a me malignus, non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Numquid forte quia malignus quando obviam fit iusto in vico angusto, dicit sibi quod est scriptum in Sapientia Salomonis: Gravis est nobis etiam ad videndum ; et mutat viam ne videat quem non vult? Sed quam multi sunt maligni quos videmus, et qui nos vident, et non solum non a nobis declinant, sed currunt ad nos, et aliquando iniquitates suas per nos impleri cupiunt? Plerumque nobis contingit. Quomodo ergo declinant? Declinat a te, qui dissimilis est tibi. Quid est, declinat a te? non te sequitur. Quid est, non te sequitur? Non te imitatur. Ergo: Cum declinaret a me malignus, id est, cum mihi dissimilis esset malignus, et vias meas nollet imitari, nollet sic vivere malignus, quomodo me illi proposui ad imitationem; non cognoscebam. Quid est, non cognoscebam? Non quia nesciebam, sed quia non approbabam.

Si Dominus voluit cum superbis manducare, ne miremur.

8. (v. 5.] Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar. Ecce persecutor bonus, non hominis, sed peccati. Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar. Quid est, non convescebar? Non cum illo manducabam. Attendat Caritas vestra; quia mirum aliquid audituri estis. Si non convescebatur cum illo, non manducabat; vesci enim, manducare est: cur ergo ipsum primo Dominum invenimus manducasse cum superbis? Non cum publicanis illis et peccatoribus, nam ipsi humiles erant: cognoscebant enim languorem suum, et medicum requirebant. Cum ipsis superbis Pharisaeis invenimus illum manducasse. Nam superbus quidam invitaverat illum: ipse est cui displicuit quia mulier peccatrix, quae erat in civitate famosa, accessit ad pedes Domini; et ait in corde suo (quia talis erat munditia Pharisaeorum, ut nemo eos iniquus tangeret; si quis illos immundus vel modice tetigisset, exhorrebant, ne quasi immundos eos faceret tactus immundus. At ubi peccatrix illa, quae erat in civitate famosa, accessit flere ad pedes Domini, ille cum videret eam, dixit in corde suo): Hic si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Unde sciebat quia Christus nescivit, nisi inde suspicatus est eum nescisse, quia non a se repulit? Quia si ipse esset, repelleret a se. Dominus autem non solum mulierem illam peccatricem noverat, sed et illius superbi vulnera medicus insanabilia videbat. Ait enim cum audisset cogitantem, ut ostenderet illum superbum: Simon, habeo aliquid tibi dicere: Duo debitores erant cuidam feneratori; unus ei debebat quinquaginta denarios, alius quingentos; cum non haberent unde redderent, dimisit ambobus: quis eum plus dilexit? Et ille contra se dixit sententiam, extorquente sibi confessionem veritate: Credo, Domine, cui plus donavit. Et conversus ad mulierem, dixit Simoni: Vides istam mulierem? Intravi in domum tuam; aquam mihi ad pedes non dedisti: ista autem lacrymis suis lavit pedes meos ; et caetera quae nostis. Non opus est in aliis propter quae ad testimonium adhibuimus, diutius immorari. Iste pharisaeus superbus erat, convescebatur cum illo Dominus; quid est ergo quod ait: Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar? Quid est, non convescebar? Non cum illo manducabam. Quomodo nobis proponit haec quae ipse non fecit? Ad imitationem suam nos hortatur: videmus eum convivatum esse cum superbis, quomodo nos prohibet ne convivemur cum eis? Nos quidem, fratres, propter correptionem aliquam tenemus nos etiam a fratribus nostris, et non cum eis convivamur, ut corrigantur. Cum extraneis potius convivamur, cum Paganis, quam cum his qui nobis haerent, si viderimus eos male vivere, ut erubescant, et corrigantur; sicut dicit Apostolus: Si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et nolite commisceri cum eo; et non ut inimicum eum existimetis, sed corripite ut fratrem. Facimus hoc plerumque propter medicinam; et tamen cum extraneis multis et cum impiis saepe vescimur.

Superborum convivium, seu invidentiam, fugiamus.

9. Quid est hoc quod ait: Superbo oculo et insatiabili corde, huic non convescebar? Habet epulas suas cor pium, habet epulas suas cor superbum: nam propter cibos ipsos cordis superbi, ideo dixit, insatiabili corde. Cor superbum unde pascitur? Si superbus est, invidus est: aliter esse non potest. Superbia, mater invidentiae est: non potest nisi generare hanc, et cum illa semper esse. Omnis ergo superbus, invidus est: si invidus est, malis alienis pascitur.

Unde dicit Apostolus: Si mordetis et comeditis invicem; videte ne ab invicem consumamini Videtis ergo comedentes; nolite his convesci, fugite tale convivium; neque enim se satiant gaudendo de malis alienis, quia insatiabili corde sunt. Cave ne capiaris in epulis eorum laqueo diaboli. Cibis talibus pascebantur Iudaei, quando crucifixerunt Dominum: sed quia pascebantur tamquam de poena Domini. (Nam et nos de cruce Domini pascimur, quia corpus ipsius manducamus.) Dicebant enim, cum viderent eum pendentem in cruce, insultantes, quia insatiabiles corde erant; dicebant ergo: Si Filius Dei est, descendat de cruce; alios salvavit, se salvare non potest. Pascebantur cibo crudelitatis suae, et ille pascebatur cibo misericordiae suae. Pater, inquit, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Illi ergo habebant alias epulas, ille alias. Sed quid dictum sit de mensa superborum, audite: Fiat mensa eorum coram ipsis in muscipulam, et in retributionem, et in scandalum. Pasti sunt, capti sunt. Quomodo enim aves ad muscipulam, aut pisces ad hamum pascuntur, sed capiuntur; sic et ipsi. Habent ergo impii epulas suas, habent et pii epulas suas. Audi epulas piorum: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Si ergo pius pascitur cibo iustitiae, et impius superbiae; non mirum si insatiabilis corde. Pascitur cibo iniquitatis: noli pasci cibo iniquitatis, et non tibi convescitur superbus oculo e insatiabilis corde.

Christi minister indignus aliis prodest, sibi obest.

10. (v. 6.] Et unde tu pascebaris? et quid te delectabat, ubi ille tibi non convescebatur? Oculi mei, inquit, super fideles terrae, ut considerent hi mecum. Dominus dicit: Oculi mei super fideles terrae, ut considerent hi mecum: id est, ut mecum sederent. Quomodo sederent? Sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel. Iudicant fideles terrae, quibus dicitur: Nescitis quia angelos iudicabimus? Oculi mei super fideles terrae, ut considerent hi mecum. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Mihi ait, non sibi. Multi enim ministrant Evangelium, sed sibi ministrant; quia sua quaerunt, non quae Iesu Christi. Quid est, Christo ministrare? Ea quae Christi sunt quaerere. Et quidem quando mali annuntiant Evangelium, alii salvantur, illi puniuntur. Dictum est enim: Quae dicunt, facite; quae faciunt, facere nolite. Non timeas ergo quando a malo audis Evangelium. Vae illi qui sibi ministrat, id est, qui sua ibi quaerit: tu. Christi accipe. Ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat.

11. (v. 7.] Non habitavit in medio domus meae faciens superbiam. Referte ad domum illam, id est, ad cor. Non habitabat in corde meo faciens superbiam: nullus talis habitabat in corde meo; resiliebat enim inde. Nemo habitabat in corde meo; nisi mitis et quietus; superbus non illic habitabat. Non enim habitat in corde iusti iniustus. Sit a te iustus remotus nescio quot millibus et mansionibus; simul habitatis, si unum cor habetis. Non habitavit in medio domus meae faciens superbiam. Loquens iniqua non direxit in conspectu oculorum meorum. Haec est via immaculata, ubi intellegimus quando ad nos veniat Dominus.

Vita praesens nox est, tentationibus plena, in Christo tuta.

12. (v. 8] In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Hoc obscurum est; dignamini advertere: iam finis Psalmi est. In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Quare? Ut disperdam de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. Sunt ergo in civitate Domini operantes iniquitatem, et quasi parcitur eis modo. Quare? Quia misericordiae tempus est: sed veniet et iudicii; quia sic coepit Psalmus: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Iam enumeravit superius quia non illi adhaeserunt nisi boni. Malis non adhaesit, nec delectabatur epulis iniquitatis eorum qui sibi ministrabant, non Domino, id est, sua quaerebant. Et quasi diceretur illi: Et utquid tales in civitate tua tanto tempore tolerasti? Tempus misericordiae est, ait. Quid est, tempus misericordiae? Adhuc nondum revelatum est iudicium: nox est; apparebit dies, apparebit iudicium. Audi Apostolum: Itaque nolite ante tempus quidquam iudicare. Quid est, ante tempus? Ante diem. Audi quia ante diem dixit: Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo. Nam modo, quamdiu non vides cor meum et non video cor tuum, nox est. Nescio quid ab homine petisti; non accepisti, contemni te putas: et forte non contemneris; cor enim non vides: et cito blasphemas; in nocte danda est tibi venia erranti. Diligit te homo nescio quis, et putas quia odit te; aut odit te, et putas quia diligit te: sed quodlibet sit, nox est. Noli timere, praesume in Christo, in illo habeto diem: non est quid mali de illo sentias, quia securi sumus, et certi sumus quia falli non potest; amat nos. De nobis autem invicem nondum certi sumus. Deus enim novit dilectionem nostram in invicem: nos autem etiamsi diligimus nos invicem, quis videt qua dispensatione a nobis fiant ista? Quare nemo videt cor? Quia nox est. In ista nocte tentationes abundant. Quasi de ipsa nocte dixit psalmus: Posuisti tenebras, et facta est nox; in ea pertransibunt omnes bestiae silvae: catuli leonum rugientes ut rapiant, et ut quaerant a Deo escam sibi. In nocte quaerunt escam catuli leonum. Qui sunt catuli leonum? Principum et potestatum aeris huius, daemones et angeli diaboli. Quomodo sibi quaerunt escam? Quando tentant. Sed quia non accedunt, nisi Deus eis dederit potestatem; ideo dictum est: Quaerentes a Deo escam sibi. Petiit Iob tentandum. Qualem escam? Opulentam, pinguem, iustum Dei, cui ipse Deus testimonium perhibuit, et ait: Homo sine querela, verus Dei cultor fuit. Petivit illum tentandum, quaerens a Deo escam: et accepit tentandum, sed non opprimendum; purgandum, non evertendum; aut forte nec purgandum, sed probandum. Tamen et qui tentantur, aliquando traduntur occulto merito suo in manus tentatoris, quia traditi sunt forte in concupiscentias suas. Nam diabolus nulli nocet, nisi acceperit potestatem a Deo. Sed quando? In nocte. Quid est, in nocte? In isto tempore. Cum autem transierit nox, et venerit dies, mittuntur mali cum illo in ignem aeternum, iusti vero in vitam aeternam. Nullus illic erit tentator, quia non sunt illic catuli leonum; quia transacta est nox. Ideo Dominus discipulis suis ait: Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua. Quid est, vexare sicut triticum? Quomodo ab homine triticum non manducatur, nisi primo attritum, ut panem faciat; sic neminem manducat diabolus, nisi primo per tribulationem everterit. Conterit, ut manducet: tu autem quando tribularis, si maneas granum, non conturberis; nihil tibi contingit. Quomodo boves triturant, numquid in solum triticum intrant? Simul mittuntur cum tribula in aream. Sed numquid timendum est tritico? Absit. Non conciditur nisi palea; triticum spoliatur superfluis, et veniat ventilatio, et inveniet puram massam: quem invenit granum mittit in horreum suum; et acervum paleae comburet igni inexstinguibili.

Qui non se correxerint in tempore misericordiae, punientur.

13. Unde dixi hoc? Quia diem in spe habemus. Dies nobis in Christo debet esse. Nam quamdiu inter tentationes sumus, nox est. In ista nocte parcit Deus peccatoribus, ut non illos tollat; flagellat illos tentationibus, ut corrigantur; tolerat illos in civitate sua. Putamus semper tolerabit? Si semper misericordia est, non est iudicium: si autem: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine; modo parcit, tunc iudicabit. Sed quando iudicabit? Cum transierit nox. Ideo dixit: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Quid est: In matutinis? Cum iam dies venerit, nocte transacta. In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Quare eis parcit usque ad matutinum? Quia nox erat. Quid est, nox erat? Quia tempus erat parcendi: parcebat, cum corda hominum essent occulta. Vides aliquem male vivere, toleras illum: nescis enim qualis erit, quia nox est; utrum qui hodie male vivit, cras bene vivat; et utrum qui hodie bene vivit, cras malus sit. Nox est enim, et omnes tolerat Deus, quia longanimis est. Tolerat, ut convertantur ad illum peccatores. Sed qui non se correxerint in isto tempore misericordiae, interficientur. Et quare interficientur? Ut dispergantur de civitate Domini, de societate Ierusalem, de societate sanctorum, de societate Ecclesiae. Quando autem interficientur? In matutinis. Quid est: In matutinis? Cum nox transacta fuerit. Quare modo parcit? Quia tempus est misericordiae. Quare non semper parcit? Quia: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine. Fratres, nemo sibi blandiatur: interficientur omnes operantes iniquitatem; interficiet eos Christus in matutinis, et disperdet eos de civitate sua. Sed modo cum tempus misericordiae est, audiant eum. Ubique clamat per Legem, per Prophetas, per Psalmos, per Epistolas, per Evangelia: videte quia non tacet, quia parcit, quia erogat misericordiam; sed cavete, quia venturum est iudicium.






Aug. in Psalmos enar. 98