Aug. in Psalmos enar. 142

IN PSALMUM 142 ENARRATIO. Sermo ad populum.

142
(
Ps 142)

1. De psalmo quem cantavimus, loquar quod Dominus dederit, Caritati vestrae. Hesterno die psalmus brevior tractabatur, sed spatium temporis dabat nobis copiam etiam de paucis multa dicendi: nunc quoniam prolixior psalmus est, non debemus tantum in singulis versibus immorari; ne forte non concedat Dominus facultatem, ut totum peragere valeamus.

Prophetae, Christo pleni, Christum annuntiabant.

2. (v 1.] Titulus Psalmi est: Ipsi David, quando eum filius suus persequebatur. In Regnorum libris novimus hoc factum esse, exstitisse inimicum Abessalon patri suo, gessisse contra illum non solum civile, verum etiam domesticum bellum: illum autem non deiectum inique, sed humiliatum pie, accepisse a Domino disciplinam; sustinuisse medicinam, non retribuentem iniquitati iniquitatem, sed paratum cor habuisse ad sequendam Domini voluntatem. Ille David ita laudabilis: sed alius David vere Manu fortis, quod interpretatur David, Dominus noster Iesus Christus agnoscendus est nobis. Praeterita enim illa facta figurae fuerant futurorum; nec diu commendandum est quod saepe audistis, quod optime retinetis. Quaeramus ergo in hoc psalmo Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum praenuntiantem se per hanc prophetiam, et quid futurum esset in hoc tempore, per ea quae pridem facta sunt praedicantem. Ipse enim se in Prophetis praedicabat; quoniam ipse est Verbum Dei; nec illi tale aliquid dicebant, nisi pleni Verbo Dei. Annuntiabant ergo Christum, pleni Christo; et illi eum venturum praecedebant, quos praecedentes non deserebat. Agnoscamus ergo quemadmodum et Christum persequebatur filius suus: habebat enim filios, de quibus dicebat: Non ieiunant filii sponsi, quamdiu cum eis est sponsus: cum autem ab eis ablatus fuerit sponsus, tunc ieiunabunt filii sponsi. Ergo filii sponsi, Apostoli: et inter hos persecutor Iudas diabolus. Passionem itaque suam in hoc psalmo praedicaturus est Christus; audiamus.

De Christi capite et corpore.

3. Rursus autem ad hoc intentam facimus Caritatem vestram, non docendo quod ignoratis, sed admonendo quod nostis; Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum caput esse corporis sui, illum unum mediatorem esse Dei et hominum, hominem Iesum, natum ex virgine, tamquam in solitudine, sicut in Apocalypsi audivimus. Per solitudinem quippe arbitror, quod solus ita natus est. Hunc enim illa mulier peperit, recturum populum in virga ferrea. Haec autem mulier, antiqua est civitas Dei, de qua in psalmo dicitur: Gloriosa dicta 5 6

sunt de te, civitas Dei. Haec civitas initium habet ab ipso Abel, sicut mala civitas a Cain. Antiqua ergo ista civitas Dei, semper tolerans terram, sperans coelum, quae etiam Ierusalem vocatur et Sion. Utique de nato quodam in Sion, et conditore ipsius Sion, psalmus quidam dicit: Mater Sion, dicet homo. Quis homo? Et homo factus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus. Denique ipse in Sion factus est homo, sed humilis factus est homo; et idem ipse Altissimus fundavit eam civitatem in qua factus est homo. Itaque et illa mulier sole cooperiebatur, sole ipso iustitiae quem non cognoscunt impii; qui dicturi sunt in fine: Ergo erravimus a via veritatis, et iustitiae lumen non luxit nobis, et sol non ortus est nobis. Est ergo quidam sol iustitiae qui non oritur impiis. Caeterum istum solem facit oriri super bonos et malos. Ergo et amicta erat sole, et gestabat visceribus masculum paritura. Idem ipse erat condens Sion, et nascens in Sion: et illa mulier civitas Dei, eius luce protegebatur, cuius carne gravidabatur. Merito et lunam sub pedibus habebat, quia mortalitatem crescentis et decrescentis carnis virtute calcabat. Ergo ipse Dominus Iesus Christus caput et corpus: voluit enim etiam loqui in nobis, qui dignatus est mori pro nobis; membra sua nos fecit. Aliquando itaque ex persona membrorum suorum loquitur, aliquando ex persona sua, tamquam capitis nostri. Habet aliquid ille quod dicat sine nobis; nos sine illo nihil possumus dicere. Apostolus dicit: Ut suppleam quae desunt pressurarum Christi, in carne mea. Ut suppleam, inquit, quae desunt pressurarum, non mearum, sed Christi; in carne, non iam Christi, sed mea. Patitur, inquit, adhuc Christus pressuram; non in carne sua, in qua ascendit in coelum, sed in carne mea, quae adhuc laborat in terra. Christus, inquit, pressuram patitur in carne mea: Vivo enim non iam ego, vivit vero in me Christus. Nisi enim Christus et in membris suis, hoc est fidelibus suis, pressuram ipse pateretur, Saulus in terra Christum in coelo sedentem non persequeretur. Denique aperte hoc exponens quodam loco: Sicut enim corpus unum est, inquit, et membra multa habet; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: ita et Christus. Non ait: Ita et Christus et corpus; sed, corpus unum membra multa, ita et Christus. Totum ergo Christus: et quia totum Christus, ideo caput de coelo: Saule, inquit: Saule, quid me persequeris? Tenete hoc, et fixum omnino commendate memoriae, tamquam filii ecclesiasticae eruditionis et fidei catholicae, ut agnoscatis Christum caput et corpus, eumdemque Christum Verbum Dei unigenitum aequalem Patri; et inde videatis quanta gratia pertingatis ad Deum, ut ipse voluerit esse nobiscum unus, qui est cum Patre unus. Quomodo cum Patre unus? Ego et Pater unum sumus. Quomodo nobiscum unus? Non dicit, inquit: Et seminibus, tamquam in multis; sed tamquam in uno: Et semini tuo, quod est Christus. Sed ait aliquis: Si Christus semen Abrahae, numquid et nos? Mementote quia semen Abrahae Christus; ac per hoc si et nos semen Abrahae, ergo et nos Christus. Quomodo unum corpus multa membra, ita et Christus : et Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis. Nempe semen Abrahae Christus; nec contradici potest apostolicis apertissimis verbis: Et semini tuo, quod est Christus. Videte quid nobis dicat: Si autem vos Christi, ergo semen Abrahae estis. Ideo magnum est illud sacramentum: Erunt duo in carne una. Apostolus dicit: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Christus et Ecclesia, duo in carne una. Refer ad distantiam maiestatis duo. Duo plane. Non enim et nos Verbum, non enim et nos in principio Deus apud Deum, non enim et nos ille per quem facta sunt omnia. Venitur ad carnem, et ibi Christus et ille et nos. Non ergo miremur in Psalmis: multa enim dicit ex persona capitis, multa ex persona membrorum; et hoc totum tamquam una persona sit, ita loquitur. Nec mireris quia duo in voce una, si duo in carne una.

Inimicos habet Ecclesia foris et intus.

4. Iudas filius sponsi persequens sponsum. Hoc tunc contigit; an et futurorum exemplum praemissum est? Multos enim falsos fratres passura erat Ecclesia, ut et adhuc et usque in finem sponsum illum filius persequatur. Si enim inimicus exprobrasset mihi, sustinuissem utique, ait; et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo. Quis est inimicus? quis est qui oderat me? Qui dicit: Quis est Christus? Homo fuit Christus, nec vivere potuit, cum vellet vivere: et mortuus est, inquiunt, nolens, evictus, crucifixus, occisus. Inimici ista dicunt. Apertus iste inimicus est, ait Christus, odit me, apertas mihi indicit inimicitias; facile est istum vel tolerare vel vitare: quid facio de Abessalon? quid facio de Iuda? quid de falsis fratribus? quid de malis filiis et tamen filiis, qui non contra nos blasphemant Christum, sed nobiscum adorant Christum, et in nobis persequuntur Christum? De quibus consequenter in eodem psalmo dicitur: Alium facile erat perferre, eum qui oderat me; vel abscondere me ab eo. Abscondis enim te a pagano, intrans Ecclesiam. Quando autem et ibi invenis quod times, quid quaeris ubi te abscondas? Denique ille ipse apostolus qui gemit in periculis a falsis fratribus: Foris, inquit, pugnae, intus timores. Si ergo is qui oderat me, super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo; tu vero unianimis meus. Unianimem dicit, tamquam unum in Christo. Est ergo Ecclesiae quod ferat foris, gemat intus: inimicos tamen suos deputet foris et intus; foris facilius evitabiles, intus difficilius tolerabiles.

Caritas scientiam comitetur.

5. Dicat ergo Dominus noster, dicat Christus nobiscum totus Christus: Domine, exaudi orationem meam, percipe auribus precem meam. Hoc est, exaudi; quod, percipe auribus: repetitio, confirmatio est. In veritate tua exaudi me, in tua iustitia. Ne utcumque accipiatis, cum dicitur, in tua iustitia. Commendatio est enim gratiae, ne unusquisque nostrum iustitiam suam putet. Haec enim iustitia Dei est, quam ut habeas Deus dedit. Nam qui voluerunt de sua iustitia gloriari, quid de illis dicit Apostolus? Testimonium eis, inquit, perhibeo, quia zelum Dei habent. De Iudaeis loquens: Zelum Dei, inquit, habent, sed non secundum scientiam. Quid est, non secundum scientiam? Quam enim tu commendas utilem scientiam? numquid illam quae cum sola fuerit inflat; quae nisi comitata fuerit caritate, non aedificat? Non utique ipsam; sed illam scientiam comitem caritatis, magistram humilitatis. Vide si ipsa est: Zelum, inquit: Dei habent, sed non secundum scientiam. Exponat quam dicat scientiam: Ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Qui ergo volunt constituere iustitiam suam? Qui quod bene fecerint, sibi imputant, quod male, Deo: omnino perversi. Denique recti erunt, cum hoc ipsum converterint. Perversus ideo, quia quod male, Deo; quod bene, tibi: rectus eris, quando quod male feceris, tibi; quod bene feceris, Deo. Non enim ex impio iuste viveres, nisi ab illo iustus factus, qui iustificat impium. Ergo, inquit: In veritate tua exaudi me, in tua iustitia, non in mea; ut inveniar in illo non habens meam iustitiam, quae ex lege est, sed eam quae est ex fide. Ecce: In tua iustitia exaudi me. Ad me enim cum respicio, nihil aliud meum quam peccatum invenio.

Non iustificabitur coram Deo omnis vivens.

6. (v 2.] Et ne intres in iudicium cum servo tuo. Qui cum illo volunt intrare in iudicium, nisi qui ignorantes Dei iustitiam, suam volunt constituere? Quid est quod ieiunavimus, et non vidisti, defraudavimus animas nostras, et nescisti? tamquam dicentes: Fecimus quod iussisti; quare non reddis quod promisisti? Respondet tibi Deus: Ut accipias quod promisi, ego dabo; ut faceres, quare acciperes, ego dedi. Denique superbis talibus loquitur propheta: Quid vultis mecum iudicio contendere? Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Quid vultis mecum in iudicium intrare, et vestras iustitias commemorare? Commemorate iustitias vestras; ego novi facinora vestra. Quomodo approbabo iustitiam, ubi damnabo superbiam?

Augustinus Hipponensis - In Psalmum 142 enarratio Merito iste humilis in corpore Christi, discens a capite quoniam mitis est et humilis corde : Ne intres, inquit, in iudicium cum servo tuo. Non litigemus; nolo tecum habere causam, ut ego proponam iustitiam meam, tu convincas iniquitatem meam: Ne intres in iudicium cum servo tuo. Quare hoc? quare timet? Quoniam non iustificabitur coram te omnis vivens. Omnis vivens, hic utique vivens, in carne vivens, moriturus vivens, natus homo, ex hominibus vivens, de Adam, Adam vivens; omnis ita vivens iustificari forte potest coram se, non coram te. Quomodo, coram se? Sibi placens, tibi displicens: coram te autem non iustificabitur omnis vivens. Noli ergo mecum intrare in iudicium, Domine, Deus meus. Quantumlibet rectus mihi videar, producis tu de thesauro tuo regulam, coaptas me ad eam, et pravus invenior. Ne intres in iudicium cum servo tuo. Bene, cum servo tuo. Indignum est tibi cum servo tuo intrare in iudicium, nec quidem cum amico tuo: quia: Vobis dico amicis meis, non diceres, nisi ex servis amicos tu ipse fecisses. Tu licet dicas amicum, ego confiteor servum: misericordia indigeo, fugitivus redeo, pacem quaero; non sum dignus vocari filius tuus: Ne intres in iudicium cum servo tuo; quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Ante mortem ne laudes hominem quemquam : omnino omnis vivens. Quid ipsi arietes, quid ipsi Apostoli, de quorum prole dicitur: Afferte Domino filios arietum ? Ex his Paulus est, qui dicit non se esse perfectum: Non quia iam acceperim, inquit, aut iam perfectus sim. Denique, fratres, ut cito agnoscatis, ipsi didicerunt orare quod oramus, ipsis data est regula postulandi, a Iurisperito coelesti: Sic orate, inquit: Et cum quaedam praemisisset, posuit et hoc ut dicerent arietes nostri, duces ovium, et praecipua membra Pastoris et congregatoris unius gregis; ipsi didicerunt dicere: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Non dixerunt: Gratias tibi, qui dimisisti nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; sed: Dimitte, sicut dimittimus. Orabant autem utique iam fideles, utique iam Apostoli: nam ista oratio dominica magis fidelibus datur. Si debita illa tantummodo dicerentur quae per Baptismum dimittuntur, catechumenis congrueret magis orare: Dimitte nobis debita nostra. Dicant ergo Apostoli, dicant: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Et cum eis dictum fuerit: Quare hoc dicitis? quae debita vestra? Respondeant: Quoniam non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens.

Contra spiritales hostes vigilemus.

7. (v 3.] Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Vide nos, vide caput nostrum pro nobis: Quoniam persecutus est inimicus animam meam. Persecutus est plane et diabolus animam Christi, et Iudas animam magistri: et nunc ad persecutionem corporis Christi idem diabolus manet; Iudas autem Iudae succedit. Non ergo deest de quo dicat et corpus: Quoniam persecutus est inimicus animam meam, humiliavit in terra vitam meam. Humiliavit, inquit, in terra vitam meam. Alio loco dicitur: Curvaverunt animam meam. Quid enim nobiscum agit, quisquis persequitur, nisi ut relicta spe coelesti terram sapiamus, persecutori cedentes terrena diligamus? Et illi quidem, quantum in ipsis est, hoc agunt: nobis autem hoc non contingat, quibus dicitur: Si resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt sapite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt quaerite, non quae super terram: mortui enim estis. Nam non iustificabitur coram Deo omnis vivens. Illi ergo vel aperte saeviendo, vel occulte insidiando conantur perducere vitam nostram ad terram: contra hos vigilemus, ut dicere possimus: Nostra enim conversatio in coelis est. Humiliavit, inquit, in terra vitam meam inimicus.

Christus ad Patris voluntatem faciendam moritur.

8. Collocaverunt me in tenebrosis, sicut mortuos saeculi. Hoc a capite expeditius auditis, et expeditius hoc in capite agnoscitis. Ille enim pro nobis mortuus factus est, sed non mortuus saeculi. Qui enim mortui sunt saeculi? et quomodo ille non erat mortuus saeculi? Mortui saeculi, merito mortui, mercedem recipientes iniquitatis, et mortem ducentes ex peccati propagine; ex illa voce qua dicitur: Ego enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea in utero me aluit. Venit autem ille per virginem assumens carnem, non iniquitatem carnis, assumens carnem mundam mundatricem. Illi autem quem peccatorem putabant, tamquam mortuum saeculi deputabant. At ille qui in alio psalmo dixit: Quae non rapui, tunc exsolvebam ; et qui dixit in Evangelio: Ecce venit princeps mundi, praepositus mortis, operis mali persuasor, supplicii exactor; Venit, inquit, et in me nihil inveniet. Quid est, in me nihil inveniet? Nullam culpam, nihil quare mori debeam. Sed ut sciant omnes quia voluntatem, inquit: Patris mei facio, surgite, eamus hinc. Ut moriar, inquit, voluntatem Patris mei facio, non autem morte sum dignus. Nihil feci unde moriar, sed facio ut moriar; ut illi per innocentis mortem liberentur, qui habebant quare morerentur. Collocaverunt me in tenebrosis, tamquam in infernis, tamquam in sepulcro, tamquam in ipsa passione; velut mortuos saeculi, eum qui dicit: Factus sum sicut homo sine adiutorio, inter mortuos liber. Quid est, liber? quare liber? Quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati. Denique non solveret a vinculis, nisi liber a vinculis. Ille liber mortem occidit, vinculum vinxit, captivitatem captivavit, et collocaverunt eum in tenebrosis tamquam mortuos saeculi.

9. (v 4.] Et taedium, inquit, passus est in me spiritus meus. Recordamini: Tristis est anima mea usque ad mortem. Videte vocem unam. Numquid non apparet ipse transitus a capite ad membra, a membris ad caput? Taedium, inquit, passus est in me spiritus meus. Agnoscimus: Tristis est anima mea usque ad mortem. Sed et illic nos eramus. Transfiguravit enim in se corpus humilitatis nostrae, conformans corpori gloriae suae; et vetus homo noster confixus est cruci cum illo. In me turbatum est cor meum. In me, inquit, non in aliis. Illi enim me deseruerunt, et illi qui inhaeserant recesserunt, et me ipsum quia mori videbant, aliud aliquid putaverunt; et a latrone victi sunt, qui tunc credidit, quando illi defecerunt.

Dono Dei creati et salvati sumus.

10. (v 5.] Inde ad membra. Memoratus sum dierum antiquorum. Numquid memoratus est ille dierum antiquorum, per quem factus est omnis dies? Sed loquitur corpus, loquitur unusquisque illius gratia iustificatus, inhaerens illi in caritate et devota humilitate; loquitur, et dicit: Memoratus sum dierum antiquorum, meditatus sum in omnibus operibus tuis. Quia utique omnia bona tu fecisti, et nihil constitisset quod a te constitutum non esset. Creatura tua spectaculum mihi facta est: quaesivi in opere artificem, et in conditis omnibus conditorem. Quare hoc? utquid hoc, nisi ut hoc intellegeret, quidquid in se boni esset, ab illo factum esse; ne ignorans iustitiam Dei, et suam volens constituere, iustitiae Dei subiectus non esset ; ut ei conveniret vox illa superior: In veritate tua et in iustitia tua ? In omnibus ergo Dei operibus et meditatione omnium operum Dei gratiam insinuat, gratiam commendat, gratiam se invenisse gloriatur, gratiam qua gratis salvi facti sumus: quia et gratis salvi facti sumus. Quid gloriaris in tua iustitia? quid te extollis, ignorans Dei iustitiam? Dedisti forte aliquid, ut salvus esses: quid dedisti, ut homo esses? Respice ergo conditorem vitae tuae, substantiae et iustitiae et salutis auctorem. Meditare in facturis manuum eius, quia et iustitiam quae in te est, ad manum eius invenies pertinere. Audi Apostolum hoc te docentem: Non ex operibus, inquit, ne forte quis extollatur. Opera bona non habemus? Habemus plane; sed vide quid sequitur: Ipsius enim sumus figmentum, dixit. Ipsius sumus figmentum: forte naturam, qua homines sumus, commemorare voluit, hoc appellato figmento? Non plane; de operibus loquebatur: Non, inquit, ex operibus, ne quis forte extollatur. Sed non coniciamus; sequatur: Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis. Noli ergo putare te aliquid operari, nisi in quantum malus es. Averte ab opere tuo te, ad opus illius qui fecit te: ipse format; et ipse quod formaverat et tu exterminasti, reformet. Ut enim sis, ipse operatus est; ut bonus sis, si bonus es, ipse operatur. Cum tremore, inquit, et timore vestram ipsorum salutem operamini. Si nostram ipsorum salutem operamur, quare cum timore, quare cum tremore, cum sit in potestate nostra quod operamur? Audi quare cum timore et tremore: Deus est enim qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate. Ergo cum timore et tremore, ut delectet in convalle operari artificem nostrum. Sic enim operatur tamquam in deiectis, qui iudicat in gentibus, et replet ruinas. In facturis manuum tuarum meditatus sum. Vidi ergo, et inspexi opera tua; quia nihil boni esse in nobis potest, nisi abs te fiat, qui nos fecisti.

11. (v 6.] Et quid feci, cum viderem a te omne datum optimum, et omne donum perfectum de sursum esse, descendens a Patre luminum, apud quem non est commutatio, nec momenti obumbratio ? Cum hoc viderem, aversus ab opere malo quod feceram in me, extendi manus meas ad te. Extendi, inquit, manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua tibi. Complue, inquit, me ad faciendum fructum bonum. Dominus enim dabit suavitatem, ut terra nostra det fructum suum. Extendi manus meas ad te: anima mea velut terra sine aqua, non mihi, sed tibi. Sitire tibi possum, me irrigare non possum. Anima mea velut terra sine aqua tibi: quia sitivit anima mea in Deum vivum. Quando veniam, nisi quando venerit? Sitivit anima mea in Deum vivum; quia anima mea velut terra sine aqua tibi. Abundat mare, inundat, copiosum est, fluctuat, sed amarum est. Discreta est aqua, apparuit arida anima mea ; irriga eam, quia velut terra sine aqua tibi.

Deus Spiritum suum emittit et terra renovatur.

12. (v 7.] Cito exaudi me, Domine. Quae enim mora quando sic sitio, ad inflammandam sitim meam? Pluviam differebas, ut hauriens imbiberem, non respuerem quod influeres. Si ergo ideo differebas, iam da; quoniam anima mea velut terra sine aqua tibi. Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus. Impleat me spiritus tuus, quia defecit spiritus meus: ipsa est causa ut cito exaudias, quia defecit spiritus meus. Factus sum iam pauper spiritu; beatum me fac in regno coelorum. In quo enim vivit spiritus eius, superbus est, spiritu suo extollitur contra Deum. Fiat in illo bene quod alibi scriptum est: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur ; ut confitentes dicant: Memento quia pulvis sumus. Cum autem dixerint: Quia pulvis sumus memento; tunc dicant: Anima mea velut terra sine aqua tibi. Quid enim tam terra sine aqua; quam pulvis? Sed cito exaudi me, Domine: complue me, confirma me, ne sim pulvis quem proicit ventus a facie terrae. Cito exaudi me, Domine; defecit spiritus meus: non differatur inopia mea. Abstulisti spiritum meum, ut deficerem, et in pulverem meum converterer, et dicerem tibi: Anima mea velut terra sine aqua tibi: fac etiam quod in illo psalmo sequitur: Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et renovabis faciem terrae. Si qua igitur in Christo nova creatura, vetera transierunt. In spiritu suo vetera transierunt, in spiritu tuo nova facta sunt.

Dominus faciem suam a nobis ne avertat.

13. Ne avertas faciem tuam a me. Avertisti a superbo. Etenim aliquando abundabam, et in abundantia mea elatus eram: Ego enim dixi aliquando in abundantia mea: Non movebor in aeternum. Dixi: Non movebor, in abundantia mea, ignorans iustitiam tuam, et constituens meam ; sed tu: Domine, in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem. Dixi in abundantia mea: Non movebor; verum autem a te mihi erat quidquid abundabam. Et ut hoc probares a te mihi fuisse, avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus. Post hanc conturbationem in qua factus sum, quia avertisti faciem tuam; post taedium spiritus mei, post conturbatum cor meum in me, ex eo quod avertisti faciem tuam; iam factus sum sicut terra sine aqua tibi: Ne avertas faciem tuam. Avertisti a superbo, redde humili. Ne avertas faciem tuam a me; quia si averteris; similis ero descendentibus in lacum. Quid est, descendentibus in lacum? Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnet. Illi descendunt in lacum, qui etiam confessionem perdunt: contra quod dicitur: Ne coarctet super me puteus os suum. Hanc profunditatem lacum appellat plerumque Scriptura, in quam profunditatem cum venerit peccator, contemnit. Quid est, "contemnit"? Iam nec ullam providentiam deputat; aut si deputat, ad eam se pertinere non putat. Proponit sibi peccandi licentiam, sine spe veniae habenis iniquitatis effusis. Non dicit: Revertar ad Deum, ut revertatur ad me; nec audit: Convertimini ad me, et revertar ad vos : quoniam veniens in profundum malorum contemnit. A mortuo enim, inquit, tamquam si non sit, perit confessio. Ne ergo avertas faciem tuam a me, et similis ero descendentibus in lacum.

14. (v 8.] Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi. Ecce in nocte sum; sed in te speravi, donec nocturna transeat iniquitas. Habemus enim, ut dicit Petrus, certiorem propheticum sermonem, cui bene facitis intendentes, tamquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies illucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Mane ergo appellat, post finem saeculi, cum viderimus quod in saeculo credimus. Mane enim exaudies vocem meam; mane astabo tibi et contemplabor. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quoniam in te speravi. Si enim quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Patientiam quaerit nox, laetitiam donabit dies. Auditam fac mihi mane misericordiam tuam; quoniam in te speravi.

Donec dies lucescat perseverandum est.

15. Sed hic quid, donec veniat mane? Non enim sufficit mane sperare; aliquid opus est agere. Quare aliquid agere? Quoniam dicit in alio psalmo: Deum exquisivi in die tribulationis meae : tamquam in tempore noctis meae Deum exquisivi. Quomodo exquisisti? Manibus meis nocte coram eo; et non sum deceptus. Manibus quaerendus est in nocte Deus. Quid est, manibus? Bonis operibus. Coram eo: Cum enim facis eleemosynam, noli tuba canere; et Pater tuus qui videt in occulto, reddet tibi. Quia ergo ita sperandum est mane, et ita nox ista toleranda est, et in ipsa patientia donec dies lucescat perseverandum est, quid interea hic agendum? Ne forte per teipsum acturus es aliquid, ut merearis perduci ad mane? Notam fac mihi, Domine, viam in qua ingrediar. Ideo lucernam propheticam accendit; ideo ipsum Dominum tamquam in testa carnis misit, qui etiam diceret: Exaruit velut testa virtus mea. Ambula ad prophetiam, ambula ad lucernam praedictorum futurorum, ambula ad verba Dei. Nondum vides Verbum in principio, Deum apud Deum ; ambula ad formam servi, perduceris ad formam Domini. Notam fac mihi, Domine, viam in qua ingrediar; quoniam ad te levavi animam meam. Levavi ad te, non contra te. Apud te fons vitae. Ad te levavi animam meam, tamquam vas ad fontem attuli: imple ergo me, quoniam ad te levavi animam meam.

Contra spiritales hostes luctamus, qui multos Iudas implent.

16. (v 9.] Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. Qui aliquando a te fugi, ad te confugi. Fugit enim Adam a facie Dei, et abscondit se inter ligna paradisi, ut de illo diceretur in libro Iob: Tamquam servus fugiens Dominum suum, et consecutus umbram. Fugit a facie Domini sui, et consecutus est umbram: ad umbram enim fugit inter ligna paradisi. Vae si permanserit in umbra; ne postea dicatur: Transierunt omnia tamquam umbra. Exime me de inimicis meis. Non ego hic inimicos homines cogito: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Sed adversus quos? Adversus principes et potestates, rectores mundi. Cuius mundi? Non enim coeli et terrae; non enim regunt quod non fecerunt. Rectores mundi; sed cuius mundi? Tenebrarum harum. Quarum tenebrarum? Utique iniquorum. Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Rectores mundi, tenebrarum harum, rectores iniquorum; contra hos habetis luctamen. Magnum praelium vobis est, hostem non videre et vincere. Adversus rectores mundi tenebrarum harum ; diabolum scilicet et angelos eius: non illius mundi rectores, de quo dicitur: Et mundus per eum factus est ; sed illius mundi, de quo dicitur: Et mundus eum non cognovit. Exime me de inimicis meis, Domine; quia ad te confugi. De inimicis meis; non Iuda, sed qui implevit Iudam. Illum patior visum, illum expugno non visum. Accepit enim buccellam Iudas, et intravit in eum satanas : ut iste David persecutionem pateretur a filio suo. Quam multos Iudas implet satanas, indigne accipientes buccellam ad iudicium suum! Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit. Non malum est quod datur, sed bonum malo in iudicium datur. Bene esse non potest male accipienti quod bonum est. Ergo exime me ab inimicis meis; quia ad te confugi. Quo enim fugerem? Quo ibo a spiritu tuo? Si ascendero in coelum, tu ibi es: si descendero in infernum, ades. Quid ergo restat? Si assumpsero pennas meas ut columba, et volabo in extrema maris; id est, ut spe habitem in finem saeculi: etenim illuc manus tua deducet me, et perducet me dextera tua. Exime me de inimicis meis; quoniam ad te confugi, Domine.

Dei gratia commendatur.

17. (vv 10.] Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. O confessio, o praescriptio! Quoniam tu es, inquit: Deus meus. Ad alium curram refici, si ab alio factus sum. Tu es totum meum; quia tu es Deus meus. Patrem quaeram propter haereditatem? Tu es Deus meus, non solum dator haereditatis, sed ipsa haereditas: Dominus pars haereditatis meae. Dominum quaeram propter redemptionem? Tu es Deus meus. Patronum quaeram propter liberationem? Tu es Deus meus. Postremo creatus recreari cupio? Tu es Deus meus, qui Creator meus, qui creasti me per Verbum tuum, et recreasti me per Verbum. Sed creasti me per Verbum Deum manentem apud te; recreasti per Verbum carnem factum propter nos. Doce ergo me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Si non me docueris, faciam voluntatem meam, et deseret me Deus meus. Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus. Doce me: non enim tu es Deus meus, et ego ero magister meus. Videte quemadmodum gratia commendetur. Hoc tenete; hoc imbibite, hoc vobis de corde nullus excutiat; ne habeatis zelum Dei, sed non secundum scientiam; ne ignorantes Dei iustitiam, et vestram volentes constituere, iustitiae Dei non sitis subiecti. Verba certe Apostoli agnoscitis. Dicite ergo ista: Doce me ut faciam voluntatem tuam; quoniam tu es Deus meus.

Gratiam ego non merui sed a Deo miserente donata est.

18. (vv 10-12.] Spiritus tuus bonus, non meus malus: Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Quia spiritus meus malus deduxit me in terram perversam. Et quid ego merui? quae mea opera bona sine tuo adiutorio computantur, unde impetrarem dignusque essem deduci a Spiritu tuo in terram rectam? Quae opera mea, vel quae merita mea? Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Attendite ergo, quantum potestis, gratiae commendationem, qua gratis salvi facti estis. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua iustitia, non in mea, non quia ego merui, sed quia tu misereris. Nam si meum ostenderem meritum, nihil abs te mererer, nisi supplicium. Avulsisti merita mea, inseruisti dona tua. "Propter nomen tuum, Domine, vivificabis me: in tua iustitia educes de tribulatione animam meam; et in tua misericordia ad interitum deduces inimicos meos. Et perdes omnes tribulantes animam meam; quoniam servus tuus sum ego.





IN PSALMUM 143 ENARRATIO. Sermo ad plebem. David Christum caput et corpus repraesentans.

143
(
Ps 143)

1. (v 1.] Psalmi huius titulus brevis est numero verborum, sed gravis pondere mysteriorum: Ipsi David ad Goliam. Praelium hoc factum tempore patrum nostrorum, de Scripturis sanctis recolit mecum Caritas vestra. Cum enim adversus populum Dei alienigenae dimicarent, provocavit unus unum, Golias David : in quo certamine voluntas Dei pro cuiusque partis victoria probaretur. Sed quid de victoria satagimus, quando provocantem provocatumque cernamus? Provocavit impietas pietatem, provocavit superbia humilitatem, postremo provocavit diabolus Christum. Quid miramini diabolum victum? Ille erat grandis statura corporis; iste autem statura parvus, fide magnus. Accepit arma bellica sanctus David, ut adversus Goliam procederet. Haec arma per aetatem, et parvam, ut diximus, staturam corporis, portare non valuit. Abiecit onerantia, non adiuvantia: accepit quinque lapides de flumine, et posuit in vase pastorali. His armatus corporaliter, nomine autem Dei spiritaliter, processit, et vicit. Hoc quidem ille David: sed mysteria perscrutemur. Proposueramus enim titulum istum brevem numero verborum, sed gravem pondere mysteriorum. Veniat in mentem apostolica illa sententia: Omnia haec in figura contingebant in illis ; ne impudenter videamur quaerere aliquid absconditum, ubi possit dici totum sine mysterii profunditate simpliciter dictum. Habemus ergo auctoritatem facientem nos intentos ad quaerendum, vigiles ad investigandum, devotos ad audiendum, fideles ad credendum, impigros ad faciendum. In David Christus: sed sicut soletis intellegere eruditi in schola eius, Christus caput et corpus. Non ergo sic audiatis aliquid ex persona Christi, quasi ad vos non pertineat, qui estis membra Christi. Hoc tamquam fundamento posito, videte quae sequantur.

Pugna inter David et Goliam allegorice explicatur.

2. Nostis multis sacramentis visibilibus et corporalibus oneratum esse populum primum; circumcisione, negotioso illo quodam sacerdotio, et templo figuris pleno, multiplicibus holocaustorum sacrificiorumque generibus. Haec David noster tamquam arma prementia, non adiuvantia, posuit. Si enim data esset lex quae posset vivificare, vere ex Lege esset iustitia. Utquid ergo Lex? Sequitur: Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Denique iste David, scilicet Christus caput et corpus, tempore revelationis Novi Testamenti, tempore insinuandae et commendandae gratiae Dei, quid fecit? Arma posuit, quinque lapides tulit : arma, ut diximus, onerantia posuit; ergo sacramenta Legis, sacramenta illa Legis, quae non sunt imposita Gentibus, posuit, quae non observamus. Meministis enim quanta in Veteri Lege legamus, et non observemus; sed tamen ad aliquam significationem praemissa et proposita intellegamus: non ut abiciamus Legem Dei, sed ut sacramenta promittentia, impleta promissione non celebremus. Quod enim promittebant, venit. Gratia enim Novi Testamenti in Lege velabatur; in Evangelio revelatur. Velum removimus, quod velabatur agnovimus: agnovimus autem in gratia Domini nostri Iesu Christi, capitis et Salvatoris nostri, qui pro nobis crucifixus est; quo crucifixo etiam velum templi conscissum est. Denique arma ille posuit, tamquam onera sacramentorum Veteris Legis; et ipsam Legem accepit. Quinque enim lapides quinque libros Moysi significant. Tulit ergo illos quinque lapides de flumine. Nostis quid sit fluvius. Labitur enim mortale saeculum, et praeterfluit quidquid venit in mundum. Erant ergo in flumine, tamquam in populo illo primo, lapides; illic erant inutiles, vacabant, nihil proderant, transibant super fluvios. Quid fecit David, ut Lex ipsa utilis esset? Accepit gratiam. Lex enim sine gratia impleri non potest: Plenitudo enim Legis caritas. Et unde ista caritas? Vide si non ex gratia. Caritas, inquit: Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Quia ergo gratia fecit impleri Legem, significatur autem gratia lacte; hoc enim est in carne gratuitum, ubi mater non quaerit accipere, sed satagit dare; hoc mater gratis dat, et contristatur si desit qui accipiat: quomodo ergo ostendit David Legem sine gratia operari non posse, nisi cum illos lapides quinque, quibus significabatur Lex in libris quinque, coniungere volens gratiae, posuit in vase pastorali, quo lac mulgere consueverat? His armatus, gratia utique armatus, et ideo praesumens non de se, sed de Domino suo, processit adversus Goliam superbum, se iactantem, de se praesumentem. Tulit unum lapidem, iecit, inimicum in fronte percussit; cecidit ex eo loco corporis, ubi signum Christi non habuit. Hoc quoque licet attendas: quinque lapides posuit, unum misit. Libri quinque lecti sunt, sed unitas vicit. Plenitudo enim Legis, ut paulo ante commemoravimus, caritas: et Apostolus ait: Sufferentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Deinde illo percusso atque deiecto, gladium eius abstulit, et inde caput illi abscidit. Et hoc fecit noster David, deiecit diabolum de suis: quando autem credunt magni eius, quos ille in manu habebat, et de quibus caeteras animas trucidabat, convertunt linguas suas contra diabolum; et sic Goliae de gladio suo caput inciditur. Mysterium tituli pro temporis brevitate tractavimus; videamus quid habeat ipse Psalmus.

3. Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in praelium, digitos meos ad bellum. Vox nostra est, si corpus Christi nos sumus. Benedicamus Dominum Deum nostrum qui docet manus nostras in praelium, digitos nostros ad bellum. Repetitio sententiae videtur: quod est, manus nostras in praelium; hoc est; digitos nostros ad bellum. An aliquid interest inter manus et digitos? Digitis utique operantur et manus: non itaque absurde accipimus digitos pro manibus positos. Verumtamen in digitis agnoscimus divisionem operationis, et tamen radicem unitatis. Vide illam gratiam: dicit Apostolus: Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alii fides in eodem Spiritu, alii donationes curationum in uno Spiritu, alii genera linguarum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum. Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Alii illud, alii hoc; divisiones sunt operationis: Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus; radix est unitatis. His ergo digitis pugnat corpus Christi, procedens in bellum, procedens in praelium.

"Mundus eum non cognovit".

4. Iam praeliorum et bellorum genera commemorare fortasse longum est, et gerere facilius quam explicare. Habemus unum bellum quod commemorat Apostolus: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines a quibus videmini pati molestias; non adversus ipsos pugnatis: sed adversus principes et potestates et rectores mundi. Et ne intellegeres mundi, coeli et terrae, ostendit quid diceret: Tenebrarum, inquit,

harum. Mundi scilicet, non qui per ipsum factus est; quia: Et mundus per eum factus est : sed mundi qui eum non cognovit; quia: Et mundus eum non cognovit. Hae tenebrae non sunt natura, sed voluntate. Anima enim per semetipsam non lucet: quia humiliter et veraciter cantat: Tu illuminabis lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas : et: Apud te, inquit, fons vitae; in lumine tuo videbimus lumen ; non in lumine nostro, sed in lumine tuo. Nam et oculi nostri lumina vocantur; et tamen lux extrinsecus si desit, etiam sani et patentes, in tenebris remanebunt. Ergo bellum gerimus adversus rectores tenebrarum harum, rectores scilicet infidelium, diabolum et angelos eius, rectores gladii eius de quo pugnat diabolus adversus fideles. Sed quomodo Goliae prostrato tollitur gladius, ut ipsi Goliae caput de gladio suo amputetur ; ita cum credunt ipsi infideles, dicitur eis: Fuistis aliquando tenebrae; nunc autem lux in Domino. Pugnastis de manu Goliae, iam in manu Christi tollite caput Goliae.

Grave et molestum, bellum internum.

5. Hoc unum praelium: alterum autem unicuique in seipso. Modo genus hoc belli ex apostolica Epistola legebatur: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis. Et hoc grave bellum, et quod est molestius, internum. In quo bello si sit quisque victor, illos quos non videt inimicos, continuo superabit. Non enim tentat diabolus vel angeli eius, nisi quod in te carnale dominatur. Nam quomodo vincimus illos hostes quos non videmus, nisi quia carnales interiores motus nostros sentimus? Cum his confligimus, et illos percutimus. In amore pecuniae dominatur avaritia: dominanti tibi avaritiae diabolus forinsecus lucrum cum fraude proponit. Plerumque enim ad lucrum non pervenis, nisi fraudem feceris. Proponit ergo ille forinsecus avaritiae tuae quam intus non vicisti, quam non domuisti, quam non tibi subiecisti; proponit tamquam, athletae suo malus agonotheta fraudem et lucrum, opus et praemium: Fac, et tolle. Tu autem si calcas avaritiam, si tibi interius non dominatur, quam sentiens vincis; nam diabolum insidiantem non sentis: si ergo edomuisti avaritiam, attendis alterum proponentem opus et praemium. Quid ille proposuit? Fraudem et lucrum. Quid iste proponit? Innocentiam et coronam. Fac et tolle, et ille dicit, et iste. Iam tu proeliator interior, si non es victus avaritia, sed victor avaritiae; illum attendis, hunc vincis. Discernis enim utrumque, et dicis: Hic video opus et praemium, illic autem escam et laqueum. Neque enim aliquid dicis in te, quod non pertineat ad te. Etenim ex peccato divisus es adversum te. Trahis concupiscentiae propaginem et traducem mortis: habes contra quod pugnes in te, habes quod expugnes in te. Sed habes quem invoces, ut pugnantem adiuvet te, et vincentem coronet te, qui non existentem fecit te.

Carnem vinces si Deo te subieceris.

6. Quomodo, inquis, vincam? Ecce ipse Apostolus difficillimum praelium proponit, et quam laboriosum sit aut forte insuperabile, si non intellego, ipse ostendit. Caro, inquit, concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis. Quomodo me iubes vincere, cum ille dicat: Ut non ea quae vultis, faciatis? Quaeris quomodo? Attende ad gratiam vasis pastoralis, lapidem de flumine in exceptorio lactis pone. Ecce et ego tibi dico, imo tibi ipsa veritas dicit. Prorsus non facis quod vis, pugnante carne adversus spiritum tuum. Si ad istam pugnam de te praesumis, admonendus es, ne frustra audieris: Exsultate Deo adiutori nostro. Si enim per te impleres totum, non esset necessarius adiutor. Rursus, si tu ipse tua voluntate nihil ageres, non vocaretur adiutor: adiutor enim aliquid agentem adiuvat. Denique cum dixisset: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem; ut non ea quae vultis, faciatis; et proposuisset te ante te, veluti deficientem te in te, continuo misit ad adiutorem: Quod si spiritu ducimini, non adhuc estis sub Lege. Qui enim sub lege est, non implet legem, sed premitur a lege; sicut ille David sub armis erat. Ergo si spiritu duceris, vide quis te adiuvabit, ut impleas quod velis. Adiutor tuus, susceptor tuus, spes tua qui docet manus tuas in praelium, et digitos tuos ad bellum. Manifesta enim sunt, inquit, opera carnis, quae sunt fornicationes, immunditiae, idolorum servitus, luxuria, veneficia, contentiones, inimicitiae, ebrietates, comessationes, et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam qui talia agunt, regnum Dei non possidebunt. Non qui adversus talia confligunt, sed qui talia agunt. Cum enim confligis, aliud est opus; cum vincis, aliud opus est; cum pacem et requiem habes, aliud opus est. Haec dum exemplis demonstro paucis, advertite. Suggeritur aliquod lucrum, delectat; habet fraudem, sed magnum est lucrum; delectat, non consentis: pugnam vide, adhuc suadetur, adhuc instatur, adhuc deliberatur ergo qui pugnat, periclitatur. Vidimus pugnam, caetera videamus. Contempsit iustitiam, ut fraudem faceret; victus est: contempsit lucrum, ut iustitiae serviret; vicit. In his tribus, victum doleo, pugnanti metuo, victori congaudeo. Sed etiam ille qui vicit, numquid omnino egit in se, ut prorsus eum pecunia non adtendet, aut nihil in eo excitet delectationis, quamvis superabilis, quamvis contemptibilis, quamvis non solum cui non consentiat, sed cum qua nec pugnare dignetur? Inest tamen aliqua delectationis titillatio. Ista titillatio, et ille hostis iam nec pugnat, nec regnat: inest tamen, et quasi moratur in carne mortali, quod non erit. Ducetur enim totum in victoriam, sed postea: modo autem: Corpus quidem mortuum est propter peccatum ; et ideo eidem corpori inest peccatum, etsi non regnat peccatum: spiritus autem vita est propter iustitiam. Si autem qui suscitavit Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum eius in vobis. Ibi iam nec quod pugnet erit, nec quod titillet; totum cedet in pace. Non enim contraria natura contra aliam naturam pugnat, sed tamquam in domo maritus et uxor. Si adversus se dissentiant, molestus et periculosus labor; si maritus vincatur et uxor dominetur, pax perversa: si autem uxor marito dominanti subiciatur, pax recta; non tamen aliud ex alia natura, quia ex homine facta mulier viro. Caro tua, coniux tua, famula tua: quodlibet deputa, opus est ut subicias; et si pugnas, ut prosit pugna. Hoc enim expedit, inferius subici superiori; ut et ille qui sibi subici vult quod est inferius se, subiciatur superiori se. Agnosce ordinem, quaere pacem. Tu Deo, tibi caro. Quid iustius? quid pulchrius? Tu maiori, minor tibi: servi tu ei qui fecit te, ut tibi serviat quod factum est propter te. Non enim hunc ordinem novimus, neque hunc ordinem commendamus. Tibi caro et tu Deo; sed, tu Deo, et tibi caro. Si autem contemnis Tu Deo, nunquam efficies ut Tibi caro. Qui non obtemperas Domino, torqueris a servo. Numquid si non prius tu Deo, ut deinde tibi caro, poteris dicere haec verba: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas in praelium, et digitos meos ad bellum? Praeliari vis indoctus, damnaberis victus. Primo ergo te subdas Deo; deinde illo docente te et adiuvante praelieris, et dicas: Qui docet manus meas in praelium, et digitos meos ad bellum.

De offensis condonandis et de propriis rebus elargiendis.

7. (v 2.] Et cum praeliaris, quia dum praeliaris, periclitaris, dic quae sequuntur, in praeliandi periculo constitutus. Misericordia mea. Non vincar. Quid est hoc: Misericordia mea? Praebes mihi misericordiam, et in me existis misericors? an: Donasti mihi ut et ipse sim misericors? De nulla enim re sic vincitur inimicus, quam cum misericordes sumus. Omnino parat calumnias ad iudicium, et non potest falsa obicere, quia non est apud quem. Si enim apud hominem iudicem nobiscum ageret, posset eum mentiendo fallere, et nos gravare criminationibus falsis: quia vero apud talem iudicem causa nostra cum illo est, qui falli non potest; ideo ambit ut ad peccatum seducat, ut habeat vera quae obiciat. Et ubi forte aliquibus eius fraudibus succumbit humana fragilitas, sequatur in confessione opus humilitatis, exerceatur in operibus misericordiae et pietatis. Omnia delentur, cum ex vero corde et plena fiducia dicimus illi qui videt: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus. Dic toto corde, dic tota fiducia, dic securus: Dimitte nobis, sicut et nos dimittimus; aut noli dimittere, si non dimittimus. Quod etsi non dixeris: Noli dimittere, si non dimittimus; prorsus non dimittit, si non dimittimus. Neque enim ut tu sis impunitus peccator, erit ille mendax promissor. Vis, inquit, ut dimittam? Dimitte. Est aliud opus misericordiae: Vis ut dem? Da. Uno loco positum est in Evangelio: Dimittite, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis. Aliquid, inquit, contra te teneo, aliquid et tu contra alterum tenes; dimitte, et dimitto. Aliquid petis a me, aliquid petit alter a te; da, et do. Et quae dimittit? quae dat? Nonne caritas? Et unde caritas nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis ? Si ergo per opera misericordiae noster vincitur inimicus, et opera misericordiae habere non possemus, nisi caritatem haberemus; caritas autem nobis nulla esset, nisi per Spiritum sanctum acciperemus: ille docet manus nostras in praelium, et digitos nostros ad bellum; illi recte dicimus: Misericordia mea, a quo habemus etiam ut misericordes simus. Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam.

"In qua mensura mensi fueritis remetietur vobis".

8. Parva putatis opera misericordiae? Libet et de his aliquid dicere. Attendite primo istam sententiam de sancta Scriptura depromptam, quam modo commemoravi: Iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Sine misericordia iudicabitur qui misericordiam non fecit antequam iudicaretur. Quid deinde? quid sequitur? Superexaltat autem misericordia iudicio. Quid est hoc, fratres: Superexaltat misericordia iudicio? Superponitur misericordia iudicio: in quo inventum fuerit opus misericordiae, etsi habuerit aliquid forte in iudicio quo puniatur, tamquam unda misericordiae peccati ignis exstinguitur. Superexaltat enim misericordia iudicio. Quid autem? et cum talibus subvenit, et cum tales liberat, et cum talibus ignoscit, iniustus est Deus? Absit. Et ibi iustus est: non ei tollit misericordia iustitiam, nec iustitia misericordiam. Vide enim si non iustus est: Dimitte, et dimitto; da, et do. Vide si non iustus est: In qua mensura mensi fueritis, in ea remetietur vobis. Ad hoc enim: In qua mensura: non enim mensura eiusdem generis est; sed ad hoc eadem mensura: Ignosce, et ignosco. Est apud te mensura veniae dandae; invenies apud me mensuram veniae accipiendae: est apud te mensura tribuendi quod habes; invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes.

A malo declinandum et bonum faciendum.

9. Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus. Multum laborat praeliator hic, tenens concupiscentem adversus spiritum carnem. Tene quod tenes. Tunc erit plene quod vis, cum absorpta fuerit mors in victoriam ; quando resuscitatum mortale hoc corpus transfertur in habitudinem angelicam, et in coelestem subvolat qualitatem. Mortui, inquit, in Christo, resurgent primi: deinde et nos viventes qui reliqui sumus, in adventu Domini simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera; et sic semper cum Domino erimus. Ibi absorbebitur mors in victoriam: ibi dicetur: Ubi est, mors, contentio tua? ubi est, mors, aculeus tuus? Non enim relinquetur, nec in animo, nec in corpore, quod rebellet adversus amorem Dei. Plena victoria plena pax. De hac nobis praeliantibus dicitur: Venite, filii, audite me; timorem Domini docebo vos. In praelio estis, in contentione confligitis; et tamen quamdam requiem desideratis. Quis est homo qui vult vitam, et diligit videre dies bonos? Quis est qui non dicat: Ego? Ibi vita, ibi dies boni, ubi nihil concupiscit adversus spiritum: ubi non dicitur, Pugna; sed Gaude. Sed quis est qui hos dies velit? Omnis homo certe dicit: Ego. Audi quid sequitur. Video quia laboras, video quia in pugna, in periculo diversaris: audi quid sequitur; docet manus in praelium, digitos in bellum. Contine linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum; declina a malo, et fac bonum. Quomodo enim poteris facere bonum, nisi declinaveris a malo? Quid quaero ut vestias, quando adhuc exspolias? quid quaero ut dones, quando adhuc rapis? Declina a malo, et fac bonum. Non sub te ploret primo pauper, ut gaudeat de te pauper. Declina a malo, et fac bonum. Qua mercede? Nam modo pugnas. Quaere pacem, et sequere eam. Disce, dic: Misericordia mea et refugium meum, susceptor meus et erutor meus, protector meus. Susceptor, ne cadam; erutor, ne haeream; protector, ne feriar. Protector meus, et in ipso speravi. In his omnibus, in toto labore meo, in omnibus praeliis meis, in omnibus difficultatibus meis in ipso speravi. Qui subdit populum meum sub me. Ecce caput nostrum loquitur nobiscum.

Deus te magni aestimavit.

10. (v 3.] Domine, quid est homo, quoniam innotuisti ei? Totum quod est, hoc est quoniam innotuisti ei. Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum? Aestimas eum, tanti facis, tanti pendis: ordinas, nosti sub quo ponas, supra quid ponas. Aestimatio enim est, quanti pretii sit quidque. Quanti aestimavit hominem, qui pro eo Unici sanguinem fudit? Quid est homo, quoniam innotuisti ei? Cui, quis innotuisti Quid est filius hominis, quoniam aestimas eum? Quoniam tanti eum pendis, tanti eum aestimas, pretiosum quiddam esse ostendis. Non enim Deus sic aestimat hominem, quomodo homo aestimat hominem: quando invenit servum venalem, carius emit equum, quam hominem. Ille quanti te aestimet vide, ut possis dicere: Si Deus pro nobis, quis contra nos? Et quanti te aestimavit, qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum? Quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? Qui hanc annonam dedit pugnanti, quid servat vincenti? Ego sum, inquit, panis vivus, qui de coelo descendi. Haec est annona praeliantium, de horreis invecta dominicis, unde pascuntur Angeli: quia: Panem Angelorum manducavit homo. Post praelia vero et hanc annonam quid servat? quid dabit victoribus, nisi quod in alio psalmo dicitur: Unam petii a Domino, hanc requiram, ut inhabitem in domo Domini per omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Domini, et protegar templum eius ? Quid est homo, quoniam innotuisti ei? aut filius hominis, quoniam aestimas eum?

In diebus umbrae suae faciat homo quod est dignum desideratae lucis suae.

11. (v 4.] Homo vanitati similis factus est; et tamen innotuisti ei, et aestimas eum. Homo vanitati similis factus est. Cui vanitati? Temporibus praeterlabentibus et praeterfluentibus. Vanitas enim ista dicitur in comparatione semper manentis et nunquam deficientis veritatis. Nam et ista creatura est loci sui. Implevit enim Deus terram, sicut scriptum est, bonis suis. Quid est, suis? Sibi congruentibus. Sed haec omnia terrena, volatica, transitoria, si comparentur illi veritati, ubi dictum est: Ego sum qui sum ; totum hoc quod transit, vanitas dicitur. Evanescit enim per tempus, tamquam in auras fumus. Et quid dicam amplius, quam id quod apostolus Iacobus dixit, volens homines superbos ad humilitatem redigere? Quae est enim, inquit, vita vestra? Vapor est ad modicum apparens; deinceps exterminabitur. Ergo: Homo vanitati similis factus est. Peccando vanitati similis factus est. Nam quando est primum conditus, veritati similis factus est; sed quia peccavit, quia recepit digna, vanitati similis factus est. Pro iniquitate enim erudisti hominem, dixit in alio psalmo, et tabescere fecisti sicut araneam animam eius. Inde et hoc: Homo vanitati similis factus est. Ibi quid ait: Ecce veteres posuisti dies meos. Hic quid ait? Dies eius sicut umbra praetereunt. Attendat sibi homo in diebus umbrae suae, ut faciat aliquid dignum desideratae lucis suae; et si in noctis umbra est, quaerat diem. Dies enim huius vanitatis, cognoscenti homini, dies est tribulationis; sive aliqua incommoditate et aliqua molestia noceat nobis, sive aliqua prosperitate mundus arrideat, totum timendum et gemendum est, quoniam tentatio est vita humana super terram : unde dicitur: Tota die contristatus ambulabam. Solatiis opus habemus, et quidquid nobis nunc exhibet Deus, cum prospere exhibet, non est gaudium beatorum, sed consolatio miserorum. Itaque agat aliquid, inquam, homo dignum desiderata luce in istis diebus umbrae suae, et in nocte inquirat Deum, sicut scriptum est: In die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte coram eo, et non sum deceptus. Quam dicit diem tribulationis, nisi quam dicit et noctem? Manibus meis nocte coram eo. Adhuc in nocte sumus, et ad prophetiae lucernam vigilamus. Aliquid promissum est quod adhuc exspectatur: sed quid ait apostolus Petrus? Habemus certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, tamquam lucernae lucenti in obscuro loco, donec dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus vestris. Ipse dies praemium nostrum ibi est. Mane exaudies vocem meam; mane astabo tibi, et contemplabor. Ergo operare, quamvis in nocte, manibus tuis; id est, bonis operibus inquire Deum, antequam veniat dies ille qui te laetificet, ne veniat qui te moestificet. Vide enim quam securus opereris, quia non desereris ab illo quem quaeris: Manibus meis, inquit: Deum exquisivi nocte coram eo. Ut Pater tuus qui videt in occulto, reddat tibi ; ideo, coram eo. Intus habeas misericordiam, caritatem; ne aliquid facias quasi studio placendi hominibus. Manibus meis, operibus meis: in umbra, in hac vita: ubi ipse videt, non ubi placere hominibus studeo. Et quid sequitur? Et non sum deceptus. Homo vanitati similis factus est; dies illius tamquam umbra transeunt: et tamen innotuisti ei, et aestimas eum.

Apostoli mirabilia patraverut.

12. (v 5.] Domine, inclina coelos tuos, et descende: tange montes, et fumigabunt. Corusca coruscationem, et disperges eos; emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis. Corpus Christi, humilis David, gratia plenus, de Deo praesumens, pugnans in hoc saeculo, invocat adiutorium Dei: Inclina coelos tuos, et descende. Qui sunt coeli inclinati? Apostoli humiliati. Isti enim coeli enarrant gloriam Dei : et de his coelis enarrantibus gloriam Dei mox dicitur: Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum: in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Cum ergo isti coeli emitterent voces suas per omnes terras, et facerent mirabilia, coruscante de illis et intonante Domino miraculis et praeceptis, putati sunt dii descendisse de coelo ad homines. Nam quidam ex Gentibus hoc putantes, eis etiam sacrificare voluerunt. Tunc illi videntes sibi deferri indebitum honorem, et expavescentes, et detestantes, et eos qui sic errabant corrigentes, ut ostenderent eis motum animi sui, consciderunt vestimenta sua, et dixerunt: Quid hoc facitis? Homines et nos sumus passibiles, sicut et vos. Et coeperunt sub his verbis commendare excellentiam Domini nostri Iesu Christi, humiliantes se ut commendaretur Deus; quia inclinati erant coeli, ut descenderet Deus. Inclina ergo coelos tuos, et descende. Factum est. Tange montes, et fumigabunt: montes superbos, elationes terrenas, tumidas granditates: Tange, inquit, tange istos montes; de gratia tua da istis montibus: et fumigabunt; quia fatebuntur peccata sua. Fumus confitentium peccatorum extorquebit et lacrymas humilatorum superborum. Tange montes, et fumigabunt. Quamdiu non tacti, magni sibi videntur. Dicturi sunt: Tu magnus,

Domine ; dicturi sunt et montes: Tu solus altissimus super omnem terram.

13. (v 6.] Sed sunt quidam conspirantes, convenientes in unum adversus Dominum, et adversus Christum eius. Convenerunt, conspiraverunt. Corusca coruscationes, et disperges eos. Crebresce miraculis tuis, et solvetur conspiratio eorum. Corusca coruscationes, et disperges eos. Iam miraculis territi, non audebunt aliquid contra te, et in ipsis miraculis expavescentes haesitabunt. Quis est iste qui tanta potest? quis est iste qui sic exaltatur, cuius nomen tantum valet? Cum dicunt: Quis est iste, credituri sunt: coruscasti miraculis, et dispersisti malam consensionem eorum. Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Sagittae potentis acutae ; praecepta tua, dicta tua feriant cor eorum. Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos. Vulnerentur male sani, ut sanentur bene vulnerati; et dicant iam in Ecclesia et in corpore Christi constituti, dicant cum Ecclesia: Quoniam vulnerata caritate ego sum. Emitte sagittas tuas, et conturbabis eos.

Christi corpus caelesti adiutorio hostes vicit.

14. Emitte manum tuam ex alto. Quid postea? quid in fine? Quomodo vincit corpus Christi? Coelesti adiutorio. Veniet enim ipse Dominus in voce archangeli, et in tuba Dei descendet de coelo ; ipse Salvator corporis, manus Dei: Emitte manum tuam ex alto; et exime me, et erue me de aquis multis. Quid est, de aquis multis? De populis multis. Quibus populis? Alienigenis, infidelibus, sive foris oppugnantibus, sive intus insidiantibus. Exime me de aquis multis, in quibus me exercebas, in quibus me ad exuendum a sordibus volvebas. Haec est illa aqua contradictionis. Exime me, et erue me de aquis multis.

1. 15. (vv 7.8.] Audiamus iam de istis aquis multis, a quibus eruet Deus corpus Christi sui, a quibus eruet Deus humilitatem David. Quid est, de aquis multis? Quid dixisti, ne aquae aliter intellegantur? quid dixisti aquas multas? Quid dixi, audi. De manu filiorum alienorum. Audite, fratres, inter quos simus, inter quos vivamus, a quibus erui desideremus. Quorum os locutum est vanitatem. Hodie vos omnes, si non ad haec divina spectacula verbi Dei congregati essetis, et eis hac hora permixti viveretis, quantas vanitates audiretis! Quorum os locutum est vanitatem. Quando denique loquentes illi vanitatem, audirent vos loquentes veritatem? Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis.

2. 16. (v 9.] Quid tu inter eos cum vase pastorali, habente quinque lapides? Dic mihi aliter: eamdem Legem quam significasti quinque lapidibus, significa et aliter. Deus, canticum novum cantabo tibi. Canticum novum, gratiae est; canticum novum, hominis novi est; canticum novum, Testamenti Novi est. Cantabo tibi inquit, canticum novum. Sed ne putes gratiam a Lege discedere, cum magis per gratiam Lex impleatur: In psalterio decem chordarum psallam tibi. In psalterio decem chordarum, in Lege decem praeceptorum: ibi tibi psallam, ibi tibi gaudeam, ibi tibi cantem canticum novum; quia plenitudo Legis caritas est. Caeterum qui non habent caritatem, portare psalterium possunt, cantare non possunt. Ego itaque, inquit, inter aquas contradictionis cantabo tibi canticum novum; et nunquam strepitu suo facient aquae contradictionis, ut obmutescat psalterium meum: In psalterio decem chordarum psallam tibi.

Est gladius benignus et est gladius malignus.

17. (vv 10.11.] Qui dat salutem regibus: iam fumantibus montibus. Qui redimit David servum suum. Agnoscitis David, estote David. Unde redimit David servum suum? unde redimit Christum? unde redimit corpus Christi? De gladio maligno erue me. De gladio, non sufficit;

addit, maligno. Procul dubio est gladius benignus. Quis est gladius benignus? De quo Dominus dicit: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium. Separaturus enim erat fideles ab infidelibus, filios a parentibus, et caeteras necessitudines dirempturus, gladio putredinem abscindente, membra autem Christi sanante. Est ergo benignus gladius bis acutus, utroque acumine praepotens, Veteris et Novi Testamenti, narratione praeteritorum et promissione futurorum. Est ergo iste gladius benignus: ille autem malignus est quo illi loquuntur vanitatem; quia benignus est, quo Deus loquitur veritatem. Ergo: A gladio maligno erue me. Filii quippe hominum dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus : ab hoc gladio maligno erue me. Quem dixit modo gladium, ipsas superius dixit aquas multas: Erue me de aquis multis. Quas dixi aquas multas, ipsum dico gladium malignum. Denique de aquis multis cum dixisset; secutus est: De manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem. Et ut noveris ipsos dici; cum et hic dixisset: De gladio maligno erue me, secutus est: Et exime me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem: similiter sicut ibi. Et quod sequitur: Dextera eorum dextera iniquitatis; hoc et supra posuerat, quando eos dixerat aquas multas. Tu enim ne aquas multas bonas putares, exposuit eas in gladio maligno. Nunc ergo exponat quod dixit: Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quam vanitatem locutum est os eorum? et quomodo dextera eorum dextera iniquitatis?

Praesentis saeculi bona cum futuris bonis non aequanda.

18. (vv 12-14.] Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae in iuventute sua. Felicitatem ipsorum vult enumerare. Attendite, filii lucis, filii pacis; attendite, filii Ecclesiae, membra Christi; attendite quos dicat alienigenas, quos dicat filios alienos, quos dicat aquas contradictionis, quos dicat gladium malignum. Attendite, obsecro; quia inter istos periclitamini, inter horum linguas adversus carnis vestrae desideria dimicatis: inter horum linguas positas in manu diaboli, de quibus pugnat, colluctationem habetis, non adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum, hoc est, iniquorum. Attendite, ut discernatis vos; attendite, ne putetis veram felicitatem esse, quam sibi optant homines aut infirmi aut maligni. Ecce, fratres, certe filios alienos dixit, certe aquas multas, certe gladium malignum. Videte vanitatem quam loquuntur, et cavete ne talia loquamini, cavete ne talia loquentes imitemini. Quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quam vanitatem locutum est os eorum, et quae dextera eorum iniquitatis est dextera? Audi: Quorum filii ipsorum velut novellae constabilitae a iuventute sua; filiae eorum compositae, et ornatae sicut similitudo templi: cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc: oves eorum fecundae, multiplicantes in egressibus suis; boves eorum crassi: non est ruina sepis, nec exitus; neque clamor in plateis eorum. Ergo non est ista felicitas? Interrogo filios regni coelorum, interrogo progeniem resurrectionis in aeternum, interrogo corpus Christi, membra Christi, templum Dei: Ergo non est ista felicitas, habere filios incolumes, filias ornatas, plena cellaria, abundantia pecora, nullam ruinam, non dico parietis, sed nec sepis; nullum tumultum et clamorem in plateis, sed quietem, pacem, abundantiam, copiam rerum in domibus, in civitatibus? Ergo non est ista felicitas? aut debent eam iusti defugere? aut non invenis et domum iusti abundantem rebus his omnibus, plenam ista felicitate? Non erat domus Abrahae abundans auro, argento, filiis, familia, pecoribus ? Nonne Iacob sanctus patriarcha fugiens a facie Esau fratris sui in Mesopotamiam, serviens ditatus, regressus est, et egit gratias Domino Deo suo, quia in virga sua transiit fluvium, et regressus est cum tanta abundantia pecorum atque filiorum ? Quid dicimus? non est ista felicitas? Sit licet, sed sinistra. Quid est, sinistra. Temporalis, mortalis, corporalis. Nolo illam iam diffugias, sed neque dexteram putes. Non enim isti ideo maligni, ideo vani, quia his abundabant; sed quia id quod sinistrum esse debuit, in dextera ponebant.

Ideo et dextera eorum dextera iniquitatis; ideo os eorum locutum est vanitatem: quia hoc in dextera posuerunt, quod in sinistra habere debuerunt. Quid enim in dextera ponere debuerunt? Deum, aeternitatem, annos Dei non deficientes, de quibus dicitur: Et anni tui non deficient : ibi dextera, ibi esse debet desiderium nostrum. Sinistra utamur ad tempus, dexteram desideremus in aeternum. Divitiae si fluant, ne apponatis cor. Si enim divitiis fluentibus cor apposueritis, quod sinistrum est, dextrum facietis. Corrigite vos, agnoscite sapientiam amplectentem vos; cui dictum est: Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me. Videte amatoria sancta cantica; videte Cantica canticorum, nuptiarum coelestium Christi et Ecclesiae. Quid dicit sponsa de sponso? Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius complectetur me. Sinistra sub capite, dextera super caput. Amplectentis enim desuper brachium super caput, sinistra autem subter caput. Sinistra, inquit, eius sub capite meo. Non enim me deseret in temporalibus necessariis: sed tamen ipsa sinistra sub capite erit; non capiti praeponetur, sed erit sub capite; ut dextera eius complectatur me, pollicens vitam aeternam. Ita enim sinistra sub capite, si dextera super caput; impleturque quod ad Timotheum scriptum est: Promissionem habens vitae praesentis et futurae. Promissionem, inquit, habens vitae praesentis et futurae. Quid in praesenti? Sinistra sub capite. Quid in futuro? Dextera eius complectetur me. Tempori necessaria quaeritis? Quaerite primum regnum Dei, id est, dexteram; et haec omnia apponentur vobis. Habebitis hic, inquit, et divitias et gloriam, et in futuro saeculo vitam aeternam: et sinistra continebo infirmitatem vestram, et dextera coronabo perfectionem vestram. An forte Apostoli relinquentes omnia sua, aut pauperibus quod habebant distribuentes, sine divitiis in hoc saeculo remanserunt? Et ubi est illa promissio sinistrae: Accipiet in hoc saeculo septies tantum ? Multiplicationem promisit. Et revera, quid desit homini Dei? Si quis forte infidelis est, unam domum aut paucas habet: Fidelis hominis totus mundus divitiarum est. Vide sinistram eius plenam sub capite: Accipiet in hoc saeculo septies tantum. Vide dexteram complectentem: Et in futuro saeculo vitam aeternam. Merito et alio loco de ipsa Sapientia dicitur: In dextera eius anni vitae, et in sinistra eius divitiae et honor.

Desiderate dexteram ut ponamini ad dexteram.

19. (v 15.] Unde ergo isti vaniloqui? quare vanitatem locutum est os eorum? Quia dextera eorum dextera iniquitatis. Non ergo eos arguo; quia filii eorum velut novellae constabilitae a iuventute sua, nec quia filiae eorum ornatae sicut similitudo templi, nec quia caetera abundantia et pax terrena aderat eis: sed quare arguo? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. O loquentes homines vanitatem! Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Perdiderunt veram dexteram; maligni, perversi, beneficia Dei inverse vestierunt. O maligni, o vaniloqui, o filii alieni! Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Quod ad sinistram erat, ad dexteram posuerunt: Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Quid tu, David? quid tu, corpus Christi? quid vos, membra Christi? quid vos, non filii alieni, sed Dei? Quoniam vaniloqui filii alieni beatum dixerunt populum cui haec sunt: vos, quid dicitis? Beatus populus cuius Dominus Deus ipsius. Habete ergo sinistram, sed in sinistra: desiderate dexteram, ut ponamini ad dexteram. In sinistra enim habuerunt sinistram, apud quos esurivit, et dederunt ei manducare; sitivit, potum dederunt; hospes fuit, susceperunt; nudus fuit, vestierunt. Hoc totum de sinistra abstulerunt, et ad dexterae opera transtulerunt, ut ad dexteram ponerentur. Dixerunt ergo vaniloqui filii alieni beatum populum cui haec sunt; vos dicite nobiscum: Beatus populus cuius Dominus Deus ipsius.






Aug. in Psalmos enar. 142