Aug. in Psalmos enar. 109

IN PSALMUM 109 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

109
(
Ps 109)

Deus promittendo nostrum se debitorem constituit.

1. Quantum Dominus donat, qui nos ministros constituit verbi et sacramenti sui servire vobis in adipe misericordiae suae, suscepimus psalmum istum, quem modo cantavimus, brevem numero verborum, magnum pondere sententiarum, adiuvante illo qui vos fecit intentos, ut et nos faciat idoneos, sicut possumus, considerare atque tractare. Vivat anima vestra, et vigilet in Deum. Tempus enim constituit Deus promissis suis, et tempus eis quae promisit implendis. Promissionum tempus erat tempore Prophetarum usque ad Ioannem Baptistam: ab illo autem et deinceps usque ad finem, tempus est implendi quae promissa sunt. Fidelis Deus qui se nostrum debitorem fecit; non aliquid a nobis accipiendo, sed tanta nobis promittendo. Parum erat promissio, etiam scripto se teneri voluit, veluti faciens nobiscum chirographum promissorum suorum; ut cum ea quae promisit solvere inciperet, in scriptura promissorum consideraremus ordinem solvendorum. Tempus itaque prophetiae, praedictio erat, ut saepe iam diximus, promissionum. Promisit salutem aeternam, et beatam vitam cum Angelis sine fine, et haereditatem immarcescibilem, gloriam sempiternam, dulcedinem vultus sui, domum sanctificationis suae in coelis, ex resurrectione a mortuis nullum deinceps moriendi metum. Hoc est promissum eius tamquam finale, quo decurrit nostra omnis intentio, quo cum venerimus, nihil amplius requiramus, nihil amplius exigamus. Sed ad illud quod erit in fine quo ordine veniatur, neque hoc tacuit promittendo et praenuntiando. Promisit enim hominibus divinitatem, mortalibus immortalitatem, peccatoribus iustificationem, abiectis glorificationem. Quidquid promisit, indignis promisit, ut non quasi operibus merces promitteretur, sed gratia a nomine suo gratis daretur. Quia et hoc ipsum quod iuste vivit, in quantum homo potest iuste vivere, non meriti humani, sed beneficii est divini. Nemo enim iuste vivit, nisi iustificatus, id est, iustus effectus: ab illo autem fit homo iustus, qui nunquam potest esse iniustus. Sicut enim lucerna non a seipsa accenditur, ita nec anima humana sibi praestat lucem; sed clamat ad Deum: Tu illuminabis lucernam meam, Domine.

Divinarum promissionum sponsor Christus.

2. Cum ergo peccatoribus promissum sit regnum coelorum, non in peccato permanentibus, sed a peccato liberatis, et iustitiae servientibus; quod ipsum ut possint, gratia, ut diximus, adiuvantur, et ab eo qui semper est iustus, iustificantur: incredibile videbatur tantam Deum curam gerere pro hominibus, hodieque qui de gratia divina desperant, atque a pessimis moribus nolunt se convertere ad Deum, ut ab illo iustificentur, et per eius indulgentiam deletis omnibus peccatis suis incipiant in illo vivere iuste, qui nunquam vixit iniuste, hanc habent perniciem cogitationis suae in seipsos, ut dicant Deum res humanas non curare, nec inde posse cogitare mundi huius artificem atque rectorem, quemadmodum quisque mortalis in terra vivat. Ita nec computari se homo putat a Deo, qui factus est a Deo. Talem hominem si alloqui possimus: si admittat nos prius ad aures suas, deinde ad cor suum; si non repellat resistendo quaerentem se, et patiatur perditus inveniri se; possumus ei dicere: O homo, quomodo te Deus factum non computabit, qui ut fieres ante curavit? Cur te in ordine rerum conditarum numerari non putas? Noli credere seductori: capilli tui numerati sunt conditori. Hoc denique et Dominus in Evangelio discipulis ait, ne mortem timerent, ne aliquid suum in morte periturum putarent. Illi in morte de anima sua pertimescebant, ille ipsis securitatem etiam de capillis dabat. Itane vero anima perit, cuius capillus non perit? Verumtamen, fratres, quia incredibile videbatur hominibus quod promittebat Deus, ex hac mortalitate, corruptione, abiectione, infirmitate, pulvere et cinere futuros homines aequales Angelis Dei; non solum Scripturam cum hominibus fecit, ut crederent; sed etiam fidei suae posuit mediatorem, non quemlibet principem, aut quemlibet angelum vel archangelum, sed unicum Filium: ut qua via nos perducturus esset ad illum finem quem promisit, per eum ipsum Filium suum et ostenderet et praeberet. Parum enim erat Deo si Filium suum faceret demonstratorem viae; eum ipsum viam fecit, ut per illum ires regentem te, ambulantem per se.

Christus, noster apud Patrem advocatus, per Prophetas praenuntiatus.

3. Promisit ergo quia venturi essemus ad eum, id est ad illam ineffabilem immortalitatem, et cum Angelis eius aequalitatem. Quam longe eramus? quam ille sursum, quam nos deorsum? quam ille in summo, quam nos in imo desperati iacebamus? Sine exspectatione salutis aegrotabamus: missus est medicus, quem non cognovit aegrotus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. Sed hoc quoque valuit ad aegroti medicamentum, quod medicum occidit aegrotus: venit ut visitaret, occisus est ut sanaret. Insinuavit se credentibus Deum et hominem; Deum per quem facti sumus, hominem per quem recreati sumus. Aliud in illo apparebat; aliud latebat; et quod latebat, multo erat praestantius quam id quod apparebat: sed quod erat praestantius, videri non poterat. Curabatur aeger per id quod videri poterat; ut postea capax fieret visionis eius, quae latendo differebatur, non negando auferebatur. Unicus itaque Filius Dei venturus ad homines, assumpturus hominem, et per id quod sumpsit futurus homo, moriturus, resurrecturus, ascensurus in coelum, sessurus ad dexteram Patris, et impleturus in gentibus quae promisit, et post impletionem promissorum suorum in gentibus etiam hoc impleturus ut veniat, et quod praerogavit exigat, discernat vasa irae a vasis misericordiae, reddat impiis quod minatus est, iustis quod pollicitus est: hoc ergo totum prophetandum fuit, praenuntiandum fuit, venturum commendandum fuit; ut non subito veniens horreretur, sed creditum exspectaretur. Ex his promissionibus est psalmus iste, Dominum et salvatorem nostrum Iesum Christum certe aperteque prophetans; ut omnino dubitare non possimus Christum annuntiari psalmo hoc: quandoquidem christiani sumus, et Evangelio iam credimus. Nam cum ipse Dominus noster et salvator Iesus Christus quaereret a Iudaeis, cuius filium dicerent esse Christum, et respondissent: David; ille continuo retulit respondentibus, et ait: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum, dicens: Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis? Si ergo in spiritu, inquit, vocat eum Dominum, quomodo filius eius est? Ab hoc versu psalmus iste incipit.

Et filium David et dominum David Christum credamus.

4. (v 1.] Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Hanc ergo quaestionem Iudaeis propositam a Domino, in ipso ingressu Psalmi pertractare debemus. Si enim quod responderunt Iudaei exigatur a nobis, utrum confiteamur et nos, an negemus; absit ut negemus. Si dicatur nobis, Christus filius est David, annon est? si dixerimus non, contradicimus Evangelio; namque Matthaeo scribente, sic incipit Evangelium: Liber generationis Iesu Christi filii David. Evangelista dicit librum se scribere generationis Iesu Christi, filii David. Recte ergo Iudaei interrogati a Christo, cuius esse filium crederent Christum, responderunt: David. Responsioni eorum congruit Evangelium. Habet hoc non solum suspicio Iudaeorum, sed et fides Christianorum. Adhuc alia firmamenta conspicio. Dicit Apostolus: Qui factus est ei ex semine David secundum carnem : dicit etiam ad Timotheum: Memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum evangelium meum. Et de ipso evangelio quid dicit? In quo laboro usque ad vincula, tamquam malefaciens; sed sermo Dei non est alligatus. Laborabat ergo usque ad vincula Apostolus pro evangelio suo, id est pro dispensatione evangelica, quam populis praedicabat, quam populis impendebat: ille qui mane rapuerat, escas ad vesperum dividebat. Laborabat ergo usque ad vincula pro evangelio. Quo evangelio? Christum Iesum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Pro hoc evangelio Apostolus laborabat: et tamen de hoc Christus interrogabat; et respondentibus Iudaeis quod praedicabat Apostolus, retulit vocem tamquam contradictionis, et ait: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? et interposuit testimonium de hoc psalmo: Dixit Dominus Domino meo. Si ergo in spiritu dicit eum Dominum, quomodo filius est eius? Iudaei sub hac interrogatione tacuerunt; quid responderent deinceps non invenerunt: nec eum tamen Dominum quaesierunt, quia et ipsum esse illum filium David non agnoverunt. Nos autem, fratres, credamus, et dicamus: corde enim creditur ad iustitiam ; ore autem confessio fit ad salutem: credamus, inquam, et dicamus et filium David, et Dominum David. Non erubescamus de filio David, ne iratum inveniamus Dominum David.

Caecos illos de quibus Ev. (Mt 20, 29-34) loquitur imitemur.

5. Hoc enim nomine illum rectissime transeuntem appellantes caeci, illuminari meruerunt. Transibat enim Iesus, et illi audito sonitu transeuntis turbae, aure iam cognoscentes quod nondum poterant oculis, acclamaverunt voce magna, et dixerunt: Miserere nostri, fili David. Turbae autem illos increpabant, ut tacerent: et illi nihilominus, lucis desiderio, turbarum contradictionem vincentes, in clamando perseveraverunt; transeuntem tenuerunt; et a tangente illuminari meruerunt. Dicebant enim transeunti: Miserere nostri, fili David. Stetit ille, et victo ab eis clamore contradicentium: Quid, inquit, vultis ut faciam vobis? Et illi: Domine, ut videamus. Tetigit et aperuit oculos eorum; viderunt praesentem, quem senserant transeuntem. Aliquid ergo transitorium Dominus fecit: est autem aliud quod stat. Aliud est, inquam, transitorium Domini, aliud stabile Domini. Transitorium Domini, Virginis partus, Verbi incarnatio, aetatum gradatio, miraculorum exhibitio, passionum perpessio, mors, resurrectio, ascensio in coelum: hoc totum transitorium fuit. Non enim adhuc Christus nascitur, aut adhuc moritur, aut adhuc resurgit, aut adhuc ascendit in coelum. Nonne videtis ista facta, per tempora cucurrisse, per tempora exhibuisse viatoribus quiddam transitorium, ne in via remanerent, sed ad patriam pervenirent? Denique et illi caeci ad viam sedebant, ibi transeuntem senserunt, et clamando tenuerunt. In via ergo saeculi huius hoc transitorium sui Dominus operatus est, et hoc transitorium pertinet ad filium David. Ideo illi Domino transeunti: Miserere nostri, fili David. Tamquam dicerent: Filium David in transeunte cognoscimus, filium David factum in transitu discimus. Agnoscamus ergo et nos, et filium David confiteamur, ut illuminari mereamur. Sentimus enim transeuntem filium David, et illuminamur a Domino David.

De incarnati Verbi ineffabili mysterio.

6. Ecce ergo quia Magister noster interrogavit Iudaeos, et ideo non responderunt, quia discipuli esse noluerunt; ecce si nos interrogaret, quid responderemus? Defecerunt in hac interrogatione Iudaei, proficiant Christiani; non perturbentur, sed erudiantur. Non enim Dominus interrogat discere volens, sed tamquam doctor interrogat. Dicerent miseri Iudaei: Tu, dic nobis. Maluerunt inflata taciturnitate disrumpi, quam humili confessione edoceri. Dicat ergo nobis Magister noster, et videamus quid interroganti respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cuius est filius? Respondeamus omnino quod Iudaei, sed non remaneamus ubi Iudaei. Recolamus Evangelium quod credimus: Liber generationis Iesu Christi, filii David. Non quia interrogamur excidat nobis Christum esse filium David, quod memoriae commendat Apostolus; Eia, christiane, memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis, ex semine David. Ergo interrogemur et respondeamus: Quid vobis videtur de Christo? cuius filius est? Dicant concordia ora christiana: David. Referat et Doctor, et revocet nobis: Quomodo ergo David in spiritu dicit eum Dominum? Dixit Dominus Domino meo: Sede ad dexteram meam, donec ponam inimicos tuos sub pedibus tuis. Quomodo nos diceremus, nisi a te disceremus? Nunc ergo quia didicimus, dicimus: In principio eras Verbum, et Verbum eras apud Deum, et Deus eras Verbum; omnia per te facta sunt : ecce Dominus David. Sed propter infirmitatem nostram, quia caro desperata iacebamus, Verbum caro factum es, ut habitares in nobis: ecce filius David. Certe tu in forma Dei cum esses, non rapinam arbitratus es esse aequalis Deo; ideo Dominus David: sed temetipsum exinanisti formam servi accipiens ; inde filius David. Denique et in ipsa interrogatione tua dicens: Quomodo filius eius est? non te filium eius negasti, sed modum quo id fieret inquisisti. Dicit eum, inquis: David Dominum; quomodo filius eius est? non nego, sed dic quomodo. Illi ergo ex Litteris quas legebant, et non intellegebant, si in ista interrogatione recolerent modum, nonne responderent: Quomodo interrogas? Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus. Accipiet virgo in utero, virgo ex semine David pariet filium, ut sit filius David : erant enim Ioseph et Maria de domo et patria David. Peperit ergo virgo illa, ut esset filius David. Sed ille quem peperit, vocabunt nomen eius Emmanuel, Nobiscum Deus: ecce habes et Dominum David.

Christus in ipsa carne quam assumpserat honoratus.

7. Aliquid nobis fortassis ex hac re, quomodo Christus et filius sit David, et Dominus David, etiam psalmus iste intimabit. Audiamus ergo, et pertractemus eum; pulsemus pietate, extorqueamus caritate. David ergo ipse dicit: neque enim Domino contradicere licet: David, inquit, in spiritu dicit eum Dominum. Ipse ergo David de Christo quid dicit? Nam: Ipsi David Psalmus: et iste est totus titulus, simplex, sine figura quaestionis, sine ullo nodo difficultatis. Quid ergo dicit David? Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Quod est, scabellum pedum tuorum; hoc est, sub pedibus tuis: scabellum enim pedum sub pedibus est. Dixit, inquit: Dominus Domino meo. Audivit hoc David, audivit in spiritu: ubi nos, quando audivit, non audivimus; sed loquenti quod audivit et scribenti credidimus. Audivit ergo prorsus, audivit in quodam secretario veritatis, in quodam mysteriorum sanctuario: ubi Prophetae in occulto audierunt, quod in aperto praedicaverunt; ibi audivit David, qui cum fiducia magna dicit: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Novimus Christum sedere ad dexteram Patris post resurrectionem a mortuis, et in coelos ascensionem. Factum est iam; nec vidimus, sed credidimus: in Libris legimus, praedicatum audivimus, fide retinemus. Unde et eo ipso quod erat filius David Christus, factus est Dominus David. Illud enim quod natum est ex semine David, ita honoratum est, ut esset et Dominus David. Ita admiraris hoc, quasi et in rebus humanis ista non fiant. Si enim contingat filium cuiusquam regem fieri patre privato, nonne erit dominus patris? Admirabilius est quod potest contingere, ut non solum rex factus privati filius, dominus sit patris sui; sed episcopus factus laici filius, sit pater patris sui. Ergo et eo ipso quod carnem accepit Christus, quod in carne mortuus est, quod in eadem carne resurrexit, quod in eadem ascendit in coelum et sedet ad dexteram Patris, et in eadem ipsa carne sic honorata, sic clarificata, sic in coelestem habitum commutata, et filius est David, et Dominus est David. Secundum hanc enim dispensationem transitus Christi, etiam illud ab Apostolo dicitur: Propter quod illum exaltavit a mortuis, et donavit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Donavit, inquit, ei nomen quod est super omne nomen: Christo secundum hominem, Christo secundum carnem mortuo, resurgenti, ascendenti, donavit nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum. Ubi erit David, ut non ei sit Dominus? In coelo sit, in terra sit, in inferno sit; Dominus eius erit qui est Dominus coelestium, terrestrium et infernorum. Gaudeat ergo nobiscum et David, filii sui nativitate honoratus, dominatu liberatus; et gaudens dicat, a gaudentibus audiatur: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.

De iustitia fidei qua hominum corda mundantur.

8. Sede, non solum in alto, sed et in occulto: excellens ut domineris, latens ut credaris. Quae enim esset merces fidei, nisi lateret quod credimus? Merces autem fidei est, videre quod credidimus antequam videremus. Sicut autem Scriptura personat: Iustus ex fide vivit. Non ergo esset iustitia fidei, nisi esset absconditum quod praedicatum crederemus, et credendo ad videndum perveniremus. Quam enim multa multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Ergo abscondisti, et remanserunt? Absit: Perfecisti autem sperantibus in te. Mirabile ergo mysterium Christi sedentis ad dexteram Dei: occultatum est ut crederetur, subtractum est ut speraretur. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Apostoli verba sunt. Recognoscitis quidem, sed propter rudes commendo. Quid ergo ait Apostolus? Spe, inquit, salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, cum patientia exspectamus. Quia ergo quae videtur non est spes; Abscondisti dulcedinem timentibus te. Quia quod non videmus, speramus, et per patientiam exspectamus; Perfecisti sperantibus in te. Denique, carissimi, intente accipite quod dicturus sum. Quoniam iustitia nostra ex fide est, et fide mundantur corda nostra, ut quod credidimus, videre possimus: utrumque enim positum est; et: Beati mundicordes, quoniam ipsi Deum videbunt ; et: Fide mundans corda eorum. Quia ergo haec est iustitia fidei, credere quod non vides, et ipso merito fidei ad visionem suo tempore pervenire; Dominus in Evangelio cum promitteret Spiritum sanctum, hoc ait: Ipse arguet mundum de peccato, et de iustitia, et de iudicio. De quo peccato? de qua iustitia? de quo iudicio? Ipse sequitur et exponit; coniecturas hominum non admittit: De peccato quidem, inquit, quia non crediderunt in me. Quanta alia peccata Iudaeorum! Et tamen quasi hoc unum sit, ita dixit: De peccato quidem, quia non crediderunt in me. Hoc est illud peccatum, de quo alibi dicit: Si non venissem, peccatum non haberent. Quid est hoc: Si non venissem, peccatum non haberent? Ergo ad iustos venisti, et eos peccatores fecisti? Sed exceptis aliis peccatis, quae possent remitti per fidem, hoc unum peccatum nominavit, quod si non admitteretur, omnia relaxarentur. De peccato quidem, ait, quia non crediderunt in me: et alibi: Si non venissem, peccatum non haberent. Eo enim ipso quo venit et non crediderunt in eum, inciderunt in peccatum: quod si non inciderent, omnia caetera peccata dimitti possent per indulgentiam gratiae impetratam per fidem. Ergo de peccato, quia non crediderunt in me: de iustitia, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me. Haec est iustitia, quia ad Patrem vadis, et iam non videbunt te: haec iustitia enim ex fide est. Iustus enim ex fide vivit ; et tunc ex fide vivit, si non videat quod credit. Quia ergo ad iustitiam pertinet ex fide vivere, et ex fide nemo vivit, nisi non videndo quod credit; ut ipsam iustitiam faceret in hominibus, id est, ut crederent quod non viderent: De iustitia, inquit, quia ad Patrem vado, et iam non videbitis me.

Haec, inquit, erit iustitia vestra, ut credatis in eum quem non videtis, et fide mundati, eum in quem credidistis, in die resurrectionis postea videatis.

Apud Dominum locum habebimus aut gratiae aut poenae.

9. Sedet ergo a dextris Dei Christus, a dextris Patris Filius in occulto est: credamus. Etenim duas res hic dicit, quia et dixit Deus: Sede a dextris meis; et addidit, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, hoc est, sub pedibus tuis. Non vides Christum sedentem ad dexteram Patris: vel hoc potes videre, quomodo ponantur inimici eius scabellum pedum eius. Cum hoc impletur in aperto, crede illud esse in occulto. Qui inimici ponuntur scabellum pedum eius? Quibus inania meditantibus dicitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius; et dixerunt: Disrumpamus vincula eorum, et abiciamus a nobis iugum ipsorum: non nobis dominentur, non nos sibi subiugent. Qui habitat in coelis, irridebit eos : inimicus eras; eris sub pedibus eius, aut adoptatus, aut victus. Quaere ergo quem locum habeas sub pedibus Domini Dei tui; nam necesse est ut habeas, aut gratiae, aut poenae. Sedet ergo ad dexteram Dei, donec ponantur inimici eius sub pedibus eius. Hoc fit, hoc agitur: etsi paulatim peragitur, indesinenter agitur. Fremuerint enim gentes, et populi meditati sint inania; astiterint reges terrae, et principes convenerint in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius: numquid fremendo, numquid meditando inania, numquid in unum adversus Christum conveniendo, efficient ut non impleatur: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae ? Implebitur omnino, et illis frementibus, et illis inania meditantibus: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Illi enim inania meditantur: ut autem impleatur: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae; non nescio quis inaniloquus, sed Dominus dixit ad me. Sic et in hoc psalmo possumus dicere: Dixit, non quicumque, non illi qui fremunt et meditantur inania; sed Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Fremant, meditentur inania, perstrepant; numquid non implebitur? Periit memoria eorum cum strepitu. Loquitur certe et alius psalmus, sed non alius spiritus: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet. Ille ergo qui memoria eorum pereunte cum strepitu, in aeternum manet, ipse dixit Domino meo: Sede a dextris meis. Sedet enim a dextris Patris, donec ponat omnes inimicos eius scabellum pedum eius.

Regni illius, in nobis fidelibus incepti, nullus erit finis.

10. (v 2.] Et quid sequitur? Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Apparet, fratres, evidentissime apparet non de illo regno Christi Prophetam loqui, quo regnat semper apud Patrem, rerum Dominum quae per illum creatae sunt: quando enim non regnat in principio Verbum Deus apud Deum? Dicitur enim: Regi autem saeculorum invisibili, incorruptibili, soli Deo honor et gloria, in saecula saeculorum. Regi saeculorum honor et gloria, in saecula saeculorum: cui regi saeculorum? Invisibili, incorruptibili. In eo enim quod et Christus est cum Patre invisibilis et incorruptibilis, quia Verbum eius est, et Virtus eius, et Sapientia eius, et Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia; Rex est saeculorum: sed tamen illud dispensatorium et transitorium, quo nos per medietatem carnis suae vocavit in aeternitatem, regnum eius incipit a Christianis; sed regni eius non erit finis. Ponuntur ergo scabellum pedum eius inimici eius, sedentis ad dexteram Patris, ponuntur, ut dictum est; id agitur, id usque in finem omnino peragitur. Nemo dicat non posse impleri quod coeptum est. Quid finem coepti desperas? Omnipotens coepit, omnipotens se promisit impleturum esse quod coepit. Unde autem coepit? Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Quae Sion, ipsa est Ierusalem. Audi ipsum Dominum: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die. Hinc sedet ad dexteram Dei Patris, resurgendo ubi fuit. Deinde illo sedente ad dexteram Patris, quid agitur? ut ponantur inimici eius scabellum pedum eius, quid agitur? Audi illum docentem et exponentem: Et praedicabitur in nomine eius poenitentia et remissio peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem ; quia: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Virgam virtutis tuae, hoc est regnum potentiae tuae; quia: Reges eos in virga ferrea : emittet Dominus ex Sion; quia: Incipientibus ab Ierusalem.

Christi claritas summa principium habuit humilitatis.

11. Cum ergo emiserit ex Sion virgam virtutis eius, quid fiet? Et dominare in medio inimicorum tuorum. Prius dominare in medio inimicorum tuorum: inter frementes gentes. Numquid enim postea cum acceperint honorem suum sancti, et suam damnationem impii, in medio inimicorum suorum dominabitur? Et quid mirum si tunc dominabitur, secum in aeternum regnantibus iustis, et aeternis poenis ardentibus impiis? quid mirum si tunc? Modo in medio inimicorum tuorum, nunc in isto transitu saeculorum, in ista propagatione et successione mortalitatis humanae, nunc dum torrens temporum praeterlabitur, ad hoc directa est virga virtutis tuae ex Sion, ut domineris in medio inimicorum tuorum. Dominare, dominare in medio Paganorum, Iudaeorum, haereticorum, falsorum fratrum. Dominare, dominare, fili David, Domine David, dominare in medio Paganorum, Iudaeorum, haereticorum, falsorum fratrum. Dominare in medio inimicorum tuorum. Hunc versum non recte intellegimus, si non fieri iam videmus. Sede ergo a dextris Dei, occultare ut credaris, donec impleantur tempora gentium. Sic enim scriptum est: Quem oportebat coelum recipere, donec impleantur tempora gentium. Ut enim resurgeres, mortuus es; ut ascenderes, resurrexisti; ut sederes ad dexteram Patris, ascendisti: ergo ut ad dexteram Patris sederes, mortuus es. De morte enim resurrectio, de resurrectione ascensio, de ascensione ad dexteram sessio: hoc totum ergo coepit a morte. Excellentia claritatis huius, principium habet humilitatis. Te itaque sedente ad dexteram Patris, implentur tempora gentium, ponuntur inimici omnes scabellum pedum tuorum, et ad hoc ut perveniatur, prius dominaberis in medio inimicorum tuorum: ad hoc enim virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion. Ut autem morereris, et per mortem tuam deleretur chirographum peccatorum, et praedicaretur poenitentia et remissio delictorum per omnes gentes, incipientibus ab Ierusalem, caecitas Iudaeorum fecit. Aliis illuminandis, aliorum caecitas militavit: Caecitas enim ex parte Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret. Caecitas ex parte Israel facta occidit te; occisus resurrexisti, sanguine tuo peccata Gentium diluisti, ad dexteram Patris sedens undique patientes et ad te confugientes collegisti. "Facta est" ergo "caecitas ex parte Israel, facta est ut plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret," et omnes inimici tui essent scabellum pedum tuorum. Sed hoc nunc, postea quid?

Videntibus servi formam Christus Dei formam videndam promisit.

12. (v 3.] Tecum principium in die virtutis tuae. Quis iste dies est virtutis eius? Quando cum illo principium, vel quod principium, vel quomodo cum illo principium; quandoquidem et ipse principium? Adiuvet Dominus, ut nec mihi dicere perturbetur, nec vobis audire. Video enim quod iam factum est, et vobiscum video oculis fidei: oculis quoque carnis video quod iam fit, rursusque oculis fidei vobiscum spero quod futurum est. Quid ergo factum est? quid fit? quid futurum est? Christus passus est, mortuus est, resurrexit tertia die, ascendit in coelum, ut novimus, quadragesimo die, sedet ad dexteram Patris: hoc iam factum est, hoc non vidimus,

sed credimus. Quid nunc fit? Dominatur in medio inimicorum suorum, emissa virga virtutis eius ex Sion; fit hoc, id agitur. Formam servi et praesentem tunc viderunt servi, et absentem nunc credunt servi. Hoc credimus de forma servi, quod possumus capere, dum adhuc sumus servi. Hoc est enim illud lac parvulorum, quod temperavit, panem traiciens per carnem. Nam panis ille Angelorum, in principio erat Verbum: ut tamen panem Angelorum manducaret homo, Creator Angelorum factus est homo. Ita nobis Verbum incarnatum factum est receptibile: quod recipere non valeremus, si Filius aequalis Deo non se exinaniret formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo. Ut ergo utcumque capere possemus eum qui non posset capi a mortalibus, mortalis factus est immortalis; ut peracta sua morte faceret immortales, et aliquid daret inspiciendum, aliquid credendum, aliquid post videndum. Inspiciendam dedit formam servi praesentibus, non solum oculis videndam, sed etiam manibus pertractandam. Cum eadem forma ascendit in coelum, credere nobis iussit quod illis videre concessit. Sed et nos habemus quod videamus: illi enim viderunt virgam emissam ex Sion, nos videmus dominari in medio inimicorum suorum. Hoc totum, fratres, pertinet ad dispensationem formae servilis, quae tolerabiliter capitur a servis, et amatur a futuris liberis. Veritas enim incommutabilis quod est Verbum Dei, Deus apud Deum, per quem facta sunt omnia, in se manens innovat omnia. Hanc ut videamus, magna et perfecta cordis munditia necessaria est, quae fit per fidem. Demonstrata enim forma servi, dilata est ad demonstrandam formam Dei. Idem quippe in forma servi loquens servis ait: Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi. Videntibus se promisit demonstraturum se. Quid videbant? quid promittebat? Videbant formam servi, promittebat formam Dei. Ostendam, inquit, meipsum illi. Ipsa est claritas ad quam perducitur regnum quod modo transitu saeculi huius colligitur: ducitur enim ad quamdam visionem ineffabilem, quam non merebuntur impii. Caeterum forma servi cum hic esset, visa est ab impiis: viderunt eam qui crediderunt, viderunt et qui occiderunt. Ne aliquid magnum putes videri formam illam, viderunt amici, viderunt inimici; et quidam videntes interfecerunt, quidam non videntes crediderunt. Hanc ergo formam servi, quam hic iam in humilitate viderunt et pii et impii, videbunt et in iudicio et pii et impii. Cum enim Dominus ante oculos discipulorum suorum ferretur in coelum, sonuit vox angelica intuentibus eum: Viri Galilaei, quid statis intuentes in coelum? Iste Iesus sic veniet, quomodo eum vidistis euntem in coelum. Sic ergo, sic, in eadem forma: quia de impiis dictum est: Videbunt in quem pupugerunt. Videbunt iudicaturum, quem irriserunt iudicatum. Ipsa itaque forma servi in iudicio conspicua erit et iustis et iniustis, et piis et impiis, et fidelibus et infidelibus. Quid ergo impii non videbunt? Nam de quibus dictum est: Videbunt in quem pupugerunt; de ipsis rursum dictum est: Tollatur impius, ut non videat claritatem Domini. Quid est hoc, fratres? Discernamus, discutiamus. Excitatur impius, ut aliquid videat; tollitur impius, ut aliquid non videat. Iam quid sit visurus, ostendimus; formam illam de qua dictum est: Sic veniet. Quid ergo non est visurus? Et ostendam meipsum illi. Quid est, meipsum? Non formam servi. Quid est, meipsum? Formam Dei, in qua non rapinam arbitratus sum esse aequalis Deo. Quid est, meipsum? Dilectissimi, filii Dei sumus, et nondum apparuit quid erimus: scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est. Haec claritas Dei est ineffabilis lux, fons lucis sine commutabilitate, veritas sine defectu, sapientia in seipsa manens, innovans omnia: haec substantia Dei est. Itaque tolletur impius, ut non videat hunc honorem Domini. Beati enim mundicordes, quia ipsi Deum videbunt.

Dei virtus et Dei sapientia Christus.

13. Videtur ergo mihi, fratres, quantum nostrae capacitati Dominus impertiri dignatur, de ipso tempore: si tamen dicendum est, tempore; quodam enim tempore venturi sumus ad non tempus: inde mihi videtur dictum; quod sine praeiudicio dicam, si quis intellegere aliquid melius, expeditius, probabilius possit: inde mihi videtur dictum: Tecum principium in die virtutis tuae. Denique hoc, quantum puto, versu consequente satis explanat. Quia enim et hic dicta est virtus eius, qua subiecit gentes iugo suo, qua stravit populos, non ferro, sed ligno, etsi in carne, etsi in humilitate, etsi adhuc quantum servilis forma patitur, capitur tamen magna virtus eius; quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus : quia ergo dicta est et hic virtus eius, quam commendavit dicendo: Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion, et dominare in medio inimicorum tuorum: quanta enim virtus eius dominans in medio inimicorum suorum perstrepentium, nihil contra eum valentium, quotidie sibi dicentium:

Quando morietur, et peribit nomen eius? cum crescat gloria eius per populos, cum eius nomini subiciantur gentes, cum peccator videat et irascatur, dentibus suis frendat et tabescat : quia ergo est et haec virtus eius, volens Propheta commendare aliter virtutem eius, sicuti est Virtus Dei et Sapientia Dei Christus in lumine perpetuo incommutabilis veritatis; ad quam visionem servamur, ad quam visionem differimur, ad quam visionem fide mundamur, a qua visione tollitur impius, ne videat honorem Domini; hoc ergo volens ostendere: Tecum, inquit, principium in die virtutis tuae. Quid est: Tecum principium? Quodlibet pone principium. Si ipsum Christum; potius diceretur: Tu es principium, quam Tecum principium. Respondit enim interrogantibus: Tu quis es, et ait: Principium, quia et loquor vobis : cum sit principium et Pater, de quo unigenitus Filius, in quo principio erat Verbum, quia Verbum erat apud Deum. Quid ergo, si et Pater principium, et Filius principium, duo principia? Absit. Sicut enim Pater Deus et Filius Deus, Pater autem et Filius non duo dii, sed unus Deus: sic Pater principium et Filius principium, Pater autem et Filius non duo, sed unum principium. Tecum principium. Tunc videberis quomodo tecum sit principium. Non enim et hic non tecum principium. Nonne enim tu dixisti: Ecce itis quisque ad sua, et me solum relinquetis; sed non sum solus, quia Pater mecum est ? Et hic ergo tecum principium. Dixisti enim et alibi: Pater autem in me manens facit opera sua. Tecum principium; nec unquam a te separatus est Pater. Sed quando videbitur tecum esse principium, tunc manifestum erit omnibus similibus iam tibi factis; quoniam videbunt te sicuti es : etenim hic Philippus te videbat, et Patrem quaerebat. Tunc ergo videbitur quod nunc creditur: tunc tecum principium videntibus sanctis, videntibus iustis; sublatis de medio impiis, ne videant honorem Domini.

Quod videre nondum potes crede, ut videre merearis.

14. Modo ergo credamus, fratres, quod tunc videamus. Nam et Philippus obiurgatus est quod quaereret videre Patrem, cum in ipso Filio non agnosceret Patrem: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Sed qui me vidit, non qui formam servi in me vidit. Qui ergo me vidit, qualem me abscondi timentibus me, qualem me videndum perficio sperantibus in me, vidit et Patrem. Sed quia ista visio post erit, nunc pro illa quid habebimus? Videamus quid dicat Philippo, cui dixerat: Qui me vidit, vidit et Patrem. Quasi ei Philippus tacitus responderet: Et quomodo te videbo, si aliter videris quam in forma servi? aut quomodo videbo Patrem, invalidus homo mortalis, pulvis et cinis? conversus ad eum, differens visionem, imperans fidem, qui dixerat: Qui me vidit, vidit et Patrem; quia multum erat ad Philippum, et longe ab eo erat videre: Non credis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est? Quod videre nondum potes, crede, ut videre merearis. Cum ergo ventum fuerit ut videamus, tunc apparebit: Tecum principium in die virtutis tuae. Virtutis tuae: non virtutis infirmitatis tuae, quia ibi virtus. Virtutis tuae: habent nunc homines in fide, in spe, in caritate, in bonis operibus virtutes suas; sed ibunt a virtutibus in virtutem. Tecum ergo principium: videberis cum Patre, in Patre, ut Pater tecum principium in die virtutis tuae, illius virtutis tuae quam impius non videbit. Nam et hoc infirmum tuum, fortius est hominibus : etenim in die virtutis tuae tecum principium.

Visio quaedam beatificans est vita aeterna.

15. De qua virtute dicis, expone. Quia et hic, ut dictum est, nominata est virtus eius, cum emittitur virga virtutis eius ex Sion, ut dominetur in medio inimicorum suorum. De qua virtute dicis? In splendore sanctorum. In splendore, inquit, sanctorum. De ipsa virtute dicit, quando erunt in splendore sancti: non quando adhuc terrenam carnem gestantes et in corpore mortali atque corruptibili gementes, quod aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem ; cum ipsae cogitationes invicem non videntur, non hoc est: In splendore sanctorum. Sed quid est: In splendore sanctorum? Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo. Hoc erit: In splendore sanctorum; quia tunc iusti fulgebunt in regno Patris sui, sicut sol. Audite enim quid sit hoc: In splendore sanctorum. Veniet, inquit, messis, veniet finis saeculi: mittet pater familias Angelos suos, et colligent de regno eius omnia scandala, et mittent in caminum ignis ardentis. Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris sui. In quo regno? Videte si visio quaedam servatur, de qua nobis dictum est: Tecum principium. In quo regno? Utique in vita aeterna. Nam ad dexteram positis hoc dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Deinde damnatis impiis, segregatis iustis atque laudatis, quid sequitur quod dixerat: Percipite regnum? Tunc ibunt impii in ambustionem aeternam, iusti autem in vitam aeternam. Quod dixerat regnum, hoc dixit vitam aeternam, quo non ibunt impii. Videte si quaedam visio est vita aeterna: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum ; quia tecum principium in die virtutis tuae. Ergo: Tecum principium in die virtutis tuae, in splendore sanctorum.

Christus Dei et Davidis proles.

16. Sed hoc differtur, hoc postea dabitur: quid nunc? Ex utero ante luciferum genui te Quid hic: Si Deus Filium habet, numquid et uterum? Sicut carnis corpora, non habet: quia nec sinum; dictum est tamen: Qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Qui est autem sinus, ipse est uterus; et sinus et uterus pro secreto positus est. Quid est: Ex utero? Ex secreto, ex occulto; de meipso, de substantia mea; hoc est: Ex utero: quia: Generationem eius quis enarrabit? Accipiamus ergo Patrem dicentem ad Filium: Ex utero ante luciferum genui te. Quid est ergo ante luciferum? Lucifer pro sideribus positus est, tamquam a parte totum significante Scriptura, et ex eminenti stella omnia sidera. Sed illa sidera quomodo facta sunt? Ut sint in signis, et in temporibus, et in diebus, et in annis. Si ergo et in signis et in temporibus posita sunt sidera, et lucifer nominatus est pro sideribus; quod est ante luciferum, hoc est ante sidera; et quod est ante sidera, hoc est ante tempora; si ergo ante tempora, ab aeternitate: noli quaerere quando; aeternitas non habet quando. Quando et aliquando verba sunt temporum. De Patre non est natus in tempore, per quem facta sunt tempora. Dictum est ergo, ut dici oportuit, figurate, prophetice, ut et uterus pro secreta substantia, et lucifer pro temporibus poneretur. An vultis et ipsum David respiciamus, qui Dominum suum dixit filium suum? Ut enim hoc diceret, audivit a Domino suo; ab illo audivit a quo falli non potuit: et dixit iam Dominum suum, quia: Dixit, inquit: Dominus Domino meo: Sede a dextris meis. Et ipse loquitur, ipsius quasi sermo contextus est. Si ergo ipse loquitur, forte ipse potuit dicere: Ex utero ante luciferum genui te: ex utero virginali, ex utero ante luciferum genui te. Si enim illa virgo ducens propaginem de carne David, ex illo utero natus Christus, tamquam ex utero genitus a David. Ex utero, quo masculus non accessit: ex utero prorsus, proprie ex utero, quia solus ex solo utero. Ergo: Ex utero, inquit ille, qui eum Dominum suum dixerat: Ex utero ante luciferum genui te. Et hoc ipsum ante luciferum signate dictum, et proprie dictum, et sic impletum. Noctu enim natus est Dominus de utero virginis Mariae: indicant testimonia pastorum, qui vigilias exercebant super gregem suum. Ex utero ante luciferum genui te. O tu, Domine meus, sedens ad dexteram Domini mei, unde filius meus, nisi quia Ex utero ante luciferum genui te?

Christus sacerdos et victima N.T. De iuramento et poenitentia in Deo.

17. (v 4.] Et ad quid natus es? Iuravit Dominus, et non poenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Ad hoc enim natus ex utero ante luciferum, ut esses sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Si natum ex utero, de virgine intellegimus; ante luciferum, noctu, sicut Evangelia contestantur; procul dubio inde ex utero ante luciferum, ut esset sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Nam secundum id quod natus de Patre Deus apud Deum, coaeternus gignenti, non sacerdos; sed sacerdos propter carnem assumptam, propter victimam quam pro nobis offerret a nobis acceptam. Iuravit ergo Dominus. Quid est: Iuravit Dominus? Ergo Dominus iurat, qui prohibet hominem a iurando ? An forte ideo magis hominem prohibet a iurando, ne in periurium prolabatur, et ideo Deus magis iurat, quia non potest esse periurus? Homo enim qui per consuetudinem iurandi potest lingua in periurium prolabi, bene prohibetur iurare: tanto enim longius erit a periurio, quanto erit longe a iurando. Qui enim iurat homo, falsum et verum iurare potest: qui autem non iurat. Cur ergo non iuret Dominus, quando Domini iuramentum promissionis est firmamentum? Iuret omnino. Quid ergo tu facis, cum iuras? Testaris Deum: hoc est iurare, Deum testari; et ideo molestum, ne ad aliquam falsitatem testem adhibeas Deum. Si ergo tu iurando testaris Deum, cur ergo non et Deus iurando testetur seipsum? Vivo ego, dicit Dominus, iuratio Dei est. Sic iuravit de semine Abrahae: Vivo ego, dicit Dominus; quoniam audisti vocem meam, et non pepercisti filio tuo unico propter me, nisi benedicens benedicam te, et implendo implebo semen tuum sicut stellas coeli, et sicut arenam quae est ad labium maris, et benedicentur in semine tuo omnes gentes. Et semen Abrahae quod est Christus, ille semen Abrahae, accipiens carnem de semine Abrahae, erit sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. De sacerdotio ergo secundum ordinem Melchisedec, iuravit dominus, et non poenitebit eum. Quid de sacerdotio secundum ordinem Aaron? Numquid poenitet Deum, sicut hominem, aut nolens cadit in aliquid ut faciat, aut imprudens prolabitur, ut postea eum de suo prolapsu poeniteat? Scit quid agat, scit quousque quid progrediatur; unde in aliud commutetur, in potestate rectoris est. Sed poenitentia mutatio rerum significatur. Quomodo enim tu, cum aliquid te poenitet, doles factum quod fecisti: sic quando aliquid Deus praeter spem hominum, id est, praeterquam sperant homines mutat in aliud, poenitere se dicit; usque adeo ut et de poena nostra poeniteat eum, si nos de vita nostra mala poenituerit. Iuravit ergo Dominus; iuravit, firmavit: non eum poenitebit, non mutabit. Quid? Tu es sacerdos in aeternum. Ideo in aeternum, quia non poenitebit eum. Sed sacerdos, secundum quid? Numquid erunt illae hostiae, victimae oblatae a Patriarchis, arae sanguinis et tabernaculum, et illa primi Testamenti Veteris sacramenta? Absit. Iam illa sublata sunt, everso iam templo, remoto illo sacerdotio, pereunte victima eorum et sacrificio: haec nec Iudaei habent. Vident perisse iam sacerdotium secundum ordinem Aaron, et non agnoscunt sacerdotium secundum ordinem Melchisedec. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Fidelibus loquor. Si quid non intellegunt catechumeni, auferant pigritiam, festinent ad notitiam. Non ergo opus est mysteria promere; Scripturae vobis intiment quid est sacerdotium secundum ordinem Melchisedec.

Christus ad dexteram Patris sedens et inter nos humilitate commorans.

18. (v 5.] Dominus a dextris tuis. Dominus dixerat: Sede a dextris meis; nunc Dominus a dextris eius, quasi mutaverint sedes. An forte sic potius: Iuravit Dominus, et non paenitebit eum: Tu es sacerdos in aeternum, ad Christum dictum est? Tu es sacerdos in aeternum, iuravit Dominus. Quis Dominus? Qui dixit Domino meo: Sede a dextris meis, ipse iuravit. Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; et ad ipsum Dominum qui iuravit, sermo directus est: Dominus a dextris tuis. O Domine, qui iurasti et dixisti: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec; ipse sacerdos in aeternum, Dominus est a dextris tuis; ipse, inquam, sacerdos in aeternum, de quo iurasti: Dominus est a dextris tuis: quia eidem Domino meo dixisti: Sede a dextris meis, quoadusque ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Iste ergo Dominus qui est a dextris tuis, de quo iurasti, et cui iurasti dicens: Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedec. Conquassavit in die irae suae reges. Ipse utique Christus Dominus a dextris tuis, cui iurasti, et non poenitebit te: quid agit sacerdos in aeternum? quid agit, qui est ad dexteram Dei, et interpellat pro nobis, tamquam sacerdos intrans in interiora vel in sancta sanctorum, in secreta coelorum, ille solus non habens peccatum, et ideo facile mundans a peccatis? Ille ergo a dextris tuis conquassavit in die irae suae reges. Quos reges, quaeris? Excidit tibi: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum, adversus Dominum et adversus Christum eius ? Hos reges conquassavit gloria sua, et pondere nominis sui infirmos reddidit reges, ut non possent efficere quod volebant. Conati enim sunt multum delere nomen christianum de terra, et non potuerunt; quia qui offenderit in lapidem illum, conquassabitur. Offenderunt ergo in lapidem offensionis, et ideo conquassati sunt reges, cum dicunt: Quis est Christus? Nescio quis Iudaeus, nescio quis Galilaeus, sic occisus, sic mortuus. Lapis est ante pedes tuos, quasi viliter et humiliter iacens: ideo contemnendo offendis, offendendo cadis, cadendo quassaris. Si ergo tanta est ira occulti, quod erit iudicium manifesti? Audistis iram occulti, de qua psalmus inscribitur: Pro occultis filii: nonus psalmus, si bene memini, inscribitur: Pro occultis filii; et ibi ostenditur iudicium occultum irae occultae. Irato Deo vivunt qui in lapidem illum offendunt; conquassantur. Et quo valet quod conquassantur? Audi et de iudicio futuro: Quia qui offenderit in lapidem illum, ait, conquassabitur; super quem vero ceciderit lapis ille, conteret eum. Cum ergo offenditur in eum, quasi humilis iacet; tunc conquassat: cum autem conteret, desuper veniet. Videte quemadmodum his binis verbis, conquassabit et conteret, offendit in eum et veniet super eum, distributa sunt duo tempora, humilitatis et claritatis Christi, occultae poenae et iudicii futuri. Eum non conteret veniens, quem non conquassat iacens. Iacens dico, tamquam contemptibilis apparens. Nam ille a dextris Dei est, et valide ex alto clamavit: Saule, Saule, quid me persequeris? Sed tamen quamvis de coelo, non diceret: Quid me persequeris? quem nemo tangebat, nisi ita in coelo ad dexteram Patris sederet, ut et in terra in nobis quasi iaceret. Dominus a dextris tuis, conquassavit in die irae suae reges.

De perutili consilio in humilitate ambulandi.

19. (v 6.] Iudicabit in gentibus. Sed nunc: Pro occultis; erit enim et iudicium manifestum: Iudicabit in gentibus. Modo enim fit: Periit memoria eorum cum strepitu. In ipso psalmo est: Pro occultis: Periit memoria eorum cum strepitu, et Dominus in aeternum manet; paravit in iudicio sedem suam, et ipse iudicabit orbem terrarum in aequitate. Ibi dictum est: Increpasti gentes, et periit impius; nomen eorum delesti in aeternum : hoc occulte agitur. In die ergo irae suae conquassavit reges. Iudicabit in gentibus. Quomodo? Audi quod sequitur: Replebit ruinas. Modo sic iudicat in gentibus, ut repleat ruinas: nam quando in fine iudicaverit, damnabit ruinas. Replebit ruinas: quas ruinas? Quisquis a nomine eius timuerit, cadet: cum ceciderit, evertetur quod erat, ut aedificetur quod non erat. Iudicabit in gentibus, replebit ruinas. Quisquis contumax es in Christum, casuram turrem in altum erexisti. Bonum est ut teipsum deicias, humilis reddaris, sedentis ad dexteram Patris pedibus provolvaris, ut fiat in te ruina construenda. Nam si permanes in mala altitudine, tunc deicieris, quando non aedificaberis. Etenim de talibus dicit in alio loco Scriptura: Destrue eos, et non aedificabis eos. Procul dubio non diceret de quibusdam: Destrue eos, et non aedificabis eos; nisi quosdam ita destrueret, ut aedificaret. Quod fit hoc tempore, cum Christus in gentibus ita iudicat, ut repleat ruinas. Conquassabit capita super terram multa. Hic, super terram, in hac vita, conquassabit capita multa. De superbis humiles facit: et audeo dicere, fratres mei, utile est capite quassato hic humiliter ambulare, quam capite erecto in iudicium aeternae mortis incidere. Multa capita conquassabit ruinas faciendo, sed replendo aedificabit.

Mortalitatis nostrae particeps affectus, Christus mortem devicit.

20. (v 7.] De torrente in via bibet; propterea exaltabit caput. Videamus et in via bibentem de torrente. Primo quis est torrens? Profluxio mortalitatis humanae. Sicut enim torrens pluvialibus aquis colligitur, redundat, perstrepit, currit, et currendo decurrit, id est, cursum finit; sic est omnis iste cursus mortalitatis. Nascuntur homines; vivunt, moriuntur; et, aliis morientibus, alii nascuntur, rursusque, illis morientibus, alii oriuntur: succedunt, accedunt, decedunt, nec manebunt. Quid hic tenetur? quid non currit? quid non quasi de pluvia collectum it in abyssum? Quomodo enim fluvius repente collectus de pluvia, de guttis imbrium, it in mare, nec apparet; nec apparebat, antequam de pluvia colligeretur: sic hoc genus humanum de occultis colligitur, et profluit; morte rursum in occultum pergit; medium hoc sonat, et transit. De hoc torrente bibit ille; non est dedignatus bibere de hoc torrente. Bibere enim de hoc torrente, illi erat nasci et mori. Hoc habet torrens iste, nativitatem et mortem: suscepit hanc Christus; natus est, mortuus est: ita de torrente in via bibit. Exsultavit enim sicut gigas ad currendam viam. De torrente ergo in via bibit; quia in via peccatorum non stetit. Quia ergo de torrente in via bibit; propterea exaltavit caput: id est, quia humiliatus est, "et factus est subditus usque ad mortem, mortem autem crucis; propterea eum Deus exaltavit a mortuis, et donavit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris.






Aug. in Psalmos enar. 109