Aug. in Psalmos enar. 118

IN PSALMUM 118 ENARRATIO.

118
(
Ps 118)

Prooemium Prooemium Psalmos omnes caeteros, quos codicem Psalmorum novimus continere, quod Ecclesiae consuetudine Psalterium nuncupatur, partim sermocinando in populis, partim dictando exposui, donante Domino, sicut potui: psalmum vero centesimum octavum decimum, non tam propter eius notissimam longitudinem, quam propter eius profunditatem paucis cognoscibilem differebam. Et cum molestissime ferrent fratres mei, eius solius expositionem, quantum ad eiusdem corporis Psalmos pertinet, deesse opusculis nostris, meque ad hoc solvendum debitum vehementer urgerent, diu petentibus iubentibusque non cessi; quia quotiescumque inde cogitare tentavi, semper vires nostrae intentionis excessit. Quanto enim videtur apertior, tanto mihi profundior videri solet; ita ut etiam quam sit profundus, demonstrare non possem. Aliorum quippe, qui difficile intelleguntur, etiamsi in obscuritate sensus latet, ipsa tamen apparet obscuritas: huius autem nec ipsa; quoniam talem praebet superficiem, ut lectorem atque auditorem, non expositorem necessarium habere credatur. Et nunc quod tandem ad pertractationem eius accedo, quid in eo possim, prorsus ignoro: spero tamen, ut aliquid possim, adfuturum atque adiuturum Deum. Sic enim fecit in omnibus quaecumque sufficienter, cum prius mihi ad intellegendum vel explicandum difficilia ac pene impossibilia viderentur, exposui. Statui autem per sermones id agere, qui proferantur in populis, quas Graeci vocant. Hoc enim iustius esse arbitror, ut conventus ecclesiastici non fraudentur etiam psalmi huius intellegentia, cuius, ut aliorum, delectari assolent cantilena. Sed sit huc usque prooemium: iam de ipso est loquendum, de quo istuc visum est praeloquendum.





IN PSALMUM 118 ENARRATIO. Sermo 1

11801
(
Ps 118)

Qui vult esse beatus, sit in lege Dei immaculatus.

1. (v 1.] Ab exordio suo magnus psalmus iste, carissimi, exhortatur nos ad beatitudinem, quam nemo est qui non expetat. Quis enim usquam vel potest, vel potuit, vel poterit inveniri qui nolit esse beatus? Quid igitur exhortatione opus est ad eam rem quam sua sponte appetit animus humanus? Nam profecto qui exhortatur, id agit, ut excitetur voluntas eius cum quo agit, ad illud propter quod exhortationis adhibetur alloquium. Utquid ergo nobiscum agitur, ut velimus quod nolle non possumus; nisi quia omnes quidem beatitudinem concupiscunt, sed quonam modo ad eam perveniatur, plurimi nesciunt? Ideoque hoc docet iste, qui dicit: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Tamquam diceret: Scio quid velis, beatitudinem quaeris; si ergo vis esse beatus, esto immaculatus. Illud enim omnes, hoc autem pauci volunt, sine quo non pervenitur ad illud quod omnes volunt. Sed ubi erit quisque immaculatus, nisi in via? In qua via, nisi in lege Domini? Ac per hoc: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, non superfluo nobis dicitur, sed exhortatio necessaria nostris mentibus adhibetur. Quid enim boni sit ad quod multi pigri sunt, id est, immaculatos ambulare in via, quae lex est Domini, sic ostenditur, cum beatos esse qui hoc faciunt, indicatur, ut propter illud quod omnes volunt, etiam hoc fiat quod plurimi nolunt. Beatum quippe esse, tam magnum est bonum, ut hoc et boni velint et mali. Nec mirum est quod boni propterea sunt boni; sed illud est mirum, quod etiam mali propterea sunt mali, ut sint beati. Nam quisquis libidinibus deditus, luxuria stuprisque corrumpitur, in hoc malo beatitudinem quaerit, et se miserum putat, cum ad suae concupiscentiae voluptatem laetitiamque non pervenit, beatum vero non dubitat iactare cum pervenit. Et quisquis avaritiae facibus inardescit, ad hoc congregat quocumque modo divitias, ut beatus sit: inimicorum sanguinem fundere quicumque desiderat, dominationem quisquis affectat, crudelitatem suam quisquis alienis cladibus pascit, in omnibus sceleribus beatitudinem quaerit. Hos igitur errantes, et vera miseria falsam beatitudinem requirentes, revocat ad viam, si audiatur, vox ista divina: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini: tamquam dicens: Quo itis? Peritis, et nescitis. Non illac itur qua pergitis, quo pervenire desideratis: nam utique beati esse cupitis; sed misera sunt, et ad maiorem miseriam ducunt itinera ista qua curritis. Tam magnum bonum quaerere per mala nolite: si ad illud pervenire vultis, huc venite, hac ite. Viae perversae relinquite malignitatem, qui non potestis relinquere beatitudinis voluntatem. Frustra tendendo fatigamini, quo perveniendo inquinamini. Non autem beati inquinati in errore, qui ambulant in perversitate saeculi; sed: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.

Recta mente et alacri animo Dei praecepta scrutanda.

2. (vv 2.3.] Quid porro adiungat attendite: Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Non mihi videtur aliud his verbis commemoratum beatorum genus, quam illud quod ante dictum est. Nam scrutari testimonia Domini, et eum in toto corde exquirere, hoc est immaculatum in via, in lege Domini ambulare. Denique sequitur et dicit: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Si ergo ambulantes in via, id est in lege Domini, ipsi sunt scrutantes testimonia eius, et in toto corde exquirentes eum; profecto qui operantur iniquitatem, non scrutantur testimonia eius. Et tamen novimus operarios iniquitatis ad hoc scrutari testimonia Domini, quia malunt docti esse quam iusti: novimus et alios ad hoc scrutari testimonia Domini, non quod iam recte vivant, sed ut sciant quemadmodum vivere debeant. Tales ergo nondum immaculati ambulant in lege Domini, ac per hoc nondum beati. Quomodo ergo intellegendum est: Beati qui scrutantur testimonia eius; cum videamus homines eius scrutari testimonia non beatos, quia non immaculatos? Nam Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi sedentes, de quibus Dominus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt ; utique scrutabantur testimonia Domini, ut haberent quae dicerent bona, quamvis facerent mala. Sed hos omittamus: recte quippe respondebitur nobis quod isti non scrutantur testimonia Domini. Non enim quaerunt ipsa, sed aliud quaerunt per ipsa, id est, ut glorificentur ab hominibus, vel ditentur. Non est hoc scrutari testimonia Dei, non diligere quod ostendunt, nolle pervenire quo ducunt, id est ad Deum. Aut si et ipsi scrutantur testimonia Dei, quamvis non ut ipsum, sed ut aliud ex his inveniant et acquirant; certe non in toto corde exquirunt eum, quod non utique frustra hic additum cernimus. Sciens enim Spiritus qui haec dicit, multos propter aliud, non propter quod constitutum est, scrutari testimonia eius, non tantum dixit: Beati qui scrutantur testimonia eius; sed addidit, in toto corde exquirunt eum, tamquam docens quemadmodum, vel propter quid scrutanda sint testimonia Domini. Denique in libro Sapientiae loquens ipsa Sapientia: Quaerunt, inquit, me mali, et non inveniunt; oderunt enim sapientiam. Quod quid est aliud, quam: Oderunt me? Quaerunt ergo me, ait, et non me inveniunt qui oderunt me. Quomodo igitur dicuntur quaerere quod oderunt, nisi quia non hoc, sed aliud ibi quaerunt? Non enim volunt esse sapientes in Dei gloriam, sed volunt videri sapientes propter hominum gloriam. Quomodo enim sapientiam non oderunt, quae iubet et docet contemnendum esse quod diligunt? Proinde, beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Sic enim scrutando testimonia eius, ut in toto corde exquirant eum, immaculati ambulant in lege Domini. Numquid tamen ille non scrutabatur testimonia eius, nec quaerebat eum, qui dicebat: Magister bone, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? Sed quomodo eum in toto corde quaesivit, cuius consilio divitias suas praetulit, quo audito tristis abscessit? Nam et propheta Isaias dicit:

Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas.

Spe beati sumus.

3.Quaerunt itaque Deum et impii et iniqui, ut eo invento non sint impii, nec iniqui. Quomodo ergo iam beati, cum adhuc testimonia eius scrutantur et exquirunt eum, cum hoc facere possint et impii, possint et iniqui? Beatos autem esse impios et iniquos, quis vel impius dixerit aut iniquus? Ergo spe beati, sicut beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam : non propter quod adest, quamdiu mala patiuntur; sed propter quod aderit, quoniam ipsorum est regnum coelorum: et beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam; non quia esuriunt et sitiunt, sed propter quod sequitur, quoniam ipsi saturabuntur : et beati qui plorant; non quia plorant, sed propter quod sequitur, quia ridebunt. Proinde: Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum; non quia scrutantur et exquirunt, sed quia inventuri sunt quod exquirunt: in toto enim corde, non neglegenter exquirunt. Si ergo spe beati, fortassis etiam spe immaculati. Nam profecto in hac vita, licet in lege Domini ambulemus, licet scrutemur testimonia eius, et in toto corde exquiramus eum, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Sed hoc diligentius inquirendum est. Sequitur quippe: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Ex quo videri potest, qui ambulant in via Domini, id est in lege Domini, scrutando testimonia eius, et in toto corde exquirendo eum, iam esse posse immaculatos, hoc est sine peccato, propter verba sequentia: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Qui autem peccatum facit, et iniquitatem facit, ait beatus Ioannes; et addidit: Peccatum iniquitas est. Sed iam sermo iste claudendus est, nec in angustum tanta quaestio coarctanda.


IN EUMDEM PSALMUM 118 Sermo 2

11802
Ps 118

Qui se nullum putat habere peccatum seipsum seducit.

1. (v 3.] Scriptum est, et legitur, et verum est, in hoc psalmo: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Sed elaborandum est, opitulante Deo, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri, ne recte dictum, non recte intellectum, lectorem auditoremve perturbet. Cavendum est enim, ne omnes sancti, quorum illa vox est: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est ; aut non putentur ambulare in viis Domini, quoniam peccatum iniquitas est, et qui operantur iniquitatem, non utique in viis eius ambulaverunt; aut quia dubium non est eos ambulare in viis Domini, non credantur habere peccatum, quod procul dubio falsum est. Neque enim propter arrogantiam superbiamque vitandam scriptum est: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Alioquin non adderetur: Et veritas in nobis non est ; sed diceretur: Humilitas in nobis non est: praesertim quia sequitur unde iste sensus clarius illustretur, omnesque auferat dubitatione ambages. Cum enim hoc beatus Ioannes dixisset, ad iunxit: Si autem confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate. Quid hic dicit, quid contradicit damnabilis impietatis elatio? Si enim propter arrogantiam devitandam, non propter veritatem fatendam, non dicunt sancti se non habere peccatum; quid est quod confitentur, ut remissionem mundationemque mereantur? An et hoc fit, ut arrogantia devitetur? Quomodo ergo impetrabitur peccatorum vera mundatio, quorum est falsa confessio? Conticescat igitur et arescat elatio fenea superborum, se ipsa seducens, quae in auribus hominum simulata humilitate dicit se habere peccatum, in corde autem suo impia elatione dicit se non habere peccatum. Qui enim hoc dicunt, seipsos seducunt, et veritas in eis non est. Sed quando in auribus hominum hoc dicunt, non tantum seipsos, sed alios quoque doctrinae insanae perversitate seducunt: cum vero id in corde suo dicunt, illic seipsos seducunt, illic veritas in eis non est; ac per hoc seipsos in corde suo seducunt, et in suo corde veritatis lumen amittunt. Exclamet autem sancta familia Christi, fructificans et crescens in universo mundo, humiliter verax et veraciter humilis; exclamet, inquam: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate. Haec ut dicuntur, ita sentiantur. Tunc enim erit humilitas vera, si non sola ostentetur in lingua; ut simus secundum Apostolum, non alta sapientes, sed humilibus consentientes : non ait, colloquentes, sed, consentientes; quod non fit ore, sed corde. Hypocrita, si dicis te habere, cum credas te non habere peccatum; foris fingis humilitatem, intus amplecteris vanitatem. Ergo et in ore et in corde non habes veritatem. Quid tibi prodest videri hominibus humile esse quod dicis, si Deus videt altum esse quod sapis? Certe, si auribus divinum insonaret oraculum: Noli altum dicere; nec sic immerito damnareris, si humile in ore coram hominibus, et altum in corde coram Domino loquereris. Cum vero audias: Noli altum sapere, sed time ; cur non etiam intus es humilis ubi sapis? An ideo mens altitudine inflatur, ut humilitatem lingua mentiatur? Legis, vel audis: Noli altum sapere, sed time: et tu in tantum sapis altum, ut te peccatum existimes non habere; ac per hoc, quia non vis timere, nihil tibi aliud remanet quam tumere.

Sancti ipsi, licet peccatum non operentur, non sunt sine peccato.

2. Et unde, inquis, scriptum est: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt? An vero sancti Domini non ambulant in viis Domini? Quod si ambulant, inquit, non operantur iniquitatem: si non operantur iniquitatem, non habent peccatum; quoniam peccatum iniquitas est. Exsurge in adiutorium mihi, Domine Iesu, et contra haereticum superbientem opitulare mihi per Apostolum confitentem. Ecce, ubi est homo tuus exinaniens se, ut impleatur te? Ipsum audiamus, fratres mei; ipsum de hac quaestione, si placet, imo quia placet, interrogemus. Dic nobis, Paule beatissime, utrum ambulaveris in viis Domini, cum in carne adhuc viveres? Respondet: Et unde dicebam: Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus ? Unde dicebam: Numquid circumvenit vos Titus? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? Unde dicebam: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem ? Quae certior via Domini, quam fides ex qua iustus vivit ? In cuius alterius viae itinere ad superna tendebam, quando dicebam: Unum autem quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu ? Postremo in qua alia via cucurreram, quando dicebam: Bonum certamen certavi, cursum consummavi ? Satis sint ista responsa, quibus apostolum Paulum in viis Domini ambulasse didicimus: sed ab illo et aliud inquiramus. Dic obsecro, o Apostole, quando adhuc in carne vivens in viis Domini ambulabas; habebas peccatum, an sine peccato eras? Audiamus utrum se ipse seducat, an vero quod beatus Ioannes eius coapostolus sapiat: quoniam veritas erat in eis. Et hic ergo respondet: Nonne legistis ubi confiteor, dicens: Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago ? Et hoc audivimus: iam itaque illud interrogamus: Quomodo in viis Domini ambulabas, si malum quod nolebas hoc agebas; cum Psalmus sanctus insonet dicens: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt? Audi continuo respondentem per sententiam consequentem: Si quod nolo, inquit, ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Ecce quemadmodum qui ambulant in viis Domini, non operantur peccatum, et tamen non sunt sine peccato; quia iam non ipsi operantur illud, sed quod habitat in eis peccatum.

3. Hic dicet aliquis: Quomodo agebat quod nolebat malum, et quomodo ipse non id agebat, sed quod habitabat in illo peccatum? Interim iam ista quaestio soluta est, satisque apparuit Scripturae auctoritate canonicae, fieri posse ut ambulantes in viis Domini, quamvis non sint sine peccato, non tamen id operentur ipsi. Non enim qui operantur iniquitatem, hoc est peccatum, quia peccatum iniquitas est, in viis eius ambulaverunt. Iam vero qua ratione possit intellegi, et agens illud propter corpus mortis huius, in quo lex peccati habitat, et non ipse agens illud propter vias Domini in quibus ambulat; alius sermo necessarius est, quia iste claudendus est.




IN EUMDEM PSALMUM 118 Sermo 3

11803
(
Ps 118,3)



Inter actum humanum et actum hominis distinguendum.

1. (v 3.] Propter id quod in psalmo isto scriptum est: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt, quoniam peccatum iniquitas est, sicut Ioannes apostolus dicit, exorta difficilis quaestio: Quomodo possint sancti in hac vita et non esse sine peccato, quia et illud verum est: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est ; et tamen ambulare vias Domini, quas non ambulant qui operantur iniquitatem: soluta est, dicente apostolo Paulo: Iam non ergo operor illud, sed id quod in me habitat peccatum. Quomodo enim est sine peccato, in quo habitat peccatum? Ambulat tamen vias Domini, quas non ambulant qui operantur; quia iam non ipse operatur illud, sed quod in eo habitat peccatum. Verumtamen ita soluta est quaestio ista, ut difficilior altera nasceretur: Quomodo agat homo quod ipse non agit. Utrumque enim dixit; et: Non quod volo, ago; et: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Unde intellegere debemus, quando peccatum quod habitat in nobis, operatur in nobis, tunc nos id non operari; quando nequaquam ei voluntas nostra consentit, et tenet etiam corporis membra, ne obediant desideriis eius. Quid enim operatur peccatum nolentibus nobis, nisi sola illicita desideria? Quibus si voluntatis non adhibeatur assensus; movetur quidem nonnullus affectus, sed nullus ei relaxatur effectus. Hoc praecepit idem apostolus, ubi dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis eius; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato. Sunt itaque desideria peccati, quibus nos prohibuit obedire. Operantur ergo peccatum haec desideria; quibus si obedimus, et nos operamur: si autem obtemperantes Apostolo non obedimus eis, non illud nos operamur, sed quod in nobis habitat peccatum. Si autem desideria nulla haberemus illicita, nec nos, nec peccatum mali aliquid operaretur in nobis. Motum porro illiciti desiderii, cui non obediendo non eum nos operamur, ideo et nos agere dicimur, quoniam non est naturae vigor alienae, sed languor est nostrae: a quo languore omnimodo salvi erimus, cum et animo et corpore immortales facti fuerimus. Quapropter et quia in viis Domini ambulamus, non obedimus desideriis peccati; et quia non sumus sine peccato, habemus desideria peccati. Ac per hoc iam nos ea non operamur, non eis obediendo; sed quod in nobis habitat peccatum, eadem commovendo. Non enim qui operantur iniquitatem, id est, obediunt desideriis peccati, in viis Domini ambulaverunt.

Debita multa nobis a Patre dimittenda.

2. Sed adhuc quaerendum est quae petamus dimitti nobis, quando dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra : utrum quae nos operamur, quando peccati desideriis obedimus; an ipsa desideria nobis dimitti volumus, quae nos non operamur, sed quod habitat in nobis peccatum. Quantum quidem ego sapere possum, languoris illius et infirmitatis, unde illicita desideria commoventur, quod peccatum appellat Apostolus, universus reatus sacramento Baptismatis est solutus, cum omnibus quae illi obedientes fecimus, diximus, cogitavimus; nec nobis deinceps languor iste obesset, quamvis inesset, si desideriis eius illicitis nullis unquam obedientiam praeberemus, sive operatione, sive locutione, sive tacita assensione; donec etiam ipse sanaretur, cum id quod poscimus esset impletum, sive dicentes: Veniat regnum 8 9

tuum ; sive dicentes: Libera nos a malo : sed quoniam tentatio est vita humana super terram ; etiamsi a criminibus longe simus, non tamen deest ubi desideriis peccati, vel facto, vel dicto, vel cogitatu obediamus; quando adversus maiora vigilantibus, quaedam incautis minuta subrepunt quae si adversus nos colligantur, etsi non singula suis molibus conterunt, omnia tamen acervo nos obruunt. Et propter haec, etiam hi qui ambulant in viis Domini dicunt: Dimitte nobis debita nostra : quoniam ad vias Domini, et ipsa oratio pertinet, et ipsa confessio, quamvis non ad eas peccata pertineant.

In fide quae per dilectionem operatur, constanter ambulandum.

3.Itaque in viis Domini, quas omnes fides una complectitur, qua in eum creditur qui iustificat impium, qui etiam dixit: Ego sum via ; nemo peccatum operatur, sed confitetur. Deviat ergo, cum peccat; et ideo peccatum viae non tribuitur, quod a deviante committitur: sed in via fidei pro non peccantibus habentur, quibus peccata non imputantur. De quibus apostolus Paulus iustitiam fidei commendans, in psalmo scriptum esse monstravit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum. Hoc praestant viae Domini; ac per hoc, quoniam iustus ex fide vivit, ab ista via Domini illa alienat iniquitas, quae est infidelitas. In hac autem via, id est, in fide pia, quisquis ambulat, aut peccatum non operatur, aut si quid a deviante committitur, propter viam non imputatur, et tamquam non fuerit operatus accipitur. Et ideo bene etiam sic intellegitur: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt; ut hanc iniquitatem significaverit, quae recedit a fide, aut non accedit ad fidem. Quemadmodum enim ait Dominus de Iudaeis: Si non venissem, peccatum non haberent ; nec utique sine ullo peccato erant, antequam Christus veniret in carne, et ex quo venit, coeperunt habere peccatum; sed peccatum quoddam certum, id est, infidelitatis, intellegi voluit, quoniam non crediderunt in eum: ita qui operantur iniquitatem, non quamlibet, sed hanc ipsam infidelitatis, non in viis eius ambulaverunt, quia universae viae Domini misericordia et veritas ; utrumque autem in Christo est, et praeter Christum nusquam est. Dico enim Christum, ait Apostolus, ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum; Gentes autem super misericordiam glorificare Deum. In hoc igitur misericordia, quia nos redemit; in hoc veritas, quia id quod promisit implevit, et impleturus est quod promittit. Qui ergo operantur iniquitatem, id est infidelitatem, non in viis eius ambulaverunt; quia in Christum non crediderunt. Ergo convertantur, et in eum qui iustificat impium, pie credant, atque in illo misericordiam peccatis dimissis, et veritatem completis promissis, hoc est, universas vias Domini inveniant: in quibus ambulantes non operabuntur iniquitatem; quia non tenebunt infidelitatem, sed fidem, quae per dilectionem operatur, et cui peccatum non imputatur.




IN EUMDEM PSALMUM 118 Sermo 4


11804
(
Ps 118,4-8)



Nimis pro eo quod est valde positum invenitur.

1. (vv 4-6.] Quis est, carissimi, qui Domino dicit: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua? Quis est qui hoc dicit, nisi unumquodque membrum Christi, vel potius universum corpus Christi? Et quid est: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis? utrum, nimis praecepisti; an, nimis custodiri? Quodlibet horum intellegamus, contra illam memorabilem nobilemque sententiam hoc dictum videtur, quam Graeci laudant in sapientibus suis, et Latini laudando consentiunt: Ne quid nimis. Si enim hoc verum est, ut ne quid nimis fiat; quomodo verum est quod hic dicitur: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis? quando Deus aliquid vel nimis praeciperet, vel nimis custodiri vellet, si omne nimium reprehensione dignum esset? Diceremus ergo nos nulla graecorum sapientium auctoritate teneri, intuentes quod scriptum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? et potius istam sententiam falsam esse crederemus, qua dictum est: Ne quid nimis, quam divinum eloquium, ubi legimus atque cantamus: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis; nisi nos non graeca elatio, sed vera ratio revocaret. Nimis quippe dicitur, quidquid plus fuerit quam oportet. Nam parum et nimium duo sunt inter se contraria. Parum est quod minus est quam oportet; et nimium, plus quam oportet. Horum in medio modus est, quod dicitur: Sat est. Cum itaque utile sit in vita et moribus, ut amplius quam oportet nihil omnino faciamus; profecto veram esse sententiam: Ne quid nimis, fateri potius quam negare debemus. Sed aliquando latina lingua hoc verbo sic abutitur, ut nimis pro eo quod est valde, et positum inveniamus in Litteris sacris, et ponamus in sermonibus nostris. Nam et hic: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis, nonnisi Valde intellegimus, si recte intellegimus: et: Nimis te diligo, si alicui carissimo dicimus, non utique plus quam oportet, sed valde nos diligere intellegi volumus. Denique illa graeca sententia non habet hoc verbum, quod hic legitur: ibi enim est,

quod est nimis; hic est autem, quod est Valde. Sed aliquando, ut diximus: Nimis pro eo quod est Valde et dictum invenimus, et dicimus: unde nonnulli etiam latini codices non habent: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis: sed, valde. Valde itaque praecepit hoc Deus, et valde oportet Dei custodiri mandata.

Nisi gratia adiuvet, Dei Lex non impletur.

2. Sed humilis pietas vel pia humilitas, et fides non immemor gratiae, quid adiungat attendite: Utinam, inquit, dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. Praecepisti quidem tu, sed utinam quod praecepisti fiat mihi. Ubi audis Utinam, vocem optantis agnosce; at agnita voce optantis, depone superbiam praesumentis. Quis enim se dicat optare quod sic habet in arbitrii potestate, ut nullo indigens adiumento id possit efficere? Ergo si optat homo quod praecipit Deus; ut det ipse quod praecipit, rogandus est Deus. A quo enim optandum est, nisi ab illo, a quo Patre luminum omne datum optimum et omne donum perfectum, sancta Scriptura teste, descendit ? Propter eos autem qui putant hoc solo nos ad faciendam iustitiam divinitus adiuvari, quod Dei praecepta nobis in notitiam proferuntur, ut ea cognita, iam sine ulla Dei gratia, solis nostrae voluntatis viribus impleantur; non optat hic dirigi vias suas ad custodiendas iustificationes Dei, nisi iam eius acceptis ipso praecipiente mandatis. Ad hoc enim pertinet quod praemisit: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis. Tamquam diceret: Iam legem accepi, iam novi; tu enim praecepisti mandata tua custodiri nimis: et mandata tua sancta, et iusta, et bona; sed peccatum per bonum mihi operatur mortem, nisi adiuvet tua gratia. Utinam ergo dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas.

Ne simus Legis auditores sed factores (Iac 1, 23).

3. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. Mandata Dei sive cum leguntur, sive cum memoria recoluntur, tamquam speculum intuendum est, secundum Apostolum Iacobum dicentem: Si quis est auditor verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit: qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit. Talem se iste vult esse, ut inspiciat tamquam in speculo mandata Dei, et non confundatur; quia non auditor eorum tantum vult esse, sed factor. Propterea optat dirigi vias suas ad custodiendas iustificationes Dei. Unde dirigi, nisi gratia Dei? Alioquin legem Dei habebit, non ubi gratuletur, sed ubi confundatur, si voluerit mandata inspicere, quae non facit.

4. (v 7.] Confitebor, inquit, tibi, Domine, in directione cordis, in eo quod didicerim iudicia iustitiae tuae. Non est peccatorum confessio ista, sed laudis: sicut ait etiam ipse in quo peccatum nullum erat: Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae ; et sicut scriptum est in libro Ecclesiastico: Haec dicetis in confessione: Opera Domini universa quoniam bona valde. Confitebor, inquit, tibi in directione cordis. Utique si dirigantur viae meae, confitebor tibi, quoniam tu fecisti, et tua laus est ista, non mea. Tunc enim confitebor in eo quod didicerim iudicia iustitiae tuae, si directum cor habebo, directis videlicet viis meis ad custodiendas iustificationes tuas. Nam quid mihi proderit quod ea didicerim, si corde perverso vias abibo pravas? non enim laetabor in eis, sed accusabor ab eis.

Nemo a Deo relinquitur, nisi de se praesumens.

5. (v 8.] Deinde adiungit: Iustificationes tuas custodiam. Quae omnia ex illo utique connectuntur, quod ait: Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas: tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua; et confitebor tibi in directione cordis, et iustificationes tuas custodiam. Sed quid est quod sequitur? Ne derelinquas me verbum graecum est et hic id est, : quasi relinqui se a Domino velit, sed non usque valde. Absit. Sed quia reliquerat Deus mundum merito peccatorum; usque valde illum reliquisset, si ei nec tanta medicina profuisset, hoc est gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: nunc vero secundum istam orationem corporis Christi, non eum reliquit usque valde; quia Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi. Potest hoc etiam sic intellegi, ut eius ista sit vox, qui cum dixisset in abundantia sua: Non movebor in aeternum, velut sua virtute confidens; ut ostenderet ei Deus quod non merito eius, sed in voluntate sua praestiterat decori eius virtutem, avertit ab eo faciem suam, et factus est conturbatus. Inveniens ergo se, nec iam praesumens de se, clamat: Ne derelinquas me usque valde. Si enim dereliquisti, ut sine adiutorio tuo infirmus appaream, noli usque valde, ne peream. Tu ergo praecepisti mandata tua custodiri nimis: iam de ignorantia me excusare non possum; sed quoniam infirmus sum, utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua; tunc confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didicerim iudicia iustitiae tuae; tunc iustificationes tuas custodiam: et si dereliquisti me, ne gloriarer in me, noli usque valde, et iustificatus abs te gloriabor in te.




IN EUMDEM PSALMUM 118 Sermo 5


11805
(
Ps 118,9-12)



Dei praecepta memoria et vita custodienda.

1. (v 9.] Hos versus, carissimi, isto consideremus in psalmo, et sicut Dominus donat, eius sacras Litteras perscrutemur: In quo corrigit iunior viam suam? In custodiendo verba tua. Interrogat se, et respondet sibi. In quo corrigit iunior viam suam? huc usque interrogatio est: deinde responsio: In custodiendo verba tua. Sed hoc loco custoditio verborum Dei, intellegenda est operatio praeceptorum: frustra enim custodiuntur memoria, si non custodiantur et vita. Nam quidam verba Dei tenendo agunt ne obliviscantur, nec agunt vivendo ut corrigantur: non autem ait iste: In quo exercet iunior memoriam suam? sed: In quo corrigit viam suam? atque ad hoc respondet: In custodiendo verba tua. Neque ullo modo dicenda est via correcta, quamdiu est vita perversa.

De quo iuvene loquatur psalmus.

2. Sed quid sibi vult iste iunior? Potuit enim dicere: In quo corrigit homo viam suam? aut: In quo corrigit vir viam suam? quod plerumque in Scripturis ita ponitur, ut a sexu honoratiore homo intellegatur, modo locutionis quo significatur a parte totum. Neque enim et femina non beata quae non abiit in consilio impiorum: ubi tamen dictum est: Beatus vir. Hic vero nec Homo ait, nec Vir, sed iunior. Numquid desperandus est senior? aut in alio corrigit etiam senior viam suam, quam in custodiendo verba Dei? An forte admonitio est, qua aetate potissimum fieri debeat; secundum illud quod alibi scriptum est: Fili, a iuventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam ? Est et alius intellectus, ut ille hic agnoscatur filius evangelicus iunior, qui profectus a patre in regionem longinquam, effudit substantiam suam vivens cum meretricibus prodige; et posteaquam porcos pavit, egestatem famemque perpessus, reversus est ad semetipsum, et dixit: Surgam, et ibo ad patrem 3

meum. In quo enim correxit viam suam, nisi in custodiendo verba Dei, quae tamquam panem paternum esuriens concupivit? Neque enim corrigeret viam suam frater eius senior, qui patri suo dixit: Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterii. Iunior ergo ille correxit viam suam, quam se ita depravasse perversamque habuisse confessus est, ut patri diceret: Iam non sum dignus vocari filius tuus. Tertius quoque intellectus mihi occurrit, quem quidem ego, quantum pro modulo meo sapio, duobus superioribus antepono: ut senior agnoscatur, vetus homo ; et novus, iunior: senior, qui portat imaginem terreni hominis; iunior, qui coelestis: quia non prius quod spiritale est, sed quod animale; postea spiritale. Sit ergo licet quilibet, quantum ad aetatem pertinet corporis, annosa vetustate decrepitus, iunior erit ad Deum percepta gratiae novitate conversus; et in hoc corrigit viam suam, in custodiendo verba eius: hoc est verbum fidei quod praedicamus, et ipsa est fides quae per dilectionem operatur.

Indebita Dei misericordia sanat debita nostra miseria.

3.(v 10.] Sed iste iunior populus, gratiae filius, homo novus, cantator novi cantici, haeres testamenti novi, iste iunior non Cain, sed Abel; non Ismael, sed Isaac; non Esau, sed Israel; non Manasses, sed Ephraem; non Heli, sed Samuel; non Saul, sed David; quid adiungat attendite: In toto, inquit, corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Ecce orat, ut adiuvetur ad custodienda verba Dei, in quo dixerat viam suam corrigere iuniorem. Nam utique hoc est: Ne repellas me a mandatis tuis: quid est enim a Deo repelli, nisi non adiuvari? Mandatis quippe eius rectis atque arduis humana non contemperatur infirmitas, nisi praeveniens eius adiuvet caritas. Quos autem non adiuvat, hos merito perhibetur repellere, tamquam flammea framea prohibeantur indigni, ne manum extendant ad arborem vitae. Quis est autem dignus, ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt ? Sed indebita Dei misericordia sanatur debita nostra miseria. Nam iste qui loquitur et dicit: In toto corde meo exquisivi te; et hoc unde posset, nisi eum aversum ad se ipse converteret, cui dicitur: Deus, tu convertens vivificabis nos, et ille perditum quaereret, et errantem ille revocaret, qui dicit: Quod perierat requiram, et quod erraverat revocabo ?

Opera iustitiae oportet sequantur fidem.

4. (vv 11.12.] Inde est quod et corrigit viam suam in custodiendo verba Dei, illo regente, illo faciente: neque enim per se ipse posset, cum Ieremias propheta fateatur et dicat: Scio,

Domine, quoniam non est hominis via eius, neque vir ibit et corriget viam suam. A Domino quippe hoc etiam iste superius optavit, ubi ait: Utinam dirigantur viae meae : et hic ubi addidit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; continuo divinum quaesivit auxilium, ne in corde eius Dei eloquia sine fructu absconderentur, nisi opera iustitiae sequerentur. Cum enim hoc dixisset, adiunxit: Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. Doce dixit, quomodo eas discunt qui faciunt; non quomodo hi qui ut habeant quod loquantur, tantummodo meminerunt. Nam utique iam dixerat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi: Quid ergo adhuc ea quaerit discere, quae abscondita iam custodit in corde? quod utique non fecisset, nisi ea didicisset. Utquid ergo addit et dicit: Doce me iustificationes tuas, nisi quia eas vult faciendo discere, non loquendo vel memoria retinendo? Quoniam ergo, sicut in alio psalmo legitur: Benedictionem dabit qui legem dedit ; ideo: Benedictus es, Domine; doce me, inquit, iustificationes tuas. Quia enim in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, legem dedisti; da etiam benedictionem gratiae, ut faciendo discam quod intimando iussisti. Haec satis sint, ut vestrae mentes sine fastidio nutriantur: alium sermonem desiderant quae sequuntur.





Aug. in Psalmos enar. 118