Aug. in Psalmos enar. 11818
11818
(Ps 118,73)
Manus Dei sunt potestas Dei.
1. (v 73.] Quando Deus hominem fecit ex pulvere, et animavit flatu, non ibi commemoratum est quod manibus fecerit. Cur itaque quibusdam visum fuerit verbo Deum fecisse caetera, hominem vero velut aliquid praecipuum fecisse manibus suis, non video: nisi forte quia ex pulvere formatum legitur hominis corpus ; non potuisse fieri nisi manibus arbitrantur; nec attendunt quod in Evangelio de Verbo Dei scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, non posse constare, si non per Verbum factum est etiam corpus humanum. Sed adhibent testimonium de hoc psalmo, et dicunt: Ecce ubi apertissime clamat homo: Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me. Quasi non aperte etiam dictum sit: Videbo coelos, opera 3 4
digitorum tuorum ; nec minus aperte: Et opera manuum tuarum sunt coeli ; multoque apertius: Et aridam terram manus eius finxerunt. Manus ergo Dei sunt potestas Dei. Aut si pluralis numerus eos movet, quia non dictum est, manus tua, sed, manus tuae; accipiant manus Dei, virtutem et sapientiam Dei, quod utrumque unus dictus est Christus : qui etiam intellegitur brachium Domini, ubi legitur: Et brachium Domini cui revelatum est? Aut accipiant manus Dei, Filium et Spiritum sanctum; quia et Spiritus sanctus cooperator est Patris et Filii: unde ait Apostolus: Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus. Propterea quippe dixit: Unus atque idem: ne tot spiritus quot opera putarentur, non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Liberum est igitur quomodo intellegantur manus Dei: dum tamen nec ea quae facit manibus, Verbo facere negetur; nec ea quae facit Verbo, manibus facere non putetur; nec propter manus forma corporis, aut alia manus sinistra, alia dextra, nec propter Verbum sonus oris, vel motus animi transitorius operanti Deo inesse credatur.
Animam nostram et corpus a Deo condita profitemur.
2. Nec defuerunt qui duo ista verba, fecerunt me, et finxerunt me, sic distinguerent, ut animam Deum fecisse, corpus autem finxisse dicerent; quia de anima dixit Deus: Omnem 9 10
flatum ego feci ; de corpore autem legitur: Et finxit Deus hominem pulverem de terra : tamquam fiat quidem omne quod fingitur, non tamen fingatur omne quod fit. Et ideo animam factam potius dicunt esse quam fictam, quia non est corpus, sed spiritus; quasi non scriptum sit: Qui finxit spiritum hominis in ipso. Verumtamen quando utrumque hoc verbum de homine in loco uno ponitur, et utrumque hominis, id est, et anima et corpus divinitus conditum non negatur; non ineleganter distribuuntur singulis singula, ut anima facta, corpus autem fictum intellegatur, sive formatum, sive plasmatum. Nam quidam interpretes noluerunt dicere, finxerunt me; sed, plasmaverunt me: magis diligentes minus latine declinare de graeco, quam dicere finxerunt, quod aliquando etiam de simulatione dici solet.
Fides quaerens intellectum.
3. Sed utrum hoc secundum Adam dictum est, ex quo cum sint omnes homines propagati, quis hominum, quando ille factus est, etiam se factum non potest dicere originis seminisque ratione? An etiam secundum hoc recte dici potuit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me, quoniam unusquisque non sine opere Dei etiam de parentibus fit, ipso creante, illis generantibus? Quoniam si operatoria Dei potentia rebus subtrahatur, intereunt; nec aliquid omnino sive de mundi elementis, sive de genitoribus, sive de seminibus nascitur, si ea non operetur Deus. Propter quod ait prophetae Ieremiae: Priusquam te formarem in utero, novi te. Sed numquid sine intellectu fecit hominem Deus, sive primum, sive unumquemque nascentium, et nunc dicat ei: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum? Nonne ipsi naturae humanae intellectus est inditus, ut eo discernatur a pecore? An sic est deformata peccando, ut etiam hoc in ea reformandum sit? Propter quod et Apostolus omnibus ad regenerationem pertinentibus dicit: Renovamini spiritu mentis vestrae : et utique intellectus in mente est. Hinc rursus ait: Reformamini in novitate sensus vestri : de his autem qui huius regenerationis consortes non erant: Hoc inquit, dico et testificor in Domino, ut non iam ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellegentia, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum. Propter hos igitur interiores oculos, quorum caecitas est non intellegere, ut aperiantur, et magis magisque serenentur, fide corda mundantur. Quamvis enim, nisi aliquid intellegat, nemo possit credere in Deum; tamen ipsa fide qua credit, sanatur, ut intellegat ampliora. Alia sunt enim quae nisi intellegamus, non credimus; et alia sunt quae nisi credamus, non intellegimus. Nam cum fides sit ex auditu, auditus autem per verbum Christi ; quomodo credit praedicanti fidem, qui, ut alia taceam, linguam ipsam quam loquitur non intellegit? Sed nisi essent rursus aliqua quae intellegere non possumus, nisi ante credamus, propheta non diceret: Nisi credideritis, non intellegetis. Proficit ergo noster intellectus ad intellegenda quae credat, et fides proficit ad credenda quae intellegat; et eadem ipsa ut magis magisque intellegantur, in ipso intellectu proficit mens. Sed hoc non fit propriis tamquam naturalibus viribus, sed Deo adiuvante atque donante; sicut medicina fit, non natura, ut vitiatus oculus vim cernendi recipiat. Qui ergo dicit Deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, non omnimodo expers eius est, velut pecus; nec ita, quamvis homo, ut in eorum numero deputandus sit, qui ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellegentia, alienati a via Dei. Nam si talis esset, nec hoc diceret. Non autem parvi est intellectus, nosse a quo poscendus sit intellectus. Et cogitandum est quanto sint altius intellegenda divina mandata; quando ad ea discenda sibi adhuc dari intellectum petit, qui iam sic intellegit, et qui eloquia Dei se custodisse ante iam dixit.
Deus vel per seipsum vel ministerio Angelorum pias mentes illuminat.
4. Quod autem interpretati sunt nostri: Da mihi intellectum; brevius dixit graecus,
: quia uno verbo complexus est: Da mihi intellectum, quod est, quod latine uno verbo dici non potest: tamquam si non posset latine dici, sana me; et diceretur, da mihi sanitatem, sicut hic dictum est: Da mihi intellectum; aut, sanum me fac, sicut etiam hic dici potest, intellegentem me fac. Quod quidem potuit et angelus facere; nam dixit Danieli: Veni intellectum dare tibi : et hoc verbum est in graeco, quod etiam hic est,
; tamquam si diceret latinus, sanitatem dare tibi, quod graecus dixisset, sanare te. Non enim circumloqueretur latinus interpres dicendo, intellectum dare tibi: si quemadmodum dici potest a sanitate, sanare te; ita dici posset ab intellectu, intellectuare te. Sed si potest hoc et angelus facere, quid est quod iste hoc a Deo sibi poscit ut fiat? An quia Deus angelo iusserat ut faceret? Ita vero: nam Christus intellegitur hoc iussisse angelo ut faceret, eo loco ubi ait Propheta: Et factum est, cum viderem ego Daniel visum, et quaerebam intellectum, et ecce stetit in conspectu meo ut visus viri, et audivi vocem viri inter Ubal, et vocavit, et dixit: Fac intellegere illum visionem : et ibi in graeco verbum hoc est quod et hic, id est. Deus itaque per seipsum, quia lux est, illuminat pias mentes, ut ea quae divina dicuntur vel ostenduntur, intellegant. Sed si ad hoc ministro utitur angelo, potest quidem aliquid agere angelus in mente hominis, ut capiat lucem Dei, et per hanc intellegat: sed ita dicitur intellectum dare homini, et quasi, ut ita dicam, intellectuare hominem, quemadmodum quisquam dicitur lucem dare domui, vel illuminare domum, cui fenestram facit; cum eam non sua luce penetret et illustret, sed tantummodo aditum quo penetretur atque illustretur, aperiat. Sed nec sol qui per fenestram illustrat domum, ipse creavit eamdem domum, aut hominem qui fenestram fecit in domo, aut ipse illi iussit ut faceret, aut adiuvit ipse facientem, aut aliquid egit ut aperiretur qua suum lumen infunderet: Deus autem et hominis mentem rationalem atque intellectualem fecit, qua posset capere lumen eius; et angelum talem fecit, qui operari posset aliquid unde ad capiendum lumen Dei mens adiuvaretur humana; et eamdem sic adiuvat mentem, ut angelicam recipiat operationem; et eam sic illuminat de seipso, ut non solum illa quae a veritate monstrantur, sed ipsam quoque proficiendo perspiciat veritatem. Sed quoniam res quidem necessarias, quantum existimo, tamen prolixa disputatione tractavimus, dilatis sequentibus psalmi huius versibus, sermonem istum isto fine claudamus.
11819
(Ps 118,73-80)
1. (v 73.] Dominus Iesus in hoc psalmo per Prophetam, tamquam sibi, petivit intellectum dari a Deo corpori suo quod est Ecclesia, ad Dei mandata discenda. Cum ipso enim vita corporis eius, hoc est populi eius, abscondita est in Deo, et ipse in eodem corpore suo indigentiam patitur, et poscit quod membris suis est necessarium. Manus tuae, inquit, fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Quia tu, inquit, formasti, tu reforma; ut fiat in corpore Christi, quod ait Apostolus: Reformamini in novitate sensus vestri.
Quae Deus promisit sperat Ecclesia, Christi corpus.
2. (v 74.] Qui timent te, inquit, videbunt me, et iucundabuntur; vel, sicut habent alii codices, laetabuntur, quoniam in verba tua speravi: id est, in ea quae promisisti, ut sint promissionis filii, semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes. Qui sunt autem qui timent Deum, et quem videbunt et laetabuntur, quoniam in verba Dei speravit? Si corpus Christi est, id est Ecclesia, cuius est vox ista per Christum, vel in ipsa et de ipsa, tamquam de seipso ista vox Christi est; numquid non ipsi sunt in eis qui timent Deum? Quis est ergo ille quem vident, et iucundantur? An populus ipse se videt, et iucundatur, et sic dictum est: Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi; vel sicut alii diligentius expresserunt, supersperavi: tamquam diceret: Qui timent te, videbunt Ecclesiam tuam, et iucundabuntur, quia in verba tua supersperavi; cum ipsi sint Ecclesia, qui vident Ecclesiam et iucundantur? Sed cur non dixit, qui timent te, vident me, et iucundantur: sed timent te, verbum praesentis temporis posuit; videbunt autem et iucundabuntur, futuri temporis verba sunt? An quia in praesenti tempore timor est, quamdiu tentatio est vita humana super terram ; iucunditas autem quam voluit hic intellegi, tunc erit quando iusti fulgebunt in regno Patris sui sicut sol ? Hinc enim etiam illud in alio psalmo legitur: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! Nunc ergo quamdiu timent, nondum vident; sed videbunt, et iucundabuntur: quia et illic sequitur: Perfecisti autem sperantibus in te; et hic, quia in verba tua speravi, vel, supersperavi: ut in verbo ita composito et cura interpretis diligentioris expresso, etiam illud intellegamus, quod potens est Deus facere supra quam petimus et intellegimus ; ut quia supra quam petimus et intellegimus sunt parum sit ea sperare, sed debeamus supersperare.
Misericordiam et veritatem largitur Deus, qui miseros solatur.
3. (vv 75.76.] Quia ergo adhuc timet Ecclesia quae in hac vita est, et nondum se videt in eo regno ubi erit eius secura iucunditas, sed inter periculosas tentationes in hoc mundo laborat, ubi audit: Qui se putat stare, videat ne cadat ; considerans huius mortalitatis miseriam, in qua iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, sic in omnibus pertenditur usque in diem sepulturae in matrem omnium, ut propter carnem concupiscentem adversus spiritum, etiam regenerati gemere sub eius gravitate cogantur:
hoc ergo considerans: Cognovi, inquit, Domine, quia iustitia iudicia tua, et veritate humilasti me. Fiat misericordia tua, et consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo. Misericordia et veritas ita divino eloquio commendantur, ut cum in multis inveniantur locis, maxime in Psalmis, quodam etiam loco legatur: Universae viae Domini misericordia et veritas. Et hic quidem primo veritatem posuit, qua humiliati sumus in mortem, iudicante illo cuius iudicia iustitia est: deinde misericordiam, qua instauramur ad vitam, promittente illo cuius beneficium gratia est. Ideo ait, secundum eloquium tuum servo tuo: id est, secundum quod promisisti servo tuo. Sive ergo regeneratio qua hic in Dei Filios adoptamur, sive fides et spes et caritas quae tria aedificantur in nobis, quamvis de misericordia Dei veniant; tamen in hac aerumnosa et procellosa vita solatia sunt miserorum, non gaudia beatorum: ideo dictum est:
Fiat misericordia tua, ut consoletur me.
Ad beatam vitam bene vivendo pervenitur.
4. (v 77.] Sed quia post haec et per haec etiam illa ventura sunt; ideo sequitur: Veniant mihi miserationes tuae, et vivam. Tunc enim vere vivam, quando nihil potero timere, ne moriar. Ipsa enim et sine ullo additamento dicitur vita, nec intellegitur nisi aeterna et beata, tamquam sola dicenda sit vita, in cuius comparatione ista quam ducimus, mors potius sit appellanda quam vita: quale illud est in Evangelio: Si vis venire ad vitam, serva mandata. Numquid addidit, aeternam, vel, beatam? Item de resurrectione carnis cum loqueretur: Qui bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae : neque hic ait, aeternae, seu, beatae. Sic et hic: Veniant, inquit, mihi miserationes tuae, et vivam: neque hic ait, in aeternum vivam, vel, beatae vivam; quasi aliud non sit vivere, quam sine ullo fine et sine ulla miseria vivere. Sed hoc quo merito? Quia lex, inquit, tua meditatio mea est. Haec meditatio nisi esset in fide, quae per dilectionem operatur, nunquam propter eam posset ad illam vitam quispiam pervenire. Hoc dicendum putavi, ne quisquam, cum totam legem memoriae mandaverit, eamque creberrima recordatione cantaverit, non tacens quod praecipit, nec tamen vivens ut praecipit, arbitretur se fecisse quod legit: Quia lex tua meditatio mea est; et hinc se adepturum existimet, quod verbis superioribus propter hoc meritum postulavit, ubi dictum est: Veniant super me miserationes tuae, et vivam. Haec meditatio amantis est cogitatio, et tantum amantis, ut caritas non frigescat huius meditationis suae, quantalibet abundantia constipetur iniquitatis alienae.
5. (v 78.] Denique sequitur, et dicit: Confundantur superbi, quoniam iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis. Ecce quod ait, meditatio legis Dei, vel potius meditatio lex Dei.
Christus mortalitatis nostrae particeps, nos divinitatis ipsius.
6. (v 79.] Convertantur, inquit, ad me qui timent te, et qui cognoscunt testimonia tua. In nonnullis codicibus invenimus et graecis et latinis: Convertantur mihi; quod tantumdem valere existimo, quantum si dicatur, ad me. Sed quis est iste qui hoc dicit? Non enim quisquam hominum hoc dicere audebit, aut si dicat, audiendus est. Nimirum ergo ille est qui etiam superius interposuit proprietatem vocis suae, dicens: Particeps ego sum omnium timentium te. Quia factus est particeps mortalitatis nostrae, ut et nos participes divinitatis ipsius fieremus; nos unius participes ad vitam, ad mortem vero particeps ille multorum. Ipse est enim ad quem convertuntur timentes Deum, et qui cognoscunt Dei testimonia, de illo per Prophetas tanto ante praedicta, in eius praesentia per miracula paulo ante monstrata.
Audacia de libero arbitrio contra gratiam confidentis, stulta.
7. (v 80.] Fiat, inquit, cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. Redit ad vocem corporis sui, sancti scilicet populi sui, et iam immaculatum fieri cor suum precatur, hoc est cor membrorum suorum; in iustificationibus Dei, non in viribus eorum: poposcit enim hoc, non praesumpsit. Quod autem addidit: Ut non confundar; tale aliquid et in primis huius psalmi versibus invenitur, ubi dixit: Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas: tunc non confundar, cum inspicio in omnia mandata tua. Quod ibi, quia dixit: Utinam, uno verbo significavit optantis; hoc isto loco apertioribus verbis expressit orantis, dicendo: Fiat cor meum immaculatum: ut nec in illa, nec in ista sententia, quae utraque una est, inveniatur audacia de libero arbitrio contra gratiam confidentis. Quod autem ait ibi: Tunc non confundar; hoc ait hic: Ut non confundar. Fit ergo cor immaculatum membrorum et corporis Christi, gratia Dei per ipsum corporis caput, hoc est per Iesum Christum Dominum nostrum, per regenerationis lavacrum, ubi abolita sunt omnia praeterita peccata nostra; per spiritus adiutorium, per quod concupiscimus adversus carnem, ne vincamur in pugna nostra; per dominicae orationis effectum, in qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra. Ita donata nobis regeneratione, adiuta conflictione, fusa precatione, fit cor nostrum immaculatum, ut non confundamur: quia et hoc ad iustificationes Dei pertinet, quando inter eius alia praecepta praecipitur: Dimitte, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis.
11820
(Ps 118,81-88)
Desiderium Sanctorum, Dei promissa exspectantium, numquam quiescit.
1. (v 81.] Adiuvante Domino, istam magni huius psalmi partem considerandam exponendamque suscepimus, ubi dicit: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi. Non omnis defectus vel culpae putandus est esse, vel poenae: est etiam defectus laudabilis vel optabilis. Nam cum sint inter se duo ista contraria, proficere et deficere; usitatius profectus in bono accipitur, defectus in malo, quando non additur vel subintellegitur in quid proficiatur vel deficiatur: cum vero additur, potest et malum esse proficere, bonumque deficere. Aperte quippe dixit Apostolus: Profanas autem verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem : ait et de quibusdam: Proficient in peius. Ita et defectus a bono in malum malus est, a malo in bonum bonus est. Bono quippe defectu dictum est: Desiderat et deficit anima mea in atria Domini. Sic et hic non ait: Defecit a salutari tuo; sed: Defecit in salutare tuum, hoc est, ad salutare tuum, anima mea. Bonus est ergo iste defectus: indicat enim desiderium boni, nondum quidem adepti, sed avidissime ac vehementissime concupiti. Sed quis hoc dicit nisi genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ab origine generis humani usque ad huius saeculi finem, in eis qui suo quique tempore hic vixerunt, vivunt, victuri sunt, desiderans Christum? Teste sanctissimo sene Simeone, qui cum eum infantem accepisset in manus, dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum. Acceperat enim responsum divinum, non se gustaturum mortem, nisi vidisset Christum Domini. Quale autem desiderium fuit in isto sene, tale fuisse credendum est in omnibus superiorum temporum sanctis. Unde et ipse Dominus discipulis ait:
Multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt : ut ipsorum etiam vox hoc loco agnoscatur: Defecit in salutare tuum anima mea. Nec tunc ergo quievit hoc desiderium sanctorum, nec nunc quiescit in Christi corpore quod est Ecclesia, usque ad terminum saeculi, donec veniat Desideratus cunctis gentibus, sicut promittitur per Prophetam. Propter quod dicit Apostolus: Superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem eius. Hoc itaque desiderium de quo nunc agimus, de dilectione consurgit manifestationis eius; de qua item dicit: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria. Prima ergo tempora Ecclesiae ante Virginis partum, sanctos habuerunt qui desiderarent incarnationis eius adventum: ista vero tempora ex quo ascendit in coelum, sanctos habent qui desiderent eius manifestationem ad vivos et mortuos iudicandos. Neque hoc Ecclesiae desiderium ab initio usque in finem saeculi requievit aliquantum, nisi quamdiu hic cum discipulis in carne versatus est, ut totius corporis Christi in hac vita gementis vox convenienter intellegatur: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi: hoc est in promissum; quae spes facit ut per patientiam exspectetur quod a credentibus non videtur. Etiam hic graecus illud verbum habet, quod quidam nostri interpretes supersperavi transferre maluerunt; quia procul dubio plus futurum est, quam dici potest.
Deus in mensura et numero et pondere cuncta disponit.
2. (v 82.] Defecerunt, inquit, oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? Ecce rursus in oculis, sed utique interioribus, laudabilis et felix ille defectus, non veniens ex infirmitate animi, sed ex fortitudine desiderii in promissum Dei: hoc enim ait, in eloquium tuum. Quomodo autem tales oculi dicunt: Quando consolaberis me? nisi cum tali intentione et exspectatione oratur et gemitur? Lingua enim loqui, non oculi solent: sed oculorum quodammodo vox est desiderium orationis. Verum in eo quod ait: Quando consolaberis me? tamquam moras se perpeti ostendit. Unde est etiam illud: Et tu, Domine, quousque? Quod aut ideo fit ut dulcior veniat dilata iucunditas, aut iste sensus est desiderantium, cum spatium temporis, etiam quod subvenienti breve est, longum est amanti. Novit autem Dominus quid quando faciat, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit.
3. (v 83.] Ardentibus autem spiritalibus desideriis, carnalia desideria sine dubitatione frigescunt: propter hoc sequitur: Quoniam factus sum tamquam uter in pruina; iustificationes tuas non sum oblitus. Nimirum enim per utrem carnem mortis huius, per pruinam vero coeleste beneficium vult intellegi, quo carnis concupiscentiae velut frigore cohibente torpescunt; et fit hinc ut iustificationes Dei de memoria non labantur, dum non cogitatur aliunde; quoniam fit quod ait Apostolus: Carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis. Ideo cum dixisset: Quoniam factus sum tamquam uter in pruina; subiecit: Iustificationes tuas non sum oblitus: hoc est, ideo non sum oblitus, quoniam talis factus sum. Fervor enim cupiditatis obtorpuit, ut ferveret memoria caritatis.
Dei Ecclesia usque ad saeculi finem in terra futura.
4. (v 84.] Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me iudicium? In Apocalypsi est ista vox martyrum, et eis imperatur patientia donec fratrum eorum numerus impleatur. De diebus ergo suis interrogat corpus Christi, qui futuri sunt in hoc saeculo. Et ne quisquam putaret ante hic Ecclesiam non futuram, quam finis saeculi venerit, et aliquid temporis futurum in hoc saeculo, quo Ecclesia iam non sit in terris; propterea cum quaesisset de diebus suis, adiunxit etiam de iudicio, profecto demonstrans usque ad iudicium, in quo de persecutoribus eius est futura vindicta, ipsam quoque in terris futuram. Si autem quemquam movet cur quaerat quod cum discipuli quaererent, Magister respondit: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate ; cur non credamus isto loco psalmi huius esse prophetatum hoc ipsum illos fuisse quaesituros, et Ecclesiae vocem, quae hic tanto ante praedicta est, illorum interrogatione completam?
Veritatis hostes et minantes et blandientes timendi.
Domine: eas sic transferre voluerunt interpretes nostri, quas Graeci vocant, quod usque adeo uno verbo nequaquam dici latine potest, ut aliqui, delectationes, aliqui, fabulationes eas dicerent; ut non immerito accipiatur esse quidem illas exercitationes, sed in sermone cum quadam delectatione. Has vero habent in diversis sectis ac professionibus, et litterae saeculares, et Iudaeorum quae Deuterosis nuncupatur, continens praeter divinarum canonem Scripturarum millia fabularum; habet eas et haereticorum vana atque errabunda loquacitas. Hos omnes iniquos intellegi voluit, a quibus sibi narratas dicit est exercitationes delectabiles verbis: Sed non, inquit, sicut lex tua, Domine; quia me in ea veritas, non verba delectant.
6. (v 86.] Denique adiungit: Omnia mandata tua veritas: iniuste persecuti sunt me, adiuva me. Et pendet totus de superioribus sensus: Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me iudicium? Ut enim persequantur me, narraverunt mihi sermonum suorum delectationes: sed eis praeposui legem tuam, quae ideo plus me delectavit, quia omnia mandata tua veritas; non sicut illorum abundat sermonibus vanitas. Ac per hoc iniuste persecuti sunt me, quia non in me persecuti sunt nisi veritatem. Ergo adiuva me, ut certem pro veritate usque ad mortem; quia et hoc tuum mandatum est, et ideo et hoc veritas est.
7. (v 87.] Hoc cum faceret Ecclesia, passa est quod adiunxit: Paulo minus consummaverunt me in terra: multa scilicet strage martyrum facta, dum confitentur et praedicant veritatem. Sed quia non frustra dictum est: Adiuva me; Ego autem, inquit, non dereliqui mandata tua.
Martyrum patientia admirabilis.
8. (v 88.] Atque ut posset perseverare usque in finem: Secundum misericordiam, inquit, tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui: quae graecus habet: Martyria. Quod tacendum non fuit, propter dulcissimum martyrum nomen, qui procul dubio quando tanta persequentium crudelitas saeviebat, ut Ecclesia paulo minus consummaretur in terra, nullo modo Dei martyria custodirent, nisi fieret eis quod hic oratum est: Secundum misericordiam tuam vivifica me. Vivificati sunt enim, ne amando vitam, negarent vitam, et negando vitam, amitterent vitam: ac sic qui pro vita veritatem deserere noluerunt, moriendo pro veritate vixerunt.
11821
(Ps 118,89-96)
1. (v 89.] Homo qui loquitur in isto psalmo, tamquam taederet eum mutabilitatis hominum, unde vita ista tentationibus plena est, inter tribulationes suas, propter quas supra dixerat: Iniqui persecuti sunt me, et: Paulo minus consummaverunt me in terra ; inflammatus desiderio coelestis Ierusalem; in superna suspexit, et dixit: In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo: hoc est, in Angelis tuis custodientibus aeternam sine desertione militiam.
Fundamentum autem Christus est (1 Cor 3, 11).
2. (v 90.] Sequens autem versus post coelum, pertinet consequenter ad terram. Unus enim versus est eorum octo qui ad istam litteram pertinent. Singulis quippe litteris hebraeis subduntur octoni, donec psalmi huius prolixitas terminetur. In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. Post coelum ergo terram contuitu fidelis mentis aspiciens, invenit in ea generationes quae in coelo non sunt, et ait: In generationem et generationem veritas tua: sive omnes generationes ista repetitione significans, a quibus nunquam defuit veritas Dei in sanctis eius, modo paucioribus, modo pluribus, ut se temporum varietas habuit vel habebit; sive duas quasdam generationes intellegi volens, unam scilicet ad Legem et Prophetas, alteram vero ad Evangelium pertinentem. Cur autem nunquam etiam istis generationibus veritas desit, velut aperiens causam; Fundasti, inquit, terram et permanet: eos qui in terra sunt, terram nuncupans. Fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Neque enim et illius generationis ad Legem Prophetasque pertinentis fundamentum non erat Christus, testimonium habens a Lege et Prophetis. Aut vero Moyses et Prophetae filii deputandi sunt in servitutem generantis ancillae fuisse, non liberae, quae est mater nostra ; cui: Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus ? Ipse est enim et apud Patrem altissimus, et propter nos in ista matre factus humillimus; quoniam qui Deus erat super eam, homo factus est in ea. Hoc itaque fundamento, Domine, fundasti terram, et permanet: quia in tali fundamento constabilita, non inclinabitur in saeculum saeculi ; in eis utique permanens quibus es vitam daturus aeternam. Quos autem ancilla peperit, ad vetus testamentum pertinentes, in cuius tamen figuris latebat novum, nihil aliud sapiendo quam promissa terrena, non permanent. Servus enim non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum.
3. (v 91.] Ordinatione tua permanet dies. Ista quippe omnia dies: et iste est dies quem fecit 8 9
Dominus, exsultemus et iucundemur in eo ; et sicut in die honeste ambulemus. Quoniam omnia serviunt tibi. Omnia scilicet de quibus loquebatur; omnia quae pertinent ad hunc diem, serviunt tibi. Impii quippe de quibus dicitur: Nocti similavi matrem vestram, non serviunt tibi.
4. (v 92.] Deinde respexit unde liberetur haec terra, ut fundata permaneat; atque subiecit: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. Ista lex fidei est; non inanis fidei, sed quae per dilectionem operatur. Per hanc impetratur gratia, quae fortes facit in tribulatione temporali, ne pereant in humilitate mortali.
5. (v 93.] In aeternum, inquit, non obliviscar iustificationum tuarum, quoniam in ipsis vivificasti me. Ecce unde factum est ut non periret in humilitate sua. Nam Deo non vivificante, quid est homo, qui se occidere potuit, vivificare autem non potest?
Malo suo voluit homo esse suus.
6. (v 94.] Subicit deinde ac dicit: Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam iustificationes tuas exquisivi. Non transeunter intellegendum est quod dictum est: Tuus sum ego. Quid enim non est eius? An forte quia in coelis esse dicitur Deus, ideo putandum est aliquid non esse eius in terra; cum clamet alius psalmus: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae et omnes qui habitant in eo ? Quid est ergo quod iste ita se quodammodo familiarius Deo commendandum putavit, ut diceret: Tuus sum ego, salvum me fac; nisi intellegi volens quod malo suo suus esse voluerit, quod est inobedientiae primum et maximum malum? Et tamquam dicens: Meus esse volui, et perditum me feci: Tuus sum, inquit, salvum me fac, quia iustificationes tuas exquisivi; non voluntates meas, quibus fui meus, sed iustificationes tuas, ut essem iam tuus.
7. (v 95.] Me, inquit, exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia autem tua intellexi. Quid est, exspectaverunt, ut perderent? an velut insidiis obsederunt viam, exspectantes ut quando transiret, occiderent? Numquid ergo morte corporis perire metuebat? Absit. Et quid est, me exspectaverunt, nisi ut eis ad malum consentiret? Tunc enim perderent. Unde autem non perierit dixit: Testimonia tua intellexi. Sed familiarius hic Ecclesiae auribus graecum verbum sonat: Martyria tua intellexi. Quia scilicet me sibi non consentientem etiamsi occiderent, tua martyria confitens non perirem: sed illi qui ut perderent, exspectabant quando consentirem, torquebant etiam cum confiterer. Nec tamen quod intellexerat relinquebat intuens et videns utique sine fine finem, si perseveraret usque in finem.
Dilatato per caritatem corde in via angusta ambulemus.
8. (v 96.] Denique secutus adiunxit: Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum valde. Intraverat quippe in sanctuarium Dei, et intellexerat in novissima. Omnis autem consummatio mihi videtur hoc loco intellegenda, usque ad mortem pro veritate certare, et pro vero ac summo bono mala omnia tolerare: cuius consummationis finis est excellere in regno Christi, quod non habet finem; et habere ibi sine morte, sine dolore, et cum magno honore vitam, morte huius vitae ac doloribus et opprobriis acquisitam. Quod autem addidit: Latum mandatum tuum valde; non intellego nisi caritatem. Quid enim profuisset quacumque morte imminente, et inter quantacumque tormenta illa martyria confiteri, si caritas in confitente non esset? Audiamus Apostolum: Etsi tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. In hac diffusione latitudo est, in qua sine angustiis via quoque ambulatur angusta, donante illo cui dictum est: Dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata vestigia mea. Latum est ergo mandatum caritatis, mandatum illud geminum, quo iubetur Deus et proximus diligi.
Quid autem latius, quam ut ubi pendeat tota Lex et omnes Prophetae ?
Aug. in Psalmos enar. 11818