Aug. in Psalmos enar. 11822

IN EUMDEM PSALMUM 118,97-104 Sermo 22


11822
(
Ps 118,97-104)



Caritate concupiscentia vincitur et Dei mandata servantur.

1. (v 97.] Saepe admonuimus laudabilem latitudinem, in qua nullas, cum mandata Dei facimus, patiamur angustias, intellegendam esse caritatem. Propter quod etiam in magno isto psalmo cum superius dixisset: Latum mandatum tuum valde; in hoc sequenti versu ostendit unde sit latum, dicens: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Dilectio est igitur latitudo mandati. Unde quippe fieri potest ut diligatur quod Deus iubet diligi, et ipsa iussio non diligatur? Ipsa est enim lex. Tota, inquit, die meditatio mea est. Ecce quomodo eam dilexi, ut tota die meditatio mea esset: vel potius, sicut graecus habet, totam diem, ubi magis continuatio meditantis exprimitur. Id autem intellegitur per omne tempus, quod est semper. Tali expugnatur dilectione cupiditas, quae saepe faciendis legis iussionibus contradicit, concupiscente adversus spiritum carne: adversus quam spiritus concupiscens, ita debet diligere legem Dei, ut totam diem meditatio eius sit. Dicit autem Apostolus: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei. Haec est fides quae per dilectionem operatur ; quoniam quaerendo, petendo, pulsando, impetrat 4 5

Spiritum bonum, per quem dilectio ipsa diffunditur in cordibus nostris. Hoc enim Spiritu Dei quicumque aguntur, hi filii sunt Dei : qui recipiuntur ut recumbant cum Abraham, Isaac 7 8

et Iacob in regno coelorum ; expulso servo, qui non manet in domo in aeternum ; id est Israel secundum carnem, cui dictum est: Cum videritis Abraham, Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi. Gentes autem, sicut ait Vas electionis, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam; iustitiam autem quae ex fide est: Israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus, offenderunt in lapidem offensionis. Ita facti sunt inimici huius qui hic in prophetia loquitur.

Dei mandata sapere non valent nisi qui Spiritu sapientiae imbuuntur.

2. (v 98.] Ac deinde coniungit: Super inimicos meos sapere fecisti me mandatum tuum, quoniam in aeternum mihi est. Illi namque zelum quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam quaerentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Iste vero qui super istos inimicos suos sapit mandatum Dei, inveniri vult cum Apostolo non habens iustitiam suam, quae ex lege est, sed iustitiam per fidem Christi, quae est ex Deo : non quia lex quam legunt inimici eius, non est ex Deo; sed quia eam non sapiunt, sicut iste qui super inimicos suos eam sapit, cohaerendo lapidi in quem illi offenderunt. Finis enim legis Christus, ad iustitiam omni credenti, ut iustificentur gratis per gratiam ipsius : non sicut illi qui viribus suis se legem facere existimant, et ideo ex lege quidem Dei, sed suam iustitiam constituere quaerunt; sed quomodo filius promissionis,

qui esuriens et sitiens eam, petendo, quaerendo, pulsando quodammodo a Patre mendicat, ut adoptatus per Unigenitum accipiat. Sic autem mandatum Dei quando sapuisset, nisi eum ipse sic sapere fecisset cui dicit: Super inimicos meos supere fecisti me mandatum tuum? Inimici quippe eius illi, velut ex Agar, in servitutem generati, ex eodem mandato temporalia praemia quaesierunt; et ideo non fuit illis in aeternum, sicut est huic. Melius quippe intellexerunt qui interpretati sunt in aeternum, quam qui in saeculum, tamquam finito isto saeculo nullum iam legis posset esse mandatum. Ita vero nullum erit, sed in tabulis visibilibus librisque conscriptum: in tabulis vero cordis, dilectio Dei et proximi manebit in aeternum; in quo mandato geminato tota Lex pendet et Prophetae : eritque praemium custoditi mandati huius ipse mandator, et praemium dilectionis ipse dilectus, quando erit Deus omnia in omnibus.

Omnes sapientia et scientiae thesauri in Christo absconditi.

3. (v 99.] Sed quid est hoc quod sequitur: Super omnes docentes me intellexi? Quis est iste qui super omnes docentes se intellexit? quis est, inquam, qui super omnes Prophetas, qui non solum loquendo eos qui secum vixerunt, verum etiam scribendo posteros tam excellenti auctoritate docuerunt, audet se intellegendo praeponere? Salomoni quidem tanta est donata sapientia, ut etiam his omnibus qui fuerunt ante illum, videatur esse praelatus : sed non est credendum ipsum hic a patre suo David potuisse prophetari; maxime quia dici non posset ex persona Salomonis quod hic dicitur: Ab omni via maligna prohibui pedes meos. Porro si, quod est acceptabilius, Christum praenuntiat iste propheta, nunc a capite quod est ipse Salvator, nunc ab eius corpore quod est Ecclesia, verba prophetica digerens, et tamquam unum loquentem faciens, propter magnum illud sacramentum, ubi dictum est: Erunt duo in carne una ; agnosco eum plane qui super omnes docentes se intellexit, quando cum esset annorum duodecim, remansit puer Iesus in Ierusalem, et a parentibus suis post triduum inventus est illic in templo sedens inter doctores, audiens illos et interrogans; ubi stupebant omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius. Nec immerito, qui per istam prophetiam tanto ante dixerat: Super omnes docentes me intellexi. Omnes enim utique homines vult intellegi, non Deum Patrem; de quo dicit ipse Filius: Sicut docuit me Pater, haec loquor. Quod difficillime ex persona Verbi intellegitur; nisi quis utcumque capere valeat id esse Filium a Patre doctum, quod genitum. Cui enim non est aliud esse, aliud doctum esse, sed quod illi est esse, hoc est doctum esse; profecto a quo ei est esse, ab illo simul ei est doctum esse. Ex persona vero hominis, ubi formam servi accepit, facilius intellegitur a Patre didicisse quae dixit: in qua forma servi constitutum, maxime puerum, potuerunt eum homines maioris aetatis docendum putare, sed ille quem Pater docuit, super omnes docentes se intellexit. Quia testimonia, inquit, tua meditatio mea est. Ideo super omnes docentes se intellegebat, quia testimonia Dei meditabatur: quae melius quam illi de seipso noverat, qui dicebat: Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati: ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut vos salvi sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius: ego autem habeo testimonium maius Ioanne. Talia testimonia meditabatur, quando super omnes docentes se intellexit.

Membrorum sapientia ex sapientia Capitis et Magistri profluit.

4. (v 100.] Illi autem doctores non absurde intelleguntur etiam ipsi esse seniores, de quibus continuo dicit: Super seniores intellexi. Quod ideo mihi eo modo repetitum videtur, ut nobis haec legentibus illa aetas eius veniret in mentem, quae nobis innotuit ex Evangelio, qua aetate puerili inter aetate maiores, hoc est, iunior inter seniores sedebat, et super omnes docentes se intellegebat. Solent enim iunior et senior ad invicem dici minor et maior, etsi neuter eorum senili accessit aut propinquavit aetati: quamquam si et expressum nomen seniorum in Evangelio velimus inquirere, supra quos intellexit, invenimus quando ei dixerunt Scribae et Pharisaei: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant. Ecce obiecta est ei transgressio traditionis seniorum. Sed qui super seniores intellexit, quid eis responderit, audiamus: Quare, inquit, et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? Deinde paulo post, ut non solum ipse qui est caput corporis, verum etiam corpus ipsum et membra eius super seniores illos intellegerent, quorum traditio de lavandis manibus ferebatur; convocatis ad se turbis dixit eis: Audite, et intellegite. Tamquam diceret: Super seniores illos et vos intellegite, ut etiam de vobis illa prophetia clareat esse praemissa: Super seniores intellexi nec solum capiti, verum etiam corpori, ac sic universo Christo aptata conveniat. Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem. Hoc seniores illi non intellegebant, qui de lavandis manibus sua velut magna mandata tradiderant. Ipsa quoque membra capitis huius super seniores intellegentis, nondum quod ab eo dictum est intellexerant. Denique post pauca respondens Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istum. Putabat adhuc esse parabolam, quod Dominus sine figuris fuerat elocutus. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur; quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem? Adhuc et vos sine intellectu estis, et super illos seniores non intellegitis? Sed plane iam nunc audito tali magistro, capite nostro, potest unusquisque nostrum dicere: Super seniores intellexi. Nam etiam corpori congruit quod secutus adiunxit: Quia mandata tua exquisivi. Mandata tua, non mandata hominum: mandata tua, non mandata seniorum, qui volentes esse legis doctores, non intellegunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant. Merito de mandatis Dei, quae sunt exquirenda, ut super seniores illos intellegantur, responsum est iis qui eorum auctoritatem veritati praeferebant, et dictum est: Cur et vos transgredimini mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis ?

5. (v 101.] Iam vero quod adiungitur, non capiti videtur convenire, sed corpori: Ab omni via maligna prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. Neque enim caput illud nostrum, ipse Salvator corporis, in aliquam malignam viam carnali cupiditate ferretur, ut ei necesse esset pedes suos inde prohibere, quasi illuc euntes motibus suis: quod nos facimus, quando ea quae ille non habuit, ne vias malignas teneant, desideria nostra prava cohibemus. Sic enim verba Dei possumus custodire, si post nostras malas concupiscentias non eamus, ut ad mala concupita perveniant; sed eas potius adversus carnem spiritu concupiscente frenemus, ne nos raptos atque subversos per malignas vias pertrahant.

Tu, Domine, mihi interior intimis meis.

6. (v 102.] A iudiciis, inquit, tuis non declinavi, quoniam tu legem posuisti mihi. Dixit quid timuerit, ut ab omni via maligna prohiberet pedes suos. Quid est enim: A iudiciis tuis non declinavi; nisi quod alio loco dicit: A iudiciis autem tuis timui? Perseveranter eis credidi, quia tu legem posuisti mihi. Tu interior intimis meis, tu intus in corde legem posuisti mihi spiritu tuo, tamquam digito tuo; ut eam non tamquam servus sine amore metuerem, sed casto timore ut filius diligerem, et dilectione casta timerem.

7. (v 103.] Et ideo vide quid sequitur: Quam dulcia faucibus meis verba tua! vel, quod de graeco est expressius, eloquia tua: super mel et favum ori meo. Haec est illa suavitas quam Dominus dat, ut terra nostra det fructum suum ; ut bonum vere bene, id est, non mali carnalis formidine, sed boni spiritalis delectatione faciamus. Nonnulli sane codices non habent; favum, sed plures habent. Melli est autem similis aperta doctrina sapientiae; favo vero, quae de abstrusioribus sacramentis, tamquam de cellis cereis, ore disserentis, velut mandentis, exprimitur: verum ori cordis, non carnis est dulcis.

Dulcedo sapientiae Deo obtemperantibus praebetur.

8. (v 104.] Sed quid est quod ait: A mandatis tuis intellexi? Aliud enim est: Mandata tua intellexi; aliud est: A mandatis tuis intellexi. Nescio quid ergo aliud se significat intellexisse a mandatis Dei: hoc est, quantum mihi videtur, faciendo mandata Dei pervenisse se dicit ad earum rerum intellegentiam, quas concupiverat scire. Propter quod scriptum est: Concupisti sapientiam; serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi : ne quisquam praeposterus, antequam habeat humilitatem obedientiae, velit ad altitudinem sapientiae pervenire, quam capere non potest, nisi ordine venerit. Audiat ergo: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper. Sic homo ad occultorum sapientiam pervenit per obedientiam mandatorum. Cum autem dixisset: Quae tibi praecepit Dominus, illa cogita; ideo addidit, semper, quia et custodienda est obedientia, ut percipiatur sapientia, et percepta sapientia non est deserenda obedientia. Spiritalium itaque membrorum Christi vox ista est: A mandatis tuis intellexi. Hoc enim recte dicit Christi corpus in eis, quibus mandata servantibus propter ipsam custodiam mandatorum praebetur uberior doctrina sapientiae: Propterea, inquit, odio habui omnem viam iniquitatis. Necesse est enim ut oderit omnem iniquitatem amor iustitiae: qui tanto maior est, quanto eum magis inflammat amplioris dulcedo sapientiae, quae praebetur ei qui obtemperat Deo, et a mandatis eius intellegit.




IN EUMDEM PSALMUM 118,105-112 Sermo 23

11823
(
Ps 118,105-112)



Creatura participatione sempiternae Veritatis illuminatur.

1. (v 105.] Scrutandos atque tractandos pro viribus quas Deus donat, nunc istos versus psalmi huius aggredimur, quorum primus est: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Quod est, lucerna; hoc repetitum est, lumen: quod, pedibus meis; hoc, semitis meis. Quid est ergo, verbum tuum? Numquidnam illud quod in principio erat Deus apud Deum, Verbum scilicet per quod facta sunt omnia ? Non est ita. Nam illud Verbum lumen est, sed lucerna non est. Lucerna quippe creatura est, non Creator, quae participatione incommutabilis lucis accenditur. Hoc erat Ioannes, de quo dicit Verbum Deus: Ille erat lucerna ardens et lucens. Sed lumen est et lucerna: et tamen in comparatione Verbi, de quo dictum est: Deus erat Verbum, non erat ille lumen; sed missus est, ut testimonium perhiberet de lumine. Erat enim lumen verum, non quod illuminatur, ut homo, sed quod illuminat omnem hominem. Nisi autem et lucerna lumen esset, non diceret Apostolis: Vos estis lumen mundi. Quo audito ne id se putarent esse, quod ille qui hoc dixerat; nam et de seipso quodam loco dixit: Ego sum lumen mundi : ait illis de illis: Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus ; ut scirent se tamquam lucernas de illo lumine quod immutabiliter lucet, accensas. Nulla quippe creatura, quamvis rationalis et intellectualis, a seipsa illuminatur, sed participatione sempiternae veritatis accenditur: etiamsi aliquando dies vocatur, non dies Dominus, sed quem fecit Dominus; et ideo audit: Accedite ad eum, et illuminamini. Propter quam participationem, in quantum homo est et ipse Mediator, lucerna in Apocalypsi nuncupatur. Sed singularis est ista susceptio: de nullo enim sanctorum dici divinitus potuit, aut dici ullo modo fas est; Verbum caro factum est, nisi de uno Mediatore Dei et hominum. Cum igitur lumen dicatur unigenitum Verbum aequale gignenti, lumen dicatur et homo ab illo Verbo illuminatus, qui dicitur et lucerna, sicut Ioannes, sicut Apostoli, nec ullus eorum homo sit Verbum, et illud Verbum a quo illuminati sunt lucerna non sit; quid est hoc verbum, quod ita lumen dicitur, ut lucerna sit (ait enim: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis), nisi verbum intellegamus quod factum est ad Prophetas, vel quod praedicatum est per Apostolos? Non verbum Christum, sed verbum Christi, de quo scriptum est: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. Nam et verbum propheticum lucernae comparans apostolus Petrus: Habemus, inquit, certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco. Quod itaque hic ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis, verbum est quod in Scripturis sanctis omnibus continetur.

2. (v 106.] Iuravi, inquit, et statui custodire iudicia iustitiae tuae: tamquam bene ambulans ad illam lucernam, et rectas semitas habens. Sequenti autem verbo illud quod antecedit expositum est. Quasi enim quaereremus quid esset: Iuravi; adiunxit, et statui. Hoc enim appellavit iuramentum quod statuit per sacramentum; quia ita debet esse mens fixa in custodiendis iudiciis iustitiae Dei, ut sit omnino pro iuratione quod statuit.

Fide custodiuntur iudicia iustitiae Dei.

3. (v 107.] Fide autem custodiuntur iudicia iustitiae Dei; cum sub Deo iusto iudice, nec recte factum infructuosum, nec peccatum creditur impunitum: sed pro hac fide quia multa et gravissima mala corpus pertulit Christi: Humilatus sum, inquit, usque valde. Non enim ait: Humiliavi me; ut humilitatem quae in praecepto est, intellegi sit necesse: sed ait: Humiliatus sum usque valde; maximam scilicet passus persecutionem, pro eo quod iuravit et statuit custodire iudicia iustitiae Dei. Et ne in tanta humiliatione fides ipsa deficeret, addidit: Domine, vivifica me secundum verbum tuum: hoc est secundum promissum tuum. Nam et verbum promissorum Dei lucerna est pedibus, et semitis lumen. Sic et superius, ut eum Deus vivificaret, oravit in humiliatione persecutionis, ubi ait: Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua: secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia, id est martyria oris tui. Ubi intellegitur, si ipse non vivificet donando patientiam, propter quod dictum est: In vestra patientia possidebitis animas vestras ; et de quo dictum est: Quoniam ab ipso est patientia mea : non corpus in persecutione mortificari, sed animam, non custodiendo martyria et iudicia iustitiae Dei.

4. (v 108.] Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: hoc est, placeant tibi; noli reprobare, sed approba. Bene autem intelleguntur oris voluntaria, sacrificia laudis, confessione caritatis, non timore necessitatis oblata: unde dictum est: Voluntarie sacrificabo tibi. Sed quid est quod adiungit: Et iudicia tua doce me? Nonne ipse in versibus superioribus dixerat: A iudiciis tuis non declinavi? Quomodo istud, si non ea noverat? Porro si noverat, quomodo hic dicit: Et iudicia tua doce me? An sicut illud est: Suavitatem fecisti cum servo tuo; et postea dicit: Suavitatem doce me? Quod ita exposuimus, ut intellegeremus verba proficientis, et addi sibi ad id quod acceperat postulantis.

Iustorum animae in manu Dei sunt.

5. (v 109.] Anima mea in manibus tuis semper. Nonnulli codices habent, in manibus meis:

sed plures, in tuis; et hoc quidem planum est. Iustorum enim animae in manu Dei sunt ; in cuius manu sunt et nos et sermones nostri. Et legis, inquit, tuae non sum oblitus: tamquam ad non obliviscendam Dei legem manibus ipsius adiuvetur eius memoria, ubi eius est anima. Anima vero mea in manibus meis, quomodo intellegatur, ignoro. Iusti quippe ista verba sunt, non iniusti; redeuntis ad Patrem, non discedentis a Patre. Nam potest videri iunior ille filius animam suam in manibus suis habere voluisse, quando dixit patri: Da mihi substantiam meam quae me contingit : sed ideo mortuus erat, ideo perierat. An forte ita dictum est: Anima mea in manibus meis, tamquam eam vivificandam offerret Deo? Unde alibi dicitur: Ad te levavi animam meam. Dixerat enim et hic superius: Vivifica me.

6. (v 110.] Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi. Unde hoc, nisi quia eius anima in manibus Dei, vel in suis vivificanda offertur Deo?

Magnum Dei manus, constantia in martyrio subeundo.

7. (v 111.] Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum. Nonnulli uno verbo volentes dicere quod uno verbo in graeco positum est: Haereditavi interpretati sunt. Quod etsi latinum esse posset, magis significaret cum qui dedit haereditatem, quam eum qui accepit; ut sic esset haereditavi, quomodo ditavi. Melius ergo duobus verbis insinuatur integer sensus; sive dicatur: Haereditate possedi; sive dicatur: Haereditate acquisivi: non haereditatem, sed haereditate. Si autem quaeritur, quid acquisierit haereditate; Testimonia, inquit, tua. Quid volens intellegi, nisi, ut testis Dei fieret, eiusque testimonia confiteretur; id est, ut martyr Dei fieret, atque eius martyria diceret, sicut martyres dicunt, a Patre sibi, cuius haeres est, esse collatum? Multi quippe voluerunt, neque potuerunt: nulli tamen potuerunt, nisi qui voluerunt; quia non potuissent, si Dei testimonia negare voluissent. Sed etiam ipsorum praeparata est voluntas a Domino. Ideo haec haereditate se acquisisse iste testatur, et hoc in aeternum; quia non est in eis gloria temporalis hominum vana quaerentium, sed aeterna gloria est brevi tempore patientium, et sine fine regnantium. Unde sequitur: Quoniam exsultatio cordis mei sunt: etsi afflictio corporis, exsultatio tamen cordis.

8. (v 112.] Deinde subiecit: Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem. Qui dicit: Inclinavi cor meum; ipse iam dixerat: Inclina cor meum in testimonia tua ; ut intellegamus simul hoc esse et divini muneris et propriae voluntatis. Sed numquid in aeternum facturi sumus iustificationes Dei? Opera illa quidem quae operamur circa proximorum necessitates, aeterna esse non possunt, sicut nec ipsae necessitates: sed si non diligendo ista faciamus, nulla est iustificatio; si autem diligendo, aeterna est ipsa dilectio, eique aeterna parata est retributio; propter quam retributionem dicit se inclinasse cor suum ad faciendas iustificationes Dei, ut in aeternum diligens, in aeternum mereatur habere quod diligit.




IN EUMDEM PSALMUM 118,113-118 Sermo 24

11824
(
Ps 118,113-118)



1. 1. (v 113.] Psalmi huius locus de quo in voluntate Dei disputaturi sumus, sic incipit: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Non ait: Iniquos odio habui, et iustos dilexi; aut: Iniquitatem odio habui, et legem tuam dilexi: sed cum dixisset: Iniquos odio habui, exposuit quare, addendo, et legem tuam dilexi, ut demonstraret, non se in hominibus iniquis odisse naturam, qua homines sunt; sed iniquitatem, qua legi quam diligit, inimici sunt.

2. 2. (v 114.] Deinde sequitur: Adiutor meus et susceptor meus es tu: Adiutor, ad bona facienda; susceptor, ad mala evadenda. Quod autem adiungit: In verbum tuum supersperavi, tamquam filius promissionis loquitur.

De taedio turbarum turbulentarum episcopum adeuntium.

3. (v 115.] Sed quid sibi vult versus qui sequitur: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei? Non enim ait, faciam; sed, scrutabor. Ut ergo perfecte ea diligenterque noverit, malignos a se declinare desiderat, eosque etiam compellendo a se abigit. Nam maligni exercent ad facienda mandata, a scrutandis autem avocant; non solum cum persequuntur, aut litigare nobiscum volunt; verum etiam cum obsequuntur et honorant, et tamen suis vitiosis et negotiosis cupiditatibus adiuvandis ut occupemur, et eis nostra tempora impendamus, efflagitant; aut certe infirmos premunt, et causas suas ad nos deferre compellunt: quibus dicere non audemus: Dic, homo, quis me constituit iudicem aut divisorem inter vos? Constituit enim talibus causis ecclesiasticos Apostolus cognitores, in foro prohibens iurgare Christianos. Ne illis quidem qui non aliena rapiunt, sed sua cupide repetunt, dicimus: Cavete ab omni cupiditate, constituentes eis ante oculos hominem cui dictum est: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae praeparasti cuius erunt? quia et quando dicimus, non recedunt nec declinant a nobis; sed instant, urgent, precantur, tumultuantur, extorquent, ut ipsis potius ad ista quae diligunt, quam scrutandis Dei mandatis quae diligimus occupemur. O quanto taedio turbarum turbulentarum, et quanto desiderio divinorum eloquiorum dictum est: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei! Ignoscant obedientes fideles qui pro suis saecularibus causis raro nos quaerunt, et iudiciis nostris facillime acquiescunt; nec nos conterunt litigando, sed obtemperando potius consolantur. Certe propter eos qui et inter se pertinaciter agunt, et quando bonos premunt, nostra iudicata contemnunt; faciuntque nobis perire tempora rebus eroganda divinis, certe, inquam, propter istos et nobis liceat exclamare in hac voce corporis Christi: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.

4. (v 116.] Deinde posteaquam velut ab oculis cordis sui muscas irruentes abegit, redit ad eum cui dicebat Adiutor meus et susceptor meus es tu; in verbum tuum speravi ; precemque continuans: Suscipe me, inquit, secundum eloquium tuum, et vivam; et ne confundas me ab exspectatione mea. Qui iam dixerat: Susceptor meus, poscit magis magisque suscipi, et ad illud propter quod tolerat tam multa molesta, perduci; verius ibi se, quam in istis humanarum rerum somniis fidens esse victurum. Sic enim de futuro dictum est, et vivam, tamquam in hoc corpore mortuo non vivatur. Corpus enim mortuum est propter peccatum: et exspectantes redemptionem corporis nostri, spe salvi facti sumus, et quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus. Sed spes non confundit, si caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Propter quem largius accipiendum clamatur ad Patrem: Ne confundas me ab exspectatione mea.

5. (v 117.] Et tamquam ei responsum fuerit in silentio: Non vis confundi ab exspectatione tua? non intermittas meditari iustificationes meas: sentiens istam meditationem plerumque animae languoribus impediri: Adiuva me, inquit, et salvus ero; et meditabor in iustificationibus tuis semper.

In cogitatione quisque innocens vel reus est.

6. (v 118.] Sprevisti omnes; vel, quod de graeco diligentius videtur expressum: Ad nihilum deduxisti omnes discedentes a iustificationibus tuis; quia iniusta cogitatio eorum. Ideo ergo clamavit: Adiuva me et salvus ero, et meditabor in iustificationibus tuis semper; quia in nihilum redigit Deus omnes discedentes a iustificationibus suis. Quare autem discedunt? Quia iniusta est, inquit, cogitatio eorum. Ibi acceditur, ibi disceditur. Omnia opera, vel mala, vel bona, a cogitatione procedunt: in cogitatione quisque innocens, in cogitatione reus est. Propter quod scriptum est: Cogitatio sancta servabit te : et alibi legitur: In cogitationibus impii interrogatio erit : et Apostolus: Cogitationibus, ait, accusantibus aut etiam defendentibus. Ubi autem felix est qui in cogitatione miser est? aut quomodo ibi non miser est qui ad nihilum redactus est? Magna quippe est sterilitas, iniquitas. Merito dictum est: Confundantur iniqui facientes vane ; id est, inaniter, tamquam redacti ad nihilum.

7. (v 119.] Sequitur in Psalmo: Praevaricantes deputavi, vel putavi, vel existimavi omnes ; sed profunda est illa sententia, et si adiuverit Dominus, operosius disputatione alia penetranda est. Nam et quod additum est: Propterea dilexi testimonia tua semper, multo amplius eam profundam facit. Dicit enim Apostolus: Lex iram operatur,

huiusque dicti rationem reddens: Ubi enim non est lex, inquit, nec praevaricatio ; ita ostendens non omnes esse praevaricatores. Non enim omnes habent legem. Non autem omnes habere legem, alio loco evidentius ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Quid sibi ergo vult: Praevaricatores deputavi omnes peccatores terrae? Sed hic quaestionem proposuisse suffecerit, alio, si Deus donaverit, sermone tractandam, ne huius prolixitas eam cogat angustius explicari, quam ut bene possit quod explicatur intellegi.




IN EUMDEM PSALMUM 118,119-121 Sermo 25 De peccato et praevaricatione

11825
(
Ps 118,119-121)



1. (v 119.] Quaerimus, si Deo largiente invenire possumus, quomodo intellegendum sit quod in isto psalmo magno dictum est: Praevaricatores, vel potius, praevaricantes; graecus enim ait, non ; quaerimus ergo quomodo intellegendum sit: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae; propter quod ait Apostolus: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Hoc autem dixit, cum a lege, promissa distingueret. Nam ut de superioribus sensus plenior colligatur: Non enim per legem, inquit, promissio Abrahae aut semini eius, ut haeres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Si enim qui per legem haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum. Cur hoc Apostolus ait, nisi ut ostenderet legem sine promissionis gratia, non solum non auferre, verum et augere peccatum? Unde et illud est: Lex subintravit, ut abundaret delictum. Sed quia omnia per gratiam dimittuntur, non solum quae sine lege, verum etiam quae in lege commissa sunt; ideo ibi secutus adiunxit: Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia. Non itaque praevaricantes deputat omnes peccatores Apostolus, sed eos tantum praevaricantes deputat qui transgrediuntur legem. Ubi enim non est lex, inquit, nec praevaricatio. Ac per hoc secundum Apostolum, omnis quidem praevaricator peccator est, quia peccat in lege, sed non omnis peccator praevaricator est, quia peccant aliqui sine lege; Ubi autem non est lex, nec praevaricatio. Porro, si nemo sine lege peccaret, non idem ipse apostolus diceret: Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Secundum istum vero psalmum, si praevaricantes sunt omnes peccatores terrae, nullum est utique sine praevaricatione peccatum: nulla est autem praevaricatio sine lege; nullum est igitur nisi in lege peccatum. Qui ergo dicit: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae, nullos esse omnino, nisi qui legem transgressi sunt, vult intellegi peccatores; et ob hoc adversatur illi qui dixit: Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Secundum illum quippe sunt aliqui peccatores, quamvis non sint praevaricantes, id est, qui sine lege peccaverunt: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio: secundum istum autem nullus est sine praevaricatione peccator; quia praevaricantes deputat omnes peccatores terrae. Nullus ergo secundum istum sine lege peccavit; quia ubi non est lex, nec praevaricatio. An forte dicturi sumus, verum quidem esse quod nec praevaricatio sit ubi non est lex, sed verum non esse quod aliqui sine lege peccaverint; aut verum quidem esse aliquos sine lege peccasse, sed verum non esse, ubi lex non est, praevaricationem esse non posse? At utrumque Apostolus dixit: verum est ergo utrumque, quia utrumque per Apostolum Veritas dixit. Quomodo ergo erit verum quod in psalmo isto eadem procul dubio Veritas dixit: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae? Respondetur enim nobis: Qui sunt ergo illi qui secundum Apostolum sine lege peccaverunt? Non enim et eorum quisquam praevaricans deputandus est, cum secundum eumdem apostolum, praevaricatio non sit ubi lex non est.

Iudaeos et Graecos sub peccato esse ostendit Apostolus.

2. Sed nimirum cum diceret Apostolus: Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt,

de illa lege agebat quam Deus dedit per Moysen famulum suum populo suo Israel. Hoc ipsa quae circumstant, verba eius ostendunt. Disputabat enim de Iudaeis et Graecis, id est Gentibus, non ad circumcisionem, sed ad praeputium pertinentibus; ideo sine lege eos dicens, quia non acceperant legem quam se accepisse gloriabantur Iudaei: unde illis ait: Si autem tu Iudaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo. Denique unde ad hanc sententiam venerit, intuendum est, ut diceret: Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Ira, inquit, et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco: Non est enim personarum acceptio apud Deum. Ad haec addidit unde nunc quaestio est, et ait: Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur. Hos utique Iudaeos, illos autem Graecos volens intellegi, quoniam de his agebat; utrosque sub peccato esse demonstrans, ut egere se gratia utrique fateantur: propter quod dicit: Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu. Quos itaque dicit omnes peccasse, nisi Iudaeos et Graecos, de quibus dixerat: Non enim est distinctio? Nam de his et paulo ante: Causati enim sumus, inquit: Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse. Ac per hoc quicumque sine lege peccaverunt, illa scilicet de qua Iudaei gloriabantur, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, id est ipsi Iudaei, per legem iudicabuntur. Nec ideo non peribunt, nisi credant in eum qui venit quaerere quod perierat.

Catholicorum quorundam tractatorum falsa opinio excluditur.

3. Nonnulli quippe etiam catholici tractatores, in his Apostoli verbis aliter quam se res habet, parum attendendo sapuerunt, ut dicerent illos perire qui sine lege peccaverunt; hos autem qui in lege peccaverunt, iudicari tantummodo, non perire: tamquam per poenas transitorias credantur esse purgandi, sicut ille de quo dictum est: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Sed hoc merito fundamenti bene intellegitur, de quo agebat Apostolus, ut hoc diceret. Superius quippe dixerat: Ut sapiens architectus fundamentum posui; alius superaedificat: unusquisque autem videat quomodo superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus : et caetera usque ad eumdem locum, ubi eum dixit per ignem salvari, qui super hoc fundamentum, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam aedificat; non tamen respuit ne recipiat, nec receptum deserit fundamentum; idque omnibus carnalibus suis, quibus capitur atque succumbit, delectationibus anteponit, cum ad hunc articulum ventum fuerit, ut aut illae deserantur, aut Christus; ubi si non anteponitur Christus, non illi est fundamentum. Omnibus quippe structurae posterioribus partibus anteponitur fundamentum. Nec cogitasse existimo eos qui senserunt non perire de quibus dictum est: Per legem iudicabuntur, nisi quia fundamentum habent Christum. Parum ergo attenderunt quod demonstravimus; atque ipsa Scriptura clamat, de Iudaeis hoc Apostolum dicere, qui sine fundamento sunt Christo. Quis autem Christianus dixerit non perire Iudaeum, si non credat in Christum, sed tantummodo iudicari: cum Christus ipse ad eamdem gentem, propter oves qua inde perierant, se missum esse testetur ; et tolerabilius dicat futurum Sodomitis in die iudicii, qui utique sine lege perierunt, quam civitati Iudaeae quae in eum non credidit tanta virtute mirabilia facientem ?

De lege naturali et Lege divina positiva.

4. Si ergo Apostolus secundum legem quam Deus per Moysen populo Israel dedit, caeteris autem gentibus non dedit, sine lege dixit esse caeteras gentes; quid intellecturi sumus in isto psalmo dictum esse: Praevaricantes aestimavi omnes peccatores terrae, nisi intellegamus aliquam legem non per Moysen datam, secundum quam sunt praevaricantes caeterarum gentium peccatores? Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Quae ista lex est, nisi forte illa de qua idem dicit apostolus: Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt; hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex ? Secundum hoc ergo quod dicit: Legem non habentes; sine lege peccaverunt, et sine lege peribunt: secundum id vero quod ait: Ipsi sibi sunt lex; non immerito praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Nullus enim est qui faciat alteri iniuriam, nisi qui fieri nolit sibi: et in hoc transgreditur naturae legem, quam non sinitur ignorare, dum id quod facit non vult pati. Numquid autem lex ista naturalis non erat in populo Israel? Erat plane, quoniam et ipsi homines erant: sine lege autem naturali essent, si praeter naturam humani generis esse potuissent. Multo magis ergo praevaricatores facti sunt lege divina, qua naturalis illa sive instaurata, sive aucta, sive firmata est.

Ad hoc prodest Lex, ut mittat ad gratiam.

5. Iamvero si in omnibus peccatoribus terrae non incongrue deputantur et parvuli, propter originalis vincula peccati, etiam ipsi in similitudine praevaricationis Adae, ad illam praevaricationem pertinere monstrantur, quae, data lege in paradiso, prima commissa est : ac per hoc recte, nullo prorsus excepto, praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Omnes autem peccaverunt, et egent gloria Dei. Omnes igitur praevaricantes gratia Salvatoris invenit, alios magis, alios minus. Quanto enim legis maior in quocumque cognitio, tanto minor peccati excusatio: quanto minor peccati excusatio, tanto manifestior praevaricatio. Restabat ergo, ut omnibus non sua, sed Dei, id est a Deo donata, iustitia subveniret. Unde ait Apostolus: Per legem cognitio peccati. Non ergo ablatio, sed cognitio. Nunc autem sine lege, inquit, iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas. Proinde etiam iste subiunxit: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Tamquam diceret: Quoniam lex sive in paradiso data, sive naturaliter insita, sive in litteris promulgata, praevaricatores fecit omnes peccatores terrae; Propterea dilexi testimonia tua, quae sunt in lege tua, de gratia tua; ut non sit in me iustitia mea, sed tua. Lex enim ad hoc prodest, ut mittat ad gratiam. Non solum enim quod attestatur manifestandae iustitiae Dei, quae sine lege est; verum etiam hoc ipso quod praevaricantes facit, ita ut etiam littera occidat ; ad vivificantem Spiritum confugere timore compellit, per quem peccatorum deleatur universitas, et recte factorum caritas inspiretur: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Quidam codices habent, semper, quidam non habent. Sed si est, sic accipiendum est semper, ut sic intellegatur: Quamdiu hic vivitur. Hic sunt enim testimonia necessaria, de Lege et Prophetis, attestantia iustitiae Dei, qua iustificamur gratis: hic sunt et nostra testimonia necessaria, pro quibus ipsam quae hic agitur, vitam martyres finierunt.

Christo confixus cruci (Gal 2, 19).

6. (v 120.] Cognita itaque Dei gratia, quae sola liberat a praevaricatione, quae legis cognitione committitur, orando dicit: Confige clavis a timore tuo carnes meas. Sic enim expressius interpretati sunt quidam nostri, quod graece uno verbo dici potuit, id est,

. Hoc alii confige dicere voluerunt, nec addiderunt clavis; atque ita dum volunt uno verbo graeco unum latinum interpretando reddere, sententiam minus explicaverunt: quoniam in eo quod est confige, non sonant clavi;

autem sine clavis intellegi non potest, nec nisi duobus verbis latine dici potest, sicut dictum est, confige clavis. Ubi quid vult intellegi, nisi quod ait Apostolus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi; per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo ? Et iterum: Christo, inquit, confixus sum cruci; vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. Quod quid est aliud, nisi: Non est in me iustitia mea, quae ex lege est, in qua praevaricator effectus sum; sed iustitia Dei, id est, quae mihi ex Deo est, non ex me? Sic quippe in me vivit, non ego, sed Christus, "qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur. Item dicit: Qui autem sunt Iesu Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis. Cum hic dictum sit quod ipsi crucifixerunt carnem suam, in isto tamen psalmo Deus rogatur ut id faciat, cui dicitur: Confige clavis a timore tuo carnes meas; ut intellegamus etiam id quod recte facimus, gratiae Dei esse tribuendum, qui in nobis operatur et velle et operari, pro bona voluntate.

Non timore poenae sed delectatione iustitiae liberi efficimur.

7. Sed quid sibi vult, quod cum dixisset: Confige clavis a timore tuo carnes meas; addidit, a iudiciis enim tuis timui? Quid est: Confige a timore tuo; timui enim? Si iam timuerat, vel timebat, cur adhuc, ut a timore suo Deus crucifigeret carnes eius, orabat? An addi sibi volebat timorem, ut tantum timeret, quantum sufficeret crucifigendis suis carnibus, id est concupiscentiis affectibusque carnalibus: tamquam dicens: Perfice in me timorem tuum; timui enim a iudiciis tuis? Sed est hic alius altior sensus, quantum Deus donat, scrutato sinu Scripturae huius eruendus. Confige, inquit, clavis a timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui: hoc est, a timore tuo casto, qui permanet in saeculum saeculi, carnalia mea desideria comprimantur; a iudiciis enim tuis timui, cum mihi lex minaretur poenam, quae mihi non poterat dare iustitiam. Sed hunc timorem, quo poena metuitur, consummata caritas foras mittit ; quae non timore poenae, sed delectatione iustitiae liberos reddit. Timor namque iste, quo non amatur iustitia, sed timetur poena, servilis est, quia carnalis est; et ideo non crucifigit carnem. Vivit enim peccandi voluntas, quae tunc apparet in opere, quando speratur impunitas. Cum vero poena creditur secutura, latenter vivit: vivit tamen. Mallet enim licere, et dolet non licere quod lex vetat; quia non spiritaliter delectatur eius bono, sed carnaliter malum metuit quod minatur. Timore autem casto ipsa, quae hunc timorem foras mittit, peccare timet caritas, etiamsi sequatur impunitas; quia nec impunitatem iudicat secuturam, quando amore iustitiae peccatum ipsum deputat poenam. Tali timore carnes crucifiguntur; quoniam carnales delectationes, quae legis littera vetantur potiusquam vitantur, spiritalium bonorum delectatione vincuntur, et eadem usque ad perfectionem crescente victoria perimuntur. Confige ergo clavis, inquit, a timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui: hoc est: Da mihi castum timorem, ad quem petendum me tamquam paedagogus timor legis ille perduxit, quo timore a iudiciis tuis timui.





Aug. in Psalmos enar. 11822