Aug. in Psalmos enar. 11830

IN EUMDEM PSALMUM 118,153-160 Sermo 30 Qui se humiliat exaltabitur

11830
(
Ps 118,153-160)



1. (v 153.] Nemo in Christi corpore constitutus a se alienam arbitretur esse hanc vocem (quoniam re vera totum Christi corpus in hac humilitate positum dicit), unde psalmi huius incipit lectio, de qua nunc disputare suscepimus: Vide humilitatem meam, et eripe me; quia legem tuam non sum oblitus. Hoc loco nullam Dei legem convenientius intellegimus, nisi qua immobiliter fixum est ut omnis qui se exaltat, humilietur, et omnis qui se humiliat, exaltetur. Superbus ergo malis, ut humilietur, innectitur; humilis a malis, ut exaltetur, eripitur.

2. (v 154.] Iudica, inquit, iudicium meum, et redime me. Superior quodammodo sententia repetita est. Quod enim ait: Vide humilitatem meam; hoc est: Iudica iudicium meum: et quod ait, et eripe me; hoc est, et redime me. Quod vero supra dictum est, quia legem tuam non sum oblitus; huic congruit quod infra est, propter eloquium tuum vivifica me. Ipsum enim eloquium est lex Dei, quam non est oblitus, ut se exaltandus humiliaret. Ad ipsam vero exaltationem pertinet quod ait: Vivifica me; quia sanctorum exaltatio vita aeterna est.

Omnia bona a Deo salvante accepimus.

3. (v 155.] Longe est, inquit, a peccatoribus salus; quia iustificationes tuas non exquisierunt. Quis enim te discernit, o tu qui dixisti: Longe est a peccatoribus salus? quis te discernit a peccatoribus, ut non a te longe, sed tecum sit salus? Hoc te nempe discernit, quia id quod isti non egerunt, ipse fecisti, hoc est, Dei iustificationes exquisisti. Quid autem habes quod non accepisti? Nonne tu es qui paulo ante dicebas: Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine: iustificationes tuas exquiram ? Ergo ab illo ad quem clamasti, ut eas exquireres accepisti. Ipse te igitur discernit ab eis a quibus propterea longe est salus, quia iustificationes Dei non exquisierunt.

4. (v 156.] Vidit hoc etiam ipse. Neque enim ego id viderem, nisi in ipso viderem, nisi in ipso essem. Corporis enim Christi verba ista sunt, cuius membra sumus. Vidit hoc, inquam, continuoque subiecit: Miserationes tuae multae, Domine. Etiam hoc ergo quod exquirimus iustificationes tuas, pertinet ad miserationes tuas. Secundum iudicium tuum vivifica me. Novi enim quia et iudicium tuum sine tua miseratione non erit super me.

Christus laudat Martyrum triumphans exercitus.

5. (v 157.] Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi. Factum est, novimus, recolimus, agnoscimus. Purpurata est universa terra sanguine martyrum; floret coelum coronis martyrum, ornatae sunt Ecclesiae memoriis martyrum, insignita sunt tempora natalibus martyrum, crebrescunt sanitates meritis martyrum. Unde hoc, nisi quia completum est quod praedictum est de homine isto toto terrarum orbe diffuso: Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi? Agnoscimus, et gratias agimus Domino Deo nostro. Tu namque homo, tu in alio psalmo, tu ipse dixisti: Nisi quia Dominus erat in nobis,

fortasse vivos absorbuissent nos. Ecce quare ab eius testimoniis non declinasti, et ad palmam supernae vocationis inter manus multorum persequentium tribulantiumque venisti.

Quidam fideles persecutorum tormenta defecerunt.

1. 6. (v 158.] Vidi, inquit, insensatos, et tabescebam: vel, sicut alii codices habent: Vidi non servantes pactum; et hoc plures habent. Sed qui sunt qui pactum non servaverunt, nisi qui declinaverunt a testimoniis Dei, tribulationes multorum persequentium non ferentes? Hoc est autem pactum, ut qui vicerit, coronetur. Hoc pactum non servaverunt qui persecutionem non tolerantes, a testimoniis Dei negando declinaverunt. Hos ergo iste vidit, et tabescebat, quia diligebat. Zelus ille est enim bonus, de amore veniens, non livore. In quo enim non servaverunt pactum, secutus adiunxit: Quia eloquia tua non custodierunt. Ea quippe in tribulationibus negaverunt.

2. 7. (v 159.] Et commendat se iste differens ab eis, ac dicit: Vide quoniam mandata tua dilexi. Non ait: Eloquia vel testimonia tua non negavi, quod martyres facere cogebantur, et non facientes intolerabilia patiebantur: sed hoc dixit ubi fructus est omnium passionum; quia si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Hanc iste commendans ait: Vide quoniam mandata tua dilexi. Deinde postulavit praemium: Domine, in tua misericordia vivifica me. Isti mortificant, tu vivifica. Sed si praemium poscitur in misericordia, quod reddere debet iustitia; quanto magis impensa est misericordia, ut obtineretur cui praemium deberetur, ipsa victoria?

8. (v 160.] Principium, inquit, verborum tuorum veritas, et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. A veritate, inquit, tua verba procedunt, et ideo veracia sunt, et neminem fallunt, quibus praenuntiatur vita iusto, poena impio. Haec sunt quippe in aeternum iudicia iustitiae Dei.




IN EUMDEM PSALMUM 118,161-168 Sermo 31


11831
(
Ps 118,161-168)



Terreni reges Christianos sine causa persecuti sunt.

1. (v 161.] Quas persecutiones a regibus terrae corpus Christi, hoc est sancta Ecclesia pertulerit, novimus. Agnoscamus ergo hic etiam eius verba dicentis: Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. Quid enim Christiani laeserant regna terrena, quamvis eis regnum coelorum promiserit rex eorum? quid, inquam, laeserant regna terrena? Numquid eorum rex milites suos prohibuit impendere et exhibere quae debentur regibus terrae? Nonne de hoc sibi calumniam molientibus Iudaeis ait: Reddite Caesari quae Caesaris 1 2

sunt, et Deo quae Dei sunt ? Nonne tributum de ore piscis etiam ipse persolvit ? Nonne praecursor eius, militibus regni huius quid facere deberent pro aeterna salute quaerentibus, non ait: "Cingulum solvite, arma proicite, regem vestrum deserite, ut possitis Domino militare"; sed ait: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum ? Nonne unus militum eius et dilectissimus comes eius, commilitonibus suis, et quodammodo Christi provincialibus dixit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit? Et paulo post ait: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem 4 5

diligatis. Nonne praecepit ut pro ipsis etiam regibus oraret Ecclesia ? Quid ergo eos Christiani offenderunt? quod debitum non reddiderunt? in quo Christiani non sunt terrenis regibus obsecuti? Ergo terreni reges Christianos gratis persecuti sunt. Sed quod subiecit, attende: Et a verbis tuis formidavit cor meum. Habuerunt quidem et illi verba minacia: Expello, proscribo, occido, ungulis torqueo, ignibus torreo, bestiis subrigo, membra dilanio: sed tua me potius verba terruerunt: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam. Ab his verbis tuis formidavit cor meum; et contempsi hominem persecutorem meum, et vici diabolum seductorem meum.

2. (v 162.] Denique sequitur: Exsultabo ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Per ea verba vicit, a quibus formidavit. Victis enim spolia detrahuntur; sicut victus et spoliatus est ille de quo dicitur in Evangelio: Nemo intrat in domum fortis, ut vasa eius diripiat, nisi prius alligaverit fortem. Sed spolia multa inventa sunt, quando patientiam mirati martyrum, etiam qui persecuti sunt crediderunt; et qui regem nostrum detrimento militum eius sunt damnificare moliti, ab illo sunt insuper acquisiti. Quisquis ergo a verbis Dei, ne in certamine vincatur formidat, super eadem verba victor exsultat.

Deus amandus timendus.

3. (v 163.] Nam ne putaremus ex illa formidine odium verborum Dei potuisse subrepere: quamvis iam dixerit: Exultavi super eloquia tua, quod utique non diceret, si odisset ea; tamen adhuc addidit, et dicit: Iniustitiam odio habui, et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. Nempe a verbis eius illa formido non fecit eorumdem verborum odium, sed integram tenuit caritatem. Neque enim lex Dei non sunt verba et eloquia Dei. Absit ergo ut timore pereat amor ubi castus est timor. Sic patres a filiis piis et timentur et amantur; sic pudica coniux virum et timet, ne ab illo deseratur, et amat, ut fruatur. Si ergo et pater homo, et coniux homo, et timeri et amari debet; multo magis Pater noster qui in coelis est, et ille sponsus, non carne prae filiis hominum, sed virtute formosus. A quibus enim diligitur lex Dei, nisi a quibus diligitur Deus? Et quid habet bonis filiis triste lex patris? An quoniam quem diligit corripit, et flagellat omnem filium quem recipit ? At qui haec iudicia respuit, promissa non recipit. Paterna ergo iudicia laudentur et in flagello, si promissa diligantur in praemio.

Septenario numero universitas exprimitur.

4. (v 164.] Ita plane facit iste, qui dicit: Septies in die laudavi te, super iudicia iustitiae tuae. Septies in die quod ait, significat Semper. Solet esse quippe iste numerus universitatis indicium: propter quod sex diebus divinae operationis, septimus adiectus est quietis ; et per septem dies currentes et recurrentes, tempora universa volvuntur. Nec ob aliud dictum est: Septies cadet iustus, et resurget : id est, non perit iustus, modis omnibus humiliatus, sed non praevaricatus, alioquin non erit iustus. Nam pro omni genere tribulationis, qua in conspectu hominum deicitur, positum est, septies cadit; et pro eo quod ex ipsis omnibus tribulationibus proficit, positum est, resurget. Satis illustrat in eo libro consequens sententia praecedentem: ibi enim sequitur: Impii autem infirmabuntur in malis. Hoc est itaque iusto septies cadere et resurgere, in omnibus malis non infirmari. Merito igitur septies in die laudavit Ecclesia Deum super iudicia iustitiae ipsius; quia cum tempus esset ut iudicium inciperet a domo Domini, in omnibus tribulationibus suis non infirmata, sed coronis martyrum glorificata est.

In Lege Dei etiam quae non intelliguntur honorentur.

5. (v 165.] Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum. Utrum ipsa lex diligentibus se scandalum non est, an diligentibus eam nullum est undecumque scandalum? Sed utrumque recte intellegitur. Qui enim diligit Dei legem, etiam quod in ea non intellegit honorat; et quod ei sonare videtur absurde, se potius non intellegere, et aliquid magnum latere ibi iudicat: ideo lex Dei non est ei scandalum. Ut autem nullum scandalum omnino patiatur, non sic homines sanctae cuiusque professionis attendat, ut fides eius ex eorum moribus pendeat; ne aliquibus cadentibus quos pro magno habebat, ipse scandalo pereat: sed ipsam Dei legem diligat, et erit ei pax multa, nullumque scandalum. Securus enim diligit eam, in qua etiamsi multi peccant, peccare ipsa non novit.

Christus Iesus mundi salus.

6. (v 166.] Exspectabam, inquit, salutare tuum; Domine, et mandata tua dilexi. Quid enim iustis profuisset antiquis Dei dilexisse mandata, nisi eos Christus qui est Dei salutare, liberasset; cuius etiam spiritu impertito mandata Dei diligere potuerunt? Si ergo exspectabant salutare Dei, qui mandata eius dilexerunt; quanto magis necessarius erat Iesus, hoc est salutare Dei, salvis faciendis eis qui mandata eius non dilexerunt? Potest ista etiam sanctis istorum temporum, ex quo gratia revelata Evangelium praedicatur, congruere prophetia: exspectant enim Christum qui mandata Dei diligunt, ut cum Christus apparuerit vita nostra, tunc et nos appareamus cum illo in gloria.

7. (vv 167.168.] Custodivit, inquit, anima mea testimonia tua, et dilexi ea valde: vel, sicut nonnulli codices habent, dilexit, ut subaudiatur, anima mea. Custodiuntur testimonia Dei,

dum non negantur. Hoc est martyrum officium, quia testimonia graece martyria nuncupantur. Sed quia pro testimoniis Dei etiam flammis concremari sine caritate nihil prodest, ideo addidit: Et dilexi ea valde. Supra autem dixerat: Mandata tua dilexi; deinde sequenti versu: Testimonia tua, et custodivi, et dilexi: postea: Et mandata tua, et testimonia tua custodivi; ait enim: Custodivi mandata tua et testimonia tua. Qui enim diligit, ipsa veraciter libenterque custodit. Plerumque autem dum mandata Dei custodiuntur, fiunt inimici contra quorum voluntatem custodiuntur: tunc vero fortiter et testimonia custodienda sunt, ne persequentibus inimicis negentur.

Propitio et adiuvante Deo divina servantur mandata.

8. Cum ergo se iste utrumque fecisse dixisset: Deo tribuit unde fecit, adiungendo atque dicendo: Quia omnes viae meae in conspectu tuo, Domine. Ideo, inquit, custodivi mandata tua et testimonia tua; quia omnes viae meae in conspectu tuo. Tamquam diceret: Si avertisses a me faciem tuam, fierem conturbatus, nec tua mandata et testimonia custodirem. Custodivi ergo, quia omnes viae meae in conspectu tuo. Propitio quippe et adiuvante conspectu, voluit intellegi Deum videre vias suas; sicut oravit qui dixit: Ne avertas faciem tuam a me. Nam utique facies Domini est et super facientes mala, sed ut perdat de terra memoriam eorum. Non sic profecto iste dixit vias suas ab illo videri; sed sicut novit Dominus vias iustorum, et sicut ait Moysi: Scio te prae omnibus. Nam si hoc cum non adiuvaret gradientem, quod eius viae sunt in conspectu Dei, non diceret ideo se custodisse mandata et testimonia eius, quia omnes viae suae sunt in conspectu Domini. Novit enim audire: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore: apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via iusta : quia nisi in conspectu Domini esset, via iusta non esset. Nam hunc timorem et tremorem apostolus etiam Paulus imponit eis quibus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini : et cur hoc dixerit aperiens: Deus est enim, inquit, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate. Ad hoc sunt ergo in conspectu Domini viae iustorum, ut dirigat gressus eorum, quoniam ipsae sunt viae de quibus scriptum est in Proverbiis: Vias autem quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt, inquit, quae a sinistris : ut intellegeremus quod eas non noverit Dominus, propter quod perversis dicturus est: Non novi vos. Porro ut ostenderet quo fructu vias quae a dextris sunt, id est iustorum, noverit Dominus, continuo subiecit: Ipse enim rectos faciet gressus tuos, et itinera tua in pace producet. Ecce quare ait etiam iste: Custodivi mandata tua et testimonia tua. Et velut quaereremus hoc unde potuerit: Quia omnes, inquit, viae meae in conspectu tuo, Domine.




IN EUMDEM PSALMUM 118,169-176 Sermo 32

11832
(
Ps 118,169-176)



1. (v 169.] Vocem nunc orantis audiamus: quoniam quis oret novimus, et nos ipsos si reprobi non sumus, in membris huius orantis agnoscimus. Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine: id est oratio mea, quae fit in conspectu tuo, appropinquet tibi. Prope est enim Dominus his qui obtriverunt cor. Secundum eloquium tuum da mihi intellectum. Promissum petit. Nam hoc ait: Secundum eloquium tuum; tamquam diceret, secundum promissum tuum. Promisit enim hoc Dominus, ubi ait: Intellectum dabo tibi.

2. (v 170.] Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine; secundum eloquium tuum eripe me. Repetit quodammodo quod petivit. Nam quod prius dixerat: Appropinquet oratio mea in conspectu tuo, Domine; huic simile est quod ait posterius: Intret postulatio mea in conspectu tuo, Domine; et quod prius: Secundum eloquium tuum da mihi intellectum; huic congruit quod posterius: Secundum eloquium tuum eripe me. Accipiendo quippe intellectum eripitur, qui per seipsum non intellegendo decipitur.

A Deo iustificatur impius et veritatem discit iustus.

3. (v 171.] Eructabunt, inquit, labia mea hymnum, cum docueris me iustificationes tuas. Novimus quemadmodum doceat eos Deus qui sunt docibiles Deo. Omnis enim qui audivit a Patre et didicit, venit ad eum qui iustificat impium : ut non solum memoria retinendo, verum etiam faciendo custodiat iustificationes Dei. Sic enim qui gloriatur, non in seipso, sed in Domino gloriatur, hymnusque eructatur.

4. (v 172.] Sed iam quia didicit et laudavit doctorem Deum, deinde vult docere. Pronuntiabit, inquit, lingua mea eloquia tua, quia omnia mandata tua iustitia. Cum haec se pronuntiaturum dicit, utique minister fit verbi. Quamvis enim Deus doceat intrinsecus; tamen fides ex auditu 5 6

est: et quomodo audiunt sine praedicante ? Neque enim quia Deus dat incrementum, ideo non est plantandum et rigandum.

Christum Dei salutem iusti antiqui concupierunt.

5. (vv 173.174.] Scit autem quae pericula secutura sint a contradicentibus et persequentibus, cum fuerit pronuntiator eloquiorum Dei: propter quod adiunxit: Fiat manus tua, ut salvum me faciat; quia mandata tua elegi. Ut non timerem, nec solum cor meum teneret, sed lingua etiam pronuntiaret eloquia tua; mandata tua elegi, timoremque amore compressi. Fiat ergo manus tua, ut salvum me de manu facias aliena. Sic autem Deus salvos martyres fecit, cum eos in anima non permisit occidi: nam secundum carnem vana salus hominis. Potest et sic accipi. Fiat manus tua, ut manus Dei Christus intellegatur; iuxta illud Isaiae: Et brachium Domini cui revelatum est ? Non enim erat factus Unigenitus, cum per eum facta sint 9 10

omnia ; sed factus est ex semine David, ut esset Iesus, id est Salvator, qui iam erat Creator. Sed cum familiare sit Scripturae: Fiat manus tua; et: Facta est manus Domini : nescio utrum possit hic sensus in eis locis omnibus obtineri. Sane ubi audimus quod sequitur: Concupivi salutare tuum, Domine; etiam nolentibus omnibus inimicis, salutare Dei nobis Christus occurrat: ipsum se concupisse iusti antiqui veracissime confitentur, ipsum concupivit Ecclesia venturum de visceribus matris, ipsum concupiscit Ecclesia venturum a dextera Patris. Subiungitur autem huic sententiae: Et lex tua meditatio mea est: quia lex perhibet testimonium Christo.

6. (v 175.] Sed in hac fide, cum corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem ; fremant gentes, populi meditentur inania, occidatur certe caro dum praedicat te: Vivet anima mea, et laudabit te, et iudicia tua adiuvabunt me. Iudicia quippe illa sunt, quae tempus erat ut inciperent a domo Domini. Sed adiuvabunt me, inquit. Et quis non videat quantum adiuverit Ecclesiam sanguis Ecclesiae? quanta ex illa semente seges toto orbe surrexerit?

De ove deperdita.

7. (v 176.] Novissime prorsus aperit se, et quae persona per totum Psalmum loquebatur, ostendit. Erravi, inquit, sicut ovis perdita; quaere servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus. Nonnulli codices non habent quaere, sed vivifica. Una quippe syllaba interest, qua inter se in graeco distant et ; unde et ipsi codices graeci variant. Sed quodlibet horum sit, ovis perdita quaeratur, ovis perdita vivificetur, propter quam pastor eius nonaginta novem dimisit in montibus, et eam quaerens, Iudaicis laceratus est vepribus. Sed adhuc quaeritur, adhuc quaeratur, ex parte inventa adhuc quaeratur. Ex ea namque parte, qua dicit iste: Mandata tua non sum oblitus, inventa est; sed per eos qui mandata Dei eligunt, colligunt, diligunt, adhuc quaeritur, et per sui pastoris sanguinem fusum atque dispersum, in omnibus gentibus invenitur.

Expositio concluditur.

8. Ut potui, quantum a Domino adiutus sum, psalmum istum magnum pertractavi et exposui. Quod profecto melius sapientiores doctioresque fecerunt, sive facturi sunt; nec ideo tamen ei nostrum deesse debuit ministerium, maxime id de me flagitantibus fratribus, quibus sum debitor huius officii. Quod autem de alphabeto hebraeo, ubi octoni versus singulis subiacent litteris, atque ita Psalmus totus contexitur, nihil dixi, non sit mirum, quoniam nihil quod ad istum proprie pertineret inveni: non enim solus habet has litteras. Illud sane sciant qui hoc in graeca et latina scriptura, quoniam non illic servatum est, invenire non possunt, omnes octonos versus in hebraicis codicibus ab ea quae illis praeponitur, littera incipere; sicut nobis ab eis qui illas noverunt litteras, indicatum est. Quod multo diligentius factum est, quam nostri vel latine vel punice, quos abecedarios vocant psalmos, facere consueverunt. Non enim omnes versus donec claudatur periodus, sed solos primos ab eadem littera incipiunt, quam praeponunt.





IN PSALMUM 119 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

119
(
Ps 119)

Christus mons quo spiritaliter ascendimus et via qua ascendimus.

1. (v 1.] Brevis Psalmus est, et valde utilis, quem modo nobis cantatum audivimus, et cantando respondimus. Non diu laborabitis in audiendo, nec infructuose laborabitis in operando. Est enim, sicut eius titulus praenotatur: Canticum graduum. Graece scriptum est,

. Gradus vel descendentium sunt vel ascendentium: sed gradus quomodo in his psalmis positi sunt, ascendentes significant. Intellegamus ergo tamquam ascensuri: nec ascensiones pedibus corporalibus quaeramus, sed sicut in alio psalmo scriptum est: Ascensiones in corde eius disposuit, in convalle plorationis, in locum quem disposuit. Dixit ascensiones. Ubi? Id est, in corde. Unde? A convalle plorationis. Et iam quo ascendatur, tamquam deficit sermo humanus, nec explicari potest, forte nec cogitari. Audistis modo, cum Apostolus legeretur: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit. In cor hominis non ascendit; cor hominis illuc ascendat. Ergo quia oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit; quomodo dici posset quo ascendendum est? Ideo cum dici non posset, ait: In locum quem disposuit. Quid tibi plus dicturus sum, ait homo per quem Spiritus sanctus loquebatur? in locum talem, aut locum talem? Quidquid dixero, terrenum cogitas, humi repis, carnem portas: corpus quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Cui loquar? quis auditurus est? quis capiet ubi erimus post hanc vitam, si in corde ascenderimus? Quia ergo nemo, spera aliquem ineffabilem beatitudinis locum, quem tibi disposuit qui ascensiones etiam in corde tuo disposuit. Sed ubi? In convalle plorationis. Convallis humilitatem significat; mons celsitudinem significat. Est mons quo ascendamus, spiritalis quaedam celsitudo. Et quis est iste mons quo ascendimus, nisi Dominus Iesus Christus? Ipse tibi fecit, patiendo, convallem plorationis, qui fecit, manendo, montem ascensionis. Quid est vallis plorationis? Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Quid est vallis plorationis? Praebuit percutienti se maxillam; saturatus est opprobriis. Quid est vallis plorationis? Colaphizatus est, sputis illinitus, spinis coronatus, crucifixus est. Haec est vallis plorationis unde tibi ascendendum est. Sed in quo ascendendum est? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipsum enim Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Sic descendit ad te, ut maneret in se: descendit ad te, ut fieret tibi convallis plorationis; mansit in se, ut esset tibi mons ascensionis. Erit, inquit Isaias, in novissimis diebus manifestus mons Domini, paratus in cacumine montium. Ecce quo ascendendum est. Sed noli aliquid terrenum cogitare, nec quia montem audisti, alta quaedam cogites terrae: nec cum saxum audis aut petram, duritia a te intellegatur; nec cum audis leonem, cogites feritatem; nec cum audis agnum, cogites pecus. Nihil horum est in se, et omnia factus est pro te. Hinc ergo ascendendum est, illuc ascendendum; ab exemplo ipsius, ad divinitatem ipsius. Exemplum enim tibi fecit humiliando se. Nam qui nolebant a convalle plorationis ascendere, compressi sunt ab ipso. Praepropere enim volebant habere ascensum, honores altos cogitabant, viam humilitatis non cogitabant. Intellegat Caritas vestra quod dico, duos discipulos voluisse ad latera Domini, unum ad dexteram, alterum ad sinistram sedere: vidit eos Dominus praepropere et praepostere de honoribus cogitare, cum prius discere deberent humiliari, ut exaltarentur; et ait eis Dominus: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? Ipse enim in convalle plorationis bibiturus erat calicem passionis: illi autem non attendentes humilitatem Christi, comprehendere volebant altitudinem Christi. Revocavit illos ad viam, tamquam aberrantes; non ut negaret illis quod vellent, sed ut ostenderet qua venirent.

Lacte nutriendi qui solidum cibum capere nequeunt.

2. Itaque, fratres mei, hunc psalmum ascensionis cantemus ascensuri in corde; quia ut ascendamus descensum est ad nos. Nam vidit scalas Iacob, et in ipsis scalis demonstrati sunt ei ascendentes et descendentes : utrumque vidit. Possumus putare ascendentes visos, proficientes; descendentes, deficientes: quia et revera invenimus hoc in populo Dei; alii proficiunt, alii deficiunt. Poterant istos significare illae scalae, sed forte melius intelleguntur omnes boni in illis scalis, et ascendentes et descendentes. Non enim frustra non dictum est cadentes, sed descendentes. Multum autem interest inter descendere et cadere. Nam quia cecidit Adam, ideo descendit Christus: ille cecidit, ille descendit; ille cecidit superbia, ille descendit misericordia. Non autem ipse solus descendit: et quidem de coelo ipse solus descendit; sed multi imitantes eum sancti descendunt ad nos, et descenderunt ad nos. Nam in quadam altitudine cordis habitabat Apostolus, cum diceret: Sive enim mente excessimus Deo. Iam quod mente excesserat, Deo excesserat. Excedens enim mente omnem humanam fragilitatem, omnem saeculi temporalitatem, omnia quaecumque nascendo et occidendo vanescunt, transeuntia haec; habitabat corde in quadam ineffabili contemplatione, quantum poterat, de qua dicit quia audivit ineffabilia verba quae non licet homini loqui. Sed tibi illa loqui non posset: ipse autem videre illa utcumque posset, quae tibi loqui non posset. Itaque si semper manere vellet in eo quod videbat, et loqui non poterat, te non levaret ubi et tu posses videre. Quid autem fecit? Descendit. Nam ibi ait: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis. Quid est, temperantes sumus? Sic loquimur, ut capere possitis. Quia et Christus talem se fecit nascendo et patiendo, ut possent de illo homines loqui: quia de homine homo facile loquitur. De Deo homo quando loquitur sic, quomodo Deus est? Homo autem de homine facile loquitur. Ut ergo magni descenderent ad parvos, et non illis tamen loquerentur nisi magnum; ipse qui magnus erat, factus est parvus, ut de illo magni parvis loquerentur. Audistis modo quod dico, cum Apostolus legeretur. Si autem advertistis, dixit hoc: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. Ergo spiritalibus in excelsis loquitur; carnalibus autem ut loquatur, descendit. Nam ut sciatis quia cum descendit, de illo qui descendit loquitur; ecce Ioannes manentem in se loquitur: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Cape, si potes; arripe, cibus est. Sed dicturus es mihi: Ille quidem cibus est, sed ego infans sum, lactandus sum, ut idoneus fieri possint ad manducandum cibum. Ergo quia tu lacte nutriendus es, ille autem cibus est, ipse cibus per carnem tibi traiectus est ad fauces. Quomodo ergo cibum mater comedit, ut per carnem traiciat ad infantem lac factum; sic cibus Angelorum Dominus Verbum caro factum est, et factus est lac: et dicit Apostolus: Lac vobis potum dedi, non escam; nondum enim poteratis, sed nec adhuc quidem potestis. Ergo dando lac descendit ad parvulos; et quia descendit, descendentem dedit. Ait enim: Numquid dixi me aliquid inter vos scire, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum? Quia si diceret tantum, Iesum Christum, est Iesus Christus etiam secundum divinitatem, secundum id quod erat Verbum apud Deum, Filius Dei Iesus Christus: sed hunc, id est, hoc modo dictum, parvuli non capiunt.

Quomodo ergo capiunt qui lac capiunt? Iesum Christum, inquit, et hunc crucifixum. Suge quod pro te factus est, et crescis ad id quod est. Sunt ergo ascendentes et descendentes. In illis scalis et ascendentes sunt et descendentes. Ascendentes qui sunt? Qui proficiunt ad intellectum spiritalium. Descendentes qui sunt? Qui quamvis, quantum homines possunt, fruantur intellegentia spiritalium; tamen descendunt ad parvulos, ut talia eis dicant, qualia possunt capere, et lacte nutriti possint idonei fieri et validi ad capiendum cibum spiritalem. Isaias, fratres, etiam ipse ad nos de descendentibus fuit: nam et ipsi gradus eius descendentis apparent. Cum enim diceret de Spiritu sancto: Requiescet, inquit, super eum Spiritus sapientiae et intellectus, Spiritus consilii et fortitudinis, Spiritus scientiae et pietatis, et Spiritus timoris Domini : a sapientia coepit, et usque ad timorem descendit: Quomodo ille qui docebat, a sapientia descendit usque ad timorem; tu qui discis, si proficis, a timore ascende ad sapientiam: scriptum est enim: Initium sapientiae timor Domini. Iam ergo Psalmum audite. Ecce ante oculos nostros ponamus ascensurum hominem: ubi ascensurum? In corde. Unde ascensurum? Ab humilitate, id est a convalle plorationis. Quo ascensurum? Ad illud ineffabile quod cum dici non posset, dictum est: In locum quem disposuit.

Christianus in via Domini proficiens toleret malorum invidiam.

3. Cum ergo sic homo coeperit disponere ascensum; hoc dico apertius, cum coeperit homo christianus cogitare proficere, incipit pati linguas adversantium. Quicumque illas nondum passus est, nondum profecit: quicumque illas non patitur, nec conatur proficere. Vult nosse quid dicamus? Imo quid audiamus simul, experiatur. Incipiat proficere, incipiat velle ascendere, velle contemnere terrena, fragilia, temporalia, felicitatem saeculi pro nihilo habere, Deum solum cogitare, lucris non gaudere, damnis non contabescere, omnia etiam sua velle vendere et pauperibus tribuere, et sequi Christum; videamus quemadmodum patiatur linguas detrahentium et multa contradicentium, et quod est gravius, quasi consulendo a salute avertentium. Qui enim consulit alicui, ad salutem consulit, ad id quod prodest consulit; ille autem quasi consulens, retrahit a salute. Quia ergo videtur habere pallium consulentis, et habet venenum perimentis, lingua dolosa dicta est. Ascensurus ergo, contra ipsas linguas primo Deum deprecatur: ait enim: Ad te, Domine, cum tribularer clamavi, et exaudisti me. Unde illum exaudivit? Ut iam constitueret eum ad gradus ascendendi.

Hominum laus periculosior quam vituperia.

4. (v 2.] Et quia iam ascensurus est exauditus, quid orat? Domine, erue animam meam a labiis iniustis et a lingua dolosa. Quae est lingua dolosa? Subdola, habens imaginem consulendi, et perniciem nocendi. Ipsi sunt qui dicunt: Et tu hoc facturus es, quod nemo fecit? et tu solus eris christianus? Et si ostenderit alios hoc facere, et legerit Evangelium ubi praecepit Dominus fieri, et legerit Actus Apostolorum; illi quid dicunt in lingua subdola et labiis iniquis? Non poteris forte implere; multum est quod aggrederis. Alii prohibendo deterrent, alii laudando plus premunt. Quia enim talis est vita quae iam occupaverit mundum, tanta auctoritas Christi est, ut reprehendere iam Christum nec paganus audeat. Legitur ille qui reprehendi non potest, quia dixit: Vade, vende omnia quae habes, et distribue pauperibus, et sequere me : Christo contradici non potest, Evangelio contradici non potest, reprehendi Christus non potest; convertit se lingua dolosa ad laudem prohibentem. Si laudas, hortare. Quare laudando premis? Melius vituperares, quam dolose laudares. Quid enim diceres vituperando? Absit: foeda vita ista est, mala vita ista est. Sed quia nosti, cum haec dixeris, premi te posse auctoritate evangelica; convertis te ad aliud dissuadendi genus, ut laudando falso, me a vera laude prohibeas; imo laudando Christum, a Christo prohibeas,

dicens: Quid est hoc? Ecce illi fecerunt, forte tu non poteris: incipis ascendere, cadis. Monere videtur; serpens est, dolosa lingua est, venenum habet. Roga contra illam, si vis ascendere, et dic Deo tuo: Domine, erue animam meam a labiis iniustis et a lingua dolosa.

Verba volant, exempla trahunt.

5. (vv 3.4.] Et dicit tibi Dominus tuus: Quid dabitur tibi, aut quid apponetur tibi ad linguam dolosam? Id est, quod habeas adversus linguam dolosam, quod opponas linguae dolosae, quo te munias adversus linguam dolosam, quid tibi dabitur, aut quid apponetur tibi? Interrogavit exercens; nam ipse dicturus est quod interrogat. Respondit enim, subiciens sibi interroganti: Sagittae potentis acutae, cum carbonibus desolatoriis; vel, vastatoribus. Sive desolatoriis dicas, sive vastatoribus dicas (nam in diversis codicibus diverse scriptum est), idem significat. Videte: vastatores carbones dicuntur, quia vastando et desolando ad desolationem facile perducunt. Qui sunt isti carbones? Intellegat Caritas vestra primo quae sunt sagittae. Sagittae potentis acutae, verba Dei sunt. Ecce iaciuntur, et transfigunt corda: sed cum transfixa fuerint corda sagittis verbi Dei, amor excitatur, non interitus comparatur. Novit Dominus sagittare ad amorem; et nemo pulchrius sagittat ad amorem, quam qui verbo sagittat; imo sagittat cor amantis, ut adiuvet amantem; sagittat, ut faciat amantem. Sagittae autem sunt, cum agimus verbis. Carbones autem vastatores qui sunt? Parum est verbis agere contra linguam subdolam et labia iniqua, parum est verbis agere; et exemplis agendum est. Exempla sunt carbones vastatores. Et quare vastatores dicuntur, breviter accipiat Caritas vestra. Primo, quomodo exemplis agendum sit, videte. Lingua subdola nihil sic novit dicere, quo magis subdola est, nisi: Vide ne non possis implere; multum est ad te hoc aggredi. Accepisti tu praeceptum evangelicum, habes sagittam; sed carbones nondum habes. Timendum ne sagitta sola non valeat adversus linguam dolosam: sunt et carbones. Utputa, incipit enim tibi dicere Deus: Tu non potes, quare ille potest? quare alter potuit? Numquid tu delicatior es illo senatore? numquid tu infirmior es illo, aut illo in valetudine? numquid tu infirmior es feminis? Feminae potuerunt, viri non possunt? delicati divites potuerunt, pauperes non possunt? Sed ego, inquit, multum peccavi, et multum peccator sum. Numerantur etiam qui multum peccaverunt; et eo plus amaverunt, quo plura illis dimissa sunt: quomodo dictum est in Evangelio: Cui modicum dimittitur, modicum diligit. Cum ergo fuerint ista enumerata, et nominatim dicti fuerint homines qui potuerunt, ille accepta sagitta in corde, accedentibus etiam carbonibus desolatoriis, desolatur in illo terrena cogitatio. Quid est enim, desolatur? Ad desolationem perducitur. Erant autem in illo multa quae male fronduerant, multae carnales cogitationes, saeculares multi amores: ipsi uruntur carbonibus desolatoriis, ut fiat purus locus desolatus, in cuius loci puritate faciat Deus aedificium suum; quia facta erat ibi ruina diaboli, et aedificatur ibi Christus: nam quamdiu manet ibi diabolus, non potest aedificari Christus. Accedunt carbones desolatorii, et deiciunt quod male fuerat aedificatum, et desolato loco accedit structura felicitatis perpetuae. Videte ergo quare dicti sunt carbones. Quia qui se convertunt ad Dominum, de mortuis reviviscunt. Carbones autem quando accenduntur, antequam accenderentur, exstincti erant. Nam exstincti carbones, mortui dicuntur; ardentes, vivi appellantur. Exempla ergo multorum iniquorum qui conversi sunt ad Dominum, carbones dicti sunt. Audis homines mirari, et dicere: Ego illum novi, quam ebriosus fuit, quam sceleratus, qualis amator circi aut amphitheatri, qualis fraudator: modo quomodo Deo servit, quam innocens factus est! Noli mirari; carbo est. Vivum gaudes, quem exstinctum plangebas. Sed quando laudas vivum, si nosti laudare, adhibe illum mortuo ut accendatur; id est, quicumque adhuc piger est sequi Deum, admove illi carbonem qui erat exstinctus, et habeto sagittam verbi Dei, et carbonem vastatorem, ut occurras labiis iniquis et linguae subdolae.

Boni et mali in mundo permixti.

6. (v 5.] Quid sequitur? Accepit iste sagittas ardentes, accipiat carbones vastatores. Iam repellit linguam subdolam et labia iniqua, iam ascendit gradum, incipit proficere: sed adhuc vivit inter malos, inter iniquos; nondum est area ventilata: puta quia triticum factum est, numquid iam in horreo est? Adhuc necesse est multa palea prematur; et quantum proficit, tantum videt maiora scandala in populo. Nam si non proficiat, non videt iniquitates; si non sit verax christianus, non videt fictos. Etenim, fratres, et de illa similitudine hoc nos docet Dominus, de frumentis et zizaniis. Cum autem crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania : id est quia nulli homini apparent mali, nisi factus fuerit ipse bonus; quia cum crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Iam ergo iste coepit proficere, et coepit videre malos, et multa mala quae ante non noverat, et clamat ad Dominum: Heu me, quod incolatus meus longinquus, inquit, factus est! Multum a te recessi, peregrinatio mea facta est longinqua. Nondum veni in patriam illam, ubi cum nullo malo victurus sum; nondum veni ad illam societatem Angelorum, ubi scandala non timebo. Quare autem nondum sum ibi? Quia incolatus meus longinquus factus est. Incolatus peregrinatio est: incola dicitur qui habitat in terra aliena, non in civitate sua. Longinquus, inquit, factus est incolatus meus. Et ubi longinquus? Aliquando, fratres mei, cum peregrinatur homo, inter meliores vivit, quam in patria sua forte viveret: sed non sic est, quando de illa Ierusalem coelesti peregrinamur. Mutat enim homo patriam, et aliquando in peregrinatione illi bene est: invenit amicos fideles peregrinando, quos in patria invenire non potuit. Inimicos habuit, ut de patria pelleretur; et cum peregrinaretur, invenit quod non habebat in patria. Non sic est patria illa Ierusalem, ubi omnes boni: quicumque inde peregrinatur, inter malos est; nec recedere a malis potest, nisi cum redierit ad societatem Angelorum, ut ibi sit unde peregrinatur. Ibi omnes iusti et sancti, qui fruuntur Verbo Dei sine lectione, sine litteris: quod enim nobis per paginas scriptum est, per faciem Dei illi cernunt. Qualis patria! Magna patria, et miseri sunt peregrini ab illa patria.

Isaac et Ismael duorum populorum figurae.

7. Sed quod ait iste: Longinqua facta est peregrinatio mea; maxime eorum vox est, id est, ipsius Ecclesiae, quae laborat in hac terra. Illius vox est, quae clamat a finibus terrae in alio psalmo dicens: A finibus terrae ad te clamavi. Quis nostrum clamat a finibus terrae? Nec ego, nec tu, nec ille: sed a finibus terrae ipsa tota Ecclesia, tota haereditas Christi clamat; quia Ecclesia haereditas eius, et de Ecclesia dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae. Si ergo possessio Christi usque ad fines terrae, et possessio Christi omnes sancti, et omnes sancti unus homo in Christo, quia unitas sancta in Christo est; ipse unus homo dicit: A finibus terrae ad te clamavi, dum angeretur cor meum. Huius ergo hominis longinqua peregrinatio facta est inter malos. Et tamquam diceretur illi: Cum quibus ergo habitas, ut gemas? Peregrinatio, inquit, mea longinqua facta est. Sed quid, si cum bonis esset? Si cum bonis esset; non diceret: Heu me! Heu, vox est miseriae, vox est calamitatis et infelicitatis; sed tamen in spe, quia iam vel gemere didicit. Multi enim et miseri sunt, et non gemunt, et peregrinantur, et redire nolunt. Iste iam volens redire, cognoscit infelicitatem peregrinationis suae: quia agnovit illam, redit; et ascendere incipit, quia Canticum graduum coepit cantare. Ubi ergo gemit, et inter quos habitat? Inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Verbum hoc quia hebraeum est, procul dubio non intellexistis. Quid est: Inhabitavi cum tabernaculis Cedar? Cedar, quantum meminimus ex interpretatione nominum hebraeorum, Tenebras significat. Interpretatum Cedar latine, Tenebrae dicuntur. Nostis autem duos filios habuisse Abraham, quos quidem commemorat Apostolus, et ad imaginem duorum testamentorum esse dicit: unus de ancilla erat, et alter de libera. Ex ancilla, Ismael erat; de libera Sara, quem suscepit ex desperatione per fidem, Isaac erat. Uterque ex semine Abrahae, sed non uterque haeres Abrahae. De Abraham natus unus, sed tamen non hereditat: alter etiam haeres; non solum filius, sed et haeres. In Ismael sunt omnes qui carnaliter colunt Deum. Ad ipsos enim et vetus testamentum pertinet: quia sic dixit Apostolus: Sub Lege volentes esse, Legem non audistis? Scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera; quae sunt in allegoria. Haec enim sunt duo testamenta. Quae sunt duo testamenta? Unum vetus, et alterum novum. Vetus testamentum a Deo, et novum testamentum a Deo; quomodo de Abraham et Ismael et Isaac. Sed Ismael ad terrenum, Isaac ad coeleste regnum. Ideo vetus testamentum promissiones habet terrenas, terrenam Ierusalem, terrenam Palaestinam, regnum terrenum, salutem terrenam, hostium subiugationem, abundantiam filiorum, fecunditatem frugum. Omnia ista promissiones sunt terrenae. In figura spiritaliter intelleguntur, quomodo Ierusalem terrena umbra erat regni coelestis, et regnum terrenum umbra erat regni coelorum. Ismael in umbra, Isaac in luce. Si ergo Ismael in umbra, non mirum quia ibi tenebrae. Pinguiores etenim umbrae tenebrae sunt. Ergo Ismael in tenebris, Isaac in luce. Quicumque hic etiam in Ecclesia terrenam felicitatem quaerunt a Deo, adhuc ad Ismael pertinent. Ipsi sunt qui contradicunt spiritalibus proficientibus, et detrahunt illis, et habent labia iniqua et linguas subdolas. Contra quos rogavit iste ascendens, et appositi sunt ei carbones desolatorii, et sagittae potentis acutae. Inter illos enim adhuc vivit, donec tota area ventiletur: ideo dixit: Inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Nam et ipsa tabernacula Ismael, Cedar dicta sunt. Sic habet liber Geneseos; sic habet, quod Cedar ad Ismael pertinet. Ergo Isaac cum Ismael; id est, qui pertinent ad Isaac, inter illos vivunt, qui pertinent ad Ismael. Isti sursum volunt ascendere, illi deorsum volunt premere: isti volunt volare ad Deum, illi conantur pennas evellere. Namque apud Apostolum ita dicitur: Sed sicut tunc, qui secundum carnem natus erat, persequebatur eum qui secundum spiritum; ita et nunc. Spiritales ergo persecutionem patiuntur a carnalibus. Sed quid dicit Scriptura? Eice ancillam et filium eius; non enim haeres erit filius ancillae cum filio meo Isaac. Sed hoc quod dicit: Eice, quando erit? Quando area coeperit ventilari. Modo autem antequam eiciatur: Heu me, quod incolatus meus longinquus factus est! inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Et exponit nobis, qui sunt isti qui pertinent ad tabernacula Cedar.

Malo suo Donatistae omnesque schismatici pacem turbant Ecclesiae.

8. (v 6.] Multum peregrinata est anima mea. Ne peregrinationem corporalem intellegeres, animam dixit peregrinari. Corpus peregrinatur locis, anima peregrinatur affectibus. Si amaveris terram, peregrinaris a Deo: si amaveris Deum, ascendis ad Deum. In caritate Dei et proximi exerceamur, ut redeamus ad caritatem. Si cadamus in terram, marcescimus et putrescimus. Iste autem qui ceciderat, descensum est ad eum, ut ascenderet. Intendens tempus peregrinationis suae, dixit se peregrinari in tabernaculis Cedar. Quare? Quia multum peregrinata est anima mea. Ibi peregrinatur, ubi ascendit. Non corpore peregrinatur, non corpore ascendit. Sed ubi ascendit? Ascensiones, inquit, in corde. Si ergo ascendit in corde, non ascendit per ascensiones cordis nisi anima quae peregrinatur. Sed donec perveniat, multum peregrinata est anima mea. Ubi? In tabernaculis Cedar.

9. (v 7.] Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Verum ut audiatis, fratres carissimi, non poteritis probare quam vera cantetis, nisi coeperitis facere quod cantatis. Quantumlibet illud dicam, quomodolibet exponam, qualibuscumque verbis versem, non intrat in cor eius in quo non est opus eius. Incipite agere, et videte quid loquamur. Tunc ad singula verba lacrymae profluunt, tunc Psalmus cantatur, et facit cor quod in Psalmo cantatur. Quam multi enim sonant voce, et corde muti sunt? Et quam multi tacent labiis, et clamant affectu? Quia ad cor hominis aures Dei: sicut aures corporis ad os hominis, sic cor hominis ad aures Dei. Multi clauso ore exaudiuntur, et multi in magnis clamoribus non exaudiuntur. Affectibus orare debemus, et dicere: Multum peregrinata est anima mea : cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Quid enim aliud dicimus istis haereticis, nisi: Cognoscite pacem, amate pacem? Iustos vos dicitis. Sed si iusti essetis, inter paleam grana gemeretis. Nam quia grana sunt in Catholica, et vera grana sunt; ideo tolerant paleam, donec ventiletur area; quia inter paleam clamant: Heu me, quod incolatus meus longinquus factus est! inhabitavi cum tabernaculis Cedar. Inhabitavi, inquit, cum paleis. Sed quomodo de palea multus fumus exit, sic de Cedar tenebrae. Inhabitavi cum tabernaculis Cedar: multum peregrinata est anima mea. Frumentorum vox est, inter paleas gementium. Haec loquimur illis qui oderunt pacem; et dicimus: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus. Qui sunt qui oderunt pacem? Qui conscindunt unitatem. Si enim pacem non odissent, in unitate mansissent. Sed videlicet propterea se separaverunt, ut iusti essent, ut non haberent mixtos iniustos. Aut nostra est ista vox, aut illorum; elige cuius sit. Catholica dicit: Non est dimittenda unitas, non est praecidenda Ecclesia Dei. Iudicabit Deus de malis et bonis postea. Si nunc mali a bonis separari non possunt, ferendi sunt ad tempus: mali in area nobiscum esse possunt, in horreo non possunt. Et forte hodie qui mali apparent, cras boni erunt; et qui de bonitate hodie superbiunt, cras mali invenientur. Quisquis ergo humiliter malos ad tempus fert, ipse perveniet ad requiem sempiternam. Haec vox catholica est. Illorum autem vox qualis est, non intellegentium neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant ? Ne tangas immundum ; et: Qui tetigerit immundum, inquinabitur : separemus nos, ne commisceamur malis. Et nos illis: Amate pacem, diligite unitatem. Nescitis a quam multis bonis separamini, dum quasi malis calumniamini? Furunt, saeviunt, quando ista dicimus: nam quaerunt et mortificare nos. Apparuerunt saepe impetus eorum, apparuerunt insidiae. Cum ergo inter insidias illorum vivimus, et quibus dicimus: Amate pacem, adversantur nobis; nonne vox ista nostra est: Cum his qui oderunt pacem, eram pacificus? Cum loquerer illis, debellabant me gratis. Quid est autem, fratres, debellabant me? Et parum erat, si non adderet, gratis. Quibus dicimus: Amate pacem, Christum amate: numquid dicimus: Amate et honorate nos? Sed: Honorate Christum. Nos nolumus honorari, sed illum. Nam nos quid sumus ad apostolum Paulum? Qui tamen dicebat illis parvulis, quos mali homines et mali suasores praecidere ab unitate in schismata volebant; quid eis dicebat ille? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis? Hoc et nos dicimus: Amate pacem, amate Christum. Si enim amant pacem, Christum amant. Cum ergo dicimus: Amate pacem; hoc dicimus: Amate Christum. Quare? Quia de Christo ait Apostolus: Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum. Si ergo Christus ideo pax, quia fecit utraque unum, quare vos de uno fecistis duo? Quomodo ergo pacifici estis, ut cum Christus faciat unum de duobus, vos faciatis de uno duo? Sed quia haec dicimus, cum his qui oderunt pacem sumus pacifici; et tamen illi qui oderunt pacem, cum loqueremur eis, debellabant nos gratis.






Aug. in Psalmos enar. 11830