Aug. in Psalmos enar. 124

IN PSALMUM 124 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

124
(
Ps 124)

Saeculi huius felicitas falsa, ventosa et prorsus seductoria.

1. (vv. 1.2.] Psalmus iste, pertinens ad numerum canticorum graduum (de quo titulo in aliis iam multa diximus, et repetere nolumus, ne vos obtundamus potius quam instruamus), docet nos ascendentes et levantes animas nostras ad Dominum Deum nostrum affectu caritatis atque pietatis, non intendere in homines qui prosperantur in hoc saeculo felicitate falsa atque ventosa et prorsus seductoria; ubi nihil aliud nutriunt quam superbiam, et cor eorum congelascit adversus Deum, et fit durum adversus imbrem gratiae ipsius, ne fructum ferat. Praesumentes enim omnia sibi abundare, quae videntur huic vitae necessaria, et ultra quam necessaria, extolluntur; et cum sint homines per iniquitatem inferiores omnibus hominibus, per superbiam superiores se putant omnibus hominibus. Atque utinam vel sicut alios homines se esse deputarent. Hos autem aliquando intuendo et nimis attendendo, etiam illi qui Deum colunt, fluctuant et nutant, quasi perierit merces eorum quare Deum colunt, cum se vident in laboribus, in egestate, in aerumna, in morbo, in dolore, in aliqua necessitate, et vident alios habere sanitatem corporis, abundare temporalibus, incolumitate suorum gaudere, nitore honorum florere eos qui non solum Deum non colunt, sed et omnibus hominibus adversantur; attendentes eos, nutant, et dicunt apud se quod aperte scriptum est in quodam psalmo:

Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Et sequitur: Numquid vane iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? Numquid forte vanus fui, qui volui iuste vivere, et innocenter inter homines conversari, quando scio eos qui nolunt servare innocentiam, habere tantam felicitatem, et insultare iustis per iniquitatem felices?

Quod Deus vult si feceris, rectum habebis cor.

2. Sed quis illud dixit ibi in psalmo? Cuius nondum erat rectum cor. Sic enim coepit iste psalmus de quo modo testimonium dedimus, non iste quem considerandum et tractandum modo suscepimus, sed ubi dictum est: Quomodo scivit Deus, et si est scientia in Altissimo? Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias. Numquid vane iustificavi cor meum, et lavi in innocentibus manus meas? ille ergo psalmus, ubi videtis quia periclitatur anima, ubi videtis quia nutant pedes, sic coepit: Quam bonus Deus Israel rectis corde! Mei autem, inquit, pene commoti sunt pedes, paulo minus effusi sunt gressus mei. Quare? Quia zelavi in peccatoribus, pacem peccatorum intuens. Inde ergo dixit commotos pedes suos et pene effusos gressus, lapsu ad ruinam a Deo, quia intuitus est et inspexit felicitatem peccatorum, et vidit eos habere pacem, se autem laborem. Narravit autem hoc cum iam evasisset, cum iam correcto corde Deo inhaesisset, narravit praeterita pericula sua. Ergo: Bonus Deus Israel: sed quibus? Rectis corde. Qui sunt recti corde? Qui non reprehendunt Deum. Qui sunt recti corde? Qui voluntatem suam ad voluntatem Dei dirigunt; non voluntatem Dei ad voluntatem suam curvare conantur. Breve praeceptum est, ut homo dirigat cor suum. Vis habere rectum cor? Tu fac quod vult Deus; noli Deum velle facere quod vis tu. Pravicordes ergo sunt, id est, qui rectum cor non habent, qui sedent et disputant quomodo debuit facere Deus; non laudando quod fecit, sed reprehendendo. Corrigere illum volunt: parum est quia corrigi ab eo nolunt; et dicunt: Non debuit Deus facere pauperes, sed soli divites esse debuerunt; et ipsi soli viverent. Utquid factus est pauper? utquid vivit? Reprehendit Deum pauperum. Quanto melius esset pauper Dei, et dives esset de Deo; hoc est, sequeretur voluntatem Dei, et videret paupertatem suam temporalem esse, et transituram, divitias autem sibi spiritales ita venturas, ut nullo pacto possent praeterire; et haberet in divitiis cordis fidem, si ei non contingit aurum habere in arca? Quia si aurum haberet in arca, furem timeret, et aurum de arca etiam nolens perderet; fidem autem de corde non perderet, si ipse illam inde non expelleret. Cito autem responderi potest, carissimi. Fecit Deus pauperem, ut probet hominem; et fecit Deus divitem, ut probet illum de paupere. Et omnia quae fecit Deus, recte fecit. Et si non possumus videre consilium ipsius, quare illud sic fecit et illud sic; bonum est nobis ut subdamur sapientiae ipsius, et credamus quia bene fecit, et si nondum novimus quare fecit: et habebimus cor rectum, ut praesumamus et confidamus in Domino, et non movebuntur pedes nostri, et fit in nobis ascendentibus unde coepit iste psalmus: Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebuntur in aeternum.

De terrena et superna Ierusalem.

3. Qui sunt isti? Qui inhabitant Ierusalem. Ipsi non commovebuntur in aeternum, qui inhabitant Ierusalem. Si hanc Ierusalem intellexerimus, omnes qui illic inhabitabant, bellis et eversione ipsius civitatis exclusi sunt: modo quaeris Iudaeum in civitate Ierusalem, et non invenis. Quare ergo non movebuntur in aeternum, qui inhabitant Ierusalem, nisi quia est alia Ierusalem, de qua multa soletis audire? Ipsa est mater nostra, cui suspiramus et gemimus in ista peregrinatione, ut ad illam redeamus. Erraveramus ab ea, et viam non habebamus: Rex ipsius venit, et via nobis factus est, ut ad illam redire possimus. Ipsa est illa, ubi stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem, sicut audistis in psalmo canticorum graduum superiore, iam vobis exposito et tractato qui interfuistis; cui suspirabat ille qui cantabat: Ierusalem quae aedificatur ut civitas; cuius participatio eius in idipsum. Qui ergo ibi habitant non movebuntur in aeternum. Qui autem habitarunt in ista Ierusalem, moti sunt; primo corde, postea exsilio. Quando moti sunt corde et ceciderunt, tunc Regem ipsius supernae Ierusalem crucifixerunt. Iam spiritaliter foris erant, et ipsum Regem foras excludebant. Eiecerunt enim illum extra civitatem suam, et foris crucifixerunt. Et ipse eiecit illos extra civitatem suam, id est aeternam Ierusalem matrem omnium nostrum, quae est in coelis.

Montes in circuito sanctae civitatis.

4. Qualis est ista Ierusalem? Breviter describit eam. Montes in circuitu eius. Magnum aliquid, nos esse in ea civitate quam circumdederunt montes? Ipsa est tota felicitas nostra, quia habebimus civitatem quam circumdederunt montes? Num enim non novimus montes? aut quid sunt montes, nisi tumores terrarum? Alii sunt ergo montes amabiles, montes excelsi, praedicatores veritatis, sive Angeli, sive Apostoli, sive Prophetae. Ipsi sunt in circuitu Ierusalem; ambiunt illam, et quasi murum illi faciunt. De his montibus amabilibus et delectabilibus assidue Scriptura loquitur. Advertite cum auditis vel legitis; pluribus locis invenitis montes delectabiles, quam nos possumus commemorare. Verumtamen quantum Dominus suggerit, delectat nos de his montibus multa dicere; et divina testimonia de Litteris sanctis occurrerunt nobis. Ipsi sunt montes qui illuminantur a Deo: et primitus illuminantur, ut ab ipsis lumen descendat ad valles, vel ad colles; quia non tantae sunt altitudinis, quantae sunt montes. Ipsi sunt per quos nobis praerogatur Scriptura, sive in prophetia, sive in Apostolis, sive in Evangelio. Ipsi sunt montes de quibus cantamus: Levavi oculos meos in Augustinus Hipponensis - In Psalmum 124 enarratio montes, unde veniet auxilium mihi ; quia de Scripturis sanctis in hac vita habemus auxilium. Sed quia ipsi montes non a se proteguntur, nec a seipsis nobis consulunt, nec spes nostra debet esse in montibus, ne maledicti simus qui spem in homine ponimus ; iam dixerat:

Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi; Auxilium, inquit, meum a Domino, qui fecit coelum et terram. Ipsi sunt montes de quibus item dicit: Suscipiant montes pacem populo tuo, et colles iustitiam. Montes magni sunt, et colles minores sunt. Montes ergo vident, colles credunt: qui vident, pacem susceperunt et attulerunt ad eos qui credunt. Qui enim credunt, suscipiunt iustitiam; quia iustus ex fide vivit. Angeli vident, annuntiant quod vident, et credimus nos. Ioannes ille: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum : videbat, praedicavit nobis ut crederemus. Et per montes suscipientes pacem, susceperunt colles iustitiam: quia de ipsis montibus quid ait? Non dixit: "A se habent pacem, vel, instituunt pacem, vel, generant pacem"; sed, "Suscipiunt pacem". Unde suscipiunt pacem, Dominus est. Sic ergo leva oculos tuos ad montes propter pacem, ut auxilium tuum sit a Domino, qui fecit coelum et terram. Rursus illos montes commemorans Spiritus sanctus hoc ait: Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Non dixit: Illuminant montes; sed: Illuminans tu a montibus aeternis: per montes istos quos aeternos esse voluisti, praedicans Evangelium, tu illuminans, non montes. Tales ergo montes in circuitu Ierusalem.

Non fecerunt haereses nisi magni et mali homines.

5. Et ut noveritis quales sint montes in circuitu eius; ubi commemoravit montes bonos Scriptura, valde raro et difficile, aut forte nunquam non et statim ibi nominat Dominum, aut simul significat, ne spes remaneat in montibus. Ecce videte quam multa commemoravi. Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi: et ne ibi remaneas: Auxilium meum, inquit, a Domino, qui fecit coelum et terram. Rursus: Suscipiant montes pacem populo tuo: cum dixit: Suscipiant, ostendit alium esse fontem pacis unde illi suscipiunt. Rursus: A montibus illuminans: sed: Tu, dixit; Illuminans tu admirabiliter a montibus aeternis. Item hoc loco cum dixisset: Montes in circuitu eius; ne tu rursum remaneres in montibus, statim subiunxit: Et Dominus in circuitu plebis suae: ut tua spes non sit in montibus, sed in illo qui illuminat montes. Cum enim ille habitat in montibus, id est in sanctis, ipse est in circuitu plebis suae; et ipse muravit plebem suam munimento spiritali, ne moveatur in aeternum. At vero de illis montibus malis quando loquitur Scriptura, non eis addit Dominum. Tales montes, iam saepe diximus vobis, significant magnas quasdam animas, sed malas. Non enim putetis, fratres, quia potuerunt fieri haereses per aliquas parvas animas. Non fecerunt haereses, nisi magni homines: sed quantum magni, tantum mali montes. Non enim montes erant tales qui susciperent pacem, ut colles susciperent iustitiam; sed illi dissensionem susceperunt a diabolo patre suo. Montes ergo erant ad tales montes cave ne fugias. Venturi enim sunt homines, et dicturi tibi: Magnus ille vir, et magnus ille homo. Qualis fuit ille Donatus! qualis est Maximianus! et nescio quis Photinus, qualis fuit! et ille Arius qualis fuit! Omnes istos montes nominavi, sed naufragosos. Videtis quia lucet de illis aliqua flamma sermonis, et aliquis de ipsis ignis accenditur. Si navigatis in ligno, et noctem patimini, id est, caliginem huius vitae; non vos fallant, nec dirigatis illuc navim: ibi sunt saxa, ibi naufragia magna fiunt. Cum ergo tibi laudati fuerint isti montes, et coeperit tibi suaderi ut venias ad ipsos montes, quasi ad auxilium, et ibi requiescas; responde: In Domino confido; quomodo dicitis animae meae: Transmigra in montes sicut passer? Bonum est enim tibi ut in illos montes leves oculos unde tibi auxilium a Domino sit, ut evadas sicut passer de muscipula venantium, non transmigres in montes. Passer enim instabilis res est; cito movetur, cito volat hinc et inde. Sed tu confide in Domino, et eris sicut mons Sion; non commoveberis in aeternum, et non transmigrabis in montes sicut passer. Numquid ibi sic nominavit montes, ut de Domino diceret?

Auxilium nos salvans a Deo, non a montibus, est.

6. Sed montes tales ama, in quibus Dominus est. Tunc autem te amant ipsi montes, si non in illis spem posueris. Videte, fratres, quales sunt montes Dei. Nam inde sic nominati sunt in alio loco: Iustitia tua sicut montes Dei. Non iustitia ipsorum, sed iustitia tua. Audi talem montem Apostolum: Ut inveniar in illo, inquit, non habens iustitiam meam quae ex lege est, sed eam quae est per fidem Christi. Illi autem qui per iustitiam suam montes esse voluerunt, sicut Iudaei quidam vel Pharisaei principes eorum, sic reprehenduntur: Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti. Qui autem subiecti sunt, sic sunt alti, ut humiles sint. Et quia magni sunt, montes dicuntur; quia vero subiecti sunt Deo, valles sunt: et quia habent capacitatem pietatis, suscipiunt abundantiam pacis et inundationem transmittunt ad colles. Modo tamen tu vide quos montes ames. Si vis amari a bonis montibus, noli spem ponere nec in bonis montibus. Nam qualis mons erat Paulus? quando invenitur talis? (De magnitudine loquimur hominum.) Tantae gratiae quisquam potest facile inveniri? Et tamen timebat ne passer ille in illo poneret spem: Et quid ait? Numquid Paulus pro vobis crucifixus est? Sed levate oculos in montes, unde auxilium veniat vobis; quia: Ego plantavi, Apollo rigavit: sed auxilium vestrum a Domino, qui fecit coelum et terram; quia Deus incrementum dedit. Ergo montes in circuitu eius. Sed quomodo montes in circuitu eius, sic et Dominus in circuitu plebis suae, ex hoc nunc et usque in saeculum. Si ergo montes in circuitu eius, et Dominus in circuitu plebis suae, constringit Dominus plebem suam in unum vinculum caritatis et pacis, ut qui confidunt in Domino sicut mons Sion, non commoveantur in aeternum: et hoc est, ex hoc et usque in saeculum.

De christianorum servorum erga dominos officiis. - De Iuliano apostata.

7. (v. 3.] Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum, ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas. Modo quidem iusti aliquantum laborant, et modo aliquando iniusti dominantur iustis. Quibus modis? Aliquando iniusti perveniunt ad honores saeculi: cum pervenerint et facti fuerint vel iudices, vel reges, quia hoc facit Deus propter disciplinam plebis suae, propter disciplinam populi sui; non potest fieri nisi ut exhibeatur illis honor debitus potestati. Ordinavit enim sic Deus Ecclesiam suam, ut omnis potestas ordinata in saeculo habeat honorem, et aliquando a melioribus. Sed exempli gratia unam rem dico; hinc conicite gradus omnium potestatum. Prima et quotidiana potestas hominis in hominem domini est in servum. Prope omnes domus habent huiusmodi potestatem. Sunt domini, sunt et servi; diversa sunt nomina: sed homines et homines paria sunt nomina. Et quid dicit Apostolus, docens servos dominis suis subditos esse? Servi, obaudite dominis vestris secundum carnem : quia est dominus secundum spiritum. Ille est verus dominus et aeternus; isti autem temporales secundum tempus. Tu cum ambulas in via, cum vivis in hac vita, non vult te facere superbum Christus. Contigit tibi ut christianus efficereris, et haberes dominum hominem: non ideo christianus effectus es, ut dedigneris servire. Cum enim Christo iubente servis homini, non illi servis, sed illi qui iussit. Et hoc ait:

Obaudite dominis vestris secundum carnem, cum timore et tremore, in simplicitate cordis; non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed quasi servi Christi, facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate. Ecce non fecit de servis liberos, sed de malis servis bonos servos. Quantum debent divites Christo, qui illis componit domum! ut si fuit ibi servus infidelis, convertat illum Christus, et non ei dicat: Dimitte dominum tuum; iam cognovisti eum qui verus est dominus: ille forte impius est et iniquus, tu iam fidelis et iustus; indignum est ut iustus et fidelis serviat iniquo et infideli. Non hoc ei dixit, sed magis: Servi: et ut corroboraret; servum, hoc dixit: Exemplo meo servi; prior servivi iniquis. Dominus enim tanta in passione sustinens, a quibus sustinuit, nisi dominus a servis? et a quibus, nisi a malis servis? Nam si fuissent boni servi, honorarent dominum. Sed quia mali servi erant, iniuriaverunt. Ille quid contra? Reddidit dilectionem pro odio. Ait enim: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt. Si Dominus coeli et terrae, per quem facta sunt omnia, servivit indignis, rogavit pro saevientibus et furentibus, et tamquam medicum se exhibuit adveniens (nam et medici et arte et sanitate meliores serviunt aegrotis); quanto magis non debet dedignari homo, ex toto animo, et ex tota bona voluntate, cum tota dilectione servire domino etiam malo? Ecce servit melior deteriori, sed ad tempus. Quod autem dixi de domino et servo, hoc intellegite de potestatibus et regibus, de omnibus culminibus huius saeculi. Aliquando enim potestates bonae sunt, et timent Deum; aliquando non timent Deum. Iulianus exstitit infidelis imperator, exstitit apostata, iniquus, idololatra: milites christiani servierunt imperatori infideli; ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum qui in coelo erat. Si quando volebat ut idola colerent, ut thurificarent; praeponebant illi Deum: quando autem dicebat: Producite aciem, ite contra illam gentem; statim obtemperabant. Distinguebant dominum aeternum a domino temporali; et tamen subditi erant propter dominum aeternum, etiam domino temporali.

Impiorum felicitas momentanea.

8. Sed numquid sic erit semper, ut iniqui imperent iustis? Non sic erit. Videte enim quid dicat iste psalmus: Quoniam non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum. Sentitur ad tempus virga peccatorum super sortem iustorum; sed non ibi relinquitur, non erit in aeternum. Veniet tempus, quando unus agnoscatur Deus; veniet tempus, quando Christus in claritate sua apparens congreget ante se omnes gentes, et dividat eas, sicut dividit pastor haedos ab ovibus: oves ponet ad dexteram; haedos ad sinistram. Et videbis ibi multos servos inter oves, et multos dominos inter haedos; et rursus multos dominos inter oves, multos servos inter haedos. Non enim quia sic consolati sumus servos, omnes servi boni sunt; aut quia sic repressimus superbiam dominorum, omnes domini mali sunt. Sunt boni fideles domini, et sunt mali: sunt boni fideles servi, et sunt mali. Sed quamdiu servi boni serviunt malis dominis, ferant ad tempus: Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum. Quare hoc? Ut non extendant iusti ad iniquitatem manus suas: ut ad tempus ferant iusti iniquos dominantes, et intellegant non esse hoc sempiternum, sed praeparent se ad possidendam sempiternam haereditatem. Quam haereditatem? Ubi destruetur omnis potentatus, et omnis potestas, ut sit Deus omnia in omnibus. Ad hoc se servantes, et hoc corde contemplantes, et adhuc in fide retinentes, et ut videant perdurantes, non extendunt manus suas in iniquitatem. Nam si videant quia semper est virga peccatorum super sortem iustorum, cogitant apud se, et dicunt: Quid mihi prodest quia iustus sum? Semper mihi dominabitur iniquus, et semper servus ero? Faciam ergo et ego iniquitatem; quia nihil prodest tenere iustitiam. Ne autem hoc dicat, insinuatur illi fides, quia ad tempus potest esse virga peccatorum super sortem iustorum: non eam relinquet Dominus super sortem iustorum, ut non extendant iusti in iniquitatem manus suas; sed teneant ab iniquitate manus suas, et ferant iniquitatem, non faciant. Melius est enim iniustitiam ferre quam facere. Unde non semper erit? Quia non derelinquet Dominus virgam peccatorum super sortem iustorum.

9. (v. 4.] Hoc cogitant qui recti sunt corde, de quibus paulo ante dixi, qui voluntatem Dei sequuntur, non voluntatem suam. Sed qui sequi Deum volunt, faciunt illum praecedentem, et se sequentes; non autem se praecedentes, et illum sequentem: et in omnibus eum bonum inveniunt, sive emendantem, sive consolantem, sive exercentem, sive coronantem, sive purgantem, sive illuminantem, sicut Apostolus ait: Scimus quoniam diligentibus Deum, omnia cooperantur in bonum. Et ideo sequitur: Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

Magnum est malum Ecclesiae pacem turbare. 10. (v 5.] Sicut autem declinat a malo, et facit bonum rectus corde, quia non zelat in peccatoribus, pacem peccatorum intuens ; sic pravi cordis, qui scandalizatur in viis Domini, declinat a Deo, et facit malum, et inescatur dulcedine saeculi, et ea illaqueatus et captus amaras poenas luit. Declinanti autem a Deo, cuius disciplinam ferre noluit, fit illi per iudicium Dei verus laqueus falsa malorum felicitas. Unde continuo subiungit: Declinantes autem in strangulationem abducet Dominus cum operantibus iniustitiam: id est, quorum facta imitati sunt; quia eorum praesentes laetitias amaverunt, et futura supplicia non crediderunt. Qui ergo recti sunt corde, et non declinant, quid habebunt? Iam veniamus ad ipsam haereditatem, fratres, quia filii sumus. Quid possidebimus? quae est haereditas? quae patria nostra? quid vocatur? Pax. Per hanc vos salutamus, hanc vobis annuntiamus, hanc suscipiunt montes, et colles iustitiam. Ipsa est Christus: Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvit. Quia filii sumus, haereditatem habebimus. Et quid vocabitur ipsa haereditas, nisi pax? Et videte quia exhaeredati sunt qui non amant pacem: non autem amant pacem, qui dividunt unitatem. Pax possessio piorum est, possessio haeredum. Et qui sunt haeredes? Filii. Audite Evangelium: Beati pacifici, quoniam ipsi filii Dei vocabuntur. Audite et conclusionem huius psalmi: Pax super Israel. Israel, "Videns Deum"; Ierusalem, "Visio pacis" interpretatur. Intellegat Caritas vestra: Israel interpretatur, "Videns Deum"; Ierusalem interpretatur, "Visio pacis". Qui non commovebuntur in aeternum? Qui inhabitant Ierusalem. Non commovebuntur ergo in aeternum, qui inhabitant visionem pacis. Et pax super Israel. Ergo Israel qui videns Deum est, videns pacem est: et ipse Israel est et Ierusalem; quia populus ille Dei, ipsa est civitas Dei. Si ergo videns pacem, hoc est videns Deum; merito et Deus ipse est pax. Ergo quia Christus Filius Dei pax est, ideo venit colligere suos, et secernere ab iniquis. A quibus iniquis? Qui oderunt Ierusalem, qui oderunt pacem, qui volunt conscindere unitatem, qui non credunt paci, qui falsam pacem pronuntiant in populo, et non illam habent. Quibus respondetur, cum dixerint: Pax vobiscum: Et cum spiritu tuo: falsum dicunt, et falsum audiunt. Quibus dicunt: Pax vobiscum? quos separant a pace orbis terrarum. Et quibus dicitur: Et cum spiritu tuo? Qui dissensiones amplectuntur, et odiunt pacem. Si enim in spiritu eorum esset pax, nonne unitatem diligerent, et relinquerent dissensionem? Falsum ergo pronuntiantes, falsum audiunt. Nos verum pronuntiemus, et verum audiamus. Simus Israel, et amplectamur pacem; quia Ierusalem est visio pacis, et nos Israel, et pax super Israel.





IN PSALMUM 125 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

125
(
Ps 125)

In hac vita ab illa superna Ierusalem peregrinamur.

1. (v. 1.] Sicut iam meministis, ex ordine nobis tractantibus iste psalmus est centesimus vicesimus quintus, qui inter illos psalmos est, quorum est titulus: Canticum graduum. Est autem, sicut nostis, vox ascendentium: quo, nisi ad illam supernam Ierusalem, matrem omnium nostrum, quae est in coelis ? Quae superna est, ipsa et aeterna: haec autem quae in terra fuit, umbram habebat illius. Itaque ista cecidit, illa permanet: haec implevit tempus praedicationis, illa tenet aeternitatem nostrae reparationis. Ab illa peregrinamur in hac vita, ad eius reditum suspiramus: tamdiu miseri et laborantes, donec ad illam redeamus. Nec cives nostri Angeli dimiserunt nos in peregrinatione, sed annuntiaverunt nobis ipsum Regem venturum ad nos. Et venit ad nos, et contemptus est inter nos a nobis, et postea nobiscum: et docuit nos contemni, quia contemptus est; docuit tolerare, quia toleravit; docuit pati, quia passus est; et promisit resurrecturos, quia resurrexit, in seipso ostendens quid sperare debeamus. Si ergo, fratres, Prophetae antiqui, patres nostri, antequam Dominus Iesus Christus veniret in carne, antequam mortuus resurrexisset et ascendisset in coelum, suspirabant tamen illi civitati; quantum nos oportet desiderare, quo nos ipse praecessit, et unde nunquam recessit? Non enim Dominus sic venit ad nos, ut desereret Angelos: et illis mansit, et ad nos venit; illis mansit in maiestate, ad nos venit in carne. Eramus autem ubi? Si redemptor noster ille dicitur captivi tenebamur. Ubi ergo tenebamur, ut ille veniret redimere captivos? ubi tenebamur? Forte apud barbaros? Peior est barbaris diabolus et angeli eius. Ipsi antea tenebant genus humanum: ab eis redemit nos, qui non aurum neque argentum, sed sanguinem suum pro nobis dedit.

Secura gaudeant membra quia a Capite non deseruntur.

2. Quomodo autem homo venerat in captivitatem, Paulum apostolum interrogemus. Etenim ipse praecipue gemit in ista captivitate, suspirans aeternae Ierusalem; et docuit nos gemere ex ipso Spiritu quo et ille impletus gemebat. Hoc enim ait: Omnis creatura congemiscit et dolet usque nunc. Et iterum: Vanitati enim creatura subiecta est, ait, non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe. Omnem creaturam dixit in hominibus etiam non credentibus, sed tamen credituris, ingemiscere creaturam in laboribus. Numquidnam in his tantum, qui nondum crediderunt? iam vero in his qui crediderunt non gemit, nec parturit creatura? Non solum autem, inquit, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, id est, qui iam spiritu Deo servimus, qui iam mente Deo credidimus, et in ipsa fide primitias quasdam dedimus, ut primitias nostras sequamur: ergo et nos ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri. Gemebat ergo et ipse, et gemunt omnes fideles, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis sui. Ubi gemunt? In ista mortalitate. Quam redemptionem exspectant? Corporis sui, quae praecessit in Domino, qui resurrexit a mortuis, et ascendit in coelum. Hoc nobis antequam reddatur, necesse est gemamus, etiam fideles, etiam sperantes. Ideo sequitur ibi, et dicit; cum diceret: Et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri; quasi diceretur ei: Quid tibi ergo profuit Christus, si adhuc gemis; et quomodo Salvator salvum te fecit? qui gemit, adhuc aegrotat: subiunxit et ait: Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Ecce quare gemimus, et quomodo gemimus; quia quod speramus, iam quidem exspectamus, sed nondum tenemus, et donec teneamus, in tempore suspiramus, quia desideramus, quod nondum tenemus. Quare? Quia spe salvi facti sumus. Iam caro sumpta de nobis in Domino, non spe, sed re salva facta est. Resurrexit enim et ascendit in capite nostro caro nostra salva; in membris adhuc salvanda est. Secura gaudeant membra, quia a capite suo non sunt deserta. Dixit enim membris laborantibus: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. Ita factum est ut converteremur ad Deum. Spem enim non habebamus, nisi ad saeculum; et inde servi miseri, et bis miseri, quia et in hac vita spem posueramus, et faciem habentes ad saeculum, dorsum contra Deum. Cum vero converterit nos Dominus, ut iam incipiamus faciem habere ad Deum, et dorsum ad saeculum, qui adhuc in via sumus, tamen patriam attendimus: et quando forte aliquam tribulationem patimur, sed tamen tenemus viam, et ligno portamur; asper quidem ventus, sed ventus prosper est; cum labore quidem, sed cito ducit, cito perducit. Quia ergo de captivitate nostra gemebamus, gemunt autem et illi qui iam crediderunt; quomodo autem facti sumus captivi, obliti fuimus, sed per Scripturam commemoramur: Paulum ipsum Apostolum interrogemus; ait enim: Scimus enim quia lex spiritalis est; ego autem carnalis sum, venundatus sub peccato. Ecce unde facti sumus captivi, quia venumdati sumus sub peccato. Quis nos vendidit? Nos ipsi, qui consensimus seductori. Vendere nos potuimus, redimere nos non possumus. Vendidimus nos consensione peccati, redimimur in fide iustitiae. Sanguis enim innocens datus est pro nobis, ut redimeremur. Quemcumque sanguinem ille fudit persequendo iustos, qualem sanguinem fudit? Iustorum quidem sanguinem fudit; Prophetarum, patrum nostrorum, iustorum sanguinem fudit et martyrum: tamen omnes de propagine peccati venientes. Unum sanguinem fudit eius qui non iustificatus, sed iustus natus est: illo sanguine fuso, perdidit quos tenebat. Pro quibus enim datus est innocens sanguis, redempti sunt; et conversi a captivitate, cantant istum psalmum.

Homo sub peccato venditus peregrinus factus est.

3. Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. Hoc voluit dicere: Facti sumus gaudentes. Quando? Cum converteret Dominus captivitatem Sion. Quae Sion? Ipsa Ierusalem, et aeterna Sion. Quomodo aeterna Sion, quomodo captiva Sion? In angelis aeterna, in hominibus captiva. Non enim omnes illius civitatis cives captivi sunt; sed qui inde peregrinantur, ipsi captivi sunt. Homo civis est Ierusalem, sed venditus sub peccato, factus est peregrinus. De propagine ipsius natum est genus humanum, et implevit terras captivitas Sion. Et ista captivitas Sion quomodo umbra illius Ierusalem? Umbra illius Sion quam acceperunt Iudaei in imagine, in figura fuit in captivitate in Babylonia, et post septuaginta annos rediit ille populus ad civitatem suam. Septuaginta anni significant omne tempus quod septem diebus volvitur: cum autem transierit omne tempus, tunc redimus et nos ad patriam nostram; quomodo ille populus post septuaginta annos rediit a captivitate Babyloniae. Babylonia est enim mundus iste: Babylonia enim interpretatur: "Confusio". Videte si non est confusio tota vita humana. Quidquid agunt homines in spe vana, quando cognoverint quid agunt, erubescunt. Quare laborant? cui laborant? Filiis meis, inquit. Et ipsi cui? Filiis suis. Et ipsi quibus? Filiis suis. Nemo ergo sibi. Ab ista ergo confusione iam conversi erant, quibus dicit Apostolus: Quam enim gloriam habebatis in his, in quibus nunc erubescitis? Confusio ergo est ista tota vita rerum humanarum, non pertinens ad Deum. In hac confusione, in ista Babylonia, captiva tenetur Sion: sed convertit Dominus captivitatem Sion.

Prior nobis resurgens, Christus spem nobis dedit.

4. Et facti sumus, inquit, sicut consolati: id est, gavisi sumus, tamquam consolationem accipientes. Consolatio non est nisi miserorum, consolatio non est nisi gementium, lugentium. Quare quasi consolati, nisi quia adhuc gemimus. Gemimus in re, consolamur in spe: cum transierit res, de gemitu gaudium veniet aeternum, ubi non opus erit consolatione, quia nulla miseria sauciabimur. Quare autem velut consolati ait, et non ait, consolati? Non semper quasi ad similitudinem ponitur hoc verbum, sicut: quod dicimus, sicut, aliquando ad proprietatem refertur, aliquando ad similitudinem; modo ad proprietatem relatum est. Sed exempla nobis etiam de communi locutione hominum danda sunt, ut facile intellegatur. Quando dicimus: Sicut vixit pater, ita et filius; ad similitudinem hoc dicimus: et: Sicut pecus moritur, ita homo moritur; ad similitudinem hoc dicitur. Quando autem dicimus: Fecit sicut vir bonus; numquid non est vir bonus, sed similitudinem habet viri boni? Fecit tamquam iustus; hoc tamquam, non negat eum iustum esse, sed proprietatem eius ostendit. Fecisti sicut senator: Ergo non sum senator, si dicat: Imo quia es, sicut senator fecisti; et quia iustus es, sicut iustus fecisti; et quia bonus es, sicut bonus fecisti. Ergo quia et isti vere consolati erant, sicut consolati gaudebant; id est, magnum erat gaudium ipsorum, tamquam consolatorum, illo consolante morituros qui mortuus est. Omnes enim moriendo gemimus: consolatus est ille qui mortuus est, ne mori timeremus. Prior resurrexit, ut haberemus quod speraremus. Quia ergo prior resurrexit, spem nobis dedit: quia in miseria positi, spe consolati sumus; hinc gaudium magnum. Et convertit Dominus captivitatem nostram, ut iam de captivitate viam teneamus, et eamus ad patriam. Iam ergo redempti, in via non timeamus insidiantes hostes nostros. Ideo enim redemit nos, ut non audeat hostis insidiari nobis, si de via non recesserimus. Ipse enim Christus factus est via. Vis non pati latrones! Ait tibi: Viam tibi stravi ad patriam; noli de via recedere. Talem viam munivi, ut latro ad te non audeat accedere; tu ab illa noli recedere, et latro ad te non audet accedere. Ambula ergo in Christo et canta gaudens, canta tamquam consolatus; quia ille te praecessit, qui iussit ut sequaris.

De Simone pharisaeo et muliere illa peccatrice.

5. (v. 2.] Tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione. Os, fratres mei, quod habemus in corpore, quomodo repletur gaudio? Non solet impleri, nisi aut cibo, aut potu, aut aliqua re tali missa in os. Impletur aliquando os nostrum: et plus est quod dicimus Sanctitati vestrae; quando os plenum habemus, loqui non possumus. Habemus autem intus os, id est in corde, unde quidquid procedit, si malum est, inquinat nos; si bonum est, mundat nos. De ipso enim ore audistis, dum Evangelium legeretur. Insultabant enim Iudaei Domino, quia discipuli eius non lotis manibus manducabant. Illi insultabant, qui munditiam foris habebant, et intus maculis pleni erant; illi insultabant, quorum iustitia non erat, nisi in oculis hominum. Dominus autem quaerebat munditiam nostram interiorem; quae si fuerit, necesse est ut et quae foris sunt munda sint. Mundate, inquit, quae intus sunt, et quae foris sunt munda erunt. Ipse Dominus dicit alio loco: Verum date eleemosynas, et ecce omnia munda sunt vobis. Unde autem procedit eleemosyna? De corde. Si enim manum porrigas, nec in corde miserearis, nihil fecisti; si autem in corde miserearis, etiamsi non habeas quod porrigas manu, acceptat Deus eleemosynam tuam. Illi autem iniqui, foris quaerebant munditiam. De talibus erat etiam ille pharisaeus qui invitaverat Dominum, quando accessit mulier quae in civitate peccatrix erat et famosa, quae lacrymis lavit pedes Domini, tersit capillis, unxit unguento. Pharisaeus ergo, qui invitaverat Dominum, et munditiam non habebat nisi forinsecus corpore, corde autem plenus erat iniquitate et rapina, dixit apud semetipsum: Iste si esset propheta, sciret quae mulier illi accessit ad pedes. Unde noverat utrum sciret, an nesciret? Sed ideo eum nescire arbitratus est, quia non a se eam repulit. Si enim accessisset ad ipsum pharisaeum talis mulier, ille qui munditiam tenebat quasi in carne,

exsufflaret, repelleret, abiceret; ne immunda tangeret mundum, et contaminaret eius munditiam. Quia hoc non fecit Dominus, ideo illum credidit nescisse qualis mulier illi accessisset ad pedes; Dominus autem non solum illam noverat, sed et cogitationes illius audiebat: quia etsi contactus corporis aliquid facit, o immunde pharisaee, caro Domini posset pollui contactu mulieris, an mulier mundari contactu Domini? Permittebat autem medicus aegrotam tangere medicamentum; et illa quae venerat, noverat medicum; et quae solebat in sua fornicatione fortasse esse frontosa, frontosior facta est ad salutem. Irrupit in domum quo non erat invitata; sed vulnera habebat, et illuc venerat ubi medicus recumbebat. Ille autem qui invitaverat medicum, sanus sibi videbatur; propterea non curabatur. Iam quae sequuntur in Evangelio nostis, quomodo confusus est ipse pharisaeus, cum ei ostenderet quia et illam mulierem noverat, et cogitationem ipsius audierat.

De interiore et exteriore munditia.

6. Sed ad id revertamur quod modo de Evangelio lectum est, quod pertinet ad praesentem versum ubi dictum est: Impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione: quaerimus enim quod os, et quae lingua. Attendat Caritas vestra. Insultatum est Domino, quia non lotis manibus discipuli eius manducarent. Respondit illis Dominus sicut oportebat, et vocatis turbis ait: Audite omnes, et intellegite. Omne quod intrat in os, non coinquinat hominem, sed quod exit. Quid est hoc? Cum dixit: Quod intrat in os, nonnisi os corporis voluit ostendere. Intrant enim cibi, et non coinquinant homines cibi; quia: Omnia munda mundis ; et: Omnis creatura Dei bona est, et nihil abiciendum quod cum gratiarum actione percipitur. In figura Iudaeis posita erant quaedam, et immunda dicta sunt. Sed postea quam lux ipsa venit, remotae sunt umbrae, non sumus retenti in littera, sed vivificati in spiritu: et non est impositum iugum observationis Christianis, quod impositum erat Iudaeis; quia Dominus dixit: Iugum enim meum suave est, et sarcina mea levis est : et: Omnia, ait Apostolus, munda mundis: immundis autem et infidelibus, nihil est mundum; sed polluta sunt eorum et mens et conscientia. Quid voluit intellegi? Mundo homini et panis et porcina munda est, immundo nec panis, nec porcina. Immundis autem, inquit, et infidelibus nihil est mundum. Quare nihil est mundum? Sed polluta sunt, inquit, eorum et mens et conscientia: quia si interius quod est, immundum est; foris quod est, nihil mundum esse potest. Si ergo illis quibus interiora immunda sunt, exteriora munda esse non possunt; si volueris ut exteriora munda sint, interiora mundato. Ibi est enim os quod implebitur tibi gaudio, et quando taces: quando enim taces et gaudes, os tuum clamat ad Deum. Sed vide unde gaudeas. Si de saeculo gaudes, immundo gaudio vociferaris ad Deum: si vero de redemptione gaudes, quomodo dixit psalmus iste: Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus iucundati; tunc impletur vero gaudio os tuum, et lingua tua exsultatione: manifestum est quia in spe gaudes, et acceptum est gaudium tuum apud Deum. In ipso gaudio, vel in ipso ore quod habemus intus, et manducamus et bibimus: sicut de isto ore ad refectionem corporis, sic et de illo ore ad refectionem cordis. Nam inde: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur.

Quae de ore procedunt hominem coinquinat.

7. Si autem non facit immundum nisi quod exit de ore, et hoc cum audimus in Evangelio, non intellegimus nisi os corporis; absurdum est et nimis stultum, ut tunc putemus non fieri immundum hominem, cum manducat, tunc autem putemus immundum, si vomat. Ait enim Dominus: Non quod intrat in os, sed quod exit, coinquinat. Quando ergo manducas, non fis immundus; et quando vomis, efficeris immundus? Quando bibis, non es immundus; et quando spuis, immundus es? Quando spuis enim, de ore tuo exit aliquid; quando bibis, in os intrat aliquid. Quid voluit dicere Dominus: Non quod intrat in os, sed quod exit, inquinat? Secutus eodem loco secundum alium evangelistam dixit quae sunt quae procedunt de ore; ut intellegas non de ore corporis eum dixisse, sed de ore cordis. Ait enim: De corde enim exeunt cogitationes malae, fornicationes, homicidia, blasphemiae; haec sunt quae coinquinant hominem: non lotis autem manibus manducare, non coinquinat hominem. Illa ergo, fratres mei, quomodo exeunt de ore, nisi quia exeunt de corde, sicut ipse Dominus dicit? Non enim quando illa loquimur, tunc nos maculant. Ne quis dicat: Quando loquimur, de ore nostro exeunt, quia verba et voces de ore nostro exeunt; et quando mala loquimur, immundi efficimur. Quid si aliquis non loquatur, et tantum cogitet mala, mundus est, quia de ore ipsius corporis nihil processit? Sed de ore cordis iam Deus audivit. Ecce, fratres mei, attendite quae dico. Nomino furtum: modo nominavi furtum; numquid quia nominavi furtum, contaminavit me furtum? Ecce de ore meo exiit, et non me fecit immundum. Fur autem surgit in nocte, et nihil dicit ore, et faciendo fit immundus. Non solum non dicit, sed et premit facinus toto silentio; et usque adeo vocem suam timet audiri, ut nec vestigia sua velit sonare: numquid ergo quia ita silet, mundus est? Plus autem dico, fratres mei. Ecce adhuc in stratu suo iacet, nondum surrexit ut furtum faciat; vigilat, et exspectat ut homines dormiant: iam Deo clamat, iam fur est, iam immundus est, iam facinus de ore interiore processit. Quando enim facinus ex ore procedit? Quando voluntas faciendi decernitur. Decrevisti facere; dixisti, fecisti. Si furtum non feceris foris; forsitan ille non meruit perdere, cui disponebas auferre: et ille nihil perdidit, et tu de furto damnaberis. Decrevisti occidere hominem; dixisti in corde, sonuit de ore tuo interiore homicidium: adhuc vivit homo, et tu homicida puniris. Quid sis enim apud Deum, quaeritur, non quid non dum apparueris apud homines.

Susanna tacens exaudita est.

8. Certe ergo novimus, et nosse debemus, et tenere quia est os cordis, est et lingua cordis. Ipsum os impletur gaudio: in ipso ore intus oramus Deum, quando labia clausa sunt, et patet conscientia. Silentium est, et clamat pectus: sed auribus cuius? Non hominis, sed Dei. Securus ergo esto; ille audit qui miseretur. Et rursus quando nemo hominum audit mala, si procedunt de ore tuo, noli esse securus, quia ille audit qui damnat. Susanna non audiebatur ab iniustis iudicibus, tacebat et orabat. Os eius non audiebatur ab hominibus, cor eius clamabat ad Deum. Numquid quia vox eius de ore corporis non processit, propterea exaudiri non meruit? Exaudita est illa; quando oravit, nemo hominum scivit. Ergo, fratres, quid habeamus in ore interiore, cogitate. Ibi videte ne quid mali dicatis intus, et nihil mali facitis foris: non potest enim fieri ab homine foris, nisi quod dictum fuerit intus. Custodi os cordis a malo, et innocens eris: innocens erit lingua corporis tui, innocentes manus erunt; etiam pedes innocentes erunt, oculi innocentes erunt; omnia membra tua iustitiae militabunt, quia imperator iustus tenuit cor.

Ierusalem cives, nunc peregrini, patriae suae suspirant.

9. (vv 2.3.] Tunc dicent inter Gentes: Magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati. Videte, fratres, si modo Sion non illud dicit inter Gentes, per totum orbem terrarum; videte si non ad Ecclesiam curritur. In toto orbe terrarum pretium nostrum accipitur; amen respondetur. Dicunt ergo inter Gentes Ierosolymitani captivi, Ierosolymitani redituri, peregrini, suspirantes patriae suae. Quid dicunt? Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati. Numquid ipsi secum fecerunt? Ipsi male secum fecerunt, quia sub peccato se vendiderunt. Redemptor venit, et bene cum illis fecit: et magnificavit Dominus facere cum eis. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati.

Spiritu Sancto a frigore solvimur iniquitatis.

10. (v. 4.] Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Quid sit hoc, attendat Caritas vestra. Iam dixerat: Cum converteret Dominus captivitatem Sion. Quasi de praeterito loquebatur: sed solet fieri ut de praeterito loquens, futura praenuntiet Propheta. Nam quasi de praeterito loquebatur, cum in alio psalmo diceret: Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Non dixit, fossuri sunt; non dixit, dinumerabunt; non dixit, divident sibi vestimenta mea; non dixit, super vestimentum meum mittent sortem: futura erant, et quasi facta cantabantur. Omnia enim quae futura sunt, Deo iam facta sunt. Hic ergo cum diceret: Cum converteret Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati; tunc repletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exsultatione; ut ostenderet se figura praeteriti futura cogitare, ait: Tunc dicent inter Gentes. Dicent, iam de futuro est. Magnificavit Dominus facere nobiscum; facti sumus iucundati. Tunc cum cantabantur, futura erant, et nunc videntur praesentia. Ergo orat tamquam de futuris, qui futura tamquam praeterita praecinebat: Converte, Domine, captivitatem nostram. Nondum erat ergo conversa captivitas, quia nondum Redemptor advenerat. Ergo, quando cantati sunt Psalmi, quod orabatur tunc, iam factum est: Converte, Domine, captivitatem nostram, sicut torrens in austro. Sicut convertuntur torrentes in austro, sic converte captivitatem nostram. Quaerebatur quid sit; sed patebit modo, adiuvante Domino, vestris orationibus. Quodam loco Scriptura, cum praeciperet et moneret de operibus bonis, ait: Sicut glacies in sereno, ita solventur peccata tua. Ergo peccata ligabant nos. Quomodo? Quomodo frigus ligat aquam ne currat. Et illigati frigore peccatorum gelavimus. Auster autem calidus ventus est: quando fiat auster, liquescit glacies, et implentur torrentes. Torrentes autem dicuntur flumina hiemalia; magno enim impetu repentinis aquis impleta currunt. Gelaveramus ergo in captivitate; constringebant nos peccata nostra: flavit auster Spiritus sanctus; dimissa sunt nobis peccata, soluti sumus a frigore iniquitatis; tamquam glacies in sereno, solvuntur peccata nostra. Curramus ad patriam, quasi torrentes in austro. Diu enim laboravimus, et laboramus etiam facientes bene. Nam ipsa vita humana quam ingressi sumus, misera est, laboribus plena, doloribus, periculis, aerumnis, tentationibus. Nolite seduci gaudio rerum humanarum; flenda in rebus humanis advertite. Poterat ridere prius puer qui nascitur: quare a fletu incipit vivere? Ridere nondum novit; quare plorare iam novit? Quia coepit ire in istam vitam. Sed si de illis captivis est, hic flet et gemit; sed veniet gaudium.

Seminamus misericordiam, pacem metemus.

11. (v. 5.] Sequitur enim: Qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. In ista vita, quae plena est lacrymis, seminemus. Quid seminabimus? Opera bona. Opera misericordiae semina nostra sunt: de quibus seminibus ait Apostolus: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim proprio metemus infatigabiles. Itaque dum tempus habemus operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Loquens itaque de ipsis eleemosynis, quid ait? Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet. Ergo qui multum seminat, multum metet: qui parce seminat, parce et metet; et qui nihil seminat, nihil metet. Quare desideratis latos fundos, ubi multa semina seminetis? Latior vobis non est ubi seminetis, quam Christus, qui in se voluit seminari. Terra vestra Ecclesia est; seminate quantum potestis. Sed parum habes unde facias. Habes voluntatem? Quomodo nihil esset quod habes, si non adesset bona voluntas; sic et quia non habes, noli esse tristis, si est tibi bona voluntas. Quid enim seminas? Misericordiam. Et quid metes? Pacem. Numquid autem dixerunt Angeli: Pax in terra divitibus hominibus? Sed: Pax in terra hominibus bonae voluntatis. In Zacchaeo magna voluntas, in Zacchaeo caritas magna. Suscepit Dominum hospitio, gaudens suscepit, et dimidium patrimonii sui pauperibus promisit se daturum, et si cui aliquid abstulerat, quadruplum redditurum ; ut intellegas propterea sibi eum tenuisse dimidium, non ut haberet quod possideret, sed ut haberet unde debita redderet. Magna voluntas;

multum dedit, multum seminavit. Ergo vidua illa quae duo minuta misit, parum seminavit ? Imo tantum, quantum Zacchaeus. Minores enim facultates ferebat, sed parem voluntatem habebat. Misit duo minuta de tanta voluntate, de quanta Zacchaeus dimidium patrimonii sui. Si attendas quid dederunt, diversa invenies: si attendas unde dederunt, paria invenies; quidquid habuit dedit illa, et quod habuit dedit ille.

Ne sit frigida voluntas in eleemosyna eroganda.

12. Fac aliquem non habere vel duos nummos: est aliquid vilius quod seminemus, ut metamus illam messem? Est: Calicem aquae frigidae qui dederit discipulo, non perdet mercedem suam. Calix aquae frigidae non duobus nummis, sed gratis constat; tamen aliquando sic gratis constat, ut habeat illum alius, et alius non habeat: si ergo ille qui illum habet, dederit illi qui non habet; tantum dedit, si de plena caritate dedit quod dedit, tantum dedit, quantum illa in duobus minutis, quantum Zacchaeus in dimidio rerum suarum. Non enim sine causa addidit, frigidae, ut pauperem ostenderet. Ideo dixit: Calicem aquae frigidae, ne quis vel inde causaretur quod lignum non habuerit unde calefaceret aquam. Calicem aquae frigidae qui dederit uni ex minimis, non perdet mercedem suam. Quid si nec hoc habeat? Securus sit, etsi nec hoc habet: Pax in terra hominibus bonae voluntatis : tantum illud timeat, ne habeat et non faciat. Si enim habet et non facit, intus gelavit; nondum soluta sunt peccata eius sicut torrens in austro, quia voluntas frigida est. Quid valent tanta bona quae possidemus? Accedit voluntas fervens, iam soluta calore austri; etsi nihil habeat, totum illi computatur. Quanta sibi praestant mendici? Intendat Caritas vestra quomodo fiat eleemosyna. Certe mendici sunt in quos facis eleemosynam, mendici egent. Attenditis forte fratres vestros, si aliquo egent; tribuitis, si est in vobis Christus, etiam exteris. Sed si illi sunt mendici, qui professionem habent petendi, in aerumna et ipsi habent quod praestent sibi invicem. Non illos deseruit Deus, unde probentur, quia faciunt eleemosynas. Iste non potest ambulare; qui potest ambulare, pedes suos accommodat claudo; qui videt, oculos suos accommodat caeco; et qui iuvenis est et sanus, vires suas accommodat vel seni vel aegroto, portat illum: ille indiget, ille dives est.

Indigentes qui circa nos sunt, attendendi.

13. Aliquando et dives invenitur pauper, et a paupere praestatur illi aliquid. Venit nescio quis ad flumen, tanto delicatior quanto ditior; transire non potest: si nudatis membris transiret, frigesceret, aegrotaret, moreretur: accedit pauper exercitatior corpore, traicit divitem; eleemosynam facit in divitem. Ergo nolite eos tantum putare pauperes, qui non habent pecuniam. In quo quisque pauper est, ibi illum vide; quia forte tu in eo dives es, in quo ille pauper est, et habes unde accommodes. Forte membra tua accommodas, et plus est quam si pecuniam accommodares. Consilio indiget, tu plenus es consilio; in consilio ille pauper, tu dives es. Ecce nec laboras, nec aliquid perdis; das consilium, et praestitisti eleemosynam. Modo, fratres mei, cum loquimur, quasi pauperes ad nos estis; et quia nobis Deus dignatus est dare, damus inde vobis; et omnes ab illo accipimus, qui solus est dives. Sic se ergo tenet corpus Christi, membra socia sic compinguntur et adunantur in caritate et in vinculo pacis, cum quisque id quod habet, praestat ei qui non habet: in eo quod habet, dives est; in eo quod ille non habet, pauper est. Sic vos diligite, sic vos amate. Nolite ad vos solos attendere; sed attendite indigentes circa vos. Sed quia cum laboribus et aerumnis fiunt ista in ista vita,

nolite deficere. In lacrymis seminatis, in gaudio metetis. Quid enim, fratres mei? Ipse agricola quando procedit cum aratro, et portat semen, nonne aliquando frigidus est ventus, et imber deterret? Attendit coelum, videt triste, tremit frigore, et tamen procedit, et seminat. Timet enim ne cum tristem diem attendit et exspectat diem laetum, tempus transeat, et non inveniat quod metat. Nolite differre, fratres mei; seminate in hieme, seminate bona opera et cum ploratis; quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent. Mittunt semina sua, bonam voluntatem et bona opera.

Cum fletu seminamus, cum gaudio metemus.

14. (v. 6.] Euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Quare flebant? Quia inter miseros erant, et miseri erant. Melius est, fratres mei, ut nullus sit miser, quam ut tu facias misericordiam. Qui enim ut faciat misericordiam optat esse miseros, crudelem habet misericordiam: quomodo si medicus ut exerceret artem suam, optaret esse multos aegrotos, crudelis medicina esset. Melius est ut omnes sani sint; quam ut exerceatur ars medici. Melius est ergo ut omnes beati regnent in illa patria, quam ut sint quibus impendatur misericordia. Tamen quamdiu sunt quibus impendatur, non deficiamus in ista aerumna mittere semina. Etsi cum fletu seminamus, tamen cum gaudio metemus. In illa enim resurrectione mortuorum recipiet quisque manipulos suos, id est fructum seminis, coronam gaudiorum et exsultationis. Tunc erit triumphus laetantium, et ipsi morti insultantium, in qua gemebatur: tunc dicent morti: Ubi est, mors, contentio tua? Ubi est, mors, aculeus tuus? Sed quare iam gaudent? Quia portant manipulos suos. Quia euntes ibant, et flebant, mittentes semina sua. Quare, mittentes semina sua? Quia qui seminant in lacrymis, in gaudio metent.

Transiens Samaritanus nos curavit.

15. Isto psalmo exhortati vos fuerimus maxime ad faciendam misericordiam, quia hinc ascenditur; et videtis quia ille cantat canticum graduum, qui ascendit. Mementote; nolite amare descendere et non ascendere, sed de ascensione cogitate: quia qui descendebat ab Ierusalem in Iericho, incidit in latrones. Non descenderet, et non incideret in latrones. Iam ergo Adam descendit, et incidit in latrones: omnes enim nos Adam sumus. Sed transiit sacerdos, et contempsit; transiit Levita, et contempsit; quia Lex sanare non potuit. Transiit Samaritanus quidam, id est Dominus noster Iesus Christus: illi enim dictum est: Nonne verum dicimus nos, quia Samaritanus es tu, et daemonium habes? Ille non dixit: "Non sunt Samaritanus"; sed dixit: Ego daemonium non habeo. Samarites enim interpretatur: "Custos". Si diceret: "Non sum Samaritanus"; diceret: "Non sum custos". Et quis alius custodiret? Deinde ponens similitudinem: Transiit Samarites, et fecit cum illo misericordiam, sicut scitis. Iacebat autem in via vulneratus, quia descendit. Transiens Samaritanus non nos contempsit: curavit nos, levavit in iumentum, in carne sua; perduxit ad stabulum, id est ad Ecclesiam; commendavit stabulario, id est Apostolo; dedit duos denarios unde curaretur, caritatem Dei et caritatem proximi: in his duobus enim praeceptis tota Lex pendet et Prophetae. Dixit autem stabulario: Si quid amplius erogaveris, in redeundo reddam tibi. Amplius erogavit Apostolus; quia cum omnibus Apostolis permissum esset ut acciperent tamquam milites Christi stipendia a provincialibus Christi, ille manibus suis laboravit, et annonas suas provincialibus donavit. Omnia facta sunt: si descendimus, et vulnerati sumus; ascendamus, cantemus, et proficiamus, ut perveniamus.






Aug. in Psalmos enar. 124