Aug. in Psalmos enar. 128

IN PSALMUM 128 ENARRATIO. Sermo ad plebem. In Ecclesia boni et mali miscentur.

128
(
Ps 128)

1. Psalmus quem cantavimus, brevis est: sed sicut scriptum est in Evangelio de Zacchaeo, statura brevis, et magnus in opere ; sicut scriptum est de illa vidua quae duo minuta misit in gazophylacium, brevis pecunia, sed magna caritas : sic et iste psalmus, si verba numeres, brevis est; si sententias appendas, magnus est. Non ergo nos poterit diutius usque ad fastidium detinere. Quare? Advertat prudentia vestra, et adsit intentio christiana: sonet verbum Dei volentibus, nolentibus, opportune, importune. Invenit sibi locum, invenit corda ubi requiescat, invenit terram ubi germinet et fructum ferat. Nam quia multi mali sunt et iniqui quos portat Ecclesia usque in finem, manifestum est: et hi sunt quibus verbum Dei superfluum est; et aut sic in illos cadit, quomodo semen in via conculcatur, et a volatilibus colligitur; aut sic in eos cadit, quomodo semen in petrosa loca, ubi non habet terram multam, statim exit, et calefacto sole arescit, quia non habet radicem; aut sicut inter spinas, quod etsi germinet et conetur in auras surgere, offocatur tamen multitudine spinarum. Tales autem sunt qui verbum Dei contemnunt sicut via, aut qui ad horam gaudent, et facta tribulatione, sicut aestu solis, arescunt; aut qui cogitationibus et curis et sollicitudine huius mundi, tamquam spinis avaritiae offocant quod in illis coeperat germinare. Est autem etiam terra bona, quo semen cum ceciderit, affert fructum, aliud tricenum, aliud sexagenum, aliud centenum : sive parum, sive multum, omnes in horreo erunt. Sunt ergo tales, et propter hos loquimur. Propter hos loquitur Scriptura, propter hos non tacet Evangelium. Sed et illi audiant, ne forte aliud sint hodie, aliud cras; ne forte mutentur audiendo, aut arent viam, aut lapides purgent, aut spinas evellant. Dicat Spiritus Dei, dicat nobis, cantet nobis; sive velimus saltare, sive nolimus, cantet ipse. Sicut enim qui saltat, membra movet ad cantum; sic qui saltant ad praeceptum Dei, operibus obtemperant sono. Ideo qui noluerunt hoc facere, quid illis Dominus dicit in Evangelio? Cantavimus vobis, et non saltastis; planximus, et non lamentastis. Cantet ergo; credimus in Dei misericordiam, quia erunt de quibus nos consoletur. Nam qui pertinaces sunt, perseverantes in malitia, quamvis audiant verbum Dei, scandalis quotidie perturbant Ecclesiam. De talibus dicit iste psalmus; sic enim coepit:

Inde ab initio Ecclesia persecutionem petitur.

2. (vv. 1-3.] Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Ecclesia loquitur de his quos tolerat, et tamquam diceretur: Numquid modo? Olim est Ecclesia; ex quo vocantur sancti, est Ecclesia in terra. Aliquando in solo Abel Ecclesia erat, et expugnatus est a fratre malo et 5 6

perdito Cain. Aliquando in solo Enoch Ecclesia erat, et translatus est ab iniquis. Aliquando in sola domo Noe Ecclesia erat, et pertulit omnes qui diluvio perierunt, et sola arca natavit in fluctibus, et evasit ad siccum. Aliquando in solo Abraham Ecclesia erat, et quanta pertulit ab iniquis, novimus. In solo filio fratris eius Lot, et in domo eius in Sodomis Ecclesia erat, et pertulit Sodomorum iniquitates et perversitates, quousque Deus eum de medio ipsorum liberavit. Coepit esse et in populo Israel Ecclesia; pertulit Pharaonem et Aegyptios. Coepit et in ipsa Ecclesia, id est in populo Israel, numerus esse sanctorum: Moyses et caeteri sancti pertulerunt iniquos Iudaeos populum Israel. Ventum est et ad Dominum nostrum Iesum Christum, praedicatum est Evangelium, dixit in Psalmis: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum. Quid est, super numerum? Non solum illi crediderunt qui pertinent ad numerum sanctorum; sed et super numerum intrarunt: multi iusti, sed et plures iniqui; et pertulerunt iusti iniquos. Quando? In Ecclesia. Numquid modo solum, ex quo enumerat, ex quo commemorat? Ideo ne miraretur modo Ecclesia, vel ne quisquam miraretur in Ecclesia, volens esse membrum bonum Ecclesiae, audiat et ipsam Ecclesiam matrem suam dicentem sibi: Noli mirari ad ista, fili: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea.

Nulla persecutio Ecclesiam delere potuit.

3. Magnus affectus sic coepisse Psalmum: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Quasi aliquid iam loquebatur: videtur enim non coepisse, sed respondisse. Respondit autem, quibus? Cogitantibus et dicentibus: Quanta mala perferimus, quanta scandala crebrescunt quotidie, quando iniqui intrant in Ecclesiam et portamus eos? Respondeat autem Ecclesia de quibusdam, id est, de fortiorum voce respondeat querelis infirmorum, et confirment firmi infirmos, et grandes parvulos, et dicat Ecclesia: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Dicat vero Israel: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Dicat illud, non illud timeat. Quo enim valet, quod cum dixisset: Saepe expugnaverunt me, addidit, a iuventute mea? Iam modo Ecclesiae senectus expugnatur, sed non timeat: dicat: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Numquid ideo non pervenit ad senectutem, quia non cessaverunt illi expugnando? numquid delere potuerunt? Dicat vero Israel; et consoletur se Israel, consoletur se ipsa Ecclesia de praeteritis exemplis, et dicat: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea.

Peccator contradicenti sibi verbo Dei inimicus est.

4. Quare expugnaverunt? Etenim non potuerunt mihi. Super dorsum meum fabricaverunt peccatores; longe fecerunt iniustitiam suam. Quare expugnaverunt? Quia non potuerunt mihi. Quid est, non potuerunt mihi? Fabricare. Quid est, non potuerunt mihi? Non illis consensi ad malum. Omnis enim malus ideo persequitur bonum, quia non illi consentit bonus ad malum. Faciat aliquid mali, non obiurget episcopus, bonus est episcopus: obiurget episcopus, malus est episcopus. Rapiat aliquid, taceat cui rapit, bonus est: saltem loquatur et reprehendat, etsi non repetat, malus est. Malus est qui reprehendit raptorem, et bonus est qui rapit! Ambulet: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Contra Apostolus: Corrumpunt bonos mores colloquia mala. Sobrii estote iusti, et nolite peccare. Sonat verbum, sonat sermo contradictor libidinis: at ille amicus libidinis suae, et inimicus sermoni contradicenti amicae suae infestus est, et odit sermonem Dei. Facta est amica avaritia, inimicus Deus. Contradicit enim Deus avaritiae, et vult nihil possideri ab avaritia. Ego possidear, clamat. Quid vis ab avaritia possideri? Dura iubet, levia iubeo: onus eius grave, sarcina mea levis est; iugum eius asperum est, iugum meum lene est. Noli velle ab avaritia possideri. Iubet avaritia ut mare transeas, et obtemperas: iubet ut te ventis procellisque committas; iubeo ego ut ante ostium tuum ex eo quod habes des pauperi: piger es ad faciendum ante te opus bonum, et strenuus es ad transeundum mare. Quia avaritia imperat, servis; quia Deus iubet, odisti. Et quid? Cum odisse coeperit, incipit velle criminari eos a quibus audit bona praecepta, et velle per suspiciones suas crimina quaerere servorum Dei. Qui nobis ista dicunt, ista non faciunt ipsi? Et ista sive quae fiunt, sive quae non fiunt, dicuntur fieri; et quae fiunt bene, dicuntur male fieri: et quae toleramus, ad culpam nostram applicantur. Nos quid respondemus? Noli me attendere; sermonem istum attende: ipse tibi loquitur per quemlibet; huic tu inimicus es. Concorda cum adversario tuo, cum es cum eo in via : adversarium tuum sermonem Dei fecisti. Noli attendere quia ille tibi loquitur: malus est per quem tibi loquitur; sed non est malus, qui tibi loquitur, sermo Dei. Accusa Deum, accusa, si potes.

O si vitia nostra cohibeamus.

5. Creditis, fratres, huc usque pervenisse eos de quibus dicitur: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, ut etiam ipsum Deum accusare non dubitent? Accusas avarum, et ille accusat Deum quia fecit aurum. Noli avarus esse. Et non faceret Deus aurum. Iam hoc restat, quia mala tua opera cohibere non potes, accusas opera bona Dei: displicet tibi creator et fabricator mundi. Non faceret et solem; quia multi in fenestris contendunt de luminaribus, et ad iudicia se trahunt. O si vitia nostra cohibeamus! quia bona sunt omnia, quia bonus Deus qui fecit omnia; et laudant illum opera sua, considerata quia bona sunt, ab eo qui habet spiritum considerandi, spiritum pietatis et sapientiae. Undique laudatur Deus ab operibus suis. Quomodo illum laudant opera sua per os trium puerorum? quid praetermissum est? Laudant coeli, laudant Angeli, laudant sidera, laudant sol et luna, laudant dies ac noctes, laudat quidquid germinat de terra, laudat quidquid natat in mari, laudat quidquid volitat in aere, laudant omnes montes et colles, laudant frigora et aestus; et caetera omnia quae Deus fecit, audistis quia laudant Deum : numquid audistis ibi quia laudat Deum avaritia, quia laudat Deum luxuria? Non laudant ista, quia non ipse illa fecit. Laudant ibi homines Deum; hominis creator est Deus. Avaritia opus est mali hominis; homo ipse opus est Dei. Et quid vult Deus? Occidere in te quod ipse fecisti, et salvare quod ipse fecit.

Nullam foenerator.

6. Noli fenerare. Tu accusas Scripturam dicentem: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Non ego illud scripsi, non de ore meo primo exiit: Deum audi. Et ille: Clerici non fenerent. Et forte qui tibi loquitur, non fenerat: sed si fenerat, fac quia et ipse fenerat; numquid fenerat qui per ipsum loquitur? Si facit quod tibi dicit, et non tu facis; tu in ignem, ille in regnum. Si non facit quod tibi dicit, et pariter facit mala quae facis, et dicit bona quae non facit; pariter in ignem. Fenum ardebit, verbum autem Domini manet in aeternum. Numquid ardet sermo qui tibi per illum locutus est? Aut Moyses est qui tibi loquitur, id est, bonus et iustus famulus Dei; aut pharisaeus est cathedram Moysi sedens. Audisti et de ipsis: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite. Non habes tu unde te excuses, quando sermo Dei tibi loquitur. Quia non potes interficere sermonem Dei, criminari quaeris eos per quos loquitur tibi sermo Dei. Quaere quantum vis, dic quantum vis, blasphema quantum vis: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea, dicat vero Israel: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Audent etiam feneratores dicere: Non habeo aliud unde vivam. Hoc mihi et latro diceret, deprehensus in fauce; hoc et effractor diceret, deprehensus circa parietem alienum; hoc mihi et leno diceret, emens puellas ad prostitutionem; hoc et maleficus incantans mala, et vendens nequitiam suam; quidquid tale prohibere conaremur, responderent omnes quia non haberent unde viverent, quia inde se pascerent; quasi non hoc ipsum in illis maxime puniendum est, quia artem nequitiae delegerunt, unde vitam transigant, et inde se volunt pascere, unde offendant eum a quo omnes pascuntur.

Mali patienter tolerandi.

7. Sed cum clamaveris hoc et dixeris, illi respondent: Si sic, non huc accedimus; si sic, non intramus in ipsam Ecclesiam. Veniant, intrent, audiant: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea. Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores: hoc est, non potuerunt agere ut consentiam; fecerunt quod portem. Quam praeclare dictum est, quam optime significavit: Etenim non potuerunt mihi: supra dorsum meum fabricaverunt peccatores. Agunt nobiscum, primo ut consentiamus illis ad facta mala: si non consenserimus: Tolerate nos, dicunt. Ergo quia non potuisti mihi, ascende in dorsum meum; portare te habeo quousque veniat finis: sic enim mihi praeceptum est, ut fructum afferam cum tolerantia. Non te corrigo, tolero te: aut forte, cum tolero te, corrigis te. Si non te corrigis usque in finem, tolero te usque in finem; et usque in finem super dorsum meum eris, usque ad tempus. Numquid semper super dorsum meum eris? Veniet enim qui inde te excutiat: veniet tempus messis, veniet finis saeculi; immittet Deus messores. Messores autem Angeli sunt: separant malos de medio iustorum, sicut zizania a tritico; frumentum recondent in horreo, paleam autem comburent igni inexstinguibili. Portavi quousque potui, iam gaudens transeo in horreum Dei, et securus canto: Saepe expugnaverunt me a iuventute mea.

Malorum hominum operibus ne umquam consenseris.

8. Quid enim mihi facere potuerunt, quia expugnaverunt me a iuventute mea? Exercuerunt me, non oppresserunt. Valuerunt mihi sicut ignis ad aurum, non sicut ignis ad fenum. Ignis enim accedens ad aurum, sordem tollit; accedens ad fenum, in cinerem vertit. Etenim non potuerunt mihi, quia non consensi, quia non me fecerunt quales sunt ipsi. Supra dorsum meum fabricaverunt peccatores, longe fecerunt iniustitiam suam. Fecerunt quod tolerem, et non fecerunt cui consentirem. Iam ergo iniustitia ipsorum longe est a me. Mali mixti sunt bonis, non solum in saeculo, sed et in ipsa intus Ecclesia mali mixti sunt bonis. Nostis, et probastis; et magis probabitis, si boni fueritis. Cum enim crevisset herba et fructum fecisset, tunc apparuerunt zizania. Nulli apparent mali in Ecclesia, nisi ei qui fuerit bonus. Nostis ergo quia mixti sunt, et semper et ubique dicit Scriptura quia non separabuntur, nisi in fine. Sic, quomodo mixti sunt, longe sunt a se. Ne quis ergo ex eo quod mixti sunt mali inter bonos, putaret iniquitatem esse iuxta iustitiam: Non potuerunt, inquit, mihi; id est, dixerunt, et male dixerunt: Manducemus et bibamus; cras enim moriemur. Non corruperunt sermones mali mores bonos: in eo quod audivi a Deo, non cessi sermonibus hominum. Fecerunt mihi peccatores quod portarem. non cui commiscerer, et facta est iniquitas eorum longe a me. Quid enim tam prope, quam duo homines in una Ecclesia? quid tam longe, quam iniquitas a iustitia? Ubi enim consensio, ibi propinquitas. Ligantur duo, et mittuntur ad iudicem; latro, et colligatus: ille sceleratus, ille innocens, una catena ligantur, et longe sunt a se. Quantum longe sunt a se? Quantum longe est scelus ab innocentia. Ecce isti longe sunt ab invicem. Alius latro in Hispania facit scelera, proximus ei est qui facit in Africa. Quantum proximus? Quantum sibi iunguntur scelus et scelus, quantum sibi iunguntur latrocinium et latrocinium. Nemo ergo timeat mixtos sibi corpore malos. Longe ab illis sit corde, et securus portat quod non timet: Longe fecerunt iniustitiam suam.

Peccatum tuum ne excusato.

9. (v. 4.] Quid occurrit? Florent illi qui regnant inique; et ut sermonem loquamur vulgi, tonant iniqui, extolluntur in typhos, in calumnias. Quid ergo? semper hoc? Non. Audi quod sequitur: Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Intendat Caritas vestra. Dominus, inquit, iustus concidet cervices peccatorum. Quis non contremiscat? Quis enim non peccavit? Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Omnibus qui audiunt, intrat tremor in cor, si credunt Scripturae Dei. Si enim sibi sine causa tundunt homines pectora, mentiuntur quia tundunt pectora, si iusti sunt; et in eo quod mentiuntur Deo, fiunt peccatores. Si ergo veraciter sibi tundunt pectora, peccatores sunt. Et quis nostrum non sibi tundit pectus? et quis nostrum non elidit oculos ad terram, sicut ille Publicanus, et dicit: Domine, propitius esto mihi peccatori ? Si ergo omnes peccatores, et nemo invenitur sine peccato; omnibus timendus est gladius in cervices, quia Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Non puto, fratres mei, quia omnium peccatorum; sed in membro quod percutit, ibi designat quos peccatores percutiat. Non enim dixit: Dominus iustus concidet manus peccatorum; aut, Dominus iustus concidet pedes peccatorum, non dixit: sed quia peccatores superbos volebat intellegi, superbi autem omnes cervicati sunt, qui non solum faciunt mala, sed nec agnoscere volunt, et quando obiurgantur, iustificant se (Ecce fecisti; saltem agnosce quid feceris: odit Deus peccatorem, oderis et tu; coniungere Deo, simul persequimini peccatum tuum. Non, inquit: ego bene feci, Deus male fecit. Quid hoc est? Ego nihil mali feci, inquit: quia Saturnus fecit, quia Mars fecit, quia Venus fecit; ego nihil feci, stellae fecerunt. Iustificas te, accusas Deum qui fecit stellas, qui ornavit coelum): itaque quoniam iustificas peccatum tuum, et superbis adversus Deum, quia te facis extra culpam, et Deum in culpa, et tantum erexisti cervicem tuam, et cucurristi contra Deum, sicut scriptum est in Iob (dicebat de empio peccatore): Currens adversus Deum in crassa cervice scuti sui ; et ibi cervicem nominavit; quia sic te erigis, et non elidis oculos ad terram, et tundis pectus, et dicis: Domine, propitius esto mihi peccatori ; sed iactas te de meritis tuis, et vis mecum, inquit Deus, iudicio contendere, intrare mecum ad iudicium; cum debeas in reatu tuo satisfacere Deo, et clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo: Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? clamare ad illum, quod clamatur in alio psalmo: Ego dixi: Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi : quoniam haec non vis dicere, sed iustificas facta tua adversus sermonem Dei; venit in te quod sequitur Scriptura, et dicit: Dominus iustus concidet cervices peccatorum.

10. (v. 5.] Confundantur, et avertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion. Qui oderunt Sion, oderunt Ecclesiam: Sion Ecclesia est. Et qui intrant in Ecclesiam ficte, oderunt Ecclesiam. Qui nolunt observare verbum Dei, oderunt Ecclesiam: Super dorsum meum fabricaverunt. Quid factura est Ecclesia, nisi portatura usque in finem?

Foenum arescens omnes peccatores.

1. 11. (v 6.] Sed quid de illis dicit? Sequitur: Fiant sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit. Fenum tectorum herba est quae nascitur in tectis, in solario integulato. In alto videtur, et radicem non habet. Quanto melius humilius nasceretur, et laetius viresceret? Modo nascitur altius ad celeriorem ariditatem. Nondum evulsum est, et aruit: nondum finiti sunt in iudicio Dei, et iam non habent succum viriditatis. Attendite opera ipsorum, et videte quia aruerunt. Sed vivunt, et hic sunt: nondum ergo avulsi sunt: Aruerunt, sed nondum avulsi sunt: facti sunt sicut fenum tectorum, quod prius quam evellatur aruit.

2. 12. Et venient messores, sed non de illis implent manipulos. Venturi sunt enim messores, et collecturi sunt triticum in horreum, et zizania alligabunt, et mittent in ignem. Sic et fenum tectorum expurgatur, et quidquid inde evellitur, in ignem mittitur; quia et priusquam evelleretur aruit. Non inde implet messor manus. Sequitur enim et dicit: Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit. Messores autem Angeli sunt, Dominus dicit.

Nullum Scripturam invenis quae de superbis bene loquatur.

13. (v. 8.] Et non dixerunt transeuntes viam: Benedictio Domini super vos; benediximus vos in nomine Domini. Nostis enim, fratres, quando transitur per operantes, est consuetudo ut dicatur illis: Benedictio Domini super vos. Et magis ista consuetudo erat in gente Iudaeorum. Nemo transibat et videbat aliquos facere aliquod opus in agro, vel in vinea, vel in messe, vel aliquid huiusmodi; non licebat transire sine benedictione. Alii sunt qui manipulos colligunt, alii sunt transeuntes viam. Qui manipulos colligunt, non de illis replent manus; quia non colligitur ad horreum fenum tectorum. Qui sunt qui manipulos colligunt? Messores. Qui sunt messores? Dominus dixit: Messores autem Angeli sunt. Qui sunt transeuntes? Illi qui iam per viam istam, id est, per vitam istam transierunt hinc ad patriam: Apostoli transeuntes erant in ista vita, Prophetae transeuntes erant. Quos benedixerunt Prophetae et Apostoli? Illos in quibus radicem caritatis viderunt. Quos autem invenerunt in tectis eminere et superbire in cervice scuti sui, dixerunt contra illos quod futuri erant, benedictionem autem super eos non dederunt. Ergo omnes istos malos quos portat Ecclesia, qui legitis in Scripturis, invenitis maledictos designatos ad antichristum pertinere, ad diabolum pertinere, ad paleam pertinere, ad zizania pertinere. Et multa innumerabilia per similitudinem dicuntur de illis: Quia non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Nullam invenis Scripturam quae de illis bene loquatur, quia transeuntes viam non illos benedixerunt. Transeuntes Prophetae omnia de illis mala dixerunt. Ecce et iste quem portamus, David transiit viam; audistis quid de illis dixit: Dominus iustus concidet cervices peccatorum. Confundantur, et avertantur retrorsum, omnes qui oderunt Sion. Fiant sicut fenum tectorum, quod priusquam evellatur aruit. Non replevit manum suam messor, et sinum suum qui manipulos colligit. Haec de illis dixit. Non ergo supra illos iste transiens benedixit, et impletum est etiam per illum, quod ipse dixit: Et non dixerunt transeuntes viam: Benediximus vos in nomine Domini. Et isti transeuntes sive Prophetae, sive Patriarchae, sive Apostoli, quicumque transierunt, si bene vivimus, fratres, benedixerunt nos in nomine Domini. Quando me, inquis, benedixit Paulus? quando me benedixit Petrus? Attende in Scripturis, vide si bene vivis, et vide ibi benedictum te fuisse. Omnes bene viventes benedixerunt. Et quomodo benedixerunt? In nomine Domini; non in nomine suo, sicut haeretici. Qui enim dicunt: Quod nos damus, hoc est sanctum; in nomine suo volunt benedicere, non in nomine Domini. Qui autem dicunt: Non sanctificat nisi Deus, nec quisquam est bonus nisi dono Dei; ipsi in nomine Domini benedicunt, nos in nomine suo: quia amici sunt sponsi, nolunt esse adulteri 29

sponsae.





IN PSALMUM 129 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

129
(
Ps 129)

Dominus Iesus Christus hominem de profundo peccatorum excitavit.

1. (vv. 1-3.] Quoniam vos non solum oculis corporis, sed etiam corde vigilare praesumimus, intellegenter nos cantare oportet: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Etenim vox haec ascendentis est, pertinens ad canticum graduum. Debet itaque unusquisque nostrum videre in quo profundo sit, de quo clamet ad Dominum. Clamavit de profundo Ionas, de ventre ceti. Erat non solum sub fluctibus, verum etiam in visceribus belluae; nec tamen illud corpus et illi fluctus intercluserunt orationem ne perveniret ad Deum, et venter bestiae non potuit tenere vocem deprecantis. Penetravit omnia, disrupit omnia, pervenit ad aures Dei: si tamen dicendum est quia disruptis omnibus pervenit ad aures Dei, quando aures Dei in corde precantis erant. Ubi enim Deum praesentem non habet, cuius fidelis est vox? Verumtamen et nos debemus intellegere de quo profundo clamemus ad Dominum. Profundum enim nobis est vita ista mortalis. Quisquis se in profundo intellexerit, clamat, gemit, suspirat, donec de profundo eruatur, et veniat ad eum qui super omnes abyssos sedet et super Cherubim, super omnia quae creavit, non solum corporalia, sed etiam spiritalia; donec ad eum veniat anima, donec ab illo liberetur imago ipsius, quod est homo, quae in hoc profundo tamquam assiduis fluctibus exagitata, detrita est: et nisi renovetur et reparetur a Deo, qui illam impressit quando formavit hominem (Idoneus potuit esse homo ad casum suum; non est idoneus ad resurrectionem suam), semper in profundo est; nisi liberetur, ut dixi, semper in profundo est. Sed cum de profundo clamat, surgit de profundo, et ipse clamor non eum permittit multum in imo esse. Valde enim in profundo sunt, qui nec clamant de profundo. Dicit Scriptura: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit. Iam videte, fratres, quale profundum sit, ubi contemnitur Deus. Cum quisque viderit se quotidianis peccatis obrutum, acervis quibusdam et molibus quibusdam iniquitatum premi, si dictum illi fuerit ut Deum roget, irridet. Quibus modis? Primo dicit: Si Deo displicerent facinora, ego viverem? Si curaret Deus res humanas, ad tanta scelera quae feci, non solum viverem, sed et bene mihi esset? Solet enim hoc illis evenire, qui multum in profundo sunt, et prosperantur in iniquitatibus suis: et tanto magis in profundo merguntur, quanto magis videntur esse felices; fallax enim felicitas, ipsa maior est infelicitas. Deinde et hoc solent homines dicere: Iam quoniam multa feci et damnatio imminet, hoc perdo, quod non facio quidquid possum; et: Ex hoc perdor, cur non facio quidquid possum? Quomodo solent desperati latrones dicere: Sic me occisurus est iudex pro decem homicidiis, quomodo pro quinque, quomodo pro uno; quare non iam quidquid mihi occurrerit facio? Hoc est: Peccator, cum venerit in profundum malorum, contemnit. Sed Dominus Iesus Christus qui nec profunda nostra contempsit, qui usque ad istam vitam venire dignatus est, promittens remissionem omnium peccatorum; etiam de profundo excitavit hominem, ut clamaret de profundo sub molibus peccatorum, et perveniret vox peccatoris ad Deum: unde clamantis, nisi de profundo malorum?

Omnium cor de misericordia Dei praesumat.

2. Et videte quia vox peccatoris clamat de profundo: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meam. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae.

Unde clamat? De profundo. Quis est ergo qui clamat? Peccator. Et qua spe clamat? Quia qui venit solvere peccata, dedit spem etiam in profundo posito peccatori. Ideo quid sequitur post istas voces? Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Ecce aperuit de quo profundo clamaret. Clamat enim sub molibus et fluctibus iniquitatum suarum. Circumspexit se, circumspexit vitam suam; vidit illam undique flagitiis et facinoribus coopertam: quacumque respexit, nihil in se bonum invenit, nihil illi iustitiae serenum potuit occurrere. Et cum tanta et tam multa peccata undique et catervas scelerum suorum videret, tamquam expavescens exclamavit: Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Non dixit: Ego non sustinebo; sed, quis sustinebit? Vidit enim prope totam vitam humanam circumlatrari peccatis suis, accusari omnes conscientias cogitationibus suis, non inveniri cor castum praesumens de sua iustitia. Si ergo cor castum non potest inveniri, quod praesumat de sua iustitia; praesumat omnium cor de misericordia Dei, et dicat: Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit?

Antiqua lex timoris fuit, nova est lex caritatis.

3. (vv. 4-6.] Quare autem spes est? Quoniam apud te propitiatio est. Et quae est ista propitiatio, nisi sacrificium? Et quod est sacrificium, nisi quod pro nobis oblatum est? Sanguis innocens fusus delevit omnia peccata nocentium: pretium tantum datum redemit omnes captivos de manu captivantis inimici. Ergo est apud te propitiatio. Nam si non esset apud te propitiatio, si iudex solum esse velles et misericors esse nolles, observares omnes iniquitates nostras, et quaereres eas; quis sustineret? quis ante te staret, et diceret: Innocens sum? quis staret in iudicio tuo? Spes ergo una est: Quoniam est apud te propitiatio. Propter legem tuam sustinui te, Domine. Quam legem? Quae reos fecit? Data est enim lex sancta, iusta, bona Iudaeis; sed reos eos potuit facere. Non data est lex quae posset vivificare, sed quae ostenderet peccata peccatori. Peccator enim oblitus erat se, nec videbat se; data est illi lex, ut videret se. Fecit reum lex; liberavit Lator legis: Lator enim legis Imperator est. Lex data est quae terreat et constringat in reatum; et non solvit lex a peccatis, sed ostendit peccata. Et forte sub ipsa lege positus, animadvertit iste in profundo quanta fecerit contra legem, et sic exclamavit dicens: Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Est ergo lex misericordiae Dei, lex propitiationis Dei. Illa timoris fuit, est alia lex caritatis. Lex caritatis dat veniam peccatis, delet praeterita, admonet de futuris; in via non deserit comitem, comes fit ei quem ducit in via. Sed concordandum est cum adversario, dum es cum eo in via. Est enim sermo Dei adversarius tuus, quamdiu cum illo non concordas. Concordas autem, cum coeperit te delectare facere quod dicit sermo Dei. Iam qui erat adversarius, fit amicus: sic, finita via, non erit qui tradat te iudici. Ergo propter legem tuam sustinui te, Domine; quia dignatus es legem misericordiae afferre, mihi dimittere omnia peccata mea, dare mihi de caetero monita ne te offendam: in ipsis monitis si quid forte titubavero, dedisti mihi remedium, quo te orem, dicens: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Hanc legem statuisti mihi, ut quomodo dimitto, dimittatur mihi. Propter hanc legem sustinui te, Domine. Exspectavi quando venias et liberes ab omni necessitate, quia in ipsa necessitate non deseruisti legem misericordiae.

Qui caritatem habent invicem se portant.

4. Audi quam legem dicat, si nondum intellexisti quia legem modo dicit caritatis; audi Apostolum: Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Qui portant invicem onera sua, nisi qui habent caritatem? Qui non habent caritatem, graves sunt sibi; qui autem habent caritatem, portant se. Laesit te aliquis, petit veniam: si non dimittis, non portas onus fratris tui; si dimittis, portas infirmum. Et tu si forte in aliquam infirmitatem cecideris, quasi homo, oportet ut sic te portet et ille, quemadmodum et tu. Audi quid praecesserit: Fratres, inquit, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spiritales estis, instruite huiusmodi in spiritu lenitatis. Et ne forte quia spiritales monuerat, veluti securi sibi viderentur, continuo subiecit: Intendens teipsum, ne et tu tenteris. Deinde quod commemoravi, subiunxit: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi : unde dicit: Propter legem tuam sustinui te, Domine. Dicuntur cervi, quando transeunt freta in proximas insulas pascuae gratia, capita super se invicem ponere; et unus, qui ante est, solus portat caput et non ponit super alterum: sed cum et ipse defecerit, tollit se ab anteriore parte et redit posterius, ut et ipse in altero requiescat: et sic portant omnes onera sua, et perveniunt ad quod desiderant; et non patiuntur naufragium, quia quasi navis est illis caritas. Itaque caritas portat onera; sed non timeat ne prematur talibus oneribus: ne peccatis suis unusquisque prematur, attendat. Nam quando portas infirmitatem fratris tui, non te onerant peccata ipsius. Plane si consentias, iam tua te premunt, non alterius. Quisquis enim consenserit peccatori, non alienis, sed suis gravatur. Consensio enim ad peccatum alterius, tuum fit peccatum; et non est quare queraris quod peccata aliena te premant. Dicitur enim tibi: Premunt te, sed tua. Vidisti furem, cucurristi cum eo. Quid est hoc? Pedibus ambulasti ad furtum; imo mente coniunxisti te furi: quod ipsius solum erat, factum est tuum; quia placuit tibi. Si autem displicuerit tibi, et oraveris pro eo, et deprecatus veniam dederis, ut possis libera fronte dicere in precibus tuis, quas tibi Iurisperitus coelestis dictavit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ; didicisti portare onera fratris tui; ut et alius portet si qua sunt tua, et fiat in vobis quod ait Apostolus: Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Ita securus cantas quod modo dictum est: Propter legem tuam sustinui te, Domine.

Minuta peccata quotidiana parvipendenda non sunt.

5. Hanc autem legem qui non servat, nec sustinet Dominum; nec, si velit sustinere, causa est quare sustineat; inaniter sustinet. Venturus est enim Dominus, et inventurus peccata tua; quod autem perfecta iustitia vixisti, non inventurus. Homicidia forte, (gravia sunt enim et valde maiora), non est inventurus; adulterium non est inventurus, furta non est inventurus, rapinam non est inventurus, maleficia non est inventurus, idololatriam non est inventurus; non est ista inventurus. Nihil ergo est inventurus? Audi sermonem Evangelii: Qui dixerit fratri suo: Fatue. Ab istis etiam peccatis linguae minutissimis quis abstinet? Sed forte dicis: Parva sunt. Reus erit, inquit, gehennae ignis. Si parvum tibi videbatur aut modicum, fratri dicere: Fatue, vel gehenna ignis videatur tibi magna: si contemnebas minus peccatum, vel poenae magnitudine deterrere. Sed dicis: Minora sunt, minuta sunt, sine quibus non potest esse ista vita. Congere minuta, et faciunt ingentem acervum. Nam et grana minuta sunt, et tamen massam faciunt: et guttae minutae sunt, et flumina implent, et moles trahunt. Ideo et ille considerans quam multa minuta peccata quotidiana committat homo, si nihil aliud, vel per cogitationes et linguam, attendit quam multa sint; et si attendit quam minuta sint, videt per multa minuta fieri acervum magnum; et non quasi peccata sua pristina cogitans, sed ipsam fragilitatem humanam, iam ascendens clamat: De profundis clamavi ad te, Domine; Domine, exaudi vocem meum. Fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae. Si iniquitates observaveris Domine; Domine, quis sustinebit? Vitare possum homicidia, adulteria, rapinas, periuria, maleficia, idololatriam; numquid et peccata linguae? numquid et peccata cordis? Scriptum est: Peccatum iniquitas est. Quis ergo sustinebit, si tu iniquitates observaveris? si nobiscum severus iudex agere volueris, non misericors pater, quis stabit ante oculos tuos? Sed est apud te propitiatio; propter legem tuam sustinui te, Domine. Qualis est lex ista? Invicem onera vestra portate, et sic implebitis legem Christi. Qui portant invicem onera sua? Qui fideliter dicunt: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

Hoc speremus in nobis futurum quod in Domino praecessit.

6. Sustinuit anima mea in verbum tuum. Nemo sustinet, nisi qui nondum accepit quod promissum est: nam qui iam accepit, quid sustinet? Accepimus remissionem peccatorum; sed promissum est nobis regnum coelorum: debita nostra deleta sunt; sed merces nostra adhuc futura est: accepimus veniam; sed aeternam vitam nondum tenemus. Sed qui dedit veniam, ipse promisit et vitam aeternam. Si verbum nostrum esset, deberemus timere: quia verbum Dei est, non fallit. Securi ergo speramus in verbum eius qui fallere non potest. Speravit anima mea in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem. Quid est quod ait? uno die speravit in Dominum, et finita est tota spes ipsius? A vigilia matutina usque ad noctem, speravit in Dominum. Ista vigilia matutina, finis noctis est; hinc usque ad noctem speravit anima mea in Dominum. Ergo intellegendum est, ne putemus uno die nobis sperandum esse in Dominum: A vigilia matutina usque ad noctem. Quid ergo putatis, fratres? Hoc est: A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum: quia Dominus per quem nobis dimissa sunt peccata, in vigilia matutina resurrexit a mortuis, ut hoc speremus in nobis futurum quod praecessit in Domino. Iam enim peccata nostra dimissa sunt, sed nondum resurreximus: si nondum resurreximus, nondum in nobis factum est quod praecessit in capite nostro. Quid praecessit in capite nostro? Quia et caro ipsius capitis resurrexit; spiritus illius capitis numquid mortuus est? Sed quod in eo mortuum est, resurrexit. Resurrexit autem tertia die; et quodam modo hoc nobis dixit Dominus: Quod in me vidistis, sperate in vobis; id est, quia ego resurrexi, resurgetis et vos.

Primitiae nostrae Christus.

7. Sed sunt qui dicant: Ecce resurrexit Dominus; numquid propterea sperandum est et me posse resurgere? Utique propterea: in hoc enim resurrexit Dominus, quod a te accepit. Non enim resurgeret nisi mortuus esset, non autem mortuus esset, nisi carnem portaret. Quid accepit a te Dominus? Carnem. Quid venit ipse? Verbum Dei, quod erat ante omnia, per quem facta sunt omnia. Sed ut acciperet abs te aliquid. Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. Accepit abs te, quod offerret pro te; quomodo accipit sacerdos a te, quod pro te offerat, quando vis placare Deum pro peccatis tuis. Iam factum est, ita factum est. Sacerdos noster a nobis accepit quod pro nobis offerret: accepit enim a nobis carnem; in ipsa carne victima factus est, holocaustum factus est, sacrificium factus est. In passione sacrificium factus est; in resurrectione innovavit illud quod occisum est, et tamquam primitias tuas dedit Deo, et ait tibi: Consecrata sunt iam omnia tua, quando tales primitiae de te datae sunt Deo; spera ergo et in te futurum quod praecessit in primitiis tuis.

Noli deficere sperare quousque exeas ab hac vita.

8. Ergo ille quia a vigilia matutina resurrexit, coepit anima nostra ex hoc sperare: et quousque? Usque in noctem; quousque moriamur. Omnis enim mors nostra carnalis, quasi somnus est. Coepisti sperare ex quo resurrexit Dominus, noli deficere sperare quousque exeas ab hac vita. Nam si non usque ad noctem speraveris, deletur totum quod speraveras. Sunt enim homines qui incipiunt sperare, sed non perseverant usque ad noctem. Incipiunt pati tribulationes aliquas, incipiunt pati tentationes, vident homines malos et iniquos felicitate pollere temporali: et quoniam talia sperabant de Domino, ut hic essent felices, attendunt eos qui scelera fecerunt, habere quod ipsi habere desiderabant; et deficiunt pedes eorum, et desinunt sperare. Quare? Quia non a vigilia matutina coeperunt sperare. Quid est hoc? Non hoc coeperunt sperare de Domino, quod praecessit in Domino ab illa vigilia matutina: sed sperabant de Domino, ut si essent christiani, haberent plenam domum frumento, vino, oleo, argento, auro; nullus eorum moreretur immaturus; si quis non haberet filios, acciperet; si uxorem non duxisset, duceret; non abortiret non solum aliqua mulier in domo eius, sed nec pecus eius; non acescerent cupae eius, non grandinaretur vinea eius. Qui sic sperabat in Dominum, animadvertit his rebus abundare eos qui non colunt Dominum, et defecerunt pedes eius, et non speravit usque ad noctem; quia non coepit a vigilia matutina sperare.

Resurrecturum te spera quomodo Dominus resurrexit.

9. Quis ergo sic incipit a vigilia matutina sperare? Qui hoc sperat de Domino, quod coepit ostendere a vigilia matutina in qua resurrexit. Antea enim nemo resurrexerat semper victurus. Intendat Caritas vestra. Resuscitati sunt mortui ante adventum Domini: nam et Elias resuscitavit mortuum, et Elisaeus ; sed resurrexerunt iterum morituri. Dominus ipse quos resuscitavit, morituri resurrexerunt; sive ille iuvenis filius viduae, sive illa puella duodecim annorum, filia archisynagogi, sive Lazarus: aliter resuscitati sunt, omnes morituri; semel nati sunt, sed bis mortui sunt. Nemo resurrexerat nunquam moriturus, nisi Dominus. Quando autem resurrexit Dominus nunquam moriturus? A vigilia matutina. Hoc spera et tu de Domino, resurrecturum te, non quomodo Lazarus resurrexit, non quomodo filius viduae et archisynagogi filia resurrexerunt, non quomodo quos suscitaverunt antiqui Prophetae; sed resurrecturum te spera quomodo Dominus, ut post resurrectionem qua resurrexeris, non te iam timeas moriturum: et coepisti sperare a vigilia matutina.

In hac vita spem habere debemus.

10. Spera autem usque ad noctem, quousque finiatur haec vita, quousque sit nox universi generis humani in occasu saeculi. Quare hoc usque? Quia post istam noctem iam non erit spes, sed ipsa res. Spes enim quae videtur, non est spes, Apostolus dicit: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus. Si ergo patienter exspectare debemus quod non videmus, usque ad noctem speremus, id est usque ad finem huius vitae nostrae vel saeculi. Cum autem nox ista transierit, iam veniet quod sperabamus; et non iam sperabimus, nec tamen desperati erimus. Est enim vituperatio desperatorum, et aliquando detestamur hominem, et dicimus: Non habet spem. Non semper malum est non habere spem. In hac vita cum sumus, malum est non habere spem; qui enim modo spem non habet, rem postea non habebit. Ergo modo spem debemus habere. Sed cum res venerit, numquid spes erit? Quod enim videt quis, quid sperat? Veniet Dominus Deus noster, primo formam ipsam in qua crucifixus est et resurrexit, demonstraturus generi humano, ut videant pii et impii: illi videant, et gratulentur invenisse se quod crediderunt antequam viderent; et illi erubescant non se credidisse quod videbunt. Erubescentes damnabuntur, et gratulati coronabuntur. Dicetur confusis: Ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius; dicetur gaudentibus: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi : quod cum acceperint, iam spes non erit, quia res tenebitur. Transacta ergo spe, transibit nox illa; sed donec fiat, a vigilia matutina speret anima nostra in Dominum.

Inter passiones martyres spe divina fulciebantur.

11. Et redit ad illud: A vigilia matutina speret Israel in Dominum. A vigilia matutina usque ad noctem, speravit anima mea in Dominum. Sed quid speravit? A vigilia matutina speret Israel in Dominum. Non solum speret Israel in Dominum, sed, a vigilia matutina speret Israel. Ergo culpo spem saeculi, quando speratur de Deo? Non; sed alia spes est Israel propria. Non pro summo suo bono speret Israel divitias, non salutem corporis, non abundantiam terrenorum: imo tribulationem hic habiturus est, si forte contigerit illi propter veritatem pati aliquas molestias. Non enim non sperabant in Deum martyres, et tamen talia sunt passi, qualia latrones, qualia iniqui: subiecti ad bestias, ignibus concremati, gladio percussi, ungulis exarati, catenis obstricti, carcere necati, ista omnia mala passi, non sperabant in Dominum? aut ideo sperabant, ut istis malis carentes, hac vita fruerentur? Non plane; quia a vigilia matutina sperabant. Quid est hoc? Considerabant illam vigiliam matutinam qua resurrexit Dominus eorum, et videbant quia antequam resurgeret, talia et ipse passus erat, qualia ipsi patiebantur, et non desperabant etiam se post tales passiones resurrecturos ad vitam aeternam. Speravit Israel in Dominum, a vigilia matutina usque ad noctem.

Deus misericorditer nos a peccato redemit.

12. (vv. 7.8.] Quoniam apud Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio. Magnifice! melius dici non posset loco suo, propter illud quod dixit: A vigilia matutina speret Israel in Dominum. Quare? Quia a vigilia matutina resurrexit Dominus; et hoc debet sperare corpus, quod in capite praecessit. Sed ne suggeratur ista cogitatio: Capiti licuit resurgere, quia peccatis non premebatur, nullum peccatum erat in illo; quid nos facturi sumus? Sperabimus talem resurrectionem, qualis in Domino praecessit, cum peccatis nostris aggravemur? Sed vide quid sequitur: Quoniam apud Dominum misericordia, et multa apud illum redemptio. Et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus eius. Ergo si premebatur peccatis, suis, adest misericordia Dei. Ideo praecessit ille sine peccato, ut deleat peccata sequentium. Nolite in vobis praesumere, sed a vigilia matutina praesumite. Videte caput vestrum resurrexisse et ascendisse in coelum. In illo culpa non erat, sed per illum vestrae culpae delebuntur: Ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus eius. Quia Israel vendere se potuit, et fieri venundatus sub peccato; redimere se ab iniquitatibus non potest. Ille potuit redimere, qui se non potuit vendere: qui non commisit peccatum, ipse est redemptor a peccato. Ipse redimet Israel. Unde redimet? Ab illa iniquitate, an ab illa? Ab omnibus iniquitatibus eius. Non ergo timeat accessurus ad Deum aliquas iniquitates suas: tantummodo accedat pleno corde, et desinat iam facere quae antea faciebat, et non dicat: Illa iniquitas non mihi dimittitur. Si enim hoc dixerit, propter ipsam quam putat sibi non dimitti, non se convertit, et faciendo caetera, non illi dimittitur et illud quod non timebat. Quia feci, inquit, scelus magnum, et non mihi potest dimitti; iam faciam et caetera: hoc enim perdo quod non facio. Noli timere: in profundo es, noli contemnere de profundis clamare ad Dominum, et dicere: Si iniquitates observaveris, Domine; Domine, quis sustinebit? Observa illum, et exspecta illum, et sustine propter legem ipsius. Quam legem tibi dedit? Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Spera te resurrecturum, et tunc futurum omni modo sine peccato, quoniam ille resurrexit qui primus fuit sine peccato. A vigilia matutina spera. Noli dicere: Ego non sum dignus propter peccata. Non es dignus; sed multa apud illum redemptio, et ipse redimet Israel ab omnibus iniquitatibus eius.






Aug. in Psalmos enar. 128