Aug. in Psalmos enar. 135

IN PSALMUM 135 ENARRATIO. Misericordia Domini in aeternum manet.

135
(
Ps 135)

1. (v 1.] Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Psalmus iste laudem continet Dei, et eodem modo in omnibus suis versibus terminatur. Proinde, quamvis hic in laudem Dei multa dicantur, maxime tamen eius misericordia commendatur, sine cuius commendatione apertissima nullum versum claudi voluit, per quem Spiritus sanctus condidit Psalmum. Memini autem me in psalmo centesimo quinto, qui similiter incipit, quoniam codex quem intuebar, non habet, in aeternum; sed, in saeculum misericordia eius ; quaesisse quid potius intellegere deberemus: in graeco enim sermone scriptum est,

quod et in saeculum, et in aeternum interpretari potest. Sed quid illic, ut potui, disseruerim, etiam hic retexere longum est. In isto autem psalmo etiam idem ipse codex non habet, in saeculum, quod plerique habent; sed, in aeternum misericordia eius. Quod etsi post iudicium, quo in fine saeculi vivi et mortui iudicandi sunt, missis iustis in vitam aeternam, iniquis autem in ambustionem aeternam, non sint deinceps futuri quorum adhuc misereatur Deus; recte tamen intellegi potest in aeternum futura misericordia eius, quam suis sanctis fidelibusque largitur: non quia in aeternum miseri erunt, et ideo in aeternum misericordia eius indigebunt; sed quia ipsa beatitudo quam misericorditer miseris praestat, ut esse miseri desinant, et beati esse incipiant, non habebit finem, ideo in aeternum misericordia eius. Quod enim iusti erimus ex iniquis, sani ex infirmis, vivi ex mortuis, immortales ex mortalibus, beati ex miseris, misericordia eius est. Hoc autem quod ita erimus, in aeternum erit: ergo in aeternum misericordia eius. Proinde: Confitemini Domino, id est, confitendo laudate Dominum; quoniam bonus. Nec pro hac confessione aliquid estis misericorditer praestat, aeternum est. Quod ; autem habet: Quoniam bonus, graecus habet : non sicut in psalmo centesimo et quinto; quod ibi est: Quoniam bonus, graecus habet. Ideo nonnulli illud interpretati sunt, Quoniam suavis est. autem non utcumque bonus, sed excellentissime bonus est.

Homines aliquando dii in Scripturis appellantur.

2. (vv 2.3.] Deinde sequitur: Confitemini Deo deorum; quoniam in aeternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia eius. Quinam sint dii et domini, quorum deorum et dominorum sit Deus et Dominus, qui est verus Deus; merito quaeri solet. Et scriptum invenimus in alio psalmo, deos etiam homines appellatos, sicuti est: Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos discernit: et paulo post: Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes; vos autem ut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis. Quod testimonium etiam Dominus in Evangelio commemorat dicens: Nonne scriptum est in Lege vestra, quia, Ego dixi: Dii estis? Si illos dixit deos, ad quos sermo Dei factus est, et non potest solvi Scriptura; quem Pater sanctificavit, et misit in mundum, vos dicitis quia, Blasphemas, quia dixi: Filius Dei sum? Non ergo quia boni sunt omnes, sed quia sermo Dei ad illos factus est, appellati sunt dii. Nam si propterea quia boni essent omnes, non sic eos diiudicaret. Cum enim dixisset: Deus stetit in synagoga deorum; non ait: In medio deos et homines discernit, tamquam ostendens quid intersit inter deos et homines: sed: In medio inquit, deos discernit. Deinde sequitur: Usquequo iudicatis iniquitatem? et caetera: quae utique non omnibus sed quibusdam dicit, quia discernens dicit; et tamen in medio deos discernit.

Angeli dii vocandi non sunt.

3. Sed quaeritur, si homines ad quos sermo Dei factus est, dii vocantur, utrum et Angeli vocandi sunt dii; cum hominibus iustis et sanctis maximum praemium promittatur aequalitas Angelorum. Et in Scripturis quidem nescio utrum vel possit, vel facile possit reperiri, aperte dictos Angelos deos; sed cum de Domino Deo dictum esset: Terribilis super omnes deos, cur hoc dixerit, continuo velut exponendo coniunxit: Quoniam dii Gentium daemonia. Super tales deos dixit Dominum terribilem in sanctis suis, quos coelos fecit, a quibus daemonia terrerentur. Sic enim sequitur: Dominus autem coelos fecit. Non ergo: Dii sine additamento; sed: Dii Gentium daemonia: superius tamen: Terribilis, inquit, super omnes deos; non ait, super omnes deos Gentium, quamvis intellegi hoc voluerit, addendo quod sequitur: Quoniam dii Gentium daemonia. Quod quidem in hebraeo dicitur non ita esse scriptum; sed: Dii Gentium simulacra. Quod si verum est, multo magis credendi sunt Septuaginta divino Spiritu intepretati, quo Spiritu et illa dicta sunt quae in hebraeis litteris sunt. Eodem namque operante Spiritu, etiam hoc dici oportuit quod dictum est: Dii Gentium daemonia: ut intellegeremus sic etiam in hebraeo positum: Dii Gentium simulacra; ut daemonia potius quae sunt in simulacris, significarentur. Nam quod attinet ad ipsa simulacra, quae graece appellantur idola, quo nomine iam utimur pro latino, oculos habent et non vident; et caetera quae de his ideo dicuntur, quia omni sensu carent: quocirca nec terreri possunt, quia nisi ea quae sentiunt, terreri utique non possunt. Quomodo ergo dictum est de Domino: Terribilis est super omnes deos, quoniam dii Gentium simulacra, nisi per simulacra intellegantur daemonia, quae terreri possunt? Unde ait et Apostolus: Scimus quia nihil est idolum : hoc enim retulit ad materiam terrenam sensu carentem. Item ne quisquam putaret non esse aliquam viventem sentientemque naturam, quae Gentium sacrificiis delectetur, adiunxit: Sed quae immolant Gentes, daemoniis immolant, et non Deo. Nolo vos socios fieri daemoniorum. Si ergo nusquam in eloquiis divinis reperitur sanctos Angelos appellatos deos, ea mihi causa potissimum occurrit, ne isto nomine homines ad hoc aedificarentur, ut ministerium vel servitium religionis, quae graece liturgia, vel latria dicitur, sanctis Angelis exhiberent; quod nec ipsi exhiberi ab hominibus volunt, nisi illi Deo qui et ipsorum et hominum Deus est. Unde multo utilius Angeli vocantur, qui latine nuntii nuncupantur; ut per nomen non substantiae, sed officii, satis intellegamus illum Deum a nobis eos coli velle, quem nuntiant. Totam ergo istam quaestionem breviter Apostolus solvit, ubi ait: Nam etsi sunt qui dicantur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et domini multi, sed nobis unus Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.

De graeco latinoque textu latinoque textu disseritur.

4. (v 4.] Confiteamur ergo Deo deorum, et Domino dominorum; quoniam in aeternum misericordia eius. Qui fecit mirabilia magna solus. Sicut in omnium versuum novissimis partibus positum est: Quoniam in aeternum misericordia eius; sic in omnium capitibus quamvis non sit positum, subaudiendum est: Confitemini. Quod in graeco evidentius apparet. Appareret autem et in latino, si eamdem locutionem transferre potuissent interpretes nostri. Quod quidem in isto versu possent, si dicerent, facienti mirabilia: quod enim nos habemus: Qui fecit mirabilia; graecus habet, facienti mirabilia; ubi necessario Confitemini subauditur. Atque utinam vel pronomen adderent, ut dicerent: Ei qui facit; vel, ei qui fecit; vel, ei qui firmavit: quia etiam sic facile intellegeretur Confitemini esse subaudiendum. Nunc vero ita obscurum factum est, ut qui codicem graecum sive nescierit inspicere, sive neglexerit, possit putare: Qui fecit coelos, Qui firmavit terram, Qui fecit luminaria, quoniam in aeternum misericordia eius, ideo dictum, quasi propterea ista fecerit: Quoniam in aeternum misericordia eius: cum ad eius misericordiam illi pertineant, quos de miseria liberat; non autem ut eius misericordiae fuisse intellegamus facere coelum et terram et luminaria, cum illud sit bonitatis eius qui creavit omnia bona valde. Creavit autem, ut essent omnia; hoc vero misericordiae, ut a peccatis nostris mundet nos, et a miseria liberet in aeternum. Ita ergo nos alloquitur Psalmus: Confitemini Deo deorum, confitemini Domino dominorum; confitemini ei qui facit mirabilia magna solus; confitemini ei qui fecit coelos in intellectu; confitemini ei qui firmavit terram super aquas; confitemini ei qui fecit luminaria magna solus. Cur autem confiteamur, in omnium versuum finibus ponit: Quoniam in aeternum misericordia eius.

Deus multa mirabilia per angelos vel per homines facit.

5. (vv 5-10.] Sed quid est: Qui fecit mirabilia magna solus? an quia multa mirabilia per Angelos et per homines fecit? Sunt quaedam magna quae solus Deus facit, et ipsa exsequitur dicens: Qui fecit coelos in intellectu, Qui firmavit terram super aquas, Qui fecit luminaria magna solus: ideo et hic addidit, solus. quia caetera mirabilia quae dicturus est, per homines fecit. Cum enim dixisset: Qui fecit luminaria magna solus; quae sint eadem luminaria, secutus aperuit: Solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis. Deinde incipit dicere quae per Angelos vel per homines fecerit: Qui percussit Aegyptum cum primogenitis eorum; et caetera. Universam igitur creaturam, non utique Deus per aliquam creaturam, sed solus fecit. Cuius creaturae quasdam partes excellentiores commemoravit, ex quibus universa cogitaremus, intellegibiles coelos et visibilem terram: et quoniam sunt etiam coeli visibiles, commemoratis eorum luminaribus totum coeleste corporeum ut ab ipso factum acciperemus, admonuit.

Deus fecit caelos in intellectu.

6. Quamquam id quod ait: Qui fecit coelos in intellectu, vel, sicut alii interpretati sunt, in intellegentia, utrum coelos intellegibiles significare hoc modo voluerit, an in suo intellectu, vel in sua intellegentia fecisse coelos, hoc est in sua Sapientia, sicut alibi scriptum est: Omnia in Sapientia fecisti, eo modo insinuans unigenitum Verbum, quaeri potest. Sed si ita est, ut in suo intellectu fecisse accipiamus Deum coelos, cur tantum de coelis hoc ait, cum omnia in eadem Sapientia fecerit? An ibi tantum exprimendum fuit, ut in caeteris etiam tacitum posset intellegi: ut iste sit sensus: Qui fecit coelos in intellectu, Qui fundavit terram super aquas; ut et hic subaudias, in intellectu: Qui fecit luminaria magna solus, solem in potestatem diei, lunam et stellas in potestatem noctis; utique, in intellectu? Quomodo ergo solus, si hoc est in intellectu, vel in intellegentia, quod est in Sapientia, id est, in Verbo unigenito? An quia Trinitas non sunt tres dii, sed unus Deus, ad id refertur quod solus Deus fecit, quia non creaturam per creaturam fecit?

Quo sensu terra super aquas firmetur.

7. Sed quid est: Qui firmavit terram super aquas? Obscura enim quaestio est; quia terra gravior videtur, ut non portari aquis, sed aquas potius portare credatur. De qua re ne adversus eos qui se putant ista certis rationibus comperisse, contentiose Scripturas nostras defendere videamur; sive illud ita, sive aliter sit, habemus quod de proximo intellegamus,

terram quae habitatur ab hominibus et terrestria continet animalia, quae alio modo in Scripturis arida dicitur, sicut scriptum est: Appareat arida, et vocavit Deus aridam terram, super aquas esse fundatam, quod aquis circumfluentibus supereminet. Non enim quae dicitur littoraria civitas super mare fundata, ita sub ea mare est, quemadmodum sunt aquae sub speluncarum cameris, aut sub navibus supernatantibus; sed ideo super mare dicitur, quia inferiori mari supereminet. Sic dictus est Pharao exisse super aquam: ita enim habet graecus,

quod quidam Latini habent, ad aquam ; sic Dominus super puteum sedebat : quod ambo superiores essent quam flumen et puteus; ille iuxta flumen, iste iuxta puteum.

Augustinus creationis opera allegorice interpretatur.

8. Si autem etiam aliquid aliud, quod ad nos magis pertinet, ista dicta significant: fecit Deus coelos in intellectu, spiritales sanctos suos, quibus non tantum credere, verum etiam intellegere divina donavit: hoc qui nondum possunt, et solam fidem firmissimam tenent, tamquam infra coelos terrae nomine figurantur. Et quia in Baptismo quem acceperunt, inconcussa credulitate consistunt; ideo dictum est: Firmavit terram super aquas. Item quia scriptum est de Domino Iesu Christo quod in illo sint omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi ; haec autem duo, id est sapientiam et scientiam, distare inter se aliquid, alia quoque Scripturarum testantur eloquia, maxime loquente sancto Iob, ubi quodammodo singula definiuntur; ait enim: Dixit autem homini: Ecce pietas est sapientia, abstinere autem a malo scientia est : non incongruenter intellegimus sapientiam in cognitione et dilectione pietas est sapientia,dicta est in graeco: quod ut totum latine exprimatur, "Dei medio nationis tortuosae et perversae, tamquam in nocte huius saeculi, caute prudenterque versari ; ut abstinendo quisque ab iniquitate non confundatur tenebris, proprii muneris luce discretus? Cum ergo quodam loco Apostolus concordem gratiarum varietatem in hominibus Dei vellet ostendere, haec in primis duo posuit dicens: Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae; hoc esse arbitror: Solem in potestatem diei: Alii sermo scientiae secundum eumdem Spiritum; hoc est, lunam. Deinde quodammodo stellas commemorari puto in eo quod dicitur: Alii fides in eodem Spiritu, alii curationum donatio in uno Spiritu, alii operationes virtutum, alii prophetia, alii diiudicatio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum. Nihil enim horum est quod in huius saeculi nocte non sit necessarium: quae cum transierit, necessaria ista non erunt: ideo, in potestatem noctis. In potestatem quippe ait, vel diei vel noctis, ut potestas esset die lucere vel nocte; quod in spiritalibus donis sic intellegitur, quia dedit potestatem filios Dei fieri. Qui percussit Aegyptum, cum primogenitis eorum. Percussit et saeculum, cum his quae praecipua putantur in saeculo.

Per baptismum Deus peccatum et spirituales hostes interemit.

9. (vv 11-26.] Qui eduxit Israel de medio eorum. Eduxit etiam sanctos ac fideles suos de medio malorum. In manu potenti et brachio excelso. Quid potentius, quid excelsius eo de quo dictum est: Et brachium Domini cui revelatum est? Qui divisit mare Rubrum in divisiones. Dividit etiam, ut unus atque idem Baptismus aliis sit in vitam, aliis sit in mortem. Et eduxit Israel per medium eius. Educit etiam innovatum populum suum per lavacrum regenerationis. Et excussit Pharaonem et virtutem eius in mari Rubro. Celeriter interimit et peccatum suorum reatumque eius per Baptismum. Qui traduxit populum suum in deserto. Traducit et nos in huius saeculi ariditate et sterilitate, ne in ea pereamus. Qui percussit reges magnos, et occidit reges fortes. Percutit atque occidit etiam a nobis diabolicas et noxias potestates. Seon regem Amorrhaeorum. Germen inutile vel Tentationem calentem, quod interpretatur Seon; regem Amaricantium, quod interpretatur Amorrhaeorum. Et Og regem Basan. Coacervantem, quod interpretatur Og; et regem Confusionis, quod interpretatur Basan: quid enim coacervat diabolus, nisi confusionem? Et dedit terram eorum haereditatem, haereditatem Israel servo suo. Dat etiam quos diabolus possidebat, haereditatem semini Abrahae, quod est Christus. Quia in humilitate nostra memor fuit nostri. Et redemit nos ab inimicis nostris: sanguine Unigeniti sui. Qui dat escam omni carni; hoc est, omni hominum generi, non tantum Israelitarum, sed et Gentium: de qua esca dicitur: Caro mea vere est esca. Confitemini Deo coeli, quoniam in aeternum misericordia eius. Confitemini Domino dominorum, quoniam in aeternum misericordia eius. Quod hic ait: Deo coeli, credo aliter dicere voluit quod supra iam dixerat: Deo deorum : nam quod ibi deinde subiunxit, hoc etiam hic repetivit: Confitemini Domino dominorum. Sed etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra; quemadmodum sunt dii multi et domini multi; sed nobis unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in ipsum, et unus Dominus Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum ; cui confitemur, quoniam in aeternum misericordia eius.





IN PSALMUM 136 ENARRATIO. Sermo ad plebem.

136
(
Ps 136)

Duae civitates, Dei et diaboli, per saeculorum volumina currunt.

1. (v 1.] Oblitos vos esse non arbitror, commendasse nos vobis, imo commemorasse vos, quod omnis eruditus in sancta Ecclesia nosse debet unde cives simus, et ubi peregrinemur, et peregrinationis nostrae causam esse peccatum, reversionis autem munus remissionem peccatorum et iustificationem gratiae Dei. Duas civitates permixtas sibi interim corpore, et corde separatas, currere per ista volumina saeculorum usque in finem, audistis et nostis; unam cui finis est pax aeterna, et vocatur Ierusalem; alteram cui gaudium est pax temporalis, et vocatur Babylonia. Interpretationes etiam nominum, si non fallor, tenetis: Ierusalem interpretari, Visionem pacis; Babyloniam, Confusionem. Ierusalem in Babylonia captiva tenebatur non tota; cives enim eius et Angeli sunt. Sed quod attinet ad homines praedestinatos in gloriam Dei, futuros per adoptionem cohaeredes Christi, quos de ipsa captivitate redemit sanguine suo: particulam ergo istam civitatis Ierusalem captivam teneri in Babylonia pro peccato, incipere autem inde exire prius corde per confessionem iniquitatis et caritatem iustitiae, deinde postea in fine saeculi etiam corpore separandam, commendavimus in eo psalmo, quem primo hic cum vestra Dilectione tractavimus, qui ita incipit: Te decet hymnus, Deus, in Sion; et tibi reddetur votum in Ierusalem. Hodierna autem die decantavimus. Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Videte quia in illo dictum est: Te decet hymnus, Deus, in Sion; hic autem: Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion: illam Sion, ubi decet hymnus Deum.

In ista Babylonia non cives habitamus sed captivi detinemur.

2. Quae sunt ergo flumina Babylonis, et quid est nostrum sedere et flere in recordatione Sion? Si enim cives inde sumus, non tantum hoc cantamus, sed et agimus. Si cives sumus de Ierusalem, id est de Sion, et in ista vita, in ista confusione saeculi huius, in ista Babylonia non cives habitamus, sed captivi detinemur; oportet ut non tantum ista decantemus, sed et faciamus affectu cordis pio, religioso desiderio aeternae civitatis. Habet et haec civitas quae Babylonia dicitur, amatores suos consulentes paci temporali, et nihil ultra sperantes, totumque gaudium suum ibi figentes, ibi finientes, et videmus eos pro republica terrena plurimum laborare: sed et in ea quicumque fideliter versantur, si non ibi appetant superbiam et perituram elationem odiosamque iactantiam; sed veram fidem exhibeant, quam possunt, quamdiu possunt, quibus possunt, ad quantum vident terrena, et ad quantum intellegunt speciem civitatis; non eos sinit Deus perire in Babylonia: praedestinavit enim eos cives Ierusalem. Intellegit captivitatem eorum Deus, et ostendit illis aliam civitatem, cui vere debeant suspirare, pro qua debeant cuncta conari, ad quam capessendam debeant cives suos secum peregrinos, quantum valuerint, adhortari. Propterea dicit Dominus Iesus Christus: Qui in modico fidelis est, et in magno fidelis est: et rursum dicit: Si in alieno fideles non fuistis, vestrum quis dabit vobis ?

Quae sint Babylonis flumina.

3. Tamen, carissimi, attendite flumina Babylonis. Flumina Babylonis, sunt omnia quae hic amantur et transeunt. Nescio quis amavit, verbi gratia, agriculturam ipsam exercere, inde ditescere, ibi occupare animum, inde percipere voluptatem; attendat exitum, et videat illud quod amavit non esse fundamentum Ierusalem, sed fluvium Babylonis. Alius dixit: Magna res est militare; omnes agricolae formidant eos qui militant, obsequuntur eis, tremunt eos: si fuero agricola, timebo militarem; si fuero militaris, timebor ab agricola. O insane, in alium te Babylonis fluvium praecipitasti, et eum turbulentiorem et rapaciorem. Timeri vis a minore, time maiorem: potest te ipso maior fieri subito, qui te timet; nunquam autem erit minor, quem debes timere. Advocatum esse, inquit, magna res est, potentissima eloquentia; in omnibus habere susceptos pendentes ex lingua diserti patroni sui, et ex eius ore sperantes vel damna, vel lucra, vel mortem, vel vitam, vel perniciem, vel salutem. Nescis quo te miseris: alius et iste fluvius Babylonis est; et quod multum sonat, strepitus aquae saxa percutit. Attende quia fluit, attende quia labitur; et si attendis quia fluit et labitur, cave quia trahit. Navigare, inquit alius, et negotiari magnum est; scire multas provincias, lucra undique capere, non esse obnoxium in civitate alicui potenti, semper peregrinari, et diversitate negotiorum et nationum animum pascere, et augmentis lucrorum divitem remeare. Fluvius est et iste Babylonis. Lucra tua quando stabunt? quando praesumpturus, quando securus eris ex his quae acquiris? Quanto eris ditior, tanto timidior. Uno naufragio nudus exibis, et recte te planges in flumine Babylonis, quia noluisti sedere et flere super flumina Babylonis.

Qui crucis lignum tenuerit e flumine huius mundi evadet incolumis.

4. Alii ergo cives sanctae Ierusalem intellegentes captivitatem suam, attendunt humana vota et diversas hominum cupiditates hac atque illac rapientes, trahentes, impellentes in mare: vident haec, et non se mittunt in flumina Babylonis; sed sedent super flumina Babylonis, et flent super flumina Babylonis, vel illos qui rapiuntur, vel seipsos qui in Babylonia esse meruerunt: sedentes tamen, hoc est humiliati. Super flumina ergo Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. O sancta Sion, ubi totum stat, et nihil fluit! quis nos in ista praecipitavit? quare dimisimus Conditorem tuum et societatem tuam? Ecce inter fluentia et labentia constituti, vix quisquam raptus a flumine, si tenere lignum potuerit, evadet. Humiliati ergo in captivitate nostra sedeamus super flumina Babylonis, non nos audeamus in illis fluminibus praecipitare; nec nos audeamus in nostrae captivitatis malo atque tristitia superbe erigere, sed sedeamus, et sic fleamus. Sedeamus super flumina Babylonis, non infra flumina Babylonis: talis sit humilitas nostra, ut nos non mergat. Sede super flumen, noli in flumine, noli sub flumine: sed tamen sede humilis, loquere non quomodo in Ierusalem. Ibi enim stabis; quia de ipsa spe loquitur alius psalmus, et cantat dicens: Stantes erant pedes nostri in atriis Ierusalem. Ibi erigeris, si te hic poenitendo et confitendo humiliaveris. In atriis ergo Ierusalem stantes erant pedes nostri; Super flumina vero Babylonis sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion. Inde oportet ut fleas, recordando Sion.

De praesentis vitae felicitate et aerumna.

5. Multi enim flent fletu Babylonio, quia et gaudent gaudio Babylonio. Qui gaudent lucris et flent damnis, utrumque de Babylonia est. Flere debes, sed recordando Sion. Si recordando Sion fles, et quando tibi secundum Babyloniam bene est oportet ut fleas. Propterea dicitur in quodam psalmo: Tribulationem et dolorem inveni, et nomen Domini invocavi. Quid est quod dicit: Inveni? Nescio quam tribulationem quasi quaerendam, invenit tamquam quaesitam. Et cum invenisset, quo lucro invenit? Nomen Domini invocavit. Multum interest utrum invenias tribulationem, an inveniaris a tribulatione. Dicit enim alio loco: Dolores inferni invenerunt me. Quid est: Invenerunt me dolores inferni? Quid est: Tribulationem et dolorem inveni?

Quando te repente occupat tristitia, perturbatis tibi rebus saecularibus quibus oblectabaris: quando te repentina ipsa invenit tristitia, unde te non putabas posse fieri tristem, accidit, et tristis efficeris; invenit te dolor inferni. Te enim sursum putabas; verumtamen deorsum eras: et cum te dolor inferni inveniret, ibi te invenisti deorsum, qui te sursum putabas. Invenisti enim te dolore affectum graviter, tristitia alicuius mali, unde forte praesumpseras te non fore tristem; invenit te dolor inferni. Cum autem bene est tibi, arrident omnia saecularia, nullus tuorum obiit, nihil in vinea tua forte vel aruit, vel grandinatum est, vel sterile apparuit, non acuit cupa tua, non abortum passum est pecus tuum, non exhonoratus es in aliqua dignitate secundum saeculum constitutus, undique amici tui et vivunt et servant tibi amicitiam, clientes non desunt, filii obsequuntur, servi contremiscunt, coniux concors, felix dicitur domus; ibi inveni tribulationem, si aliquid potes, ut inventa tribulatione invoces nomen Domini. Perversum aliquid videtur docere sermo divinus, flere in laetitia, et in moerore laetari. Audi in moerore laetantem: Gloriamur, inquit, in tribulationibus. Flentem autem in laetitia, vide si invenit tribulationem. Attendat quisque ipsam felicitatem suam, qua exsultavit anima eius, et tumuit quodammodo gaudio, et extulit se, et dixit: Felix sum: attendat si non fluit illa felicitas, si potest certus esse de illa quia manet in aeternum. Si autem non est certus, et videt fluere unde gaudet; fluvius Babylonis est: sedeat supra, et fleat. Sedebit autem et plorabit, si recordatus fuerit Sion. O pax illa quam videbimus apud Deum! o illa sancta aequalitas Angelorum! o illa visio et spectaculum pulchrum! Ecce in Babylonia pulchra sunt quae tenent: non teneant, non decipiant. Aliud est solatium captivorum, aliud gaudium liberorum. Super flumina Babylonis, ibi sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.

Quaeris fructum in peccatore et nullum invenies.

6. (v 2.] In salicibus in medio eius suspendimus organa nostra. Habent organa sua cives Ierusalem, Scripturas Dei, praecepta Dei, promissa Dei, meditationem quamdam futuri saeculi; sed cum agunt in medio Babyloniae, organa sua in salicibus eius suspendunt. Salices ligna sunt infructuosa; et hoc loco ita posita, ut non aliquid boni possit intellegi de salicibus; alibi autem forsitan potest. Modo ligna intellegite sterilia, nascentia super flumina Babylonis. Rigantur haec ligna de fluminibus Babylonis, et nullum fructum ferunt. Sicut sunt homines cupidi, avari, steriles in opere bono; ita cives Babyloniae, ut etiam ligna sint illius regionis, ex istis voluptatibus rerum transeuntium pascuntur, tamquam rigata a fluminibus Babyloniae: quaeris fructum, et nusquam invenis. Quando tales patimur, versamur cum eis qui sunt in medio Babylonis. Multum enim interest inter medium Babylonis, et exteriora Babyloniae. Sunt qui non sunt in medio eius, id est, non tanta concupiscentia saeculi et delectationibus obruuntur. Qui vero, ut aperte dixerim et breviter, multum mali sunt, in medio Babylonis sunt, et ligna sterilia, tamquam salices Babylonis. Quando illos videmus, et tam steriles eos invenimus, ut difficile nobis appareat in eis aliquid unde possint duci ad fidem rectam, vel ad bona opera, vel ad spem futuri saeculi, vel ad concupiscentiam liberationis a captivitate mortalitatis; Scripturas novimus, quas eis dicamus: sed quia nullum fructum in eis invenimus unde incipiamus, avertimus ab ipsis faciem, et dicimus: Adhuc isti non sapiunt, non capiunt; quidquid illis dixerimus, sinistrum et adversum habebunt. Ergo differendo circa eos Scripturas, suspendimus organa nostra in salicibus: non enim dignos habemus, qui organa nostra portent. Non ergo eis organa nostra inserendo alligamus, sed differendo suspendimus. Salices enim sunt Babyloniae ligna infructuosa, pasta temporalibus voluptatibus, tamquam fluminibus Babyloniae.

Christus ab illicitarum voluptatum suggestionibus nos liberat.

7. (v 3.] Et videte si non hoc sequitur Psalmus: In salicibus, inquit, in medio eius suspendimus organa nostra. Quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos, verba canticorum; et qui abduxerunt nos, hymnum: subaudis, interrogaverunt nos. Verba canticorum et hymnum interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos. Qui nos duxerunt captivos, fratres? quos sensimus aliquando captivatores nostros? Sensit quidem illa Ierusalem Babylonios, Persas, Chaldaeos, et illarum gentium et regionum homines captivatores suos; et hoc postea, non quando isti psalmi cantabantur. Sed iam diximus Caritati vestrae omnia quae secundum litteram in illa civitate contingebant, figuras nostras fuisse: et facile potest demonstrari captivos nos esse. Non enim respiramus iam in auras illius libertatis; non enim fruimur puritate veritatis, et illa sapientia quae in seipsa manens innovat omnia. Delectationibus temporalium rerum tentamur, et colluctamur quotidie cum suggestionibus illicitarum voluptatum: vix respiramus vel in oratione; captivos nos esse intellegimus. Sed qui nos captivos duxerunt? qui homines? quae gens? qui rex? Si redimimur, captivi eramus. Quis nos redemit? Christus. A quo nos redemit? A diabolo. Diabolus ergo et angeli eius captivos nos duxerunt; nec ducerent nisi consentientes. Nos ducti sumus captivi. Captivatores nostri dixi qui sint. Ipsi sunt etiam latrones vulnerantes illum viatorem qui descendit ab Ierusalem in Iericho; quem sauciatum semivivum reliquerunt. Hunc ille custos noster, id est Samaritanus (Samaritanus enim Custos interpretatur), cui obiectum est a Iudaeis et dictum: Nonne verum dicimus quia Samaritanus es, et daemonium habes? et ille obiectorum duorum unum respuit, et unum tenuit: Ego, inquit, daemonium non habeo; non autem dixit: Ego non sum Samaritanus: si enim ille Samaritanus non custodierit, utique perimus: Samaritanus ergo transiens vidit saucium et vulneratum derelictum a latronibus, et sicut nostis, collegit. Sicut aliquando latronum nomine ponuntur, qui nobis plagas peccatorum inflixerunt, iam per consensionem nostrae captivitatis; sic et captivatores nostri ipsi dicuntur.

Diabolus et angeli eius nos captivos duxerunt.

8. Isti ergo qui captivos duxerunt nos, diabolus et angeli eius, quando nobis dixerunt, et quando nos interrogaverunt verba canticorum? Quid ergo intellegimus? Quia cum tales nos interrogant, in quibus diabolus operatur, intellegendus est ipse nos interrogare, qui in eis operatur. Apostolus dicit: Et vos cum essetis mortui in delictis et peccatis vestris, cum viveretis in illis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris huius, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos, inquit, aliquando conversati sumus. Ostendit se redemptum de Babylonia coepisse iam exire. Sed tamen adhuc quid dicit? Quia cum hostibus nostris confligimus. Et ne irascamur hominibus qui nobis ingerunt persecutiones, tulit intentionem nostram Apostolus ab odio hominum, et direxit in luctam quorumdam spirituum, quos non videmus, et cum ipsis confligimus. Ait enim: Non est vobis colluctatio adversus carnem et sanguinem ; id est, adversus homines quos videtis, a quibus mala videmini pati, qui vobis important persecutiones: nam pro ipsis orare praecepti sumus. Non est vobis, inquit, colluctatio adversus carnem et sanguinem, id est, adversus homines; sed adversus principes, et potestates, et rectores mundi tenebrarum harum. Quid dixit, mundi? Dilectorum mundi. Hos appellavit et tenebras, id est iniquos, sceleratos, infideles, peccatores; quibus iam credentibus gratulatur hoc modo, ut dicat: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ergo constituit nos luctam habere cum illis principibus; ipsi nos duxerunt captivos.

Multa bona Christus nobis attulit. 9. Quomodo autem diabolus intravit in cor Iudae, ut traderet Dominum, non autem intraret, nisi ille locum daret; sic multi mali homines de media Babylonia per desideria carnalia et illicita locum dando diabolo et angelis eius in cordibus suis, ut in illis et de illis operetur, aliquando interrogant nos, et dicunt nobis: Exponite nobis rationem. Pagani plerique dicunt ista nobis: Exponite rationem, quare venit Christus, et quid profuit Christus generi humano? Nonne ex quo venit Christus peiora sunt in rebus humanis, quam fuerunt antea, et feliciores tunc erant res humanae quam modo? Dicant nobis Christiani quid boni attulit Christus? unde feliciores putent res humanas, quia venit Christus? Vides enim, si theatra et amphitheatra et circi starent incolumes, si nihil caderet de Babylonia, si ubertas esset circumfluentium voluptatum hominibus cantaturis et saltaturis ad turpia cantica, si libido scortantium et meretricantium haberet quietem et securitatem, si non timeret famem in domo sua qui clamat ut pantomimi vestiantur; si haec omnia sine labe, sine perturbatione aliqua fluerent, et esset securitas magna nugarum, felicia essent tempora, et magnam felicitatem rebus humanis Christus attulisset. Quia vero caeduntur iniquitates, ut exstirpata cupiditate plantetur caritas Ierusalem; quia miscentur amaritudines vitae temporali, ut aeterna desideretur; quia erudiuntur in flagellis homines, paternam accipientes disciplinam, ne iudiciariam inveniant sententiam; nihil boni attulit Christus, et labores attulit Christus. Et incipis dicere homini quanta bona fecerit Christus, et non capit. Proponis enim illi eos qui faciunt quod modo audistis in Evangelio, vendunt omnia sua et dant pauperibus, ut habeant thesaurum in coelis et sequantur Dominum : dicis illi: Ecce quod attulit Christus. Quam multi faciunt ista, ut distribuant res suas egenis, et fiant pauperes, non necessitate, sed voluntate, sequentes Deum, sperantes regnum coelorum! Irrident isti quasi stultos: Et talia, inquiunt, bona attulit Christus, ut perdat homo res suas, et cum dat egenis, remaneat egenus? Quid ergo facies? Bona Christi non capis: alius enim te implevit, qui adversarius est Christo, cui dedisti locum in corde tuo. Priora tempora respicis, et quasi laetiora tibi videntur fuisse tempora pristina, quae sic erant tamquam olivae pendentes in arbore, ducentibus ventis, quasi quadam libertate aurae perfruentes vago quodam desiderio suo. Ventum est ut oliva mitteretur in torcular: non enim semper pendere habebat in arbore: iam finis est anni. Non sine causa inscribuntur psalmi quidam: Pro torcularibus : in arbore libertas, in torculari pressura. Cum enim res humanae conteruntur et premuntur, attendis quia crescit avaritia; attende quia crescit et continentia. Quare tam caecus es, ut amurcam fluentem per plateas videas, oleum in gemellaria non videas? Et hoc non sine causa. Qui enim male versantur, publice noti sunt; qui autem se convertunt ad Deum, et a sordibus malarum cupiditatum purgantur, occulti sunt: quia et in ipso vel ex ipso torculari amurca aperte fluit, oleum occulte eliquatur.

Pagani diaboli servus.

10. Acclamatis ad ista, et gaudetis ad ista; quia iam potestis sedere super flumina Babylonis, et flere. Illi autem qui captivos duxerunt nos, quando intrant in corda hominum, et interrogant nos per linguas eorum quos possident, et dicunt nobis: Cantate nobis verba canticorum; reddite nobis rationem adventus Christi, et quae est alia vita. Volo credere; doce me rationem quare mihi imperas ut credam. Respondeo illi et dico: O homo, quomodo non vis tibi imperem ut credas? Plenus es malis cupiditatibus: si dicam bona illa Ierusalem, non ea capis; oportet ut exinaniaris quo plenus es, ut possis impleri quo inanis es. Ergo noli facile huic aliquid dicere; lignum est salicis, lignum est sterile: noli percutere organum ut sonet, suspende potius. Sed ille dicturus est: Dic mihi, canta mihi, redde mihi rationem. Non vis, inquit, ut discam? Non bono animo audis, non sic pulsas ut tibi dignum sit aperiri. Ille te implevit qui me captivum duxit, ipse me interrogat de te. Astutus est, dolose quaerit: non quaerit quid discat, sed quid reprehendat. Ergo ego non dicam, suspendam organum meum.

Veritatis praedicator irrisores patiatur oportet.

11. (v 4.] Sed quid dicturus est adhuc? Cantate nobis verba canticorum, cantate nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion. Quid respondemus? Babylonia te portat, Babylonia te continet, Babylonia te nutrit, Babylonia de te loquitur; non nosti capere nisi quod fulget ad tempus, aeterna meditari ignoras, non capis quod interrogas. Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Vere, fratres, sic est. Incipite velle praedicare veritatem quantulamcumque nostis, et videte quam necesse sit ut tales patiamini irrisores, exactores veritatis, plenos falsitatis. Respondete illis exigentibus a vobis quae capere non possunt, et dicite ex fiducia sancti cantici vestri: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

Inter turbas nos insectantium periclitamur.

12. (v 5.] Sed vide quomodo verseris inter eos, o popule Dei, o corpus Christi, o generosa peregrinatio (non es hinc, aliunde es); ne cum illi qui tibi dicunt: Cantate nobis verba canticorum, dicite nobis hymnum, cantate nobis de canticis Sion, quasi amantur a te, et affectas amicitias eorum, et times talibus displicere; incipiat te delectare Babylonia, et obliviscaris Ierusalem. Hoc ergo timens vide quid subiciat, vide quid sequatur. Passus est enim homo iste qui cantabat; et iste homo nos sumus, si volumus: passus est undique talia interrogantes et adulatione blandientes, mordaciter reprehendentes, falso laudantes, quod non capiunt exigentes, quo pleni sunt fundere nolentes; et inter turbas talium tamquam periclitans, erexit animum ad recordationem Sion, et constrinxit se talis anima iuratione quadam, et ait: Si oblitus tui fuero, Ierusalem; inter verba captivantium, inter verba dolosorum, inter verba male interrogantium, quaerentium et discere nolentium.

Qui sperat in incerto divitiarum, Babylonis flumine trahitur.

13. Ecce inde erat dives ille qui Dominum interrogavit: Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam consequar? Nonne de vita aeterna quaerens, quasi canticum Sion interrogavit? Serva mandata, ait illi Dominus. Et ille de fastu, cum audisset: Iam omnia haec, inquit, implevi a iuventute mea. Et Dominus dixit illi quiddam de canticis Sion, et noverat quod non caperet; sed exemplum dedit nobis, quomodo multi quaerant quasi consilium ad vitam aeternam, et tamdiu nos laudent, quamdiu respondeamus quod quaerunt. Dedit de illo documentum, tamquam nobis dicturis aliquando talibus hominibus: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Ecce ait: Vis esse perfectus? Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me. Ut discat multa cantica de canticis Sion, prius impedimenta reiciat, expeditus ambulet, ne ullo onere praegravetur; et discet aliquid de canticis Sion. Ille autem contristatus abscessit. Dicamus post illum: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena? Et ille quidem discessit; spem tamen divitibus Dominus dedit. Nam contristati discipuli dixerunt: Quisnam potest salvus fieri? Et respondit eis: Quod hominibus impossibile est, facile est Deo. Habent enim et divites quemdam modum suum, et acceperunt canticum de Sion, canticum de quo Apostolus dicit: Praecipe divitibus huius saeculi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Adiungens quid debeant agere, iam tangit organum, non suspendit: Divites sint in operibus bonis, facile tribuant, communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. Hoc canticum de canticis Sion divites acceperunt, primo, non superbe sapere. Extollunt enim divitiae; et quos extollunt, flumina illa tollunt. Quid ergo his praecipitur? Ante omnia, non superbe sapere. Quod faciunt divitiae, hoc caveant in divitiis; caveant in divitiis superbiam. Ipsum enim malum est quod important maxime divitiae incautis hominibus. Non enim aurum malum est, quod Deus condidit; sed malus est homo avarus relinquens Creatorem, conversus ad creaturam. Hoc ergo ibi praecaveat, ne sit superbus, et super fluvium Babylonis sedeat. Hoc illi enim dictum est: Non superbe sapere: ergo sedeat. Neque sperare in incerto divitiarum: ergo super flumina Babylonis sedeat. Si enim speravit in incerto divitiarum, trahitur a flumine Babylonis. Si vero humiliaverit se, et non superbierit, et non speraverit in incerto divitiarum, sedet super fluvium, suspirat aeternae Ierusalem recordatus Sion; et ut perveniat ad Sion, erogat. Ecce habes canticum quod divites acceperunt de canticis Sion. Operentur, tangant organum, non vacent, cum invenerint hominem dicentem sibi: Quid est quod facis? perdis res tuas tanta erogando; thesauriza filiis tuis. Cum viderint non capere, et intellexerint lignum esse salicis, non facile dicant quare agant, et quid agant, suspendant organa in salicibus Babylonis. Praeter salices autem cantent, non cessent, operentur. Non enim perdunt quod erogant. Servo commendant, et tutum est; Christo commendant, et perit?

Dives ut eroget, pauper ne desideret monetur.

14. Audistis canticum divitum de canticis Sion; audite et canticum pauperum. Idem Paulus loquitur: Nihil intulimus in hunc mundum, sed nec auferre aliquid possumus: victum et tegumentum habentes, his contenti simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et desideria multa, stulta et noxia, quae mergunt hominem in interitum et perditionem. Haec sunt flumina Babylonis. Radix est enim omnium malorum avaritia; quam quidam appetentes naufragaverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Ergo contraria sunt ista cantica? Non sunt contraria. Videte quid divitibus dictum sit: Non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, bona operari, tribuere, thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum. Pauperibus autem quid dictum est? Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem. Non dixit, qui divites sunt; sed: Qui volunt divites fieri. Nam si iam divites essent, alterum canticum audirent: dives audit ut eroget, pauper audit ne desideret.

"Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua".

15. (v 5.] Sed cum inter tales versamini, qui non capiunt canticum Sion, suspendite, ut dixi, organa in salicibus in medio eius; differte quae dicturi estis. Incipiunt esse ligna fructuosa, mutantur arbores, et habebunt fructum bonum: ibi iam licet nobis cantare in aures audientium. Sed cum inter istos obstrepentes, male interrogantes, veritati resistentes versamini, obstringite vos non eis velle placere, ne obliviscamini Ierusalem; et dicat una anima vestra, facta una ex multis pace Christi, dicat ipsa captiva Ierusalem hic agens in terra: Si oblitus tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Vehementer se constrinxit, fratres mei: Obliviscatur me dextera mea; atrociter se obligavit. Dextera nostra est vita aeterna, sinistra nostra est vita temporalis. Quidquid facis propter vitam aeternam, dextera operatur. Si caritati vitae aeternae in operibus tuis miscueris concupiscentiam vitae temporalis, aut laudis humanae, aut alicuius commodi saecularis; cognovit sinistra tua quid faciat dextera tua. Et nostis esse in praecepto Evangelii: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Si oblitus ergo, inquit, tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Et vere sic contingit: praenuntiavit, non optavit: Talibus qui obliviscuntur Ierusalem, hoc contingit quod dixit; obliviscitur illos dextera eorum: vita enim aeterna manet in se; illi remanent in delectatione temporali, et faciunt sibi dextrum quod sinistrum est.

Non desunt qui quod sinistrum est faciant dextrum.

16. Intendite ad ista, fratres; propter dexteram insinuem hoc vobis, quantum Dominus donat, ad salutem omnium. Meministis fortasse hic me aliquando tractasse de quibusdam, qui quod sinistrum est, faciunt dextrum; id est, qui temporalia bona plus habent, et in istis beatitudinem ponunt, ignorantes quae sit vera felicitas, vera dextera. Hos Scriptura filios alienos dicit, tamquam cives non Ierusalem, sed Babyloniae: dicit enim quodam loco psalmus: Domine, libera me de manu filiorum alienorum, quorum os locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Sequitur enim, et dicit: Quorum filii eorum sicut novellae constabilitae; filiae eorum ornatae sicut similitudo templi; cellaria eorum plena, eructantia ex hoc in hoc; oves eorum fecundae, multiplicantes in exitibus suis; boves eorum crassae: non est ruina sepis, nec clamor in plateis eorum. Numquid habere istam felicitatem, hoc est peccare? Non; sed facere illam dexteram, cum sit sinistra. Propterea secutus, quid ait? Beatum dixerunt populum cui haec sunt. Ecce unde locutum est os eorum vanitatem, quia beatum dixerunt populum cui haec sunt. Tu quidem civis es Ierusalem, qui non oblivisceris Ierusalem, ne obliviscatur te dextera tua; ecce illi qui locuti sunt vanitatem, beatum dixerunt populum cui haec sunt: dic mihi tu canticum Sion. Beatus, inquit, populus cuius Dominus Deus ipsius. Interrogate corda vestra, fratres, si desideratis bona Dei, si desideratis civitatem illam Ierusalem, si concupiscitis vitam aeternam. Omnis ista terrena felicitas sinistra vobis sit; illa sit dextera quam semper habebitis: et si habueritis sinistram, nolite de sinistra praesumere. Nonne corripis eum qui de sinistra voluerit manducare? Si mensae tuae iniuriam putas fieri manducante conviva de sinistra; quomodo non fit iniuria mensae Dei, si quod dextrum est, sinistrum feceris, et quod sinistrum est, dextrum feceris? Quid ergo? Si oblitus tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea.

Olim captiva turba captivatores suos vicit.

17. (v 6.] Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero. Id est, obmutescam, inquit, nisi tui meminero. Utquid enim loquitur, utquid sonat, qui cantica Sion non sonat? Ipsa est lingua nostra, canticum Ierusalem. Canticum dilectionis saeculi huius, lingua aliena, lingua barbara est, quam in captivitate didicimus. Ergo mutus erit Deo, qui oblitus fuerit Ierusalem. Et parum est meminisse; nam et hostes meminerunt eius, volentes eam evertere. Quae est civitas ista, dicunt? qui sunt Christiani? et quales sunt Christiani? O si non essent Christiani! Vicit iam captiva turba captivatores suos, et tamen murmurant, et saeviunt, et volunt interficere apud se peregrinantem sanctam civitatem: sicut voluit ipsum populum interficere Pharao, quando masculos occidebat natos, et feminas relinquebat; virtutes praefocabat, concupiscentias nutriebat. Parum ergo est meminisse: vide quomodo memineris. Quaedam enim cum odio meminimus, quaedam cum amore. Cum ergo dixisset: Si oblitus tui fuero, Ierusalem, obliviscatur me dextera mea. Adhaereat lingua mea faucibus meis, nisi tui meminero; addidit statim: Si non praeposuero Ierusalem in principio iucunditatis meae. Ibi est enim summa iucunditas, ubi Deo perfruimur, ubi de fraternitate cohaerente et civica societate securi sumus. Nullus ibi tentator nos violabit, nullus vel ad aliquam illecebram percellere poterit, nihil ibi delectabit nisi bonum. Morietur ibi omnis necessitas, orietur ibi summa felicitas. Si non praeposuero Ierusalem in principio iucunditatis meae.

Impletum est illud: "Maior serviet minori".

18. (v 7.] Et convertit se ad Dominum contra hostes ipsius civitatis: Memento, Domine, filiorum Edom. Edom ipse dictus est qui et Esau: audistis enim modo cum Apostolus legeretur: Iacob dilexi, Esau autem odio habui. Duo filii erant in uno utero, ambo gemini, in utero Rebeccae, filii Isaac, nepotes Abrahae: nati sunt ambo; unus ad haereditatem, alter ad exhaeredationem. Fuit autem hostis fratris sui iste Esau, quia praevenit benedictionem eius filius minor; et impletum est: Maior serviet minori. Maior ergo quis est, et minor quis est, et quis est maior qui serviet minori, modo intellegimus. Maior videbatur populus Iudaeorum, minor ex tempore populus Christianorum. Et videte quomodo maior servit minori. Illi portant Codices nostros; nos vivimus de Codicibus ipsorum. Sed ut generaliter de omnibus intellegatis, fratres, maiorem et minorem; maior dicitur homo carnalis, et minor dicitur homo spiritalis; quia prius est carnalis, et postea spiritalis. Habes Apostolum aperte dicentem:

Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est. Ibi autem supra dixerat: Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale; postea, spiritale. Animalem autem eumdem dicit, quem carnalem ostendit. Homo qui nascitur, animalis esse incipit, carnalis esse incipit. Si se convertat a captivitate Babyloniae in reditum Ierusalem, renovatur, et fit renovatio quaedam secundum novum et interiorem hominem; et fit minor tempore, maior potestate. Ergo Esau omnes carnales, Iacob autem omnes spiritales: minores electi, maiores illi reprobati. Vult et ipse eligi? Fiat minor. Edom autem appellatus est de cibo quodam lenticulae rubro, id est roseo quodam cibo. Bene cocta erat lenticula defricata; concupivit iste Esau a fratre suo Iacob, et cessit illi primatum suum, victus concupiscentia manducandae illius lenticulae. Ille autem cessit cibum voluptatis, et sumpsit honorem dignitatis. Ita ex placito quodam inter eos factum est ut ille maior, ille minor sit, ut maior serviret minori; et appellatus est Edom. Interpretatur autem, quantum dicunt qui illam linguam noverunt, Edom, Sanguis: nam et Punice Edom, "sanguis" dicitur. Noli mirari: ad sanguinem pertinent omnes carnales. Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt. Non illuc pertinet Edom; pertinet illuc Iacob, qui caruit cibo carnali, et sumpsit honorem spiritalem. Ille vero factus est inimicus. Omnes carnales spiritalibus inimici sunt: omnes tales concupiscentes praesentia, insequuntur eos quos vident meditari aeterna. Contra hos iste respiciens in Ierusalem, et rogans Deum ut eruatur a captivitate, quid dicit? Memento, Domine, filiorum Edom. Libera nos a carnalibus, ab eis qui imitantur illum Edom, qui fratres maiores sunt, sed hostes sunt. Prius nati sunt; sed posterius nati vicerunt ad primatum: quia concupiscentia carnis illos deiecit; contempta concupiscentia istos erexit. Vivunt, et invident, et persequuntur.

Quantas persecutiones Ecclesia passa est.

1. 19. Memento, Domine, filiorum Edom, in diem Ierusalem. Diem Ierusalem quo laboravit, quo captivata est; an diem illum felicitatis Ierusalem, quo liberatur, quo pervenit, quo aeternitati sociatur? Memento, inquit: Domine, noli oblivisci, filiorum Edom. Quorum? Dicentium: Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea. Istum ergo diem memento, quando evertere volebant illi Ierusalem. Quantas enim persecutiones passa est Ecclesia! Quomodo dicebant filii Edom, id est carnales homines, subditi diabolo et angelis eius, colentes lapides et ligna, sequentes concupiscentias carnis: Exstinguite Christianos, tollite Christianos, nec unus remaneat; evertite usque ad fundamentum! Nonne dicta sunt haec? Et cum ista dicerentur, persequentes improbati sunt, martyres coronati sunt. Dicentium: Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea. Filii Edom dicunt: Evacuate, evacuate; et Deus dicit: Servite. Cuius verba possunt superare, nisi Dei, qui dixit: Quia maior serviet minori? Evacuate, evacuate, usque dum fundamentum in ea.

2. 20. (v 8.] Et convertit se ad illam: Filia Babylonis infelix. Infelix ipsa exsultatione tua, ipsa praesumptione tua, et inimicitiis tuis: Filia Babylonis infelix. Civitas ipsa dicitur Babylon et filia Babylonis: quomodo Ierusalem et filia Ierusalem, et quomodo Sion et filia Sion, hoc more appellatur Ecclesia et filia Ecclesiae. Propter successionem dicitur filia, propter praelationem dicitur mater. Fuit prima quaedam Babylonia; numquid ipse populus in ea permansit? Per successionem Babyloniae facta est filia Babylonis. O filia Babylonis infelix tu! Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam. Infelix tu, beatus ille.

Deus nobis iam grandibus sui agnitionem dedit.

21. (v 9.] Quid enim tu fecisti, et quid retribuetur tibi? Audi: Beatus qui retribuet tibi retributionem tuam quam retribuisti nobis. Quam retributionem dicit? Ad hoc claudit Psalmus: Beatus qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram. Illam dicit infelicem, beatum autem qui retribuet ei retributionem quam retribuit nobis. Quaerimus, quam retributionem: Beatus, inquit, qui tenebit et elidet infantes tuos ad petram. Ipsa est retributio. Quid enim fecit nobis Babylonia ista? Iam cantavimus in illo psalmo: Sermones iniquorum praevaluerunt adversus nos. Quando enim nati sumus, parvulos nos invenit ista confusio saeculi huius; et offocavit nos errorum diversorum vanis opinionibus adhuc infantes. Natus infans futurus civis Ierusalem, et in praedestinatione Dei iam civis, sed interim captivatus ad tempus, quando discit amare, nisi quod insusurraverint parentes? Instruunt et docent illum avaritiam, rapinas, mendacia quotidiana, diversas culturas idolorum et daemoniorum, remedia illicita praecantationum et ligaturarum. Quid facturus est adhuc infans, anima tenera, attendens ad maiores quid agant, nisi ut quod eos viderit agere hoc sequatur? Babylonia ergo persecuta est parvulos nos; sed Deus dedit nobis agnitionem sui iam grandibus, ut non sequeremur errores parentum nostrorum. Quod et tunc commemoravi praedictum a propheta: Ad te gentes venient ab extremo terrae, et dicent: Vere mendacium coluerunt patres nostri, vanitatem quae illis non profuit. Iam iuvenes dicunt, qui occisi erant parvuli sequendo ipsas vanitates: proiciendo autem vanitates, et reviviscendo in Deum proficiant, et retribuant Babyloniae. Qualem retributionem ei retribuent? Quam retribuit nobis. Parvuli eius vicissim offocentur; imo parvuli eius vicissim elidantur, et moriantur. Qui sunt parvuli Babyloniae? Nascentes malae cupiditates. Sunt enim qui cum vetere cupiditate rixantur. Quando nascitur cupiditas, antequam robur faciat adversum te mala consuetudo, cum parvula est cupiditas, nequaquam pravae consuetudinis robur accipiat; cum parvula est, elide illam. Sed times ne elisa non moriatur; ad petram elide: Petra autem erat Christus.

Aeternae Ierusalem desiderium in nobis roboretur.

22. Fratres, organa in operando non cessent; vobis invicem cantate cantica Sion. Quam libenter audistis, tam libentius agite quod audistis; si non vultis esse salices Babyloniae, pasti de fluminibus eius, et fructum nullum afferentes. Sed suspirate in aeternam Ierusalem; quo praecedit spes vestra, sequatur vita vestra: ibi erimus cum Christo. Christus nobis modo caput est; gubernat nos modo desuper: amplectetur secum in illa civitate; aequales erimus Angelis Dei. Non auderemus hoc suspicari de nobis, nisi promitteret Veritas. Hoc ergo concupiscite, fratres, hoc die noctuque cogitate. Quidquid de mundo feliciter arriserit, nolite praesumere: nolite libenter colloqui cum cupiditatibus vestris. Hostis maior est, occidatur ad petram: brevis hostis est, elidatur ad petram. Et maiores ad petram occidite, et minores ad petram elidite. Petra vincat. In petra aedificamini, si non vultis tolli aut a fluvio, aut a ventis, aut a pluvia. Si vultis armati esse contra tentationes in saeculo, crescat et roboretur desiderium Ierusalem aeternae in cordibus vestris. Transiet captivitas, veniet felicitas, damnabitur hostis extremus, et cum rege sine morte triumphabimus.






Aug. in Psalmos enar. 135