In Librum Boethii De Trinitate Pars3 Qu.6 Art.3
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ad formam divinam inspiciendam per scientias speculativas perveniri possit. Theologia enim pars scientiae speculativae est, ut hic boethius dicit. Sed ad theologiam pertinet ipsam formam inspicere divinam, ut hic dicitur. Ergo ad cognoscendam divinam formam potest perveniri per scientias speculativas.
2. Praeterea, de substantiis immaterialibus in aliqua scientia speculativa determinatur, quia in scientia divina. Sed quaecumque scientia determinat de aliqua substantia, inspicit formam illius substantiae, quia omnis cognitio est per formam et omnis demonstrationis secundum Philosophum principium est quod quid est. Ergo inspicere formas separatas possumus per scientias speculativas.
3. Praeterea, ultima felicitas hominis secundum philosophos consistit in intelligendo substantias separatas. Cum enim felicitas sit operatio perfectissima, oportet quod sit optimorum sub intellectu cadentium, ut potest accipi ex Philosopho in X ethicorum. Est autem felicitas illa, de qua Philosophi loquuntur, operatio a sapientia procedens, cum sapientia sit perfectissima virtus perfectissimae potentiae, scilicet intellectus, et haec operatio sit felicitas, ut dicitur in X ethicorum. Ergo per sapientiam intelliguntur substantiae separatae. Sed sapientia est scientia quaedam speculativa, ut patet in principio metaphysicae et in VI ethicorum. Ergo per scientias speculativas possumus intelligere substantias separatas.
4. Praeterea, frustra est quod non potest pertingere ad finem propter quem est. Sed omnium scientiarum speculativarum consideratio ordinatur sicut in finem in cognitionem substantiarum separatarum, quia perfectissimum in quolibet genere est finis. Ergo si per scientias speculativas huiusmodi substantiae intelligi non possent, omnes scientiae speculativae essent frustra, quod est inconveniens.
5. Praeterea, omne, quod ordinatur naturaliter in finem aliquem, habet sibi indita aliqua principia, quibus potest pervenire in finem illum, ex quibus inclinatur etiam in finem illum; naturalium enim motionum principia sunt intra. Sed homo naturaliter est ordinatus ad cognitionem substantiarum immaterialium sicut ad finem, ut a sanctis et a philosophis traditur. Ergo habet in se aliqua principia illius cognitionis naturaliter indita. Sed omne illud, in quod possumus devenire ex principiis naturaliter notis, pertinet ad considerationem alicuius scientiae speculativae. Ergo cognitio substantiarum immaterialium ad aliquas scientias speculativas pertinet.
Sed contra est quod commentator dicit in III de anima quod ad hanc positionem sequitur vel quod scientiae speculativae nondum sint perfectae, cum illae scientiae nondum sint inventae, quibus possimus substantias separatas intelligere, et hoc, si contingat ex ignorantia aliquorum principiorum quod nondum substantias praedictas intelligamus; vel si contingat ex defectu naturae nostrae quod non possimus illas scientias speculativas invenire, quibus praedictae substantiae intelligantur, sequetur quod si aliqui nati sunt huiusmodi scientias invenire, quod nos et ipsi simus aequivoce homines; quorum primum est improbabile, secundum autem est impossibile. Ergo non potest hoc per aliquas speculativas scientias esse quod substantias praedictas intelligamus.
Praeterea, in scientiis speculativis investigantur diffinitiones, quibus rerum essentiae intelliguntur per viam divisionis generis in differentias et per investigationem causarum rei et accidentium ipsius quae magnam partem conferunt ad cognoscendum quod quid est. Sed haec non possumus de substantiis immaterialibus cognoscere, quia, ut iam dictum est, naturaliter loquendo non conveniunt in genere cum istis sensibilibus substantiis nobis notis; causam autem vel non habent, ut Deus, vel est nobis occultissima, sicut causa angelorum; accidentia etiam eorum sunt nobis ignota. Ergo non potest aliqua scientia speculativa esse, per quam perveniamus ad intelligendas substantias immateriales.
Praeterea, in scientiis speculativis rerum essentiae per diffinitiones cognoscuntur. Diffinitio autem est sermo quidam compositus ex genere et differentiis. Substantiarum autem illarum essentiae sunt simplices, nec intercidit in earum quiditatibus aliqua compositio, ut videtur per Philosophum et commentatorem in ix metaphysicae. Ergo per scientias speculativas non possumus substantias praedictas intelligere.
co.1. Responsio. Dicendum quod in scientiis speculativis semper ex aliquo prius noto proceditur tam in demonstrationibus propositionum quam etiam in inventionibus diffinitionum. Sicut enim ex propositionibus praecognitis aliquis devenit in cognitionem conclusionis, ita ex conceptione generis et differentiae et causarum rei aliquis devenit in cognitionem speciei. Hic autem non est possibile in infinitum procedere, quia sic omnis scientia periret et quantum ad demonstrationes et quantum ad diffinitiones, cum infinita non sit pertransire. Unde omnis consideratio scientiarum speculativarum reducitur in aliqua prima, quae quidem homo non habet necesse addiscere aut invenire, ne oporteat in infinitum procedere, sed eorum notitiam naturaliter habet. Et huiusmodi sunt principia demonstrationum indemonstrabilia, ut omne totum est maius sua parte et similia, in quae omnes demonstrationes scientiarum reducuntur, et etiam primae conceptiones intellectus, ut entis et unius et huiusmodi, in quae oportet reducere omnes diffinitiones scientiarum praedictarum.
co.2. Ex quo patet quod nihil potest sciri in scientiis speculativis neque per viam demonstrationis neque per viam diffinitionis nisi ea tantummodo, ad quae praedicta naturaliter cognita se extendunt. Huiusmodi autem naturaliter cognita homini manifestantur ex ipso lumine intellectus agentis, quod est homini naturale, quo quidem lumine nihil manifestatur nobis, nisi in quantum per ipsum phantasmata fiunt intelligibilia in actu. Hic enim est actus intellectus agentis, ut dicitur in III de anima. Phantasmata autem a sensu accipiuntur; unde principium cognitionis praedictorum principiorum est ex sensu et memoria, ut patet per Philosophum in fine posteriorum, et sic huiusmodi principia non ducunt nos ulterius nisi ad ea quorum cognitionem accipere possumus ex his quae sensu comprehenduntur.
co.3. Quiditas autem substantiarum separatarum non potest cognosci per ea quae a sensibus accipimus, ut ex praedictis patet, quamvis per sensibilia possimus devenire ad cognoscendum praedictas substantias esse et aliquas earum condiciones. Et ideo per nullam scientiam speculativam potest sciri de aliqua substantia separata quid est, quamvis per scientias speculativas possimus scire ipsas esse et aliquas earum condiciones, utpote quod sunt intellectuales, incorruptibiles et huiusmodi. Et haec est etiam sententia commentatoris in III de anima, quamvis avempace contrarium dixerit ex hoc quod aestimabat quiditates rerum sensibilium sufficienter exprimere quiditates immateriales, quod patet esse falsum, ut ibidem commentator dicit, cum quiditas de utrisque dicatur quasi aequivoce.
Ad primum ergo dicendum quod boethius non intendit dicere quod per scientiam theologiae possumus ipsam formam divinam contemplari quid est, sed solum eam esse ultra omnia phantasmata.
Ad secundum dicendum quod quaedam res sunt a nobis per se ipsas cognoscibiles, et in talibus manifestandis scientiae speculativae utuntur earum diffinitionibus ad demonstrandum ipsarum proprietates, sicut accidit in scientiis quae demonstrant propter quid. Quaedam vero res sunt, quae non sunt nobis cognoscibiles ex se ipsis, sed per effectus suos. Et si quidem effectus sit adaequans causam, ipsa quiditas effectus accipitur ut principium ad demonstrandum causam esse et ad investigandum quiditatem eius, ex qua iterum proprietates eius ostenduntur. Si autem sit effectus non adaequans causam, tunc diffinitio effectus accipitur ut principium ad demonstrandum causam esse et aliquas condiciones eius, quamvis quiditas causae sit semper ignota, et ita accidit in substantiis separatis.
Ad tertium dicendum quod duplex est felicitas hominis. Una imperfecta quae est in via, de qua loquitur Philosophus, et haec consistit in contemplatione substantiarum separatarum per habitum sapientiae, imperfecta tamen et tali, qualis in via est possibilis, non ut sciatur ipsarum quiditas. Alia est perfecta in patria, in qua ipse Deus per essentiam videbitur et aliae substantiae separatae. Sed haec felicitas non erit per aliquam scientiam speculativam, sed per lumen gloriae.
Ad quartum dicendum quod scientiae speculativae ordinantur in cognitionem substantiarum separatarum imperfectam, ut dictum est.
Ad quintum dicendum quod nobis sunt indita principia, quibus nos possimus praeparare ad illam cognitionem perfectam substantiarum separatarum, non autem quibus ad eam possimus pertingere. Quamvis enim homo naturaliter inclinetur in finem ultimum, non tamen potest naturaliter illum consequi, sed solum per gratiam, et hoc est propter eminentiam illius finis.
In Librum Boethii De Trinitate Pars3 Qu.6 Art.3