
Hilarius-De Trinitate 730
730
30. Comparationum quis usus.(Et haec, ut dixi, ad intelligentiam fidei tantum comparata sint, non etiam ad Dei dignitatem, ut nos potius intelligentiam invisibilium ex corporalibus sumeremus, non utique ut aliquod naturae Dei satisfaceret comparationis exemplum: cum dignum et justum esset testanti de se Deo credere. Sed quia simpliciorum fidem furor haereticus turbaret, ut id de Deo credi non oporteret, quod difficile, nisi per corpoream comparationem, posset intelligi: idcirco secundum illud jam etiam superius memoratum a nobis Domini dictum: Quod de carne nascitur, caro est: quod autem de spiritu, spiritus est (Joan. III, 6), quia Deus spiritus est, utile existimavimus haec pro parte inserere comparationis exempla: ne mentiri de professione sua existimaretur, cum divinae nobis professionis intelligentiam ex aliquo naturalia creaturarum exempla praestarent.
731
31. Filio natura divina vi nativitatis. Per hanc ipse in Patre et Pater in eo. Patrem dicens dicit et Filium. (Igitur ex vivente vivens Dei filius, et ex Deo Deus, et naturae inseparabilis atque indissimilis unitatem et sacramentum nativitatis ostendens, ait, Ego et Pater unum sumus. Et quia calumnia dicti tamquam insolentis exsisteret; ut conscientiam potius naturae demonstraret in dicto, subjecit, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, 201 Filius Dei sum, unitatem naturae ex nativitate esse contestans. At vero ut nativitatis fidem professio absoluta firmaret, nec naturae tamen afferret nativitas professa dissidium; hanc totius responsionis suae tenuit absolutionem, Operibus credite, quoniam Pater in me, et ego in Patre. Quid hic non naturale ac proprium sub sacramento nativitatis ostensum est? Insunt sibi invicem, dum non est nisi ex patre nativitas, dum in Deum alterum naturae vel exterior vel dissimilis non subsistit, dum Deus ex Deo manens non est aliunde quod Deus est. Infer duos, si occasio patet, fidei Ecclesiae deos: aut solitarium Deum vel falsa saltem mentire ratione: Filium, si potes, a Patre absque nativitatis tantum confessa veritate discerne, Filius in Patre est, et in Filio Pater, non per transfusionem refusionemque mutuam, sed per viventis naturae perfectam nativitatem. Ita in Deo patre et in Deo filio neque duos connumerabis deos, quia unum uterque sunt; neque singularem praedicabis, quia uterque non unus est. Non habet igitur fides apostolica duos deos, quia nec duos patres habeat, nec duos filios. Confitendo patrem, confessa filium est: credens in filium, credidit et in patrem: quia et nomen patris habet in se filii nomen. Non enim nisi per filium pater est; et significatio filii, demonstratio patris est: quia non nisi ex patre sit filius. In unius itaque confessione non unus est: dum et patrem consummat Filius, et Filii ex Patre nativitas est. Non demutatur autem per nativitatem natura, ne secundum similitudinem generis sui eadem sit. Eadem autem ita est, ut per nativitatem et generationem uterque potius unum confitendus sit esse, non unus.
732
32. Epilogus. Qui Pater et Filius Deus unus et non solus, invicem sunt.(Duos itaque praedicet deos, qui potest unum praedicare sine uno: aut singularem Deum doceat, qui possit negare et unum 202 uni per naturae virtutem et per sacramentum generationis et nativitatis non inesse. Naturam quoque diversam deputet ad utrumque, qui nesciat Patrem et Filium quod unum sint praedicatos. Deleant haeretici evangelicam Filii de se professionem, Ego in Patre, et Pater in me: ut possint vel duos deos praedicare, vel solum. Non sunt naturarum significationes in naturae unius proprietate: nec duos deos Dei ex Deo veritas perficit, nec singularem Deum Dei patitur nativitas, nec non unum sunt qui invicem sunt. Invicem autem sunt, cum unus ex uno est: quia neque unus uni aliud per generationem quam quod suum est dedit, neque unus ab uno aliud per nativitatem obtinet quam unius. Apostolica igitur fides, sive Patrem praedicabit, praedicabit Deum unum; sive Filium confitebitur, confitebitur Deum unum: quia et eadem atque indissimilis Dei natura sit in utroque, et quod dum et Pater Deus et Filius Deus est, et unum sit naturae nomen utriusque, unus utrumque significat. Nam ex Deo Deus, vel in Deo Deus, nec deos duos perficit, cum unus ex uno in natura et nomine maneat unius; nec in solitarium Deum deficit, cum unus et unus in significatione non solus sit.
733
33. Iter ad Patrem per Filium: qui hoc intelligatur.(Non incertam aut dubiam Dominus tanti sacramenti doctrinam reliquit, nec nos in ambiguae intelligentiae deseruit errore. Et audiamus eum omnem fidei hujus cognitionem Apostolis revelantem: ait enim (Joan. XIV, 6, et seqq.): Ego sum via et veritas et vita: nemo venit ad Patrem, nisi per me. Si scitis me, et Patrem meum scitis: et a modo scietis eum, et vidistis eum. Ait illi Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Dicit ei Jesus: Tanto tempore vobiscum sum, et non nostis me? Philippe, qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis, ostende nobis Patrem? Non credis mihi, quoniam ego in Patre, et Pater 203 in me est? Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me. Sin autem, vel propter opera ipsa credite. Non nos in erratica atque in invia deducit ille qui via est, neque illudit per falsa qui veritas est, neque in mortis relinquit errore qui vita est. Et quia haec benigna ad salutem nostram dispensationis suae nomina ipse constituit, ut nos tanquam via in veritatem deduceret, et veritas constitueret in vita; cognoscendum est, quod illud obtinendae vitae sacramentum esse demonstret. Nemo venit ad Patrem nisi per me (Joan. XIV, 6). Iter ad Patrem per Filium est. Et quaerendum est utrum hoc per doctrinae admonitionem, an per naturae fidem sit: quia videri possumus per doctrinam Filii potius ad Patrem, quam per confessionem paternae in eo divinitatis venire. Intelligentiae igitur sensum in consequentibus requiramus. Non enim fides ex arbitrio nostro, sed ex dictorum est ineunda virtutibus.
734
34. Filium qui sciat, scire et Patrem.(Nam hoc sequitur: Si scitis me, et Patrem meum scitis (Ibid., 7). Homo Jesus Christus cernitur: et quomodo si ipse cognitus sit, erit cognitus Pater; cum naturae suae, id est, hominis in eo habitum Apostoli recognoscant, et liber a corporali Deus carne, non in hac corporalis carnis infirmitate noscendus sit? Sed in sacramento assumpti corporis divinitatis paternae naturam in se Dominus confirmans, hunc ordinem tenuit: Si scitis me, et patrem meum scitis: et a modo scietis eum, et vidistis eum. Tempus visionis separavit a tempore cognitionis. Nam quem cognoscendum ait, eumdem jam dixit et visum ut naturae jam pridem in se conspectae scientiam ex tempore nunc hujus revelationis acciperent.
735
35. Philippus hoc non capit; cur. Qui salva fide Patrem sibi ostendi rogat.(Sed commovit apostolum Philippum novitas dictorum. Homo cernitur, Dei se filium confitetur, cognito se cognoscendum Patrem fatetur. Patrem visum esse dicit, et per id cognoscendum esse quia visus sit. Humani istud animi infirmitas non capit, 204 nec fidem sumit tam diversarum rerum professio; ut qui tunc visus sit, nunc cognoscendus sit, cum vidisse cognitio sit; ut si Filius cognitus sit, et Pater cognitus sit: cum cognitionem Filii ipse secundum hominem corporalis et visus et tactus ingesserit, cognitionem autem ex eo Patris, ipsa illa differens ab eo conspecti hominis natura non praestet, et frequenter Filius Patrem a nemine visum esse testatus sit. Prorupit igitur apostolica familia ritate et constantia Dominum interrogans Philippus: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Non fides nunc periclitatur: sed ignorationis hic error est. Visum enim jam, et a modo cognoscendum Dominus Patrem dixerat: sed visum esse Apostolus non intellexerat. Denique non visum negavit; sed ostendi sibi rogavit: neque ostensionem veluti corporalis contemplationis desideravit, sed demonstrationem intelligendi ejus qui visus est postulavit. Filium enim in habitu hominis viderat: sed quomodo per id Patrem viderit, nescit. Nam ad quod dixerat, Domine, ostende nobis Patrem (Ibid., 8), ut ostensio illa intelligendi potius esset demonstratio, quam videndi, subjecit, et sufficit nobis. Non adempta est fides dicto; sed cognoscendi demonstratio est postulata, quae sufficeret ad fidem dicti: quia per Domini professionem auctoritas esset non incerta credendi. Hinc autem ostendendi Patris petitio orta est, quia dictus esset visus esse, et per hoc noscendus esse, quia visus sit. Nec impudens erat, ostensionem ejus qui visus est postulare.
736
36. Quod Dei in Christo naturam nondum nosset arguitur.(Dominus itaque dictis Philippi haec reddidit: Tanto tempore vobiscum sum; et non nostis me, Philippe (Ibid., 9)? Arguit Apostoli in cognoscendo se ignorationem: quia superius se cognito Patrem quoque cognitum esse dixisset. Sed quid illud est, quod queritur se tanto tempore cognitum non fuisse? Scilicet quia se cognito, paternae in se naturae esset intelligenda divinitas. Cum enim ea, quae gereret, propria Deo essent, calcare undas, jubere ventis, inintellecta demutatione vini 205 incrementoque panum cum gestorum fide gerere, fugare daemonas, morbos depellere, damna corporum rependere, emendare vitia nativitatis, peccata dimittere, vitam mortuis reddere; et haec agere carnalem, et Dei se filium inter ista profitentem: hinc querelae omnis orta conquestio est, quod in sacramento nativitatis humanae, gessisse haec in homine assumpto Dei non intellecta natura est.
737
37. Patrem exhibet ut vivens ipsius imago.(Et idcirco arguens, cur cum haec tanto tempore gereret, agnitus non fuisset; postulantibus ut sibi Patrem ostenderet, ait: Qui me vidit, vidit et Patrem (Ibid.). Non hic ille contemplationem corpoream et visum oculorum carnalium significat, sed eorum de quibus dixerat, Nonne vos dicitis, quoniam adhuc quatuor menses sunt, et messis venit? Ecce dico vobis, levate oculos vestros, et adspicite regiones, quia albae sunt ad messem (Job. IV, 35). Nec tempus patitur, nec albentium ad messem regionum significatio permittit, aliquid hic terrenum et corporeum intelligi: sed ad perfectorum fructuum beatitudinem contuendam, intelligentiae jussit oculos elevari, ut nunc dicens: Qui me vidit, vidit et Patrem. Non enim hoc, quod ex partu virginis carnale est, ad contemplandam in eo Dei formam et imaginem proficit: neque ad incorporalis Dei naturam videndam assumpti hominis species in exemplo est. Sed agnitus in eo Deus est, si quibus tamen ipse agnitus est, ex virtute naturae: et intellectus Deus Filius id praestat, ut intellectus et Pater sit: dum ita imago est, ut non differat genere, sed significet auctorem. Imagines enim caeterae ex diversis aut metallis aut fucis aut generibus aut artibus reddunt eorum species, quorum sunt imagines institutae: 206 unitam similitudinem, quia nec careat virtute naturae.
738
38. Dei verbis nec Deus singularis, nec dispar Filius. (Et hinc illud est, Tanto tempore vobiscum sum, et non nostis me, Philippe? qui vidit me, vidit et Patrem. Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Non creditis mihi quoniam ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10)? Non relictus est hominum eloquiis de Dei rebus alius praeter quam Dei sermo: omnia reliqua et arta et conclusa et impedita sunt et obscura. Si quis aliis verbis demonstrare hoc, quam quibus a Deo dictum est, volet; aut ipse non intelligit, aut legentibus non intelligendum relinquit. Dominus dixit, cum rogaretur ut ostenderet Patrem, Qui me vidit, vidit et Patrem. Hoc demutare antichristi est, hoc negare Judaei est, hoc nescire gentilis est. Sed forte intelligentiae sensus in crimine sit. Sit in fide nostra vitium, si in dictis Dei resedit obscuritas. Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visum enim in Filio et Patrem, nec singularis potest esse, nec disparis: quia per hunc ille visus, neque non unum sunt in sacramenti professione, neque unus. Et quaero quid significasse in eo Dominus credatur, cum dicit: Qui me vidit, vidit et Patrem? Non tenes unionem, ubi per conjunctionem ipsam paterni nominis significatur adjectio. Cum enim dicitur, et Patrem, exclusa est singularis atque unici intelligentia. Et quid reliquum est, nisi ut per naturae unitam similitudinem Pater per Filium visus sit? Et ne hoc incertum nobis ad fidem relinqueretur; Dominus subjecit: Quomodo tu dicis, Ostende nobis Patrem? Quae enim ignorandi Patrem aut ostendendi ignorantibus necessitas relinquebatur, cum Pater in Filio visus esset?
739
39. Pater in Filio visus ex proprietate naturae. Contra Sabellium. Contra Arium. Qui in se invicem Pater et Filius.(Visus autem adeo est ex proprietate naturae, dum ex indifferentia atque in genere veritatis unum sunt natus et generans, ut hic Domini sermo sequeretur: Non creditis, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 10)? Inseparabiles esse per naturalem similitudinem Patrem et Filium, non possumus verbis aliis docere, nisi Filii. Non enim hic per demutationem nominum atque specierum Filius, qui via est et veritas et vita, mimis theatralibus ludit: ut in assumpto homine 207 se filium Dei nuncupet, in natura vero Deum patrem, et unus ac solus personali demutatione se nunc in alio mentiatur. Non itaque ipse solitarius, nunc sibi filius est, nunc se sibi profitetur in patrem, et naturae nomina infert cessante natura. Alia hic verborum simplnec deminutio sit nativitas, nec diversitas: dum et Filius non in naturam externam ac dissimilem patri Deo subsistit, nec Pater alienum quid sit a se nativitati Unigeniti acquirens, sed universa potius quae sua sunt sine damno impertientis indulsit. Atque ita nec natura Dei caret, dum non aliunde quam ex Deo Deus est; nec a Deo differt, dum non aliud ipse quam Deus est: quia et nativitas Dei consistit in Filio, nec per nativitatem Dei amisit ex se Dei natura quod Deus est. Pater igitur in Filio est, et Filius in Patre, Deus in Deo: non per duplicem convenientium generum conjunctionem, neque per insitivam capacioris substantiae naturam; quia per corporalem necessitatem, exteriora fieri his quibus continentur interiora non possunt: sed per nativitatem viventis ex vivente naturae; dum res non differt, dum naturam Dei non degenerat nativitas, dum non aliud aliquid quam in Deum ex Deo Deus nascitur, dum nihil his novum est, nihil alienum, nihil separabile, dum in Patre et Filio credere deos duos impium est, dum Patrem et Filium singularem Deum praedicare sacrilegum est, dum Deum ex Deo quod in similitudine generis unum sint negare blasphemum est.
740
40. Nec aliud sunt, nec unus: dum et loquitur Filius, sed non a se: dum Pater agit, sed per Filium in quo et maneat.(Ac ne dubium hoc atque ambiguum sacramentum fides evangelica susciperet, hunc doctrinae suae Dominus ordinem tenuit: Non creditis mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me? Verba quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua (Joan. XIV, 10). Quibus, rogo, aliis in Patre et Filio naturae proprietas demonstrari, quam his ipsis verbis, potuit et potest, nativitatis tamen in omnibus significatione praelata? Cum enim 208 ait: Verba quae ego loquor vobis, non a me loquor; non exemit personam, neque se filium denegavit, nec naturam in se paternae virtutis abscondit. Nam dum loquitur ipse (signatus pronomine ego), in substantia manens loquitur: dum autem non ab se loquitur, nativitatem in se Dei ex Deo patre testatur. Ipse in separabilis ab eo atque indissimilis unitate naturae: quia quamvis ab eo loquatur, ipse tamen loquitur. Nam qui non a se loquitur, et tamen loquitur, non potest non esse dum loquitur: et dum non a se loquitur, ostendit non suum tantum esse quod loquitur. Subjecit enim: Sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Manere in Filio Patrem, non est singularis atque unici: operari vero per Filium Patrem, non est differentis aut exteri. Sicuti non unius est, non ab se loqui quae loquatur; neque rursum alieni ac separabilis sit, loqui per loquentem: sed hoc eorum sacramentum est, qui unum sunt. Et uterque non aliud sunt, qui per naturae proprietatem in sese sunt: quorum haec unitas est, ut loquens non ab se loquatur; neque qui non ab se loquitur, non loquatur. Et quia in se Patrem et loqui et operari docuerat; perfectae hujus unitatis fidem statuit, dicens: Sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me. Sin autem, vel propter opera ipsa credite (Ibid., 11). Pater operatur in Filio; sed et Filius opus Patris operatur.
741
41. Nativitatis et naturae suae divinae fidem poscit Christus. Unigenito proprium est inesse simul et subsistere.(Ne ergo per virtutis efficientiam, et non per naturae quae secundum nativitatem est proprietatem, Pater in Filio et operari crederetur et loqui; ait: Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me (Ibid., 11). Quid est istud, rogo: Credite mihi? Certe ad id refertur quod dictum est: Ostende nobis Patrem. Fides confirmatur ex credendi praecepto, et ea fides quae Patrem sibi ostendi poposcerat. Non enim suffecerat dixisse: Qui me vidit, vidit et Patrem, nisi intelligentiam nostram eo usque protenderet, ut cum Patrem nosceremus in Filio, Filium tamen esse meminissemus in Patre: ne transfusio potius alterius in alterum existimaretur, quam per generationem nativitatemque unitas ejusdem in utroque naturae. Credi itaque sibi Dominus vult, ne forte per 209 assumpti hominis dispensationem fidei conscientia periclitetur. Certe si quid afferat ambiguitatis caro, et corpus, et passio: vel operibus credatur, Deum in Deo esse, et ex Deo Deum esse, unum eos esse: dum naturae virtute uterque in se est, et neuter sine altero est: dum et Pater nihil ex suis amittit in Filio, et Filius totum sumit ex Patre quod filius est. Non est corporalium naturarum ista conditio, ut insint sibi invicem, ut subsistentis naturae habeant perfectam unitatem, ut manens unigeniti nativitas a paternae divinitatis sit inseparabilis veritate. Unigenito tantum istud Deo proprium est, et in sacramento verae nativitatis fides ista est, et spiritalis virtutis hoc opus est, nihil differre esse et inesse: 210 inesse autem non aliud in alio, ut corpus in corpore; sed ita esse ac subsistere, ut in subsistente insit; ita vero inesse, ut et ipse subsistat. Nam uterque subsistens, per id non sine alio est, dum secundum generationem et nativitatem subsistentis natura non alia est. Hinc enim illud est: Ego et Pater unum sumus, et: Qui me vidit, vidit et Patrem, et: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. X, 29; Ib., XIV, 9; Ibid., 11): quia non differt nec degenerat nativitas, quia unius in Patre et Filio divinitatis sacramentum nativitatis natura consummat, dum Dei filius non aliud quam Deus est. Et idcirco non in deos duos unigeniti generatio deputatur: quia in Deum filius Dei nascens, naturam in se Dei se gignentis exhibuit.
800
LIBER OCTAVUS.Naturalem Filii et Patris unitatem propugnat. Prooemium in eo versatur, ut episcopo nec innocentiam sine scientia, nec sine innocentia scientiam sufficere ostendat. Tum pius aeque ac doctus Praesul varias ad simplices decipiendos Arianorum technas fallacesque interrogatiunculas exponit. Quia vero illi Christi verba, Ego et Pater unum sumus ad solam voluntatis concordiam detorquent, eamque interpretationem his aliis confirmare solent. Credentium erat anima et cor unum; et, Qui plantat et qui rigat unum sunt; et, Ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te: contendit unum esse, fideles quidem per unam unius fidei naturam, plantantem vero et rigantem, quatenus uno baptismo una res effecti unius etiam regenerationis sint ministri: demum imperite omnino Christum dicturum fuisse ut unum sint, pro ut unum velint, si solam voluntatis concordiam suis precare voluisset. Hinc qua ratione, Christo mediante, unum cum Patre naturaliter simus explicat: idque defendit nobis praestari tum per aeternam gloriam, qua honorem ipsi a Patre datum accipimus, tum per Incarnationis mysterium, quo propriam carnis nostrae naturam retinet arctissime sibi copulatam, tum maxime per Eucharistiae sacramentum, quo veram illius carnem ac sanguinem sumimus. Neque hic tacetur incredibilis haereticorum calumnia, vulgo jactitantium Patrem et Filium ab iis discordes affirmari, qui nudam illam voluntatis concordiam non recipiunt.Deinceps naturalem utriusque unitatem pluribus demonstrat: Primo, quia Spiritus sanctus, cum a Patre procedat, a Filio tamen et mittitur et accipit; et hoc quidem, quia ipsius sunt omnia quae Patris sunt. Secundo, quia Patris et Filii ita unus est Spiritus, ut Spiritus Christi habitet in nobis, cum in nobis est Spiritus Dei. Tertio, quia sine anathemate sunt, qui Christo cultum exhibeant; cum in maledicto sit religio creaturae. Quarto, quia in Spiritu Dei loquitur, qui Jesum esse vere Dominum confitetur. Quinto, quia non nomine solo, sed natura Dominum eum esse credidit Apostolus, qui spiritalia Ecclesiae dona ob Spiritus unitatem modo Patri, modo Domino attribuit. Sexto, quia vere Dominus est, qui unus est: aut certe si Christus unus Dominus non sit Deus, quia Deus unus est; Pater pari jure negandus erit Dominus. Septimo, quia non modo Dominus, sed et Deus super omnia nuncupatur. Octavo, quia licet hoc, Deus ex quo omnia, et: Dominus per quem omnia, personarum distinctionem sonet, efficientiae tamen, virtutis ac naturae significat unitatem; adeo ut alias etiam de Christo dicat Apostolus, ex ipso et per ipsum et in ipso esse omnia. Nono, quia cum vitam largiatur aeternam propterea quod ipsum signavit Pater; necesse est sit signaculum illius vivum ac plenum, cujus in se omnem explicet formam, omnem virtutem contineat. Ita vero decimo omnem explicat Patris formam, ut eum in forma Dei, in qua Deo aequalis sit, Apostolus praedicet. Undecimo, quia imago est Dei invisibilis, proindeque nec visibilis, nec corporeus, nec finitus. Neque potest dici hanc imaginis rationem in invisibili quadam qualitate, et non in natura habere sitam; quam in virtute ac unitate naturae ponendam confirmat Paulus, ubi subjicit per Christum et in Christo creata et reconciliata esse omnia; et id quidem ita, ut in eo reconciliante reconciliet Pater. Demum in quo plenitudo divinitatis corporaliter 213, id est, vere et substantialiter habitat, non potest non habere quod Deus est, et perinde unus est cum eo Deus. Ita vero in his omnibus Filii cum Patre unitatem naturalem demonstrat ut pariter adstruat personarum distinctionem.
801
1. Episcopus et pius debet esse et doctus. Cur Episcopus et bonus et doctus esse debeat. Praevidit Paulus fore, quibus teneretur Episcopus contradicere.(Beatus apostolus Paulus formam constituendi Episcopi fingens , et plane novum Ecclesiae hominem praeceptis suis condens, hanc veluti summam consummatarum in eo virtutum esse docuit dicens: Obtinentem secundum doctrinam fidei verbum, ut potens sit exhortari ad doctrinam sanam, et contradicentes revincere. Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui et seductores (Tit. I, 9). Ita enim quae propria disciplinae ac morum sunt, ad sacerdotii meritum utilia esse significat, si etiam haec quae ad docendae ac tuendae fidei scientiam necessaria sunt, inter reliqua non deerunt, quia non statim boni atque utilis sacerdotis est, aut tantummodo innocenter agere, aut tantummodo scienter praedicare: cum et innocens sibi tantum proficiat, nisi doctus sit; et doctus sine doctrinae sit auctoritate, nisi innocens sit. Non enim apostolicus sermo probitatis honestatisque praeceptis hominem tantum saeculo conformat ad vitam, neque rursum per doctrinae scientiam scribam Synagogae instituit ad legem: sed perfectum Ecclesiae principem perfectis maximarum virtutum bonis instituit, ut et vita ejus ornetur docendo, et doctrina vivendo. Denique ipsum illum, ad quem ei sermo erat, Titum istiusmodi decreto consummandae religionis instruxit: In omnibus te ipsum bonorum factorum praebens exemplum docentem cum veneratione verbum sanum, irreprehensibile; ut adversarius revereatur, nihil habens turpe aut malum de nobis dicere (Tit. II, 7, 8) Non ignoravit doctor hic gentium, et, ex conscientia loquentis atque habitantis in se Christi, Ecclesiae electus magister, morbidi eloquii grassatura esse contagia, et adversum sanitatem verborum fidelium desaevituram doctrinae pestiferae corruptionem, quae impiae intelligentiae suae luem usque ad ipsam sedem animae demergens, profundo serperet malo. Ex his enim ait: Quorum sermo ut cancer serpit (II Tim. II, 17), latenti semper subrepentique contagio sanitatem pervasae mentis inficiens. Ob quod sani sermonis in Episcopo voluit esse doctrinam, fidei conscientiam, 214 et exhortationum scientiam, adversum impias et mendaces et vesanas contradictiones obtinentem. Multi enim sunt, qui simulantes fidem non subditi sunt fidei, sibique fidem ipsi potius constituunt, quam accipiunt, sensu humanae inanitatis inflati, dum quae volunt sapiunt, et nolunt sapere quae vera sunt: cum sapientiae haec veritas sit, ea interdum sapere quae nolis. Sequitur vero hanc voluntatis sapientiam sermo stultitiae: quia necesse est quod stulte sapitur, stulte et praedicetur. Jam vero stulta praedicatio quantum malum est audientium, cum seducuntur in sententiam stultitiae sub opinione sapientiae? Et idcirco Apostolus hunc de his ordinem tenuit dicens: Sunt enim multi et non subditi, vaniloqui et seductores. Contradicendum itaque est, et impietati insolenti, et insolentiae vaniloquae, et vaniloquio seducenti: et contradicendum per doctrinae sanitatem, per fidei veritatem, per verborum sinceritatem; ut et sinceritas veritatis sit, et veritas sanitatis.
802
2. Hoc tempus sibi obvenisse sentit Hilarius. Quid jam ea in re perfecerit. Quam viam contra haereticos teneat. (Ac mihi quidem ea nunc commemorandae hujus sententiae apostolicae fuit causa, quia homines mente perversi, et professione fallaces, et spe inanes, et sermone viperei, contradicendi nobis necessitatem imponunt: dum lethales doctrinas, et morbidas intelligentias, et corruptas voluntates, simplicitati audientium per speciem religionis insinuant: id apud eos praetermissa apostolicae praedicationibus sinceritate agentes, ne Pater pater sit, ne Filius filius sit, ne Deus deus sit, ne fides fides sit. Quorum vesanis mendaciis renitentes usque eo jam sermonem responsionis nostrae tetendimus, ut cum (Lib. IV) Deum et Deum, et (Lib. V) verum Deum in vero Deo demonstrassemus ex lege; tum deinde (Lib. VI) perfectam ac veram unigeniti Dei nativitatem ex evangelicis atque apostolicis doctrinis ostenderemus; postremo (Lib. VII) ut verum Deum Dei filium et indifferentis a Patre naturae, eodem praedicationis nostrae cursu doceremus: ita ut nec singularem Deum fides Ecclesiae, nec duos deos profiteretur; cum 215 nec nativitas Dei solitarium Deum sineret, nec nativitas perfecta diversarum naturarum nomina in diis duobus admitteret. Duplex autem nobis in refellendis eorum vaniloquiis cura est, ut primum quae sunt sancta et perfecta et sana doceamus, neque sermo noster per deflexus quosdam atque anfractus oberrans, et ex deviis atque erraticis cuniculis emergens, veritatem quaerat potius quam ostendat: tum deinde ut quae ab illis inanium ac fallacium sententiarum argutiis ad speciem veri blandientis aptantur, ea ipsa conscientiae omnium ridicula esse et inepta pandamus. Non enim sufficit nobis docuisse quae pia sunt, nisi piissima ea esse per id intelligantur, dum quae impia sunt refelluntur.
803
3. Haeretici plus impendunt curae ad falsa insinuanda quam Catholici ad vera. Interrogationes quibus simplicium fidei insidiantur.(Ut vero bonis et prudentibus viris naturae ac studii est, totos se ad beatae spei alicujus obtinendam vel rem vel tempus praeparare, ne in aliquo minor sit exspectatione procinctus; ita istis haeretico furore amentibus sollicitudinis maximae est, toto adversus piae fidei veritatem impietatis suae ingenio laborare: ut adversus eos, qui religiosi sunt vincant esse irreligiosi; et ultra spem vitae nostrae vitae suae desperatione potiores sint; et plus impendant cogitationis ad falsa, quam nos doctrinae aptamus ad vera. Piis enim fidei nostrae professionibus has impiae perfidiae suae contradictiones elaboraverunt, ut primum requirant, utrumne nobis in fide Deus unus sit; deinde subjiciant, an etiam Christus Deus sit; postremo, an Pater major sit Filio: ut cum audierint in professione Deum unum, utantur ea ad id, ne Christus Deus sit. Non enim de Filio quaerunt, an Deus sit: sed id tantum volunt, de Christo interrogando, ne filius sit; ut simplicis fidei hominem captantes, per unius eum Dei fidem a Christi Dei confessione depellant, dum jam non unus Deus sit, si sit Deus confitendus et Christus. Jam vero hic quanta saecularis ingenii subtilitate contendunt, cum dicunt, Si unus est, quisquis ille alius videbitur esse, jam non erit. Quod si alius est, jam unus hic non erit: cum natura non sinat, ut ubi alius est, ibi unus sit: aut 216 ubi sit unus, ubi alius sit. Dehinc cum facilitatem credentis atque audientis, arte subdolae hujus assertionis eluserint, tum id aptant, quod tamquam jam faciliore via obtineant, ut Deus Christus ex nomine potius quam ex natura sit; quia generale hoc in eo nomen in nullo eam, quae vera sola est, unius Dei fidem destruat: et per hoc Pater filio major sit, quia differente natura, cum non nisi Deus unus est, major Pater sit proprietate naturae; sit que hic nuncupatus filius, et creatio ex Dei voluntate subsistens, quia et minor Patre sit; et Deus non sit, quia Deus unus Deum alium esse non patitur, et qui minor est, necesse est ut naturae ab eo, qui se est major, alienae sit. Et hi quidem quam ridiculi in eo sunt, praescribentes Deo, cum asserunt, ex uno nasci nihil posse, quia universarum rerum ex duorum conjunctione nativitas est: Deum autem indemutabilem nullam ex se nativitatem tribuere posse nascenti; quia nec accessioni id quod non demutatur obnoxium sit, nec solitarii atque unius natura id in se habeat conditionis, ut generet.
804
4. Fides catholica hactenus asserta et sensu communi et Domini dictis confirmatur.(Nos autem evangelicam atque apostolicam fidem doctrinis spiritalibus assecuti, et beatae aeternitatis spem in Patris et Filii confessione sectantes, demonstrato Dei et Dei ex lege sacramento, neque unius Dei fidem excedentes, neque non et Deum Christum praedicantes, hunc ex Evangeliis responsionis ordinem sumpsimus, ut veram ex Deo patre nativitatem unigeniti Dei doceremus; quia per eam et Deus verus esset, neque a natura unius Dei veri esset alienus; ac sic neque Deus negari posset, neque ipse alius Deus dici; quia et Deum (supple, esse) nativitas praestaret, et natura in eo unius Dei ex Deo, eum in Deum alterum non separaret. Et quamquam ad id nos communis intelligentiae sensus impelleret; ne in natura eadem naturarum nomina convenirent, et non unum essent, quibus id quod sunt non differret in genere: tamen ipsis hoc Domini nostri professionibus placuit ostendi, qui cum frequenter fidei ac spei nostrae Deum unum intimasset, ut sacramentum unius Dei se 217 quoque Deo professo probatoque firmaret dixit: Ego et Pater unum sumus: et, Si scitis me, scitis et Patrem meum: et, Qui me vidit, vidit et Patrem: et, Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua: et, Credite mihi, quia Pater in me, et ego in Patre: sin autem vel propter opera ipsa credite (Joan. X, 30; XIV, 7; Ibid. 9, 10, 11, 12). Nativitatem suam in nomine patris expressit, cognosci Patrem in se cognito docet. Unitatem naturae fatetur, cum Pater in se viso videtur. Inseparabilem se a Patre testatur, cum in manente in se manet Patre. Fiduciam conscientiae tenet, cum his dictis suis credi postulat ex operatione virtutis. Atque ita in hac perfectae nativitatis beatissima fide, vitium omne, et duum deorum, et Dei singularis exstinguitur: cum qui unum sunt, non sit unus; et qui non unus est, non tamen ab eo qui est, ita ex aliquo differat, ut uterque non unum sint.
805
5. EGO ET PATER UNUM SUMUS, exponunt de unitate consensus; quibus argumentis.(Haec igitur quia haeretici negare non possunt, quippe cum sint tam absolute dicta atque intellecta, tamen stultissimo impietatis suae mendacio neganda corrumpunt. Id enim quod ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), tentant ad unanimitatis referre consensum; ut voluntatis in his unitas sit, non naturae, id est, ut non per id quod sunt, sed per id quod idem volunt, unum sint. Et illud, quod est in Actibus Apostolorum , huic defensioni suae aptant: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum (Act. IV, 32); ut animarum et cordium diversitas, in cor unum atque animam per convenientiam ejusdem voluntatis unitas sit. Vel illud, quod ad Corinthios scribitur: Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8): ut non differente ministerio ad salutem et in ejusdem sacramenti profectum, voluntatis sit unitas in duobus. Vel id, quod Dominus salutem crediturarum in se gentium a Patre postulans, ait: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut, tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 20, 21): ut quia homines refundi in Deum non possunt, vel ipsi invicem in unum atque indiscretum acervum coire, id quod unum sunt, ex unitate sit voluntatis, cum et omnes Deo placita agant, et ipsi non dissidentibus inter se animorum motibus coeant; 218 atque ita unum eos esse non natura efficiat, sed voluntas.
Hilarius-De Trinitate 730