
Hilarius-De Trinitate 806
806
6. Arianorum stultitia.(Nescit plane sapere, qui Deum nescit. Et cum sapientia Christus sit, necesse est ut extra sapientiam sit, qui Christum aut ignorat, aut audit: ut isti, qui majestatis Dominum, et Regem saeculorum, et unigenitum Deum creaturam Dei volunt potius esse quam filium: et cum stulte mentiantur, stultius tamen in defensione mendacii sui sapiunt. Dilata enim paululum etiam nunc ea, quae in Deo patre et in Deo filio est, unitatis proprietate, ex his ipsis quibus utuntur refellendi sunt.
807
7. Naturalis est fidelium per unius fidei naturam unitas. Fideles ex unitate sacramentorum sunt unum. (Namque quorum anima et cor unum erat, quaero utrum per fidem Dei unum erat. Utique per fidem: per eam enim anima et cor unum omnium erat. Et interrogo, utrum fides una, anne altera sit? Una certe, etiam ipso Apostolo auctore (Ephes. IV, 4, 5), unam fidem, sicuti unum Dominum, et unum baptisma, et unam spem, et unum Deum praedicante. Si ergo per fidem, id est, per unius fidei naturam unum omnes erant; quomodo non naturalem in his intelligis unitatem, qui per naturam unius fidei unum sunt? Omnes enim renati erant ad innocentiam, ad immortalitatem, ad cognitionem Dei,ad spei fidem. Et si haec non possunt sibi esse diversa, quia et spes una est, et Deus unus, sicuti et Dominus unus est, et baptisma regenerationis unum est: si haec assensu potius unum sunt, quam natura; his quoque, qui in haec renati sunt, unitatem voluntatis adscribe. Si vero regenerati in unius vitae atque aeternitatis naturam sunt, per quod anima eorum et cor unum est; cessat in his assensus unitas, qui unum sunt in ejusdem regeneratione naturae.
808
8. Pauli in eam rem sententia.(Non nostra loquimur, neque ad illudendas audientium aures corrupto dictorum sensu aliqua ex his ementita compingimus: sed sanae doctrinae formam tenentes, quae sincera sunt sapimus, et praedicamus. Docet enim Apostolus ex natura sacramentorum esse hanc fidelium unitatem, ad Galatas scribens: Quotquot enim in Christo baptizati estis, Christum induistis. Non inest Judaeus neque Graecus, non inest servus neque liber, non inest masculus neque femina; omnes 219 enim vos unum estis in Christo Jesu (Gal. III, 27, 28). Quod unum sunt in tanta gentium, conditionum, sexuum diversitate; numquid ex assensu voluntatis est, aut ex sacramenti unitate, quia his et baptisma sit unum, et unum Christum induti omnes sunt? Quid ergo hic animorum concordia faciet, cum per id unum sint, quod uno Christo per naturam unius baptismi induantur?
809
9. Qui plantat et qui rigat natura unum sunt.(Aut cum qui plantat, et qui rigat, unum sint; numquid non per hoc unum sunt, quia ipsi in uno baptismo renati una unius regenerantis baptismi dispensatio sint? numquid non idem agunt? numquid non in uno unum sunt? Itaque qui per rem eamdem unum sunt, natura etiam unum sunt, non tantum voluntate: quia et ipsi res eadem effecti sunt, et ejusdem rei atque efficientiae sint ministri.
810
10. Stultitia se ipsa prodit, dum adversatur veritati. Fidei perversae spes nulla. Simplicis meritum.(Proficit autem semper contradictio stultorum ad stultitiae demonstrationem: quia quae ingenio insipientis aut perversae intelligentiae adversus veritatem coaptantur, dum et inconcussa et immobilis est, necesse est ut quae e diverso sunt, et falsa intelligantur et stulta. Laborantes enim haeretici fallere per id quod dictum est: Ego et pater uuum sumus (Joan. X, 30), ne naturae in his unitas et indifferens divinitatis substantia crederetur, sed ex dilectione mutua et ex voluntatum concordia unum essent, exemplum unitatis istius, ut superius demonstravimus, etiam ex dictis dominicis protulerunt: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 21). Extra evangelica promissa est, quisquis extra fidem eorum est: et impiae intelligentiae crimen spem simplicem perdidit. Habet enim non tam veniam, quam praemium, ignorare quod credas: quia maximum stipendium fidei est, sperare quae nescias. At vero ultimae impietatis 220 furor est, aut intellecta non credere, aut intelligentiam corrupisse credendi.
811
11. Improprie UT UNUM SINT de unanimitate dixisset Christus.(Sed licet ipsum intelligentiae suae sensum impietas demutet, non tamen potest intelligentia non exstare dictorum. Dominus Patrem orat, ut qui in se credituri sint, unum sint, et sicut ipse in Patre, et Pater in eo est, ita omnes in his unum sint. Quid hic aequanimitatem, quid per voluntatis assensum animae et cordis unitatem introducis? Fuerat namque in verborum copia et proprietate, ut si voluntas unum esse eos faceret, Dominus ita precaretur: Pater, sicut nos unum volumus, ita et illi unum velint, ut unum per concordiam simus omnes. Aut forte qui verbum est, significationem verbi ignoravit? et qui veritas est, loqui vera nescivit? et qui sapientia est, in stultiloquio erravit? et qui virtus est, in ea fuit infirmitate, ne posset eloqui quae vellet intelligi? Locutus plane ille est vera et sincera fidei evangelicae sacramenta. Neque solum locutus est ad significationem, sed etiam ad fidem docuit, ita dicens: Ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis. Pro his primum precatio est, de quibus dicitur, Ut omnes unum sint: tum deinde unitatis profectus exemplo unitatis ostenditur, cum ait: Sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis: ut sicut Pater in Filio et Filius in Patre est, ita per hujus unitatis formam, in Patre et Filio unum omnes essent.
812
12. Honor a Patre acceptus, et a Filio datus credentibus, praestat ut unum sint.(Sed quia soli Patri et Filio ex natura proprium est ut unum sint, quia Deus ex Deo, et unigenitus ex innascibili non potest nisi in originis suae esse natura; ita ut et in substantia nativitatis suae qui genitus est exsistat, neque aliam ac diversam divinitatis nativitas habeat, quam ex qua profecta 221 est, veritatem: nihil nobis ambiguum Dominus ad fidem relinquens, absolutae unitatis hujus toto consequenti sermone docuit naturam. Id enim sequitur: Ut et mundus credat, quoniam tu me misisti (Joan. XVII, 21). Per id ergo mundus crediturus est Filium a Patre missum esse, quod omnes, qui credituri in eum sunt, unum in Patre et Filio erunt. Et quomodo erunt, mox docemur: Et ego honorem, quem dedisti mihi, dedi eis (Ibid., 22). Et nunc interrogo, utrum id ipsum sit honor, quod voluntas; cum voluntas motus mentis sit, at vero honor naturae aut species aut dignitas. Honorem ergo acceptum a Patre Filius omnibus qui in se credituri sunt dedit, non utique voluntatem: quae si data esset, non haberet fides praemium, cum fidem nobis necessitas affixae voluntatis inferret. Accepti autem honoris datio quid proficeret, ostendit: Ut sint unum, sicut nos unum sumus (Ib.). Ob eam ergo causam acceptus honor datus est, ut omnes unum sint. Jam igitur unum sunt omnes in honore; quia non alius, quam qui acceptus est, honor datus est; neque ob aliud datus est, quam ut omnes unum essent. Et cum per honorem datum Filio, et a Filio praestitum credentibus, omnes unum sint; quaero quomodo Filius diversi honoris a Patre sit, cum credentes omnes honor Filii ad unitatem paterni honoris assumat? Et insolens 222 quidem hic forte humanae spei erit sermo, sed non erit infidelis: quia quamvis hoc sperare temerarium sit, tamen non credidisse irreligiosum est cum idem atque unus nobis et spei auctor sit et fidei. Et de hoc quidem planius et copiosius suo, ut congruit, loco tractabimus. Interim tamen etiam ex praesenti sermone neque inanis, neque temeraria esse haec spes nostra intelligitur. Per acceptum igitur et datum honorem unum omnes sunt. Fidem teneo, atque causam unitatis accipio: sed nondum apprehendo rationem, quomodo datus honor unum omnes esse perficiat.
813
13. Unitas naturalis fidelium in Deo praestatur Verbi incarnatione, et Eucharistiae sacramento.(Sed Dominus nihil fidelium conscientiae incertum relinquens, ipsum illum naturalis efficientiae docuit effectum, dicens, Ut sint unum, sicut nos unum sumus, ego in his, et tu in me; ut sint perfecti in unum (Joan. XVII, 22 et 23). Eos nunc, qui inter Patrem et Filium voluntatis ingerunt unitatem, interrogo utrumne per naturae veritatem hodie Christus in nobis sit, an per concordiam voluntatis? Si enim vere Verbum caro factum est, et vere nos Verbum carnem cibo dominico sumimus; quomodo non naturaliter manere in nobis existimandus est, qui et naturam carnis nostrae jam inseparabilem sibi homo natus assumpsit, et naturam carnis suae ad naturam aeternitatis sub sacramento 223 nobis communicandae carnis admiscuit? Ita enim omnes unum sumus, quia et in Christo Pater est, et Christus in nobis est. Quisquis ergo naturaliter Patrem in Christo negabit, neget prius non naturaliter vel se in Christo, vel Christum sibi inesse; quia in Christo Pater, et Christus in nobis, unum in his esse nos faciunt. Si vere igitur carnem corporis nostri Christus assumpsit, et vere homo ille, qui ex Maria natus fuit, Christus est, nosque vere sub mysterio carnem corporis sui sumimus (et per hoc unum erimus, quia Pater in eo est, et ille in nobis); quomodo voluntatis unitas asseritur, cum naturalis per sacramentum proprietas, perfectae sacramentum sit unitatis.
814
14. Verum Christi corpus in hoc Sacramento percipimus. (Non est humano aut saeculi sensu in Dei rebus loquendum (V. lib. IV, n. 14): neque per violentam atque imprudentem praedicationem; coelestium dictorum sanitati, alienae atque impiae intelligentiae extorquenda perversitas est. Quae scripta sunt legamus, et quae legerimus intelligamus: et tum perfectae fidei officio fungemur. De naturali enim in nobis Christi veritate quae dicimus, nisi ab eo didicimus, stulte atque impie dicimus. Ipse enim ait, Caro mea vere est esca, et sanguis meus vere est potus. Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 56, 57). De veritate carnis et sanguinis non relictus est ambigendi locus. Nunc enim et ipsius Domini professione, et fide nostra vere caro est, et vere sanguis est. Et haec accepta atque hausta id efficiunt, 224 ut et nos in Christo, et Christus in nobis sit. Anne hoc veritas non est? Contingat plane his verum non esse, qui Christum Jesum verum esse Deum denegant. Est ergo in nobis ipse per carnem, et sumus in eo: dum secum hoc, quod nos sumus, in Deo est.
815
15. Perfecta nobis, Christo mediante, cum Deo unitas.(Quam autem in eo per sacramentum communicatae carnis et sanguinis simus, ipse testatur dicens, Et hic mundus me jam non videt; vos autem me videbitis, quoniam ego vivo, et vos vivetis; quoniam ego in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis (Joan. XIV, 19, etc.). Si voluntatis tantum unitatem intelligi vellet: cur gradum quemdam atque ordinem consummandae unitatis exposuit: nisi ut cum ille in Patre per naturam divinitatis esset; nos contra in eo per corporalem ejus nativitatem, et ille rursum in nobis per sacramentorum inesse mysterium crederetur: ac sic perfecta per Mediatorem unitas doceretur, cum nobis in se manentibus ipse maneret in Patre, et in Patre manens maneret in nobis; et ita ad unitatem Patris proficeremus, cum qui in eo naturaliter secundum nativitatem inest, nos quoque in eo naturaliter inessemus, ipso in nobis naturaliter permanente?
816
16. Unitas haec quam naturalis. Unitas Filii cum Patre.(Quam autem naturalis in nobis haec unitas sit, ipse ita testatus est: Qui edit carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet, et ego in eo (Joan. VI, 57). Non enim quis in eo erit, nisi in quo ipse fuerit: ejus tantum in se assumptam habens carnem, qui suam sumpserit. Perfectae autem hujus unitatis 225 sacramentum superius jam docuerat, dicens: Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo per Patrem: et qui manducaverit meam carnem, et ipse vivet per me (Ibid. 58). Vivit ergo per Patrem: et quo modo per Patrem vivit, eodem modo nos per carnem ejus vivimus. Omnis enim comparatio ad intelligentiae formam praesumitur: ut id, de quo agitur, secundum propositum exemplum assequamur. Haec ergo vitae nostrae causa est, quod in nobis carnalibus manentem per carnem Christum habemus: victuris nobis per eum ea conditione, qua vivit ille per Patrem. Si ergo nos naturaliter secundum carnem per eum vivimus, id est, naturam carnis suae adepti: quomodo non naturaliter secundum Spiritum in se Patrem habeat, cum vivat ipse per Patrem? Per Patrem autem vivit, dum nativitas non alienam ei intulit diversamque naturam, dum quod est, et ab eo est, nec tamen ab eo per aliquam incidentem naturae dissimilitudinem separatur; dum in se per nativitatem habet Patrem in virtute naturae.
817
17. Epilogus. Haec autem idcirco a nobis commemorata sunt, quia voluntatis tantum inter Patrem et Filium unitatem haeretici mentientes, unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad Filium, et per Filium ad Patrem, obsequio tantum ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur: cum et per honorem nobis datum Filii, et per manentem in nobis carnaliter Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis, mysterium verae ac naturalis unitatis sit praedicandum.
818
18. Unitas Filii et Patris diserte in Scripturis asserta.(Responsum igitur a nobis est stultitiae furentium, ad demonstrationem tantum inanis mendacii: ne imperitos fallerent vanae ac ridiculae assertionis errore. Caeterum fides evangelica responsionis nostrae necessitate non eguit. Unitatem nostram ad Deum Dominus pro nobis precatus est: suam vero 226 obtinet ille, et in ea manet. Nec per sacramentum dispensationis unum sunt, sed per naturae nativitatem, dum nihil in eo ex se Deus eum gignendo degenerat. Unum sunt, dum quae de manu ejus non rapiuntur, non rapiuntur de manu Patris (Joan. X, 28); dum eo cognito Pater cognitus est; dum eo viso Pater visus est; dum quae loquitur, manens in se Pater loquitur; dum in operante se operatur Pater; dum ipse in Patre est, et in eo Pater est (Joan. XIV, 7, 9, 10, 12). Hoc non praestat creatura, sed nativitas; non efficit voluntas, sed potestas; non loquitur unanimitas, sed natura: quia non unum est creari, et nasci; neque velle id ipsum est, quod et posse; neque concordare idem est, quod manere.
819
19. Unanimitas non negatur, dum asseritur unitas. De Patris et Filii unitate apertum testimonium.(Non negamus igitur unanimitatem inter Patrem et Filium: nam hoc solent haeretici mentiri, ut cum solam concordiam ad unitatem non recipimus, discordes eos a nobis affirmari loquantur. Sed audiant quam a nobis unanimitas non negetur. Unum sunt Pater et Filius natura, honore, virtute: nec natura eadem potest velle diversa. Et audiant adhuc naturae sibi cum Patre unitatem Filium testantem; ait enim: Cum venerit advocatus ille, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de me (Joan. XV, 26). Advocatus veniet, et hunc mittet Filius a Patre, et Spiritus veritatis est, qui a Patre procedit. Excutiat ingenii sui aculeos omnis haereticorum schola: et quaerat nunc, quod vel mentiri ignorantibus possit, et doceat quid sit hoc quod Filius mittit a Patre. Qui mittit, potestatem suam in eo quod mittit ostendit. Sed quod a Patre mittit, quid intelligemus, utrum acceptum, aut dimissum, aut genitum? nam horum necesse est unum aliquid significet, quod a Patre missurus est. Et missurus a Patre est eum Spiritum veritatis, qui a Patre procedit: jam ergo non est acceptio, ubi demonstrata processio est. Superest ut confirmemus in eo sententiam nostram, 227 utrum in hoc consistentis egressionem, an geniti processionem existimemus.
820
20. Spiritus sanctus a quo sit non incertum. Quod a Filio accipit, accipit et a Patre. Hinc unum natura sunt Pater et Filius.(Neque in hoc nunc calumnior libertati intelligentiae, utrum ex Patre, an ex Filio Spiritum paracletum putent esse. Non enim in incerto Dominus reliquit: nam sub iisdem dictis haec ita locutus est: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare illa modo. Cum venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem. Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis. Ille me honorificabit; quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12, seqq.). A Filio igitur accipit, qui et ab eo mittitur, et a Patre procedit. Et interrogo, utrum id ipsum sit a Filio accipere, quod a Patre procedere. Quod si differre credetur inter accipere a Filio, et a Patre procedere; certe id ipsum atque unum esse existimabitur, a Filio accipere, quod sit accipere a Patre. Ipse enim Dominus ait: Quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Omnia quae cumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid. 14 et 15). Hoc quod accipiet (sive potestas est, sive virtus, sive doctrina est), Filius a se accipiendum esse dixit: et rursum hoc ipsum significat accipiendum esse de Patre. Cum enim ait, omnia quaecumque habet Pater, sua esse, et idcirco dixisse se de suo accipiendum esse: docet etiam a Patre accipienda, a se tamen accipi; quia omnia quae Patris sunt, sua sint. Non habet haec unitas diversitatem: nec differt a quo acceptum sit, quod datum a Patre, datum referatur a Filio. Numquid et hic voluntatis unitas afferetur? Omnia quae habet Pater, Filii sunt: et omnia quae Filii 228 sunt, Patris sunt. Ipse enim ait: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10). Nondum loci est, ut demonstrem, cur ita dixerit: Quoniam de meo accipiet: futuri enim temporis significatio est, ubi accepturus ostenditur. Nunc certe ideo a se accepturum ait, quia omnia Patris sua essent. Disseca naturae hujus, si potes, unitatem: et aliquam dissimilitudinis infer necessitatem, per quam Filius non sit in unitate naturae. A Patre enim procedit Spiritus veritatis: sed a Filio a Patre mittitur. Omnia quae Patris sunt, Filii sunt: et idcirco quidquid accipiet, a Filio accipiet ille mittendus, quia Filii sunt universa quae Patris sunt. Natura itaque in omnibus tenet suam legem, et quod unum ambo sunt, ejusdem in utroque per generationem nativitatemque divinitatis significatio est: cum id quod accipiet a Patre Spiritus veritatis, id Filius dandum a se esse fateatur. Non permittenda itaque ad impiae intelligentiae libertatem haeretica perversitas est: ut dictum hoc Domini, quod quia omnia quae Patris sunt, sua sunt, idcirco a se accipiet Spiritus veritatis, non ad unitatem confiteatur referendum esse naturae
821
21. Dei et Christi unus est Spiritus.(Loquatur enim ille, qui electionis est vas et gentium doctor, secundum veritatis intelligentiam fide Romanae plebis ante laudata. Volens enim naturae unitatem in Patre et Filio docere, ita ait (Rom. VIII, 9, seqq.): Vos autem non estis in carne, sed in Spiritu si quidem Spiritus Dei in vobis est. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est per peccatum, spiritus autem vita est per justitiam. Si autem Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter 229 Spiritum suum, qui habitat in vobis. Spiritales omnes sumus, si in nobis est Spiritus Dei. Sed hic Spiritus Dei, et Spiritus Christi est. Et cum Christi Spiritus in nobis sit, ejus tamen Spiritus in nobis est, qui Christum suscitavit a mortuis: et qui suscitavit Christum a mortuis, corpora quoque nostra mortalia vivificabit propter habitantem Spiritum ejus in nobis. Vivificamur ergo, propter habitantem in nobis Spiritum Christi, per eum qui Christum suscitavit a mortuis. Et cum ejus, qui suscitavit Christum a mortuis, in nobis est Spiritus; et Spiritus tamen in nobis est Christi, nec tamen non Dei est Spiritus, qui in nobis est. Discerne igitur, o haeretice, Spiritum Christi a Spiritu Dei, et excitati a mortuis Spiritum Christi ab Spiritu Dei Christum a mortuis excitantis; cum inhabitans in nobis Spiritus Christi, Spiritus Dei sit; et cum Spiritus Christi a mortuis excitati. Spiritus tamen Dei sit Christum a mortuis excitantis.
822
22. Spiritus Dei an natura, an res naturae.(Et quaero nunc in Spiritu Dei utrum naturam, an rem naturae significatam existimes. Non idem est enim natura, quod naturae res: sicuti non idem est homo, et quod hominis est, nec idem est ignis, et quod ignis ipsius est: et secundum hoc non idem est Deus, et quod Dei est.
823
23. Modo Patrem, modo filium significat.(Memini enim in Spiritu Dei ita filium Dei significari, ut in eo Deus pater demonstratus esse intelligatur, et ad cujusvis demonstrationem posse significatum Dei Spiritum pertinere: neque tantum hoc ex prophetica, sed ex evangelica auctoritate monstrari, cum dicitur: Spiritus Domini super me, propterea unxit me (Luc. IV, 18); et rursum (Matth., XII, 18): Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus in quo complacuit animae meae, ponam super eum Spiritum 230 meum; et ipso de se Domino testante: Si autem in Spiritu Dei ego ejicio daemonia, utique appropiavit in vobis regnum Dei (Ib., 28): haec enim videntur non ambigue vel Patrem significare, vel filium, virtutem tamen naturae manifestantia .
824
24. Cur uterque dictus sit Spiritus.(Namque idcirco dictum existimo in utroque Spiritus Dei, ne secundum corporales modos ita inesse Filium in Patre vel Patrem in Filio crederemus: scilicet ne loco Deus manens, nusquam alibi exstare videretur a sese. Homo enim, aut aliquid aliud ei simile, cum alicubi erit, tamen alibi non erit: quia id, quod est illic, continetur ubi fuerit: infirma ad id natura ejus, ut ubique sit, qui insistens alicubi sit. Deus autem immensae virtutis vivens potestas, quae nusquam non adsit, nec desit usquam, se omnem per sua edocet, et sua non aliud quam se esse significat: ut ubi sua insint, ipse esse intelligatur. Non autem corporali modo, cum alicubi insit, non et ubique esse credatur: cum per sua in omnibus esse non desinat; non aliud autem sint, quam quod est ipse, quae sua sunt. Et haec quidem ad naturae intelligentiam dicta sunt.
825
25. In Spiritu Dei significatur Pater. Significatur Filius. Significatur et Spiritus sanctus.(In Spiritu autem Dei patrem Deum significari, ita existimo intelligi oportere, quod Spiritum Domini super se esse Dominus Jesus Christus professus sit, propter quod eum ungat, et mittat ad evangelizandum. Paternae enim naturae virtus in eo manifestatur; naturae suae communionem in Filio etiam in carne nato per sacramentum spiritalis hujus unctionis ostendens (Matth., III, 17), cum post consummati baptismi nativitatem tum haec quoque proprietatis significatio audita est, voce testante de coelo: Filius meus es tu, ego hodie genui te (Ps. II, 7). Non enim vel ipse super se esse, vel sibi de coelis adesse, vel ipsum se 231 cognominasse sibi filium intelligendus est: sed omnis haec fidei nostrae fuit demonstratio, ut sub perfectae ac verae nativitatis sacramento, unitatem naturae manentis in Filio, qui etiam homo esse coeperat, nosceremus. Et Patrem quidem in Dei Spiritu ita significari repertum est. Filium vero hoc modo demonstratum intelligimus, cum dicit: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemones, utique appropiavit in vobis regnum Dei: se scilicet, id est, naturae suae potestate daemones ejicere demonstrans, qui non nisi Dei Spiritu ejici possint. Est autem et in Spiritu Dei Spiritus paracleti significatio; neque solum prophetica, sed apostolica auctoritate, cum dicitur: Sed hoc est, quod dictum est per prophetam, Erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo in omnem carnem, et prophetabunt filii eorum et filiae eorum (Act. II, 16, seqq.) Et consummatum hoc totum fuisse in Apostolis docetur, cum misso Spiritu sancto omnes linguis gentium sunt locuti.
826
26. In nobis est Deus, cum Christus; cum Spiritus Christi, Spiritus Dei. Filii et Patris natura una.(Haec autem idcirco sunt demonstrata necessario, ut in quamcumque se licet partem haeretica falsitas contulisset, finibus tamen atque praescripto veritatis evangelicae concluderetur. Habitat enim in nobis Christus: et habitante Christo, habitat Deus. Et cum habitat in nobis Spiritus Christi; habitante tamen in nobis Spiritu Christi, non alius tamen spiritus habitat, quam Spiritus Dei. Quod si per Spiritum sanctum Christus in nobis esse intelligitur, hunc tamen ita Spiritum Dei, ut Spiritum Christi esse noscendum est. Et cum, per naturam rei natura ipsa habitet in nobis; indifferens natura Filii esse credetur a Patre, cum Spiritus sanctus, qui et Spiritus Christi et Spiritus Dei est, res naturae esse demonstretur unius. Quaero nunc igitur, quomodo non ex natura unum sunt? A patre procedit Spiritus veritatis: a Filio mittitur, et a Filio accipit. Sed omnia, quae habet Pater, Filii sunt: et idcirco qui ab eo accipit, Dei Spiritus 232 est, sed idem et Spiritus Christi est. Res naturae Filii est (supple, Spiritus), sed eadem res et naturae Patris est. Excitantis Christum a mortuis Spiritus est; sed idem Spiritus Christi est a mortuis excitati. In aliquo differat Christi et Dei natura, ne eadem sit; si praestari potest ut Spiritus, qui Dei est, non sit et Christi.
827
27. Filii et Patris una apud nos habitatio.(Sed te, haeretice, furentem, et spiritu doctrinae mortiferae circumactum tenet et coarctat Apostolus, Christum nobis fundamentum ponens fidei (I Cor., III, 11), dicti hujus quoque dominici non nescius: Si quis diligit me, et verbum meum servabit: et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus (Joan., XIV, 23). Per id enim, Spiritu Christi in nobis manente, Dei Spiritum in nobis manere testatus est, nec diversum a se esse Spiritum a mortuis excitati et Spiritum a mortuis excitantis. Veniunt enim, atque habitant in nobis: et rogo utrum comitatu diversitatum venient, mansionemque facient, an unitate naturae? Sed obnititur doctor gentium, non duos spiritus. Dei scilicet et Christi, sed Spiritum Christi, qui et Spiritus Dei est, inesse credentibus. Non est cohabitatio, sed habitatio est: sub sacramento tamen cohabitationis habitatio, dum neque duo habitant, neque ab alio diversus habitator est. Est enim in nobis Spiritus Dei, sed est in nobis Spiritus Christi: et cum Spiritus Christi inest, inest Spiritus Dei. Ita cum quod Dei est, et Christi est; et cum quod Christi est, Dei est: non potest aliud quid diversum Christus esse, quam Deus est. Deus igitur Christus est unus cum Deo Spiritus.
828
28. Ariani a Spiritu sancto alieni Christum Deum negant, et tamen colunt.(Et illud evangelicum: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 30), docet Apostolus unitatem esse naturae, non solitudinem unionis, scribens Corinthiis: Propter quod notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei dicit anathema Jesum. Scisne nunc, haeretice, in quo spiritu dicas Christum creaturam (I Cor., XII, 3)? Cum enim in anathemate sint, qui servierunt creaturae 233 potius quam Creatori (Rom., I, 25); Christum creaturam confitens, quid sis intellige, qui non ignores quin in maledicto sit religio creaturae. Et quid sequatur adverte: Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor., XII, 3). Sentisne quid tibi desit, Christo negando quod suum est? Si per naturam Dei Christus tibi Dominus est, habes Spiritum sanctum: si vero per adoptivum nomen hic dominus est, Spiritu sancto carens, spiritu erroris animaris: quia nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere. Et tu creaturam eum potius quam Deum dicens, dominum licet nuncupans, Dominum tamen esse non dicis; quia tibi ex communi genere potius et familiari nomine, quam ex natura sit Dominus. Sed a Paulo disce naturam.
829
29. Gratiarum divisiones.(Sequitur enim: Divisiones autem donorum sunt, idem autem Spiritus est; et divisiones ministeriorum sunt, et idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Unicuique autem datur manifestatio Spiritus, ad id quod utile est (Ibid. 4, et seqq.). In praesenti sermone quadrimoda significatio intelligitur, cum in divisione donorum idem Spiritus est, et in divisione ministeriorum idem ipse Dominus est, et in divisione operationum idem Deus est, et in utilitatis datione manifestatio Spiritus. Atque ut datio utilitatis in manifestatione Spiritus nosceretur; continuo subjectum est: Huic quidem per Spiritum datur sermo sapientiae, alii autem sermo scientiae secundum eumdem Spiritum, alteri autem fides in eodem Spiritu, alii donum curationum in eodem Spiritu, alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio Spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio linguarum (Ibid., 8 et seqq.).
830
30. Spiritus manifestatio.(Et quidem id, quod quartum esse diximus, id est, in datione utilitatis Spiritus manifestationem, absolutam habet intelligentiam. 234 Commemoratum enim est, per quas dationum utilitates haec esset Spiritus manifestatio. In his namque divisionum virtutibus non incerta doni hujus ostensio est, de quo Dominus ad Apostolos dixerat, praecipiens his, ne ab Jerosolymis discederent; sed exspectate, inquit, promissionem Patris, quam audistis de ore meo, Quoniam Joannes baptizavit aqua, vos autem Spiritu sancto tingemini, quem et accipietis non post multos hos dies. Et rursum: Sed accipietis virtutem superveniente Spiritu sancto in vos, et eritis mihi testes in Jerusalem, et omni Judaea, et Samaria, et usque ad ultimum terrae (Act. I, 4, et seq.). Promissionem Patris, quae de ore ejus audita est, exspectari jubet. Certe etiam nunc ejus paternae promissionis eloquium est. Per has igitur virtutum efficientias manifestatio Spiritus est. Neque enim in occulto est Spiritus donum, ubi sermo sapientiae est, et verba vitae audiuntur: vel ubi divinae cognitionis scientia est, ne pecudum modo per ignorationem Dei, vitae nostrae ignoremus auctorem: vel per fidem Dei, ne non credentes Evangelium Dei, extra Evangelium Dei simus: vel per donum curationum, ut gratiam ejus, qui haec tribuit, infirmitatum curatione testemur: vel per operationem virtutum, ut quod agimus, Dei esse virtus intelligatur: vel per prophetiam, ut per doctrinae intelligentiam intelligamur ex Deo eruditi: vel per discretionem spirituum, ne ignari simus, sancto an perverso spiritu quis loquatur: vel per genera linguarum, ut in signum dati Spiritus sancti linguarum sermo donetur (I Cor. XIV, 6): vel in interpretatione linguarum, ne ignoratione fides audientium periclitetur, cum linguam ignorantibus linguae interpretator absolvit. In his igitur omnibus ad utilitatem unicuique divisis manifestatio Spiritus est, per has scilicet datae unicuique 235 utilitatis admirationes dono Spiritus non latente.
831
31. Haec dona alius atque alius largitur, et tamen unus Spiritus.(Tenuit autem beatus apostolus Paulus in hoc difficillimo ad humanam intelligentiam coelestium sacramentorum mysterio, et absolutam demonstrationem et sollicitam cautelam, ut per Spiritum et in Spiritu dari haec divisionum dona monstraret (non enim idipsum est per Spiritum, et in Spiritu dari): quia datio doni, quae obtinetur in Spiritu, haec tamen indulta per Spiritum sit. Consummat autem has dationum divisiones hoc modo: Haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens unicuique sicut vult (I Cor. XII, 11). Nunc igitur quaero, quis haec Spiritus operetur, dividens unicuique prout velit: utrum per quem, aut in quo donorum divisio est. Quod si ipsum significatum esse loqui aliquis audebit, contradicet Apostolus, cur se vitiose lector intelligat: ait enim superius: Et divisiones operationum sunt, idem autem Deus qui operatur omnia in omnibus. Alius est ergo qui dividit, et alius est in quo indulta divisio est. Et intellige operantem haec omnia semper Deum, ita tamen, ut Christus operetur, ut paterno opere operans Filius fungatur. Et si in Spiritu sancto Jesum Dominum confiteris; intellige tripertitae significationis 236 in Apostolo (Id est Apostoli loco) virtutem, cum in divisionibus donorum idem Spiritus est, et in divisionibus ministeriorum idem Dominus est, et in divisionibus operationum idem Deus est: et rursum omnia inoperans unus Spiritus, unicuique sicut vult dividens. Et apprehende, si potes, Dominum in divisione ministeriorum, et Deum in divisione operationum, hunc eumdem unum esse Spiritum, et inoperantem, et prout vult dividentem: quia in divisionibus donorum unus est Spiritus, et idem Spiritus operetur ac dividat.
Hilarius-De Trinitate 806