
Hilarius-De Trinitate 832
832
32. Christus charismata dividit.(Aut si displicet in Deo et Domino unus hic ejusdem, per nativitatis sacramentum, divinitatis Spiritus: ostende quis spiritus, et in quo spiritu has nobis divisiones et inoperetur et dividat. Sed nihil aliud, quam quod fidei nostrae est, ostendes; quia Apostolus qui esset intelligendus ostendit, dicens: Sicut enim corpus unum est, membra autem habet multa; omnia autem membra ex uno corpore, cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus (I Cor. XII, 12). Divisiones ergo charismatum ex uno Domino Jesu Christo, qui corpus est omnium, esse significat: quia cum ostendisset Dominum in ministerio, ostendisset etiam Deum in operationibus, unum tamen haec omnia Spiritum 237 et inoperari et dividere demonstrat, membra haec gratiarum in perfectione (al. perfectionem) unius corporis dividentem.
833
33. Operationes et ministeria Deus statuit. Statuit et Christus.(Nisi forte non tenuisse rationem unitatis in eo Apostolus existimatur, quod dixit: Et divisiones ministeriorum sunt, idem ipse Dominus; et divisiones operationum sunt, idem autem Deus (I Cor. XII, 5, 6): ut quia ministeria ad Dominum retulit, et operationes ad Deum, non unum atque idipsum in ministeriis atque operationibus videatur intelligi. Accipe quam haec membra ministeriorum membra operationum sunt, cum ait: Vos estis corpus Christi et membra. Et quosdam quidem posuit Deus in Ecclesia, primum Apostolos (Ibid., 27, 28), in quibus est verbum sapientiae; secundo prophetas, in quibus est donum scientiae; tertio magistros, in quibus est doctrina fidei; deinde virtutes, in quibus sunt curationes infirmitatum, auxiliorum potestates, gubernationes prophetales, et dona genera linguarum vel loquendi vel interpretandi. Certe haec Ecclesiae et ministeria sunt et operationes, in quibus est corpus Christi; et haec Deus statuit. Aut profitere non per Christum statuta, quia ea Deus statuit. Sed audies ipsum dicentem: Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi. Et iterum: Qui descendit, ipse est qui et ascendit super omnes coelos, ut adimpleat omnia. Et ipse dedit quosdam Apostolos, quosdam autem prophetas, quosdam autem evangelizantes, quosdam autem pastores et doctores, ad consummationem sanctorum, in opus ministerii (Ephes. IV 7, 10, etc.). Numquid ministeriorum dona non Christi sunt, cum tamen et Dei dona sint?
834
34. Paulus de Patre dicens DEUS, de Filio DOMINUS, non distinxit eos natura.(Sed si id sibi usurpavit impietas, ut quia ait, idem Dominus et idem Deus (I Cor. XII, 5, 6), non sint in unitate naturae: adjungam vero huic intelligentiae tuae, ut putas firmiora praesidia. Ipse enim Apostolus ait: Sed nobis unus Deus pater ex quo omnia, et nos in ipso, et unus Dominus Jesus Christus per 238 quem omnia, et nos per ipsum (I Cor. VIII, 6). Et rursum: Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Unus Deus et pater omnium et per omnes et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5, 6). Per id enim, quod dicitur unus Deus et unus Dominus, Deo tantum quasi uni Deo proprium deputari videtur ut Deus sit: cum proprietas unius consortium non patiatur alterius. O plane rara ac difficilia charismatum dona, et vere in hac utilitatum datione manifestatio Spiritus constituta! Et merito hic dividendarum gratiarum ordo servatus est, ut principalis esset sermo sapientiae; vere enim illud est, Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3), quia nisi per hoc sapientiae verbum Christus Dominus non posset intelligi, tum deinde sequens esset sermo scientiae; ut quod sapimus, scienter loquamur, ita ut sapiamus sapientiae verbum: tertium vero donum in fide esset; quia illa principalia et superiora utilitatem doni, nisi Deus crederetur, amitterent: ut nunc in hujus maximi et pulcherrimi dicti apostolici sacramento, haereticis omnibus nec verbum sapientiae est, nec sermo scientiae, nec religionis fides; quia impietas, quae non capit intelligentiam, extra sermonis scientiam et extra simplicitatem fidei est. Nec enim quisquam quod non sapit, loquitur: nec quod loqui non potest, potest credere. Unum itaque Deum Apostolus praedicans, et ex Lege veniens, atque in Evangelium Christi vocatus, perfectae fidei tenuit confessionem. Et ne aliquam haereticis occasionem tamquam incauti sermonis simplicitas praestaret, ut nativitatem Filii per unius Dei praedicationem negarent; unum Deum sub proprietatis significatione confessus est, dicens ita: Unus Deus pater ex quo omnia, et nos in ipso (I Cor. VIII, 6): ut qui Deus est, et pater crederetur. Dehinc quia nudum hoc, in unum Deum patrem credere, non proficeret ad salutem; subjecit: Et unus Dominus noster 239 Jesus Christus per quem omnia, et nos per ipsum; sinceritatem fidei salutaris in unius Dei et in unius Domini praedicatione demonstrans: ut nobis et unus Deus pater, et unus Dominus Jesus Christus in fide esset. Non enim dictum ignorabat a Domino: Haec est enim voluntas patris mei, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam (Joan. VI, 40). Sed fidei ecclesiasticae ordinem ponens, et fidem nostram in Patre et Filio statuens, inseparabilis illius atque indissolubilis unitatis et fidei sacramentum locutus est, dicens: Unus Deus, et unus Dominus.
835
35. Si Christus negatur Deus, quia unus Deus Pater; nec Pater Dominus, quia unus Dominus Christus. (Ac primum extra apostolicum spiritum vivens, stultitiam tuam, haeretice, intellige. Si enim professionem unius Dei ad id usurpas, ne Christus Deus sit; quia ubi unus est, solitarius sit intelligendus, et id, quod unus est, proprium ei sit ac singulare qui unus est: quid de eo profiteberis, quod Jesus Christus unus est Dominus? Si enim secundum te, quod unus Pater Deus est, Christo non reliquit ut Deus sit: necesse est, ut etiam secundum te unus Dominus Christus Deo non relinquat ut Dominus sit; quia quod unus est, proprium ei velis esse qui unus est. Si itaque unum Dominum Christum esse etiam Deum negabis, unum quoque Deum paREND="ITALIC">Unus est uterque spiritu, non persona.(Sed sacramentum dicti dominici Apostolus tenens, quod est:Ego et Pater unum sumus (Joan, X, 30), dum utrumque unum profitetur, unum utrumque sic significat, non ad solitudinem singularis, sed ad spiritus unitatem: quia unus Deus Pater et unus Christus Dominus, cum uterque et Dominus et Deus sit, 240 duos tamen in fide nostra nec deos patiuntur esse nec dominos. Unus igitur uterque est: et unus cum sit uterque non solus est. Nec loqui sacramentum fidei nisi apostolica voce poterimus. Unus est enim Deus, et unus est Dominus: et per id, quod unus est Deus et unus est Dominus, in Deo demonstratur et Dominus, sicut et Deus demonstratur in Domino. Non tenes unionem, ut Deus singularis sit: nec tamen dividis spiritum, ut uterque non unus sit. Neque in uno Deo et in uno Domino discernere poteris potestatem: ne qui Dominus est, non sit et Deus; vel qui Deus est, non sit et Dominus. Cavit enim Apostolus, per eloquia nominum, duos vel deos praedicare vel dominos. Et idcirco usus est eo genere doctrinae, ut in uno Domino Christo unum significaret et Deum, et in uno Deo patre unum significaret et Dominum; nec tamen impiam nobis ad perimendam unigeniti Dei nativitatem inveheret unionem, et Patrem professus et Christum.
837
37. Christum non modo Dominum, sed et Deum docuit Paulus.(Nisi forte eo usque ultimae desperationis furor audebit erumpere, ut quia Christum Dominum Apostolus dixerit, nemo aliud eum praeter quam Dominum debeat confiteri, et habens Domini proprietatem, non habeat Dei veritatem. Sed non ignorat Paulus Christum Deum, dicens: Quorum patres, et ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 5). Non hic creatura in Deum deputatur: sed creaturarum Deus est, qui super omnia Deus est.
838
38. Distinxit illum a Patre, non divisit.(Quam vero super omnia Deus et inseparabilis sit a Patre Spiritus, disce etiam hoc ipso de quo nunc agitur Apostoli dicto. Confessus enim unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum Jesum Christum per quem omnia: quaero quid diversitatis attulerit, dicens ex 241 Deo omnia, et per Christum omnia (I Cor. VIII, 6)? Anne possit separabilis a se naturae et spiritus intelligi ex quo, et per quem omnia? Omnia enim per Filium ex nihilo substiterunt, et ad Deum ex quo omnia, ad Filium vero per quem omnia Apostolus retulit. Et non invenio quid differat, cum per utrumque opus sit virtutis ejusdem. Si enim ad universitatis substantiam proprium ac sufficiens creaturis esset quod ex Deo sunt; quid habuit necessitatis memorasse, quod quae ex Deo sunt, per Christum sint, nisi quod unum idem est, per Christum esse et ex Deo esse? Sed quemadmodum Dominum et Deum utrique eorum, ut mutuum esset, adscriptum est: ita ex quo et per quem relatum ad utrumque est, et ad demonstrationem unitatis utriusque, nec ad intelligentiam singularis. Non patet ad occasionem impietatis ipsius sermo, et apostolica fides non est extra praedicationis diligentiam. His enim se verborum proprietatibus temperavit, quibus nec duos deos intelligeretur significare, neque unicum: dum et unionem detestatur, nec separat unitatem, hoc enim ex quo omnia, et per quem omnia, licet non singularem constitueret in potestate virtutis, non tamen diversum demonstraret in efficientia; cum ex quo omnia, et per quem omnia, ejusdem naturae ad id demonstraret auctorem. Utrumque autem ejusdem naturae proprium esse declarat. Namque post illud divitiarum et sapientiae et scientiae Dei protestatum profundum, et inscrutabilium judiciorum confessam inintelligentiam (Rom., XI, 33), et ininvestigabilium viarum demonstratam ignorationem, humanae tamen fidei usus officio, hunc honorem investigabilium et inscrutabilium 242 coelestium sacramentorum profundo reddidit, dicens: Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula amen (Ibid., 36): id nunc ad unius naturae significationem referens, quod non nisi opus unius possit esse naturae.
839
39. Epilogus: ex praedictis Pauli locis quid confectum sit.(Cum enim specialiter Deo id adscripserit, ut ex eo omnia; et proprium Christo detulerit, ut per eum omnia; et nunc honor Dei sit, quod ex ipso et per ipsum et in ipso sint omnia; et cum Spiritus Dei idem sit et Spiritus Christi; vel cum in ministerio Domini et in operatione Dei Spiritus unus operetur et dividat, non possunt non unum esse, quorum propria unius sunt; cum in eodem Domino Filio, et in eodem Deo Patre, unus atque idem Spiritus in eodem Spiritu sancto dividens, universa perficiat. O dignus ille magnorum et coelestium arcanorum conscientia, et assumptus secretorum divinorum electusque particeps, ea ipsa illiciti eloquii silentio necessario tacens, et vere Apostolus Christi, quali humanae perversitatis ingenia absoluti sermonis sui praedicatione conclusit, unum Patrem Deum, et unum Dominum Jesum Christum confitendo; ut inter haec nec duos quisquam possit praedicare, neque unicum: cum tamen qui non unicus est, non in duos proficeret; nec qui duo non sunt, solitarius posset intelligi; et inter haec perfectam Christi nativitatem pater demonstratus ostenderet!
840
40. Haereticis nec fides, nec spes, nec baptisma.(Extendite nunc vibratas sibilis linguas, haeretici serpentes, sive Sabelli, sive Photine, sive qui nunc creaturam esse unigenitum Deum praedicatis. Audiet unum Deum patrem, quisquis negat filium: quia cum Pater non nisi per filium pater sit, Filius 243 per id significatur in Patre. Qui vero unitatem naturae indifferentis Filio adimit, cognoscat unum Dominum Jesum Christum. Nisi enim per unitatem Spiritus unus est Dominus, Deo patri non relinquetur ut Dominus sit. At qui de tempore atque ex carne Filium deputat, cognoscat quia per eum omnia, et nos per ipsum; et extra tempora sit condens omnia intemporalis immensitas. Et interea relegat, quia una spes vocationis est, et unum baptisma, et fides una. Et post haec adversans praedicationi Apostoli ipse anathema constitutus, cum aliter ex sensu suo sapiat, nec vocatus, nec baptizatus est, nec fidelis: quia in uno Deo patre, et in uno Domino Jesu Christo unius spei atque baptismi fides una sit. Nec doctrinarum diversitas in his se esse poterit gloriari, quae unius et Dei et Domini et spei et baptismi sint et fidei.
841
41. Fides de Patre et Filio.(Una igitur fides est Patrem in Filio et Filium in Patre per inseparabilis naturae unitatem confiteri, non confusam, sed indiscretam: neque permixtam, sed indifferentem; neque cohaerentem, sed exsistentem; neque inconsummatam, sed perfectam. Nativitas est enim, non divisio; et filius est, non adoptio; et Deus est, non creatio. Neque alterius generis Deus est, sed Pater et Filius unum sunt: non enim innovata est natura nascendo, ut ab originis suae proprietate esset aliena. Tenet hanc itaque manentis in Patre Filii et Patris in Filio fidem, unum Deum patrem et unum Dominum Christum sibi esse Apostolus praedicans: cum in Domino Christo et Deus esset, et in Deo patre esset et Dominus; et unum esset uterque quod Deus est, et unum esset uterque quod Dominus est: quia imperfectum et Deo, nisi Dominus sit, et Domino intelligatur esse, nisi Deus sit. Atque ita cum uterque unus est, et unus significatur in utroque, et non est uterque sine uno; non excedit evangelicam praedicationem Apostolus docens, nec loquens in Paulo Christus diversus ab his est (post adscensionem in coelum) quae corporeus in mundo manens locutus est.
842
42. Filius hominis vitam aeternam dat, quia signatus a Patre.(Dixerat enim in Evangeliis Dominus: 244 Operamini escam, non quae interit, sed escam quae permanet in vitam aeternam, quam filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus. Dixerunt igitur ad eum: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Et dixit illis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille (Joan., VI, 27 et seqq.). Sacramentum et corporationis et divinitatis suae Dominus exponens, fidei quoque nostrae et spei doctrinam locutus est: ut escam non intereuntem, sed permanentem in aeternum operaremur, ut hanc aeternitatis escam dari nobis a filio hominis meminissemus, ut filium hominis signatum a Deo patre sciremus, ut hoc esse opus Dei nosceremus, credere in eum quem misisset. Et quis est, quem Pater misit? Nempe quem signavit Deus. Et quis est, quem signavit Deus? Filius utique hominis, escam scilicet praebens vitae aeternae. Et qui tandem sunt, quibus praebet eam? Illi namque qui operabuntur escam non intereuntem. Atque ita quae opera escae est, eadem operatio Dei est, in eum scilicet credidisse quem misit. Sed haec loquitur filius hominis. Et quomodo escam vitae aeternae filius hominis dabit? Sed sacramentum salutis suae nescit, qui nescit filium hominis dantem escam in vitam aeternam, a Deo patre esse signatum. Hic nunc quaero, qui tandem intelligentiae sensus sit, filium hominis a Patre signatum Deo?
843
43. Deus sermonem suum sensui nostro accommodat. Filius aequalis Patri. Deus est incompositus.(Ac primum cognosci oportet Deum non sibi, sed nobis locutum, et in tantum ad intelligentiam nostram eloquii sui temperasse sermonem, quantum comprehendere ad sentiendum naturae nostrae possit infirmitas. Namque cum superius increpatus a Judaeis fuisset, cur se aequalem Deo, filium se Dei profitendo, fecisset (Joan., V, 18); responderat omnia se, quae faceret Pater, facere (Ibid., 19 et seqq.); et omne se a Patre adeptum esse judicium; etiam se, ut Patrem, honorandum. Et in his omnibus, professus ante se filium, Patri exaequaverat honore, potestate, natura. Dehinc dixerat, ut Patrem vitam in se habere, ita eum Filio vitam in se habendam dedisse (Ibid., 26): in quo significaverat naturae ejusdem per sacramentum nativitatis unitatem. Per id enim, quod habet Pater, ipsum illum 245 significavit in habendo: quia non humano modo ex compositis Deus est, ut in eo aliud sit quod ab eo habetur, et aliud sit ipse qui habeat: sed totum quod est, vita est, natura scilicet perfecta et absoluta et infinita, et non ex disparibus constituta, sed vivens ipsa per totum. Quae cum qualis habetur, talis et data est, etsi nativitatem ejus intelligatur significare cui data est; non tamen diversitatem generis affert, cum talis data est, qualis et habetur.
844
44. Quo sensu filius hominis a Patre signatus.(Post hanc ergo tam multiplicem ac propriam demonstrandae in se paternae naturae significationem , usus hoc dicto est: Hunc enim Pater signavit Deus (Joan. VI, 27). Signaculorum natura ea est, ut omnem impressae in se speciei explicent formam, et nihil minus ex eo in se habeant unde signentur: et dum totum accipiunt quod imprimitur, totum ex se praeferunt quidquid impressum est. Verum hoc (Istud hoc refer ad sequentia) ad divinae nativitatis non proficit exemplum, quia in signaculis et materies sit et diversitas et impressio, per quae mollioribus naturis validiorum generum species imprimuntur. Unigenitus vero Deus, et per sacramentum salutis nostrae hominis filius, volens proprietatis nobis paternae in se significare speciem, signatum se a Deo ait: et hoc ideo, quia vitae aeternae escam filius hominis esset daturus; ut per hoc potestas in eo dandae ad aeternitatem escae intelligi posset, quia omnem in se paternae formae plenitudinem signantis se Dei contineret; ut quod signasset Deus, non aliud ex se quam formam Dei signantis efferret. Haec quidem ad Judaeos Dominus ob infidelitatem suam dicti istius incapaces locutus est.
845
45. Signatum a Deo exponit Paulus dicens in Dei forma.(Sed nobis Evangelii praedicator proprietatis hujus intelligentiam Spiritu Christi per se loquentis insinuat, dicens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens (Philip. II, 6, 7). Quem enim signaverat Deus, aliud praeter quam Dei forma esse 246 non potuit: et id, quod signatum in Dei forma est, hoc necesse est totum in se coimaginatum habere, quod Dei est. Et idcirco Apostolus eum, quem signavit Deus, in Dei forma manentem Deum praedicavit. Nam assumpti et connati in eo corporis sacramentum locuturus ait, Non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed se exinanivit, formam servi accipiens. Quod enim in forma Dei erat, per signantem se Deum Deus manebat. Sed quia suscipienda erat forma servi, et obediens esset futurus ad mortem; non sibi rapiens esse se aequalem Deo, ad susceptionem se formae servilis per obedientiam exinanivit. Exinanivit autem se ex Dei forma, id est, ex eo quod aequalis Deo erat: non tamen aequalem se Deo per rapinam existimans, quamvis in forma Dei, et aequalis Deo, per Deum Deus signatus exstaret.
846
46. Christus verus Deus, etiam post assumptum hominem: quanto magis ante.( Hic nunc quaero, utrum alterius generis Deus est, qui in forma Dei Deus maneat, ut secundum consignatas consignantesque species in sigillis cernimus, cum impressum plumbo ferrum, et gemma cerae, speciem vel concavae in se imaginis fingat, vel exstantis de se exprimat formae? Sed si quis exstiterit tam stultus et vecors, ut putet quod aliud ex se Deus in Deum quam Deum formet; et qui in forma Dei sit, aliud aliquid totus ipse quam Deus sit, post sacramenta hominis assumpti (Vide tract. in Psal. II, n. 27, in notis), et per obedientiam consummatae usque ad crucis mortem humilitatis: audiet, coelestium et terrestrium et infernorum et omnis linguae confessione, Jesum in gloria Dei patris (Ibid., 10). In hac igitur gloria, si cum jam forma servilis fuerit, manebit; tum cum in forma Dei esset, quaero quid manserit? utrumne in natura Dei, quae significatur in gloria, Christus Spiritus fuerit; cum in gloria Dei patris Christus Jesus, id est, homo natus exstabit?
847
47. Deus unus, non unicus.(Tenet in omnibus beatus Apostolus fidei evangelicae indemutabilem praedicationem, 247 ita Dominum Jesum Christum Deum praedicans, ut neque per alterius generis Deum in deos duos fides apostolica depereat, neque inseparabilis a Patre Filius Deus unici ac singularis Dei praedicandi occasionem impiam praebeat. Dicens enim, in forma Dei, et in gloria Dei patris, neque differre docuit, neque non exsistentem nos existimare permisit. Nam qui in forma Dei est, neque in alterum Deum proficit, neque etiam ipse non Deus est: quia nec separari potest a Dei forma, cum in ea sit; nec qui in Dei est forma, non Deus est. Sicut qui in gloria Dei est, non potest aliud esse quam Deus est; et dum in gloria Dei Deus est, alterius Dei atque a Deo diversi non habet praedicationem; quia per id, quod in gloria Dei est, ex eo in cujus gloria est, habet in se naturale quod Deus est.
848
48. Christus ut imago Dei, non alterius est naturae. (Non periclitatur, per plures praedicationes fides una, ne una sit. Evangelista enim dictum a Domino docuerat, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9). Sed numquid doctor gentium Paulus virtutem dicti dominici aut ignoravit, aut tacuit, dicens: Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15)? Interrogo utrum visibilis imago est invisibilis Dei: et utrum infinitus Deus per formae circumscriptae imaginem coimaginari possit ad speciem? Imago enim formam necesse est ejus reddat, cujus et imago est. Qui volunt autem alterius generis in Filio esse naturam, constituant cujusmodi Filium imaginem esse invisibilis Dei velint. Anne corpoream, et contemplabilem, et ex locis in loca motu incessuque circumvagam? Meminerint tamen, secundum Evangelia et prophetas, et Christum spiritum et Deum spiritum. Qui 248 si circumscribent hunc spiritum Christum formabili et corporali modo; non erit invisibilis Dei imago corporeus, nec indefiniti species definita moderatio.
849
49. Imago Dei est, quatenus ei divinae naturae virtus. (Sed neque Dominus incertum reliquit, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); neque Apostolus tacuit qualis esset, Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15). Dominus enim dixerat, Si non facio opera patris mei, nolite mihi credere (Joan. XVI, 37), hinc videri in se Patrem docens, quod opera ejus efficeret; ut intellecta naturae virtus naturam intellectae virtutis ostenderet, per quod Apostolus hanc imaginem Dei esse significans, ait, Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturae; quia in ipso constituta sunt omnia in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Principatus, sive Potestates, sive Dominationes, omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant, et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est initium, primogenitus ex mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum reconciliari omnia in eum (Coloss. I, 15 et seqq.). Per horum igitur operum virtutem imago Dei est. Nam utique invisibilium Conditor non est in ea naturae necessitate, ut invisibilis Dei imago visibilis sit. Ac ne formae potius, quam naturae imago esse intelligeretur; idcirco invisibilis Dei imago est, natura in eo Dei per naturae suae virtutem intelligenda, non invisibili qualitate.
850
50. Qui primogenitus, qui primatum in omnibus tenens.(Primogenitus itaque omnis creaturae est, quia in ipso creata omnia sunt. Et ne quod in ipso creata omnia sunt, non ad ipsum quisquam auderet referre, ait, Omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est 249 ante omnes, et omnia ipsi constant (Ib., 17). Omnia itaque ipsi constant, qui ante omnia est, et in quo omnia sunt. Et haec quidem ad exordia pertinent creaturarum. Caeterum ob dispensationem corporis nostri ait: Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est initium, primogenitus ex mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum omnia reconciliari in eum (Ibid., 18 et seqq.). Reddidit Apostolus spiritalibus sacramentis corporeas operationes. Namque qui imago Dei invisibilis est, et ipse est caput corporis Ecclesiae: et qui primogenitus omnis creaturae est, idem initium, primogenitus ex mortuis est: ut in omnibus teneat primatum, dum nobis corpus est, qui Dei imago est; dum qui primogenitus creaturae est, idem primogenitus ad aeternitatem est, ut cui spiritalia debent, in primogenito creata, quod maneant; ei et humana debeant, quod in primogenito ex mortuis renascantur aeterna. Ipse est enim initium, qui cum filius sit, imago est; cum imago est, Dei est. Primogenitus quoque omnis creaturae est, continens in se universitatis exordium. Et rursum ipse caput corporis Ecclesiae est, et primogenitus ex mortuis, ut in omnibus teneat ipse primatum. Et quia omnia ei constant, in ipso complacita plenitudo consistit; dum in eo per ipsum in eum reconciliantur omnia, in quo per ipsum in ipso omnia sunt creata.
851
51. Imago Dei est, quatenus omnia in eo creantur. Creatio ut reconciliatio et Patris et Filii est.(Sentisne jam quid sit esse imaginem Dei? Creari utique omnia in eo per eum. Cum in eo creantur omnia, intellige etiam eum cujus imago est creantem in eo omnia. Cum autem quae in eo creantur, per ipsum creantur; in hoc quoque, qui imago est, naturam ejus cujus imago est inesse 250 cognosce. Per se enim creat, quae in ipso creantur: sicuti per ipsum reconciliantur in eo omnia. Cum in eo reconciliantur, paternae in eo unitatis apprehende naturam reconciliantem sibi in eo omnia. Cum per eum reconciliantur omnia, ipsum Patri reconciliantem in se omnia quae per se reconciliabat intellige. Ait enim idem Apostolus: Omnia autem a Deo, qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis; quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi (I Cor. V, 18, 19). Confer cum his omne evangelicae fidei sacramentum. Qui enim videtur in viso, qui operatur in operante, qui loquitur in loquente, idem in reconciliante reconciliat (Joan. XIV, 9, 10). Et idcirco in eo et per eum reconciliatio est, quia per indifferentem naturam Pater in eo manens, mundum sibi ipse per eum et in eo reconciliatione reddebat.
852
52. Unitatem suam cum Patre quam potuit aptius Christus declaravit.(Consulens itaque humanae infirmitati Deus non incerta verborum nuditate fidem docuit. Namque cum credendi necessitatem dicti dominici auctoritas sola praestaret, tamen sensum nostrum per intelligentiam editae rationis instituit: ut id quod dixerat: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30), per causam ipsam unitatis expositae nosceremus. Dicens enim se per loquentem loqui, et per operantem operari, et per judicantem judicare, et per visum videri, et per reconciliantem reconciliare, et manere se in eo qui in se maneret: quaero quo alio ad intelligentiae nostrae sensum expositionis suae uti potuerit aptiore sermone, ut unum esse intelligerentur, quam isto, quo per nativitatis veritatem, et naturae unitatem, quidquid Filius ageret ac diceret, id in Filio Pater et loqueretur et gereret? Non est hoc itaque naturae a se alienae, neque per creationem 251 in Deum comparatae, neque ex portione Dei in Deum natae; sed perfecta nativitate in Deum perfectum genitae divinitatis, cujus haec naturalis conscientiae fiducia est, ut dicat: Ego in Patre, et Pater in me (Joan. XIV, 11): et rursum: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15). Nihil enim ei ex Deo deest, quo operante et loquente et viso, Deus et operatur et loquitur et videtur. Non sunt duo (supple, naturis distincti) in unius vel operatione, vel sermone, vel visu. Nec solitarius Deus est, qui in operante et loquente et viso Deo, Deus et operatus et locutus et visus sit. Hoc Ecclesia intelligit, hoc Synagoga non credit, hoc philosophia non sapit, unum ex uno, et totum a toto, Deum et filium, neque per nativitatem Patri ademisse quod totum est, neque hoc ipsum totum non secum nascendo tenuisse. Et quisquis in hac infidelitatis stultitia detinebitur, aut Judaeorum sectator, aut gentium est.
853
53. Sapientia humana. Elementorum mundi et Christi discrimen.(Ut autem dictum Domini intelligas quo ait: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; Apostoli et doctrinam et fidem disce dicentis: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9). De mundo est, et doctrinas hominum sapit, et philosophiae praeda est, quisquis Christum verum Deum nescit, quisquis in eo plenitudinem divinitatis ignorat. Humana mens hoc solum sapit quod intelligit, et mundus hoc tantum quod potest credit, secundum elementorum naturas id tantum possibile existimans, quod aut videret, aut ageret. Elementa enim mundi ex nihilo substiterunt: 252 sed Christus non de non substantibus manet , nec coepit ad originem, sed originem ab origine sumpsit aeternam. Elementa enim mundi aut inanima sunt, aut ad animam profecerunt: sed Christus vita est, ex Deo vivente in viventem Deum natus. Elementa mundi a Deo sunt instituta, non Deus sunt: Christus ex Deo Deus hoc totum est ipse quod Deus est. Elementa mundi cum intra sint, non possunt a se exstare ne intra sint: Deum sub sacramento in se habens Christus in Deo est. Elementa mundi cum ex se sui generis generant ad vitam, per corporales quidem passiones praebent ex se initia nascendi; caeterum non insunt viva ipsa nascentibus: omnis vero corporaliter plenitudo divinitatis in Christo est.
854
54. Qui divinitatis plenitudo in Christo corporaliter habitet.(Et interrogo, cujus in eo divinitatis plenitudo est? Quae si non Patris est, quem mihi Deum alium unius Dei fallax praedicator imponis, cujus divinitatis plenitudo habitet in Christo? Si vero Patris est, edoce quomodo corporaliter haec in eo habitet plenitudo. Si enim corporali modo Patrem in Filio credis; Pater in Filio habitans non exstabit in sese. Si vero, quod est potius, corporaliter in eo manens divinitas naturae in eo Dei ex Deo significat veritatem; dum in eo Deus est, non aut per dignationem aut per voluntatem, sed per generationem verus et totus corporali secundum se plenitudine manens; dum quod ipse est, id etiam per nativitatem Dei in Deum natum est; neque diversum aut differens aliquid in Deo est, quam id quod corporaliter habitet in Christo; et quidquid inhabitet corporaliter, id ipsum secundum divinitatis est plenitudinem: quid humana sectaris? 253 quid inanium deceptionum doctrinis inhaeres? quid mihi affers unanimitatem, concordiam, creaturam? Plenitudo divinitatis in Christo est corporaliter.
855
55. Alius habitans, alius habitatio; perfectus uterque Deus.(Tenuit autem etiam in hoc Apostolus fidei suae legem, ut corporaliter in Christo inhabitare plenitudinem divinitatis doceret: ne ad unionem impiam fidei sermo decideret, nec ad alterius naturae intelligentiam furor irreligiosus erumperet. Habitans enim in Christo plenitudo divinitatis corporaliter, nec singularis nec separabilis est: dum nec se patitur a corporali plenitudine corporalis plenitudo discerni, nec habitans divinitas ea ipsa intelligi potest esse divinitatis habitatio. Atque ita Christus est, ut corporaliter plenitudo divinitatis in Christo sit; sic vero in Christo sit divinitatis corporaliter plenitudo, ut in eo inhabitans plenitudo non aliud intelligatur esse quam Christus. Furare quas voles verborum occasiones, et irreligiosi ingenii aculeos excita. Ementire saltem cujus plenitudo divinitatis in Christo inhabitet 254 corporaliter. Est enim Christus, est et inhabitans in eo divinitatis corporaliter plenitudo.
856
56. Quae sit habitatio corporalis. Cujus sit.(Et si quaeras quae sit habitatio corporalis; intellige quid sit loqui in loquente, et in viso videri, et in operante operari, et in Deo Deum, et ex toto totum, et ex uno unum: et ita corporalis divinitatis plenitudinem recognosce. Et cujus haec divinitatis corporaliter inhabitans plenitudo sit, memento Apostolum non tacere dicentem: Ea enim, quae invisibilia sunt ejus, a constitutione mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur aeterna quoque ejus virtus et divinitas (Rom. I, 20). Hujus itaque divinitas corporalis in Christo est, non ex parte, sed tota; neque portio est, sed plenitudo: ita corporaliter manens, ut unum sint; ita unum sunt, ut a Deo non differat Deus; ita indifferens a Deo Deus, ut perfectum Deum substituerit perfecta nativitas; ita autem perfecta nativitas subsistat, quia in Deo ex Deo nato corporaliter divinitatis inhabitet plenitudo.
Hilarius-De Trinitate 832