Hilarius-De Trinitate 900

900
LIBER NONUS.Assertam superiori libro Patris et Filii indifferentem naturam adversus haereticorum objecta tuetur atque confirmat. Allatis hujus rei gratia, quas illi objectant, Scripturis quaedam Hilarius jactat responsionum semina, primo genuinos Scripturarum sensus, non ex eo quod verba nuda et a caeteris divulsa sonant, sed ex antecedentibus et consequentibus et ex dicendi causis esse expetendos: deinde Christum ex unitis in idipsum neque tamen confusis naturis rem unam et eamdem esse; ita enim illum dicta gestaque sua semper temperasse, ut et Dei et hominis filium sese declararet: postremo distinguenda esse quae dixit aut gessit nondum homo, quae jam homo moriturus, quae immortalis. Hinc duarum in uno Christo naturarum veritas diffuse adstruitur.His positis, ad primum haereticorum objectum, Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus, reponit Christum his verbis non boni aut magistri nomen respuere, sed ejus reprehendere fidem, qui ipsum Deum non credens, sic tamen nuncuparet; imo sese Deum ac magistrum testari, cum se sequenti coelestem thesaurum pollicetur. Tum pluribus demonstrat Christum, ubicumque Deum unum praedicat, se alium quidem a Patre, non tamen alterius naturae significare.Objectum alterum, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum, ex superioribus ac continuatis huicce loco verbis diluit. Ubi enim Christus (Joan. XIV) docuit Patrem in se esse, in se loquente loqui, in se operante operari, in se viso videri (Joan. XVI). laudat fidem Apostolorum se exitionis nomine vere ex Deo natum credentium, ac tandem (Joan. XVII), honorem ita a Patre postulat, ut vicissim honoraturus sit honorantem; ita potestatem accipit, ut et possit omni carni vitam aeternam largiri, nec habeat quidquam minus a Patre: his omnibus indicans se ex Patre natum, et cum eo natura unum. Deinde ex ipsismet objectis verbis conficit Christum a Patre non separandum esse natura, qui non separandus est fide, neque sine contumelia vocari Deum verum patrem, si credatur filium peperisse degenerem. Denique ex continuatis objecto loco verbis unam Patris et Filii gloriam esse copiose subtiliterque edisserit.Postea ex occasione, quae locum dedit Christi dicto,Non potest Filius ab se facere quidquam, evincit Filii cum Patre aequalitatem, nedum infirmitatem, ostendi. Cum enim violati sabbati reatum objicientibus Judaeis hoc respondens, proxime antea praemittat, Pater meus usque modo operatur, et ego operor; sibi Patrique unam et communem esse operationem declarat: sicut se confirmat ei aequalem, cum iisdem indigne ferentibus quod aequalem se Deo faceret, statim subjicit, Quaecumque enim ille facit, eadem et Filius similiter facit. Una etiam utriusque voluntas subinde demonstratur.Ad id quod quarto objiciunt, Pater major me est, hoc concedit vere dici, quia auctor Filii est, qui neque Patri aequandus est secundum formam servi. Si autem Pater major est Filio, quia ei dat quod est; Filius non est minor Patre, quia id omne accipit quod Pater est.Postremo ignorantiam, quam haeretici Christo affingunt, pluribus argumentis repellit. Non enim judicii diem ignorare potuit omnium conditor, diei hujus nominatim auctor ac Dominus, quem nihil Pater celat, in quo omnes thesauri scientiae sunt. Quia tamen absconsi sunt, recte nescire se dicit, quod non est eloquendum. Solus itaque Pater diem judicii scit, quia solus illum Filio non tacet: nescit autem Filius, quia nulli revelat.

901
1. Libro superiore quid confectum. Quid confutatum (Tractantes superiore libro de indifferenti natura Dei patris et Dei filii, et id quod dictum est, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 38), demonstrantes non ad solitarium Deum proficere, sed ad unitatem indiscretae secundum generationem divinitatis; dum neque aliunde quam ex Deo Deus natus est, et ex Deo Deus non potest non id esse quod Deus est: percursisque, etsi non omnibus, tamen ad intelligentiam sufficientibus dictorum divinorum atque apostolicorum testimoniis, quibus inseparabilis natura ac potestas Patris ac Filii docebatur, usque ad hunc apostolicae fidei locum venimus, quo ait: Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter (Coloss. II, 8, 9). In quo, per corporaliter habitantem in eo divinitatis plenitudinem, verum et perfectum et paternae naturae Deum demonstrari docuimus: ita ut habitans plenitudo nec diversum intelligeretur significare, neque unicum: cum et incorporalis Dei corporalis habitatio proprietatem naturalis unitatis in Deo qui ex Deo substitisset doceret; et habitans in Christo Deus, subsistentis Christi nativitatem, dum ejus est habitator, ostenderet. Per quod impietati eorum satis superque arbitror fuisse responsum, qui id, quod a Domino dictum est: Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); et Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38); et, Ego et Pater unum sumus (Ibid., 30); et, Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15), ad unitatem et concordiam voluntatis referrent: ut quia dicti fides maneret, dicti tamen intelligentiam fallacis doctrinae religio ementita corrumperet; et cum negari non posset in his voluntatum assensus, in quibus naturae unitas praedicatur, ad abolendam tamen eam quae secundum nativitatem est unitatem, societas tantum concordiae crederetur. Sed beato Apostolo, post multa naturalis 258 veritatis non ambigua praeconia, corporaliter habitantis divinitatis plenitudinem in Christo docente, abscissa est omnis impiae temeritatis assertio, cum naturalem unitatem incorporalis divinitatis habitatio corporalis efficeret: ut id quod non solus est Filius, sed quod in eo manet Pater; neque solum manet, sed et operatur et loquitur; neque solum operatur et loquitur, sed et videtur, non sint nuncupativa, sed vera, dum habet in se per sacramentum nativitatis et virtus virtutem, et potestas potestatem, et natura naturam; tenens per nativitatem ipsa quod suum est, et ex se per imaginem referens quod in se est, dum et imago est auctoris et veritas; quia perfecta nativitas perfectam imaginem praestat, et plenitudo divinitatis corporaliter inhabitans naturalem obtinet veritatem.

902
2. Scripturae quibus abutuntur Ariani. Cur earum sensum non assequantur.(Et haec quidem quamvis ita se ut sunt habeant, quia naturalis ex Deo Deus non potest nisi in ea nativitatis suae natura esse qua Deus est, et viventis naturae indifferens unitas inseparabilis a se est sub viventis nativitate naturae: tamen per fidei evangelicae salutarem confessionem subrepunt haeretici ad veritatis excidium, ut naturalem Filio detrahant unitatem, dum aliter atque ad aliud dicta, aliter atque in aliud intelligenda componunt. Negantes itaque Dei filium, utuntur ea auctoritate qua dixerit: Quid me dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Marc. X, 18): ut quia unum Deum professio ejus locuta sit, quidquid illud exinde in Dei nomine erit, jam non in natura Dei maneat, quia Deus unus est. Atque ut id, quod ipse Deus dicitur, nuncupatione potius quam veritate sit; hinc confirmare nituntur, quia dixerit: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum (Joan. XVII, 3). Et ut extra proprietatem veri Dei sit, id adjiciunt: Non potest Filius facere ab se quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Joan. V, 19). Tentant quoque et illud: Pater major 259 me est (Joan. XIV, 28). Postremo jam tamquam indissolubili abnegatae divinitatis professione subvertisse se fidem Ecclesiae gloriantur, cum relegunt: De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, nec Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32). Non enim videtur exaequabilis per nativitatem esse natura, quae ignorationis sit necessitate diversa; et Pater sciendo ac Filius nesciendo manifestent dissimilitudinem divinitatis: quia et ignorare Deus nihil debeat, et ignorans non comparandus sit ad scientem. Sed haec omnia, nec ratione intelligentes, nec temporibus discernentes, nec sacramentis evangelicis apprehendentes, nec dictorum virtutibus sentientes, stulto atque imperito furore adversus divinitatis naturam loquuntur, ad implendas aures ignorantium sola haec et nuda memorantes, aut absolutionibus eorum tacitis, aut causis: cum dictorum intelligentia aut ex praepositis aut ex consequentibus expetatur.

903
3. Christus et Deus est et homo. Attendant Nestorius et Eutyches.(Atque horum quidem superius memoratorum rationem ex ipsis vel evangelicis vel apostolicis professionibus praestituri, admonendos esse omnes communis fidei existimamus: ut in qua confessione aeternitas vitae est, in eadem sit intelligentia aeternitatis. Nescit plane vitam suam, nescit, qui Christum Jesum ut verum Deum ita et verum hominem ignorat. Et ejusdem periculi res est, Christum Jesum vel Spiritum Deum, vel carnem nostri corporis denegare. Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in coelis. Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram patre meo, qui est in coelis. Haec Verbum caro factum loquebatur, et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat: Mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et 260 illo ipso inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus exsistens, dum ipse ex unitis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est; ita tamen, ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse homo nascendo desineret, et homo rursum Deus manendo non esset. Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, Verbum et carnem confiteri: neque Deum nescire quod homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit.

904
4. Quod natus homo Deus maneat, sensus jam non refugit.(Cum autem, contra naturam sensus nostri, Deus manens homo nascitur; jam non est contra naturam spei nostrae, ut natus homo Deus maneat: cum potior natura in inferiorem nata fidem praestet, inferiorem in naturam nasci posse potiorem. Et quidem, secundum legem et consuetudinem mundi, promptior magis spei nostrae, quam divini sacramenti effectus est. Namque mundus in his quae nascuntur habet incrementi virtutem, non habet deminutionis potestatem. Cerne arbores, sata, pecudes. Ipsum quoque participem rationis hominem contuere: semper proficit augmento, numquam vero deminutione contrahitur; nec sese caret, quod excrevit in sese. Nam tametsi aut aetate marcescat, aut morte perimatur; habet quidem aut demutationem in tempore, aut finem in constitutione vivendi: caeterum hoc quod sit non habet in virtute non esse, ut novum se per imminutionem condat ex eodem, id est, ut ex sene decedat in parvulum. Naturae ergo nostrae necessitas in augmentum semper mundi lege provecta, non imprudenter profectum naturae potioris exspectat: cui et incrementum secundum naturam est, et imminutio contra naturam est. Deo itaque proprium fuit, esse aliud quam manebat, nec tamen non esse 261 quod manserat; nasci in homine Deum, nec tamen Deum esse desinere; contrahere se usque ad conceptum et cunas et infantiam, nec tamen Dei potestate decedere. Hoc non sibi, sed nobis est sacramentum. Neque assumptio nostra Deo profectus est: sed contumeliae suae voluntas, nostra provectio est; dum nec amittit ille quod Deus est, et homini acquirit ut Deus sit.

905
5. Dei et hominis se filium dictis et gestis Christus ostendit. Unde occasio haereseos.(Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso provecturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se filium Dei credi doceret, et hominis filium praedicari admoneret: locutus et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens deinde et gerens Deus universa quae hominis sunt; ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone numquam nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit; uno tamen Deo patre semper ostenso, et se in natura unius Dei per nativitatis veritatem professo; nec tamen se Deo patri non et filii honore et hominis conditione subdente: cum et nativitas omnis se referat ad auctorem, et caro se universa secundum Deum profiteatur infirmam. Hinc itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum naturae divinae infirmitatem mentiantur: et quia unus atque idem est loquens omnia quae loquatur, de se ipso omnia eum locutum esse contendant.

906
6. Alia sunt dicta Christi nondum nati, alia nati et morituri, alia aeterni.(Nec sane negamus, totum illum, qui ejus manet, naturae suae esse sermonem. Sed si Jesus Christus et homo et Deus sit; et neque cum homo, tum primum Deus; neque tum cum et homo, tum non etiam et Deus; neque post hominem in Deo non totus homo totus Deus: unum atque idem necesse est dictorum ejus sacramentum esse, quod generis. Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tum atque hominis discerne sermonem. Et cum Deum atque hominem in tempore confiteberis, Dei atque hominis in tempore dicta dijudica. Cum vero ex homine et Deo rursum totius hominis, totius jam Dei tempus intelligis, si quid illud ad demonstrationem ejus temporis dictum est, tempori coaptato quae dicta sunt: ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo et Deus, aliud sit post hominem et Deum totus homo totus Deus; non confundas temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum, alium ei in sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, alium adhuc morituro, alium jam aeterno.

907
7. Christus qui hominem, qui Deum se egerit. Cur nasci voluerit, cur pati, cur mori.(Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus manens, et corporis nostri homo natus, secundumconsuetudinem naturae nostrae locutus est: non tamen omittens naturae suae esse quod Deus est. Nam tametsi in partu et passione et morte naturae nostrae res peregerit; res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit, dum sibi 263 ipse origo nascendi est, dum pati vult quod eum pati non licet, dum moritur qui vivit. Et tamen cum haec Deus per hominem agit, ex se natus, per se passus, et ex se mortuus; non et hominem se non egit, dum et natus, et passus, et mortuus est. Haec autem jam ante conditionem mundi sacramenta sunt coelestium mysteriorum constituta, ut unigenitus Deus homo nasci vellet, mansuro in aeternum in Deo homine: ut Deus pati vellet, ne passionibus humanae infirmitatis diabolus desaeviens, legem in nobis peccati Deo infirmitatem nostram assumente retineret: ut Deus mori vellet, ne qua insolens potestas adversus Deum esset, neque creatae in se virtutis posset usurpare naturam, cum se immortalis Deus intra legem mortis habuisset. Nascitur itaque Deus assumptioni nostrae, patitur vero innocentiae, postremo moritur ultioni: dum et homo noster in Deo permanet, et infirmitatum nostrarum passiones Deo sociae sunt, et spiritales nequitiae ac malitiae potestates triumpho carnis, Deo per carnem moriente, subduntur.

908
8. Fideles Deo in Christo pleni.(Hujus igitur sacramenti Apostolus conscius, et per Dominum ipsum fidei scientiam adeptus, cum non ignoraret incapacem ejus esse et mundum, et homines, et philosophiam, ait, Videte ne quis vos seducat per philosophiam et inanem deceptionem secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Jesum Christum: quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, quod est caput omnis principatus et potestatis (Coloss. II, 8 et seqq.). Exposita itaque habitantis corporaliter divinitatis in eo plenitudine, sacramentum assumptionis nostrae continuo subjecit, dicens: Estis in eo repleti. Ut enim in eo divinitatis 264 est plenitudo, ita nos in eo sumus repleti. Neque sane ait, estis repleti, sed, in eo estis repleti: quia per fidei spem in vitam aeternam regenerati ac regenerandi omnes nunc in Christi corpore manent; replendis postea ipsis, non jam in eo, sed in ipsis, secundum tempus illud de quo Apostolus ait, Qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, conforme corpori gloriae suae (Phil. III, 21). Nunc igitur in eo repleti sumus, id est, per assumptionem carnis ejus, in quo divinitatis plenitudo corporaliter inhabitat. Et hujus spei nostrae non exigua in eo potestas est. Namque quod repleti in eo sumus, hoc est caput ac principium omnis potestatis, secundum illud: Ut in nomine suo omne genu flectat, coelestium, et terrestrium, et infernorum; et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 10, 11). Confessio itaque haec erit: Jesum in gloria Dei patris, et natum in homine jam non in infirmitate corporis nostri manere, sed in Dei gloria. Et hoc lingua omnis confitebitur. Et cum coelestia et terrestria genu flectent: hoc caput omnis principatus et potestatis est, ut ei universa genu flectendo subjecta sint, in quo sumus repleti, et qui per habitantem in se corporaliter divinitatis plenitudine, in Dei patris sit gloria confitendus.

909
9. Deus idem auctor regenerationis nostrae et Christi resurrectionis.(Demonstrato autem et naturae suae, et assumptionis nostrae sacramento, cum in eo plenitudine divinitatis manente, nos in eo per id quod homo natus est repleamur: reliquam dispensationem humanae salutis exsequitur, dicens, In quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in exspoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi consepulti, ei in baptismate, in quo et conresurrexistis per fidem operationis Dei, qui excitavit eum a mortuis (Coloss. II, 1, 12). Circumcidimur itaque, non 265 circumcisione carnali, sed circumcisione Christi, id est, in novum hominem renati. Cum enim consepelimur baptismate ejus, mori nos necesse est ex vetere homine; quia regeneratio baptismi resurrectionis est virtus. Et haec circumcisio Christi est, non exspoliari carne praeputii, sed totos commori ei, et per id totos postea ei vivere. In eo enim resurgimus per ejus Dei fidem, qui eum suscitavit a mortuis. Credendus ergo Deus est, cujus operatione Christus excitatus a mortuis est: quia fides ista conresurgit in Christo.

910
10. Idem Christus ut homo moritur, ut Deus se suscitat.(Consummatur deinde ita omne assumpti hominis sacramentum: Et vos mortui cum essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, vivificavit cum illo, donatis vobis omnibus delictis, delens quod adversum nos erat chirographum in sententiis, quod erat contrarium nobis: et ipsum tulit e medio, affigens illud cruci: exutus carnem, et potestates ostentui esse fecit, triumphatis his in semetipso (Ibid. 13 et seqq.). Apostolicam fidem saeculi homo non capit, et sensus sui dicta alius praeter quam ipsius sermo non explicat. Deus Christum a mortuis excitat, et Christum in quo corporaliter divinitatis plenitudo inhabitat. Sed convivificavit nos cum illo, donans nobis peccata, et delens chirographum legis peccati, quod per sententias anteriores contrarium nobis erat hoc tollens de medio, et cruci affigens, mortis lege carne sese spolians, potestates ostentui reddens, triumphatis his in semetipso. Et de triumphatis potestatibus in semetipso, atque ostentui redditis, deletoque chirographo, vivificatisque nobis, jam superius (lib. I, n. 13) tractavimus. Hoc vero sacramentum quis vel apprehendet, vel 266 eloquetur? Suscitat operatio Dei Christum a mortuis, et haec eadem Dei operatio nos vivificat cum Christo, et haec eadem operatio donat peccata, chirographum delet, et affigit cruci: carnem se exuit, potestates ostentui reddit, ac de his in semetipso triumphat. Habes operationem Dei Christum a mortuis excitantis: habes et Christum haec ipsa in se quae Deus operatur operantem. Christus enim mortuus est, carne se spolians. Tene ergo Christum hominem a Deo ex mortuis excitatum, tene Deum Christum salutis nostrae operationem cum esset moriturus operantem: ut cum haec Deus operatur in Christo,operans licet Deus, spolians se tamen Christus carne moriturus sit: et cum mortuus est Christus, operans ante mortem Deus, mortuum tamen Christum operatio Dei excitet; cum ipse sit (idem sit) Christum a mortuis excitans, qui est ante mortem Christus operatus, et idem sit spolians se carne moriturus.

911
11. Caro spoliata et carne se spolians unus est Christus. (Jamne apostolicae fidei sacramentum intelligis? Jamne Christum cognitum habes? Quaero enim a te, quis sit carne se spolians, et quae sit caro illa spoliata? Duplicis enim intelligentiae ab Apostolo teneo significationem, spoliatae carnis, seque carne spoliantis: et inter haec Christum audio per operationem Dei a mortuis excitatum. Et cum sit Christum a mortuis excitans Deus, sitque et Christus excitatus a mortuis: interrogo quis est carne se spolians, et quis est Christum a mortuis excitans, nosque vivificans cum Christo? Si enim non idem est Christus mortuus, qui est caro spoliata; carnis spoliatae nomen ostende: et rursus naturam ejus, qui se carne spoliavit, expone. 267 Eumdem enim esse invenio Deum Christum a mortuis excitatum, qui carne se spoliavit, et rursum spoliatam carnem Christum esse a mortuis excitatum: deinde principatus et potestates ostentui reddentem et triumphantem reperio in semetipso. Intelligisne hunc triumphantem potestates in semetipso? Sentisne quod a se non differat caro spoliata, et carne se spolians? In semetipso enim triumphat, id est, in ea qua se carne spoliavit. Videsne ita Deum et hominem praedicari: ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur; non tamen ut alius sit qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit? Spoliata enim caro Christus est mortuus: et rursus Christum a mortuis excitans, idem Christus est carne se spolians. Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige: dispensationem hominis in morte cognosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum eum memento esse, qui utrumque est.

912
12. Christus sua virtute suscitatur: cur hoc opus cum Paulo tribuat Patri.(Quamquam enim meminerim frequenter ad Deum patrem per Apostolum referri, Christum a mortuis esse excitatum: sed non est Apostolus extra evangelicam fidem dictis suis ipse contrarius, maxime Domino dicente, Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam meam, ut iterum accipiam eam. Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam a me. Potestatem habeo ponendi eam; et potestatem habeo iterum accipiendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre (Joan. X, 17, 18). Vel cum postulatum ab eo esset, ut signum ad fidem de se ostenderet, ait de templo corporis sui, Solvite hoc templum, et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19; vid. tract. Psal. CXLI, num. 6). Cum enim et per accipiendae animae potestatem et per suscitandi templi virtutem ipsum se sibi resurrectionis suae Deum doceat, 268 totum hoc tamen ad mandati paterni referens auctoritatem: non contrarie intelligitur Apostolus, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam praedicans, omnem operis sui magnificentiam per id ad Patris gloriam retulisse, quia quidquid Christus gerit, virtus Dei et sapientia gerit; et quidquid virtus Dei et sapientia gerit, sine dubio Deus gerit, cujus et sapientia est Christus et virtus. Denique nunc per operationem Dei excitatus Christus a mortuis est: quia opera Dei patris ipse natura a Deo non differenti operatus est. Et in eo Deo resurrectionis fides est, qui Christum suscitavit a mortuis.

913
13. Naturae in Christo duae ex Paulo.(Hanc igitur beatus Apostolus geminae in Christo significationis tenuit praedicationem ut et infirmitatem in eo hominis, et virtutem Dei ac naturam doceret, secundum illud Corinthiis dictum: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4), mortem infirmitatis humanae, vitam vero Dei virtutis ostendens: et illud ad Romanos, Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo. Sic et vos deputate vosmetipsos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI, 10, 11): mortem peccato, id est, corpori nostro adscribens, vitam autem Deo, cui est naturale quod vivit, et per id nos corpori nostro mori oportere, ut Deo vivamus in Christo Jesu, qui peccati nostri corpus assumens, totus jam Deo vivit, naturae nostrae societate in communionem divinae immortalitatis unita.

914
14. Alia Dei, alia servi forma: idem Christus. Dei forma latuit, non periit.(Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae personam tractari in Domino Jesu Christo meminissemus: quia qui in forma Dei manebat, 269 formam servi accepit, per quam obediens usque ad mortem fuit. Obedientia enim mortis non est in Dei forma, sicuti nec Dei forma inest in forma servi. Per sacramentum autem evangelicae dispensationis non alius est in forma servi, quam qui in forma Dei est: cum tamen servi formam accipere, et in forma Dei manere non idem sit; cumque accipere formam servi, nisi per evacuationem suam, non potuerit qui manebat in Dei forma, non conveniente sibi formae utriusque concursu. Sed non alius atque diversus est, qui se exinanivit, et qui formam servi accepit. Accepisse enim non potest ejus esse qui non sit; quia ejus sit, qui subsistat, accipere. Ergo evacuatio formae non est abolitio naturae: quia qui se evacuat, non caret sese; et qui accipit, manet. Et cum (idem) ipse sit evacuans et accipiens, habet quidem in eo sacramentum, quod se evacuat et accipit; non tamen habet interitum, ne non exstet evacuans, et ne non sit accipiens. Itaque evacuatio eo proficit, ut proficiat forma servi, non ut Christus, qui in forma Dei erat, Christus esse non maneat; cum formam servi non nisi Christus acceperit. Qui cum se evacuaverit, ut manens Spiritus Christus idem Christus homo esset; in corpore demutatio habitus et assumptio naturae, naturam manentis divinitatis non peremit: quia unus atque idem Christus sit, et demutans habitum, et assumens.

915
15. Expenduntur objecta haereticorum. Christus non arguit quod dicatur bonus.(Ostensa itaque sacramentorum dispensatione, per quam haeretici ignorantes quosque fallerent, ut ea, quae per assumpti hominis naturam dicta gestaque sunt, omnia infirmitati divinitatis adscriberent, et formae Dei deputarent, quidquid formae servi propriae aptum est: nunc ipsis propositionibus eorum respondendum est. Tuto enim jam dictorum singulorum genera dijudicabuntur, cum Verbum et carnem, id est, Deum et hominem Jesum Christum sola fides sit confiteri. Deum igitur Dominum nostrum Jesum Christum ex eo negandum per naturam haeretici existimant, quia dixerit: Quid me 270 dicis bonum? Nemo est bonus nisi unus Deus (Marci X, 18). Omnis responsionum ratio necesse est, ut ex interrogationum causis proficiscatur. Ad id enim respondebitur, unde quaeretur. Et primum requiro a dicti hujus calumniatore, utrumne id arguere Dominum existimet, cur bonus dictus sit, seque maluerit malum dici. Id enim significari videtur hoc dicto, Quid me bonum dicis? Non opinor quisquam tam vecors erit, ut malitiae professionem ei velit adscribere, qui dixerit: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est, et onus meum leve est (Matt. XI, 28 et seqq.). Mitem se profitetur atque humilem: et irasci credetur, cur bonus dictus sit? Professionum haec diversitas dissidet, ut bonitatis suae testis nomen in se bonitatis accuset. Non ergo irasci intelligitur se bonum dici. Et quaerendum est quam aliam de se professionem arguat, qui non credendus est nomen in se bonitatis arguere.

916
16. Fidem interrogantis arguit, non dicta.(Videamus itaque, quid praeter bonum interrogans dixerit: ait enim, Magister bone, quid boni faciam (Marci X, 17)? Duas igitur res connuncupavit: et bonum, et magistrum. Et quia non arguit bonum se dici; hoc necesse est arguat, quod magister bonus dictus sit. Ita autem arguit se magistrum bonum dici, ut fidem interrogantis potius, quam vel magistri in se vel boni nomen argueret. Juvenis enim insolens per observantiam legis, et finem legis qui Christus est nesciens, et justificatum se in operibus existimans, et non intelligens venisse eum ad oves perditas domus Israel (Matth. XV, 24), et impossibile esse legi per fidem justificationis salvare credentes (Rom. VIII, 3), tamquam communium praeceptorum et in lege scriptorum magistrum interrogat Dominum legis et unigenitum Deum. Detestatus itaque Dominus hanc de se irreligiosae fidei professionem, quod tamquam magister legis interrogaretur, respondit, Quid me vocas bonum? Atque ut significaret quatenus 271 intelligendus et profitendus bonus esset, subjecit, Nemo bonus, nisi unus Deus; non respuens bonitatis nomen, si sibi hoc tamquam Deo deputaretur.

917
17. Et bonum et magistrum sese ostendit.(Denique ostendens se magistri in se boni, per fidem ejus qui tamquam hominem interrogabat, nomen arguere, post jactantiam juvenis et gloriam legis impletae, ita respondit: Unum tibi deest: vade, quaecumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Marc. X, 21)

918
18. Magistri cum fide nomen accepit.(Quam igitur non bonitatis nomen refugerit, sed neque magistri honorem recusaverit, sed fidem ejus qui in se nihil nisi corporeum et carnale sapuisset, arguerit; hinc intelligitur, quod aliter ad Apostolos magistrum se confitentes locutus est, dicens: Vos me vocatis magistrum et Dominum, et bene dicitis; sum etenim (Joan. XIII, 13), et cum alibi dixisset: Ne vocemini magistri, quia magister vester Christus est (Matt. XXIII, 10). Ubi cum fide magister est, ibi adeo laudat, ut et profiteatur hoc nomen: hic vero boni magistri nomen non recognoscit, ubi nec Dominus intellectus est esse, nec Christus: solum unum Deum bonum praedicans, non se utique a Deo secernens, qui et Dominum se professus et Christum, ducem thesauri coelestis ostendat.

919
19. Ubique Dominus nec eumdem cum Patre nec diversum se profitetur. Fidei honore, adeoque natura patri se aequavit.(Tenuit autem hunc semper Dominus fidei ecclesiasticae modum, ut patrem Deum unum praedicans, a sacramento se Dei non separaret unius, dum per naturam nativitatis neque alium se Deum profiteretur esse, neque ipsum: quia eum nec diversi generis Deum esse natura in eo unius Dei patitur, neque nativitas admittit non perfectum 272 ei esse quod filius est. Ita nec separabilis a Deo potest esse, neque ipse est. Per quod ita omnem sermonis sui significationem temperat, ut quidquid Deo patri honoris protestaretur, id modestissima confessione etiam sibi proprium esse monstraret. Cum enim ait, Credite in Deum, et in me credite (Joan. XIV, 1), quaero in quo se in natura discreverit, qui non discrevit in honore? Dicens enim, Et in me credite, cum dixisset, Et in Deum credite: anne per id quod ait, in me, non et suam intelligitur significasse naturam? Naturam plane separa, si fidem separas. Si credidisse sine Christo in Deum vita sit, Christum a Dei et nomine et proprietate divelle. Quod si vitam perficit credere in Christo eos, qui in Deum credant; verbi virtutem diligens lector expendat, Credite in Deum, et in me credite. Cum enim ait, Credite in Deum, et in me credite, uniens se fidei Dei, et naturae ejus univit, cum memorato Deo, in quem credi oporteret, et in se docuerit esse credendum: Deum se per id docens, cum credendum in eum sit ab his, qui in Deum credant. Occasionem tamen irreligiosae unionis exclusit: quia cum et in Deum, et in se credendum professus sit, fidem de se solitario non reliquit.

920
20. Pater de Filio testatus et non auditus quid. Testimonium patris apud Judaeos; opera Christi.(Quamquam igitur in plurimis ac pene omnibus dictis sacramenti hujus praestiterit absolutionem, ne quando confessus Deum patrem, ab ejus se unitate discerneret; neque se in unitate ipsius collocans, eumdem tamen unum et solitarium profiteretur: tamen etiam ex hoc vel maxime intelligitur sacramentum et unitatis et nativitatis doceri, cum ait, Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater me misit. Et qui misit me Pater, ipse testificatus est de me. Neque vocem ejus umquam audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens: quoniam quem misit ille, huic vos non creditis (Joan. V, 36 et seqq.). Patrem testatum esse de . Et quomodo vox Dei audita non est, cum paternae vocis significationem in se vox audita contineat? Sed forte in Jerosolymis manentes non audierunt, quia in desertis Joannes solus audierit. Quaerendum ergo in Jerosolymis quomodo testatus est Pater? Non enim testimonio jam Joannis utitur vocem e coelo audientis, sed habet testimonium majus Joanne, et quod hoc esset, continuo subjecit: Opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea, ipsa opera quae facio, testimonium perhibent de me, quoniam Pater me misit. Agnosco testimonii auctoritatem: neque enim quisquam nisi Filius a Patre missus haec ageret. Opus ergo suum testimonium est. Sed quid tandem sequitur? Et qui me misit Pater, ipse testificatus est de me. Neque vocem ejus umquam audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens. Extra crimen ergo sunt ignorantes testimonium Patris, qui in his numquam auditus ac visus sit, et in his non maneat verbum ejus? Sed non sunt sub venia incogniti sibi testimonii: quia testimonium de se Patris operum suorum testimonium esse profitetur. Opera igitur de eo testantur quod a Patre sit missus; sed hoc operum testimonium Patris est. Et cum operatio Filii Patris testimonium sit, eam necesse est operari in Christo naturam intelligendam esse, per quam testis et Pater est. Atque ita Christus operans, et in ejus opere Pater testans, ostenduntur inseparabilis secundum nativitatem esse naturae; cum Dei de Christo testimonium, ea ipsa Christi esse significetur operatio.


Hilarius-De Trinitate 900