Hilarius-De Trinitate 921

921
21. Judaei Patrem non viderunt aut audierunt, quia Christo non crediderunt. Hinc natura utriusque una. (Non sunt itaque extra reatum non cogniti sibi testimonii; cum opus Christi testimonium de eo Patris sit. Neque in eo, quod testantis vocem non audierint, et figuram non viderint, et verbum ejus manens non habuerint, idcirco sine testimonii sunt conscientia. Ad id enim quod dictum est: Neque vocem ejus audistis, neque figuram ejus vidistis, et verbum ejus non habetis in vobis manens (Job V, 37 et 38); ut cum testatus de eo Pater fuisset, causa tamen neque vocis auditae, neque visae figurae, et verbi in his non manentis posset intelligi, continuo subjecit, 274 Quoniam quem misit ille, huic vos non creditis (Ibid. 38): se credito, et vocem Dei audiendam, et figuram Dei videndam, et verbum ejus in his qui crederent inesse demonstrans; cum per naturae unitatem in se Pater et loqueretur, et videretur, et haberetur. Numquid non et Patrem significat, cum missus ab eo est? Numquid se per aliquam naturae differentiam a Patre discernit, cum hinc Pater testans de eo, neque auditus, neque visus sit, nec intellectus sit, quia misso a Patre sibi non creditum sit? Non se ergo unigenitus Deus a Deo separat, patrem Deum confitens: sed per significationem patris Deo patre demonstrato, se quoque in Dei honore constituit.

922
22. Honor a Deo quaerendus. Dei dilectione carent Christum in nomine Dei non suscipientes.(Namque in hoc ipso eodemque sermone, in quo operibus suis testari se ipsum a Patre missum esse docet, et Patrem testantem quod ab eo missus sit significat, cum dixisset: Et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis (Ibid. 44), non tamen dictum hoc nudum, et non antea ad unitatis fidem praeparatum reliquit. Superius enim ita ait: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis. Honorem ab hominibus non accipio; sed cognovi vos, quoniam dilectionem Dei non habetis in vobis. Ego veni in nomine patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipietis. Quomodo potestis vos credere, qui honorem ab hominibus accipitis, et honorem ejus, qui est solus Deus, non quaeritis (Ibid. 40 et seqq.)? Honorem improbat hominum: quia honor potius quaerendus a Deo est, et infidelium est honorem ab alterutro accipere. Quid enim homo homini honoris impertiet? Cognitum itaque sibi ait, dilectionem Dei in his non esse: et non manentis in his dilectionis Dei hanc docet causam, quia se venientem in nomine patris sui non accipiunt. Quid rogo est, in nomine Patris cum venire? Numquid aliud, quam in nomine Dei? Aut numquid non idcirco in his dilectio Dei non est, quia non susceptus sit in nomine Dei veniens? Aut numquid in se non et naturam Dei significaverat, dicens: Non vultis venire ad me, ut vitam habeatis? Nam et in eodem ipse sermone jam dixerat: Amen, amen dico vobis, quoniam venit hora, et nunc est, in qua audient mortui vocem filii 275 Dei; et qui audierint, vivent (Ibid. V, 35). Cum in nomine Patris venit; neque ipse Pater est, nec tamen non in ea est divinitatis natura qua Pater est: quia et Filio et Deo proprium est in nomine Dei patris venire. Deinde accipiendus est alius in nomine eodem veniens. Sed hic homo est, a quo sibi honorem homines sperabunt, et cui honorem reddent vicissim; cum tamen se idem in nomine Patris venisse fallet. Et hic quidem antichristum significari non obscurum est, mendacio paterni nominis gloriantem. Et cum hunc honorabunt, atque ab eo honorabuntur (hunc enim spiritum erroris excipient); honorem ejus qui est solus Deus non quaerent.

923
23. Dei et Christi honor inseparabilis.(Anne cum ob hoc dilectionem Dei non habeant, quia venientem se in nomine Patris non acceperint, et rursum venientem alium in eodem nomine recipientes, et honorem ab alterutro accipientes, honorem ejus qui solus Deus est non requirant, separare se Christus ab honore unius Dei poterit intelligi; cum idcirco non quaeratur honor solius Dei, quia antichristum suscipiendo non sit ille susceptus? Nam cujus repudiatio, honoris solius Dei praetermissio est; in hujus honore necesse est honorem solius Dei esse, in cujus si susceptione mansissent, honorem solius Dei quaesissent. Et hic idem ipse sermo testis est nobis, in cujus exordio continetur: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant patrem. Qui non honorificat filium non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23). Numquam nisi naturalia exaequantur in honore: neque exaequatus honor separat honorandos. Cum sacramento tamen nativitatis poscitur honoris aequalitas. Cum Filius ita honorandus ut Pater sit, et cum ejus, qui solus est Deus, honor non quaeritur; non est extra solius Dei honorem, cujus honor idem atque unus et Dei est: quia ut non honorificans Filium, non honorificat et Patrem (Ibid.); ita et solius Dei honorem non quaerens, non quaerit et Christi. Inseparabilis itaque est a Dei honore honor Christi. Et quam unus, atque 276 idem utriusque sit, etiam ex eo docet, cum ait nuntiata sibi Lazari infirmitate: Infirmitas ista non est usque ad mortem, sed pro gloria Dei est, ut honorificetur filius Dei per eum (Joan. XI, 4). Pro gloria Dei Lazarus moritur, ut filius Dei glorificetur per Lazarum. Numquid ambigitur, in gloria filii Dei esse gloriam Dei; cum mors Lazari, quae Deo sit gloriosa, gloriam sit Dei filio paritura? Atque ita et naturalis per nativitatem unitas Dei patris in Christo docetur, cum infirmitas Lazari pro Dei gloria est; et sacramentum fidei retinetur, cum per Lazarum glorificandus est Dei filius: Deo per id Dei filio intelligendo, neque ita Deo intelligendo, ut non etiam Dei filio confitendo; cum glorificando per Lazarum Deo, Dei sit filius gloriosus.

924
24. Christus ibi se Deum, ubi nonnisi unum esse profitetur. Deus unus. Scriba assentitur.(Inseparabilis sacramento divinae naturae est viventis a vivente nativitas, nec demutationem generis accipit filius Dei, ne non in eo paternae naturae veritas maneat. Nam et his ipsis significationibus, quibus confesso uno tantum Deo, abnegasse in se Dei naturam videtur sub solius demonstratione, in unitate se tamen paternae naturae, unius Dei fidem non convellens, locavit. Interrogatus enim ab Scriba, quod in lege esset principale mandatum, respondit: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est: et diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex totis visceribus tuis, et ex tota virtute tua. Hoc est primum mandatum. Secundum simile illi: Diliges proximum tuum tamquam te ipsum. Majus autem horum mandatum non est (Marc. XII, 29 et seqq.). Alienasse se a natura et religione unius Dei existimatur, cum principalis mandati haec sit professio: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est: deinde (supple, cum) ne in consequentis se quidem mandati religione constituat, cum ad proximi nos dilectionem lex, sicut ad unius Domini fidem, vocaret. Et quidem responsio Scribae non est negligenda, dicentis: Bene dixisti, magister in veritate, quod unus sit Deus, nec est alius praeter illum: ita diligendus ex toto corde et ex totis 277 viribus et ex tota anima: et diligere proximum tamquam se ipsum. Hoc majus est omnibus holocaustomatis et sacrificiis (Marc. XII, 32 et 33). Responsio Scribae videtur cum dictis Domini convenire, unius Dei charitatem intimam internamque profitentis, sed dilectionem proximi secundum propriae dilectionis veritatem pollicentis, et supra sacrificiorum holocaustomata charitatem in Deum atque in hominem esse intelligentis. Sed quid sequatur, videndum est.

925
25. Hic non longe a regno Dei, dum tendit ad charitatem. (Videns autem Jesus quod sapienter respondisset, dixit illi: Non es longe a regno Dei (Ibid. 34). Quid sibi vult tam moderatae responsionis professio (supple, ut), cum hominem ad coelorum regnum fides ista consummet, unum Deum credere, et eum tota anima et totis viribus et toto corde diligere, proximum quoque ita ut se ipsum amare, Scriba hic non jam in regno Dei sit, sed non longe a regno Dei sit? Alia istud significatione nudum vestientibus, et esurientem alentibus, et sitientem potantibus, et aegrotum visitantibus, et clausum carcere frequentantibus datur: Venite, benedicti patris mei, possidete praeparatum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34). Vel illis quibus haec pauperis spiritus merces est: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Perfectus hic fructus est, et absoluta possessio est, et praeparati regni non incerta traditio (Marc. X, 20). Aut numquid adolescens minus aliquid horum confitebatur? Nam exaequata ad amorem suum dilectione proximi, quid de boni operis consummatione non egerat? Interdum enim indulgentem officiosumque esse, non perfectae est charitatis: perfecta autem charitas omne cujusque modi indulgentiae implevit officium, cum non reliquerit quod alteri debeat, qui tantum alteri quantum sibi reddat. Sed ignoratione consummati sacramenti detentum Scribam, professionem fidei Dominus collaudans, et non longe eum a Dei regno esse respondens, non tamen eum in ipsa jam beatae spei possessione constituit. Tendebat enim felici cursu, etsi ignoranti, et praelata omnibus dilectione Dei, et charitate proximi suae ipsius dilectioni exaequata. Cum tamen ei ipsi proximi charitati amorem Dei praetulisset, jam 278 non holocaustomatum et sacrificiorum praescriptis continebatur. Non erat longe istud ab evangelico sacramento.

926
26. Nondum est in regno Dei, quia nondum in fide Christi Dei.(Et cur non longe a Dei regno sit, quam futurus magis in Dei regno sit, ex ipsis dictis Domini intelligendum est. Sequitur enim: Et nemo jam audebat eum interrogare. Et respondens Jesus dixit docens in templo: Quomodo dicunt Scribae Christum filium esse David? Ipse enim David dicit in Spiritu sancto: Dixit Dominus Domino meo, Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum (Psal. CIX, 1). Ipse David dicit eum Dominum; et unde est filius ejus (Marc. XII, 34)? Non longe igitur a Dei regno est Scriba unum Deum confitens, qui ultra omnia esset diligendus. Sed admonetur sua ipsius professione, cur sacramentum legis ignoret, et Christum Dominum filium Dei nesciat per nativitatis naturam in fide unius Domini confitendum. Et quia per unius Domini secundum legem professionem, Dei filio, ut in unius Domini sacramento maneret, non relinqui videbatur; Scribam admonet, quomodo Christum David filium esse diceret, cum David eum Dominum suum esset professus; nec natura sineret, ut qui tanto patriarchae esset filius, esset et Dominus. Hoc ideo, ut se Scriba, secundum carnem et partum Mariae quae ex David esset solum eum intelligens, Dominum potius, secundum Spiritum, David meminisset esse, quam filium; et id quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus noster Dominus unus est (Marc. XII, 29), a Domini unius sacramento Christum non separaret, cum tantus patriarcha et prophetes eum, qui ex utero Domini ante luciferum genitus fuisset, Dominum sibi profiteretur: non utique immemor legis, neque ignorans Dominum alium non confitendum, sed eum, qui naturalis sacramento nativitatis ex incorporalis Dei utero substitisset, absque violatae legis fide Dominum esse intelligendum; cum unus ex uno, per unius Domini naturam, haberet in se naturale quod Dominus est.

927
27. Epilogus.(Quis ergo est jam nunc relictus ambigendi locus? Dominus ipse praecipuum mandatum legis in unius Domini confessione ac dilectione docens esse, non suo ad 279 Scribam, sed Prophetae testimonio usus est, esse se Dominum: Dominum se tamen semper per id, quod Dei filius est, esse significans. Per id enim in sacramento Dei unius per nativitatem manet, quia Dei in se naturam Dei nativitas tenens, in Deum alterum non excedat diversitate naturae; et veritas generationis nec Patri adimat ne non Dominus sit, nec Filio non perficiat ne non sit et Dominus. Atque ita neque auctoritatem Pater amittit, nec naturam Filius non tenet: per quod nec Deus pater non Dominus unus est, neque unigenitus Deus Dominus separatur ab uno; cum ex uno Domino unus ipse subsistat in Dominum: Dominum unum ita ex lege docens, ut se quoque Dominum Propheta teste confirmet (David Psal. CIX).

928
28. Ex ipsis haereticorum objectis confirmatur Dei in Christo natura. Haereticorum objectum.(Tendat per caeteras impii furoris propositiones fidei evangelicae responsio, et his ipsis quibus impugnatur repugnet: et armis excidii sui vincens, unius Spiritus dicta, unius quoque fidei demonstret esse doctrinam. Neque enim alius Christus, quam qui est praedicatus, Deus scilicet verus, et in Dei unius veri gloria manens: et sicut se Dominum ex lege, dum negare videretur, professus; ita et in Evangeliis verum se Deum, dum non confiteri existimatur ostendens. Hoc enim se dicto ejus, ne eum verum Deum esse haeretici confiteantur, excusant: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). In eo namque quod ait, te solum verum Deum, separare se a veritate Dei per exceptionem solitarii existimatur; cum solus verus Deus nisi se tantum solitarium Deum non patiatur intelligi. Et vere istud fides apostolica non patitur, duos veros deos credi; quia naturae unius Dei nihil alienum naturae ejusdem exaequandum sit veritati. Non erit enim in Dei unius veritate Deus unus, si extra naturam unius Dei veri, alterius generis et non secundum nativitatem naturalis sibi Deus verus exsistat.

929
29. Ex adjunctis verbis diluitur. Deum ex Deo natura Christum agnoscunt Apostoli.(Sed ut hoc ipso eodem dicto non ambigue ipse se in unius Dei veri natura Deum verum professus esse intelligatur, a superioribus, huic tamen dicto continuatis atque junctis, professionibus responsionis nostrae sermo descendat: ut per gradus demonstratae fidei, jam in ipso apice veri Dei Christi libertatis nostrae fiducia conquiescat. Post 280 sacramentum itaque sermonis ejus, quo dixerat: Qui me vidit vidit et Patrem; et: Non creditis mihi, quod ego in Patre, et Pater in me? Verba, quae ego loquor vobis, non a me loquor; sed Pater, qui in me manet, ipse facit opera sua. Credite mihi, quoniam ego in Patre, et Pater in me est: sin autem, vel propter opera ipsa credite (Joan. XIV, 9 et seqq.). Post multiplicem ergo hunc ingentium mysteriorum sermonem, sequitur respondentium discipulorum sermo iste: Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget; in hoc credimus quoniam a Deo existi (Joan. XVI, 30 et 31). Virtutibus in eo Dei, naturam quoque Dei intellexerunt: neque enim nosse omnia, et cordium cogitationes scire, missi potius a Deo posset esse, quam nati. In hoc ergo se credere profitentur quod a Deo exierit, quia naturae in eo Dei esset potestas.

930
30. Exitionis nomine id apte significant. Exitio illa nativitatem dicit, non alienationem a Patre.(Intelligentiam autem eorum collaudans Dominus respondit, non utique quod missus esset, sed quod a Deo exisset, profectum nativitatis ex incorporali Deo sub exitionis significatione testatum (V. lib. VI, n. 30). Nam et ipse nativitatem suam sub exitionis demonstratione fuerat elocutus, dicens: Vos me amatis, et creditis quoniam a Deo exivi, et a Patre veni in hunc mundum (Ibid. 27 et 28). A Patre enim in hunc mundum venerat, quia a Deo exierat. Nam ut nativitatem suam in exitione significasse intelligeretur, subjecit se a Patre venisse. Et cum per id a Patre venerit, quia a Deo exierit; exitio ejus a Deo absoluta nativitas est, quam paterni nominis est confessio consecuta. Intelligentibus itaque Apostolis hoc exitionis sacramentum, haec locutus est: Modo creditis. Ecce venit hora, et nunc venit, ut dispergatur unusquisque in sua, et me solum relinquatis: sed non sum solus, quoniam Pater mecum est (Ibid. 32 et 33). Ut exitionem illam, non alienationem a Deo patre doceret esse, sed nativitatem naturam in se Dei patris nascendo retinentem; subjecit non se solum esse, sed Patrem secum esse, virtute utique atque unitate naturae: cum secum Pater in se manens esset, in loquente se atque operante et operans et loquens. Deinde ut causam totius hujus sui sermonis ostenderet, adjecit: Haec locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In hoc autem saeculo tribulationem habebitis: sed animaequi estote, quia vici ego 281 mundum (Ibid. 33). Locutus ergo ista est, ut pacifici in eo manerent, neque dissensionum studio super fidei disceptationibus dissiderent; cum qui solus re linqueretur, non solus esset; et qui a Deo exisset, eum a quo exisset Deum in se haberet: deinde in saeculo vexati, patientes promissionum ejus essent, qui mundum a Deo exeundo et Deum secum habendo vicisset.

931
31. Filium infirmum non probat gloriae petitio, non potestatis acceptio. Potestas omnis Filio est congenita. (Postremo totius mysterii fidem locuturus, elevatis in coelum oculis ait: Pater, venit hora, honorifica filium tuum, ut filius tuus honorificet te. Sicut dedisti illi potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti illi, det ei vitam aeternam (Joan. XVII, 1 et 2). Anne tibi infirmus videtur, cum honorificari se rogat? Sit plane infirmus, nisi honorificari se idcirco postulat, ut ipse honorificet honorantem. De honore accipiendo et reddendo, libro alio (Lib. III, n. 12) tractavimus, et eadem revolvere admodum otiosum est. Certe non ambigitur gloriam idcirco posci, ut glorificetur impertiens. Sed forte in eo imbecillus est, quod potestatem omnis carnis accepit. Sit quoque acceptio potestatis imbecilla, nisi potens est illis, quos accepit, vitae tribuere aeternitatem. Sed in eo ipso quoque, quod accepit, naturae aliqua infirmitas arguitur. Sit plane acceptio infirmitas, nisi Christus ex nativitate potius, quam ex innascibilitate Deus verus est. Quod si acceptio potestatis, sola est significatio nativitatis, in qua accepit id quod est; non est infirmitati datio deputanda, quae totum hoc nascentem consummat esse quod Deus est. Cum enim innascibilis Deus ad perfectam divinae beatitudinis nativitatem unigenito Deo auctor sit, auctorem nativitatis esse sacramentum paternum est. Caeterum non habet contumeliam, quae se auctoris sui esse imaginem genuina nativitate consummat. Dedisse enim potestatem omnis carnis, et ad id dedisse ut det ei vitam aeternam, habet et in dante quod pater est, et in accipiente quod Deus est: cum et in eo significetur Pater esse, quod dederit; et in eo Filius Deus maneat, quod vitae aeternae dandae sumpserit potestatem. Naturalis igitur filio Dei et congenita omnis potestas est: quae cum data sit, non alienat eum per id ab auctore quia data est; cum quod sit auctoris, hoc datum sit, dare scilicet vitam aeternam, et corruptionem 282 in incorruptionem mutare. Dedit itaque Pater omnia, et accepit Filius omnia: neque ambiguum est, cum dixerit: Omnia quae Patris sunt, mea sunt (Joan. XVI, 15). Et hic quidem non creationum species, neque elementorum diversas substitutiones praesens sermo significat (V. infra n. 72): sed beatae atque absolutae divinitatis nobis gloriam pandens, Deum in his ostendit intelligendum esse quae sua sunt, in virtute, in aeternitate, in providentia, in potestate: non quod haec Deus ita habeat, tamquam aliud quid extra ista esse credendus sit: sed quod in his ad aliquantulam sensus nostri opinionem significatus sit ipse quae habeat. Unigenitus igitur in his se docens substitisse quae Patris sunt, cum ex se sumpturum esse sanctum Spiritum dixisset, adjecit: Omnia quae Patris sunt, mea sunt; propterea dixi, de meo accipiet (Ibid.). Omnia quae Patris sunt, sua sunt, tradita utique et accepta. Sed data non infirmant divinitatem, quae in his eum constituunt esse quibus Pater est.

932
32. Inseparabilis est a Patre.(His igitur nunc gradibus praemissae de se intelligentiae usus est, ut cum se a Deo exisse docuisset, secumque esse Patrem professus esset, seque mundum vicisse testatus esset (Joan. XVI, 28, 32, 33), et honorandus a Patre Patrem esset honoraturus, et accepta potestate in danda universae carni vitae aeternitate esset usurus, tum postremo omnia haec tali absolutione concluderet: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Ibid. XVII, 1-3). Vitae aeternae fidem vel loqui, haeretice, disce, vel credere. Et separa a Deo Christum, si potes, a Patre Filium, a Deo vero super omnia Deum, a solo unum (unus enim Dominus est Jesus Christus, I Cor. VIII, 6); si vita aeterna est in Deum solum verum credidisse sine Christo. Si vero separato Christo a solo Deo vero, in confessione solius Dei veri vita aeterna non capitur; non intelligo quomodo nobis a Deo vero separandus ad fidem sit, qui non sit separabilis ad salutem.

933
33. Objecto loco Christus innuitur verus Deus.(Quamquam igitur sciam morosas difficilium quaestionum absolutiones legentium desideriis graves esse; tamen dilata ad modicum totius veritatis demonstratione, indulgeri mihi existimo non sine aliquo fidei profectu, his ipsis dictis evangelicis tecum, haeretice, luctanti. Audis professionem Domini 283 dicentis: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quaero, quid sit quod sensum moveat, ne verus Deus Christus sit? Non enim tibi nunc quid de Christo crederes, significatio aliqua alia subjecta demonstrat. Non habes quidquam praeter quam Jesum Christum; non filium hominis, ut de se solet dicere; non filium Dei, ut profiteri ei de se usitatum est; non descendentem panem vivum de coelis, quod cum multorum scandalo de se frequentat (Joan. VI, 61). Sed dicens: te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3), omnem praenominum et cognominum suorum, vel naturalium, vel assumptorum consuetudinem praetermisit: ut cum confitendus solus verus Deus et Christus Jesus aeternitatem praestarent, sine dubio in ea Jesus Christus esset significatione, qua Deus est.

934
34. Nec repugnat quod Pater dicatur solus verus. (Sed forte quod ait te solum, communionem atque unitatem suam a Deo separat. Separet sane, si non ad id quod ait, te solum verum Deum, continuo subjecit, et quem misisti Jesum Christum. Et sensum audientis interrogo, quid credendus sit Jesus Christus; cum ad id, quod Pater solus Deus verus credendus sit, credendus et Christus sit? Sed solus forte Pater Deus verus Christo non relinquit ut Deus sit. Non relinquat sane, si unus Deus pater Christo, ut unus sit Dominus, non reliquit (I Cor. VIII, 6). Quod si unus Deus pater Christo non adimit ut unus sit Dominus, ita solus Deus pater verus Christo Jesu non aufert ut Deus verus sit: cum ad vitae aeternae meritum hoc proficiat, ut cum credatur solus verus Deus, credatur et Christus.

935
35. Nec locus est, ut Christus aliud a Deo credatur. (Quid nunc, rogo, stultitiae tuae sensu Christo deputas, haeretice, ut esse credatur; et Christo, qui vitam aeternam tribuit, qui honorificandus a Patre Patrem honorificavit, qui mundum vicit, qui solus relinquendus non solus est, sed secum habet Patrem, qui a Deo exivit atque a Patre venit? Quid ei in tantis Dei virtutibus nato naturae ac veritatis imperties? Solum enim verum Deum patrem inutiliter 284 credimus, nisi credamus et quem misit Jesum Christum. Quid haeres? quid Christus confitendus sit doce. Nam qui quae scripta sunt negas, quid restat, nisi ut quae non scripta sunt credas? O infelix voluntas, et veritati obnitens falsitas! Cum in fide et confessione veri Dei patris Christus unitus est, rogo qua fide verus Deus negatus creatura esse dicetur, cum fides nulla sit in solum verum Deum credidisse sine Christo? Sed angustum te, haeretice, et divini Spiritus incapacem, coelestium dictorum non adit sensus: et vipereo inspiratus errore, Christum verum Deum nescis in fide solius veri Dei ad vitae aeternitatem confitendum.

936
36. Eo quod solus Deus verus Pater, verus etiam Deus est Christus. Aliud eum dicere Patri est injuriosum. (Sed Ecclesiae fides solum verum Deum patrem confessa, confitetur et Christum. Neque verum Christum Deum confitendo, non et solum verum Deum patrem confitetur: neque rursum solum verum Deum patrem confessa, non confitetur et Christum. Per id enim Christum confessa Deum verum est, quod solum verum Deum confessa sit Patrem. Ita quod solus Deus pater Deus verus est, Deum verum esse confirmat et Christum. Non enim unigenito Deo naturae demutationem naturalis nativitas intulit: nec qui ex subsistente Deo secundum divinae generationis naturam Deus subsistit, ab eo, qui solus verus Deus est, separabilis est veritate naturae. Tenuit autem natura veritatis suae ordinem, ut nativitatis veritatem veritas naturalis inveheret, nec alterius ex se generis Deum Deus unus efferret. Atque ita sacramentum Dei nec in solitudine, nec in diversitate consistit: cum neque alter Deus deputetur, qui ex Deo cum naturae suae proprietate substiterit; neque in unione maneat, quem patrem nativitatis veritas doceat confitendum. Non deseruit igitur natus Deus naturae suae proprietatem: et naturali in eo virtute est, cujus in se tenet naturali nativitate naturam. Non enim in eo Deus aut demutatus, aut degener est; cum si quod vitium nativitas intulisset, ei potius naturae contumeliam, per quam nativitas subsistebat, inveheret, dum quod ex se est desineret 285 esse quod suum est: atque ita non eum demutatio corrumperet, qui in substantiam novam nativitate substiterat; sed eum, qui in nativitate filii impotens naturae suae tenere constantiam, externum aliquid a se alienumque genuisset.

937
37. Unitas Patris et Filii non humano more cogitanda. Filii nativitas.(Non est autem, ut saepe jam commemoravimus, in unitate Dei patris et Dei filii humanarum vitium opinionum: ut sit vel extensio, vel series, vel fluxus; ut aut rivum fons effundat ab origine, aut ramum arbor teneat in caudice, aut calorem ignis emittat in spatium. Haec enim ab se inseparabili protensione manent potius detenta, quam sibi sunt: dum et calor in igne est, et in arbore ramus est, et rivus in fonte est. Et haec ipsa res sola sibi est potius, quam res ex re substituta est: quia non aliud arbor quam ramus, neque ignis quam calor, neque fons possit esse quam rivus. At vero unigenitus Deus ex perfecta atque inenarrabili nativitate subsistens Deus est, et vera progenies innascibilis Dei est, et incorporalis naturae generatio incorporalis, et Deus vivus et verus a vivente Deo vero, et inseparabilis a Deo naturae Deus: dum 286 subsistens nativitas non alterius naturae Deum perfecit, neque generatio, quae substantiam provehebat, substantiae naturam demutavit in genere.

938
38. Unitas paternae naturae Christo ut homini negata. Per gloriam ei redditur.(Sed dispensatione assumptae carnis, et per exinanientis se ex Dei forma obedientiam, naturae sibi novitatem Christus homo natus intulerat, non virtutis naturaeque damno, sed habitus demutatione. Exinaniens se igitur ex Dei forma, servi formam natus acceperat: sed hanc carnis assumptionem ea, cum qua sibi naturalis unitas erat, Patris natura non senserat: et novitas temporalis, licet maneret in virtute naturae, amiserat tamen, cum forma Dei, naturae Dei secundum assumptum hominem unitatem. Sed summa dispensationis haec erat, ut totus nunc Filius, homo scilicet et Deus, per indulgentiam paternae voluntatis, unitati paternae naturae inesset: et qui manebat in virtute naturae, maneret quoque in genere naturae. Id enim homini acquirebatur, ut Deus esset. Sed manere in Dei unitate assumptus homo nullo modo poterat, nisi per unitatem Dei in unitatem Dei naturalis evaderet: ut per 287 hoc, quod in natura Dei erat Deus Verbum, Verbum quoque caro factum rursum in natura Dei inesset: atque ita homo Jesus Christus maneret in gloria Dei patris, si in Verbi gloriam caro esset unita: rediretque tunc in naturae paternae etiam secundum hominem unitatem Verbum caro factum, cum gloriam Verbi caro assumpta tenuisset. Reddenda igitur apud se ipsum Patri erat unitas sua, ut naturae suae nativitas in se rursum glorificanda resideret: quia dispensationis novitas offensionem unitatis intulerat; et unitas ut perfecta antea fuerat, nulla esse nunc poterat, nisi glorificata apud se fuisset carnis assumptio.

939
39. Gloria Patris gloria Filii, idque sonat apud te. Haec homini assumpto non concessa, peracta dispensatione rogatur.(Et idcirco tanto antea praeparato ad fidei hujus intelligentiam sensu, cum dixisset: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3); subjecit secundum dispensationis suae obedientiam, Ego te glorificavi super terram, opus consummavi, quod dedisti mihi ut facerem (Ibid. 4). Post quae, ut meritum obedientiae et sacramentum totius dispensationis intelligeremus, adjecit, Et nunc glorifica me tu Pater apud temetipsum gloria quam habebam, antequam saeculum esset, apud te (Ibid. 5). Qui manere Christum in natura Dei denegat, et inseparabilem esse atque indifferentem a solo Deo vero non credit; respondeat quae hujus petitionis sit ratio, Et nunc glorifica me tu Pater apud temetipsum. Quid enim causae est, ut eum Pater glorificet apud semetipsum? aut quae verbi hujus significatio est? quive significationis effectus est? Pater namque non eget gloria, nec se exinanierat de forma gloriae suae. Quomodo autem apud semetipsum glorificaturus est Filium, et ea gloria quam habuit apud eum ante mundi constitutionem? Sed apud eum habere qui sensus est? Non enim ait gloriam, quam habebam antequam saeculum esset, cum essem apud te; sed gloriam, quam habebam apud te. Esse enim apud te, consistentem significat: habere autem apud te, naturae sacramentum docet. Glorifica vero me apud te, non idem est quod glorifica me. Non enim semetipsum glorificari tantum 288 ita, ut sibi aliquid sit proprium gloriae, rogat: sed apud semetipsum Patrem glorificari se ab eo precatur. Ut enim in unitate sua maneret ut manserat, glorificaturus eum apud se Pater erat; quia gloriae suae unitas per obedientiam dispensationis excesserat: scilicet ut in ea natura per glorificationem rursus esset, in qua sacramento erat divinae nativitatis unitus, essetque Patri apud semetipsum glorificatus: ut quod apud eum ante habebat maneret, neque alienaret ab eo formae Dei naturam, formae servilis assumptio; sed apud semetipsum glorificaret formam servi, ut maneret esse Dei forma: quia qui in Dei forma manserat, idem erat in servi forma. Et cum servi forma glorificanda esset in Dei forma, apud eum ipsum glorificanda erat, in cujus forma formae servilis erat habitus honorandus.

940
40. Verba Dei qualia. Gloriam carni non Verbo quaesivit Christus.(Non nova vero haec, neque nunc primum evangelicis doctrinis consignata vox Domini est: et hoc ipsum glorificandi Filii apud semetipsum Dei patris sacramentum pulcherrima illa spei suae gratulatione testatus est tum, cum Juda ad proditionem exeunte, gaudio consummandae suae dispensationis clatus haec dixit: Nunc honorificatus est filius hominis, et Deus honorificatus est in eo. Si Deus honorificatus est in eo, et Deus honorificavit eum in se, et Deus protinus honorificavit eum (Joan. XIII, 31, 32). Quid limosi corporis graves animae, et sordente peccatis conscientia foetidae coenosaeque mentes usque ad judicium divinae de se professionis inflamur? et arbitros nos naturae coelestis (id est, divinae) deputantes, impiis ad Deum calumniae nostrae disputationibus rebellamus? Quanta potuit enim Dominus verborum simplicitate evangelicam fidem locutus est: et in tantum ad intelligentiam nostram sermones aptavit, in quantum naturae nostrae ferret infirmitas; non tamen ut aliquid minus dignum naturae suae majestate loqueretur. Et primam quidem dicti sui significationem non ambiguam existimo, cum ait: Nunc honorificatus est filius hominis. Gloria enim omnis non Verbo, sed carni acquirebatur: id est, non nativitati 289 Dei, sed nati hominis dispensationi. Hoc vero quod sequitur, quid significet interrogo, Et Deus honorificatus est in eo. Honorificatum enim in eo Deum audio: et quid istud sit secundum intelligentiam tuam, haeretice, ignoro. Deus in eo honorificatus est, in filio utique hominis: et quaero an filius hominis idem sit et filius Dei. Et cum non alius sit filius hominis, neque alius filius Dei (Verbum enim caro factum est); et cum qui Filius Dei est, ipse et hominis sit filius; requiro quis in hoc filio hominis, qui et filius Dei est, glorificatus sit Deus.


Hilarius-De Trinitate 921