
Hilarius-De Trinitate 326
326
26. De Dei rebus non suo sensu, sed fide decernendum. (Nihil igitur in divinis effectibus humanae mentis opinione tractandum est, neque de creatore suo opificii ipsius materia decernat. Assumenda autem nobis est stultitia, ut sapientiam sumamus, non imprudentiae sensu, sed naturae nostrae conscientia: ut quod cogitationis terrenae ratio non concipit, id nobis rursum ratio divinae virtutis insinuet. Cum enim recognita stultitiae nostrae intelligentia, imperitiam naturalis in nobis imprudentiae senserimus, tum per divinae sapientiae prudentiam ad Dei sapientiam imbuemur: cum sine modo virtutes Dei ac potestatem metiamur, cum naturae Dominum non intra naturales leges cohibeamus, cum hoc solum de Deo bene credi intelligamus, ad quod de se credendum ipse sibi nobiscum et testis et auctor exsistat.
400
LIBER QUARTUS.Catholicorum simplicitatem adversus Arianorum astus munire aggreditur. Eam ob rem quae illorum de Christo sit sententia exponit. Tum defendit Filium Patri homousion ac semper fuisse, et a pravis sensibus, quibus necessarias illas voces supprimere tentant, Ecclesiam abhorrere declarat. Allatis deinde variis Scripturae testimoniis, quibus Filium a naturae divinae possessione exclusum esse veteratorie insinuant, integram exhibet fidei professionem, quam Arius Alexandria pulsus aliique ipsius partibus addicti ad Alexandrum antistitem miserunt. Hujus deinceps primam partem, his maxime nixam verbis, Audi Israel, Dominus Deus tuus unus est, quasi nimirum iis Moyses Deum non modo natura, sed et persona unum praedicarit, multis refutat: ostenditque tum ex creatione mundi, tum ex pluribus visis factis Agar, Abrahae, Jacob et Moysi, tum etiam ex Prophetarum testimoniis, ac nominatim Moysi, Psalmographi, Oseae, Esaiae ac Baruch, sive ut vocat, Jeremiae, Deum etsi natura unum, non tamen esse solitarium, sed filium habere, qui cum ipso divinitatis et nomen obtineat et naturam.De visis in eo expositis quaedam observanda.(Quia vero hujus ac subsequentis libri argumenta pleraque nituntur visis patriarcharum; operae pretium est nonnulla de iis praefari. Constans apud veteres videtur opinio, Filium ab initio mundi variis se modis hominibus spectabilem praebuisse. Hoc diserte docent Justinus martyr, Irenaeus, Origenes, Theophilus Antioch., Clemens Alexandr., Tertullianus, Cyprianus, Patres Antiocheni concilii contra Paulum Samosat., ut mittamus Faustinum Presbyterum, Ambrosium, Leonem, aliosque plurimos. Sed ne ab iis quidem hoc negatum est, qui Ario favebant. Idipsum passim praedicat Eusebius in lib. Dem. Ev., et Sirmiense concilium contra Photinum eos anathemate damnat qui aliter senserint.Sed cum in hac doctrina fraudem moliti sint Ariani, ut Filium, qui visibilis ac visus sit, a Patre invisibili natura dissimilem praedicarent; alte retinendum, sanctos Patres ita Deum visum asseruisse, ut cum Augustino lib. II contra Maximinum, cap. 26, n. 12, senserint, divinitatem non per substantiam suam, in qua invisibilis et immutabilis est, sed per creaturam sibi subjectam mortalium oculis apparuisse cum voluit. Ac ne peregrina huc adsciscamus, locuples hujus rei testis est Hilarius, lib. XII, n. 45 et 46. Certe, inquit, qui ante angelus, nunc etiam homo est: ne naturalem hanc esse Dei speciem diversitas hujus ipsius assumptae creationis pateretur intelligi. Adest autem Jacob etiam usque ad luctae complexum in habitu humano . . . Sed idem postea et Moysi esse ignis ostenditur: ut naturae creatae tum potius ad speciem, quam ad substantiam naturae, fidem disceres. Acute Augustinus epist. alias CXII, nunc CXLVII, num. 20, in illa Moysi verba, Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum. Quid ergo, inquit? Ille non erat ipse? Si non esset ipse, non ei diceret, ostende mihi temetipsum, sed, ostende Deum: et tamen si ejus naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret, ostende mihi temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie, qua apparere voluerat: non autem ipse apparebat in natura propria, quam Moyses videre cupiebat.Si ex proximis Scripturae verbis ipsum Deum a Moyse visum Augustinus recte asseruit; pari ratione concedendum est ipsum Deum eidem Moysi in rubo dixisse: Ego sum Deus Abraham, etc., verumque Deum Agar allocutam esse, cui clamavit: Tu Deus, qui adspexisti me. Neque hoc etiam negantii Patres, qui in visis illis veros Angelos adstitisse arbitrantur. Non enim existimant angelos illos Dei ac Domini nomen sibi attribuisse, quia ut legati Dei ac Domini nomine loquebantur; quis enim legatus regis, imperatoris, aut principis sibi arroget nomen, cujus personam repraesentat? sed ideo potius, quod Deus ipse in illis loquebatur. 71 Hoc diserte docet Athanasius Or. IV cont. Arian., pag. 467: Is quidem, qui sentiebatur oculis, angelus erat, sed Deus in angelo loquebatur. Nam quemadmodum in columna nubis verba ad Moysen in tabernaculo faciebat, ita quoque in angelis apparebat loquens Deus. Ita et Hieronymus, cap. III, ad Gal.: Quod autem, ait, Lex ordinata per Angelos, hoc vult intelligi, quod in omni veteri Testamento, ubi angelus primum visus refertur, et postea quasi Deus loquens inducitur, angelus quidem vere ex ministris pluribus quicumque sit visus, sed in illo mediator loquatur, qui dicat: (Ego sum Deus Abraham.( His accedit Augustinus, l. II contra Maximin., cap. 26, n. 11. Quaero, inquit, quis apparuerit Moysi in igne quando rubus inflammabatur, et non urebatur. Quamquam et illic angelum apparuisse Scriptura ipsa declarat. . . . In angelo autem Deum fuisse quis dubitet? Juxta hos Gregorius papa, praef. in Job, c. 2: Angelus, qui Moysi apparuisse dicitur, modo angelus, modo Deus memoratur. Angelus videlicet propter hoc quod exterius loquendo serviebat; Dominus autem dicitur, quia interius praesidens, loquendi efficaciam ministrabat. Cum ergo loquens exterius ab interiori regitur, et per obsequium angelus, et per inspirationem Dominus nominatur.Concedit praeterea Augustinus, lib. II contra Maximinum, c. 26, n. 9, angelis illis licuisse Dei ac Domini se nomine commendare propter prophetiam futura nuntiantem, quia nimirum Christus, qui Deus ac Dominus est, in illis figuratus sit. Sic et Irenaeus, lib. V, c. 1: Praediximus quoniam Abraham et reliqui prophetae prophetice videbant eum, id quod futurum erat per visionem prophetantes. Sed quovis modo intelligantur illa visa, stat prope eadem vis argumentorum, quae ex illis Hilarius conficit.
401
1. Tria in haereticos praemittenda veritatis assertioni. (Quamquam anterioribus libellis, quos jam pridem conscripsimus, absolute cognitum existimemus, fidem nos et confessionem Patris et Filii et Spiritus sancti ex evangelicis atque apostolicis institutis obtinere, neque quidquam nobis cum haereticis posse esse commune, quippe illis divinitatem Domini nostri Jesu Christi sine modo et ratione et metu abnegantibus: tamen etiam his libellis quaedam necessario fuerunt comprehendenda, ut omnibus fallaciis eorum et impietatibus editis, absolutior fieret cognitio veritatis. Et primum cognoscendum est, quae doctrinae eorum temeritas sit, quodve irreligiositas periculum: dehinc quid adversum fidem apostolicam, cui nos congruimus, habeant sententiae, quidve dicere soleant e contrario, quave verborum ambiguitate simplicitati audientium illudant: postremo qua intepretationum suarum arte veritatem divinorum dictorum virtutemque corrumpant.
402
2. Verbis humanis res divinas non bene explicari.(Non ignoramus autem, ad res divinas explicandas, neque hominum elocutionem, neque naturae humanae comparationem posse sufficere. Quod enim inenarrabile est, significantiae alicujus finem et modum non habet: et quod spiritale est, id a specie corporalium exemploque diversum est. Tamen 72 cum de naturis coelestibus sermo est, illa ipsa, quae sensu mentium continentur, usu communis et naturae et sermonis sunt eloquenda, non utique dignitati Dei congrua, sed ingenii nostri imbecillitati necessaria; rebus scilicet verbisque nostris ea quae et sentimus et intelligimus locuturi. Atque haec sicut primo libello (num. 19) testati sumus, nunc quoque idcirco a nobis commemorata sunt, ut cum aliquid ex humanis comparationibus proferimus, non secundum naturas corporales de Deo sentire credamur, nec passionibus nostris spiritalia comparare, sed potius rerum visibilium speciem ad intelligentiam invisibilium protulisse.
403
3. Haereticorum opiniones de Dei filio.(Aiunt namque haeretici, non ex Deo esse Christum, id est, Filium non ex Patre natum, neque Deum ex natura, sed ex constitutione esse; adoptionem scilicet ejus in nomine, quia sicut plures Deo filii, ita et hic filius sit; dehinc liberalitatem in dignitate, quia sicut dii plures sunt, ita et hic Deus sit: indulgentiore tamen in eo et adoptionis et nuncupationis affectu, ut et prae ca eteris sit adoptatus, et adoptivis aliis major ipse sit filiis, et excellentius cunctis naturis creatus, creaturis ipse caeteris praestet. Aiunt etiam quidam eorum Dei omnipotentiam confitentes, in similitudinem eum Dei creatum, et ex nihilo 73 ut caetera in aeterni illius Creatoris sui imaginem constitisse: verbo videlicet de non exstantibus jussum esse subsistere, Deo potente similitudinem sui ex nihilo coaptare.
404
4. Homousion ob sensus pravos respuere se confingunt. Qui illi sensus.(Quin etiam id adjiciunt, cum unius substantiae Patrem et Filium esse audiunt ab anterioribus episcopis praedicatum, ut id subtiliter per speciem haereticae opinionis infirment: dicentes eos verbi hujus significationem, id est, unius substantiae, quod graece oJmoouvsion dicitur, hoc sensu usurpare atque eloqui, tamquam ipse sit pater qui et filius, ex infinitate videlicet sua protensus in Virginem, ex qua corpus assumens, sibi in eo corpore, quod assumpsit, filii nomen addiderit. Et haec quidem de homousio eorum falsitas prima est. Sequens illa est, quod affirment id enuntiationem homousii significare, quod rei anterioris atque alterius communio sit duobus, et tamquam prior substantia vel usia materiae alicujus exstiterit, quae participata duobus, et in utroque consumpta, utrumque illum et naturae anterioris, et rei esse testetur unius. Atque idcirco improbare se homousii aiunt confessionem, quod enuntiatio ejus neque Filium a Patre distinguat, et posteriorem Patrem materia, quae sibi cum filio sit communis, ostendat. Tertio quoque hanc improbandi homousii causam comminiscuntur, quod secundum verbi hujus significationem, ex divisione paternae substantiae esse Filius existimetur; tamquam desectus ex eo fuerit, ita ut in duos sit res una divisa; et ideo substantiae dicantur unius, quia portio desecta de toto, in natura ea sit unde desecta est: nec posse in Deum cadere divisionis passionem, quia et demutabilis erit, si imminutioni per divisionem fiat obnoxius: et imperfectus efficietur, perfectionis suae in portionem alteram decedente substantia.
405
5. Filium semper esse cur negent.(Nec non in eo se eleganter doctrinae propheticae, sed et evangelicae atque apostolicae 74 posse existimant contraire, ut Filii nativitatem intra tempora praedicent. Cum enim vitiose a nobis asserant dici, Filium semper fuisse; necesse est, excludendo quod semper fuerit, nativitatem ejus confiteantur ex tempore. Si enim non semper fuit, erit tempus quo non fuit. Et si est tempus quo non fuit, erit ante eum tempus: quia qui non semper est, esse coepit ex tempore. Qui autem caret tempore, non potest eo carere quod semper est. Respuere se autem id, quod semper filius fuerit, ob eam causam affirmant, ne per id quod semper fuit, sine nativitate esse credatur: tamquam per id, quod semper fuisse dicitur, innascibilis praedicetur.
406
6. Nec homousion nec semper esse Filium sensibus relatis admittit Ecclesia.(O stultos atque impios metus, et irreligiosam de Deo sollicitudinem! Haec, quae in homousii significatione et in eo quod semper Filius esse dicitur arguuntur, Ecclesia abominatur, respuit, damnat. Novit enim unum Deum ex quo omnia: novit et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, unum ex quo, et unum per quem; ab uno universorum originem, per unum cunctorum creationem. In uno ex quo, auctoritatem innascibilitatis intelligit; in uno per quem, potestatem nihil differentem ab auctore veneratur: cum ex quo et per quem, ad id quod creatur, in his quae creata sunt communis auctoritas sit. Novit in Spiritu Deum Spiritum impassibilem et indesecabilem; didicit enim a Domino, spiritui carnem et ossa non esse (Luc. XXIV, 39): ne forte cadere in cum corporalium passionum detrimenta credantur. Novit unum innascibilem Deum: novit et unum unigenitum Dei filium. Confitetur Patrem aeternum et ab origine liberum: confitetur et Filii originem ab aeterno: non ipsum ab initio, sed ab ininitiabili: non per se ipsum, sed ab eo, qui a nemine semper est, natum ab aeterno, nativitatem videlicet ex paterna aeternitate sumentem. Caret ergo fides nostra haereticae pravitatis opinione. Edita 75 namque est sensus nostri professio, licet nondum sit ratio professionis exposita. Tamen ne quid, in homousii a Patribus nuncupati enuntiatione, et in ea quod semper fuerit confessione, suspicionis relinqueretur: ista memorata sunt, quibus et subsistere Filium in substantia qua genitus ex Patre est cognosceretur, et Patri de substantia qua manebat per Filii nativitatem nihil esse decerptum, et homousion Patri Filium non de commemoratis superius vitiis causisque a sanctis et doctrina Dei calentibus viris esse memoratum; ne quis forte existimaret adimi per usiam nativitatem unigeniti Filii, quod Patri homousios diceretur.
407
7. Vox HOMOUSION qua necessitate suscepta.(Sed ut suscepti hujus utriusque verbi necessitatem, et contra debacchantes tum haereticos ad maximam fidei securitatem usurpati, rationem intelligamus: respondendum esse existimo haereticorum perversitati, et omnes eorum stultas ac mortiferas institutiones evangelicis atque apostolicis testimoniis coarguendas. Videntur enim sibi de singulis, quae asserunt, praestare rationem: quia singulis assertionibus suis quaedam ex divinis voluminibus testimonia subdiderunt, quae corrupto intelligentiae sensu solis tantum ignorantibus blandiantur, speciem veritatis secundum pravitatem interpretantium praestatura.
408
8. Scripturae quibus simplices decipiunt Ariani.(Conantur enim, sola Dei Patris divinitate celebrata, Filio auferre quod Deus est; quia scriptum sit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est est (Deut. VI, 4). Et id ipsum ad legis doctorem, interrogantem quod praeceptum maximum esset in lege, Domino dicente: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Marci XII, 29). Et rursum Paulo ita praedicante: Unus enim Deus, et unus Mediator Dei et hominum (I Tim. II, 5). Tum quod solus sapiens sit, ne quid sapientiae Filio relinquatur, secundum Apostoli dictum: Ei autem, qui potens est confirmare vos secundum Evangelium meum et praedicationem Jesu Christi, secundum revelationem sacramenti temporibus saecularibus taciti, manifestati autem nunc per Scripturas propheticas secundum praeceptum aeterni Dei, in obedientiam fidei in omnes gentes cogniti, soli sapienti Deo per Jesum Christum, cui gloria in saecula saeculorum (Rom. XVI, 25 et seqq.). Tum quod solus innascibilis, et quod solus verus 76 sit, quia Esaias dixerit (LXV, 16): Benedicent te Deum verum. Quodque id ipsum contestatus sit Dominus in Evangeliis dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3). Tum quia solus bonus, ne quid sit bonitatis in Filio, quia per eum dictum sit: Nemo est bonus nisi unus Deus (Marci X, 18). Tum quod solus potens sit; quia Paulus dixerit: Quem temporibus suis ostendet nobis beatus et solus potens: Rex regum, et Dominus dominantium (I Tim. VI, 15). Tum quod hunc noverint inconvertibilem et indemutabilem; quia per prophetam dixerit: Ego sum Dominus Deus vester, et non demutor (Malach. III, 6); et Jacobus apostolus dixerit (I, 17): Apud quem non est demutatio. Hunc justum judicem (supple hic et infra, noverint), quia scriptum est: Deus judex justus, fortis et patiens (Psal. VII, 12). Hunc cunctis procurantem, quia Dominus dixerit, cum ei de avibus sermo esset: Et Pater vester coelestis pascit illas (Matth. VI, 26); et rursum: Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadit super terram sine voluntate Patris vestri? Sed et capilli capitis vestri numerati sunt (Matth. X, 29). Hunc omnia providentem, sicut beata Susanna dicit: Deus aeternus, absconditorum cognitor, sciens omnia ante generationem eorum (Dan. XIII, 42). Hunc etiam inconceptibilem, secundum quod dictum est: Coelum mihi thronus est, terra autem scabellum pedum meorum. Quam domum aedificabitis mihi, aut quis locus requietionis meae? Haec enim fecit manus mea, et sunt omnia haec mea (Esa. LXVI, 1). Hunc quoque capientem omnia, Paulo testante: Quoniam in ipso vivimus, et movemur, et sumus (Act. XVII, 28); et Psalmographo dicente: Quo abibo ab spiritu tuo, et a facie tua quo fugiam? Si adscendero in coelum, tu illic es; si descendero ad infernum, ades; si sumpsero pennas meas ante lucem, et habitavero in postremis maris: etenim illuc manus tua deducet me, et tenebit me dextera tua (Psal. CXXXVIII, 7 et seqq). Hunc quoque incorporeum, quia dictum sit: Spiritus enim Deus est, et adorantes eum, in Spiritu et veritate adorare oportet (Joan. IV, 24). Hunc immortalitatem habentem et invisibilem, Paulo dicente: Qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem, quem nemo hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16); et secundum Evangelium: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus Filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18). Hunc quoque solum manentem 77 innascibilem, quia dictum sit: Ego sum qui sum (Exod. III, 14); et rursum: Sic dices filiis Israel: Misit me ad vos is qui est (Ibid.); et per Jeremiam: Qui es Dominus, Domine (Jerem. I, 6).
409
9. Fraus in praedictis latens retegitur.(Atque haec quis non intelligat plena fraudis esse et plena fallaciae? quae quamquam sint subtiliter confusa atque permixta, tamen absolute artificiosam malitiae et stultitiae calliditatem et ineptiam testantur. Inter caetera enim addiderunt, solum se Patrem innascibilem cognovisse: tamquam hinc quisquam possit ambigere, eum, ex quo ille genitus sit per quem omnia sunt, id quod ipse est a nemine consecutum. In ipso enim, quod pater dicitur, ejus quem genuit auctor ostenditur; id habens nomen quod neque profectum ex alio intelligatur, et ex quo is qui genitus est substitisse doceatur. Igitur id, quod Deo patri proprium est, proprium ei ac secretum relinquamus, confitentes in eo aeternae virtutis innascibilem potestatem. Nemini autem dubium esse existimo, ob eam causam in confessione Dei patris quaedam ejus tamquam peculiaria et privata memorari, ne praeter ipsum eorum quisquam particeps relinquatur. Cum enim dicunt, solum verum, solum justum, solum sapientem, solum invisibilem, solum bonum, solum potentem, solum immortalitatem habentem; in eo quod solus haec sit, a communione eorum secundum hos Filius separatur. Soli enim, ut aiunt, propria non participantur ab altero. Quae si in Patre solo, non etiam in Filio esse existimabuntur; necesse est ut Filius Deus et falsus, et insipiens, et secundum conspicabiles materias corporeus, et malevolus, et infirmus, et extra immortalitatem esse credatur, qui ab his omnibus, cum in his Pater sit solus, excipitur.
410
10. Filii honor nil detrahit Patri.(Dicturi autem de absolutissima majestate et de plenissima divinitate unigeniti Dei filii, non existimamus quemquam arbitraturum, omnem hunc sermonem, quo usuri erimus, ad Dei patris contumeliam pertinere, quasi ex ejus 78 dignitate decedat, si quid eorum referatur ad filium: cum potius honor filii dignitas sit paterna; et gloriosus auctor sit, ex quo is, qui tali gloria sit dignus, exstiterit. Nihil enim nisi natum habet filius, et geniti honoris admiratio in honore generantis est. Cessat ergo opinio contumeliae: cum quidquid inesse Filio majestatis docebitur, id ad amplificandam potestatem ejus, qui istiusmodi genuerit, redundabit.
411
11. Arianorum de Filio doctrina.(Consequens autem est, ut cognitis jam iis, quae ad deformationem Filii de Patre confessi sunt, ipsum illud quod de Filio professi sunt audiatur. Responsuri enim singulis eorum propositionibus, et divinorum dictorum testimoniis irreligiosam eorum doctrinam prodituri, debemus ad illa, quae de Patre dicta sunt, ea quae deinceps de Filio sint commemorata subjungere: ut confessione ea, quae de Patre et Filio est, inter se comparata, unus atque idem a nobis in absolvendis singulis propositionibus ordo teneatur. Memorant namque filium Dei neque ex aliqua subjacente materia genitum esse, quia per eum creata omnia sint; neque ex Deo esse, quia decedere ex Deo nihil possit: sed esse ex iis, quae non erant: id est, creaturam Dei perfectam, verumtamen non similem caeteris creaturis. Esse autem creaturam; quia scriptum sit, Dominus creavit me in initium viarum suarum (Prov. VIII, 22). Esse etiam facturam perfectam, sed non similem caeteris facturis: facturam autem per id quod Paulus ad Hebraeos dixit: Tanto melior factus angelis, quanto excellentius ab his possidet nomen (Hebr. I, 4). Et rursum: Unde fratres sancti, vocationis coelestis participes, cognoscite apostolum et principem sacerdotum confessionis nostrae Jesum Christum, qui fidelis est ei qui fecit eum (Hebr. III, 1). Ad infirmandum vero Filii et virtutem et potestatem et divinitatem, eo maxime utuntur, quod dixerit: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Idcirco autem non esse eum unum ex omnibus creaturis concedunt, quia scriptum sit: Omnia 79 per eum facta sunt (Joan. I, 3). Concludunt ergo omnem irreligiositatis suae doctrinam istiusmodi verbis suis, dicentes: Exemplum blasphemiae eorum, qui creaturam esse Deifilium dicunt.
412
12. (Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti: hunc Deum genuisse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit: natum autem non putative, sed vere, obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum creaturarum; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus 80 prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit; nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu fratrum, frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed, sicut diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre. Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta habentur ab ipso; fons est autem omnium.
413
13. (Quapropter tres substantiae (uJpostavseiū) sunt Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem 81 Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius: Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat antequam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit. Nec enim est aeternus, aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est. Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus. Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus.
414
14. Quia divina non percipit homo nisi ex Dei de se dictis, ex his refellendae sunt haereticae assertiones. Dei dicta non nude, sed ex suis causis expendenda.(Hic eorum error est, haec mortifera institutio: ad cujus confirmationem corrupto intelligentiae sensu, divinorum dictorum testimonia usurpant, et de his sub occasione humanae ignorantiae mentiuntur. Nemini autem dubium esse oportet, ad divinarum rerum cognitionem divinis utendum esse doctrinis. Neque enim scientiam coelestium per semet humana imbecillitas consequetur, neque invisibilium intelligentiam ipse sibi corporalium sensus assumet. Non enim vel id quod creatum in nobis atque carnale est, vel id quod in usum vitae nostrae ex Deo datum est, suomet judicio naturam Creatoris sui opusque discernit. Non subeunt ingenia nostra in coelestem scientiam, neque incomprehensibilem virtutem sensu aliquo infirmitas nostra concipiet. Ipsi de se Deo credendum est: et iis, quae cognitioni nostrae de se tribuit, obsequendum. Aut enim more gentilium denegandus est, si testimonia ejus improbabuntur: 82 aut si ut est Deus creditur, non potest aliter de eo, quam ut ipse est de se testatus, intelligi. Cessent itaque propriae hominum opiniones, neque se ultra divinam constitutionem humana consilia extendant. Sequimur ergo, adversus irreligiosas et impias de Deo institutiones, ipsas illas divinorum dictorum auctoritates: et unumquodque eo ipso, de quo quaeritur, auctore tractabimus, non ad fallendam et male imbuendam audientium imperitiam quasdam verborum enuntiationes subtractis eorum causis coaptantes. Intelligentia enim dictorum ex causis est assumenda dicendi (Vide supra l. II, n. 30): quia non sermoni res, sed rei est sermo subjectus. Verum omnia editis simul et dicendi causis et dictorum virtutibus prosequemur. Igitur singula secundum propositionis ordinem retractentur.
415
15. Moyses dicens, Deus unus est, non negavit Filii deitatem.(Nam hoc eorum principale est:Novimus inquiunt, unum solum Deum, Moyse dicente, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Sed numquid hinc quisquam fuit ausus ambigere? aut umquam aliter a quoquam eorum praedicatum esse, qui Deum crederent, cognitum est, nisi unum Deum esse ex quo omnia, unam virtutem innascibilem, et unam hanc esse sine initio potestatem? Sed non per id, quod Deus unus est, Dei filio accidit negari posse quod Deus est. Moyses namque, vel potius Deus per Moysen, populo et in Aegypto et in deserto idolis et deorum, ut putabant, religionibus occupato, hoc constituit principale mandatum, ut unum Deum crederet: et vere ac merito constituit. Unus est enim Deus ex quo omnia. Sed videamus, an idem Moyses eum quoque, per quem omnia sunt, Deum esse confessus sit. Non enim Patri adimitur quod Deus unus est, quia et Filius Deus sit. Est enim Deus ex Deo, unus ex uno: ob id unus Deus, quia ex se Deus. Contra vero non minus per id Filius Deus, quia Pater Deus unus sit; est enim unigenitus filius Dei: non innascibilis, ut Patri adimat quod Deus unus sit; neque aliud ipse quam Deus, quia ex Deo natus est. De quo quamvis ambigi non oporteat, quin nascendo ex Deo Deus 83 sit, per quod fidei nostrae Deus unus est; tamen videamus an Moyses, qui ad Israel dixerit, Dominus Deus tuus unus est, Dei filium Deum praedicaverit. Uti enim nos ad confitendam Domini nostri Jesu Christi divinitatem testimonio illius oportebit, cujus auctoritate haeretici unum tantum Deum confitentes Filio putent negandum esse quod Deus sit.
416
16. In historia creationis Deum non solitarium docet. Alius dicens, alius faciens; uterque Deus. Filius est Deus faciens.(Igitur cum absoluta haec de Deo et perfecta confessio sit, secundum Apostolum ita loqui, Unus Deus pater ex quo omnia, et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6), videamus originem mundi, quid de ea Moyses loquatur. Ait namque: Et dixit Deus, Fiat firmamentum in medio aquae, et sit dividens inter aquam et aquam: et factum est sic, et fecit Deus firmamentum, et divisit Deus per medium aquae (Gen. I, 6, 7). Habes ergo Deum ex quo, habes Deum per quem. Aut si id negabis, necesse est id quod factum est per quem factum sit doceas: aut certe naturam ipsam creandorum Deo obedientem esse demonstres, quae ad id quod dictum est: Fiat firmamentum, se ipsam Dei verbo jussa firmaverit. Sed haec divinae Scripturae ratio non recipit. Omnia enim, secundum prophetam, facta ex nihilo sunt (II Mach. VII, 28): nec natura aliqua manens demutata in aliud est, sed id quod non erat creatum est, et absolutum est. Per quem? Audi evangelistam: Omnia per ipsum facta sunt (Joan. I, 3). Si quaeris per quem, audies eumdem Evangelistam dicentem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum, hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt (Ibid. 1-3). Quod si negare voles a Patre dictum videri, Fiat firmamentum (Gen. I, 6), audies rursum prophetam dicentem, Ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt. (Psal. CXLVIII, 5.) Quod ergo dictum est, Fiat firmamentum; in eo quod Pater sit locutus ostenditur. Quod autem adjicitur: Et factum est sic, et quod fecisse 84 Deus dicitur; in eo persona efficientis est intelligenda qui faciat. Dixit enim, et facta sunt, non utique solum voluit, et fecit: mandavit, et creata sunt, non utique quia complacitum ei est, exstiterunt; ut (ita) Mediatoris officium inter se et ea quae essent creanda cessaret. Dicit ergo fieri Deus ex quo omnia sunt, et facit Deus per quem omnia, eodem parique nomine et in dicentis significatione et in efficientis operatione confesso. Si autem loqui audebis, non de Filio dici, Et fecit Deus; et ubi erit quod dictum est, Omnia per ipsum facta sunt et illud apostolicum: Et unus Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6); et illud, Ipse dixit, et facta sunt (Ps. CXLVIII, 5)? Quod si impudentiam tuam haec divinitus dicta convincent; non adimitur Dei filio quod Deus sit, per id quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: cum ab eo ipso, qui haec est locutus, in ipsa constitutione mundi Deus fuerit praedicatus et Filius. Sed videamus, in quem profectum haec distinctio jubentis Dei, et facientis Dei augeatur. Nam tametsi sensus communis intelligentiae non recipiat, ut in eo quod dictum est: Jussit, et facta sunt, solitarius atque idem significatus esse credatur; tamen ne quid ambigi possit, oportet ea, quae mundi creationem consecuta sunt, explicari. (V. Tract. Ps. XCI, n. 6.)
417
17. Neque in condendo homine solitarius Deus.(Cum igitur perfecto mundo ejus incola formandus esset, talis de eo sermo est: Et dixit Deus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). . Quaero nunc, solumne sibi Deum locutum existimes, an vero sermonem hunc ejus intelligas non sibi, sed ad alterum exstitisse? Si solum fuisse dicis; ejus ipsius voce argueris dicentis, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Deus enim per legislatorem (Moysen) secundum intelligentiam nostram locutus est, verbis 85 videlicet, quibus uti ipse nos voluit, cognitionem eorum nobis quae gessit impertiens. Significatio namque Dei filio per quem facta sunt omnia, in eo quod dictum esset, Et dixit Deus, Fiat firmamentum; et (in eo quod) rursum ita dictum est, Et fecit Deus firmamentum: ne tamen hic idem inanis ac superfluus sermo existimaretur, si sibi ipse dixisset ut fieret, et rursum ipse fecisset (quid enim tam alienum ab eo qui solus esset, ut sibi faciendum diceret, cum voluntate tantum opus esset ut fieret?); absolutius voluit intelligi significationem hanc non ad se tantum esse referendam. Dicendo, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, sustulit singularis intelligentiam professione consortii. Consortium autem esse aliquod solitario ipse sibi non potest. Neque rursum recipit solitarii solitudo faciamus; neque quisquam alieno a se nostram loquitur. Uterque sermo, et faciamus et nostram, ut solitarium eumdemque non patitur; ita neque diversum a se alienumque significat. Aut quaero, si cum audias solitarium, utrum non ipsum eumdemque esse existimes? aut cum audias non ipsum neque eumdem, anne quod solitarius tantum sit intelligas? In solitario ergo solitarius, in non eodem vero neque ipso, non solitarius reperietur. Solitario ergo convenit, faciam, et meam: non solitario vero, faciamus, et nostram.
Hilarius-De Trinitate 326