Hilarius-De Trinitate 418

418
18. Nec solitudo est nec divinitatis diversitas.(Cum itaque legimus, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; quia sermo uterque, ut non solitarium tantum, ita neque differentem esse significat; nobis quoque nec solitarius tantum, nec diversus est confitendus: cognita per id, quod nostram imaginem dicit, non etiam imagines nostras, unius in utroque proprietate naturae. Non sufficit autem solam verborum attulisse rationem, nisi dictorum intelligentiam etiam rerum operatio consequatur: scriptum enim ita est: Et fecit Deus hominem, ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27). Quaero, si solitario atque ipsi ad se eumdem fuit sermo, quid hic sentiendum existimes? Video enim nunc tripertitam significationem, et facientis, et facti, et exempli. Qui factus est, homo est; Deus autem fecit; et quem fecit, ad imaginem Dei fecit. Si de solitario Genesis esset locuta, dixisset utique, 86 Et fecit ad imaginem suam. Sed sacramentum evangelicum annuntians, non duos deos, sed Deum et Deum elocuta est, cum hominem per Deum effectum ad imaginem Dei dicit. Atque ita Deus ad communem sibi cum Deo imaginem atque eamdem similitudinem hominem reperitur operari: ut nec solitudinis intelligentiam significatio efficientis admittat, nec divinitatis diversitatem ad eamdem imaginem ac similitudinem constituta patiatur operatio.

419
19. Alio loco idipsum confirmatur.(Et quamquam superfluum post haec existimetur ultra aliquid afferre, quia in divinis rebus non frequentius dicta, sed tantum dicta sufficiunt: tamen quid de hoc eodem dictum sit, cognosci oportet. Non enim divinorum dictorum, sed intelligentiae nostrae a nobis ratio praestanda est. Deus ad Noe inter multa mandata ita loquitur: Qui effuderit sanguinem hominis, pro sanguine ejus effundetur anima ejus; quia ad imaginem Dei feci hominem (Gen. IX, 6). Etiam hic distinguitur exemplum, opus, operans. Deus testatur se ad imaginem Dei hominem fecisse. Cum faciendus homo est, quia de se, neque ad se loquebatur, dixit ad imaginem nostram: cum autem factus homo est, Fecit Deum hominem ad imaginem Dei. Non ignoravit utique verbi proprietatem, si sibi ipse loqueretur, ut diceret, Feci ad imaginem meam. Dixerat enim ad demonstrandam naturae unitatem, Faciamus ad nostram. Neque rursum confudit de solitario ac non solitario intelligentiam: cum hominem Deus faciens, ad imaginem Dei fecerit.

420
20. Patrem non sibi ut solitario FACIAMUS locutum esse.(Quod si Deum patrem solitarium sibi haec locutum fuisse affirmare voles, tamquam concedi tibi possit, ut unus secum velut cum altero sit locutus, credaturque in eo, quod ad imaginem Dei feci hominem, ita voluisse intelligi, tamquam, Ad imaginem meam feci hominem; primum ipse testimonio tuo redargueris. Dixisti enim, Ex Patre omnia, sed per Filium omnia. Namque per id quod dictum est. Faciamus hominem, ex eo origo est ex quo coepit et sermo: in eo vero quod Deus ad imaginem Dei fecit, significatur etiam is per quem consummatur operatio.

421
21. Sed Sapientiam, quae haereticis annuentibus Christus est, ei adfuisse.(Tum deinde, ne quid tibi hinc liceat mentiri, Sapientia, quam tu ipse Christum confessus es, contraibit dicens, Cum certos ponebat fontes sub coelo, cum fortia faciebat 87 fundamenta terrae, eram apud illum componens. Ego eram, ad quam gaudebat. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore cum laetaretur orbe perfecto et laetaretur in filiis hominum (Prov. VIII, 28 et seqq.). Conclusa est omnis occasio, et coartatur ad veri confessionem universus error. Adest Deo genita ante saecula Sapientia. Neque solum adest, sed etiam componit. Est ergo componens apud ipsum. Intellige compositionis vel dispositionis officium. Pater enim in eo quod loquitur, efficit; Filius in eo quod operatur quae fieri sunt dicta, componit. Personarum autem ita facta distinctio est, ut opus referatur ad utrumque. Nam in eo quod dicitur, Faciamus, et jussio exaequatur, et factum: in eo vero quod scribitur, Eram apud illum componens (Ibid. 30), non solitarium se sibi esse in operatione significat. Laetatur autem ante eum, quem sibi significabat adgaudere laetanti. Quotidie autem laetabar in conspectu ejus in omni tempore, quando laetabatur orbe perfecto, et laetabatur in filiis hominum (Ibid. 30, 31). Causam laetitiae suae Sapientia docuit. Laetatur ob laetitiam Patris, in perfectione mundi et in filiis hominum laetantis. Scriptum est enim: Et vidit Deus quia bona sunt (Gen. I). Placere Patri opera sua gaudet, per se ex praecepto ejus effecta. Gaudium enim suum hinc esse profitetur, quod in consummato orbe et in filiis hominum Pater laetus existeret: in filiis hominum ob id, quia jam in uno Adam omne humani generis exordium constitisset. Non ergo in fabricatione mundi solitarius Pater sibi loquitur, Sapientia sua secum et cooperante, et consummata cooperatione gaudente.

422
22. Conclusio eorum quae a num. 16 probata sunt. (Non ignoramus autem multa et maxima ad absolutionem horum dictorum esse reliqua: sed dilata a nobis potiusquam dissimulata habentur; plenior namque eorum tractatus propositionibus caeteris reservatur. Nunc enim tantum ad id respondetur, quod in expositione fidei suae, vel potius perfidiae, ab impiis dictum est, unum tantum Deum a Moyse praedicatum. Et vere ita praedicatum meminimus, quia unus 88 Deus est ex quo omnia: sed non propterea ignorandum esse, quia Filius Deus est; cum idem Moyses Deum et Deum toto Operis sui corpore sit professus. Igitur videndum est, quomodo et electio et legislatio Deum et Deum pari confessionis ordine praedicet.

423
23. Angelus Dei Agar allocutus, Deus est. Filius et angelus Dei et Deus.(Post multas namque Dei ad Abraham allocutiones, cum adversum Agar Sara commoveretur, conceptui ancillae domina sterilis invidens, cumque discessisset a conspectu ejus, ita de ea Scriptura loquitur: Et dixit Angelus Domini ad Agar, Redi ad dominam tuam, et humilia te sub manibus ejus. Et dixit ei Angelus Domini, Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non dinumerabitur a multitudine (Gen. XVI, 9, 10). Et rursum: Et vocavit nomen Domini qui loquebatur secum, Tu Deus qui adspexisti me (Ibid., 13). Angelus Dei loquitur (duplex autem in angelo Dei significatio est: ipse qui est, et ille cujus est): et loquitur non res secundum nomen officii sui; ait enim: Multiplicans multiplicabo semen tuum, et non dinumerabitur a multitudine. Ministerium angeli potestas multiplicandarum gentium excedit. Sed quid tandem de eo, qui Dei Angelus quae soli Deo propria sunt loquebatur, Scriptura testata est? Et vocavit nomen Domini qui loquebatur secum, Tu Deus qui adspexisti me. Primum angelus Dei, secundo Dominus; vocavit enim nomen Domini qui loquebatur secum; dehinc tertio Deus, Tu enim es Deus qui adspexisti me. Qui angelus Dei dictus est; idem Dominus et Deus est. Est autem secundum prophetam filius Dei magni consilii angelus (Esai. IX, 6, sec. LXX). Ut personarum distinctio absoluta esset, angelus Dei est nuncupatus; qui enim est Deus ex Deo, ipse est et angelus Dei. Ut vero honor debitus redderetur, et Dominus et Deus est praedicatus.

424
24. Cur idem loquens ad Agar angelus, ad Abraham Deus dicatur.(Et hic quidem primum angelus, deinde idem postea et Dominus et Deus: ad Abraham vero tantum Deus. Tuto enim, jam personarum discretione praemissa, ne solitarii error subesset, absolutum et verum 89 ejus nomen edicitur. Scriptum namque est: Et dixit Deus ad Abraham, Ecce Sara uxor tua pariet filium tibi, et vocabis nomen ejus Isaac: et statuam testamentum meum ad illum in testamentum aeternum, et semini ejus post illum. De Ismael autem, ecce exaudivi te, et benedixi ei, et amplificabo eum valde: duodecim gentes generabit, et dabo eum in gentem magnam (Gen. XVII, 19, 20). Numquid ambigitur, quin qui angelus Dei dictus est, idem rursum dicatur et Deus? Pariterque de Ismael sermo est, et nunc et dudum multiplicandus ab ecdem est. Et ne forte non idem, qui esset locutus ad Agar, non loqui crederetur: ejusdem personae significationem divinus sermo testatur, dicens, Et benedixi ei et multiplicabo eum. Benedictio ex praeterito est; jam enim ad Agar sermo fuerat: amplificatio vero in futurum; nunc enim primum ad Abraham de Ismael Deus loquitur. Et ad Ahraham Deus loquitur; ad Agar vero angelus Dei locutus est. Deus igitur est, qui et angelus est: quia qui et angelus Dei est, Deus est ex Deo natus. Dei autem angelus ob id dictus, quia magni consilii est angelus: Deus vero idem postea demonstratus est, ne qui Deus est, esse angelus crederetur. Sequatur sermo ordinem rerum. Angelus Domini ad Agar locutus est; idem ad Abraham Deus loquitur, ex eodem ad utrumque fit sermo. Benedicitur Ismael, et in gentem magnam amplificandus esse promittitur.

425
25. Referuntur et alia visa, dicta, gesta.(Scriptura et per Abraham, Deum esse qui loqueretur, ostendit. Abrahae quoque Isaac filius promittitur. Dehinc postea assistunt viri tres. Abraham conspectis tribus unum adorat, et Dominum confitetur. Scriptura adstitisse viros tres edidit: sed patriarcha non ignorat qui et adorandus sit et confitendus. Indiscreta assistentium species est; sed ille Dominum suum fidei oculis et visu mentis agnovit. Dehinc sequitur: Et 90 dixit ei, Revertens veniam ad te ad hoc tempus in futurum, et habebit filium Sara uxor tua (Gen. XVIII, 10). Et post haec dixit ei Dominus, Non celabo ego Abraham puerum meum quae facturus sum (Ibid., 17). Et rursum: Dixit autem Dominus, Clamor Sodomorum et Gomorrhae impletus est, et peccata eorum magna valde (Ibid., 20). Et rursum post multum alium sermonem, quem brevitatis studio praetermittimus, cum de justis una cum injustis perdendis Abraham esset sollicitus, ait: Nequaquam, qui judicas terram, facies hoc judicium. Et dixit Dominus, Si invenero in Sodomis quinquaginta justos in civitate, remittam omni loco propter illos (Ib., 25, 26). Et rursum consummato sermone ad Lot fratrem Abrahae, Scriptura dicit, Et Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de coelo (Gen. XIX, 24). Et rursum: Et Dominus visitavit Saram, sicut dixit, et fecit Deus Sarae sicut locutus est, et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Gen. XXI, 1, 2). Dehinc expulsa de Abrahae domo cum filio suo ancilla, et in deserto ob aquae inopiam interitum pueri timente, eadem Scriptura ait, Et exaudivit Dominus Deus vocem pueri ubi erat, et vocavit angelus Dei Agar de coelo, et dixit ei, Quid est Agar? noli timere; exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. Surge, et accipe puerum, et tene manum ejus; in gentem enim magnam faciam eum (Ibid., 17, 18).

426
26. Expenduntur singula. Filius et magni consilii angelus est, et Dominus, et Deus.(Quae perfidiae caecitas est, quae increduli cordis obtusio est, quae irreligiositatis temeritas, aut ignorare haec, aut non ignorata negligere? Certe ita commemorata et dicta sunt, ne intelligentiam veritatis error aliquis aut obscuritas impediret. Quae si non posse ignorari doceamus; impietatis esse crimen necesse est quod negatur. Angelus Dei loqui ad Agar coepit, Ismaelem in gentem magnam adaucturus, eique innumerabilem 91 gentis progeniem praestaturus. Confessio audientis et Dominum eum esse et Deum edocet. Sermonis enim exordium ab angelo Dei coepit, sed in confessione Dei constitit. Ita qui sub ministerio magni consilii nuntiandi, Dei angelus est, ipse et natura et nomine Deus est. Nomen enim naturae, non nomini natura componitur. Iisdem etiam de rebus ad Abraham Deus loquitur: benedictum jam Ismaeli docetur, et multiplicandum eumdem esse in gentem: Benedixi, inquit, ei (Gen. XVII, 20). Non itaque demutavit personae suae significationem: se enim jam benedixisse demonstrat. Scriptura certe sacramenti ordinem et verae praedicationis modum, ab angelo Dei incipiens, et postea iisdem de rebus eumdem loquentem Deum confessa, servavit.

427
27. Vir quem ex tribus adorat Abraham, Dominus, Deus, et judex est.(Procedit autem pleniore doctrinae profectu sermo divinus, Deus isthic ad Abraham loquitur, parituram Saram pollicetur. Post haec viri tres sedenti assitunt, unum adorat, et Dominum confitetur. Idemque et adoratus et confessus ab illo, tempore eodem in futurum rediturum se promittit, et Sarae filium futurum Deus ad Abraham locutus est. Idem postea de rebus ipsis eumdem vir ab eo visus alloquitur. Demutatio tantum fit nominum, nihil tamen de confessione decessit. Virum enim licet conspectum, Abraham tamen Dominum adoravit (Gen. XVII, 2, 3): sacramentum scilicet futurae corporationis agnoscens. Nec tamen tantae fidei testimonio caruit; Domino in Evangeliis dicente, Abraham pater vester laetabatur, ut videret diem meum: et vidit, et laetatus est (Joan. VIII, 56). Vir ergo conspectus rediturum se tempore eodem pollicetur. Contuere sponsionis effectum: memento tamen virum esse qui spondeat. Quid ergo Scriptura dicit, Et Dominus visitavit Saram (Gen. XXI, 1)? Vir ergo iste Dominus est, efficiens quod spopondit. Quid autem sequitur? Et fecit Deus Sarae sicut locutus est (Ibid.). Vir in loquendo nuncupatus, Dominus 92 in visitatione significatus, Deus praedicatur in facto. Locutum certe virum non ignoras, qui Abrahae et visus est et locutus. Deum quomodo ignorabis, Scriptura eadem, quae virum dixerat, Deum confitente? Ipsa enim dixit, Et concepit et peperit Sara Abrahae filium in senectute sua, et in tempore sicut locutus est illi Dominus (Ibidem, 2). Sed vir venturum se locutus est. Virum crede tantum, nisi qui venit, et Deus et Dominus est. Causam compara. Vir certe ob id veniet, ut Sara et concipiat et pariat, Fidem disce. Dominus et Deus ob hoc venit, ut Sara et conciperet et pareret. In potestate Dei vir locutus est: in effectu Dei Deus praestitit. Ita se Deum et loquendo et faciendo significat. Viri deinde de conspectis tribus duo abeunt: sed qui residet, et Dominus et Deus est. Neque solum Dominus et Deus est, sed et judex est. Stans enim ante Dominum Abraham dixit, Nullo modo tu facies hoc verbum, occidere justum cum impio, et erit justus sicut impius. Nequaquam, qui judicas omnem terram, facies hoc judicium (Gen. XVIII, 25). Toto igitur sermone suo Abraham fidem, ob quam justificatus est, docet, Dominum suum ex tribus agnitum, et solum adoratum, et Dominum confessus et judicem.

428
28. Unum ex tribus, non tres in uno Abraham adorat. Discrimen inter visum Lot, et visum Abrahae.(Ac ne forte existimes in unius confessione, trium omnium virorum, qui simul videbantur, honorem contineri; contuere quid conspectis duobus qui discesserant Lot dixerit: Et ut vidit Lot, exsurrexit obviam illis, et adoravit in faciem in terram: et dixit, Ecce, domini, divertite in domum pueri vestri (Gen. XIX, 1, 2). Hic pluralem retinuit significationem simplex visio angelorum, illic singularem honorem patriarchae fides confitetur. Hic divinae Scripturae historia duos de tribus tantum angelos fuisse significat, illic Dominum et Deum praedicat. Ait enim: Et dixit Dominus Abraham, Quare risit Sara, dicens, Ergo vere paritura sum? ego autem senui. Numquid impossibile est 93 a Deo verbum? In tempore hoc revertar ad te in futurum, et erit Sarae filius (Gen. XVIII, 13 et seqq.). Tenet ergo Scriptura ordinem veritatis, nec pluralem significationem in eo qui et Deus et Dominus agnoscebatur admiscens, neque angelis duobus honorem, qui Deo tantum fuerat delatus, impertiens. Lot quidem dominos dicit, sed Scriptura angelos nuncupat. Illic hominis officium est, isthic confessio veritatis.

429
29. Dominus a Domino, Filius.(Dehinc adest in Sodomam et Gomorrham justi poena judicii. Et quid tandem momenti in eo est? Dominus sulphur et ignem pluit a Domino (Gen. XIX, 24). Ut Dominus a Domino; ita non discrevit naturae nomine, quos significatione (non unius personae) distinxerat. Legimus namque in Evangelio, Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Dedit ergo Dominus, quod Dominus accepit a Domino.

430
30. Eum ut Deum vidit Jacob nec solitarium.(Sed qui accepisti in Domino et Domino judicis cognitionem, cognominis ejusdem in Deo et Deo cognosce consortium. Jacob discedens ob metum fratris sui, somnians viderat scalam fundatam in terra et contingentem coelum, et per eam adscendentes et descendentes angelos Dei, et Dominum incumbentem super eam, sibique omnes benedictiones, quas Abrahae et Isaac dederat, impertientem (Gen. XXVIII). Ad hunc postea talis Dei sermo est: Dixit autem Deus ad Jacob, surgens adscende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi altarium Deo, qui apparuit tibi cum fugeres a facie fratris tui (Gen. XXXV, 1). Deus honorem Deo postulat, et postulat cum alterius significatione personae: Qui, inquit, apparuit tibi cum fugeres; ne qua personae ejusdem confusio nasceretur. Deus ergo est qui loquitur, Deus et de quo loquitur: honoris confessio a naturae nomine non discernit, quos significatio subsistentes esse distinguit.

431
31. Synopsis et scopus praedictorum a numero 23.(Et huic quidem loco quaedam memini ad pleniorem absolutionem necessaria: sed secundum propositionis ordinem, responsionis quoque ordo retinendus est. Itaque quae ei reliqua sunt, in libro altero suo loco exsequemur. Tantum hoc nunc in Deo, qui honorem Deo postulat, demonstrandum fuit, angelum Dei, qui cum Agar locutus esset, et Deum esse et Dominum, cum iisdem de rebus ad Abraham locutus ipse sit: et virum, qui Abrahae visus sit, et Deum esse et Dominum; angelos autem duos, et cum Domino visos, et 94 ab eo ad Lot missos, nihil aliud a propheta nisi angelos praedicatos. Non solum autem ad Abraham in viro Deus adfuit, sed etiam ad Jacob in homine Deus venit. Neque solum venit, sed luctatus ostenditur (Gen. XXXII, 24): neque tantummodo luctatus, sed etiam adversus eum, cum quo luctabatur, infirmus. Nunc de luctae sacramento non est, neque in tempore, neque in materia, aliquid tractare. Deus certe est; quia Jacob adversus Deum invaluit, et Israel Deum vidit.

432
32. Moysi in rubo visus, Dominus et Deus est.(Videamus autem, an etiam alibi, praeter quam ad Agar, hic angelus Dei Deus esse sit cognitus. Cognitus plane est. Neque solum Deus, sed etiam Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob repertus. Angelus enim Domini Moysi de rubo apparuit, Dominus de rubo loquitur: vocem cujus intelligendam existimas, utrum ejus qui visus est, an alicujus alterius? Hic mendacii locus nullus est. Ait enim Scriptura, Apparuit autem illi angelus Domini in flamma ignis de rubo (Exod. III, 2). Et rursum, Vocavit eum Dominus de rubo, Moyses, Moyses. Et respondit: Quid est? Et dixit Dominus: Ne accesseris huc, solve calciamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est. Et dixit ei: Ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Jacob (Ibid., 4 et seqq.). Qui apparuit in rubo, de rubo loquitur: et visionis locus unus et vocis est; neque alius, quam qui est visus, auditur. Qui angelus Dei est cum videtur, idem rursum cum auditur est Dominus; ipse vero Dominus qui auditur, Deus deinde Abrahae, Isaac et Jacob esse cognoscitur. Cum angelus Dei dicitur, non proprius sibi ac solitarius esse monstratur; est enim angelus Dei: cum Dominus et Deus nuncupatur, in honore naturae suae et nomine praedicatur. Habes ergo angelum, qui de rubo apparuit, et Dominum et Deum.

433
33. Moyses non semel Deum et Dominum praedicat. Uterque tamen unus est Deus. Filio uti natura Deo honor postulatur. Filius et Angelus Dei et Deus.(Percurre adhuc Moysi testimonia; et intellige an occasionem aliquam praedicandi Deum et Dominum negligat. Tenes nempe ex dictis ejus, Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Tene nunc divinae illius cantionis suae dicta: ait namque, Videte, videte quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39). Et cum omnis sermo ei ex persona Dei usque ad finem cantionis fuisset, ait, Laetamini coeli simul cum eo, et adorent eum omnes filii Dei. Laetamini gentes cum populo ejus, et honorificent eum omnes angeli Dei (Ib., 43). 95 Honorificandus est a Dei angelis Deus, dicens: Quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me. Est enim Unigenitus Deus: neque consortem unigeniti nomen admittit (sicuti non recipit innascibilis, in eo tantum quod est innascibilis, participem); est enim unus ab uno. Neque praeter innascibilem Deum innascibilis Deus alius est, neque praeter unigenitum Deum unigenitus Deus quisquam est. Uterque itaque unus et solus est, proprietate videlicet in unoquoque et innascibilitatis et originis. Ac sic uterque Deus unus est; cum inter unum et unum, id est, ex uno unum, divinitatis aeternae non sit secunda natura. Adorandus ergo est a filiis Dei, et honorificandus ab Angelis Dei. Ita et honor et veneratio Deo a Dei filiis et Angelis postulatur. Significationem honorandi, et corum per quos est honorandus intellige, scilicet per angelos et filios Dei, Deus. Ac ne forte honorem Dei non naturalis existimes postulari, et arbitreris hoc in loco Moysen de honorando Deo patre sensisse, cum tamen Pater sit honorandus in Filio; tamen benedictionem, quam sub eodem sermone ad Joseph disponit, adverte. Ait enim: Et quae accepta sunt ei qui apparuit in rubo, veniant super caput Joseph et verticem (Deut. XXXIII, 16). Adorandus ergo a Dei filiis Deus est, sed Deus qui et Dei filius est. Honorandus autem a Dei angelis Deus est, sed Deus qui Dei angelus Deus est: quia de rubo apparuit Dei angelus Deus, et quae ei complacita sunt, Joseph cum benediceretur optantur. Non ideo non Deus, quia angelus Dei est; neque rursum angelus Dei non idcirco, quia Deus est: sed significata personarum intelligentia, et distincto innascibilitatis nativitatisque sensu, ac manifestata sacramentorum coelestium dispensatione, non solitarium Deum docuit opinandum, cum angelum et filium Dei Deum, Dei et angeli et filii adorabunt.

434
34. Et haec quidem de Moysi libris responsa a nobis sint, vel potius Moyses ipse responderit: quia eo haeretici auctore usi, per unius Dei confessionem putent persuaderi posse, ne Deus esse Dei filius praedicetur; 96 contra auctoris sui testimonium impii, cum quando ille unum Deum confitens, non destiterit de Dei filio docere quod Deus est. Sed consequens est multiplices de eodem prophetarum sententias proferre.

435
35. Qui propheta Filium et Deum doceat, et a Patre secernat. Filii cur pater Deus sit.(Tenes dictum: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est: atque utinam recte teneres. Sed secundum sensum tuum dicti prophetici quaero rationem. Ait enim in psalmis: Unxit te, Deus, Deus tuus (Psal. XLIV, 8). Discerne ad legentis intelligentiam unctum et ungentem: distingue te et tuus: ad quem et de quo sit sermo, demonstra. Superioribus enim dictis hic confessionis ordo subjectus est. Dixerat namque: Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi, virga directionis tuae, virga regni tui; dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem (Ibid., 7). Nunc quoque his adjecit: Propterea unxit te, Deus, Deus tuus. Deus ergo regni aeterni, ob meritum dilectae justitiae et perosae iniquitatis, a Deo suo unctus est. Numquid intelligentiam nostram aliqua saltem nominum intervalla confundunt? Nam discretio tantum personae in te et tuus posita est, in nullo tamen naturae distincta confessione. Tuus enim relatum est ad auctorem, te vero ad ejus qui ex auctore est significationem. Est enim Deus ex Deo, propheta eodem ordine confitente: Unxit te, Deus, Deus tuus. Non est autem ante innascibilem Deum Deus ullus, ipso dicente: Estote mihi testes, et ego testis, dicit Dominus Deus, et puer meus quem elegi, ut sciatis et credatis et intelligatis quoniam ego sum, et ante me non est alius Deus, et post me non erit (Esa. XLIII, 10). Ejus igitur, qui sine initio est, demonstrata est dignitas; et ejus qui ex innascibili est, honor conservatus est: Unxit te, enim Deus, Deus tuus. Id enim, quod ait tuus, ad nativitatem refertur, caeterum non perimit naturam (Vide lib. XI, n. 18, etc.). Et idcirco Deus ejus est, quia ex eo natus in Deum est. Non tamen per id, quod Pater Deus est, non et Filius Deus est: Unxit enim te, Deus Deus tuus: designata videlicet et auctoris, et ex eo geniti significatione, uno eodemque dicto utrumque illum in naturae ejusdem et dignitatis nuncupatione constituit.

436
36. Filium Patris qualem Esaias praedicat.(Verum ne forte ex eo arripi impiae assertionis possit occasio, quod dictum est, Quoniam ego sum, et ante me non est Deus alius, et post me non erit (Esai, XLIII, 10); tamquam per id non et Filius Deus sit, quia post Deum, ante quem Deus nullus sit, nullus quoque postea Deus futurus sit: totius ob id dicti ratio tractanda est. Deus ipse sermonis sui testis est, sed et puer ejus electus una cum eo testis est, Deum ante se non esse, neque post se futurum. Sufficiens quidem sibi ipse testis est: sed testimonio de se suo, testimonium pueri quem elegit admiscuit. Unum ergo duum testimonium est, nullum ante se Deum esse; ex eo enim omnia sunt: neque post se Deum futurum; non utique ex se non fuisse. Erat enim jam puer in testimonio Patris haec loquens, puer in tribu ex qua gigni habebat electus. Idipsum ita in Evangeliis demonstrat: Ecce puer meus quem elegi, dilectus meus, in quo complacuit anima mea (Matth. XII, 18). Non est ergo ante me alius Deus, et post me non erit: aeternae videlicet et indemutabilis virtutis infinitatem in eo, quod ante et postea Deus praeter se sit nullus, ostendens: puero tamen suo, ut in testimonio suo, ita et in nomine, collocato.

437
37. Oseae locus pro Filii deitate. Patri nullus, Filio Pater, nobis Pater et Filius est Deus.(Et hoc ipsum promptum est ex persona ipsius discere. Ait enim ad Osee prophetam, Non apponam adhuc ut miserear domui Israel, sed enim adversans adversabor illis: filiorum autem Juda miserebor, et salvos eos faciam in Domino Deo ipsorum (Oseae I, 6, 7). Ergo absolute Pater Deum Filium nuncupat, in quo et elegit nos ante tempora saecularia (Ephes. I, 4). Ipsorum idcirco ait, quia Deus innascibilis a nullo est, nosque Filio in haereditatem a Deo patre donamur. Legimus namque, Posce a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam (Psal. II, 8). Deo enim ex quo omnia sunt Deus nullus est, qui sine initio aeternus est. Filio autem Deus Pater est; ex eo enim Deus natus est. Nobis autem et Pater Deus est, et Filius Deus est: Patre de Filio confitente quod Deus noster sit, Filio de Patre docente quod Deus nobis sit: Deo tamen Filio a Patre, id est, ipso innascibilis virtutis suae nomine, nuncupato. Et haec quidem ad Osee.

438
38. Testimonium luculentum ex Esaia. Magorum adoratio praedicta. Qui fuerunt magi.(Per Esaiam autem quam absoluta Dei patris de Domino nostro professio est. Ait namque: Quoniam sic dicit Dominus Deus sanctus 98 Israel, qui fecit quae ventura sunt: Interrogate me de filiis vestris et de filiabus, et de operibus manuum mearum mandate mihi. Ego feci terram, et hominem super eam, ego omnibus sideribus praecepi, ego suscitavi regem cum justitia, et omnes viae ejus rectae. Hic aedificabit civitatem meam, et captivitatem plebis meae convertet, non cum praemio, neque cum muneribus, dicit Dominus Sabaoth. Laborabit Aegyptus, et mercatus Aethiopum, et Sabain. Viri excelsi ad te transibunt, et tui erunt servi, et post te sequentur alligati vinculis, et adorabunt te, et in te deprecabuntur; quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus. Deus Israel salvator. Erubescent et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Esai, XLV, 11 et seq.). Estne adhuc aliquis temeritatis locus? aut ulla relicta est ignorationis occasio: nisi id tantum reliquum sit, ut impietas professa se prodat? Deus ex quo omnia sunt, qui omnia mandando fecit, facti opera sibi assumens, non utique efficienda, nisi dixisset ut fierent, testatur regem per se excitatum justum, et aedificantem sibi Deo civitatem, et plebis captivitatem avertentem, non cum praemio neque cum muneribus; gratia enim omnes salvamur. Deinde ita loquitur, cum post laborem Aegypti, id est, saeculi calamitatem, et mercatus Aethiopum et Sabain viri excelsi ad cum transibunt. Et qui tandem existimandus labor Aegypti, et mercatus Aethiopum et Sabain? Recordemur Orientis Magos adorantes Dominum et munerantes, et laborem veniendi usque in Bethlehem Judae tanti itineris metiamur. In principum enim labore totius Aegypti labor demonstratus est. Magis namque divinae virtutis operationes falsa rerum specie mentientibus, potissimus impiae religionis honor a saeculo omni deferebatur. Iisdem Magis et mercatu Aethiopum et Sabain, auri, et thuris, et myrrhae munera deferentibus: quod quidem idipsum et alius propheta praemonuit, dicens: In conspectu ejus procident Aethiopes, et inimici ejus limum lingent. Reges Tharsis munera offerent, reges Arabum et Sabain munera adducent, et dabitur ei de auro Arabiae (Psal. LXXI, 9, 10). In Magis itaque 99 et muneribus, labor Aegypti et mercatus Aethiopum et Sabain ostenditur, scilicet mundi error Magis adorantibus, et electa gentium munera adorato ab his Domino oblata.

439
39. Apostoli viri excelsi.(Excelsi autem viri, qui ad eum transituri sunt, atque eum vincti sequentur, qui tandem isti sunt, non in obscuro est. Respice ad Evangelia; Petrus Dominum suum secuturus praecingitur (Joan. XXI, 7). Intuere Apostolos: servus Christi Paulus in vinculis gloriatur (Philem. I). Et videamus an vinctus Christi Jesu ea, quae Deus de filio suo Deo fuerat locutus, impleverit. Precabuntur, inquit, quoniam in te est Deus (Esai. XLV, 14). Dictum itaque ab Apostolo recognosce, et recognitum intellige: Deus in Christo erat mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19). Dehinc sequitur, Et non est Deus praeter te. Quibus continuo idem Apostolus ait, unus est enim Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6); et nullus praeter eum videtur alius esse, quia unus est. Tertio quoque ait, Tu es Deus, et nesciebamus. Sed ex persecutore Ecclesiae dixit: Quorum patres, ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 5). Hi igitur vincti haec praedicabunt: excelsi videlicet, et in duodecim thronis judicaturi tribus Israel, et Dominum suum doctrinae et passionis suae martyrio secuturi.

440
40. Pater de se dicit, Non est Deus praeter me, et de Filio, Non est Deus praeter te. Filius persona non genere a patre discretus.(Deus ergo in Deo est: et in quo est Deus, Deus est. Et quomodo non est Deus praeter te; cum in eodem Deus sit? Usurpas, o haeretice, ad confessionem solitarii Dei patris, Non est Deus praeter me: quomodo ex praedicatione Dei patris dicentis, Non est Deus praeter te, dictum interpretaberis, si per id quod dictum est, Non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39), affirmare contendis, ne Dei filius Deus sit? Et cui ergo Deus (Pater) dixerit, Non est Deus praeter te? subjicere enim hic tibi personam solitarii non licebit. Dominus enim dixit regi quem excitavit, ex persona virorum excelsorum adorantium et deprecantinm, Quoniam in te est Deus. Solitarium res ista non recipit. In te enim praesentem, veluti ad quem sit sermo, significat. Quod autem sequitur, In te est Deus, non solum eum qui praesens est, sed etiam eum 100 qui maneat in praesente demonstrat: habitantem ab eo in quo habitet discernens, personae tamen tantum distinctione, non generis: Deus enim in eo est: et in quo est Deus, Deus est. Non enim Deus in diversae atque alienae a se naturae habitaculo est, sed in suo atque ex se genito manet. Deus in Deo, quia ex Deo Deus est. Tu es enim Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator (Is. XLV, 15).

441
41. Filio adversantes erubescent. Filium qui negat, Patrem inhonorat.(Negantem te Deum in Deo, sequens sermo confutat: ait enim, Erubescent, et pudebit omnes qui adversantur ei, et ibunt cum confusione (Ibid., 16): Decretum hoc in impietatem tuam Dei est. Adversaris enim Christo, de quo te professio paternae vocis objurgat. Deus est enim, quem esse tu Deum denegas. Denegas vero sub specie honoris Dei (Patris), dicentis, Non est alius Deus praeter me (Ibid., 18). Sed confundere et erubesce: non eget delato a te honore innascibilis Deus, gloriam hanc a te solitudinis suae non postulat, non desiderat hanc opinionis tuae intelligentiam; ut ob hoc quod dixerit, Non est Deus praeter me, cum quem ex se genuit Deum abneges. Ac ne sibi hoc, ad divinitatem Filii destruendam, peculiare deferres; Unigeniti sui gloriam honore perfectae divinitatis implevit, dicens, Et non est Deus praeter te. Quid exaequata discriminas? quid comparata discernis? Proprium Dei filio est, ne praeter eum Deus sit; proprium Deo patri est, ne absque eo Deus quisquam sit: verbis Dei de Deo utere. Confitere ita, et precare regem: Quoniam in te est Deus, et non est Deus praeter te. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator. Caret contumelia honoris officium, neque offensionem habet confessionis exemplum; maxime cum adversatio ejus plena confusionis sit et pudoris. Immorare Dei verbis, confitere Dei vocibus; et fuge confusionis denuntiationem. Deum enim Dei filium abnegando, non tam Deum tamquam solitarium gloriae honore veneraberis, quam Patrem Filii inhonoratione contemnes. Honoris fidem innascibili Deo confitere, quod praeter eum Deus nullus sit: unigenito Deo praedica, quod absque eo Deus non sit.


Hilarius-De Trinitate 418