Hilarius-De Trinitate 442

442
42. Filii divinitati adstipulatur Jeremias. Qui Deus super terram visus. Filius et in legis latione et in carnis assumptione unus Mediator. Pater et Filius unum.(Audi enim praeter Moysen et Esaiam, tum tertio id ipsum quoque et Jeremiam docentem, cum dicit: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum. Qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruch. III, 36 et seqq.). Dixerat enim jam superius, Et homo est, et quis cognoscet eum? Habes ergo Deum in terris visum, et inter homines conversatum: et requiro quomodo intelligendum existimes, Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris (Joan. I, 18); cum Jeremias Deum praedicet, qui et visus in terris est, et inter homines conversatus est? Pater certe non nisi soli Filio visibilis est. Quis ergo iste est qui est visus et conversatus inter homines? Deus certe noster est, et visibilis in homine et contrectabilis Deus. Et prophetam loquentem intellige: Non deputabitur alter ad eum. Si quaeris, quomodo? audi quae sequuntur: ne per id non et Patri proprium esse existimes quod dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Haec enim sibi cohaerent: Non deputabitur alter ad eum: qui invenit omnem viam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo: post hoc super terram visus est, et inter homines conversatus est. Unus est enim Mediator Dei et hominum, Deus et 102 homo: et in legis latione, et in corporis assumptione mediator. Alius igitur ad eum non deputatur. Unus est enim hic in Deum ex Deo natus, per quem creata sunt omnia in coelo et in terra, per quem tempora et saecula facta sunt. Totum enim quidquid est, ex ejus operatione subsistit. Hic ergo unus est disponens ad Abraham, loquens ad Moysen, testans ad Israel, manens in prophetis, per virginem natus ex Spiritu sancto, adversantes nobis inimicasque virtutes ligno passionis affigens, mortem in inferno perimens, spei nostrae fidem resurrectione confirmans, corruptionem carnis humanae gloria corporis sui perimens. Ad hunc ergo non deputabitur alius. Soli enim haec unigenito Deo propria sunt, et unus hic in hac peculiari virtutum suarum beatitudine natus ex Deo est. Non alter ad eum Deus deputatur: non enim ex alia substantia, sed ex Deo Deus est. Nihil in eo itaque novum, nihil extraneum, nihil recens est. Cum enim audit Israel, quod sibi Deus unus sit, et Filio Dei Deo non alter Deus deputetur, ut Deus sit; absolute pater Deus et filius Deus unum sunt, non unione personae, sed substantiae unitate: quia filio Dei Deo deputari ad alterum Deum non sinit propheta, quod Deus est.

500
LIBER QUINTUS.Dicitur etiam secundus: quia secundus est adversus Arianarum partium perfidiam, superiori libro primum coeptam impugnari. Hanc agnoscit Hilarius subdole adeo contextam, ut ei qui consenserit, Filium Deum negare; qui contradixerit, Patrem et Filium aut duos Deos, aut Sabellii more unum et eumdem praedicare videatur. Quocirca cum libro superiore adversus fraudem paratam in primis haereticorum verbis, Novimus unum Deum, ex legis et prophetarum testimoniis fideles munierit; nunc in subsequentibus illis, solum verum, latens venenum propulsat, Filium esse Deum verum iisdem fere testimoniis defendens, quibus in quarto libro Deum et Deum, seu Deum non solitarium ac singularem esse ostendit. Tum sub libri finem probat Patrem et Filium unum esse in distinctis personis Deum. In his porro omnibus, nondum ad evangelica excedens testimonia, prorsus se continet intra fines legis, in qua Dei nomen, virtutem, rem ac naturam, proindeque veritatem, Filio attribui demonstrat. Legis autem nomine intelligit, quidquid sacris litteris ante Christum natum scriptis continetur.

501
1. Haereticis Deum unum praedicantibus aut assentiri, aut adversari periculosum.(Respondentes impiis et vesanis haereticorum institutionibus superioribus libris, non ignoravimus in eam nos contradicendi necessitatem deductos fuisse, ut non minus periculi audientibus responsio nostra, quam silentium commoveret. Cum enim unum Deum profane assertio infidelis ingereret, et rursum unum Deum religiose negare fides sana non posset; tractari de eo non sine ancipitis periculi conscientia potuit, quod non minus impie confirmaretur, quam negaretur. Et quidem humani sensus opinione ineptum et rationis alienum esse hoc forte existimabitur, ut quod irreligiosum est negare, idipsum irreligiosum sit confiteri: cum pietas confitendi, impietatem condemnet negandi; nec rationi conveniat, ut utiliter affirmetur, quod utiliter destruatur. Sed ad divinae sapientiae intelligentiam humanus sensus imprudens, et secundum coelestem prudentiam stultus, juxta infirmitates suas sentit, et juxta imbecillitatem naturae suae sapit; stultus sibi futurus, ut Deo sapiat, scilicet ut sensus sui inopiam intelligens, et Dei sapientiam consectans, non secundum humanam sapientiam prudens sit, sed secundum quod ad Deum proficit sapiat, in Dei sapientiam ex recognita mundi stultitia transiturus. Cujus stultae sapientiae sensum haeretica subtilitas ad fallendi occasionem coaptans, unum Deum professa est, auctoritate Legis Evangeliorumque usa, qua dictum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4; Marc. XII, 29): non ignorans quantum in eo esset vel responsionis periculum, vel silentii; et ex utroque opportunitatem impietatis exspectans: ut si sanctitatem dicti infideliter usurpati, conniventis taciturnitas confirmaret, per id quod Deus unus est, filius tamen Dei Deus non esset, Deo tantum sicut est uno manente; at vero si contradictio praesumptae impiae hujus professionis exsisteret, veritatem fidei evangelicae non conservaret Deum unum non confessa responsio, cum fidei nostrae professio secundum Deum unum sit; recideretque in alterius haereseos impietatem, Deum unum Patrem et Filium professa confessio. Atque ita sapientia mundi, quae stultitia apud Deum est, specie blandae et pestiferae simplicitatis illuderet, cum hoc fidei suae constitueret exordium, in quo sibi impie aut assentiremur, aut adversaremur: et per hoc utriusque rei periculum, Dei filium Deum non esse obtineret, quia Deus unus est; aut extorqueret haereseos necessitatem, si et Patrem Deum et Filium Deum confitentes, unum Deum praedicare secundum Sabellii opinionem impiam existimaremur: et ita hoc praedicationis suae modo unus Deus aut alium excluderet, aut per alium non esset (supple, unus), aut tantum in nominibus unus esset: quia 105 et unitas alium nesciret, et alius non permitteret unionem, et duo unus esse non posset.

502
2. Quo temperamento periculum omne caverit Hilarius. Scopus libri superioris.(Sed nos sapientiam Dei, qui mundo stultitia est, consecuti, et per fidei dominicae salutarem et sinceram confessionem, vipereae doctrinae fraudulentiam prodituri, hunc responsionis nostrae ordinem inchoavimus, qui et aditum sibi demonstrandae veritatis acquireret, nec se periculo impiae professionis insereret: temperato inter utrumque moderamine; non negantes Deum unum, sed eo ipso auctore Deum et Deum, per quem Deus unus praedicatus est, praedicantes; et Deum unum non per unionem docentes, neque rursum ad diversitatis numerum desecantes, neque contra tantum in nominibus confitentes; sed Deum et Deum, reposita et dilata adhuc plenius unitatis quaestione, monstrantes. Recte enim unum Deum a Moyse praedicatum Evangelia testantur: et rursum fideliter in Evangeliis Deum et Deum doceri, Moyses Deum unum praedicans auctor est. Atque ita non auctoritati contraitum est, sed ex auctoritate responsum est, ne per id Dei filium liceret Deum negari, quia ad Israel Deus unus est: cum confitendi Dei filium Deum idem auctor esset, qui auctor est Dei unius praedicandi.

503
3. Scopus hujus alterius libri. Veritas rei unde constet. (Sequitur itaque ordinem quaestionis etiam ordo connexi sibi libelli. Nam quia haec sequens impii blandimenti posita sententia est: Novimus unum Deum verum: hinc quoque secundi hujus libri omnis sermo consistit, an filius Dei Deus verus sit. Nam sine dubio in hunc se ordinem haeretici ingenii subtilitas coaptavit, primum unum Deum dicens, deinde unum verum Deum confitens: ut per id filium Dei a natura Dei et veritate averteret, cum veritas in natura unius manens, naturalem unius non excederet veritatem. Igitur quia ambiguitatis locus nullus est, quin Moyses unum Deum praedicans, intelligatur de Dei filio significasse quod Deus sit, per ipsas illas significationis suae auctoritates recurramus: et requiramus, an quem Deum significaverit, Deum quoque verum intelligendum docuerit. Nulli autem dubium est, veritatem ex 106 natura et ex virtute esse: ut exempli causa dictum sit, verum triticum est, quod spica structum, et aristis vallatum, et folliculis decussum, et in farinam comminutum, et in panem coactum, et in cibum sumptum, reddiderit ex se et naturam panis et munus. Itaque quia naturae virtus praestat veritatem; videamus an verus Deus sit, quem Moyses Deum esse significat: de uno Deo, et eodem vero Deo postea locuturi; ne non interposita sponsione de unius et veri Dei in Patre et Filio subsistentibus confirmatione, periculosa suspicio pendulae exspectationis sollicitudinem defatiget.

504
4. Filius ex creandi virtute probatur verus Deus.(Creatio igitur mundi, postquam et Dei cognitio suscepta est, filium Dei Deum esse significans, rogo in quo tandem verum esse Deum deneget. Non enim ambigitur, quin per Filium omnia sint. Omnia namque, secundum Apostolum, per ipsum, et in ipso (Coloss. I, 16). Si omnia per eum, et omnia ex nihilo, et nihil non per eum; quaero in quo ei veritas Dei desit, cui non desit Dei nec natura, nec virtus. Naturae enim suae virtute usus est, ut et essent quae non erant, et fierent quae placerent. Vidit enim Deus quia bona sunt.

505
5. Lex in dicente Deo et in faciente Deo solas personas distinguit. Dicentis et facientis una natura est. Filius Dei non est Deus falsus aut adoptivus.(Neque enim aliam, quam personae, intulit lex significationem, cum ait: Et dixit Deus, fiat firmamentum (Gen. I, 6); et subjecit rursum: Et fecit Deus firmamentum (Ibid., 7). Caeterum nec virtutem distinxit, nec naturam separavit, nec nomen demutavit in eo, in quo tantum dicentis intelligentiam praestitit, ut significationem efficientis afferret. Veritatem autem naturae atque virtutis, significatio sermocinantis non adimit; quin potius veritatem ipsam quanta proprietate commendat. Afferre enim dicto efficientiam, naturae ejus est, quae efficiens id possit praestare, quod dicens. In quo ergo tandem non erit verus ille qui efficit, cum verus sit ille qui dicit; quando quidem dicti veritatem, facti veritas consequatur? Deus est qui dixit, Deus est qui fecit. Si in dicto (in eo qui dixit) veritas est; quaero cur negetur in facto (in eo qui fecit). Nisi forte hic dicendo verus sit, et non sit verus iste faciendo. Habemus itaque in filio Dei Deo naturae veritatem. Deus est, creator est, Dei filius est, potest omnia. 107 Parum est ut quod vult possit, quia semper voluntas virtutis est; quin etiam id quod sibi dicitur potest. Perfectae enim potestatis est, hoc naturam posse facientis, quod possit significare sermo dicentis. Atque ita cum quidquid dici potest, id ipsum et effici possit; tenet veritatis naturam ea quae dictis exaequatur operatio. Non est itaque Dei filius Deus falsus, nec Deus adoptivus, nec Deus connuncupatus, sed Deus verus. Et non necesse est aliquid e diverso demonstrare, per quod non sit Deus verus: mihi enim sufficit in eo Dei nomen atque natura. Deus enim est, per quem facta sunt omnia. Hoc mihi de eo creatio mundi locuta est. Exaequatur Deus Deo nomine, exaequatur veritati veritas opere. Ut significatio est Dei potentis in dicto, ita intelligentia est Dei potentis in facto. Et post haec quaero, in Patris et Filii confessione qua auctoritate naturae veritas denegetur, quam et virtus nominis, et nomen virtutis implevit.

506
6. Objecta ex Evangeliis adducta alibi diluentur. Cur. Veritas non intelligitur, nisi objecta falsa esse evincantur. (Meminisse autem legentem oportet, non me immemorem aut diffidentem earum quae objici soleant quaestionum, de his nunc tacere. Neque enim hoc quod dici solet: Pater major me est (Joan. XIV, 28), et caetera hujusmodi similia, aut ignorantur, aut non intelliguntur, ut non per haec ipsa veri Dei in Filio natura doceatur: sed ordinem responsionis nostrae eum esse convenit, qui erat propositionis adversae; ut vestigia impiae institutionis gressus hic piae praedicationis inculcans, ipsa illa prima evadentis in hoc profanum irreligiosumque iter fallacis doctrinae signa deleret. Dilatis igitur atque in postremum reservatis evangelicis atque apostolicis praeconiis, omnis interim nobis de lege et prophetis adversus impios pugna sit, ementitam eorum ac fallacem perversitatem his ipsis interim, quibus fallere tentant, dictis coarguentibus. Neque enim aliter veritas intelligi potest, quam si falsa ea esse, quae veritati objecta sunt, detegantur; et hoc quidem mentientium absolutiore dedecore, si mendacia ipsa proficiant veritati. Et quidem sensu humanae opinionis commune judicium est, nequaquam veris falsa sociari, neque haec rerum genera mutuo sibi 108 assensu contineri: quia per generis differentiam adversante natura numquam dissidentia coeant, nec diversa consentiant, nec sibi invicem aliena communia sint.

507
7. Pater dicens Faciamus aequalem sibi significat cui id dicit.(Quae cum ita sint, interrogo inter verum et falsum Deum quomodo hoc dictum intelligatur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26). Verba sensum enuntiant, sensus rationis est motus, rationis motum veritas incitat. Ex verbis igitur sensum sequamur, ex sensu rationem intelligamus, et ex ratione veritatem apprehendamus. Cui enim dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quaero in quo non secundum eum verus sit, qui sibi dicat: nam sine dubio dictum hoc ex affectu sensuque dicentis est. Ergo qui dicit Faciamus, significat secum ad faciendum non dissentientem, non alienum, non infirmum, sed qui potens sit ad id, unde est sermo, faciendum. Hoc ergo sine dubio sensisse qui loquitur, quia id locutus est, intelligendus est.

508
8. Dicens ad imaginem nostram unam sibi cum Filio naturam indicat.(Ut plenior autem naturae atque operationis veritas doceretur; qui sensum suum per verba eloquebatur, sensus quoque rationem ex natura cum veritate subjecit, dicens ad imaginem et similitudinem nostram. Ubi est hic falsus Deus, cui verus Deus dicit ad imaginem et similitudinem nostram? Nostram non habet unionem, non habet diversitatem, non habet discretionem. Homo enim ad communem fit, secundum veritatem sermonis, imaginem. Communio autem falso veroque non competit. Deus, qui loquitur, ad Deum loquitur: ad Patris et Filii imaginem homo conditur. Nomen non discrepat, natura non differt. Una enim est imaginis, ad quam homo creatus est, species. Et inter haec veritas ubi deperit, manente inter utrumque et facti communione, et communis imaginis veritate? Nondum absolvendae hujus quaestionis mihi tempus est: posterius enim demonstrabimus, in quam imaginem Dei patris et Dei filii homo conditus sit. Nunc interim hoc tenemus, an verus Deus non sit, cui verus Deus dixerit: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram. Discerne, si quid potes, in hac imaginis communione verum atque 109 falsum: et haeretico furore haec indissecabilia decide. Unum enim sunt, quorum imaginis et similitudinis unum est homo factus exemplum.

509
9. Homo faciendus ad imaginem Patris et filii fit ad imaginem Dei.(Sed sequamur ordinem lectionis, ut veritas semper sibi cohaerens non demutetur offendiculo falsitatis. Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit eum (Gen. I, 27). Imago communis est: Deus ad imaginem Dei hominem fecit. Qui verum Deum filium Dei denegat, quaero ad cujus Dei imaginem a Deo factum hominem intelligat. Meminerit tamen semper per Filium omnia; ne forte haeretica intelligentia operationem sibi Dei patris coaptet. Si igitur ad imaginem Dei patris per filium Deum homo conditur, conditur quoque ad imaginem Filii: quia nemo Filio dictum denegat ad imaginem et similitudinem nostram. Tenuit ergo sermo divinus rationem veritatis in dictis, quam opus explebat in factis: ut hominem ad imaginem Dei Deus figuraret, ut Deum significaret, nec veritatem Deo adimeret: cum et in communione imaginis esset Deus verus, qui in opere efficiendo intelligebatur Deus filius.

510
10. Haeretici perstringuntur ex dictis.(O desperatae mentis furor perdite! o stulta caecae impietatis temeritas! Audis Deum et Deum, audis imaginem nostram: quid tu subjicis verum et non verum? quid inseris naturalem atque falsum? quid sub religionis nomine religionem evertis? quid per unum Deum, et unum Deum verum, tentas ne Deus verus unus sit? Nondum vesanos spiritus tuos dictis evangelicis atque apostolicis suffoco, in quibus Pater et Filius non persona, sed natura unus et verus Deus uterque est: interim te lex sola enecat. Numquid ait Deum verum et non Deum verum? Numquid aliter in utroque praeter quam naturae nomine usa est? Deum et Deum dixit, quae dixit Deum unum. Sed quid tantum dixisse dico? Deum verum et Deum verum per veritatem imaginis praedicavit. Usa est in nuncupatione primum naturae nomine: utitur deinceps in genere veritate naturae. Cum enim qui fit, secundum imaginem creatur utriusque, non potest non ex vero consistere, quod uterque Deus verus sit.

511
11. Filius ut persona alius a Patre, angelus Dei dictus est; Deus vero ut idem natura. Cur dictus sit angelus Dei.(Sed pergamus etiam nunc eo praedicationis nostrae itinere, quo lex sancta de Deo docuit. Angelus Dei ad Agar loquitur, et idem Angelus Deus est. Sed forte idcirco 110 non Deus verus est, quia angelus Dei est. Inferioris enim naturae videtur hoc nomen: et ubi nuncupatio est generis alieni, ibi existimatur veritas ejusdem generis non inesse. Et quidem jam superior liber inanitatem hujus quaestionis ostendit. In angelo enim officii potius quam naturae intelligentia est. Et propheta mihi testis est, dicens: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 4). Urens igitur ignis ille ministri ejus sunt: et veniens spiritus, angeli ejus sunt. Per haec enim nuntiorum, qui angeli nuncupantur, ac ministrorum ostenditur vel natura, vel virtus. Fit ergo hic spiritus angelus, vel hic ignis urens minister Dei: et haec natura eorum accipit nuntii et ministri officium. Volens igitur lex, immo per legem Deus, personam paterni nominis intimare, Deum filium angelum Dei locuta est, id est, nuntium Dei. Significationem enim officii testatur in nuntio: naturae autem veritatem confirmavit in nomine, cum Deum dixit. Hic autem nunc dispensationis est ordo, non generis. Non enim aliud quam Patrem et Filium praedicamus: et ita naturam nominum coaequamus, ut veritatem Dei teneat ex innascibili Deo Dei unigeniti nativitas. Missi autem et mittentis significatio hic non aliud quam Patrem et Filium docet, caeterum veritatem non adimit naturae, neque in Filio perimit nativae divinitatis proprietatem: quia nemo ambigat naturam auctoris in filii nativitate connasci, ut ex uno consistat in unum, quod per unum non discernatur ex uno: atque ita unum sint per quod unus ex uno est.

512
12. Hilarius fidei ardore scopum excedit.(O impatiens fidei calor, et desiderati sermonis incontinens silentium! Jam enim et in superiori libro modum constitutae praedicationis excessimus, cum quando impie dictum unum Deum ab haereticis arguentes, et Deum atque Deum a Moyse praedicatum docentes, ad unius Dei veram et religiosam confessionem pia, quamvis inconsiderata, festinatione descendimus: et nunc quoque alterius quaestionis negotio immorantes, non tenuimus ordinem constitutum; et dum de Deo vero Dei filio loquimur, usque ad confessionem Dei veri in Patre et Filio ferventis spiritus ardore prorupimus. Sed tractatui suo fidei nostrae veritas reservetur: quae cum inchoata sit ad securitatem legentis, tractanda tamen atque absolvenda plenius est ad desperationem contradicentis.

513
13. Angelus Agar Deum se ostendit dictis et gestis.(Non affert itaque demutationem naturae nomen officii: qui enim angelus Dei est, Deus est. Non sit plane Deus verus, si non res Dei et locutus fuerit, et gesserit. In gentem enim magnam Ismael adauget, et nomini ejus multiplicationes gentium pollicetur: et quaero, si hoc Angeli opus est. Sin vero Dei potestas est; quid naturae aufers veritatem, cui veritatis non adimis potestatem? Tenet itaque naturae virtus veritatis fidem: et inter dispensationis suae salutaria mundo sacramenta qui Deus verus est, nescit Deus verus aliquando non esse.

514
14. Qui Deus est, Deus verus est.(Et primum quaero, quid significationis habeat Deus verus et non Deus verus? non enim verbi hujus apprehendo rationem, si dicatur mihi, Ignis est, sed non est verus ignis; aut aqua est, sed non est vera aqua: et quaero, in quo ejusdem generis veritas a generis ejusdem veritate dissentiat? Quod enim ignis est, non potest esse ne verus sit: nec natura manens eo potest carere quod vera est. Perime aquae, quod aqua est: et per id poteris abolere ne vera sit. Caeterum si aqua maneat, etiam in eo necesse est persistat ut vera sit. Potest ita demum natura perire, si non sit: verum non potest non vera esse, si maneat. Aut Deus verus est filius Dei, ut Deus sit; aut si non est verus Deus, non potest etiam id esse quod Deus est: quia si natura non sit, naturae non competit nomen; si autem naturae in eo nomen est, non potest ab eo veritas abesse naturae.

515
15. Quem in specie angeli Agar Deum dixit, Abraham in forma hominis adoravit. Adorando justificatus est. Deum verum adoravit.(Sed forte in eo, cum angelus Dei Deus dicitur, adoptionis nomen indulgeatur, et sit in eo nuncupatio Dei potius quam veritas. Si parum naturam in se Dei tum, cum angelus Dei dictus est, docuit; in inferioris adhuc ab angelo naturae nomine intellige, an ex se Dei praestiterit veritatem. Namque ad Abraham homo locutus est; sed Abraham Deum adoravit. Sed o pestifer haeretice, Deum Abraham confessus est, quem tu Deum denegas. Quas promissas Abrahae benedictiones impie exspectas? Non est tibi ille, ut est, gentium 112 pater: neque in familiam seminis sui per benedictiones fidei suae renatus evadis. Non de lapidibus Abrahae filius excitaris; sed natio viperarum confessionis suae hostis exsistis. Non es Israel Dei, non es Abrahae successio, non justificatus ex fide es: non enim Deo credidisti. Per eam namque fidem justificatus est, et constitutus est Abraham pater gentium, per quam Deum cui crediderat adoravit. Adoravit etenim beatus ille et fidelis patriarcha Deum (Gen. XVIII, 14); et accipe quam Deum verum, cui, ut ipse de se ait, non impossibile est omne verbum. Aut numquid non soli Deo possibile est omne verbum? Aut cui possibile est omne verbum, quaero quid desit de Deo vero.

516
16. Judicem justum agnovit. Deus solus est justus judex ex ipsis haereticis.(Et rogo, quis est Deus hic Sodomae et Gomorrhae eversor? Pluit enim Dominus a Domino: numquid non verus Dominus a vero Domino? aut quid aliud quam Dominus a Domino? vel quid praeter significationem personae in Domino ac Domino coaptabis? Et memento quod quem solum verum Deum nosti, hunc eumdem solum justum judicem sis professus. Et intellige, quod Dominus, qui pluit a Domino, non occidens justum cum impio, omnem judicans terram, et Dominus et justus judex est, et pluit a Domino. Et inter haec, quem solum justum judicem dixeris, quaero. A Domino enim Dominus pluit: et hunc justum judicem non negabis, qui pluit a Domino. Abraham enim dixit, pater gentium, non utique infidelium: Nullo modo facies hoc verbum, ut occidas justum cum impio, et erit justus tamquam impius. Nullo modo, qui judicas terram, facies hoc judicium (Gen. XVIII, 25). Hunc ergo Deum justum judicem, necesse est et verum Deum esse. Tuo te, impie, teneo mendacio. Nondum ex Evangeliis Deum judicem profero: lex mihi judicem Deum locuta est. Adime Filio quod judex est, ut auferas quod Deus verus est. Eum enim solum verum Deum, quem solum judicem justum, professus es: et quem justum judicem doces, hunc non potes secundum te verum Deum negare. Qui judex est, 113 Dominus est, potens ad omne verbum est, benedictionum aeternarum sponsor est, piorum impiorumque judex est, Abrahae Deus est, ab eo adoratus est: ementire saltem aliquid per hanc impiam et stultam verbi tui impudentiam, unde non verus est.

517
17. Filius hoc Patribus est visus quod natus est sine damno naturae suae.(Non perimunt naturae veritatem coelestis misericordiae sacramenta: sed nec sanctorum fidem species, quae ad fidei visionem coaptantur, eludunt. Sacramenta enim legis mysterium dispensationis evangelicae praefigurant: ut patriarcha videat et credat, quod Apostolus contemplatur et praedicat. Namque cum lex umbra sit futurorum, veritatem corporis umbrae species expressit. Et Deus in homine et videtur et creditur et adoratur, qui secundum plenitudinem temporis esset in homine gignendus. Namque ad visum species praefiguratae veritatis assumitur. Visus est autem tum (sub lege) tantum Deus in homine, non natus est: mox etiam hoc, quod est visus, et natus est. Ad veritatem vero nascendi familiaritas proficit assumptae ad contemplandum formam speciei. Illic homo per Deum secundum naturae nostrae infirmitatem videndus assumitur: hic pro naturae nostrae infirmitate nascitur quod erat visum. Accipit umbra corpus (evangelicis temporibus), et species veritatem, et visio naturam. Non tamen Deus a se demutatur, cum in homine nobis aut videtur, aut nascitur, familiari inter se proprietate et nativitatis et visus: ut quod natum est, visum sit; et quod visum est, nasceretur. Et quia nondum nobis collationis evangelicae ac propheticae locus est, institutum interim ex lege ordinem persequamur. Probaturi enim postea ex Evangeliis verum Dei filium natum in homine fuisse, nunc visum interim patriarchis in specie hominis Dei filium Deum verum docemus ex lege. Namque cum Abrahae homo visus, est et Deus adoratus, 114 et judex praedicatus: et cum pluit Dominus a Domino, non ambigitur quin quod pluit Dominus a Domino, ad significationem Patris et Filii lex loquatur: neque rursum existimandum est, quod patriarcha nescierit quin Deum verum adoraret, quem Deum intelligens adorabat.

518
18. Verbi incarnati fidem haeretici non capiunt. Cur. Evangelia ex Lege sunt.(Habet autem non exiguam perfidiae impietas ad intelligentiam verae fidei difficultatem. Augustum enim irreligiositate sensum religiosae doctrinae institutio non adit. Ex quo fit, ut quae ad sacramentum salutis humanae Deus in homine nascendo gessit, mens irreligiosa non capiat: dum opus salutis suae non intelligit Dei esse virtutem. Et contemplando partum nativitatis, infantiae infirmitatem, pueritiae profectum, juventutis aetatem, corporis passiones, et passionum crucem, et crucis mortem, per haec non sentiunt Deum verum; cum haec in se ad naturam genuerit, quae sibi non erant antea in veritate naturae; ita ut naturae non amitteret veritatem, neque homo factus Deus esse desineret, cum qui Deus est, homo esse coepisset: non intelligentes non nisi ex veri Dei virtute esse, ut quod non esset, esset; nec tamen quod esset, esse desineret: cum naturae infirmis assumptio non esset, nisi ex potentis virtute naturae, quae cum in eo quod esset maneret, posset tamen esse quod non erat. O haeretica imprudentia, et stulta mundi sapientia, opprobrium Christi non intelligens Dei esse virtutem, et stultitiam fidei non sentiens Dei esse sapientiam! Deus ergo idcirco tibi Christus non est, quia qui erat nascitur, quia qui indemutabilis est crescit aetate, quia impassibilis patitur, quia vivens moritur, quia mortuus vivit, quia omnia in eo contra naturam sunt? Rogo hoc quid aliud est, quam omnipotentem esse, quod Deus est? Nondum vos sacra et veneranda Evangelia contingo, ut ex vobis 115 Christus Jesus in his passionibus Deus sit. Ex lege enim estis: et oportet eam docere, quod per assumptam infirmitatem non amittat Deus esse, qui Deus est. Sacramentum enim fidei vestrae, mysteriorum suorum virtute testata est.

519
19. Jacob in lucta Deum vidit, non oculis corporis sed fidei.(Adesto, adesto nunc mecum fidei tuae spiritu adversus venenata infidelitatis sibila, sancte et beate patriarcha Jacob, et in lucta hominis invalescens, benedici te ab eo fortior deprecare (Gen. XXXII, 26). Quid istud est, quod imbecillum oras, quod ab infirmo exspectas? Hunc cujus benedictiones rogas, complexu tuo validior elidis. A gestis corporis tui, mentis tuae opus dissidet: aliud enim quam agis sentis. Tenes in gestu luctae tuae hominem infirmum: sed hic tibi homo Deus verus est, non ex nuncupatione, sed ex natura. Non enim adoptivis benedictionibus benedici te postulas, patriarcha, sed veris. Cum homine luctaris: sed Deum facie ad faciem vides (Ibid., 30). Non hoc oculis tui corporis cernis, quod visu fidei tuae sentis. Infirmus secundum te homo est: sed anima tua secundum visum Deum salvata est. Jacob in lucta es: post fidem postulatae benedictionis Israel es (Ibid., 28; vid. Tr. Psal. LII, n. 21). Subditur tibi secundum carnem homo, ad mysterium passionis in carne: Deum in carnis infirmitate non nescis, ad sacramentum benedictionis in Spiritu. Nec adspectus impedit quin fides maneat; nec infirmitas avocat quin benedictio postuletur. Nec homo efficit, quin qui homo est, Deus sit: nec qui Deus est, non Deus verus est; quia non potest non Deus verus esse, qui Deus est, et benedicendo et 116 transferendo et nuncupando.

520
20. Filius ex alio viso Jacob Deus verus ostenditur. Deus non intelligitur nisi per Deum.(Tenet adhuc sacramenti evangelici ordinem legis umbra, et apostolicae doctrinae veritatem mysteriis suis veri aemula praefigurat. In visu somnii beatus Jacob Deum viderat (Gen. XXVIII, 13): in somnio sacramenti revelatio est, non corporalis contemplatio. Nam et per scalam descensus et adscensus angelorum ad coelum demonstratur, et super scalam incumbens Deus ostenditur, et interpretatio visionis, revelationem somnii prophetavit. Nam patriarchae dictis, et domus Dei et porta coeli locus esse hic visionis ostenditur (Ibid., 17). Et post multam gestorum ejus enarrationem sequitur: Dixit autem Deus ad Jacob, surge et adscende in locum Bethel, et habita ibi, et fac ibi sacrificium Deo, qui visus est tibi cum recederes a facie Esau (Gen. XXXV, 1). Si evangelica fides per Deum filium ad Deum patrem habet aditum, et non potest Deus nisi per Deum intelligi; nunc Deus, qui honorem Deo incumbenti in scalam coeli postulat, doce unde non verus sit. Aut quae in utroque naturae diversitas est, ubi ejusdem naturae unum atque idem nomen est? Deus visus est, Deus de viso Deo loquitur. Non potest Deus nisi per Deum intelligi, sicuti nec honorem a nobis Deus nisi per Deum accipit. Namque honorandus esse non intelligetur, nisi iste docuerit honorandum: nec Deus scietur, nisi hic Deus scitus sit. Habet dispensatio sacramentorum suum ordinem. Ad Dei honorem per Deum docemur. Tenet natura suum nomen: non aliud uterque quam Deus est. Et inter Patris et Filii naturae unius nomen 117 unum, quaero quomodo Deus filius a se possit degenerare, ne verus sit.

521
21. Ad hoc non sufficit saecularis doctrina aut vitae innocentia. (Non est de Deo humanis judiciis sentiendum. Neque enim nobis ea natura est, ut se in coelestem cognitionem suis viribus efferat. A Deo discendum est, quid de Deo intelligendum sit: quia non nisi se auctore cognoscitur. Adsit licet saecularis doctrinae elaborata institutio, adsit vitae innocentia: haec quidem proficient ad conscientiae gratulationem, non tamen cognitionem Dei consequentur. Moyses in reginae filium adoptatus, et omnibus Aegyptiorum doctrinis eruditus (Act. VII, 22), cum utique ex naturae affectu Hebraei injuriam morte Aegyptii ultus esset (Exodi II, 12), Deum tamen paternarum benedictionum nesciebat. Namque ob metum caedis proditae Aegyptum derelinquens, cum in terra Madian pastor ovium esset, ignem in rubo sine concrematione rubi contuens, Deum audivit, et nomen interrogavit, et naturam cognovit (Exodi III, 1 et seqq.). Neque enim haec de Deo, nisi per Deum, cognita esse potuissent. Loquendum ergo non aliter de Deo est, quam ut ipse ad intelligentiam nostram de se locutus est.


Hilarius-De Trinitate 442