Hilarius-De Trinitate 522

522
22. Filium de rubo locutum, eumque verum esse Deum.(Angelus Dei est, qui in igne de rubo apparuit: et de rubo in igne Deus loquitur. Habes dispensationem in angelo, quia in angelo officium est, non natura: habes in naturae nomine Deum, quia Angelus Dei Deus est. Sed forte non verus est. Numquid non verus est Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob? Horum enim angelus de rubo loquens Deus in aeternum est. Et ne adoptivi nominis fureris occasionem, loquitur ad Moysen Deus ille, qui est. Ita enim scriptum est: Dixit autem Dominus ad Moysen: Ego sum qui sum. Et dixit: Sic dices filiis Israel: Qui est, misit me ad vos (Exodi III, 14). Coeptus ab angelo Dei sermo est; ut sacramentum intelligatur humanae salutis in Filio: idem Deus Abrahae, et Deus Isaac, et Deus Jacob est; ut ei naturae suae nomen sit: mittit deinde ad Israel Deus, qui est; ut vere intelligeretur esse quod Deus est.

523
23. Nec falsum esse qui legem dedit.(Quid ad haec inefficax haereticae impietatis stultitia vesano spiritu mentiris, et contra tantorum patriarcharum scientiam 118 generosi seminis tritico urendam zizaniam sator nocturnus interseris? Sed si Moysi crederes, crederes et Deo Dei filio: nisi forte negabis quod de eo Moyses locutus sit. Quod cum negare voles, audies verbis Dei: Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46). Arguet te plane, arguet ille toto legis volumine, quam manu Mediatoris per angelos dispositam suscepit. Et quaere an qui legem dederit, Deus verus est, cum utique Mediator sit ille qui dederit. Aut numquid non obviam Deo Moyses populum eduxit ad montem (Exodi XIX, 17)? Aut numquid non Deus descendit in montem (Ibid. 20)? Aut forte falsum hoc et adoptivum potius quam naturae suae nomen est? Intellige personantes tubas, et lampadum flammas, et e monte aestuantem fornacium fumum, et ad adventum Dei consciam humanae infirmitatis trepidationem, et a populo, orato ad loquendum Moyse, confessam sub voce Dei mortem (Exodi XX, 19). Tibi, haeretice, non est Deus verus, quo Israel tantum loquente mori timuit, et vocem ejus humana infirmitas non tulit? Tibi idcirco Deus non est, quia ut audires et videres, per infirmitatem hominis est locutus? Moyses montem adiit (Ibid. 24)(Deut. XXXIII, 16): et post haec solo concesso ei nomine, audet quisquam negare quod verus est?

524
24. Summa eorum quae hocce libro hactenus probata sunt.(Nunc quia omni hoc sermone nostro demonstratum existimamus, nullam interpositam intelligentiae rationem fuisse, ut Deus verus et Deus falsus in sensum humanae mentis incideret, cum Deum et Deum, et Dominum et Dominum lex locuta sit; neque in nominibus naturisque significatam diversitatem fuisse, ne non secundum 119 nomen naturae et natura nominis posset intelligi; cum virtus Dei, potestas Dei, res Dei, nomen Dei in eo esset, quem Deum lex praedicabat: quae secundum sacramenti evangelici distributionem, ad personae significationem, demonstraret et in creando mundo obedientem dictis Dei Deum, et in figurando homine communis secum et Dei imaginis Deum cin filio Deo Deus semper ostensus, naturae veritatem ipso naturae nomine edoceret, cum lex Deum utrumque significans, ambiguitatem non relinqueret veritatis.

525
25. Occurritur haereticis Filium Deum verum negantibus. Filius hoc est vere quod natus est.(Tempus jam nunc est, ut quod pie et religiose lex docuit, non impie furto haereticae stultitiae praedicari sinamus, quae Dei filium negatura sic coepit: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est (Deut. VI, 4). Et quia impietas ejus periclitaretur in nomine, cum Deum et Deum lex esset locuta; ut naturam nominis per auctoritatem dicti prophetici negaret, adjecit, Benedicent te Deum verum (Esai. LXV, 16): ut per id unum Deum locuta lex esset, essetque in filio Dei Deo nomen potius quam veritas, uno tantum vero Deo intelligendo. Et forte contradicere nos dictis tuis, o stulte, arbitraris, ut negemus unum Deum verum. Non plane negamus secundum te (id est, sicuti tu) confitendo. Haec enim fides nostra, haec conscientia, hic sermo est. Sed intelligimus Deum unum, et eumdem Deum verum. Nec confessio nostra periclitatur in nomine, quae in natura Filii unum et verum Deum praedicat. Disce confessionis tuae intelligentiam, et unum ac verum Deum cognosce, ut unum ac verum Deum pie praedices. Rapis enim ad impietatem tuam religionis nostrae professionem: et quod est negas, dum quod est non negas. Sic stultam sapientiam fallis, ut veritatem perimas specie veritatis. Unum 120 verum Deum confiteris, ut unum verum Deum deneges. Professio enim tua sic putatur pia, quod magis impia est; sic vera quod falsa est. Sic a te unus et verus Deus praedicatur, ut non sit. Negas enim Dei filium Deum verum, cum tamen Deum non neges; Deum tamen non natura confitendo, sed nomine. Si nativitas ejus, nominis potius est quam veritatis, potes auferre nomini veritatem: si autem vere Deus natus est, quaero quomodo possit non vere esse quod natus est? Aut nega esse, ne sit; aut si est, quomodo quod est non erit, cum quod est non possit esse, ut non sit? Ac de nativitate quidem mox erit sermo. Interim tamen de veritate naturae Dei impietatem mendacii tui prophetica confessione convincam; ita tamen, ut unum et verum Deum praedicari a nobis, neque Sabellii haeresis ipsum Patrem sibi et Filium professa praesumat, neque tu veritatem de filio Dei unum tantum Deum verum praedicans mentiaris.

526
26. Haeretici subdole Scripturam interpolatam citantes revincuntur.(Nihil plane in se habet sapientiae impietas: et Dei timor, qui sapientiae initium est, ubi deest, aufert secum omne exordium prudentiae. Ad infirmandam enim Dei veri in Filio fidem propheticus sermo profertur, quo dictum est, Et Benedicent te Deum verum. Primum haec impietatis stultitia fuit, ut quae (supple, ab eodem propheta) superius dicta sunt, aut non intelligerentur; aut intellecta cum essent, tacerentur. Tum deinde ad quam se fraudem syllabae adjectione, quae in libris non exstat, instruxit: stultitiae suae in eo usa mendacio, tamquam dictis suis eo usque adhibenda fides esset, ut requirendam esse ipsam dictorum propheticorum auctoritatem non putaret. Non enim ita scriptum est, Benedicent te Deum verum (Esai. LXV, 16): sed Benedicent Deum verum. Nam non exiguum ambiguitatis momentum est inter te Deum verum, et Deum verum. Personae enim alterius videtur esse pronomen, ubi te est: caeterum ubi pronominis syllaba non erit, ibi ad auctorem dicti refertur et nomen.

527
27. Inde Filius ostenditur Deus verus, unde innuebant falsum. Filium Scriptura hic praedicans Deum contra morem addit verum, quia futuri erant quibus id lateret.(Et ut absoluta intelligendae veritatis ratio sit, ipsa illa ex solido prophetae dicta subdentur. Propterea sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos vero esurietis: ecce qui serviunt mihi, bibent; vos autem sitietis: ecce qui serviunt mihi, exultabunt in laetitia; vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri et a contribulatione spiritus ululabitis. Relinquetis enim vos nomen vestrum in laetitia electis meis, vos autem interficiet Dominus. Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum quod benedicetur super terram: et benedicent Deum verum, et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Esai. LXVII, 13 et seqq.). Numquam non ex causa est, cum consuetudo praedicationis exceditur: et rationem novitatis ratio falsitatis inducit. Cum enim antea tantae de Deo prophetiae exstitissent, et ad Dei dignitatem ac naturam demonstrandam simplex et solum Dei nomen commemoratum fuisset; quaerendum est, qua ratione nunc per Esaiam benedicendum Deum verum, et jurandum super terram in Deum verum prophetiae Spiritus praeloquatur. Et primum noscendum est, sermonem hunc res futuri temporis nuntiare. Et quaero an Deus verus non sit, qui tum secundum opinionem Judaeorum et benedicebatur et jurabatur. Judaei namque sacramentum mysterii Dei nescientes, et per hoc Dei filium ignorantes, Deum tantum, non et Patrem venerabantur (V. l. III, n. 17). Nam utique venerantes Patrem, venerarentur et Filium. Hi ergo Deum benedicebant, et jurabant per eum. Sed propheta benedicendum Deum verum testatur: verum Deum idcirco pronuntians, quia per mysterium assumpti corporis non ab omnibus esset in eo Dei veritas intelligenda. Et opus fuit veri confirmatione, ubi falsi proruptura esset assertio. Et singulas dictorum eorumdem sententias recenseamus.

528
28. Prophetia haec aliquid praesens, et aliud futurum significat. Quod praesens, ad Israel carnalem; quod futurum, ad spiritalem attinet.(Propterea sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos vero esurietis: ecce qui serviunt mihi, bibent; vos vero sitietis (Esai. LXV, 13). Cognosce sub eodem dicto utriusque temporis significationem, ut sacramentum assequaris aetatis. Qui enim serviunt mihi, manducabunt. Religionem scilicet praesentem 122 futuris praemiis muneratur: ita ut praesentium impietatem futurae sitis ac famis poena conficiat. Deinde adjecit, Ecce qui serviunt mihi, exultabunt in laetitia; vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri, et a contritione spiritus ululabitis (Ibid., 14). Secundum superiorem sensum etiam nunc futuri et praesentis temporis demonstratio est: ut qui serviunt, exultaturi sint in laetitia; qui vero non serviunt, in clamore atque in ululatu per dolorem cordis et contritionem spiritus mansuri sint. Dehinc subjecit, Relinquetis enim vos nomen vestrum in laetitia electis meis, vos autem interficiet Dominus (Ibid., 15). Sermo ad carnalem Israel est cum futuri temporis significatione, cui exprobratur quod nomen suum electis Dei relicturus sit. Quaero, quod hoc nomen sit? Nempe Israel, ad quem tum erat sermo. Dehinc interrogo, qui sit hodie Israel? Et quidem testatur Apostolus, Qui spiritu, non littera, qui in regula Christi procedentes, Israel Dei sunt (Rom. II, 29).

529
29. Filius triplici titulo Deus verus ab Esaia ostenditur. Christianum nomen novum.(Tum praeterea, cum superius dictum sit, Propterea sic dicit Dominus; intelligendum est cur ita hoc consequatur, Vos autem interficiet Dominus: deinde post haec quid sibi velit hic sermo, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram (Ibid. 16). Numquid ambigitur in eo quod dictum est, Propterea sic dicit Dominus, et in eo quod sequitur, Vos autem interficiet Dominus, id demonstratum fuisse, ut qui loqueretur, et qui interfecturus esset, non aliud intelligeretur esse quam Dominus; qui et postea sibi servientes novo esset nomine muneraturus, et non ignoraretur et in prophetis locutus esse, et piorum atque impiorum judex futurus? Mysterium itaque sermo reliquus evangelici sacramenti, ne quid in Domino dicente et in Domino interficiente ambigi possit, explicuit: Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram. Omnis hic futuri temporis sermo est. Et quod est hoc novum nomen religionis, quod benedicetur super terram? Si a saeculis Christiani vocabuli antea beatitudo umquam fuit, nunc novum non est. Sin vero hoc sanctificatum pietatis nostrae in Deum novum nomen est, 123 haec profecto professionis novitas coelestium benedictionum merces super terram est.

530
30. Quod de Christo intelligendum, et benedicent Deum verum.(Jam vero totius fidei nostrae conscientiam sequens sermo confirmat, dicens, Et benedicent Deum verum, et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum. Hi certe benedicent Deum verum, quorum in Dei servitute novum nomen est: tum deinde qui jurandus erit Deus, Deus verus est. Anne ambigitur quis juretur, quis benedicatur, per quem novum ipsi servientibus benedictumque nomen sit? Consistit mecum adversus impiam tuam, haeretice, praedicationem absoluta sermonis ecclesiastici fides, novi per te Christe nominis, et per servitutis professionem benedictae ex te super terram nuncupationis, te verum Deum jurans. Omne enim os credentium te, Christe, Deum loquitur. Omnis credentium fides te Deum jurat, Deum verum esse te confitens, Deum verum esse te praedicans, Deum verum esse te conscia.

531
31. Idem ex superioribus prophetae dictis, illustratur. (Quamquam igitur omnis hic propheticus sermo nullam reliquerit difficultatem, quin Deum significasse intelligatur, et cui per novum nomen serviatur, et per quem ejusdem nominis in terris benedicta sit novitas, et qui benedicatur Deus verus, et qui juretur Deus verus; quae omnia secundum temporum plenitudinem Ecclesiae fides pia in Dominum Christum religione profitetur (et ita se in eo propheticus sermo coaptavit, ut significationem personae alterius adjectione pronominis non novaret. Si enim addidisset, te Deum verum, referri ad alterum dicentis sermo potuisset: sed cum ait, Deum verum, significationis intelligentiam penes loquentem reliquit): et quamquam quem praesens sermo significet, non ambigatur; tamen connexa superius dicta, cujus professio ista sit intelligenda, demonstrant. Ait enim: Palam apparui non interrogantibus me, et inventus sum non quaerentibus me. Dixi, Ecce sum genti, qui non invocaverunt nomen meum. Extendi manus meas tota die ad populum diffidentem et contradicentem (Esai. LXV, 1, 2). Anne impia furtivae praedicationis falsitas in obscuro est, et Deus verus ignorabitur qui haec loquitur? Rogo, quis apparuit non interrogantibus, et quis inventus non quaerentibus? Et quis gentium est 124 quae non invocaverunt antea nomen ejus? Et quis die tota manus ad diffidentem et contradicentem populum extendit? Confer cum his sacrum illud et divinum Deuteronomii Canticum (Deut. XXXII, 21), in quo super non deos Deus exacerbatus, super non gentem et gentem stultam in zelum incitat infideles: et intellige quis manifestus fit ignorantibus, et quis proprius usurpatur alienis, et quis manus suas ante diffidentem contradicentemque populum, configens cruci chirographum edicti anterioris expandit. Hic namque prophetae Spiritus dixit per continentem sibi in ordine connexumque sermonem, Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum, quod benedicetur super terram, et benedicent Deum verum: et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Esa. LXV, 16).

532
32. Esaiae verba de Filio dicta Paulus interpretatur. (Haec si stultitia atque impietas haeretica, ad fallendum ignorantes simplicioresque, dicta esse ex persona Dei patris mentietur, ne in Deum fillium dicti hujus intelligentia suscipi possit: audiat mendacii sui ab apostolo et doctore gentium reatum; omnia haec ad sacramentum passionis dominicae et evangelicae fidei tempora praedicante, tum cum infidelitatem Israel adventum Domini in carnem non intelligentis exprobrat. Ait enim ita: Omnis enim, quicumque invocaverit nomen Domini, salvabitur. Quomodo invocabunt eum in quem non crediderunt? Quomodo autem credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Quomodo autem praedicabunt nisi missi fuerint? sicuti scriptum est: Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, eorum qui annuntiant bona (Esai. LII, 7): Sed non omnes obediunt Evangelio. Esaias enim dicit, Domine, quis credidit auditui nostro (Esai. LIII, 1)? Itaque fides ex auditu, auditus autem per verbum. Sed dico, numquid non audierunt? Imo in omnem terram exivit sonus eorum, et ad terminos orbis verba eorum. Sed dico: Numquid Israel non scivit? Primus Moyses dicit, Ego incitabo vos in non gentem, in gentem insensatam exacerbabo vos. Esaias autem audet et dicit, Apparui autem his qui me non quaerunt, inventus sum iis qui me non interrogabant (Esaia. LXV, 1). Ad Israel autem quid dicit? Tota die extendi manus meas ad 125 populum non audientem (Rom. X, 13 et seq.). Quis coeli circulos, incertum incorporeus an corporeus, egressus, fidelior Paulo dictorum propheticorum interpres exstitisti (II Cor. XII, 2)? Quis inenarranda coelestium mysteriorum audiens sacramenta et tacens, majore haec fiducia revelatae tibi a Deo scientiae praedicasti? Quis ad plenitudinem dominicae passionis cruci reservandus, antea in paradisum raptus evadens, melius de divinis Scripturis electionis vase docuisti, haec nesciens dicta gestaque esse a Deo vero, et ad intelligentiam Dei veri a vero ejus et electo apostolo praedicata?

533
33. Esaiam ex Esaiae dictis interpretatur Apostolus. Esaias vidit Deum, neque alium vidit praeter Filium. (Nisi forte Apostolus dictis propheticis non ex prophetiae spiritu usurpatis, temerarius alieni sermonis interpres est. Omnia quidem per revelationem Christi Apostolus dicit: sed Esaiae dicta ex dictis Esaiae ipsius novit. In exordio enim sermonis ejus, in quo Deus verus a servientibus sibi benedicendus atque jurandus est, haec prophetae oratio legitur: A saeculo non audivimus, nec oculi nostri viderunt Deum praeter te, et opera tua quae facies exspectantibus misericordiam tuam (Esa. LXIV, 4). Loquitur Esaias, praeter hunc se neminem Deum vidisse. Vidit enim gloriam Dei, cujus praenuntiaverat mysterium corporationis ex virgine. Ac si tu haeretice ignoras, quod in ea gloria unigenitum Deum viderit; audi Joannem evangelistam dicentem (XII, 41): Haec autem dixit Esaias, quando vidit honorem ejus, et locutus est de eo (Esa. VI, 1). Hinc apostolicis, hinc evangelicis, hinc propheticis dictis, impie haeretice, concluderis. Esaias enim Deum vidit; et cum scriptum sit: Deum nemo vidit umquam, nisi unigenitus filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit (Joan. I, 18); Deum tamen propheta vidit, et gloriam ejus usque ad invidiam propheticae dignitatis adspexit. Nam in judicium mortis ob hanc causam a Judaeis actus est.

534
34. Pressius ostenditur Filium ab Esaia Deum verum praedicatum esse. Haereticorum id negantium dolus. (Deum itaque nemini visum, unigenitus filius qui in sinu Patris est enarravit. Aut dissolve unigeniti enarrationem, aut crede qui visus est, qui apparuit non intelligentibus se, et factus est gentium non invocantium se, et expandit manus ante populum contradicentem: ita tamen ut et servientibus sibi nomen novum vocetur, et in terris Deus verus benedicatur atque juretur. Prophetia loquitur, Evangelium testatur, Apostolus interpretatur, Ecclesia confitetur, Deum verum esse qui visus sit; cum tamen Deum patrem visum nemo fateatur: et eo haeretici furoris prorupit insania, ut dum confiteri se simulat, denegaret. Negat enim novo confessionis impioque consilio; et arte subdola fidem dum mentitur, eludit. Cum enim confesso uno Deo eodemque vero et solo justo, solo sapiente, solo indemutabili, solo immortali, solo potente, subjicitur et filius in diversitate substantiae, non ex Deo natus in Deum, sed per creationem susceptus in filium, non naturae habens nomen, sed adoptionis sortitus appellationem; necesse est ut his omnibus careat Filius, quae ad privilegium solitariae in Patre majestatis sunt praedicata.

535
35. Ariani unum verum Deum nesciunt. Cur. Quid duobus superioribus libris praestitum, quid jam praestandum. (Nescit haeretica perversitas unum Deum verum nosse et confiteri; et extra impietatis sensum, confessionis hujus est et fides et intelligentia. Prius confitendus est Pater et Filius, ut unus verus Deus possit intelligi: et cognitis sacramentis salutis humanae, quae in nobis per regenerationis virtutem in Patre et Filio consummantur ad vitam, legis et prophetarum sunt mysteria consequenda. Unum Deum verum non apprehendit ignara evangelicae et apostolicae praedicationis impietas. Cujus quamvis intelligentiam, usque ad absolutissimam verae pietatis professionem, ex ipsis eorum doctrinis 127 praestabimus; ut indivisus atque inseparabilis, non ex persona, sed ex natura, subsistens ex Patre unigenitus intelligatur; et per id unus Deus sit, quia ex natura Dei Deus sit: tamen ex propheticis dictis perfectae hujus unitatis fides est exstruenda, et hinc evangelicae domus sunt ponenda fundamina; ut per eamdem naturam divinitatis unius unus Deus per id intelligatur, quod in Deum alterum Deus unigenitus non refertur. Tenuimus enim omni hoc sermonis nostri libello eum ordinem, ut in quibus superiore libro Deum filium docueramus, in ipsis nunc Deum verum ostenderemus. Et, ut spero, ea dictorum omnium absolutio fuit, ut Deus verus intelligeretur, qui Deus esse non negabatur. Reliquus autem nunc omnis sermo ad id proficiet, ut qui Deus verus esse intelligitur, non in Deum alterum deputetur; et quod ad alterum non proficit, ad unum intelligatur: unum autem illud non subsistentem naturam perimat in Filio, sed in Deo et Deo naturam Dei conservet unius.

536
36. Quod ex Moyse Filius cum Patre unus sit Deus.(Veritatis ratio postulat, ab eo initium intelligentiae istius sumi, per quem manifestari saeculo Deus coeptus est, Moyse namque, cujus ore haec de se unigenitus Deus professus est: Videte, videte, quoniam ego sum Deus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39). Ac ne forte dicti hujus virtutem haeretica impietas ad patrem innascibilem Deum referat; et ipsa dicti ratio, et Apostolus auctor occurrit, qui ex persona unigeniti Dei, sicut superius (lib. IV, n. 33) docuimus, intelligendi totius hujus sermonis interpres est; et hoc quod dictum est, Laetamini gentes cum plebe ejus (Deut. XXXII, 43; et Rom. XVII, 10), proprium ejus esse demonstravit, subjiciens ad fidem dicti: Et erit radix Iesse, et qui surget regere gentes, in eum gentes sperabunt (Ibid., 12). Demonstrato igitur per Moysen eo qui dixerat: Non est Deus praeter me, in eo quod ait: Laetamini gentes simul cum eo; et Apostolo id ipsum ad Dominum nostrum Jesum Christum unigenitum Deum intelligente, in quo secundum carnem ex radice Jesse surgente rege 128 gentium spes est, ipsa nunc dicti ratio tractanda est, ut quia dictum non ambigitur, quatenus dictum sit possit intelligi.

537
37. Qui Deus ex Deo et in eadem natura.(Verum et absolutum et perfectum fidei nostrae sacramentum est, Deum ex Deo, et Deum in Deo confiteri; non corporalibus modis, sed divinis virtutibus; nec naturae in naturam transfusione, sed mysterio et potestate naturae. Non enim per desectionem aut protensionem aut derivationem ex Deo Deus est, sed ex virtute naturae in naturam eamdem nativitate subsistit. Res ipsas planius consequens liber evangelicorum atque apostolicorum dictorum interpres loquetur: sed interim ex lege et prophetis hoc, quod et loquimur et credimus, est docendum. Nativitas igitur Dei non potest non eam, ex qua profecta est, tenere naturam. Neque enim aliud quam Deus subsistit, quod non aliunde quam ex Deo subsistit. Eamdem autem naturam ita, non ut natus sit ipse qui genuit (nam quomodo erit ipse, cum genitus sit?), sed in his ipsis subsistat ille qui genitus est, quae totus est ipse qui genuit: quia non est aliunde quod genitus est. Et per hoc non refertur ad aliud, quod in unum subsistit ex uno: neque novum in se est, quod vivit ex vivo: neque abest a se, quod vivus genuit in vivum. Ac sic in generatione Filii et naturam suam sequitur incorporalis atque indemutabilis Deus, incorporalem atque indemutabilem Deum gignens: nec naturam suam deserit ex incorporali atque indemutabili Deo incorporalis atque indemutabilis Dei perfecta nativitas, per hoc utique subsistentis ex Deo Dei sacramentum. Haec ita unigenitus Deus per sanctum Moysen testatur: Videte, videte, quoniam ego sum Dominus, et non est Deus praeter me (Deut. XXXII, 39). Non est enim natura divinitatis alia, ut praeter se Deus ullus sit. Nam cum ipse Deus sit, tamen etiam per naturae virtutem in eo Deus est. Et per id, quod ipse Deus est et in eo Deus est, non est Deus praeter eum: cum non exstet aliunde quod Deus est, et 129 in eo Deus sit, habens in se et quod ipse est, et ex quo ipse subsistit.

538
38. Individua Patris et Filii divinitas ex Esaia.(Confirmat autem fidei nostrae veram et salutarem professionem idem atque unus in plurimis Spiritus prophetiae, per successiones et intervalla temporum non demutans religiosae doctrinae praedicationem. Ut enim per Moysen ex persona unigeniti Dei dicta, pleniore ad intelligendum confirmarentur profectu; rursum sermone Dei patris ex persona virorum excelsorum idem prophetiae Spiritus per Esaiam loquitur: Quoniam in te est Deus, et non est praeter te Deus. Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus, Israel salvator (Esai. XLV, 14, 15). Exserat se in hanc et naturae et nominis inseparabilem professionem haereticae impietatis desperatus furor: et haec, si potest, dictis ac rebus unita, rabido vesaniae suae ore concerpat. In Deo Deus est, et praeter eum Deus non est; dissolvat eum qui inest, ab eo in quo inest: et sacramenti hujus intelligentiam dividat generum varietate. Nam in eo quod ait, In te Deus est, naturae Dei patris in Deo filio docuit veritatem, cum in eo Deus intelligeretur esse qui Deus est. In eo vero quod subjecit: Et praeter te non est Deus: ostendit praeter eum Deum non esse, quia in se Deo Deus inesset. Hoc vero quod tertium est, Tu es Deus, et nesciebamus, humanae intelligentiae piam et fidelem testatur professionem, quae cognitis nativitatis mysteriis, et nomine (Emmanuel) ad Joseph per Angelum nuntiato confiteretur, Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator: subsistentem in eo Dei naturam intelligentes, cum in Deo Deus insit, nec praeter eum 130 qui est Deus quisquam Deus alius sit: quia ipse Deus, et in eo Deus, alterius nobis cujusquam Dei non relinquat errorem. Et haec quidem Esaias, individuam atque inseparabilem Patris et Filii divinitatem testatus, ita prophetavit.

539
39. Ex Jeremia idem evincitur.(Jeremias vero non dispari prophetiae virtute, indiscretae a Deo patre naturae unigenitum esse Deum ita docuit, dicens: Hic Deus noster est, et non deputabitur alter ad eum. Qui invenit omnem vitam scientiae, et dedit eam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post haec supra terram visus est, et inter homines conversatus est (Baruc. III, 36). Quid alium Deum in filio Dei Deo haeretice supponis? Disce unum Deum verum intelligere et confiteri. Non alius Deus ad Christum deputatur ut Deus sit. Deus est ex natura, ex nativitate, ex Deo. Quod enim Deus est, ex Deo est, non etiam Deus alius est. Alius enim ad eum non deputatur; quia non est in eo alia praeter quam quae Dei est veritas. Quid verum et non verum, quid degenerem et nobilem, quid diversum et diversum sub unius Dei ementita religione componis? Deus est pater, Deus est et filius. In Deo Deus est; praeter eum Deus non est, non alter ad eum deputatur ut Deus sit. In his si unum magis quam solitarium Deum intelliges; Ecclesiae religionem profiteberis, quae Patrem in Filio confitetur. Sin vero unum Deum, ad solitarii significationem, sacramenti coelestis ignarus obtendis; extra cognitionem Dei es, Deum in Deo esse non confitens.

600
LIBER SEXTUS.Statim ab exordio repraesentat Arianam luem per omnes ferme imperii Romani provincias grassantem: cujus difficillima cura sit, quia error ex plurimorum assensu publicam sibi auctoritatem comparasset. Episcopali tamen officio, et plurimos ad veritatem revocandi spe adductus Hilarius fidei patrocinium suscipit. Arianarum partium epistolam in quarto licet libro, ut eam ex lege et prophetis refelleret, exscriptam, in hoc rursum exscribit, ut eamdem ex Evangeliis et apostolis plenius confutet. Quam deinde percurrens, nodos illius explicat ac venenum pandit: qui videlicet, haereticorum damnandorum obtentu, pias Ecclesiae voces, Filium ex Deo prolatum, homousion, lumen de lumine, et sine initio genitum, supprimere tentent, et exstincta fide haeresim inducere. Quocirca quod apud haereticos vitiosum est aperit, et ab Ecclesia damnari declarat, confirmatque quod in ea pie praedicatur.Tum ex occasione humanae rationis, qua compositum aut corporeum fore Deum volunt, si quod ex ipso aut ex utero ipsius genitum esse Filium scriptum sit, eum ex paterna substantia intelligamus: observat primo haeresim audacem quidem esse, sed prudentia destitutam: deinde negari non posse, quin Christus dixerit, Ex ipso sum; et, hoc dicendo, se neque ex nihilo, neque ex alia quam ex Patris substantia, neque cum eo ex quo est eumdem esse testificatus sit: demum nefas esse Deo non credere, adeoque humanae rationi quae Christi testimonio adversetur locum nullum esse, ac licet plura possent, aliud tamen ei opponi non debere. Hic commemorata haereticorum sententia, qua Christum filium ex adoptione, ex nuncupatione Deum, unigenitum ex privilegio, et ex ordine quem in rebus creatis obtinet primogenitum interpretantur, ad Deum sese convertit conquerentis ad modum, quod se per Moysen et prophetas deceperit, et evangelicis apostolicisque doctrinis immedicabiliter imbuto, novos illos doctores tam tarde sibi protulerit.Tandem ad veram fidem stabiliendam venit. Et quia Christo inesse naturam Dei sequitur, si verus sit filius Dei; postrema ac potissima hujus libri parte eum verum ac naturalem, et non adoptivum, Dei filium esse demonstrat testimonio Patris, Filii ipsius, apostolorum in unum conspirantium, ac seorsim Petri, Pauli, Joannis; nec non Marthae, caeci nati, daemonum, Judaeorum, quorumdam in mari periclitantium, gentium denique confessione.

601
1. Haeresis Ariana late serpens aegre depelli potest. (Non sum nescius, difficillimo me asperrimoque tempore scribere haec adversum vesanam impiorum haeresim, Dei filium creaturam esse affirmantem, aggressum fuisse; multis jam per omnes ferme Romani imperii provincias ecclesiis morbo pestiferae hujus praedicationis infectis, et velut ad piae fidei hujus male usurpatam persuasionem, longo doctrinae usu, et ementito nomine verae religionis imbutis, non ignorans difficilem esse ad emendationis profectum voluntatem, quam in erroris sui studio per plurimorum assensum auctoritas publicae jam sententiae contineret. Gravis enim et periculosus est error in plurimis: et multorum lapsus, etiamsi se intelligat, tamen exsurgendi pudore auctoritatem sibi praesumit, ex numero habens hoc impudentiae, ut quod errat, prudentiam velit existimari; et quod cum multis errat, intelligentiam esse asserat veritatis, dum minus erroris esse existimatur in multis.

602
2. Ad eam refellendam quid Hilarium moveat. (Ac mihi quidem praeter studii mei atque officii necessitatem, qua hoc Ecclesiae episcopus praedicationis evangelicae debeo ministerium; tamen eo propensior cura ad scribendum fuit, quo magis plures periculo infidelis intelligentiae detinebantur; uberius gaudium consectans ex salute multorum, si cognitis sacramentis perfectae in Deum fidei, impia humanae stultitiae instituta desererent, et se Deo redderent haereticis repudiatis, atque a cibo mortis, quo in laqueum aves solent illici, in volatum se liberae securitatis erigerent; sequerenturque Christum ducem, prophetas nuntios, Apostolos praevios, fidem consummatam, et salutem in Patris et Filii confessione perfectam; et cum dictum meminissent ore Domini: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Joan. V, 23), ad honorificandum Patrem per honorem Filii se referrent.

603
3. Haeresis Arianae lues.(Emersit enim pestifera et letalis populis proxime lues, quae ingenti grassata contagio ruinam miserandae mortis invexit. Non enim tantum aut considentium (f. concidentium) in chaos cum populis suis repens urbium vastitas, aut frequentes bellorum et funebres mortes, aut immedicatae aegritudinis populosa contagia desaevierunt, in quantum ad exitium generis humani haeresis haec funesta grassata est. Deo enim, cui omnia in mortuis vivunt, hoc solum perit quod sibi deperit. Nam judicaturus ipse de omnibus, et pro majestatis suae misericordia poenae meritum ignoranti moderaturus errori, negantes se non jam judicabit utique, sed negabit (Matth. X, 33; vid. Tr. psal. CXL, n. 8).

604
4. Quam subdole virus suum effundat.(Negat enim, negat furens haeresis sacramentum verae fidei, ad impietatis suae doctrinam religionis usa principiis, cum infidelitatis suae expositionem, ut superioribus libris continetur, ita coepit: (Novimus unum Deum solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem.( Ad id enim usurpatum proficit piae confessionis exordium, quo ait: (Unum Deum, et solum infectum, et solum sine initio:( ut per haec, quae religiose verbis ostentarentur, caetera impie subderentur. Nam post multa alia, quae de Filio pari quoque simulatae religionis 134 professione protulerat, subjecit: (Creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae.( Et post multa alia, quibus, veritatis interjectis confessionibus, haereticae impietatis obumbraretur intentio, ut subsistere eum de non exstantibus argutae interpretationis subtilitate defenderet, ait: (Et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur.( Postremo quasi rebus jam omnibus validissime ad impietatis defensionem communitis, ne vel filius vel Deus intelligeretur, adjecit, (Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus.( Et quia nobis ex integro adversum hanc impiissimae doctrinae expositionem evangelicus nunc erit sermo; consequens existimavimus omnem jam in primo licet libro editionem hujus haereseos conscriptam, nunc quoque huic sexto inserere: ut recens lectio, et responsionis ad singula subjecta collatio, per evangelicas atque apostolicas institutiones invitis licet et contradicentibus sensum veritatis eliciat. Dicunt ergo.Exemplum blasphemiae.


Hilarius-De Trinitate 522