Hilarius-De Trinitate 605

605
5. Arii et asseclarum ejus ad Alexandrum epistola. ((Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti. Hunc Deum generasse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit. Natum autem non putative, sed vere obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum de creaturis; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae 135 Patris Natum exposuit; nec sicuti Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; sed nec sicuti Hieracas lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed sicuti diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre. Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta ab ipso habentur: fons est autem omnium.

606
6. (Quapropter tres substantiae sunt, Pater, Filius, Spiritus sanctus. Et quidem Deus causa est omnium, omnino sine initio solitarius. Filius autem sine tempore editus a Patre, et ante saecula creatus et fundatus, non erat ante quam nasceretur: sed sine tempore ante omnia natus, solus a solo Patre substitit. Nec enim est aeternus aut coaeternus, aut simul non factus cum Patre, nec simul cum Patre habet esse, sicuti quidam dicunt, aut aliqui, duo non nata principia introducentes: sed sicut unio et principium omnium, sic et Deus ante omnia est. Propter quod et ante Filium est, sicut et a te didicimus media in ecclesia praedicante. Secundum quod itaque a Deo esse habet, et glorias, et vivere, et omnia ei sunt tradita; secundum hoc, principium ejus est Deus. Principatur autem ei, utpote Deus ejus, cum sit ante ipsum. Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis , et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus.(

607
7. Venenum in hac epistola latens.(Quis non his sentiat lubricos serpentinae viae flexus, vel tortuosis spiris nodos vipereos non intelligat, quibus venenati oris 136 principalis potestas collecto inflexi corporis orbe concluditur? Sed extensis omnibus atque absolutis, totum occultati capitis virus patebit. Ingeruntur enim nobis primum nomina veritatis, ut virus falsitatis introeat. Bonum in ore est, ut de corde malum subeat. Et inter haec nusquam audio ab his Deum Dei filium dici: nusquam Filium invenio ita praedicatum esse, quod filius sit. Nomen filii ingeritur, ut natura taceatur; natura adimitur, ut nomen alienum sit. Haereses caeterae praetenduntur, ut de se haeresis mentiatur (Idem notat Athanas. Or. I, p. 313). Unus solus Deus et solus verus ingeritur, ne verum ac proprium Dei filio relinquatur esse quod Deus est.

608
8. Quid jam sibi tractandum proponat Hilarius.(Quamquam igitur superioribus libellis (scil. IV et V) de Deo et Deo, et Deo vero ac Deo vero, et in Deo vero patre et in Deo vero filio uno vero Deo intelligendo secundum naturae unitatem, non secundum personae unionem, ex legis et prophetarum praedicationibus docuerimus; tamen perfecta fidei hujus absolutio ex evangelicis atque apostolicis est praestanda doctrinis, ut verus Dei filius Deus non alienae a Patre diversaeque naturae, sed ejusdem esse divinitatis, per veritatem nativitatis existens, possit intelligi. Nec sane quemquam tam amentem posse esse existimo, qui Dei de se professiones aut cognitas non intelligat, aut intellectas a se nollet intelligi, aut emendandas putet humanae opinione prudentiae. Sed antequam res ipsas salutarium sacramentorum loqui incipiamus; ne in aliquo sibi, editis haereticorum nominibus, haeresis professio blandiatur, demonstrandum est omne hujus argutae malitiae velamen: ut per quod se virus latens contegit, per id ipsum proditum sit et revelatum, et ad blandientis veneni intelligentiam publicae conscientiae sensus introeat.

609
9. Valentini commenta. Ecclesia ab his aliena. Prolationis nomine haeretici nativitatem nituntur abolere. (Volentes igitur haeretici Dei filium non ex Deo esse, neque de natura et in natura Dei ex Deo Deum natum, cum jam superius commemorassent unum Deum solum 137 verum, neque adjecissent et patrem; ut unius veritatis esse Patrem et Filium exclusa proprietate nativitatis negarent, dixerunt, (Nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est:( ut sub specie haereseos Valentinae, nomine prolationis improbato, nativitatem Dei ex Deo improbarent. Valentinus enim ridicula quaedam et foeda commentans, cum praeter principem Deum, familiam deorum et numerosas aeternitatum potestates introduxisset, tunc prolatum Dominum nostrum Jesum Christum mysterio occultae voluntatis asseruit. Hanc ergo inanem prolationem, temerarii ac stulti auctoris furore quaesitam, evangelica atque apostolica Ecclesiae fides nescit. Ignorat enim Valentini bythona, et silentium, et ter denos aeonas: scit vero nihil aliud quam unum Deum patrem ex quo omnia sunt, et unum Dominum nostrum Jesum Christum per quem omnia, natum ex Deo Deum. Sed quia ex Deo Deus natus, neque per nativitatem suam Deo ademit esse quod Deus est, neque ipse in nativitate non Deus est; et quod Deus est, non coepit esse, sed natus ex Deo est; et quod nascitur, id ipsum secundum humanae naturae sensum videtur esse prolatum, ita ut prolatio ipsa nativitas esse existimetur: idcirco tentatum est per Valentini haeresim prolationis nomen excludi, ne nativitatis veritas permaneret; quia prolationis intelligentia, opinione terrena, non multum esset a natura terrenae nativitatis aliena. Naturae humanae tarda ac difficilis ad res divinas intelligentia exigit, de his, quae semel dicta a nobis sunt (lib. I, n. 10 et lib. IV, n. 2), frequentius admoneri, ne satisfacere sacramentis divinae virtutis, humanae comparationis exempla credantur; sed tantum ad imbuendum spiritaliter de coelestibus sensum, speciem terreni generis afferri, ut per hunc naturae nostrae gradum ad intelligentiam divinae magnificentiae provehamur. 138 Non est autem secundum humanarum nativitatum prolationes, Dei nativitas aestimanda (al. existimanda). Ubi enim unus ex uno est, et Deus natus ex Deo est, affert tantum significationis intelligentiam terrena nativitas: caeterum non satisfacit comparationis exemplo origo nascentium, quae habet in se et coitum, et conceptum, et tempus, et partum; cum Deus ex Deo natus nihil aliud intelligendus sit esse, quam natus. Et quidem de divinae nativitatis, secundum fidem evangelicam atque apostolicam, veritate suo loco tractabimus: interim tamen haereticae artis ingenium ostendi debuit, quae, ad veritatem nativitatis abolendam, prolationis nomen exstingueret.

610
10. Manichaeum damnant, ut oJmoouvsion removeant. Ecclesia nescit in filio portionem Dei, sed plenitudinem. (Tenet vero etiam in caeteris ejusdem artis suae malignam fraudulentiam, dicens: (Nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit.( Negata superius prolatio est, ut nativitas negaretur: nunc quoque sub Manichaei nomine neganda unius substantiae infertur et portio, ne Deus ex Deo esse credatur. Manichaeus enim abrupti in improbanda lege ac prophetis furoris, et diaboli quantum in se est professus assertor, et solis sui nescius cultor, id quod in Virgine fuit, portionem unius substantiae praedicavit, et id Filium intelligi voluit, quod ex Dei substantia parte aliqua deductum apparuerit in carne. Ut igitur unigeniti filii nativitas, et unius substantiae nomen tolleretur, portio unius substantiae in nativitate Filii praetenditur: ut quia profane ea, quae ex portione unius substantiae nativitas asserta est, praedicatur; primum nativitas ipsa non esset, quae in Manichaeo esset ex portionis professione damnata; tum deinde nomen ac fides unius substantiae tolleretur, quia apud haereticos ex portione competeret; et per id non ex Deo Deus esset, quod in eo divinae naturae proprietas non inesset. Quid vesanas sollicitudines 139 ementita religionis specie impius furor simulat? Manichaeum, secundum haereticae insaniae praedicatores, pia Ecclesiae fides damnat. Nescit enim in Filio portionem: sed scit Deum totum ex Deo toto: scit ex uno unum; non desectum, sed natum: scit nativitatem Dei nec diminutionem esse gignentis, nec infirmitatem esse nascentis. Si ex se scit, infer calumniam temerarie usurpatae scientiae: si vero de Domino suo didicit, nativitatis suae scientiam permitte nascenti. Haec enim ita ei a Deo unigenito comperta sunt, quod Pater et Filius unum sunt, quod plenitudo deitatis in Filio est: per quod et portionem unius substantiae odit ad Filium, et per nativitatis veritatem, verae divinitatis proprietatem veneratur in Filio. Sed reposita pleniore singularum responsionum absolutione, per reliqua curramus.

611
11. Sabellium respuunt, ut naturae in Patre et Filio unitatem auferant.(Namque id sequitur: (Nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem.( Ignorat evangelica atque apostolica sacramenta sic credens Sabellius. Sed hoc non simpliciter ab haereticis in haeretico damnatur. Volentes enim nihil inter Patrem et Filium esse unum, divisae a Sabellio unionis crimen exprobrant: cujus unionis divisio non nativitatem intulit, sed eumdem divisit in Virgine. Nobis autem in confessione nativitas est: et unionem detestantes, unitatem divinitatis tenemus; scilicet ut Deus ex Deo unum sint in genere naturae, dum quod per nativitatis veritatem ex Deo in Deum exstitit, non aliunde quam ex Deo esse substiterit. Quod autem non aliunde quam ex Deo manet, maneat necesse est in ea veritate qua Deus est: ac per hoc unum sunt, cum qui ex Deo Deus est, neque aliud ipse est, neque aliunde quod Deus est. Idcirco autem unionis in Sabellio impietas praetenditur, ut Ecclesiae fidei unitatis religio 140 auferatur. Persequar deinde et caetera haeretici ingenii artificia, ne forte suspiciosis magis quam veris sollicitudinibus, malevolus interpres alienae simplicitatis existimer: ostensurus totius professionis conclusione, in quem se exitum praemissio tam subdoli sermonis instruxerit.

612
12. Lumen ex lumine Filium Hieracas prave intelligit. Qui intelligat Ecclesia.(Id enim sequitur: (Sed nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes. Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium.( Hieracas nesciens Unigeniti nativitatem, nec evangelicorum sacramentorum virtutem adeptus, unius lucernae duo lumina praedicavit, ut lychnorum bipertita divisio substantiam Patris et Filii aemularetur, quae ex unius vasculi unguine accenderetur in lumen: tamquam esset substantia exterior, ut olei in lucerna, continens luminis utriusque naturam; vel certe ut lampas papyro eodem intexta, utroque capite luceret, essetque media materies lumen ex se utrumque protendens. Haec stultitiae humanae error invexit, dum quod sapiunt, ex se potius quam ex Deo sapiunt. Sed quia verae fidei professio est, ita Deum ex Deo natum ut lumen ex lumine, quod sine detrimento suo naturam suam praestat ex sese, ut det quod habet, et quod dederit habeat, nascaturque quod sit; cum non aliud, quam quod est, natum sit; nativitas acceperit quod erat; nec ademerit quod accepit; sitque utrumque unum, dum ox eo quod est nascitur, et quod nascitur, neque aliunde, neque aliud est; est enim lumen ex lumine: ut ergo fidei hujus intelligentia averteretur, Hieracae lampas vel lucerna ad crimen confitendi ex lumine luminis objecta est; ne dici religiose existimetur, quod impie dictum et nunc et ante damnatum est. Absiste, absiste inanissime timor haereticorum, nec patrocinium ecclesiasticae fidei falsa sollicitae assertionis opinione mentire. Nihil corporale 141 secundum nos, nihil inanimum in Dei rebus est: quod Deus est, Deus totum est. Nihil in eo, nisi virtus, nisi vita, nisi lux, nisi beatitudo, nisi spiritus est. Materies hebetes natura illa non recipit, neque ex diversis constat ut maneat: Deus, ut est Deus, quod est permanet: et permanens Deus Deum genuit. Non continentur, ut lampas et lampas, aut lychnus et lychnus, exteriore natura. Unigeniti ex Deo Dei nativitas non series est, sed progenies, non tractus est, sed ex lumine lumen. Luminis naturae unitas est, non ex connexione porrectio.

613
13. Dei ex Deo nativitas impugnata, asseritur.(Jam vero in eo quanta haereticae astutiae et quam callida professio fuit: (Nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium.( Deus, qui ex Deo natus est, non utique natus ex nihilo est, neque de non exstantibus natus est; sed nativitatis suae viventem habuit naturam. Nec idem Deus, qui erat; sed Deus ex Deo, qui erat, natus est: et nativitas habuit originis suae in ipsa sua nativitate naturam. Si ex nostro loquimur, insolentes sumus: sin vero ad loquendum edoctos nos per Deum docebimus, nativitas Dei secundum doctrinam Dei est confitenda. Hanc igitur in Patre et Filio naturae unitatem, et hoc viventis nativitatis inenarrabile sacramentum excludere haereticus furor tentans ait, (Non eum, qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium.( Quis enim tam vesanus erit, ut defecisse a se Patrem putet; ut idem, qui fuerat, postea nasceretur vel supercrearetur in filium; et esset abolitio Dei, ut succederet de abolitione nativitas, cum nativitas manentem testetur auctorem? Vel quis tam demens est, ut substitisse filium nisi ex nativitate fateatur? Quis porro tam vecors, qui non exstitisse Deum ex eo quod Deus nascitur audeat praedicare? Non enim qui manebat Deus, sed ex manente Deo Deus natus est, tenens in se naturam gignentis in nativitate naturae. Nativitas autem Dei, quae ex Deo in Deum exstitit, non quae non 142 erant tenet, sed quae Dei manebant et manent, obtinuit veritate nascendi. Non ergo qui erat natus est; sed ex his atque in his, quae Dei erant, Deus natus exstitit. Omnis igitur hic superior haereticae fraudulentiae sermo hanc viam impiissimae doctrinae suae praeparavit: ut Unigenitum Deum negatura, tamquam ratione veritatis ante praemissa, ex nihilo potiusquam ex Deo natum praedicaret, nativitatem ejus ad creationis referens de non exstantibus voluntatem.

614
14. Qua arte Filium ex nihilo innuant.(Denique post multa ad id tamquam ex praeparato sibi aditu prorupit dicens: Filius autem sine tempore editus et ante saecula creatus et fundatus, non fuit antequam nasceretur. Temperavit se, quantum putat, haereticus sermo et ad impietatis confirmationem, et ad calumniae, si quaestio intenderetur, excusationem, dicens: non erat antequam nasceretur: ut in eo quod non fuit antequam nascitur, naturam ei subsistentis originis denegaret, et coepisset esse de nihilo, cui ante nativitatem suam existens non daretur auctoritas: tum porro si irreligiose hoc dictum existimaretur, adesset ei prompta defensio, quia nasci qui erat non potuit; neque qui antea esset, nascendi causam per quam esset habuisset; cum nativitas ad id proficiat, ut subsistat esse qui nascitur. O stulte atque impie, quis nativitatem exspectet in eo, qui sine nativitate subsistat? Aut quomodo qui est nasci existimandus est, cum nativitas natura nascendi sit? Sed subdole ad negandam ex Deo patre unigeniti Dei nativitatem contendens, per id quod non fuit ante quam nasceretur evadere voluisti; quod Deus, ex quo Dei filius natus est, erat; maneretque Dei natura, ex qua filius Deus nativitate subsistit. Si igitur ex Deo natus est, manentis naturae confitenda nativitas est; non ut Deus qui erat nasceretur, sed ut ex Deo qui erat Dei nativitas intelligeretur.

615
15. Haeresis audax, sed imprudens. In quibus aegre, in quibus facilius curetur.(Sed irreligiosos aestus suos calor haereticus non continet; et per id quod ait, non erat antequam nasceretur, id laborans, ut 143 de non exstantibus nasceretur, id est, non a Deo patre in Deum filium vera et perfecta nativitate natus esset, in ipsa totius expositionis conclusione ad ultimum et profanissimum irreligiosi furoris sui prorupit ardorem, dicens: (Si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Patre exivi et veni, velut partem ejus unius substantiae, et quasi prolationem extendens intelligitur; compositus erit Pater, et divisibilis, et convertibilis, et corpus secundum illos, et, quantum in ipsis est, consequentia corporis sustinens sine corpore Deus.( Gravis et multae difficultatis labor esset veritatem religionis adversum falsitatis impietatem tueri, si quantum audet impietas, in tantum consuleret prudenter. Sed bene, quod irreligiositatis voluntas ex inopia prudentiae est. Et idcirco cum facilis sit adversum stultitiam responsio, emendatio tamen difficilis stultorum est: per quam primum et ratio intelligentiae non quaeritur, et deinceps ab intelligente intimata non capitur. Sed si quos timor Dei et intelligentiae ignoratio, non impietatis voluntas per stultitiae sensum detinuerit in errore, spero ut ad emendationem proclives sint; cum impietatis stultitiam absolute veritatis sit demonstratio proditura.

616
16. Filius ut ex ipso Deo neque ipse qui Pater, neque aliud, neque ex nihilo.(Dixistis, o stulti, qui et hodie idem dicitis, nescientes in Deum sapere, si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Pater exivi et veni. Quaero a te, hoc totum dictum a Deo, anne non dictum sit? Dictum utique est: et necesse est, cum a Deo de se dictum sit, non aliter intelligendum esse quam dictum est. De dictis suo loco, demonstratis singulorum quorumque virtutibus, tractabimus. Interim tamen uniuscujusque intelligentiam consulo, quid existimet in eo, cum dictum sit ex ipso: utrumne ex altero intelligendum sit, an ne ex nullo, an vero ipse ille credendus sit? Ex altero non est: quia ex ipso est, id est (ita ut non), ne aliunde, praeter quam ex Deo Deus sit. Ex nihilo non est: quia ex ipso est; demonstratur enim natura unde nativitas est. Ipse non est: quia ubi ex ipso est, nativitas filii refertur ex patre. Deinde cum significatur ex utero, interrogo an credi possit esse natus ex nihilo, cum nativitatis veritas per corporalium efficientiarum nomina reveletur? Non enim membris corporalibus consistens Deus, cum generationem 144 Filii commemoraret, ait: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3); sed inenarrabilem illam unigeniti ex se filii nativitatem ex divinitatis suae veritate confirmans, ad intelligentiae, fidem locutus est; ut de divinis suis rebus, secundum humanam naturam, humanae naturae sensum ad fidei scientiam erudiret: ut cum ait ex utero, non ex nihilo creatio substitisse, sed ex se Unigeniti sui naturalis nativitas doceretur. Postremo quod dixit: Ex Patre exivi, et veni (Job. XVI, 27), utrum ambiguitatem reliquerit, quin intelligeretur non aliunde quam ex Patre esse quod Deus est? Ex Patre enim exiens, neque aliam nativitatis habuit naturam, neque nullam: sed eum sibi testatur auctorem, ex quo se profitetur exisse. De his autem demonstrandis atque intelligendis posterior mihi sermo est.

617
17. Deo de se non credere nefas.(Interim tamen hoc videamus, qua hominis fiducia intelligenda de Deo inhibentur, quae quod a Deo de se dicta sint non negantur. O gravissimum humanae stultitiae atque insolentiae dedecus, professionis suae de se Deum non modo arguere non credendo, sed emendando damnare; et illud ineffabile in eo naturae suae virtutisque secretum, humanis contaminare et impugnare doctrinis, et haec audere loqui: Si, inquit, ex Deo est Filius, demutabilis et corporeus Deus est, qui ex se protulerit vel extenderit, quod sibi esset in filium! Quid sollicitus es, ne demutabilis Deus sit? Nos nativitatem confitemur, nos unigenitum praedicamus ex Deo docti: tu, ne nativitas maneat, ne unigenitus Deus in Ecclesiae fide sit, naturam indemutabilis Dei quae nec extendi nec protendi possit opponis. Afferrem tibi, infelix error, etiam ex rebus mundi quarumdam naturarum quae gignuntur exemplum, ne nativitatem protensionem existimares, ne nascentium naturas detrimenta crederes esse gignentium, ut etiam multa sine corporali admixtione ex viventibus in viventes animas gignerentur: nisi nefas esset, Deo de se non credidisse; et ultimi furoris vesania judicaretur, adimere auctoritatem ad fidem, cui venerationem profitearis ad vitam. Si enim non nisi per eum vita est, quomodo non per eum fides vitae est? Fides autem vitae quomodo in eo est, qui sibi de se testis infidelis habeatur?

618
18. Filii nuncupationes qui ab haereticis intellectae. (Usurpas enim, impiissime haeretice, nativitatem Filii ad creationis voluntatem; ut non ex Deo natus sit, sed volente eo qui creavit, ex creatione substiterit. Et tecum idcirco non Deus est, quia manente Deo uno, non teneat Filius originis suae in nativitate naturam; sed in substantiam alteram conditio, ipse tamquam unigenitus conditionibus et facturis caeteris praestantior sit: substitutus tamen, ut creationis indultae sibi habeat substitutionem, non Dei attulerit ex generatione naturam; et natum dicas, quod substitit ex nihilo: filium autem idcirco nuncupes, non quia ex Deo natus est, sed quia per Deum creatus est; quia et homines religiosos appellatione hujus nominis dignos a Deo habitos memineris: tum porro ei non alia conditione Dei nomen indulgeas, quam ea qua dictum sit: Ego dixi, dii estis: et filii Altissimi omnes (Psal. LXXXI, 6), ut utatur dignatione in vocabulo nuncupantis, non naturae in nomine veritate; sitque tecum ex adoptione filius, deus ex nuncupatione, unigenitus ex privilegio, primogenitus ex ordine, totus creatio, ex nullo Deus; quia generatio ejus non naturalis ex Deo nativitas sit, sed substantia creaturae.

619
19. Quid Scripturis de Deo edoctus sit Hilarius.(Ac primum orata a te impatientissimi doloris mei venia, loqui me apud te, omnipotens Deus, patere, et me terram ac cinerem, charitatis tamen tuae religione devinctum, liberum in haec verba permitte. Ego infelix nihil antea fui, et vitae sensu expers, sine mei intelligentia, eo quod sum carebam. Sed misericordia tua ad vivendum mihi causa est: et non ambigo, quin tu bonus bonum mihi statueris esse quod natus sum. Neque enim, qui mei non eges, ad mali me originem inchoasses. Sed cum me in vitam animatum, rationis quoque intelligentem praestitisses; ad cognitionem me tui sacris, ut arbitror, per servos tuos Moysen et prophetas voluminibus erudisti, ex 146 quibus te non in solitudine tua venerandum prodidisti. Cognovi tecum illic Deum, non alterum in natura, sed in sacramento substantiae tuae unum. Cognovi te in Deo Deum, non ex permixtione confusum, sed ex virtute naturae, dum quod tu Deus es, in eo qui ex te est, inesses: non ut idem tu esses, et inesses; sed inesse te in eo, qui ex te esset, perfectae nativitatis veritas edoceret. Hoc mihi rursum evangelicae atque apostolicae voces loquuntur, et ex ipso sacro Unigeniti tui ore condita in libros (al. in libris) verba testantur, Filium tuum ex te ingenito Deo unigenitum Deum, hominem ex Virgine ad mysterium salutis meae natum: in quo te generationis ex te veritas contineret, et quem in te manentis ex te nativitatis natura retineret.

620
20. Eorum quibus credidit commendatio.(In quod me, oro, profundum desperati reditus mersisti? Haec enim ego ita didici, ita credidi, et ita confirmatae mentis fide teneo, ne aut possim credere aliter, aut velim. Quid me miserum de te fefellisti, et infelicem carnem atque animam alienae a te cognitionis doctrina perdidisti? Decepit me post rubri maris divisionem gloria descendentis de monte Moysi, et omnia tecum arcanorum coelestium secreta cernentis (Exodi XXXIV, 29). Huic ego de te verbis tuis credidi. Perdidit me repertus secundum cor tuum David (Act. XIII, 22), et dignus Salomon divinae sapientiae munere (III Reg. III, 12), et viso Domino Sabaoth Esaias praedicans (Esa. VI, 1), et ante conformationem santificatus in utero Jeremias eradicandarum et plantandarum gentium prophetes (Jerem. I, 5), et mysterii resurrectionis Ezechiel testis (Ezech. XXXVII), et vir desideriorum Daniel temporum conscius (Dan. IX, 23), et prophetarum consecratus chorus, et omne praedicationis evangelicae sacramentum, electus ex publicano Matthaeus in Apostolum, et ex familiaritate Domini revelatione coelestium mysteriorum dignus Joannes (Matth. XVI, 18), et post sacramenti confessionem beatus Simon 147 aedificationi Ecclesiae subjacens et claves regni coelestis accipiens, et reliqui omnes sancto Spiritu praedicantes, et ex persecutore apostolus vas electionis tuae Paulus (Act. IX, 15), in profundo maris vivens (II Cor. XI, 25), in coelo tertio homo (Ibid. XII, 2), in paradiso ante martyrium, in martyrio perfectae fidei consummata libatio (II Tim. IV, 6 et 7).

621
21. Quam firma illius de Filii cum Patre aequalitate fides; et unde firma.(Ab his ego quae teneo edoctus sum, his immedicabiliter imbutus sum. Et ignosce, omnipotens Deus, quia in his nec emendari possum, et commori possum. Tarde mihi hos impiissimos, quantum ego arbitror, doctores aetas hujus nunc saeculi protulit. Sero hos habuit fides mea, quam tu erudisti, magistros. Inauditis ego his nominibus in te ita credidi, per te ita renatus sum; et exinde tuus ita sum. Omnipotentem te scio, nec consciae tibi tantum atque ipsi Unigenito tuo nativitatis inenarrandae exspecto rationem. Impossibile enim tibi nihil est, et genitum a te filium omnipotentiae tuae virtute non ambigo. Ambigens enim, jam omnipotentem te negabo. Bonum te etiam ex nativitate mea didici: atque ob id non invidum te bonorum tuorum in Unigeniti tui nativitate esse confido. Credo enim, quod quae tua sunt, ejus sint; et quae ejus sunt, tua sint. Sapientem te mihi etiam ipsa mundi creatio prodidit: Sapientiam te tuam, non dissimilem, ex te genuisse mihi conscius sum. Vere et unus mihi Deus es: sed non aliud in eo, qui ex te Deo est, credam inesse, quam tuum est. Et in eo me judica, si mihi crimen est, nimium me per Filium tuum et legi, et prophetis, et apostolis credidisse.

622
22. Christus si verus Dei filius, est quoque verus Deus. Vere Dei filium eum esse multis modis notum est.(Sed cesset sermo temerarius, et ex his, in quae demonstrandae stultitiae haereticae necessitate proruperat, in reddendae potius rationis ministerium decedat: ut si qui adhuc salvi esse possunt, ad fidem teneant evangelicae doctrinae atque apostolicae iter, ac verum Dei filium non ex adoptione, sed ex natura intelligant. Hunc enim responsionis nostrae esse ordinem convenit: ut primum Dei filium esse doceamus: ut natura in eo divinitatis, per quod filius est, absoluta sit. Id enim maxime haeresis, de qua nunc agitur, elaborat, ne Dominus noster 148

623
23. Non adoptivum, sed proprium esse Pater testatur.(Non contamino veritatis fidem, ut hoc verbis meis adstruam. Loquatur, ut saepe solitus est, de Unigenito suo Pater, ne sub consummandi baptismi sacramento Jesus Christus ignorabilis possit esse per corpus: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui (Matth. III, 17). Rogo in quo veritas deperit, et in quo infirma fides professionis est? Non annuntiatus per angelum de sancto Spiritu partus ex virgine, non index Magis stella, nec adorati in cunis honor, nec baptizandi sub Baptistae professione virtus satis esse ad demonstrationem majestatis existimantur: Pater de coelo loquitur, et ita loquitur: Hic est filius meus. Quid sibi vult non cognominum, sed pronominum fides? Cognomina enim nominibus adduntur, pronomina vero obtinent in se nominum virtutem. Proprietatis autem significatio est, ubi et hic est dictum esse auditur, et meus est. Et intellige quae sit veritas et ratio dictorum. Legeras: Filios genui, et exaltavi (Esai. I, 2): sed non legeras, filios meos: genuerat enim eos sibi per divisionem gentium, et plebem haereditatis in filios. Ne igitur per communionem adoptivae haereditatis cognomentum filii unigenito Deo adderetur, naturae veritas per significationem proprietatis ostensa est. Assignetur sane hoc communionis in Christo nomen, ut filius sit, si de quoquam dictum reperietur: Hic est filius meus. Sin vero proprium ac singulare ei est: Hic est filius meus; quihic filius meus est; donavi adoptionis plurimis nomen, sed iste mihi filius est: ne quaeras alium, ne non hunc esse credas; hunc ego tamquam digito indice ac verbi significatione contingo, qua dico et meus est, et hic est, et filius est? Quid post haec intelligentiae poterit esse, ne non esse credatur? Et haec quidem paternae vocis significatio ea fuit, ne qui ad implendam omnem justitiam baptizandus esset, quid esset ignoraretur: sed ut qui ad sacramentum salutis nostrae homo cernebatur, Dei voce Dei filius nosceretur.

624
24. Idem denuo declarat. Filii dictis auctoritatem praestat.(Et quia in fidei hujus confessione credentium vita esset (non enim alia aeternitatis vita est, nisi Jesum Christum unigenitum Deum sciamus esse Dei filium); vox e coelis rursum ab Apostolis iteratae hujus significationis auditur; ut id firmius crederetur ad vitam, quod non credidisse mors esset. Namque cum Dominus in monte majestatis suae habitu constitisset, Moyse atque Elia assistentibus, et ad visionis ac vocis fidem tribus columnis ecclesiarum testibus assumptis, haec vox paterna de coelo est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui, hunc audite (Matth. XVII, 5). Non ad confirmationem honoris claritas conspecta satis fuerat; voce designatur: Hic filius meus est. Apostoli gloriam Dei non ferunt, et mortales oculi hebetantur ad visum, et consternata ad metum Petri et Jacobi et Joannis fides concidit: adest tamen auctoritatis paternae professio, et filius hic per proprietatem significantis ostenditur. Neque solum veritas filii per hoc, quod et hic et meus est, intimatur; sed additur, Hunc audite. Testimonium quidem Patris e coelo est: sed testimonium 150 Filii confirmatur in terra, nam audiendus ostenditur. Et quamquam ambiguitas per professionem paternam non relinquatur, tamen et Filii de se professio credenda decernitur, et eo usque veritas in eo filii docetur, ut paternae vocis confirmatio audiendi a nobis postulet obsequelam. Igitur quia paternae voluntatis haec vox est, ut Filius audiatur; audiamus Filium de se quid sit ipse profitentem.

625
25. Christus et Deum sibi patrem et se Filium ejus merito nuncupat.(Neminem autem tam alienum a communi sensu existimo esse, ut cum in omnibus Evangeliorum libris ex professione Filii assumptionem corporeae humilitatis intelligat, cum ait: Pater, clarifica me (Joan., XVII, 5); et rursum frequentissime: Videbitis Filium hominis (Matth., XXVI, 64); et illud: Pater major me est (Joan., XIV, 28); sed et hoc: Nunc anima mea turbata est valde (Joan., XII, 27); vel etiam hoc: Deus, Deus meus, quare me dereliquisti (Matth., XXVII, 46)? et multa alia istius modi, de quibus suo ordine erit sermo: tamen in hac tam assidua humilitatis contestatione insolentiae eum arguat, quod sibi patrem Deum dicat, cum ait: Omnis plantatio, quam non plantavit pater meus, eradicabitur (Matth., XV, 13); vel illud: Domum patris mei domum fecistis negotiationis (Joan., II, 16); et ubicumque semper patrem sibi Deum nominat, temerariae praesumptionis potius sit, quam confidentis naturae, quae conscia nativitatis suae teneat veritatis nomen in patre. Humilitatis igitur professio frequens non habet hoc insolentiae vitium, ut sibi aliena vendicet, et non sua defendat, et proprie Deo coaequanda praesumat. Nec pari temeritate, qua patrem nuncupat, se quoque filium profiteatur dicens: Nec enim misit Deus filium suum in hunc mundum, ut judicet mundum, sed ut salvus fiat mundus per eum (Joan., III, 17); vel iterum: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 35)? Quid nunc agimus, concedentes tantum Jesu Christo nomen adoptionis? per quod et in patre sibi 151 Deo nuncupando temerariae eum arguimus praesumptionis. Paterna de coelo vox est: Hunc audite (Matth., XVII, 5). Audio: Pater, gratias ago tibi (Joan., II, 41): audio, Dicitis quia blasphemavi, quoniam dixi, Filius Dei sum (Joan., X, 36): si non credo nominibus, si naturam vocabulis non intelligo, qui credendum et intelligendum sit quaero. Non mihi relinquitur alia suspicio. Auctoritas paterna de coelo est: Hic est filius meus. Professio filii de se est : Domum patris mei, et Pater meus. Professio nominis salus est, cum interrogatio fidem postulat, dicens: Tu credis in filium Dei (Joan., IX, 14)? Proprietatis nomina sequuntur, ubi meus est. Tibi quaero, haeretice, unde alia praesumptio sit. Adimis Patri fidem, filio professionem, nominibus naturam: vim verbis Dei affers, ne sint quod enuntiant. Impietatis tuae sola impudentia est, ut mentitum de se Deum arguas.


Hilarius-De Trinitate 605